Contra Mocianum

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Mocianum
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


FacHer.ConMoc 67 Facundus Hermianensisfl.546-571 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Contra Mocianum

Oportuerat, venerabiles filii, ut qualecunque hoc opus a vobis impositum vestris ex more nominibus dedicarem. Sed metuens ne tanquam latebrarum nostrarum conscii, persecutorum quos fugimus incideretis in calumnias, nominare vos nolui. Nec pro vobis id praeloqui necessarium fuit, qui nostrae pressurae non estis expertes; sed pro aliis ignorantibus, in quorum manus haec forte ventura sunt. Volo autem vos nosse quia nuntius quem misistis, gravi me infirmitate reperit laborantem: ita ut in talibus diebus, sicut et ipse poterit vestrae sublimitati referre, nec usque in horam tertiam valeam differre jejunium. Indicavit autem mihi ex vestro mandato, quod pro saeculi nostri meritis et Mocianus jam reprehendere audeat conciliorum decreta, palamque jactare quod episcopi Africani aliarumque provinciarum indigne statuerint vitare communionem eorum qui manifesto promulgatoque decreto reveriti non sunt impugnare Chalcedonense concilium. Quando autem nobis cessare, quando requiescere conceditis, qui nos et Mociano respondere compellitis? Sed hoc quoque comperi, memorato nuntio mihi narrante, quia idem Mocianus volens ad interdictam transgressorum communionem ignaros quosque deflectere, quaedam beati Augustini dicta circumferat; et quae ille contra Donatistas convenienter locutus est, inconvenienter ipse ad decipulam simplicium causae nitatur aptare praesenti. Sic aliquando etiam Faustus Gallus in quaestione liberi arbitrii, male intellectis et incongrue adhibitis ipsius beati Augustini sententiis, fallebat et in assensionem sui erroris inducebat incautos: qui tamen a sanctae memoriae Fulgentio Ruspensi detectus atque convictus est. Quid autem in hoc miremur? Neque enim melius loqui potuit Augustinus, quam prophetae, quam apostoli et evangelistae; quorum verbis similiter male intellectis, et incongrue adhibitis, tam multi haeretici suos defendere conantur errores. Gaudeo tamen quod eum nuntiastis aperte jam confiteri quia Theodorum Mopsuestenum episcopum in Ecclesiae pace defunctum, ejusque doctrinam, cujus laudes in concilio Chalcedonensi recitatae sunt nemine refragante, sed et epistolam Ibae antistitis Edesseni, quae ibi est orthodoxa judicata, et Theodoreti episcopi Cyrri scripta, qui assertor illic inventus est epistolae dogmaticae papae Leonis, in Ipsius concilii Chalcedonensis praejudicium damnaverint impugnatores Ecclesiae. Nam sanctus frater Abba Felix , inter alia mala quamplurima quae nobis de illo scripsit, etiam hoc retulit, quod amicus factus fuerit Theodoro Cappadoci, et eum saepius praesentaverit imperatori, quia capitula ei quaedam subministravit pro damnandis post mortem in Ecclesiae pace defunctis. Sed et Carthagine similiter, ut advertimus, astruebat quod praedictus Mopsuestenus Theodorus juste ac regulariter post mortem fuerit condemnatus. Nunc ergo, quoniam indicastis eum culpare quae prius velut recta et inculpabilia defendebat, sed hoc tamen asserere, quod ipsorum impugnatorum Ecclesiae communio sit ferenda, atque ad confirmationem ipsius assertionis beati Augustini verbis contra Donatistas prolatis abuti: coegit me, ut voluistis, non consideratis viribus valetudinis meae, et quomodocunque ineptis ejus assertionibus respondere. Nam et codices ad necessaria testimonia requirenda, tanquam fugato et in latebris constituto, mihi nunc desunt: quia ipse unus est cui nullus placeat. Si autem videtur quia nos Donatistis similes sumus, cur ipse non erubescit Tychonio similis inveniri, quem fatuitatis beatus arguit Augustinus, quod reprehendens de suo schismate Donatistas, eis communicaret? An aliud iste nunc facit, qui Africam schisma fecisse atque ab Ecclesia segregatam esse confirmat, et ei communicat? cumque sibi solus videtur sapiens, factus est unus ex illis de quibus dicit Apostolus: Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21). Cur autem solis Donatistis, qui a schismate prosiluerunt in haeresim, ut postea etiam de baptismate et divina Trinitate male sentirent, et non omnibus haereticis, vel ab ipso beato Augustino, vel ab aliis Ecclesiae doctoribus exprobratur quod malos in Ecclesia ferre noluerint, nisi quia Donatistae, nullis intercedentibus decretis quibus oppugnata dicant antiqua de fide decreta, sese ab Ecclesia diviserunt; alii vero, qui decretorum intercessione sunt separati, non de impatientia discessionis, sed de solo suo dogmate culpantur, quia justam et necessariam haberent causam discedendi, nisi ipsi in dogmate fallerentur? Scripsit beatus Gelasius Romanus episcopus adversus Acephalos magnum opus; nec eos vel ipse, vel alius quisquam culpavit de impatientia, dicens quia vel si prava essent Chalcedonensis concilii definita, communionem malorum ferre debuerant, nec se ab Ecclesia segregare; sed de hoc solo culpantur, quod sanam doctrinam recipere noluerunt. Cur, quaeso, nisi quod isti decretis intervenientibus, non sicut Donatistae ob alias sunt causas ab Ecclesia separati? Non ergo ulterius abutatur in suam aliorumque perniciem novus hic doctor assertionibus et exemplis quibus Donatistae repulsi sunt; sed attendat potius, qui, secundum prophetae dictum: Noluit intelligere, ut bene ageret (Psal. XXXV, 4), aliam esse Donatistarum causam, et aliam quae nunc agitur, in qua tot Patrum nostrorum sectamur exempla. Nam et cum Acacius Constantinopolitanus episcopus aliquid adversus auctoritatem synodi Chalcedonensis auderet, non equidem, sicut nunc factum est, decreto cum anathemate constituto, sed sola inimicis ipsius synodi communione permissa: praevidens apostolica sedes quod, sicut exitus docuit, haec remissio ad destructionem concilii memorati pertenderet (postea quippe Zeno imperator, qui eis communionem praeberi mandaverat, a minoribus ad majora prosiliens, ipsum concilium promulgato sprevit edicto), eumdem Acacium, quamvis praedicto Zenone resistente, damnavit. Qui mortuus quoque per libellos ordinandorum episcoporum nunc usque damnatus est. At postquam contigit ut in libellis suis episcopi ordinandi Theodorum Mopsuestenum cum suis dogmatibus, et epistolam Ibae, et Theodoreti scripta damnarent, memoratus Acacius et alii concilii Chalcedonensis adversarii, damnationi subtracti sunt. Quia igitur supradictus Zeno, sedis apostolicae decreta contemnens, praedicto Acacio communicabat, et omnes Ecclesias in sui regni finibus constitutas idem facere compellebat, Anastasio deinde in imperium et in praesumptionem similem succedente, omnis Oriens, praeter admodum paucos qui in illa multitudine occulti latebant, a communione sedis apostolicae remotus per 40 ferme annos usque ad tempora Justini permansit. Et cum quidam per illud tempus ejusdem partis episcopi communionem sedis apostolicae sibi ac suis Ecclesiis portularent, non impetraverunt, donec principis Justini temporibus Acacii damnationi subscriberent. Nec tamen quisquam eorum dixit: Nos zizania non sumus, sed zizania toleramus, ne simul eradicemus et triticum. Cur autem et hoc apostolicae sedi non dicerent, si et talibus causis similitudo ista congrueret: Imo nos recte facimus, nos in mandatis Evangelii permanemus, qui zizania toleramus, quam vos, qui pro zizaniis simul eradicastis et triticum, aut discessistis a tritico? Quid igitur hic dicemus, religiosi filii? Nunquid per tot annorum spatia non est inventus quisquam in Romanis sacerdotibus, a Felice Acacii damnatore usque ad Hormisdam, qui Orientis reconciliavit Ecclesias, inter quos fuerat enim beatus Gelasius in sanctitate vitae atque scientia per universum mundum celebrioris famae gloria praedicatus, non est inventus vel in Romano clero, Christiana plebe inibi consistente, vel in cunctis occidentalibus Ecclesiis, qui vel tantum esset pro Ecclesiarum unitate sollicitus quantum magister hic novus novissimis temporibus destinatus; ut nemo cognosceret et doceret quod in eadem quoque causa malorum communio toleranda foret, ne cum zizaniis eradicaretur et triticum? si fas est credere quod scientia et disciplina servandae unitatis a beato coepit Augustino, cujus adversus Donatistas convenientia scripta inconvenienter iste causae praesenti nunc adhibet. Et ideo praeclarus Ecclesiarum doctor Hilarius, et caeteri antiquiores cum eo Patres quorum supra meminimus, non observa verunt quae ad custodiam pertinent unitatis, ut priusquam aliquid contra Nicaenum concilium statueretur, ab eorum qui haec moliebantur sese communione subtraherent. Quamvis, ut diximus, ipsi Donatistas ante damnaverint, tamen nunquid et apostolica sedes, cum postea pro violatis Chalcedonensis concilii decretis resistente Zenone damnaret Acacium, haec atque hujusmodi scripta beati Augustini non legerat; tametsi putetur minus per semetipsam intelligere potuisse quae ad observantiam pertineant unitatis, ut Acacium damnaret, quem sine multo tritico imperator expelli non sineret? Sed nec Romana Ecclesia reconciliare debuit Orientis Ecclesias, et eas in communionem sub debita satisfactione recipere; sed Ecclesiae potius Orientis, quae zizania toleraverant, Romanam Ecclesiam reconciliare debuerunt a tritico separatam. An propterea factum non est quod iste adhuc per Ecclesiam catholicam sicut nunc docere non posset? aut potius quod necdum ad Ecclesiam catholicam devenisset qui hanc perversam atque confusam ei vult inferre doctrinam, et utinam non Augustini nomine coloratam? Nam vult apostolicam sedem, quae tunc aliis culpam dimisit, ipsam potius cum caeteris qui ejus in Acacio sententiam servaverunt, veluti pro facto schismate fuisse culpabilem; et more suo nemini parcens, illos quoque Orientales quibus petentibus dimissa est, videri vult ad schismaticos Occidentales fuisse conversos, quos ipsi ad se convertere debuerunt. Et haec quidem nobis ad istius convictionem sufficerent, si adversarii, quos et ipse culpat non inferentes anathema Chalcedonensi concilio, neque in nos omnes, sed aliquid adversus ejus auctoritatem gerentes, ipsi potius a nobis, sub anathemate damnarentur. Nunc autem, illis impie gerentibus, et nos ac Patres nostros anathematizantibus, seseque per hoc anathema segregantibus ab universa Christi Ecclesia, nos qui Deo regente in paterna sententia et communione perstamus, nos, inquam, in Ecclesia cui dederunt anathema, statuimus secundum Christianae religionis observantiam non communicare ab Ecclesia segregatis. Non igitur vel hoc isti concesserim id nos fecisse quod cum suis collegis Hilarius fecit, qui nullo adhuc in praejudicium Nicaeni concilii procedente decreto cum prima contrariorum molimina praesumpsissent, properaverunt ab eorum se communione dividere. Non isti concesserim quod Africana Ecclesia se ab impugnatoribus Chalcedonensis concilii segregaverit, sed potius quod jam segregatis communicare vitaverit. Unde acceptabilius potest quisquam diligentior et in zelo Dei ferventior, exemplo Hilarii, nos de tarditate culpare, quam de schismate vel de festinatione Mocianus arguere. Quis porro, nisi vecors ac sibi sapiens, et, sicut dicit Apostolus: Frustra inflatus sensu carnis suae (Coloss. II, 18), contra totius Ecclesiae judicium, non respiciens vel exitum rerum qui consecutus est, reprehendere audeat Hilarium prudentem ac moderatum gubernatorem Ecclesiae, qui neque ipsis Galliarum episcopis, quod eos in tanta causa tacuisse crederet, nec adversariis restitisse, litteris saltem communicare pertulerit? aut quis illum non audens reprehendere, Africanam levitatis vel impatientiae reprehendat Ecclesiam; quae non nisi aperto jam promulgatoque decreto anathematizatum videns Chalcedonense concilium, et omnes qui ejus sententiam tenent, damnatoribus Patrum suorum ac suis communicare vitavit, non quasi Augustini adversus Donatistas doctrinae contraria, sed Hilarii contra impugnatores universalis synodi observantiam consecuta? Ut autem noveritis quomodo in adjutorio Dei qui nos regit ac dirigit, Augustinum concorditer Hilariumque sectemur, nec eos sibi velut contrarios opponamus, ut altero approbato improbemus alterum, sed pro causarum diversitate utrumque sectemur, accipite quae in judicio ipsius Vigilii inter alia fuerim prosecutus, sicut editae nobis ab officio tertiae actionis gesta declarant. « Peto, inquam, de justitia vestra, utrum suscepta sit a synodo Chalcedonensi epistola Ibae, quae velut Nestoriana damnata est, inquiratis; et dum constiterit non obesse synodo quod pars adversa de Theodori persona proponit, sic ea quae proferre volunt relegi permittatis: ne forte quae aguntur ad retractationem videantur memoratae synodi pertinere. Ego enim fateor simpliciter beatitudini vestrae, non pro Theodori Mopsuesteni damnatione me a contradicentium communione subtraxisse. Hoc enim vel si approbandum non sit, ferendum tamen existimo, nec tantam esse causam judico, pro qua deberemus a communione multitudinis segregari. Sed quia ex persona Theodori epistolam Ibae Nestorianam probare conati sunt, et ex epistola Ibae synodum a qua suscepta est improbare. » In his itaque verbis meis cognoscitis imprimis pro statu generalis synodi me fuisse sollicitum, ne quod Acephali semper quaesierunt, in retractationem deducta frangeretur ejus auctoritas. Deinde videte quod non ab isto nunc discimus quia pro Ecclesiae unitate ferendi sunt mali, sicut docuit Augustinus. Nam eum dixi: Ego enim fateor simpliciter beatitudini vestrae, non pro Theodori Mopsuesteni damnatione me a communione contradicentium subtraxisse, hoc enim vel si approbandum non sit, ferendum tamen existimo, nec tantam esse causam judico, pro qua deberemus a communione multitudinis segregari, doctrinae Augustini memorem me fuisse monstravi. Sed quoniam et Hilario ejusque collegis contrarius esse non debui, qui cum procul dubio multos et ipsi malos in Ecclesiis sufferrent, schismaticosque damnarent, non tamen ferendos judicaverunt esse illos Ecclesiarum praepositos, qui suis decretis auctoritatem generalium synodorum, per quas munitur Ecclesia, conarentur infringere: propterea secutus adjeci, dicens ideo me istorum vitasse communionem, quia ex persona Theodori epistolam Ibae, in qua ejus doctrina laudata est, Nestorianam probare conati sunt, et ex epistola Ibae synodum a qua suscepta est improbare. Nam quae alia causa fuisse dicenda est, ut post centum et viginti suae defunctionis annos damnaretur cum dogmatibus suis episcopus in Ecclesiae pace defunctus, vel epistola cujus auctor incertus dicitur? Non enim vel hoc fatentur quod Ibae sit, sed quod ejus esse dicatur. Aut cur tantorum in hoc episcoporum subscriptio quaereretur, nisi quia non paucorum, sed multitudinis consensus praejudicare posset universo concilio? Et quoniam judex hoc se nescire fingebat, petivi simul ac dixi: « Hoc ergo primum me demonstrare praecipite, ut doceam false negari quod a sancta synodo Chalcedonensi recepta fuerit, et omnia contradicentium figmenta redarguam, quibus eam in destructionem synodi Chalcedonensis velut impiam damnaverunt. » Sed quoniam occulta ejus ante judicium pollicitatio tenebatur, in qua se spopondit eadem capitula damnaturum, ut se quasi per ignorantiam posset abluere, probationem quam offerebam, quamque ipse instanter exigere debuit, me facere non permisit. Sed gestis de medio sublatis, quibus causa coeperat aperiri, et interrupto suo judicio, a considentibus episcopis flagitavit, ut quid eis de causa videretur prolata quisque in scriptis responsione signaret. Et quia illi episcopi maxime Constantinopolim occurrerant in ejus adventum, quorum nulla in hac causa subscriptio tenebatur, et de sua fuerant integritate securi, per occasionem hujus interrogationis ipsi quoque separatim compulsi sunt ab adversariis Ecclesiae quomodo dictaverunt in praejudicium magni concilii respondere. Ac ne postea subtraherent, et quae scripto responderant judicio non offerrent, jam sub prosecutione ipsorum atque custodia palam ad illum deducebantur tradere sua profana et detestanda responsa. Oculis nos haec vidimus. Acephalos coram ipso judice alacres et exsultantes aspeximus, cum episcopos ad eum adducerent eadem responsa portantes. Et quando haec sic inhaereant cordibus audientium, aut sic ea detestari ac lugere possitis, sicut nos, in quorum animis ipsorum malorum adhuc imago versatur? Suscipiens vero ille memoratas responsiones, post aliquot dies ad palatium detulit, atque alteri tradidit parti, in praejudicium synodi Chalcedonensis cum aliorum chirographis qui antea subscripserant reservandas. Verum ne suis traditor videretur, talibus verbis eos fefellit, ut diceret: Quid apud nos reservamus ista contraria synodo Chalcedonensi responsa, ut inventa quandoque in Ecclesiae Romanae scrinio a nobis approbata credantur? Sed afferamus illa in palatium, et de illis agant: ipsi jam noverint. Quasi ea scindere vel urere ipse non posset, aut per suam evacuare sententiam, aut ipsis a quibus fuerant data refundere: quae nec suscipere ab eis, nec extorquere debuerat, si vere praejudicium generalis synodi praecavebat. Atque ista solita fictione, fingens ejus praejudicium se cavere, hoc pro voluntate contrariorum fecit, quod ei si dissimulemus praejudicet. Quomodo enim non praejudicet, si demonstrentur 70 circiter episcopi cum Romano antistite Constantinopolim congregati, ut illos omittam qui ante subscripserant, condemnasse cum approbatoribus suis epistolam a Chalcedonensi concilio approbatam? et illum episcopum, cujus doctrinae laudes in memorato Chalcedonensi concilio recitatae sunt nemine resistente, cum suis dogmatibus anathematizasse post mortem, scientibus caeteris, et in eorum communione manentibus? Ob hoc ergo necessarium fuit non modo ab eorum nos communione subtrahere, verum etiam, quia potiorem videbantur in Ecclesia tenere locum, qui primi huic praejudicio imperatore jubente cesserunt, ne ipsorum magis tenenda sententia videretur, commemorare, quod alibi fecimus, quomodo sive Menas Constantinopolitanus, sive Zoilus Alexandrinus, sive Antiochenus Ephremius, et Petrus Hierosolymitanus, antequam vel consentirent vel cederent, testati sunt fieri non debere. Ob hoc etiam de ipsius episcopi Romani chirographis, vel prius ambitionis impulsu, cum fieri arderet episcopus, vel postea venalitate parti alteri factis, necessarium duximus non tacere, ne auctoritate nominis ejus praejudicium fides vera sufferret. Quod si hoc non fuisset, neque ipse prius universam anathematizasset Ecclesiam, servare nos in illo oportuit sententiam suam, sequi quod nobis praebuit priscae integritatis exemplum. Nam priusquam hoc et ipse committeret, scribens de itinere Constantinopolitano episcopo, qui praejudicio magnae synodi primus assensit, sed quem litteris suis praeveniens, ait: « Quapropter credidimus indicandum quod dominus filius noster clementissimus imperator per Leonem illustrem virum nos serenissimis hortatur affatibus, ut pacem quam Christus Dominus Deus et Salvator noster supra omnia holocausta diligit, vobiscum et cum universis fratribus et coepiscopis nostris, et custodiente stabili firmitate servemus. Quam piissimi principis adhortationem libenter amplectimur. Sed si pacis bonum, sicut locum sacerdotii tui convenit, sapienter attendas, et advertere et praedicare te necesse est quae pax in Dei Ecclesia sit tenenda, cum Apostolus, qui Dominum nostrum spiritum in se loqui perhibuit, ait: Pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras (Philip. IV, 7). Ipse autem Christus Deus noster volens perfectae pacis indicia demonstrare, dicit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis (Joan. IV, 27). Qualem enim mundus dare possit, ipse nos instruit per prophetam qui ait: Dicentes, pax, pax, cum non esset pax (Jer. VI, 14). Et illud simili ratione pensemus, quia in apostolorum actionibus de perfecta pace sic est de credentibus in Domino declaratum, quod erat in illis cor unum et anima una (Act. IV, 32). Multa ergo sunt quae de terrena et coelesti pace discernenda inveniamus scripta. Quae quia vos non credimus ignorare, sufficiat excerpsisse pauca de plurimis, ut magis tuae fraternitatis possit aestimare judicium quae pax potius a sacerdotibus sit tenenda. » Nonne perspicuum est et evidenter apparet ex his quae memoravimus, quod et ipsi contrarii qui a nobis in multis dissentiunt, in hoc tamen consentiant, quod in talibus causis praevaricatorum sit vitanda communio? et quod illa pax a Dei sacerdotibus in Ecclesia sit tenenda quae statum ipsius non subvertat Ecclesiae? subvertitur autem, si ejus de fide generalia constituta decretis aliorum sacerdotum qualibet occasione frangantur. Propter quod et illos qui talibus communicaverant veniens in regiam civitatem a communione suspendit. Qui sic rursus in memoratis suis litteris dicit: « Quando nobis non sit incognitum quia diaconus Stephanus tunc responsalis nostrae, cui per Dei gratiam praesidemus, Ecclesiae, cum plurimis Christianis quandiu vixit a tua se communione suspenderit; et in Siciliensi insula constituti, fratre et coepiscopo nostro Datio referente, didicimus quod et ipse et alii consacerdotes nostri, et multi filii Ecclesiae Christiani, a tua se nihilominus communione subtraxerint; et dum causas exorti quaereremus scandali, ante dictus frater et coepiscopus noster respondit hoc fraternitatis tuae fecisse personam, quod a nullo decessorum tuorum decessorumque nostrorum temporibus qualibet fuisset ratione commissum. » Cernis quod non solus hic judex ejusque diaconus, sed et Datius Mediolanensis episcopus, cum aliis sacerdotibus, talium praevaricatorum communionem ferendam esse non duxerit? Quid igitur adhuc nobis de hoc quaestio commovetur, unde nec inter contradicentes invicem ulla est contradictio, nec inter dissentientes in multis habetur ulla dissensio? Nam judex asserit quod invitus illud protulerit judicatum. Nos contra respondemus quod ultro per ambitionem pollicitatione facta peccaverit, nec ulla sustinuerit tormenta, quibus cessisse credatur. Cumque hoc invitum se fecisse asserat, rursus ibidem dicit quod ignorans fecerit. Nos vero probamus non eum potuisse ignorantem facere, quod invitum se asserit admisisse. Post haec etiam videri vult nihil in praejudicium Chalcedonensis egisse concilii. Cui nos suas excusationes opponimus: quia nisi hoc egisset quod praejudicaret, nequaquam se vel de principum violentia, vel de sua ignorantia purgare atque absolvere niteretur. Cum igitur multa inter nos de his atque aliis inveniatur esse dissensio, inde tamen convenit inter partes, et apud omnes sine ulla controversia constat, quod in talibus causis praevaricatorum sit communio vitanda. Denique nec Sorcius praecipuum decus partis ipsorum, et quem esse nisi cum talibus non deceret, huic sententiae contradicit, imo vero et aliquid amplius ipse dicit. Nam scribens beato seni Boetho, priusquam navigaret, quae damnaverat resumpturus, anathema quod Africana concilia non fecerunt, in eos protulit dicens: « Anathematizo Eutychem cum omnibus sectatoribus ejus adjutoribusque ipsius, quicunque conantur tomum sancti concilii Chalcedonensis in aliquo infringere; et quicunque epistolam Ibae quam illud sanctum concilium Chalcedonense suscepit, anathemat, anathema mihi est. » Proinde si Mociano displicet in simili Nicaeni concilii causa observantia Hilarii et aliorum collegarum ejus, per quos orthodoxa fides in illa tempestate servata est atque ad nos intaminata pervenit; si displicet etiam sollicitudo et cautela sancti atque doctissimi orthodoxi viri Hieronymi; si displicet in Chalcedonensis quoque concilii causa dudum nobis praebitum in Acacio a tantis praesulibus apostolicae sedis exemplum, universalis Ecclesiae consensione firmatum; si displicet quod in praesenti quoque ipsius concilii oppugnatione statuerunt Africana concilia; si displicet quod aliarum quoque provinciarum episcopt faciendum esse viderunt, sicut Illyrici atque Dalmatiae: placeat vel quod ipse Vigilius, vel quod ipse Sorcius sensit, quod in hujusmodi causis communio talium praevaricatorum vitanda sit. Idcirco beatus quoque Stephanus praesul apostolicae sedis, cum sanctum Cyprianum atque alios Afros episcopos, de baptizandis omnibus haereticis decrevisse cognosceret, quamvis, ut dictum est, nullo interposito anathemate, neque adversus ulla concilii generalis antiquiora decreta aut conniventes haereticis talem senentiam protulissent, continuo tamen ei denuntiavit quod si qui hoc auderent, ab Ecclesia pellerentur: et Stephani potius quam Cypriani sententiam tenet Ecclesia, non solum de non rebaptizandis haereticis, verum etiam de rebaptizantibus non ferendis. Sed vir prudentissimus Augustinus, ad arguendos de suo schismate Donatistas, qui auctoritate beati Cypriani sacrilegium quo baptisma iterant conantur defendere, sufficere credidit ejus exemplum: quia cum aliter quam plures aliarum provinciarum episcopi de baptismo saperet, non tamen se quemadmodum ipsi Donatistae ab Ecclesia segregavit. Segregaret autem, si inter se ac dissentientes anathema definisset. Hoc igitur exemplum beati Cypriani hujus assertionem nihil adjuvat, ut videtis, sed quomodo nos potius adjuvet, videre debetis. Dicimus ergo quoniam sicut quamvis rebaptizantes Donatistas damnemus ab Ecclesia separatos, non tamen damnamus Cyprianum et socios ejus, qui nullius anathematis interpositione ab Ecclesia se diviserunt, cum de baptismate definirent quod nunc videtur occasionem Donatistarum errori dedisse. Ita quamvis damnemus Nestorianos ab Ecclesia separatos, non tamen damnamus Mopsuestenum Theodorum, qui nullius anathematis interpositione ab Ecclesia divisit, vel si aliquid scripsit, quod forte nunc videtur occasionem Nestorianorum errori dedisse. Et sicut nobis sufficit sententias de baptismo Cypriani et sociorum ejus respuere, nec sub anathemate condemnare, ita si quid forte minus intelligens Theodorus male scripsit, sufficit nobis respuere, nec sub anathemate condemnare: quoniam hanc reverentiam semper Ecclesia detulit in gremio pacis suae atque honore defunctis, ut non solum eos qui forte in talibus quaestionibus per ignorantiam humanae infirmitatis errassent, verum nec ipsa eorum dicta, sicut haereticorum, sub anathemate condemnaret. Haereticum enim non humanae infirmitatis ignorantia, sed pervicacia facit. Unde beatus Augustinus in libro de Catechizandis Rudibus: « Quanquam, inquit, et illi qui catholici ex hac vita migrarunt, et aliquid litterarum Christianarum posteris reliquerunt, in quibusdam locis opusculorum suorum, vel non intellecti, vel, sicuti est humana infirmitas, minus valentes acie mentis abditiora penetrare, et verisimilitudine a veritate aberrantes, praesumptoribus et audacibus fuerunt occasioni ad aliquam haeresim moliendam atque gignendam. » Catholicos itaque dicit ex hac vita migrasse catholicus Augustinus, qui in Ecclesia constituti per humanam infirmitatem minus valuerunt acie mentis abditiora penetrare, et verisimilitudine a veritate aberraverunt: nec vult eos haereticos dici, quamvis praesumptoribus et audacibus occasioni fuerunt ad aliquam haeresim moliendam atque gignendam. Et ideo beatum Cyprianum ejusque collegas, qui per humanam infirmitatem in quaestione baptismatis erraverunt, vel Theodorum Mopsuestenum, si a veritate in aliquo forte aberrasse monstretur, et de hac vita in ipso positus errore migrasse, haereticos non dicimus, quos usque in fine mansisse in Ecclesia catholica non negamus. Frustra igitur nescio qua iste ad causam non pertinentia solite sibi colligebat exempla, quibus probare nitebatur saepe dictum Mopsuestenum Theodorum juste ac regulariter fuisse damnatum. Non enim, si quisquam damnandus episcopus, qui moriens haereticum in suis facultatibus testamento fecit haeredem, acie mentis ut hoc faceret abditiora penetrare non valuit, aut verisimilitudine a veritate aberravit; sed manifestum facinus non infirmitatis ignorantia, sed voluntatis pravitate commisit. Inde est quod Philippo dicenti: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8), impune cessit tanto tempore Christum non cognovisse. Ananiae vero et Sapphirae subtrahentium de pretio sui praedii commissum paulo ante delictum mortis poena est protinus consecuta. Aliter itaque judicatur a Domino simplex pietatis ignorantia, et aliter duplex conscientia pravitatis. Et apostolica quidem sedes per beatum Gelasium nefas judicat post mortem condemnare quempiam in Ecclesiae pace defunctum, cum dicit: « Quod super nostrae facultatis est modulum, divino judicio relinquamus. Non autem nobis poterunt imputare praevaricationis offensam, si viventibus remittamus, quod Ecclesiae Deo largiente possibile est, qui nos etiam mortuis aut veniam aut condemnationem dare poscunt, quod nobis possibile non esse manifestum est: quia cum dictum sit: Quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI, 19), quos non esse jam constat super terram, non humano, sed suo judicio reservavit. Nec audet Ecclesia sibimet vindicare quod ipsis beatis apostolis conspicit non fuisse concessum. Si enim licet ligari mortuos, licet et solvi; et si licet mortuis damnationem inferre, licet et veniam dare. » Sed si forte cuiquam videtur illam tenere sententiam qua damnandi creduntur aliqui in Ecclesiae pace defuncti, et non magis hanc apostolicae sedis quae soli haec intelligit divino judicio reservatum, et concesserit quoniam si licet ligari mortuos, licet et solvi, et si licet mortuis damnationem inferre, licet et veniam dare: consequens non est ut ei propterea videatur etiam Mopsuestenus Theodorus esse damnandus. Non enim eos impetit illa sententia qui, sicut beatus Cyprianus ejusque socii, per humanam infirmitatem minus potuerunt acie mentis abditiora penetrare, et verisimilitudine a veritate aberraverunt, sed eos potius qui probantur scientes volentesque peccasse. Insuper et notum est quod de hac Theodori causa tum fuerit judicatum, cum Apolinaristae progenitores Acephalorum, cum quibusdam dictorum ejus capitulis eum quaererent abdicari, et a Joanne Antiocheno atque orientali concilio, nec non Cyrillo Alexandrino, et Proclo Constantinopolitano repulsi sunt. Sed nunc in praejudicium magnae synodi Chalcedonensis resuscitatur ejus quaestio ante centum et viginti annos finita et oblivioni jam tradita. Cui praejudicio quoniam communicare timuerunt beatae memoriae Marianus Doracenus et Basiliscus Serdicensis episcopus, sed et Lampridius presbyter et abbas Hierosolymitani monasterii, Mocianus eos Constantinopoli, ut se commendaret, in gehennam abiisse dicebat. Sed non hac via pergitur in gehennam, quam Hilarius cum suis collegis, quam Hieronymus tenuit in causa Nicaeni concilii, quam tot apostolicae sedis antistites postea secuti sunt, cum temporibus Zenonis viderent Chalcedonense concilium similiter impugnari. Sed illa gehennae est via, quam pro voluntate Constantii apud Ariminum et Seleuciam Isauriae ingressa est temporibus Sirmiensis multitudo: quam et iste secutus est, qui Wandalis regnantibus Arianus fuit; deinde imperio succedente Romano, cum tempore versus est ut catholicus videretur; nunc etiam de palatio praejudiciis catholicae religionis exortis eadem sequitur, quoniam sicut videtis actionem illi consiliarii praestiterunt: qua non contentus, adhuc ambire non cessat ex aliorum quoque perditione aliquid sublimius adipisci. Sic quippe tempore isto proficitur; et sicubi potest, per tales adjutores consueta nequitia, testimoniis inconvenientibus undecunque collectis, etiam hoc suadet, quod licet Chalcedonense concilium retractetur. Ubi vero id non potest suadere, aut nefandum illud judicatum excusat, aut condemnationem defendit Mopsuesteni Theodori; aut si nihil horum potest, sub nomine pacis et regis, ad pollutam communionem vel temporalis utilitatis cupidos, vel indoctos et improvidos conatur inducere: illos invitans promissionibus, istos verisimilibus rationibus fallens, qui legunt tantum vel audiunt quae scripta sunt, causam vero pro qua scripta sunt non requirunt