Contra Maximinum episcopum Arianorum (ed. Migne)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Maximinum episcopum Arianorum
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

AugHip.CoMaEpA 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Ostendit Augustinus, ea quae in Collatione ipse dixit, Maximinum non potuisse refellere.

Disputationi Maximini Arianorum episcopi, cujus prolixitate spatium diei, quo praesentes conferebamus, absumpsit, responsionem debitam reddens, ad ipsum loqui utique debeo: sive adhuc existimet contradicendum esse cum legerit, sive Domino in ejus corde mirabiliter operante manifestatae consentiat veritati. Quid tibi visum est, homo ariane, tam multa dicere, et pro causa quae inter nos agitur nihil dicere, quasi hoc sit respondere posse, quod est tacere non posse? Prius itaque ostendam refellere te non potuisse quae dixi: deinde, quantum necessarium videbitur, ego refellam quae ipse dixisti.

CAPUT PRIMUM. De duobus diis. De duobus diis quae ipse dixisti, ego certe respondens verbis tuis, ubi aisti a vobis unum Deum coli: Consequens est, inquam, ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Ad hoc tu respondere conatus, multum quidem locutus es, asserens quod et Christum Deum colatis: sed duos deos a vobis coli quamvis non negaveris, tamen non ausus es confiteri. Sensisti enim, duos esse deos colendos, christianas aures ferre non posse. O quam de proximo te corrigeres, si timeres credere quod dicere timuisti! Cum enim clamet Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); si ad justitiam putas pertinere quod credis, cur hoc ad salutem etiam ore non confiteris? Si autem duos deos colendos ad salutem non pertinet confiteri, sine dubio nec ad justitiam pertinet credere. Qui ergo non vis tali confessione reum teneri os tuum, quare non mundas a tali credulitate cor tuum? Tene cum Catholica fidem rectam, non te pudeat emendare perversam. Tene cum Catholica, Patrem quidem non esse qui Filius est, et Filium non esse qui Pater est; et Deum esse Patrem, Deum esse Filium: verumtamen ambos simul non duos deos esse, sed unum. Isto modo solo fiet ut et Patrem colas et Filium, nec tamen duos deos esse colendos dicas, sed unum, ne reatu impietatis tua conscientia compungatur, quando sonuerint in auribus tuis dicta divina, quia Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4); et, Audi Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: et quando audis, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut. VI, 4, 13); securus possis, non soli Patri, sed etiam Filio ea quae uni Deo debetur servitute servire. Memento ergo te non respondisse ad illud quod objeceram, non a vobis coli unum Deum, sed duos.

CAPUT II. De humanis contagiis. Secundo loco egi tecum de verbis tuis, ubi dixeras, Deum Patrem ad humana non descendisse contagia; quasi Christus illa in carne perpessus sit: et admonui, quomodo contagium intelligi soleat, non utique nisi in aliquo vitio, a quibus omnibus immunem novimus Christum. Nec ad hoc quidquam respondere potuisti. Testimonia quippe divina, quae abs te commemorata sunt, nihil te adjuvare potuerunt: non enim eis probare potuisti humano Christum attaminatum esse contagio. Quod enim Apostolum dixisse commemoras, Quoniam Christus cum peccator non esset, peccatum pro nobis fecit: lege diligentius, et ne forte mendosum incurreris codicem, aut latinus interpres erraverit, graecum inspice; et invenies non Christum pro nobis fecisse peccatum, sed a Patre Deo ipsum Christum factum esse peccatum, id est, sacrificium pro peccato. Ait enim Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20, 21). Non ergo fecit ipse peccatum, sed eum Deus pro nobis peccatum fecit, hoc est, ut dixi, sacrificium pro peccato. Si enim recolas vel relegas, invenies in libris Veteris Testamenti peccata appellari sacrificia pro peccatis. Similitudo etiam carnis peccati, in qua venit ad nos, dicta est et ipsa peccatum: Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. VIII, 3): hoc est, de similitudine carnis peccati, quae ipsius erat, damnavit peccatum in carne peccati, quae nostra est. Propter hoc etiam de illo dicitur: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Peccato enim mortuus est semel, quia similitudini carnis peccati mortuus est, quando moriendo exutus est carne: ut per hoc mysterium significaret, eos qui in morte ipsius baptizantur, mori peccato, ut vivant Deo. Sic etiam per crucem factus est pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Pendens quippe in ligno, mortem quae de maledicto Dei venerat, suspendit in ligno, atque ita vetus homo noster simul confixus est cruci (Rom. VI, 6): ut non mendaciter dictum intelligatur in Lege, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Quid est, maledictus, nisi, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19)? Et quid est, omnis; nisi quia et ipse Christus, qui cum esset vita, mortuus est tamen vera morte, non ficta? Si intelligas ista mysteria, simul intelliges non esse contagia. Sed quid ad nos, si more tuo loquens, contactum forte mortalium voluisti appellare contagium; cum tamen nobiscum sentias, Dominum Jesum, nec in spiritu, nec in carne ullum habuisse peccatum?

CAPUT III. De invisibili Deo. Tertio loco de invisibili Deo cum agerem, admonui ut crederes invisibilem, non solum Patrem, sed etiam Filium secundum divinitatem, non secundum carnem, in qua eum visibilem mortalibus apparuisse quis negat? unde et alio loco postea disputavi. Tu autem cedens manifestissimae veritati, consensisti esse invisibilem Filium: ac per hoc destruxisti quod dixeras, unum invisibilem Patrem. Sed rursus tua consensione conturbatus, quia invisibilem etiam Filium esse consenseras, ausus es dicere, minora videri a majoribus, majora vero a minoribus non posse videri; dicens Angelos videri ab Archangelis, animas ab Angelis, Angelos vero ab animabus non videri: unde etiam Christum secundum divinitatis suae substantiam, non solum ab hominibus, sed nec a Virtutibus coelestibus videri asserens, ideo Patrem solum invisibilem esse dixisti, quia superiorem non habet a quo circuminspiciatur. Dic nobis, rogo te, quando tibi indicaverunt Archangeli, quod ipsi videant Angelos, non autem videantur ab Angelis? Quibus narrantibus Angelis cognovisti, quod ipsi videant animas, animae illos non videant? A quo haec audisti? unde didicisti? ubi legisti? Nonne melius divinis Libris animum intenderes, ubi legimus et ab hominibus Angelos visos, quando voluerunt, et quomodo voluerunt videri, jubente vel sinente omnium Creatore? Verumtamen qui dixeras, ideo solum dicendum invisibilem Patrem, quia non habet superiorem a quo circuminspiciatur; confessus es postea, Filio esse visibilem, contra te ipsum proferens evangelicum testimonium, ubi dicit ipse Filius, Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. VI, 46). Ubi te quidem veritas apertissime vicit: sed tu nolens ab errore liberari, noluisti salubriter vinci. Cum enim contra te commemorasses evangelicum testimonium, quo claruit a Filio videri Patrem, dicente ipso Filio, Sed qui est a Deo, hic vidit Patrem; mox addidisti de tuo, Sed vidit incapabilem. Interim quod dixeras perdidisti, solum esse invisibilem Patrem, quia non habet superiorem: quandoquidem veritate victus, eum videri ab inferiore confessus es. Vos enim dicitis inferiorem Filium a quo tamen Patrem videri, teste Filio cogente, dixisti. De incapabili postea videbimus, ut etiam te illic veritas vincat. Non enim de capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili inter nos quaestio versabatur: in qua quaestione si tibi ipsi tu ipse visibilis es, victum te esse vides.

CAPUT IV. De immortali Deo. Quarto loco egi tecum de immortali Deo etiam Filio. Quoniam tu illud quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); sic intelligi voluisti, tanquam de solo Patre sit dictum: cum ille hoc non de Patre dixerit, sed de Deo, quod est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ostendi ergo et Filium habere immortalitatem secundum substantiam divinitatis suae. Nam secundum carnem quis negat eum fuisse mortalem? Tu autem cum mihi respondere ad hunc locum velles, perspicua veritate conclusus, etiam Deum Filium immortalitatem habere confessus es. Victus es igitur in eo quod dicebas de Patre tantum dixisse Apostolum, quod solus habeat immortalitatem. Neque enim propterea vinculis veritatis elaberis, quoniam dicis, Habet quidem Filius immortalitatem, sed accipiens a Patre. Non quaeritur unde habeat, sed utrum habeat. Tu enim de Patre solo vis intelligi quod scriptum est, Solus habet immortalitatem. Prorsus a nullo acceptam Pater habet immortalitatem, et a Patre acceptam Filius habet immortalitatem: tamen et Pater et Filius habet immortalitatem. Alioquin si eam non habet Filius; Pater eam non dedit Filio, aut acceptam perdidit Filius. Dedit autem Pater Filio, nec perdidit Filius: nec Pater dando perdidit quod generando dedit. Habet ergo immortalitatem et Pater et Filius, non Pater solus. Cogeris itaque confiteri non de solo Patre dictum esse, Qui solus habet immortalitatem: quia jam coactus es confiteri quod et Filius habeat immortalitatem. Habet autem hanc solus, sed Deus: quod non solus est Pater; quia hoc est et Filius, et uterque adjuncto Spiritu sancto unus est Deus. Sed quare solus Deus dictus sit habere immortalitatem, cum et anima pro suo modo sit immortalis, et alia spiritualis coelestisque creatura, postea videbimus: nunc autem sufficit nobis, quod ad ea quae dixi, nihil respondere potuisti, et non solum Patrem; sed quamvis ab ipso, habere tamen, immortalitatem etiam Filium coactus es confiteri.

CAPUT V. Unde major sit Pater. Quinto loco ostendi, unde major sit Pater Filio: quia non Deo major est, unde illi coaeternus est Filius; sed homine major est, quod ex tempore factus est Filius. Ibi commemoravi apostolicum testimonium: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Natura quippe illi fuerat Dei aequalitas, non rapina. Ad quod tu respondens dixisti: Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus, quod sit Dominus, quod sit Rex, jam puto latius exposuimus. Et « quia non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, » hoc nos beatus apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus. Haec verba tua non solum nihil habent adversus nos; sed magis apparent esse pro nobis. Si enim confiteris Dei formam, cur non aperte Dei Filium Deo confiteris aequalem? Praesertim, quia de verbis Apostoli, ubi ait, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; non potuisti pro tuis partibus invenire quod diceres. Et quia hoc dixisse Apostolum non potuisti negare, ideo dixisti, quod ille non rapuit, nec nos dicimus: tanquam hoc sit non rapuit, quod est non habuit, id est, aequalitatem Dei: atque ita dictum sit, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; ac si diceretur, Non arbitratus est esse rapiendam aequalitatem Dei, eo quod ab illo fuerit aliena. Raptor enim rei alienae usurpator est: tanquam hoc Filius, cum posset, rapere noluisset. Quod vides quanta insipientia sentiatur. Ergo intellige Apostolum ideo dixisse, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; quia non alienum arbitratus est esse quod natus est: sed tamen quamvis aequalitatem Dei non fuerit arbitratus alienam, sed suam, semetipsum exinanivit, non quaerens quae sua sunt, sed quae nostra sunt. Quod ut noveris ita esse, attende unde ad hoc Apostolus venerit. Cum enim Christianis humilitatem praeciperet charitatis: Alter alterum, inquit, existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed et quae aliorum. Deinde ut exemplo Christi hortaretur non sua quaerere vel intendere, sed et quae aliorum sunt: Singuli quique, inquit, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, quae illi erat sua, non rapinam arbitratus est, hoc est, non alienum arbitratus est, esse aequalis Deo; sed tamen quaerens nostra, non sua, semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Non enim est mutabilis illa natura ut se exinaniret perdendo quod erat, sed accipiendo quod non erat: nec consumendo quae sua sunt, sed assumendo quae nostra sunt; ac deinde in forma servi obediendo sicut homo usque ad mortem crucis. Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 6-9): et caetera. Homini ergo donavit ista, non Deo. Neque enim cum in forma Dei esset non excelsus erat, aut non ei genua flectebant coelestia, terrena et inferna. Sed cum dicitur, Propter quod eum exaltavit; satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam usque ad mortem crucis. In qua ergo forma crucifixus est, ipsa exaltata est, ipsi donatum est nomen quod est super omne nomen; ut cum ipsa forma servi nominetur Filius unigenitus Dei. Non itaque facias imparem Deo formam Dei: quod nec in ipsis hominibus dici potest. Nam cum dictum fuerit, Iste homo in forma est illius hominis, nemo intelligit nisi aequales. An forte non vis sic accipere quod dictum est, Cum in forma Dei esset, ut in forma Dei Patris intelligas Filium, ubi nihil aliud quam aequalitas apparet amborum; sed, in forma Dei, putas intelligendum in forma sua, quia et ipse utique Deus est? Non multum curo si etiam sic intelligas. Ubi enim plenitudinem formae aetatis incrementa non faciunt, sed Deo gignente perfectus natus est Filius; procul dubio si forma Filii formae Patris non est aequalis, non verus est Filius. Scriptum est autem: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V, 20). Forma igitur veri Filii, formae Dei Patris esse non potest inaequalis. Proinde nec huic loco prosecutionis meae, ubi de verbis Apostoli aequalem Patri Filium comprobavi, respondere aliquid pro vestra intentione potuisti.

CAPUT VI. De veris filiis animalium. Sexto loco ut ejusdem naturae cujus et Pater est, ostenderem Filium, etiam mortalium fetus animalium immanitati vestri erroris objeci, increpans cor vestrum, qui ejusdem naturae cujus est Pater, negatis esse Deum Filium, quamvis verum esse Filium non negetis; cum Deus ipse dederit animalibus hoc generare quod ipsa sunt: ubi non solum hominis hominem, verum etiam canis canem filium nominavi; non ad similitudinem Dei, sed ad confusionem detrahentium Filio Dei: qui cum videant corruptibiles mortalesque naturas, habere tamen naturae de suis parentibus unitatem, Filio Dei vero nolunt concedere communionem naturae unius habere de Patre; cum sit inseparabilis a Patre, et incorruptibilis aeternusque cum Patre. Unde etiam dixi, quod melior sit secundum vos humana conditio, ubi conceditur crescere, ut ad robur parentum vel crescendo possint filii pervenire: Filius autem Dei, sicut dicitis et docetis, minor Patre genitus sic remansit, atque ut ad Patris formam non posset pervenire, nec crevit. Hic tu, ut appareret quam magna veritatis mole premereris, omnino ad rem non respondisti: sed tanquam deficienti flatu anhelares, reprehendendum me putasti, dicens quod tam foeda comparatio, de filio scilicet hominis sive canis, in illam tantam immensitatem produci non debuit. Hoc respondere est, an potius inopiam responsionis ostendere? Quasi ego propterea terrenarum naturarum ista exempla produxerim, ut incorruptioni corruptionem, immortalitati mortalitatem, invisibilibus visibilia, aeternis temporalia coaequarem: ac non potius ut vos in magnis et summis rebus errantes, de rebus parvulis infimisque convincerem, qui non videtis bonum quod Creator summe bonus dedit etiam extremis vilibusque creaturis, ut cum longe aliud sint quam est ipse, hoc tamen generent quod sunt ipsae. Nec attenditis quid mali dicatis, ut cum homines et canes, et caetera hujusmodi habeant filios veros, quos illis gignentibus creat veritas, non sit verus Dei Filius ipsa veritas. Aut si sancta Scriptura cogente permittitis ut verus Filius sit, rogamus permittite ut degener non sit. Et degener quomodo? Audiant catholici, unde erubescant haeretici. Filius viri fortis si non habeat fortitudinem, degener dicitur: tamen homo est, quod et pater est; atque in dissimili vita, non est tamen aliena substantia. Vos unigenitum Dei Filium ita degenerem vultis, ut ipsam Patris ei substantiam denegetis: minorem natum, minorem remansisse jactatis; non ullam datis aetatem qua possit augeri, non datis eamdem formam qua possit aequari. Cujus naturae tanta subtrahitis, miror verum Filium qua fronte dicatis: nisi quia infelicissimo errore non vos putatis ad unius Patris gloriam, nisi per unici Filii contumeliam pervenire.

CAPUT VII. De magnitudine Filii. Septimo loco dixi: Usque adeo autem Filium agnoscimus magnum Deum, ut Patri dicamus aequalem. Itaque sine causa, inquam, nobis quod valde profitemur, testimoniis, et multiloquio probare voluisti. Et his verbis meis addidi disputationem, in qua rationem reddidi, quare Filius cum sit Patri aequalis, dicat eum tamen Deum suum, ubi ait: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Quoniam tu commemoraveras hoc evangelicum testimonium, quo te probare existimasti quod Patri Filius non esset aequalis. Ego itaque tibi ad ista respondens, dixi Patrem propterea etiam Deum esse unigeniti Filii, quoniam factus est homo et natus ex femina: et hoc esse quod dicit in Psalmo, ubi quod futurum fuerat praenuntiavit, De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11); ut ostenderet Patrem hinc esse Deum suum, quia homo factus est. Homo enim de ventre matris est natus, et secundum hominem de virgine natus est Deus: ut non solum Pater illi esset qui eum de se ipso genuit, verum etiam Deus ejus esset quem de ventre matris hominem creavit. Ad haec tu cum respondere voluisses, multa dixisti, et multa testimonia quae te nihil adjuvant, protulisti. Quomodo tamen dictum sit, De ventre matris meae Deus meus es tu; quamvis eadem Scripturae sanctae verba memorasses, nullo modo invenire potuisti. Cur autem in eo loco posueris psalmi alterius testimonium, ubi scriptum est, Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3); omnino non video. Non enim Filii persona est dicentis, Ex utero tuo, aut, De ventre tuo, Deus meus es tu. Illa ineffabilis generatio etiam si ex utero Patris accipitur, hoc significatum est, quia de se ipso, hoc est, de substantia sua Deus Deum genuit, sicut ex utero matris quando natus est, homo hominem genuit: ut intelligeremus in utraque generatione non diversas ejus qui est natus, et eorum de quibus est natus, esse substantias. Diversa quidem substantia est, Deus Pater, et homo mater: non tamen diversa substantia est, Deus Pater, et Deus Filius; sicut non est diversa substantia, homo mater, et homo filius. Sed audi quid dicat in prophetia iste Filius: De ventre, inquit, matris meae Deus meus es tu. Noli multis verbis ad rem non necessariis conari operire res claras. Qui est Pater Filio ex utero suo, de ventre matris Deus ejus est, non de suo. Ad hoc ergo prorsus nihil respondere potuisti.

CAPUT VIII. De subjectione Filii Octavo loco de subjectione qua subjectus est Patri Filius, respondi tibi: quoniam dixeras, De sua subjectione unum statuit Deum. Respondi ergo etiam hoc secundum hominem recte accipi, quod Filius subditus est Patri. Neque hoc esse mirandum, cum legatur utique secundum ipsam servi formam etiam parentibus subditus (Luc. II, 51): et de illo sit scriptum, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Ad quod tu quasi respondens dixisti me optime prosecutum, quoniam et parentibus propter formam servi esset subjectus. Deinde volens velut pro te esse ostendere, quod contra te esse cernebas; ac sic incautis minusque attentis hominibus, quicumque essent ista lecturi, tanquam respondentem te facere, ubi quod diceres non habebas; adjungis et dicis: Si enim parentibus subjectus invenitur quos ipse creavit, quia omnia per ipsum facta sunt: nec enim post tempora, sed ante tempora novimus Filium genitum a Patre: si ergo parentibus, inquis, subditus erat, ut divinarum Scripturarum auctoritas luce clarius praedicat: quanto magis utique illi suo genitori est subditus, qui tantum ac talem eum genuit; secundum quod ait Paulus, Cum omnia fuerint Filio subjecta, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui sibi subjecit omnia (I Cor. XV, 28)? Haec verba tua possent a me putari dicta esse, et omnino mea esse, nisi te audientibus cum dicerentur, et postea haec cuncta legentibus, evidenter appareret te illa dixisse. Quis enim crederet, consentire posse vos nobis, secundum formam servi, ac per hoc non secundum formam Dei Christum esse subjectum?

CAPUT IX. Utrum adoret Patrem Spiritus sanctus. Nono loco abs te quaesivimus, ut per Scripturas divinas ostenderes, si valeres, utrum adoret Patrem Spiritus sanctus. Hoc enim dixeras: sed sicut ipsa tua prosecutio, cui respondi, satis indicat, non probaveras. Ad hanc ergo inquisitionem meam vide quid posteriore prosecutione responderis. Cum enim dixisses quantum voluisti de judicio Filii, quod et nos fidelissime credimus; et de subjectione, quam secundum formam servi Filium Patri reddere non negamus: ubi venisti ut probares a sancto Spiritu adorari Patrem, redisti ad illos gemitus, de quibus tibi jam ante responderam, secundum morem sanctarum Scripturarum, qua locutione sit dictum, Et ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26): ne credamus Spiritum sanctum nunquam esse sine gemitibus posse, quoniam nullus dies, nulla hora, nullum momentum temporis invenitur, quo non a sanctis orationes Deo ubicumque fundantur, ab aliis hic, ab aliis alibi. Cum tamen ab orationibus sanctorum nullum sit tempus immune, quandoquidem diebus et noctibus, cum alii cibo ac potu reficiuntur, alii quodlibet aliud agunt, alii dormiunt, non utique desunt quos desiderium sanctum orare compellat; ita fit ut Spiritus sanctus, qui ubique omnibus adest, aliquantulum cessare a gemitibus non sinatur, quod est extremae miseriae, cum pro quibuscumque orantibus cogitur gemere: nisi gemitibus inenarrabilibus interpellare sic intelligatur, ut dixi, id est, quia gemitibus sanctorum desideriorum interpellare sanctos facit, quibus affectum pium gratiae spiritualis infundit. Sed cum similes locutionum modos, quando per efficientem significatur id quod efficitur; sicut frigus pigrum dicimus, quia pigros facit; et diem tristem vel laetum, quia tristes vel laetos facit; etiam de Scripturis sanctis commemoraverim, ubi Deus dicit ad Abraham, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12); quod nihil est aliud quam, Nunc ut cognosceres feci: non enim tunc Deus dicendus est cognovisse, quod antequam fieret nunquam potuit ignorare: quos locutionis modos de divinis eloquiis a me prolatos, quomodo aliter interpretareris non invenisti; nullo modo utique ad istos gemitus redire debuisti. Nemo enim sic de Spiritu sancto sapit, nisi qui secundum carnem, non secundum spiritum sapit. Quamvis et si tibi concederetur, quomodo tu sentis, sic Spiritum sanctum interpellare pro sanctis; aliud est interpellare vel orare, aliud adorare. Omnis qui orat, rogat: non omnis qui adorat, rogat; nec omnis qui rogat, adorat. Recole consuetudinem regum, qui plerumque adorantur, et non rogantur; aliquando rogantur, et non adorantur. Ac per hoc a Spiritu sancto adorari Patrem nullo modo demonstrare potuisti.

CAPUT X. Quomodo sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Decimo loco egi tecum ut intelligeres, quomodo per ineffabilem copulationem sit unus Deus ipsa Trinitas, quam dicimus unius esse substantiae: quandoquidem etiam diversas substantias invenimus, hoc est, spiritum hominis et Spiritum Domini, per copulationem qua homo adhaeret Domino, unum spiritum dictum, ubi ait Apostolus, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Ad quod tu respondens, vel potius non tacens, conatus es ostendere quomodo Pater et Filius unum sint, non unitate naturae, sed voluntatis. Hoc quidem dicere soletis: sed tunc soletis, cum vobis objicitur quod ait Dominus, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Ego autem hoc loco non hoc volui probare, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sint, quod quidem propter unitatem substantiae fidelissime certe credimus; sed quod eadem Trinitas unus est Deus. Aliud est quippe, unum sunt; aliud, unus est Deus. Discerne, Est, et Sunt. Nec ait Apostolus, Qui adhaerent Domino, unum sunt; quoniam diversa substantia est: sed ait: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Si autem vos, cum de duobus dicitur, Unus est, et dicitur quid unus, sicut dicit Apostolus, unus spiritus est; hoc idem putatis esse, quod est cum de duobus dicitur, Unum sunt, nec dicitur quid unum; sicut ait Salvator, Ego et Pater unum sumus: cur non dicitis, Pater et Filius unus est Deus? Quare quando auditis. Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4); de Patre tantum vultis intelligi? Nempe Pater Dominus Deus est, et Filius Dominus Deus est: cur non apud vos uterque unus Dominus Deus est, sicut apud beatum Apostolum, spiritus hominis et Spiritus Domini unus spiritus est? Quid autem prodest causae vestrae, quia per consensionem voluntatis hoc dicitis fieri? Quod quidem fit, sed ubi est diversa natura, sicut diversa natura est hominis et Domini: et tamen qui adhaeret Domino, per consensionem utique voluntatis, unus spiritus est. Si ergo non vultis per unitatem substantiae; certe per consensionem voluntatis dicite, tamen aliquando dicite, quoquo modo dicite, Pater et Filius unus Deus est. Sed non dicitis, ne quod nunquam voluistis, cogamini confiteri de utroque dictum esse, non de Patre solo, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: quoniam sanctum Spiritum non vultis Deum, non vultis Dominum confiteri. Dicite, inquam, ratione qua vultis, Pater et Filius unus Dominus Deus est: ut Patri et Filio servientes, non duobus diis et duobus dominis contra praeceptum Dei, sed Domino uni serviatis. Sed nunc de hac re satis dictum sit. Puto, cum ista legeris, nihil te respondere potuisse ad id quod de Apostolo commemoravi, qui adhaeret Domino, unus spiritus est: si contentionem deposueris, non negabis.

CAPUT XI. De templo Spiritus sancti. Undecimo loco, Deum esse Spiritum sanctum, de templo ejus quod nos ipsi sumus, teste Apostolo, ostendi, ubi ait, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? et iterum, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? Tu autem ad ista respondisti nihil. Aisti enim: Suscipio quae protulisti: « Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? » Neque enim Deus, inquis, inhabitat in homine, quem non ante Spiritus sanctificaverit atque purgaverit. Atque isto modo intelligi voluisti, non Spiritum sanctum esse dictum Deum, nec templum Spiritus sancti nos esse, sed Dei: et hoc esse dictum, Templum Dei estis. Sed ideo additum, Spiritus Dei habitat in vobis: quia purgat Spiritus sanctus templum Dei, non suum; ut cum ipse purgaverit, tunc illic inhabitet Deus. Quem sensum tuum quanta sequatur absurditas, nolo nunc dicere. Illud enim nunc ostendere debeo, quomodo multa dicendo, nihil quod ad rem pertinet, dixeris. Dimisisti enim causam, et perrexisti in laudem Spiritus sancti, eamque copiose contra te ipsum exsecutus es. Contra te ipsum ideo dixi, quoniam non vis eum dicere Deum, cujus tantam divinitatem per laudem coactus es confiteri; ut cum sit unus, ubique sit praesens, et nemini sanctificando desit, ubicumque quisque christianus esse et Deum orare voluerit, simul se omnibus exhibendo, sive in oriente, sive in occidente baptizentur in Christo: hoc et nos dicimus. Sed quem dicimus talem ac tantum, absit a nobis ut eum negemus Deum: quod etiam per suum templum, quod nos ipsi sumus, citissime et facile ostenditur. Neque enim nisi Deus noster esset, templum nos ipsos habere potuisset: quod tu ut occultares, et in sermone tuo mentes hominum a luce veritatis averteres, de templo Dei quodcumque dixisti, quem noluisti intelligi Spiritum sanctum; de templo autem Spiritus sancti, quod apertissime demonstratum est, omnino tacuisti. Cum enim tibi duo testimonia Pauli apostoli proposuerim; unum ubi ait, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? alterum ubi ait, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est? quare tam fraudulenter egisti, ut unum horum commemorares, quod dictum est, Templum Dei estis; et alterum taceres, quod dictum est, Corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti? Cur hoc fecisti, rogo te; nisi quia nullo pacto posses argumentari quomodo Deus noster non esset, qui templum nos ipsos haberet: quem sine dubio Deum cognosceremus, si ei templum de lignis et lapidibus per divinam Scripturam facere juberemur?

CAPUT XII. De eo quod Pater et Filius unum sint. Duodecimo loco admonui te, ut proferres, si posses, qua divina auctoritate sit dictum, quod unum sint, ubi substantiae sunt diversae. Tu autem respondere ad hoc volens, nihil tale proferre potuisti; sed magnis coarctatus angustiis affirmare ausus es, quod Apostoli unum sint cum Patre et Filio. Quod Christus omnino non dixit: sic enim abs te dictum est, tanquam Pater et Filius et Apostoli unum sint. Christus autem non ait, Ut ipsi et nos unum simus; sed ait, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Nam, ut verba ipsa evangelica ponam: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum. Numquid dixit, Ut nobiscum sint unum; aut, Ipsi et nos simus unum? Item post aliquantum: Non, inquit, pro eis rogo tantum; sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint. Neque hic dixit, Ut nobiscum unum sint. Deinde sequitur: Sicut tu, Pater, in me et ego in te, et ipsi in nobis unum sint. Et hic non dixit, Unum simus; aut, Unum nobiscum sint: sed, Unum sint in nobis; ut qui natura unum sunt, quia homines sunt, etiam in Patre et Filio sint unum; non cum ipsis unum, id est, non ut ipsi et isti sint unum. Adhuc adjungit, et dicit: Ut mundus credat quia tu me misisti, et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus: ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum (Joan. XVII, 11-23). Cum ergo toties dixerit, Ut sint unum; non tamen alicubi dixit, Ut ipsi et nos simus unum, hoc est, ut nobiscum sint unum: sed aut, in nobis dixit; aut, sicut nos; id est, ipsi secundum naturam suam, nos secundum nostram. Volebat enim eos qui natura unum erant, in hoc ipso quod unum erant, esse perfectos. Non enim quia dicit, Estote ergo et vos perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48); vult illos Deo naturae unitate conjungere, tanquam illorum et illius una eademque natura sit: sed perfectos vult esse in natura sua, sicut est Deus perfectus in sua, quamvis diversa, non una; quod nisi in ipso simus, omnino esse non possumus. Non sicut in illo sunt omnes, quia ipse continet omnia quae creavit; propter quod dictus est non longe positus ab unoquoque nostrum, quia in illo vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28): sed sicut in illo sunt tales qualibus dictum est, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Unde et illud est, Cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Non igitur proferre potuisti ubi dictum sit, Unum sunt, quorum est non una, sed diversa substantia: et tamen in obscuro loco nobis subrepere voluisti, ut diceres Apostolos unum esse cum Patre et Filio, tanquam unum essent Apostoli et Pater et Filius; cum Apostolorum substantiam manifestum sit a Patre et Filio esse diversam. Sed quoniam, Ut ipsi et nos unum simus, aut, Nobiscum sint unum, nusquam Christum dixisse manifestum est; te quoque nobis respondere non potuisse, et fraudem facere voluisse manifestum sit.

CAPUT XIII. De testimonio quod Pater perhibuit Filio. Tertio decimo loco te commonui, non ideo Patrem Filio esse majorem, quia testimonium perhibuit Pater Filio. Nam et Prophetas ei testimonium perhibuisse memoravi, quos majores illo esse non potes dicere. Dixeras enim quod Pater Filio perhibuerit testimonium; quod sic accepi, tanquam hinc ipse probare volueris, illo cui testimonium perhibuit, eum esse majorem: sed quoniam posteriore prosecutione hinc omnino tacuisti, taciturnitatem tuam in locum consensionis accepi; etsi fieri potest ut ideo commemoraveris Patrem Filio perhibuisse testimonium, ut hinc illum esse alium, istum autem alium, non ut illum isto probares esse majorem. Alium vero esse Patrem, alium esse Filium, quoniam non est Pater ipse qui Filius, et vobis et nobis contra Sabellianos est dogma commune. Illi enim dicunt, non alium, sed eumdem Filium esse qui est Pater: nos autem alium quidem esse Patrem, et alium Filium; sed tamen quod Pater est, hoc esse dicimus Filium.

CAPUT XIV. De dilectione Patris et Filii. Quarto decimo loco ad illud quod dixeras, Dilectum lego, et credo quod Pater est qui diligit, et Filius qui diligitur; respondens dixi: Sic autem dicis hinc inter Patrem et Filium esse diversitatem, quia Pater diligit, et Filius diligitur; quasi negare possis quod et Filius diligat Patrem. Deinde addidi: Si ambo se invicem diligunt, cur negatis eos unius esse naturae? Quod utique ideo dixi, ne hinc unam naturam negaretis amborum, quia illum diligere, hunc diligi ipse dixisti. Ad hoc tu respondens consensisti quidem, quod et Filius diligat Patrem, sed unius esse naturae consentire noluisti: tanquam Filius ita diligat Patrem, sicut creatura Creatorem, non sicut unigenitus genitorem, quem diversitate substantiae vultis esse degenerem.

CAPUT XV. De invisibilitate Trinitatis. Quinto decimo loco dixi pariter esse invisibilem Trinitatem, non solum Patrem: sed apparuisse tamen visibilem Filium in forma servi, propter quam dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Sed quoniam patribus se divinitas demonstrabat, dixi per subjectam creaturam id esse factum, non per naturam suam, qua est invisibilis Trinitas. Atque ut hoc probarem, Moysen commemoravi ei dicentem, cum quo facie ad faciem loquebatur, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste (Exod. XXXIII, 11, 13): ut intelligeres quomodo eum videbat, quem sibi cupiebat ostendi; quia utique si Deum in substantia qua Deus est videret, profecto ut se illi ostenderet non rogaret. Dixi etiam esse Christum visibilium et invisibilium creatorem, ut ipsum probarem per substantiam suam non esse visibilem, a quo creari non solum visibilia, verum etiam invisibilia potuerunt. Ad haec tu respondere conatus, quam multa quae ad rem non pertinent dixeris, intueantur qui legunt: et tamen de Moyse, cur sibi Deum cum quo loquebatur, vellet ostendi, si ejus naturam substantiamque cernebat, prorsus nihil ausus es dicere: et adhuc affirmare non destitisti, Dei Filium invisibilium creatorem, et antequam formam servi acciperet, in forma Dei fuisse visibilem; quem superius in forma servi videri potuisse, in substantia vero suae divinitatis esse invisibilem, jam fueras et ipse confessus.

CAPUT XVI. De solo sapiente Deo. Sexto decimo loco, quia de Patre tantum dixisse Apostolum dixeras, Soli sapienti Deo (Rom. XVI, 27); ego dixi: Ergo solus Pater est Deus sapiens, et non est sapiens ipsa Dei sapientia, quod est Christus; de quo ait Apostolus: « Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam » (I Cor. I, 24)! Deinde addidi: Superest ut dicatis (quid enim non audetis?) insipientem esse sapientiam Dei. Ad haec tu: Sapientem solum, inquis, Patrem praedicat Paulus beatus apostolus, dicens sic: « Soli sapienti Deo. » Sed requirenda est, inquis, ratio quemadmodum solus sapiens, non quod Christus non sit sapiens. Sequeris deinceps, et adjungis quomodo sapientem confitearis et Christum: nam post nonnulla, quae ad rem non pertinentia texuisti, ut sermonem tempusque produceres, etiam hoc inseruisti verbis tuis ut diceres, Sed vere solus sapiens Pater: quasi Apostolus dixerit, Soli sapienti Patri. Sed dixit, Soli sapienti Deo: quia Deus est et Filius, quod et vos vultis; Deus est et Spiritus sanctus, etsi non vultis: et ista Trinitas est solus sapiens Deus, qui nec potuit unquam esse insipiens omnino, nec poterit; non per gratiam particeps sapientiae, sed sapiens immobilitate atque immutabilitate naturae. Nam si tibi dicam, Itane vero, o homo qui christiano nomine gloriaris, Christus sic est sapiens, ut non sit vere sapiens? ergone Christus qui est verus Deus, non est vere sapiens? nonne ita sub hac interrogatione turbaberis, ut continuo respondeas, Christum vere esse sapientem? Quid est ergo quod dixisti, Sed vere solus sapiens Pater? Nempe quo perveneris, et a quanta blasphemia te debeas revocare, jam sentis.

CAPUT XVII. De infecto Deo. Septimo decimo loco egi tecum, quod etiam Filius, non solus Pater, infectus sit, hoc est, factus non sit. Dixeras enim ideo a vobis unum Deum pronuntiari, quia unus est super omnia innatus, infectus. Respondens ergo huic audaciae tuae: Sic autem, inquam, dicis Patrem infectum, quasi Filius factus sit, per quem facta sunt omnia. Deinde addidi: Scito factum esse Filium, sed in forma servi. Nam in forma Dei usque adeo non est factus, ut per illum facta sint omnia. Si enim ipse factus est, inquam, non per illum facta sunt omnia, sed caetera. Ad haec tu cum tota tui prolixitate sermonis, ita nihil quod diceres invenisti, ut hinc omnino, tanquam id non audieris, conticesceres.

CAPUT XVIII. De ingenito Patre. Octavo decimo loco etiam de innato Patre, id est ingenito, quia et hoc dixeras, tecum agendum putavi, et dixi: Non itaque dico Filium ingenitum; sed Patrem genitorem, Filium genitum. Hoc tamen genuit Pater quod est: alioquin non est verus Filius, si quod est Pater non est Filius; sicut de partubus animalium supra jam diximus. Etiam ad hoc tu nec verum nec falsum aliquid protulisti.

CAPUT XIX. De aequalitate Spiritus sancti cum Patre. Nono decimo loco, quia poposceras a me, ut ostenderem aequalem esse Patri Spiritum sanctum; respondi tibi dicens: Quid est autem quod poscis, ut ostendam tibi aequalem Patri esse Spiritum sanctum, quasi tu Patrem ostenderis majorem esse Spiritu sancto; sicut potuisti ostendere de Filio, propter formam servi? Scimus enim, inquam, dictum esse Patrem Filio majorem, quia in forma servi erat Filius; et adhuc in forma est humana Filius, quam levavit in coelum: propterea de illo dictum est quod et nunc « interpellat pro nobis » (Rom. VIII, 34). Et sempiterna erit in regno haec eadem forma immortalis: propter quod dictum est « Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia » (I Cor. XV, 28). Nam de Spiritu sancto qui nullam suscepit creaturam ad unitatem personae suae, quamvis se per subjectam creaturam visibiliter et ipse, sive per columbae speciem, sive per linguas igneas sit demonstrare dignatus (Matth. III, 16, et Act. II, 3), nunquam dictus est eo major Pater; nunquam dictus est Spiritus adorasse Patrem; nunquam dictus est minor Patre. Ad haec tu quasi respondens, non tamen respondisti. Non enim potuisti ostendere Spiritu sancto alicubi Patrem dictum fuisse majorem, sicuti Filius propter formam servi dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et cum ego dixerim, Spiritum sanctum non ad unitatem personae suae ullam suscepisse creaturam; tu ita Spiritum sanctum in columba et igne apparuisse dixisti, sicut apparuit Christus in homine: quasi columba et Spiritus, vel ignis et Spiritus una persona sit, sicut Verbum et homo una persona est. Ad horam quippe apparuerunt illa, quae Spiritum sanctum significando monstrarent visibiliter invisibilem; columba, propter amorem sanctum; ignis autem, propter charitatis lumen atque fervorem; et peracto significationis officio, corporales illae species transierunt, atque esse ulterius destiterunt; sicut columna nubis, nebulosa per diem, luminosa per noctem (Exod. XIII, 21-22). Denique ne putaretur columba vel flamma ad substantiam pertinere Spiritus sancti, vel quod se in haec visibilia tantae majestatis natura converterit, aut in unitatem personae suae ista susceperit, nunquam postea sic apparuisse legitur Spiritus sanctus. Christus autem, qui humanam non ad horam sumpsit effigiem, in qua hominibus appareret, ac deinde illa species praeteriret; sed in unitatem personae suae, manente invisibili Dei forma, accepit visibilem hominis formam; non solum natus est in ea de homine matre, verum etiam crevit in ea, et manducavit, et bibit, et dormivit in ea, et occisus est in ea, et resurrexit in ea, et ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris in ea, ad judicandos vivos et mortuos est venturus in ea, et in regno suo, ei qui illi subjecit omnia, erit subjectus in ea. Haec tu in mea responsione breviter dicta, quae nunc aliquanto latius, ut vel sic intelligeres, explicavi, attendere et considerare noluisti, irruens in tantam blasphemiam, ut naturam divinam Dei et Spiritus sancti convertibilem, proh nefas! et mutabilem diceres. Tua namque ista sunt verba: Ea, inquis, quae de invisibilitate omnipotentis Dei prosecutus sum, etiam et ipse, licet alio proposito, attamen tuis verbis affirmasti, quod Spiritus sanctus in specie columbae sit visus, necnon et in specie ignis: Filius sane, in forma hominis: Pater autem, neque in specie columbae, nec in forma hominis; nec aliquando vertit se in formas, sed nec aliquando vertetur: de quo scriptum est, « Ego sum qui sum, et non sum mutatus. » Deinde adjungis, et dicis: Filius sane in forma Dei constitutus jam, ut ipse protulisti, formam servi accepit, quod non Pater: Spiritus aeque sanctus suscepit speciem columbae, quam non suscepit Pater. Scito ergo, inquis, quia unus est invisibilis, unus etiam incapabilis atque immensus. Haec numquid diceres, si secundum spiritum, non secundum carnem, posses cogitare quid diceres? Homo es enim, qui legis in Scripturis sanctis, Ego sum qui sum, et non sum mutatus (Exod. III, 14, et Malach. III, 6). Et cum verba ista sint, non Patris solius, sed ipsius Trinitatis, quae unus est Deus; tu ea Patri tantummodo tribuens, Filium mutabilem credis! Unigenitum per quem facta sunt omnia mutabilem credis: eum de quo dicit Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3), mutabilem credis! Quid jam dicam de Spiritu sancto, quando illum quem verum Filium Dei et verum confiteris Deum, mutabilem credis? Quod utique non crederes, si formam servi a forma Dei esse susceptam, non formam Dei in formam servi esse mutatam, tanquam catholicus crederes; et visibili homine assumpto, permansisse invisibilem Deum, non carnaliter, sed spiritualiter cogitares; nec contendendo diffideres, sed intelligendo conspiceres: et Spiritum sanctum invisibili sua manente natura, nullo modo in ignis aut columbae speciem mutata atque conversa, per subjectam creaturam apparuisse, sicut voluit visibiliter (Act. II, 3, et Matth. III, 16), tu posses considerare fideliter. Memento tamen, nec majorem Patrem Spiritu sancto, nec adoratum Patrem ab Spiritu sancto, ullis divinis testimoniis contra propositionem meam te demonstrare potuisse.

CAPUT XX. Licet ingenitus Pater, aequalis tamen Filius. Vigesimo loco, quoniam dixeras de Filio, Si aequalis Patri, utique talis: si talis, utique innatus; ego respondens tibi: Sed dicis, inquam, de Filio, Si aequalis, utique talis; id est, ut quia non est ingenitus, non videatur talis. Posses dicere non esse hominem quem genuit Adam, quia ipse Adam non est genitus, sed factus a Deo. Si autem potuit Adam et non esse genitus, et tamen hoc generare quod erat ipse; non vis ut potuerit Deus Deum aequalem sibi? Ad haec non miror nullum te invenisse responsum: sed plane laudo nec respondere conatum. Atque utinam hoc ubique fecisses! nusquam enim in sermonibus nostris quid recte responderes invenire potuisti, et tamen pene ubique tacere noluisti. Sed cum in aliis tam multa dixeris, causae quae inter nos agitur non necessaria, et tempus loquendo consumpseris; gratiae tibi agendae sunt, ubi nonnulla sic vidisti te refutare non posse, ut ea malles summo silentio praeterire.

LIBER SECUNDUS. Refelluntur singillatim quae in Collatione Maximinus dixit ultima sua disputatione, cujus disputationis suae prolixitate respondendi tempus tunc eripuit Augustino. PRAEFATIO. Res jam postulat ut in eo quod reliquum est, opitulante Domino, impleam promissionem meam. In operis quippe hujus exordio, Prius, inquam, ostendam refellere te non potuisse quae dixi: deinde, quantum necessarium videbitur, ego refellam quae ipse dixisti. Quia ergo, sicut adjuvante Deo potui, ostendi ea quae dixi non te potuisse refellere; superest ut ea quae dixisti, ego refellam, sicut Deo adjuvante potuero. Priores itaque prosecutiones tuas, quibus continuo reddidi meas in hac disputatione quae nunc a me suscepta est, non retractabo: illam vero ultimam tam prolixam, ut mihi die illo spatium responsionis auferret, ita redarguam, si voluerit qui nos regit, ut acquiescas lumini veritatis, si contentionis tenebras non amaveris. In primis ergo superflua tua detraham necessitati responsionis meae. Causa quippe inter nos agitur, utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus diversae, ut vos dicitis, an potius, ut nos dicimus, unius sint ejusdemque substantiae, unusque Deus sit ipsa Trinitas: cum conveniat inter nos Patrem non esse qui est Filius, nec Filium esse qui est Pater, nec Patrem esse vel Filium qui Spiritus sanctus est. Quidquid igitur tanta tuae prosecutionis prolixitate dixisti, unde ostenderes alium esse Patrem, alium esse Filium, alium esse Spiritum sanctum; quando nobiscum agitis, superfluum prorsus esse cognosce: et si tibi expugnandi occurrerint Sabelliani, in eos ista nobis vobisque communia, si placet, arma converte. Multa etiam locutus es, ut probares magnum Deum esse Dominum Jesum Christum: hoc quid ad nos, cum hoc dicamus et nos? Laudes quoque Spiritus sancti magnas verasque fudisti: sed nos eas augere possumus, non negare: non itaque opus erat ut eas contra nos diceres, quas dicimus tecum. Christum sedere ad dexteram Patris, nonne pariter confitemur? Quod tamen testimoniis divinorum eloquiorum sic probare voluisti, tanquam id alicubi negaremus. Christum in carne venisse, utrique novimus et tenemus: sic adhibuisti ut hoc doceres divina testimonia, tanquam repugnemus. Haec et alia quae suis ostendam locis, in quibus operam supervacuam contrivisti, ut moras necteres, tempusque produceres, commemorando attingere debeo, non redarguere disputando.

CAPUT PRIMUM. Dicis me auxilio principum munitum, non loqui secundum timorem Dei; cum scias nobis esse praeceptum orare pro regibus, ut in agnitionem veniant veritatis (I Tim. II, 2, 4): quod in quibusdam esse impletum, nos Deo agimus gratias, vos doletis. Verba autem nostra recte intelligentibus indicant, quis nostrum loquatur secundum timorem Dei: utrum qui sic laudat Deum Patrem, ut ad ejus laudem referat, quod sibi Filium generavit aequalem; an qui sic genitorem dehonestat et genitum, ut et illum dicat non potuisse gignere per omnia sui similem filium, et istum dicat non degenerasse jam natum, sed degenerem natum.

CAPUT II. Dicis vos Christum colere, ut Deum omnis creaturae, cui flectitur omne genu, coelestium, terrestrium et infernorum: quem tamen Deo Patri esse non vultis aequalem, quia hoc Pater ei donavit: ait enim Apostolus, Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, etc. Nec quaeritis cui donaverit; utrum homini, an Deo. Quomodo enim donaverit, evidenter apparet. Humiliavit, inquit, semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 8, 9). Si ergo propterea donavit ei nomen quod est super omne nomen, quia factus est obediens usque ad mortem crucis; numquid antequam hoc fieret, non erat altus Dei Filius Deus, Dei Verbum, Deus apud Deum; sed posteaquam propter hoc exaltatus est, quia factus est obediens usque ad mortem crucis, tunc coepit esse altus Dei Filius, unicus Dei, Deus, tunc coepit habere nomen quod est super omne nomen? Quis hoc insipientissimus dixerit? Hoc illi ergo donatum est ut homini, secundum quem Filius factus est obediens usque ad mortem crucis, quod jam habebat idem ipse Dei Filius, Deus de Deo natus aequalis.

CAPUT III. Objicis mihi, quod dicam Spiritum sanctum aequalem esse Filio. Dico plane. Da, inquis, testimonia ubi adoratur Spiritus sanctus. Ut video, hinc eum vis ostendi aequalem Christo, si adoratur ut Christus. Jam ergo confitere Christum Patri aequalem, quem tu ipse adorari confiteris ut Patrem. Quales autem homines estis, quam religiosae humilitatis, qui Spiritum sanctum adorare non vultis, cum legatis, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6)? Non vultis ergo adorare, quem vivificare animas non negatis: cum pater Abraham homines adoraverit, quia concesserunt ei monumentum, ubi poneret mortuae corpus uxoris. Sic enim scriptum est: Venit autem Abraham plangere Saram et lugere. Et surrexit Abraham de supra mortem ejus, et dixit filiis Heth: Peregrinus et advena sum ego vobiscum; date ergo mihi possessionem monumenti, ubi sepeliam mortuum meum. Responderunt autem filii Heth ad Abraham, dicentes: Absit hoc, domine; audi nunc et nos: rex a Deo tu es in nobis; in electis monumentis nostris sepeli mortuum tuum: nemo enim nostrum prohibet te a monumento suo, ut sepelias mortuum tuum ibi. Surgens autem Abraham adoravit plebem filiorum Heth (Gen. XXIII, 2-7). Et vos Spiritum sanctum non permittitis adorari, ut ipsi Dei gratiae remaneatis ingrati! Sed, Da, inquis, testimonia ubi adoratur Spiritus sanctus: quasi non ex iis quae legimus, aliqua etiam quae non legimus, intelligamus. Sed ne quaerere multa compellar, tu ubi legisti Patrem Deum ingenitum vel innatum? Et tamen verum est. Quod vero aliquoties dixisti, etiam Filio esse incomparabilem Patrem, nec legis, nec verum est. Si autem religionem qua colitur Deus, sicut dignum est cogitares, multo plus esse cerneres quod habet Spiritus sanctus templum, quam si eum legeres adoratum. Et homines enim, sicut supra docui, a sanctis novimus adoratos: templum vero non est factum ab hominibus, nisi aut vero Deo, sicut Salomon fecit; aut eis qui pro diis habentur, sicut gentes quae ignorant Deum. Spiritus autem sanctus, quod cum magno honore de Deo dictum est, non in manufactis templis habitat (Act. XVII, 24), sed corpus nostrum templum est Spiritus sancti. Et ne corpora nostra contemnas, membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15). Qualis ergo Deus, cui templum aedificatur, et a Deo, et de membris Dei?

CAPUT IV. Dicis Christum esse in dextera Dei, et interpellare pro nobis (Rom. VIII, 34). Quod cur nobis objicis, si eum non solum Deum, verum etiam hominem agnoscis? Quid te igitur adjuvat, quod sedere ad dexteram Patris assidue legitur? Quid nobis, non quidem inanibus testimoniis, sed tamen inaniter, probare niteris quod fatemur.

CAPUT V. Dicis vos Spiritum sanctum competenter honorare ut doctorem, ut ducatorem, ut illuminatorem, ut sanctificatorem; Christum colere, ut creatorem; Patrem cum sincera devotione adorare, ut auctorem. Si auctorem propterea dicis Patrem, quia de ipso est Filius, non est autem ipse de Filio; et quia de illo et Filio sic procedit Spiritus sanctus, ut ipse hoc dederit Filio gignendo eum talem, ut etiam de ipso procedat Spiritus sanctus: si creatorem sic dicis Filium, ut creatorem non neges Patrem nec Spiritum sanctum; si denique Spiritum sanctum sic dicis doctorem, ducatorem, illuminatorem, sanctificatorem, ut haec opera nec Patri audeas auferre nec Filio: ista tua etiam nostra sint verba. Si autem talia tibi idola ponis in corde, ut duos facias deos, unum majorem, id est, Patrem, alium minorem, id est, Filium; Spiritum vero sanctum ita omnium trium minimum fingas, ut nec Deum nuncupare digneris: non haec est nostra fides, quoniam non est christiana fides, ac per hoc nec fides. Etiam hoc tibi ignoscimus, quod imperite usus verbo, Christum significasti ad terrena descendisse contagia. Et quia hoc in te corrigere volui, ut scires contagia quomodo appellare debeamus; calumnias esse istas dicis, et eas de philosophicae artis instructione venire arbitraris. Sufficit mihi quod ita putasti Christum ad terrena descendisse contagia, ut tamen confitereris nullum habuisse peccatum.

CAPUT VI. Illud sane quod commemoravi, partus animalium, quae cum terrena sint atque mortalia, hoc tamen gignunt quod ipsa sunt, ut homo hominem, canis canem; puto quod non aspernatus horruisti, sed te aspernari atque horrere finxisti, dicens, tam foedam comparationem in illam tantam immensitatem non debuisse produci. Cur enim hoc dixisti, nisi ne tibi de ipsis corruptibilibus fetibus fauces veritas premeret, et te respirare non sineret, sicut et facit? Qandoquidem creaturam corruptibilem cernitis, hoc quod ipsa est gignere fetum suum, et Deum Patrem omnipotentem creditis non potuisse nisi ejus degenerante natura gignere unicum suum.

CAPUT VII. Sed dicis: Dominus Dominum genuit, Deus Deum genuit, Rex Regem genuit, Creator Creatorem genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem genuit, clemens clementem, potens potentem. Si sub his verbis cavere te putas quod vobis objicitur, non vos credere Deum potuisse gignere id quod est ipse, et ideo dicis, Dominus Dominum genuit, Deus Deum genuit, et caetera: cur ergo sicut dixisti, Potens potentem; non dicis, Omnipotens omnipotentem? Si quod sentis vis dicere, dic: Dominus major, dominum minorem genuit; Deus major, deum minorem; Rex major, regem minorem; Creator major, creatorem minorem; melior bonum, sapientior sapientem, clementior clementem, potentior potentem. Si autem ista non dicis, et nihil minus quam Pater habet, Filium habere consentis, cur non dicis aequalem? Et illa omnia cur non sic percurris, ut dicas: Dominus aequalem Dominum genuit, Deus aequalem Deum, Rex aequalem Regem, Creator aequalem Creatorem, bonus aequaliter bonum, sapiens aequaliter sapientem, clemens aequaliter clementem, potens aequaliter potentem? Si autem negas aequalem, aperte dic esse degenerem. Non enim quem deum minorem, de Deo majore natum esse dicitis, saltem sicut infantem crescere sinitis, ut aliquando suo Patri possit esse aequalis. Ad hoc enim eum perfectum dicitis esse natum, non ut hinc laus ejus cresceret, sed ut minor ejus natura remaneret. Et cum ista sentiatis, sequeris tamen, et dicis: Nihil subtraxit Pater in generando Filium. Quomodo nihil subtraxit in generando Filium, quem non aequalem genuit, sed minorem? An ideo nihil subtraxit, quia nihil eorum quae gignendo dedit, abstulit genito? Ita sane nihil subtraxit: sed et filiis hominum qui prospere nascuntur, nihil aufert Creator jam natis; quin potius addit, ut accedat crescentibus quod nascentibus defuit. Quid ergo magnum de Patre dixisti erga unicum Filium, qui non ex nihilo vel ex aliqua materia factus, sed ex ipso natus est? Quid magnum est quia non subtraxit quod dedit, si quod dare potuit, non dando subtraxit? Ubi est, quod eum invidum non esse dixisti? An forte dare non potuit? Ubi est omnipotentia Dei Patris? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater aequalem sibi gignere Filium aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus; si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est. Patri igitur Deo Filius verus aequalis est. Si ergo, ut laudas, placet tibi quod a me commemoratum est, Invisibilia enim ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20): per id quod factum est in creatura visibili, ut parentes id quod ipsi sunt generent, intellige invisibilem nativitatem veri Filii Dei, ne Deum Patrem dicas id quod non est ipse genuisse. Si autem hoc genuit quod est ipse; unam Patris et Filii esse substantiam negare nolite.

CAPUT VIII. Jam vero sequentia quae sic connexuisti, ut de cruce vel incarnatione Christi probare nobis velles quod pariter credimus; servasti morem tuum: sed nihil tibi ad ista respondens, etiam ego servo promissum meum.

CAPUT IX. 1. De invisibili Filio cum ageremus, quem consensisti esse invisibilem secundum divinitatem, qui prius solum Patrem invisibilem esse praesumpseras, ad rem non pertinentia multa dixisti de invisibilibus creaturis: quod poterunt judicare qui legerint. De invisibili Deo inter nos agitur: et hoc est quod quaestionem facit, quia vos invisibilem solum Patrem dictum putatis, ubi Apostolus ait, Immortali, invisibili soli Deo (I Tim. I, 17). Si dixisset, Soli Patri; difficilius fortasse quaestio solveretur: quia vero dixit, soli Deo; non est utique contra nos: et Unigenitus quippe in Dei forma, et Spiritus sanctus in sua natura est invisibilis. Unus enim et solus Deus a nobis ipsa Trinitas praedicatur. Quod utrum verum sapiamus, in aliis locis a nobis est demonstratum, et ubi adhuc opus fuerit, demonstrabitur. Nunc in ista quaestione non immerito potest movere, quomodo de solo Deo, qui est ipsa Trinitas, dictum sit, Invisibili soli Deo: cum sit etiam quaedam invisibilis creatura; propter quod dictum est de Christo, quia in ipso condita sunt omnia, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Quia ergo sunt dii falsi visibiles, ideo dictum est, Invisibili soli Deo honor et gloria. Etsi enim est creatura invisibilis, non tamen deus nobis est. Sed et si non dictum esset, soli Deo; sed dictum esset, Regi autem saeculorum, immortali, invisibili soli honor et gloria: quis nisi Deus esset? Honor ergo et gloria soli Deo, qui Deus invisibilis est, non qui solus invisibilis: quoniam est, ut diximus, et creatura invisibilis. Item quaeri potest quomodo dictum sit, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18); cum ejusdem Domini verba sint, Nescitis quia Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10)? Quae sententia vos redarguit, qui nescitis quemadmodum dicatis invisibilem Patrem. Illud autem quod ait, Non quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. VI, 46); ad homines referri potest quod dictum est, quisquam. Et quia ipse homo erat qui tunc loquebatur in carne, ita hoc dixit, ac si diceret, Non quia Patrem vidit quisquam hominum, nisi ego: sicut dictum est, Quis sapiens, et intelliget haec (Psal. CVI, 43)? Non enim et de sanctis Angelis id accipi potest. Unde Apostolus de invisibili Deo apertius posuit: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Non enim ait, Nemo; sed, Nemo hominum. Ubi ostendit quemadmodum intelligi debeat quod dictum est, Deum nemo vidit unquam; id est, nemo hominum: sicut, Nemo ascendit in coelum (Joan. III, 13); cum Angeli soleant illuc ascendere, quia solent inde descendere. Nec tamen Apostolus dixit, Nemo hominum poterit videre Deum; sed, Nemo potest. Poterit enim homo, sed tunc cum aeternum erit fidelium praemium, videre Deum. Propter quod Joannes apostolus: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Quid est ergo quod dicis, solum esse invisibilem Patrem? quod frustra diceres, etiamsi a solo Filio videretur. Nunc vero cum divina testentur eloquia eum videri et ab Angelis, videndum etiam ab hominibus, cum facti fuerint aequales Angelis (Matth. XXII, 30); quid est quod dicis? Ubi est quod definire ausus es, minora videri a majoribus, majora autem a minoribus non videri? Quod quidem postea perdidisti, quando videri a Filio confessus es Patrem, cum et in ipsa substantia divinitatis dicas Filium minorem, Patremque majorem. Sed quid dicturus es de Angelis, qui semper vident faciem Dei Patris? Numquid propter regulam tuam, quam sine consideratione fixisti, putandi sunt Angeli Patre Deo esse majores? 2. Sed eleganter te existimas invenisse quod diceres, ubi aisti de Filio: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Nec attendis, quia etsi vidit incapabilem, quem sicut putas, capere non potuit; non tamen invisibilem, quem videre potuit. Tu autem nobiscum non de capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili, cum ista diceres, disputabas: quia nec Apostolus ait, Incapabili; sed ait, Invisibili soli Deo. Unde hoc testimonium pro te adhibendum putasti, ut hinc etiam decolorares Filium, tanquam ipse in Dei forma invisibilis non sit. Sed quoniam veritate convictus, et Filium confessus es invisibilem, praeparasti tibi, quantum existimo, sic dicere, Invisibilis invisibilem genuit; quomodo dixisti, potens potentem; ut cum discutereris, hoc a te quomodo diceretur, responderes, Invisibilior invisibilem genuit, sicut potentior potentem, sapientior sapientem, et caetera tua. Sed quam sapienter ostendisti Filio incapabilem Patrem, Filium vero capabilem Patri. Dixisti enim: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Pater autem, inquis, sic videt Filium, ut tenens in sinu suo et habens. Sic non sapiunt, nisi qui carnaliter sapiunt. Sinum quippe tibi fingis, ut video, aliquam capacitatem majoris Patris, qua Filium minorem capiat atque contineat: sicut hominem corporaliter capit domus, aut sicut sinus nutricis capit infantem. Ergo inter mirabilia Christi et hoc deputabitur, quia in forma servi crevit, et major est factus quam in forma Dei fuerat, ut cum prius portaretur in sinu Patris, nunc sedeat ad dexteram Patris. Abjice ista puerilia vel anicularia phantasmata de corde tuo: et sinum Patris ideo dictum accipe, ut intelligatur iste genitus, ille genitor; non ut ille major, hic minor. Nam si incapabilis est Pater, Filius vero incapabilis non est, non veraciter dictum est, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15): quandoquidem responderi ei potest, Ecce incapabilitatem habet Pater, quae non est tua. Sed quoniam veraciter dictum est quod Veritas dixit, et omnia quae habet Pater, Filii sunt; non potest non esse Filii quantacumque sit incapabilitas Patris. Et hanc Domini sententiam, ubi ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt; tanquam rectissimam regulam ad vos, sive convincendos, sive, quod magis cupimus, corrigendos, per multa adhibere debemus: ut ubicumque aliquid tribuitis Patri quod Filio denegatis, ipsam fidelissimam testem contra errores vestros, vel contra mendacia producamus. Quid opus est autem in eo tibi resistere, quod humanam sapientiam contendis esse visibilem; cum ipsam animam humanam, in qua est utique humana sapientia, invisibilem esse concesseris? Sed quodlibet sentias de universa invisibili creatura, quantum ad Deum pertinet, de quo inter nos agitur, satis tibi demonstratum est non esse solum invisibilem Patrem. CAPUT X. 1. Putas Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto unum Deum esse non posse: times enim ne Pater solus non sit unus Deus, sed pars unius Dei qui constat ex tribus. Noli timere, nulla fit partium in deitatis unitate divisio. Unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, hoc est ipsa Trinitas. Unus est Deus, de quo dictum est, quia Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4): et qui dixit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Cui uni et soli Deo servire nos sine ullo scrupulo agnoscimus, quando audimus et legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 4, 13). Ne forte propter haec verba, Christo cujus membra sumus (I Cor. VI, 15), vel Spiritui sancto cujus templum sumus (Id. III, 17), servire nolimus, si quod dictum est, Domino Deo tuo soli servies, sic acceperimus, tanquam de solo Patre, et non de ipsa Trinitate sit dictum. Vos autem, cum quaeritur a vobis, quem credatis esse de quo scriptum est, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; respondetis, Deus Pater est. Itemque cum quaeritur de quo Domino Deo dictum sit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; rursus respondetis, De Deo Patre. Tunc vobis dicitur: Si Dominus Deus noster Dominus unus est, et hic Pater est; quare vos facitis duos dominos deos, dicendo etiam Christum esse Dominum Deum? Item si Pater est, cui uni Domino Deo ac soli serviendum est; quomodo obtemperatis huic praecepto, qui tanquam Domino Deo servitis et Christo? Neque enim illi soli servit, qui servit et huic. Secundum fidem autem rectam, quicumque ipsam Trinitatem unum Dominum Deum esse nostrum didicimus, profecto cum ei soli ea quae Deo debetur servitute servimus, Domino Deo soli nos servire confidimus. 2. Ergo, inquis, Deus Pater pars est Dei. Absit. Tres enim personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus: et hi tres quia unius substantiae sunt, unum sunt, et summe unum sunt, ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si autem natura unum essent, et consensione non essent, non summe unum essent: si vero natura dispares essent, unum non essent. Hi ergo tres, qui unum sunt propter ineffabilem conjunctionem deitatis, qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Porro autem Christus una persona est geminae substantiae, quia et Deus et homo est. Nec tamen Deus pars hujus personae dici potest: alioquin Filius Dei Deus antequam susciperet formam servi, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. Quod si in una persona absurdissime dicitur, quia pars rei ullius esse non potest Deus; quanto magis pars Trinitatis esse non potest, quicumque unus in tribus? Deinde ubi ait Apostolus, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; (I Cor. VI, 17); numquid hujus unius pars est Dominus? Si enim hoc dicimus, quid aliud dicere deprehendimur, nisi quod augeatur adhaerente homine, et recedente minuatur? In Trinitate igitur quae Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, et simul hi tres unus Deus: nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec major pars duo quam unus est ibi; nec majus aliquid sunt omnes quam singuli: quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12): qui autem non potest, credat, et oret ut quod credit intelligat. Verum est enim quod dicitur per prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). 3. Tu nempe dixisti, unum Deum non ex partibus esse compositum. Et quia de Patre hoc vis intelligi, Ille, inquis, quod est, virtus est ingenita, simplex. Et tamen in hac simplici virtute quam multa commemoraveris, vide. Nam superiora verba tua sunt: Deus Deum genuit, Dominus Dominum genuit, Rex Regem genuit, Creator Creatorem genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem genuit, clemens clementem, potens potentem. Cur ergo in virtute simplici, quod est Deus, non timuisti tot commemorare virtutes? Ut enim omittam quatuor quas loco superiore posuisti, et alias quatuor dicam, quas enuntiare usitatis nominibus possimus; numquid bonitas et sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis, quam simplicem esse dixisti? Si dixeris, Partes sunt; simplex ergo virtus ex partibus constat, et simplex ista virtus te definiente unus est Deus. Unum ergo Deum ex partibus compositum esse dicis? Non dico, inquis. Non sunt ergo partes: et tamen quatuor sunt, et una virtus est, eademque simplex est. Si ergo in una Patris persona, et plura invenis, et partes non invenis; quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus Deus est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personae sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt? Virtus est Pater, virtus Filius, virtus Spiritus sanctus. Hoc verum dicis: sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute procedentem non vis eamdem habere naturam, hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et catholicam dicis. CAPUT XI. Redis ut quaeras a me, quomodo sit invisibilis Filius, unde jam dixi superius, quod visum est dicendum. Sed si ob hoc, inquis, Filius invisibilis a te pronuntiatur, eo quod oculis humanis contemplari non possit; cur non et coelestes virtutes pariter invisibiles pronuntias, quando nec ipsae obtutibus humanis videri possunt? Ita hoc dicis, quasi possit ab homine comprehendi quis ille sit modus, quo coelestes virtutes sunt invisibiles; aut ad hoc quaerendum esse debeamus intenti, dicente Scriptura, Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22). Quod praeceptum ipse contemnens, ausus es dicere angelum videri ab archangelo, archangelum ab angelo non videri. Satis sit, quod ostendi non esse consequens ut ideo credamus in forma Dei visibilem Filium, quia scriptum est, Invisibili soli Deo (I Tim. I, 17). Quod tu de Patre sic te accipere demonstrabas, tanquam Filius invisibilis non sit, cum eum et invisibilium creatorem Scriptura testetur. Verumtamen restat ut dicas, Ambo quidem invisibiles sunt, id est, et Pater et Filius, sed Pater invisibilior est: ac sic dando aliquid Patri quod non sit Filii, mendacem facias eumdem Filium dicentem, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15).

CAPUT XII. 1. Hoc et de potentia sapis, quod scilicet sit quidem potens et Filius, sed potentior Pater Filio: ut auctoribus et doctoribus vobis potuerit potentem potens, nec potuerit omnipotentem gignere omnipotens. Ac per hoc si habet Pater omnipotentiam quam non habet Filius, falsum est quod ait Filius, Omnia quae habet Pater, mea sunt. Deinde si aliquid facit Pater, quod facere non potest Filius, merito dicitur potentior Pater quam Filius: cum vero dicat, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19); nonne melius auditur ipse quam vos, meliusque ipsi creditur docenti quam decipientibus vobis? Sed potentiam Pater, inquis, a nemine, Filius vero accepit a Patre. Fatemur et nos Filium ab illo accepisse potentiam, de quo natus est potens: Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit potentiam Pater Filio, sicut omnia quae habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua. Sed quaeritur utrum tantam, quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an minorem. Si tantam, non solum potentem potens, verum etiam omnipotentem genuisse dicatur, credatur, intelligatur omnipotens: si minorem, quomodo omnia quae habet Pater, Filii sunt? Si Patris omnipotentia Filii non est, quomodo quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit? quod utique non potest, si omnipotens non est. 2. Ac per hoc quod ait Apostolus, Beatus et solus potens: non cogor de Patre tantummodo accipere; sed de Deo, quod est ipsa Trinitas. Loquens enim ad Timotheum: Praecipio, inquit, tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi; quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (I Tim. VI, 13-16). Nihil hic video dictum quod non conveniat Trinitati. Sed ut nunc taceam de Spiritu sancto, quem nec saltem minorem Filio Deum vultis, quia omnino Deum esse non vultis, sufficit ut vos de Patre convincamus et Filio. Numquid enim quia dixit Apostolus, Testificor tibi coram Deo qui vivificat omnia; Pater solus, non et Filius vivificat omnia? Si dixeris Patrem solum vivificare omnia, quomodo ergo quaecumque. Pater facit, haec et Filius similiter facit? Quandoquidem Pater, ut putas, vivificat omnia, quod Filius non facit. Deinde ubi ait, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21); quomodo verum est, si Pater sine Filio vivificat omnia? Proinde quod addidit, Et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem; de Filio proprie dicere voluit: quia Filius quidem sicut Pater vivificat omnia; sed sub Pontio Pilato in forma servi Filium novimus passum fuisse, non Patrem. Deinde subjungitur, Ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi; quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens: quem, scilicet adventum Domini Christi; ostendet utique Deus, quod non solus est Pater, quia secundum veritatem, non secundum vestrum errorem, Trinitas unus est Deus: beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium. Numquid enim vel vos dicere audetis Filium non esse Regem regum et Dominum dominantium? De quo inter caetera scriptum est in Apocalypsi Joannis: Et ipse calcat torcular vini potentis, et in tunica et in femore habet nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 15, 16). Sed ne forte dicatis quod nomen Patris Filius habet scriptum in veste et in femore; alio loco ejusdem libri superius legitur: Et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominantium est et Rex regum (Id. XVII, 14). Quapropter secundum vos, duo sunt reges regum et domini dominantium: et contra vos est, si de Patre tantum ait Apostolus, Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium. Verum autem secundum rectam fidem ipsa Trinitas unus est Deus, beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Et quomodo erit verum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); nisi quia hoc nemo potest, si de se quisque praesumpserit, sed si ipse donaverit? Immortalitatem autem Deus habere dicitur solus, quia est immutabilis solus. In omni enim mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Proinde et ipsa anima humana, quae propterea dicitur immortalis, quoniam qualitercumque secundum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen pro ipso suo modo quamdam mortem suam: quia si juste vivebat et peccat, moritur justitiae; si peccatrix erat et justificatur, moritur peccato: ut alias ejus mutationes taceam, de quibus longum est disputare. Et creaturarum natura coelestium mori potuit, quia peccare potuit: nam et Angeli peccaverunt, et daemones facti sunt, quorum est diabolus princeps. Et qui non peccaverunt, peccare potuerunt. Et cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Ac per hoc solus Deus habet immortalitatem, qui non cujusquam gratia, sed natura sua, nec potuit, nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare. Quem secundum naturam qua Deus est, nemo hominum vidit, nec videre potest: sed poterit aliquando, si ad illum numerum hominum pertinet, de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cui Deo, id est Patri et Filio et Spiritui sancto, quae Trinitas unus est Deus, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. 3. Absit autem ut, quomodo putas, ideo sit Pater potentior Filio, quia creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit creatorem. Neque enim non potuit, sed non oportuit. Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri: quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Similiter etiam ille si nepotem non gigneret avo suo, et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens: nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur; nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus. Omnipotens itaque omnipotentem genuit Filium; quoniam quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit. Filium quippe ipsum genuit utique Patris natura, non fecit. CAPUT XIII. 1. In illo etiam testimonio, ubi ait Apostolus, Soli sapienti Deo; non dissimilis error est vester: sed quod vobis respondimus de potentia, hoc etiam de sapientia respondemus. Si enim dixisset Apostolus, Soli sapienti Patri; nec sic inde Filium separaret. Num enim quia in Apocalypsi de Filio legitur, Habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse (Apoc. XIX, 12); ideo Pater nescit hoc nomen, a quo est inseparabilis Filius? Sicut ergo scit et Pater quod nemo scire dictus est nisi Filius, quia inseparabiles sunt: sic etiam si dictum esset, Soli sapienti Patri; simul intelligi deberet et Filius, quia inseparabiles sunt. Cum vero non sit dictum, Soli sapienti Patri; sed Soli sapienti Deo; et Deus unus sit ipsa Trinitas: multo est facilior nobis hujus solutio quaestionis; ut sic intelligamus solum Deum sapientem, sicut intelleximus solum potentem, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus, cui soli servire jussi sumus: ne male intelligentes, vel potius non intelligentes, contra hoc praeceptum facere videamur, quia et Domino Christo ea quae Deo debetur servitute servimus. Non enim dictum est, Dominum Deum tuum Patrem adorabis, et illi plus servies; ut servire permitteremur et Filio, plus tamen Patri tanquam majori, minus autem Filio tanquam minori Deo: sed dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13); soli scilicet omnipotenti, soli sapienti Deo; ut vos repelleremini, qui nolentes accipere unum solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et dicentes unum Dominum Deum, cui soli serviendum est, non esse nisi Deum Patrem, et tamen etiam Filium Deum et Dominum confitentes; apertissime duos deos et dominos, majorem unum, minorem alterum dicitis: et reos vos, secundum errorem vestrum, praecepti hujus violati esse monstratis, quia non solum majori, verum etiam minori, ea quae Domino Deo debetur servitute servitis. 2. Ubi autem dixit Apostolus, Soli sapienti Deo; cum scriberet ad Romanos, in fine Epistolae sic loquitur: Ei autem qui potens est, inquit, vos confirmare secundum Evangelium meum, et praeconium Jesu Christi; secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, manifestati autem nunc per Scripturam Prophetarum; secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti; soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum (Rom. XVI, 25-27). Hoc est, Ei qui potens est vos confirmare, soli sapienti Deo gloria in saecula saeculorum. Quod autem interpositum est, per Jesum Christum; utrum soli sapienti Deo per Jesum Christum accipi debeat, ut scilicet solus Deus sapiens per Jesum Christum sapiens esse intelligatur, non participando, sed gignendo sapientiam, quod est Christus Jesus; an vero non per Jesum Christum sapienti, sed per Jesum Christum gloria Deo soli sapienti, videtur ambiguum. Sed quis audeat dicere per Jesum Christum fieri ut sit sapiens Deus Pater; cum secundum substantiam suam non dubitandum sit eum esse sapientem, potiusque sit substantia Filii per gignentem Patrem, quam substantia Patris per genitum Filium? Restat ergo ut soli sapienti Deo gloria sit per Jesum Christum, hoc est, clara cum laude notitia, qua innotuit gentibus Deus Trinitas: ideo per Jesum Christum, quia, ut alia taceam, ipse praecepit baptizari gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); ubi praecipue commendata est hujus individuae gloria Trinitatis. Deus itaque, quod est ipsa Trinitas, propterea solus sapiens recte dicitur, quia solus secundum substantiam suam sapiens est: non secundum accidentem vel accedentem participationem sapientiae, sicut sapiens est rationalis quaecumque creatura. Quod vero additum est, cui, ut diceretur, cui gloria; cum sufficeret si dictum esset, Ei autem gloria: inusitatam nostrae linguae indicat locutionem; non sensum quem requiramus, vel de quo ambigamus, insinuat. Quid enim sensui deperit, si dicatur, Ei gloria, cui per Christum gloria? Hoc est namque, per Jesum Christum cui gloria; quod est, cui per Jesum Christum gloria. Sed horum alter inusitatus, alter usitatus est ordo verborum. CAPUT XIV. 1. Quaeris a me, Si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus sanctus; cur unus Filius sit, et alius non sit filius. Ecce respondeo, sive capias, sive non capias. De Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus: sed ille genitus, iste procedens: ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Sed ideo cum de illo Filius loqueretur, ait, De Patre procedit (Joan. XV, 26); quoniam Pater processionis ejus est auctor, qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit ut etiam de ipso procederet Spiritus sanctus. Nam nisi procederet et de ipso, non diceret discipulis, Accipite Spiritum sanctum; eumque insufflando daret (Id. XX, 22), ut a se quoque procedere significans, aperte ostenderet flando, quod spirando dabat occulte. Quia ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur; sine dubio filius diceretur amborum. Ac per hoc quia filius amborum nullo modo est, non oportuit nasci eum de ambobus. Amborum est ergo Spiritus, procedendo de ambobus. Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nascitur; sicut non omne quod bipes est homo est, quamvis bipes sit omnis qui homo est. Haec scio: distinguere autem inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Ac per hoc quia et illa et ista est ineffabilis, sicut propheta de Filio loquens ait, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? ita de Spiritu sancto verissime dicitur, Processionem ejus quis enarrabit? Satis sit ergo nobis, quia non est a seipso Filius, sed ab illo de quo natus est: non est a seipso Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit. Et quia de utroque procedit, sicut jam ostendimus: unde et Spiritus Patris dictus est, ubi legitur, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; et Spiritus Filii, ubi legitur, Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 11, 9). Non enim duo sunt Spiritus sancti, tanquam singuli singulorum, unus Patris, alter Filii; sed unus potius Patris et Filii: de quo uno Spiritu scriptum est, Etenim in Spiritu uno nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13). Et alio loco: Unum corpus et unus Spiritus (Ephes. IV, 4). 2. Quid ergo haec Trinitas, nisi unius ejusdemque substantiae est? Quandoquidem non de aliqua materia vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus: itemque Spiritus sanctus non de aliqua materia, vel de nihilo, sed inde est unde procedit. Vos autem nec Filium de Patris substantia genitum vultis, et tamen eum nec ex nihilo, nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis. Nec videtis quam necesse sit, ut qui non est ex nihilo, non est ex aliqua re alia, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit, et hoc esse quod Deus est de quo est, hoc est, Deus de Deo. Quocirca Deus de Deo natus, quia non aliud prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est, non est aliud quam est ille de quo est, hoc est, unius ejusdemque naturae, vel unius ejusdemque substantiae. Quod cum auditis, quale cor habeatis ignoro, qui putatis nos sic Filium dicere natum esse de Patre, quomodo nascuntur de corporibus corpora: et quoniam corruptibiliter ista nascuntur, accusatis nos tanquam generationi Unigeniti, quae de Patre est, corporalem passionem corruptionemque tribuamus. Carnalibus quippe cogitationibus pleni substantiam Dei de se ipsa gignere posse Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod substantia quando gignit patitur carnis. Erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29). Quando legitis, Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V, 20); verum Dei Filium cogitate. Hunc autem Filium nullo modo verum Dei Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis. Num enim jam erat hominis filius, et Deo donante factus est Dei filius; ex Deo quidem natus, sed gratia, non natura? An forte etsi non hominis filius, tamen aliqua jam erat qualiscumque creatura, et in Dei filium, Deo mutante, conversa est? Si nihil horum, ergo aut de nihilo aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus de nihilo esse Dei Filium vos putare, jam nos ab ista sollicitudine liberasti: affirmasti enim non vos dicere, de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est. Si non de Patris; de qua? Dicite. Sed non invenitis. Jam igitur unigenitum Dei Filium Jesum Christum Dominum nostrum de Patris esse substantia non vos nobiscum pigeat confiteri. 3. Pater ergo et Filius unius sunt ejusdemque substantiae. Hoc est illud Homousion, quod in concilio Nicaeno adversus haereticos Arianos a catholicis Patribus veritatis auctoritate et auctoritatis veritate firmatum est: quod postea in concilio Ariminensi, propter novitatem verbi minus quam oportuit intellectum, quod tamen fides antiqua pepererat, multis paucorum fraude deceptis, haeretica impietas sub haeretico imperatore Constantio labefactare tentavit. Sed post non longum tempus libertate fidei catholicae praevalente, posteaquam vis verbi, sicut debuit, intellecta est, Homousion illud catholicae fidei sanitate longe lateque defensum est. Quid est enim Homousion, nisi unius ejusdemque substantiae? Quid est, inquam, Homousion, nisi, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Sed nunc nec ego Nicaenum, nec tu debes Ariminense tanquam praejudicaturus proferre concilium. Nec ego hujus auctoritate, nec tu illius detineris: Scripturarum auctoritatibus, non quorumque propriis, sed utrisque communibus testibus, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione concertet. Utrique legimus, Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo; ipse est verus Deus et vita aeterna. Utrique tanti ponderis molibus cedamus. Dic ergo nobis, utrum iste verus Dei Filius, ab eis qui gratia filii sunt hujus nominis quadam proprietate discretus, de nulla substantia sit, an de aliqua. Non dico, inquis, de nulla, ne de nihilo dicam. Ergo de aliqua est: quaero, de qua? Si non de Patris, aliam quaere. Si aliam non invenis, quia omnino non invenis; Patris agnosce, et Filium cum Patre Homousion confitere. Caro de carne nascitur, filius carnis de substantia carnis nascitur. Corruptionem de medio tollite, passiones carnales a lumine mentis abjicite, et invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicite (Rom. I, 20). Credite Creatorem, qui dedit carni carnem gignere, qui dedit parentibus veros carnis filios de carnis substantia generare, ac sic filios cum parentibus unius esse substantiae, multo magis potuisse verum gignere Filium de sua substantia, et unam cum vero Filio habere substantiam, manente incorruptione spirituali, et longissime hinc aliena corruptione carnali. 4. Nam de anima quid dixeris, nescio. Verba enim tua sunt, ubi dicis: Nec enim ad animae ingenuitatem comparatis tantam illam magnificentiam, sed ad fragilitatem corporis. De corpore utique, inquis, nascitur caro, corporalis filius: non tamen de anima anima nascitur. Post istam quasi definitionem tuam, rursus affirmas animam filios generare. Adjungis enim, et dicis: Si ergo nostra anima incorruptibiliter generat et impassibiliter, nullam sentiens diminutionem, non inquinationem aliquam; sed legitime secundum jura divina generat filium, sapientia consensum accommodans corpori, ipsa integra manet: quanto magis omnipotens Deus? Et paulo post dicis: Quanto magis Deus Pater incorruptibilis incorruptibiliter genuit Filium? Jam supra dixi, nescire me quid volueris de anima intelligi, de qua prius dixisti quod non nascatur anima de anima, et postea, quod anima incorruptibiliter gignat filium. Si animam gignit, quomodo non nascitur anima de anima? Si carnem, tu videris quomodo sit caro verus animae filius. Christus enim, propter quem putasti hanc adhibendam similitudinem, verus est Dei Filius. Si autem incorruptibiliter gignere animam filium sic accipi voluisti, quomodo ait Apostolus, In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15); cur non attendis, quod jam erant illae animae in vetere vita, quas per Evangelium renovando Apostolus genuit? Verbum autem Dei Deus unigenitus Filius, sicut jam disputavimus, non prius aliquid fuit, et renovatione est generatus a Patre, sed cum Patre semper fuit; sicut est semper atque erit mirabili atque ineffabili modo genitus ab aeterno coaeternus. Sed si ob hoc introduxisti hanc dissimilem similitudinem, ut assereres Deum Patrem incorruptibiliter genuisse: noli laborare; confiteor omnino, incorruptibiliter genuisse Deum Patrem, sed quod est ipse genuisse. Iterum enim dico hic, quod vobis saepe dicendum est: Aut de aliqua substantia natus est Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla, ergo de nihilo; quod vos non dicere jam tenemus. Si de aliqua, nec tamen de Patris, non verus est Filius. Si de Patris, unius ejusdemque substantiae sunt Pater et Filius. Quomodo autem nihil Filio subtraxit, ut dicis, si ejusdem substantiae est, et tamen minor est, nec sicut infans crescere potest? 5. Jam vero de immortalitate Dei, quia non Patrem, sed Deum qui et Pater est et Filius et Spiritus sanctus, solum habere immortalitatem dixit Apostolus, satis superius disputavi, quando ipsum apostolicum testimonium et posui totum, et exposui. 6. Displicet tibi, quod aequalem Patri asserimus Filium: quasi possit esse inaequalis, qui verus est Filius, non natus ex tempore, sed gignenti coaeternus, sicut splendor ab igne genitus gignenti manifestatur aequaevus. Sed habet, inquis, Dei Filius auctorem Patrem. Si propterea Deum Patrem Deo Filio dicis auctorem, quia ille genuit, genitus est iste; quia iste de illo est, non ille de isto; fateor et concedo. Si autem per nomen auctoris minorem vis facere Filium, Patremque majorem, nec ejusdem substantiae Filium cujus est Pater; detestabor et respuam: quia et filius hominis, in quantum est filius, habet auctorem de quo natus est, patrem; nec tamen ideo non est ejusdem substantiae cujus est pater; et quod iste minor, major est ille, potest tamen ad formam patris valentiamque pervenire crescendo, in qua patrem propterea non omni modo invenit talem, quia et ille defecit senescendo. Sic enim necesse est varietur aetate mortalitas, ubi temporalis est, non aeterna nativitas. Non autem illa sic est, ubi nec crescit Filius, nec senescit Pater. Et ideo amborum non impar est aetas; quia ubi est aeternitas, non est aetas: ideo forma non impar amborum; quoniam verus Filius, qui non ut augeretur est natus, ne remaneret degener, aequalis est natus. Sit ergo nativitate humana longe melior et excellentior divina nativitas, incorruptibili et inviolabili generatione: non tamen sit deterior, diversitate naturae. 7. Sed vitam Filius, inquit, accepit a Patre. Accepit sicut genitus a gignente. Omnia, inquit, quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Omnia ergo quae habet Pater, dedit ille gignendo, accepit iste nascendo. Nec dando ille amisit quod habuit; nec iste cum esset et non haberet accepit: sed sicut ille permansit habens omnia, cum ea quae habet Filio dederit omnia; sic iste nunquam fuit sine omnibus, quae non egendo, sed nascendo accepit ut Filius: quia nunquam potuit esse non natus, et ea sine quibus non est natus, et est immutabilis natus, semper habuit, quia semper est natus. Si enim aliquid eorum quae habet Pater non dedit Filio, falsum est quod ait Filius: Omnia quae habet Pater, mea sunt. Sed quia verum est, prorsus omnia quae habet Pater, dedit, ut diximus, ille gignendo, accepit iste nascendo. Ac per hoc dedit ille vitam, quia genuit vitam; accepit iste vitam, quia natus est vita: si minor, si decolor, si diversa, non ergo quam Pater habuit hanc dedit Filio. Et quomodo verum est, Omnia quae habet Pater, mea sunt? Sed quis audeat dicere, Verum non est quod Veritas dixit? Quapropter sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. V, 26). Sicut habet dedit, quod habet dedit, qualem habet, talem dedit; quantam habet, tantam dedit. Omnia quae habet Pater, Filii sunt. Non ergo aliquid minus quam Pater habet Filio dedit; nec amisit Pater vitam, quam Filio dedit. Vivendo enim tenuit, quam gignendo dedit. Vita est autem ipse Pater, vita est ipse Filius. Et ille quippe et iste id habet quod et ipse: sed ille de nullo vita, iste vita de vita; sed talis qualis illa, tanta quanta illa, hoc omnino quod illa; quia verus est Filius, quia perfectus est Filius, quia non est degener ab uno Deo Patre Deus unicus Filius, Patri ergo aequalis est Filius. Quidquid eum dicis a Patre accepisse, fatemur et nos: prorsus Pater dedit, Filius accepit. Sed cum Pater omnia quae habet gignendo dedit, aequalem utique genuit, quoniam nihil minus dedit. Quomodo ergo tu dicis, quia ille dedit, ille accepit, ideo aequalem Filium Patri non esse: cum eum cui data sunt omnia, et ipsam aequalitatem videas accepisse? Scriptum est quidem, Beatum est magis dare quam accipere (Act. XX, 35): sed in hac vita ubi est inopia, qua utique melior est copia. Melius enim est habere, quam egere; et melius est donare, quam accipere; erogare, quam mendicare. Ubi autem qui dedit, gignendo dedit; et qui accepit, nascendo accepit: non inopi subventum est, sed ipsa copia generata est. Nec potest qui accepit ei qui dedit esse inaequalis, quia et hoc accepit ut esset aequalis. Nihil enim Patre minus habet ille qui dicit, Omnia quae habet Pater, mea sunt. Aequalis est igitur. Sed quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei perdens; ita factus est in eadem servi forma obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 7, 8), in qua paulo minus minoratus est ab Angelis (Psal. VIII, 6), ut Patri in forma Dei maneret aequalis: quia non est forma illa mutabilis. 8. Quid itaque mirum est, si ea quae commemoras, dicit, Ego quae placita sunt Patri, facio semper (Joan. VIII, 29): et ad monumentum Lazari, Pater, gratias ago tibi, quia audisti me; et ego sciebam quia semper me audis, sed propter eos qui circumstant dixi, ut credant quia tu me misisti (Id. XI, 41, 42): et iterum, Me oportet operari opera ejus qui me misit (Id. IX, 4): et antequam panes frangeret, prius Patri gratias egit (Matth. XXVI, 26; Marc. VIII, 6, et Joan. VI, 11)? Si his atque hujusmodi testimoniis id ostendere voluisses, quod in forma servi Filius minor est Patre, et in ipsa forma Dei iste de illo non ille de isto est; quod saepe significans, multa ita dicit, ut eum non intelligentes etiam in ipsa divinitate arbitrentur minorem: sic teneres rectam regulam fidei, ut non contradiceres veritati; nec per talia testimonia oppugnares Evangelium, sed doceres. Quae sunt enim placita Patris, quae non sunt et Filii? aut unde potest facere Filius, nisi quae placita sunt Patri, a quo habet omnia in quibus aequalis est Patri? Quomodo non gratias agit Patri de quo est, praesertim in forma servi, in qua illo minor est? Quomodo non Patrem rogat ut homo, qui cum Patre exaudit ut Deus? Quis autem christianus ignorat quod Pater miserit, missusque sit Filius? Non enim genitorem ab eo quem genuit, sed genitum a genitore mitti oportebat: verum haec non est inaequalitas substantiae, sed ordo naturae; non quod alter prior esset altero, sed quod alter esset ex altero. Oportebat ergo operari eum qui missus est, opera ejus a quo missus est: et quae sunt opera Patris, quae non sunt et Filii; cum dicat idem Filius, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19)? Opera tamen Patris esse dicit: non enim obliviscitur a quo sit; a Patre quippe illi est ut operator talium operum sit. Haec autem vos ita intelligitis, ut hinc etiam putetis Patrem Filio esse majorem, quia dixit passerem non cadere in terram sine Patris voluntate (Matth. X, 29); quasi cadat sine voluntate Filii. An usque adeo minorem vultis Filium, ut non habeat in potestate nec passeres? Sed si non vultis huic regulae acquiescere, ut ubicumque legeritis in auctoritate divinorum eloquiorum, quo minor Patre Filius videatur ostendi, aut ex forma servi dictum accipiatis, in qua vere minor est Patre; aut ideo dictum, quo non demonstretur major vel minor ullus esse altero, sed demonstretur esse alter ex altero: si huic, inquam, rectissimae regulae non vultis acquiescere; certe tamen verum Dei Filium nulla ratione dicetis, si non ejusdem substantiae, cujus Pater est, eum esse dicatis. Ut enim humanum aliquid dicam propter infirmitatem carnalium: cum homines duo sunt, pater et filius, si obediens sit patri filius, et aliqua existente causa roget patrem, gratias agat patri, aliquo denique mittatur a patre, ubi se dicat non venisse facere voluntatem suam, sed ejus a quo missus est; numquid hinc ostenditur non ejusdem cujus pater est esse substantiae? Cur ergo ubi de Filio Dei talia legitis, statim in tantum sacrilegium corde atque ore proruitis, ut veri Filii Dei unam eamdemque cum Patre substantiam non esse credatis atque dicatis? 9. Quid quod etiam illud commemorandum putasti, quod manifestissime ut homo loquitur: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim praeceptum accepi a Patre meo? Quid hoc adjuvat causam tuam? Numquid enim aliud dixit, nisi, Potestatem habeo moriendi et resurgendi? Quod itaque ait, Nemo eam tollit a me, sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18); quid intelligi voluit, nisi se non fuisse moriturum, nisi ipse voluisset? Numquid tamen nisi homo esset, mori et resurgere potuisset? Sic autem introduxisti hoc testimonium, ut praeloquereris, dicens, Hic sane et de sua potestate quam a Patre accepit dicebat, « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: » tanquam si homo non esset, positurus esset animam. Ut homo ergo, non ut Deus, accepit hanc potestatem: quamvis non dixerit, Hanc potestatem; sed, hoc praeceptum accepi a Patre meo. Quis autem nesciat aliud esse praeceptum, aliud potestatem? Hoc enim habemus in potestate, quod cum volumus possumus. Praeceptum vero id nobiscum agit, ut quod jam est in potestate faciamus: si autem nondum est in potestate, oremus nobis potestatem dari, ut quod praeceptum est impleamus. Quocirca si ea quae aperta sunt velitis attendere, ut homo acceperat hanc potestatem. Sed propter contentiosos ego ad utrumque concludam: Si ut homo accepit hanc potestatem, nihil tibi prodesse hoc testimonium et tu vides; quia si ex hac potestate a Patre accepta, minorem Patre Filium vis probare, nec nos dubitamus, quod in quantum homo est Christus, minor est Patre: si autem ut Deum vis accepisse hanc potestatem, gignendo eum Pater aequalem sibi, dedit ei omnium rerum tantam, quanta ipsi Patri est, potestatem. Si enim minus habet in potestate aliquid quam Pater, non sunt ejus omnia quae habet Pater: sed quia ejus sunt, tantam procul dubio habet potestatem quantam Pater. Praeceptum quoque aut ut homo accepit, aut ut Deus: si ut homo, nulla quaestio est, quia ut homo est Patre minor: si ut Deus, non hinc ostenditur minor; quia nascendo id accepit, non indigendo. In Verbo enim unico Dei omnia praecepta sunt Dei, quae ille gignens dedit nascenti, non cum genuisset addidit indigenti: ac per hoc tantum genuit quantus est2 ipse; quia de seipso genuit verum Filium, et perfectum genuit plenitudine divinitatis, non perficiendum aetatis accessu. Sed humilius a te quaero, quare filium hominis quemlibet hominem, si praeceptum accipiat a patre, non eum dicis alterius esse substantiae, et Filium Dei Deum ob hoc audes negare paternae esse substantiae, quia praeceptum accepit a Patre? Prorsus, et praeceptum a Patre accepit, et ejusdem substantiae est, cujus est ille qui dedit. Quis te contradicentem ferat, si ad te audiendum homines patres filiique concurrant, ejusdem utrique substantiae; nec ideo filii degeneres, quod ita praecepta eis dederint patres? Sed forte dicis, patres doctos filiis indoctis dedisse praecepta. Refer nunc te ad Dei Filium, de Deo Patre natum Deum, qui utique imperfectus est natus, si praeceptum accepit indoctus. Quia vero perfectus est natus, praeceptum dedit ille gignendo, accepit iste nascendo. Nunquam enim verus Dei Filius indoctus fuit: filius autem nunquam non fuit. CAPUT XV. 1. In forma Dei Filium esse non negas, et Deo Patri aequalem negas, majorem Patris formam putans esse quam Filii: tanquam non habuerit Pater unde formam suam compleret in Filio, quem de se ipso genuit, non fecit ex nihilo, non ex alio. Aut si formam suam in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen genuit plenam, sed minorem; quid sequatur attendite, et in viam redite, ne cogamini Patrem invidum dicere. Dicitis Deum Filium, dicitis Dominum; sed ut duos deos dominosque faciatis, contra Scripturam clamantem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Quid autem in hoc sacrilegio vobis prodest, quod Patri datis tantam formam, quantam non datis Filio? Numquid si unus major, alter est minor, ideo non sunt dii et domini duo? Si carere cupitis hoc errore, sic dicite alium esse Patrem, alium esse Filium, ut tamen simul ambos non duos dicatis, sed unum Dominum Deum. Dicitis regem Filium de rege Patre utique natum: nec intuemini in genere humano filios regum etiamsi non sunt ex regibus reges, esse tamen ex hominibus homines; nec habere potestatem cum patribus regiam, et tamen eamdem tenere naturam. Vos autem Filio Dei regis regnum cum Patre conceditis, et naturam paternam vanitate impia denegatis; eumque Deo Patri dicitis inaequalem, qui non rapinam, hoc est, non alienum arbitratus est esse aequalis Deo; sed tamen non intendens quae sua sunt, sed quae nostra sunt, semetipsum exinanivit; non formam Dei perdens, sed formam servi accipiens, in qua est Patri factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 6-8). In qua forma eum non vultis sic agnoscere Patre Deo minorem, ut in Dei forma Patri non negetis aequalem. « Nos, » inquis, « dicti sumus filii gratia, non natura hoc nati: ideo unigenitus est Filius, quia quod est secundum divinitatis suae naturam, hoc est natus Filius. » Haec non tua solum, verum etiam nostra sunt verba. Cur ergo quem Dei Filium natura non gratia confiteris, ejusdem naturae, cujus Pater est, non esse contendis, nec quid mali abs te dicatur attendis? Nonne regis Dei Filio paternum regnum auferres tolerabilius quam naturam? 2. De Spiritu autem sancto, quomodo et ipse de Deo sit, nec tamen et ipse filius sit, quoniam procedendo, non nascendo legitur esse de Deo, jam superius, quantum satis visum est, disputavi. Nos, inquis, in Patrem Deum innatum, naturam non accepimus. Et tanquam rationem reddens, cur Dei Patris non dicatis esse naturam, mox adjungis, et dicis, Credimus quod ait Christus, « Spiritus est Deus » (Joan. IV, 24): quasi Christus secundum id quod Deus est, non spiritus sit, quem tamen natura Filium esse dixisti. Non ergo Pater ideo natura non est, quia spiritus est. Sed forte quia natus non est, ideo eum non vultis esse naturam; putatis enim quod a nascendo natura sit dicta. Scitote ergo, quod unaquaeque res esse dicitur per substantiam, hoc esse utique per naturam. Certe si non putatis esse dicendum, ejusdem Filium cujus Pater est esse naturae; dicite cujus Pater est esse substantiae: ad causam quae inter nos agitur, sufficit nobis. Verumtamen admonendi estis, ut intueamini quod ait Apostolus, His qui natura non sunt dii, servistis (Galat. IV, 8): ubi certe nos Deo qui natura est Deus, servire monstravit. Vos ergo qui Deum Patrem non natura Deum esse creditis, ubi eum constituatis, advertite; et si ullus in vobis pudor est, erubescite. Ecce nos dicimus vobis, non servimus Deo qui natura non est Deus; ne simus tales, quales fuerunt illi quibus dictum est, His qui natura non sunt dii, servistis. Vos si tales esse vultis, petimus ne velitis, et Deum Patrem natura Deum esse dicatis: ejusque Filium, quem non gratia, sed natura Filium jam esse dicitis, ejusdem naturae cujus Pater est non negetis, ne nihil aliud quam Filium esse verum negetis. Quomodo enim dicitis, et verum Filium vos profiteri, et Patri similem non negare, quando eum negatis unius cum Patre esse substantiae? Sicut autem verum Filium indicat una substantia, sic non verum diversa substantia. Quomodo autem Filium Patri similem dicitis, cui Patris substantiam dare non vultis? Nonne similis homini est pictura vel statua, et tamen filius dici non potest, quia diversa substantia est? Homo nempe ad Dei similitudinem factus est; tamen quia non est unius ejusdemque substantiae, non est verus filius; et ideo fit gratia filius, quia non est natura. Si ergo vultis Dei Filium verum confiteri, prius illum ac praecipue dicite unius ejusdemque substantiae, ut tanquam verum Filium et Dei Filium per omnia similem Patri esse dicatis. Nam quem substantiam putatis habere diversam, plus eum dissimilem quam similem dicitis, et omnino verum Filium denegatis. Nam vultis nosse, ad ostendendum verum filium quantum valeat una eademque substantia: etiamsi filius hominis homo in quibusdam similis, in quibusdam sit dissimilis patri; tamen quia ejusdem substantiae est, negari verus filius non potest: et quia verus est filius, negari ejusdem substantiae non potest. Vos autem ita dicitis verum Dei Filium similem Patri, ut substantiae velitis esse diversae, per quam solam potest filius verus ostendi. Nam duo veri homines etsi nullus eorum filius sit alterius, unius tamen sunt et ejusdem substantiae: homo autem alterius, hominis verus filius nullo modo potest nisi ejusdem cum patre esse substantiae, etiamsi non sit per omnia similis patri. Quocirca verus Dei Filius et unius cum Patre substantiae est, quia verus Filius est; et per omnia est Patri similis, quia Dei Filius est. Neque enim sicut contingit in filiis hominum vel quorumcumque animalium, ita fas est dicere, verum Dei Filium substantiae quidem unius esse cum Patre, sed non per omnia similem Patri. Nicaenum igitur tenete nobiscum concilium, si vultis Christum dicere verum Dei Filium. 3. Diversas, inquis, accusamur dicere naturas. Et quid aliud dicis de Deo Patre et Deo Filio? quid aliud dicis? An ideo putas ab ista accusatione purgari, quia continuo subjungis dicens: Hoc scito quod nos dicimus, quod Pater spiritus spiritum genuit ante omnia saecula, Deus Deum genuit? Hoc quidem dicitis, et verum dicitis: sed hoc tacuisti, quod falsum et exsecrabile dicitis. Spiritus enim spiritum genuit, verum dicitis: sed hoc verum ea intentione vos dicitis, quia etiam diversae naturae dicitur spiritus. Nam diversae naturae sunt Spiritus Dei, sive Spiritus Deus, et spiritus hominis; et tamen uterque dicitur spiritus. Item diversae naturae sunt spiritus hominis et spiritus pecoris; et tamen niholominus uterque spiritus dicitur. Item dicitur, Deus Deus, et dicitur deus homo: sicut dictum est, Dii estis (Psal. LXXXI, 6). Et sicut datus est deus Moyses Pharaoni (Exod. VII, 1). Et cum sit Dei et hominis diversa substantia, tamen uterque appellatur Deus. Prorsus veraciter arguimini, quamvis dicatis de Deo Patre et Deo Filio, Spiritus spiritum genuit, naturas tamen diversas dicere: et quamvis dicatis, Deus Deum genuit; etiam sic non recedere a diversitate naturae, quia non per omnia similem Patri esse dicitis Filium. Nam si per omnia similem diceretis, consequenter intelligeremini quod eos diceretis etiam unius ejusdemque esse naturae sive substantiae. Si ergo ab hoc crimine quod vobis objicitur, Dei Patris et Dei Filii vos dicere naturas esse diversas, purgare te cogitas: sicut dicis, Spiritus spiritum genuit; ita dic, Spiritus ejusdem naturae sive substantiae spritum genuit. Item, sicut dicis, Deus Deum genuit; ita dic, Deus ejusdem naturae sive substantiae Deum genuit. Hoc si credideris, et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis. Si autem hoc non dixeris, quid prodest quia dicis, Verus innatus Pater verum genuit Filium; cum procul dubio verus Filius non sit, si non est unius ejusdemque substantiae cum illo qui genuit? 4. Dicit quidem Filius ad Patrem, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): id est, te et quem misisti Jesum Christum, cognoscant solum verum Deum. In quibus verbis vos solum Patrem non cum Filio verum accipientes Deum, quid aliud quam Filium negatis verum Deum? Quia vero Pater et Filius, non duo dii, sed unus est Deus; sine dubio et Filius verus est Deus, et adjuncto Spiritu sancto solus est Deus. Neque enim movere nos debet, quod nominatus non est hoc loco Spiritus sanctus, tanquam non sit Deus, aut non sit verus Deus. Tale est enim hoc quale si quis dicat, nescire Christum ea quae Dei sunt; quoniam dixit Apostolus sic: Et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Hoc est enim, Nemo scit, nisi Spiritus Dei; quod est, Solus ea scit Spiritus Dei. Sicut ergo ab hac scientia, quam non habere nisi Spiritus Dei dictus est, non excluditur Christus; sic ab eo quod Pater et Christus dictus est solus verus Deus, non excluditur Spiritus sanctus. Sic et nomen illud quod in Apocalypsi nemo nosse dictus est, nisi ipse qui hoc habebat scriptum (Apoc. XIX, 12), id est Christus, noverat utique et Pater, quod negare non potestis; noverat et Spiritus sanctus, etiamsi negatis. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudines Dei (I Cor. II, 10). Nisi forte quia scrutator dictus est, negatur apprehendere: negetur ergo Deus apprehendere corda et renes hominum; scriptum est enim, Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10). Ita ergo dictus est solus verus Deus Pater et Jesus Christus, ut ab hac veritate deitatis nullo modo alienaretur Spiritus sanctus. Non autem Filius, ut tibi videtur, solum potentem, solum sapientem, solum bonum Patrem dicit esse Deum. Deus autem unus et solus est ipsa Trinitas, ut ostendunt ea quae superius jam saepissime diximus. 5. Quod autem non proficientem, sed perfectum Deus Pater genuerit Filium Deum; verum dicis. Sed quod ipsam Filii perfectionem, perfectioni Patris non vis aequare; hoc falsum dicis, et veritati qua verus est Filius contradicis. Homo enim si posset, inquis, perfectum mox generare filium, non parvulum generaret, qui coaugmentatis annis tandem aliquando sui genitoris impleat voluntatem. Verissime omnino contra te loqueris. Sed ut contra te non sit quod loqueris, agnosce aequalitatem Patris et Filii. Quia et homo si posset, filium mox generaret aequalem, nec exspectaret annos, per quos in forma filii posset voluntas ejus impleri. Deus ergo cur non aequalem genuit Filium, cui nec anni necessarii fuerunt per quos id impleretur, nec omnipotentia defuit? An forte noluit? Ergo, quod absit, invidit. Sed non invidit: aequalem igitur genuit. Ac per hoc unius ejusdemque substantiae: quandoquidem homo, qui propterea quia non potest non gignit aequalem, ejusdem tamen substantiae gignit filium, cujus est ipse. Quod si non esset, profecto verus filius esse non posset. Quid est ergo quod dicis, Pater talem genuit Filium qualis et nunc est, qualis et permanet sine fine? Hoc bene diceres, si Patri aequalem verum Filium non negares. Cum vero perfectum dicis, et aequalem negas, et talem qualis est natus sine fine permanere non negas; procul dubio minorem Patre filium sine fine manere pronuntias. Ac per hoc nascitur filius hominis minor Patre; et quia imperfectus nascitur, crescendo ad formam pervenit patris: natus est filius Dei minor Patre; et quia perfectus atque immortaliter natus est, nullum accipit incrementum, sed eum ipsa perfectio a forma Patris in aeternum efficit alienum. Ecce quae creditis, ecce quae dicitis; ecce sunt, quod pejus est, quae docetis. Sed in auditorum, inquis, est arbitrio, ut eligant alterum de duobus: aut obedientem Patri Filium, qui « se exinanivit, formam servi accipiens » , cui et Pater « donavit nomen quod est super omne nomen » (Philipp. II, 7, 9); aut interpretationem tuam. Prorsus auditores quibus donat Dominus intellectum, non unum de duobus istis eligunt, sed utrumque; id est, et obedientem Patri Filium, et interpretationem, vel potius expositionem meam, qua ostendi sic obedientem fuisse in forma servi, ut formam non amitteret Dei, in qua aequalis est Patri. Tu vero vide quam contumeliose Filio Dei tribuas obedientiam, cujus minuis in divinitate naturam. CAPUT XVI. 1. Quando autem a me audisti propter Judaeos, humilitatis, non veritatis gratia, dixisse Filium quod Deus ejus sit Pater ejus? Hoc a me ita nunquam audire potuisti, sicut nunquam dixi: sed plane dixi, propter formam servi dictum esse. Sicut autem ipsa forma servi vera, non falsa est; ita Patrem suum esse etiam propter illam Deum suum, veraciter dixit, non humiliter finxit. Quis enim est humilitatis, fructus ubi detrimentum est veritatis? Tu autem istam certissimam veritatem ita es refutare conatus, ut diceres ideo verba ipsa, quibus ait Dominus, Deum meum et Deum vestrum, ad formam servi non pertinere, quia eis verbis post resurrectionem usus est Dominus, quasi formam servi resurrectione consumpserit, ac non potius in melius commutaverit: quasi non qui mortuus est, ipse etiam resurrexerit; quasi non forma quae occisa est, ipsa revixerit; quasi non ipsa in coelum levata sit, in ipsa Dei Filius sedeat ad dexteram Patris, in ipsa venturus sit ad vivos et mortuos judicandos. Nonne clarissima contestatio est Angelorum dicentium, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Cur ergo post resurrectionem non diceret, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17); quando in eadem forma fuerat ascensurus, propter quam ex tempore Deus est ejus, qui sine tempore Pater est ejus? Propter quam formam non solum post resurrectionem, verum etiam post judicium subjectus erit ei, qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28). Quotquot ergo testimonia posuisti, quibus probares dictum esse Deum Christi, eum qui Pater est Christi, discutere quemadmodum dicta sint, superfluum judico: sed a te frustra commemorata esse, puto quod nec tu debeas dubitare. 2. Jam vero illud ubi Dominus in eadem carne quam resuscitaverat constitutus, et eumdem hominem gerens, ait ad discipulos suos, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 18-20): utquid commemoraveris, et quid inde probare volueris, prorsus nescio. Numquid enim ait, Data est mihi a Deo meo potestas? Quod si dixisset, propter ipsam humanam formam dictum fuisse ambigi non deberet. Quia vero non dixit; quid isto testimonio volueris agere, non intelligo. Imo intelligo te id egisse, ut abundantius loquereris. Si enim tanquam Deo data est haec potestas, nascenti eam Pater dedit, non indigenti; quia gignendo dedit, non augendo. Si vero tanquam homini data est haec potestas, quid habet quaestionis? An forte nos admonere voluisti, quod baptizari Dominus jusserit gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? Ubi audis unum nomen, et unam non vis intelligere deitatem. 3. Quod autem dicis, et ante incarnationem Christi, Patrem dictum esse Deum ejus, quoniam scriptum est, Unxit te, Deus, Deus tuus; longe antequam Christus venisset in carne: itane non intelligis in prophetia esse praedictum, tanquam fuerit factum quod erat futurum? Annon sic in prophetia ait ipse Dominus, Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI, 18); et caeterea quibus passionem suam tanto ante praenuntiavit, et quod futurum fuerat, tanquam jam factum esset expressit? Dictum est ergo in prophetia rerum futurarum, tanquam locutione rerum praeteritarum, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis: participes ejus significans, qui futuri fuerant servi ejus, socii ejus, amici ejus, fratres ejus, membra ejus. Praedictum est ergo quod futurum erat, ut ungeret Deus Christi hominem Christum: qui tamen sic factus est homo, ut maneret Deus. Ungeret autem, non visibili et corporali oleo, sed Spiritu sancto, quem Scriptura nomine olei exsultationis, figurata, ut solet, locutione significat. Dixit autem, Unxit; non dixit, Uncturus est: quia in praedestinatione jam factum erat, quod suo tempore futurum erat. Ubi tu timens ne Spiritus sanctus, quo unctus est Christus, major videatur esse quam Christus, quia revera major est homine Christo; qui enim sanctificat, eo qui sanctificatur est major: hoc ergo timens, voluisti oleo exsultationis eam laetitiam significatam videri, qua Filius exsultavit cum Patre, quando est condita creatura. Et commemorasti, ut soles, testimonia causae tuae non necessaria, de laetitia Patris et Filii. Sed quid facturus es? quo iturus? Quomodo id quod est luce clarius, aut negaturus, aut in aliud quodcumque versurus es, cum recitatur tibi quod beatus Petrus in Apostolorum Actibus dixit: Hunc Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38). Ecce quod prophetabatur, quando dictum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, vel, oleo laetitiae, prae participibus tuis. Deus enim cui dictum est in eodem Psalmo, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 7, 8): a Deo Patre unctus est Filius, qui sic homo factus est ut maneret Deus, qua unctione plenus erat, id est, Spiritu sancto. Propter quod de illo scriptum est: Jesus autem plenus Spiritu sancto, reversus est a Jordane (Luc. IV, 1). CAPUT XVII. 1. Dicis in persona Spiritus sancti non posse suscipi quod de Filio dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Et hoc ideo dicis, ut quibus potueris persuadeas, quod vobis male persuasum est, Spiritum sanctum non esse creatorem: quasi legeris, Omnia per ipsum facta sunt sine Spiritu sancto; aut, Omnia per neminem facta sunt, nisi per ipsum. Quanquam si et tale aliquid legeres, sic Spiritum sanctum ab hac operatione, qua constituta est creatura, credere non deberemus exclusum; sicut Filius non excluditur ab ea scientia de qua dictum est, Quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Si autem quia non est nominatus, quod etiam per illum facta sit creatura, quando de Filio dictum est, Omnia per ipsum facta sunt; ideo putas Dei Spiritum non esse creatorem: procul dubio, nec in ejus nomine poteris baptizatos dicere, quibus ait Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi (Act. II, 38); quia non ait, Et Spiritus sancti: nec in Patris nomine, quia nec ipse ibi est nominatus. Si autem etiam non nominatis Patre et Spiritu sancto, in nomine Jesu Christi jussi sunt baptizari; et tamen intelliguntur non baptizati nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: cur non sic audis de Filio Dei, Omnia per ipsum facta sunt; ut et non nominatum intelligas ibi etiam Spiritum sanctum? 2. Nam quid excellentius in creaturis quam virtutes coelorum? Scriptum est autem: Verbo Domini coeli firmati sunt; et Spiritu oris ejus, omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Dixeras nempe non me talia reperire in Scripturis divinis, quibus Spiritum sanctum aequalem asseram Filio. Ecce reperi ubi etiam major possit videri, nisi revocet pietas, quae illum veraciter confitetur aequalem. Nam utique majus aliquid sunt virtutes coelorum, quae firmatae sunt Spiritu oris Domini, i3d est Spiritu sancto, quam coeli, qui firmati sunt Verbo Domini, hoc est, unigentio Filio. Sed si consulas veritatem, res utraque ab utroque firmata est; et id quod de uno dicitur et de altero tacetur, de utroque intelligitur. Quid est autem inconsideratius, quam negare esse creatorem Spiritum Dei, cum Domino dicatur: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes Spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). Nisi forte minus idoneus erat Spiritus sanctus creandis rebus quae fuerant defecturae, cum sit idoneus creandis quae sunt sine fine mansurae. Paulo ante dixi: Quid est excellentius in creaturis quam virtutes coelorum? Quid dicam de carne Creatoris? Quandoquidem Creator ipse per quem facta sunt omnia, Panis, inquit, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Quid ergo? Mundus per Filium factus est, et creator est Filius: caro ejus quae data est pro mundi vita, per Spiritum sanctum facta est, et non est creator Spiritus sanctus? Cum enim virgo Maria dixisset angelo promittenti ei filium, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34, 35). Hic tu, quod in consequentibus quodam loco tuae prosecutionis adverti, asserere conabaris Spiritum sanctum praecessisse, ut mundaret et sanctificaret virginem Mariam; ac deinde veniret Virtus Altissimi, hoc est Sapientia Dei, quod est Christus (I Cor. 1, 24); et ipsa, sicut scriptum est, aedificaret sibi domun (Prov. IX, 1), hoc est, ipsa sibi crearet carnem, non Spiritus sanctus. Quid est ergo quod ait sanctum Evangelium, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18)? Nempe obstructum est os loquentium iniqua (Psal. LXII, 12). Si ergo cogitas os veraciter aperire, non solum Filium, verum etiam Spiritum sanctum creatorem carnis Filii confitere. 3. An forte dicturus es, ea facta esse per Spiritum sanctum quae commemoravi, id est, quod omnis virtus coelorum per eum firmata sit, quod per eum creabuntur homines denuo, qui primo ita creantur ut convertantur in pulverem suum; quod ipse carnem operatus est Christi (nam de anima nolo aliquid dicere, cujus difficillima quaestio est); et si quid aliud per Spiritum sanctum creatum potuerit inveniri: non tamen omnia, sicut per unigenitum Filium, de quo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt? Si hoc dicis, non times ne tibi dicatur, eo potiorem esse Spiritum sanctum Filio, quod elegit sibi meliora quae faceret, nec facere inferiora dignatus est? Sed quis hoc sapit, nisi qui desipit? Facta sunt ergo cuncta per Filium; absit, ut Spiritu sancto ab hoc opere separato: sicut de illis magnis operibus dictum est, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11); nec tamen ab hac operatione Filius separatur. 4. Magnum sane aliquid tibi dicere videris, quia dicis: Filius erat in principio antequam aliquid esset; Pater vero, ante principium. Ubi legisti, ut haec crederes? Unde praesumpsisti ut haec diceres, ubi nec auctoritas ulla, nec ratio est? Quid est enim ante principium, quandoquidem quidquid ante esset, hoc esset principium? Si ergo Pater ante principium est, ante seipsum est; quia et ipse principium est. Quid est autem, In principio erat Verbum (Joan. I, 1); nisi, In Patre erat Filius? Et ipse Filius interrogatus a Judaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Id. VIII, 25). Pater ergo principium non de principio; Filius principium de principio: sed utrumque simul, non duo, sed unum principium; sicut Pater Deus et Filius Deus, ambo autem simul non duo dii, sed unus Deus. Nec Spiritum sanctum ab utroque procedentem negabo esse principium: sed haec tria simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium. CAPUT XVIII. 1. Quid, si audieris, inquis, Patrem dicentem, « Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te » (Psal. CIX, 3)? Quid promittis, vel quid minaris, si audiero quod frequenter audio, et fideliter credo? Sed hinc te nihil adjuvari, cur non videas, plurimum miror. Sive enim ex persona sua hoc propheta dicat ad Dominum Jesum, sive ex persona Patris ad Filium, cum ego ambas generationes Christi, et ex Deo Patre sine tempore, et ex homine matre in plenitudine temporis accipiam, venerer, praedicem, non est hoc testimonium adversum me. Sed moras innectere voluisse indicat te, ubi ego potius intelligo, quare ex utero dixerit genui te: quia hoc et tu ex persona Patris accipis dictum. Non enim quemadmodum corporis humani sunt membra disposita, sic habet uterum Deus; sed verbum translatum est a corporali ad incorporalem substantiam, ut intelligeremus de Patris substantia genitum unigenitum Filium; ac per hoc quid aliud quam unius ejusdemque substantiae? Ego itaque hoc testimonium proferre contra te debui: sed gratias ago quia commonuisti. Considera ergo quantum mali sit, quod ejusdem substantiae Filium negatis, quem genitum confitemini ex utero Patris, injuriam gravissimam facientes Deo, tanquam illud quod ipse non esset, ex utero gignere potuisset. Nonne sentitis vos generationem Dei credere vitiosam, praedicare monstruosam, qui dicere audetis ex utero Dei processisse diversam naturam? Si autem hoc, sicut debetis, horretis, respuitisque nobiscum, jam tandem concilium Nicaenum et Homousion laudate ac tenete nobiscum. 2. Quis autem non videat defectum tuum, ubi cum audisses, me commemorante, in prophetia dixisse Christum suo Patri, De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11); ut intelligeremus ejus naturae illum esse Deum quam Filius ipsius ex tempore de ventre matris accepit, Patrem vero naturae illius quam de se ipse generavit: tu non inveniens quid responderes, tamen ne taceres dixisti, Ex ventre matris natum profiteris Christum secundum carnem; et addidisti, quod nec Judaei diffidunt. Ac deinde quaesisti, Cur ista testimonia in medium non proferantur, quae illam nativitatem demonstrant in principio, sicut et praecedens nos, inquis, instruit testimonium? Quasi ego illam nativitatem Christi, non temporalem, sed aeternam, propter quam dictum est, In principio erat Verbum, non credam, non praedicem, non amplectar; sed tantum ex ventre matris natum asseram Christum? Ecce ego dico Deum Filium de Deo Patre sine tempore genitum. Quomodo sit autem etiam Deus ejus qui Pater est ejus, ostendi, propter hominem quem suscepit, et in quo natus est de ventre matris, sine concubitu hominis patris. Ad quod probandum testimonium dedi, ubi ait in prophetia Patri suo, De ventre matris meae Deus meus es tu. Tu qui dicis me ex ventre matris natum profiteri Christum, quod nec Judaei diffidunt, quasi ego istam nativitatem Christi solam profitear; noli per inania conari evadere, et dic potius quare mihi non responderis, ubi dicit Christus Patri, De ventre matris meae Deus meus es tu. Ad hoc enim quoniam vidisti non te habere quod diceres, aliam nativitatem quae Dei de Deo est, interponendam putasti qua fugeres. Rogo te; quando quid respondeas non habes, quanto melius taceres? 3. Si propter corpus, inquis, in quo se exinanivit, debitorem se sentit suo genitori; multo magis qui illum tantum ac talem genuit, necesse est ut eum veneretur, eique offerat semper obsequium. Quodlibet de veneratione et obsequio Filii erga Patrem carnaliter sentias, Pater ejus, nisi de ventre matris ejus, non est Deus ejus. Jam quantumvis obsequatur Deo Patri Deus Filius, quoniam video te non intelligere quanta sit in illa generatione geniti et genitoris aequalitas, numquid ideo est diversa natura patris hominis et hominis filii, quoniam filius obsequitur patri? Hoc est omnino intolerabile in vobis, quia de obsequio Filii diversam vultis probare substantiam Patris et Filii. Prorsus alia quaestio est, Utrum sint unius ejusdemque substantiae Pater et Filius; et alia quaestio est, Utrum Patri Filius obsequatur. Interim verum Filium non negemus, qui nullo modo est verus Filius, si non est ipsius et Patris una eademque natura. Dicite ergo Deum Patrem; et Deum Filium unius ejusdemque esse substantiae. Extorqueat vobis divinitas, quod humanitati donavit ipsa divinitas. Obsequitur homo patri suo, de quo natus est homo; tamen obsequendo esse non desinit homo. Et si, non dico pariter honoratus, sed honoratior esset filius, gauderet pater, non invideret: honoraret tamen etiam ille patrem, etsi non parvulus, accessu augendus aetatis, sed ei natus esset aequalis. Aequalem vero si pater homo potuisset, nullo dubitante genuisset. Quis ergo audeat dicere, Hoc nec Omnipotens potuit? Addo etiam, quia si posset homo, majorem se ipso melioremque gigneret filium: sed majus vel melius Deo quidquam non potest esse; ergo ei verum Filium credamus aequalem. Quod si dixeris, Eo ipso major est Pater Filio, quia de nullo genitus, genuit tamen aequalem: cito respondebo, Imo ideo non est major Pater Filio, quia aequalem genuit, non minorem. Originis enim quaestio est, Quis de quo sit: aequalitatis autem, Qualis aut quantus sit. Proinde si admittit ratio veritatis ut aequali Patri Filius obsequatur aequalis, non negamus obsequium: si autem per obsequium minorem natura vultis credere, prohibemus: nullo modo enim Deus Pater ut habere unici Filii posset obsequium, vellet denegare naturam. 4. Parentibus autem ut esset subditus Christus, non divinae majestatis fuit, sed aetatis humanae. Frustra itaque dixisti: Si parentibus fuit subditus quos creavit (Luc. II, 51), quanto magis suo genitori qui eum tantum ac talem genuit? Respondetur enim tibi: Si parentibus fuit subditus propter pueritiam, quanto magis Deo propter ipsam hominis formam? Quam formam cum immortalem fecerit, non morte perdiderit; quid miraris si etiam post hujus saeculi finem subjectus erit in ea illi, qui ei subjecit omnia? Tu autem non propter formam servi dicis Filium Patri esse subjectum, sed quia eum tantum ac talem genuit, id est magnum Deum, quamvis Patre ipso minorem: ubi et Patri derogas, qui Filium sibi unicum, aut non potuit, aut noluit gignere aequalem; et ipsi Filio qui unicus Patri non est generatus aequalis, et ideo perfectus est natus, ne unquam vel crescendo fieret, quod non potuit esse nascendo. 5. Non autem, ut putas, corpus tantum Filii, id est, corpus hominis, verum etiam humanum spiritum Patri dicimus esse subjectum: et secundum id quod homo factus est intelligimus dictum, Cum autem omnia illi subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui ei subjecit omnia (I Cor. XV, 28). Secundum id quod Christus est caput et corpus: caput scilicet ipse Salvator qui surrexit a mortuis, et sedet ad dexteram Patris; et Ecclesia quae est corpus ejus, plenitudo ejus, sicut apertissime dicit Apostolus (Coloss. I, 18). Ac per hoc cum omnia Christo subjecta fuerint, et capiti et corpori erunt sine dubitatione subjecta. Nam secundum id quod sine tempore Deus natus est, nihil unquam potuit ei non esse subjectum. 6. Scimus, quod nos commemorandos putasti, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Vellem tamen diceres nobis, quomodo Pater non judicat quemquam, cum dicat ipse identidem Filius, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat, et judicet (Id. VIII, 50): ut scias ideo dictum, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; quoniam judicandis vivis et mortuis forma hominis apparebit, quam non habet Pater: propter quod ait propheta, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10). Sed invisibiliter etiam Pater erit cum eo, quia inseparabilis est ab eo. Si enim, Non sum solus, quoniam Pater mecum est, ait ipse moriturus (Joan. XVI, 32); quanto magis secum habebit Patrem, de mortuis et vivis judicaturus? Cum illo erit etiam Spiritus sanctus. Quomodo enim deseret eum Spiritus sanctus in regali sede, quo plenus regressus est a Jordane (Luc. IV, 1)? Quod itaque scriptum est ad Hebraeos, Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei: eum autem modico minus ab Angelis minoratum videmus Jesum propter passionem mortis (Hebr. II, 8, 9); docere nos debet quomodo intelligendum sit quod scriptum est ad Corinthios, Cum autem omnia illi subjecta fuerint: quia secundum id dictum est quod factus est homo, non secundum id quod est Deus. Sic ergo in homine apparens, in quo per passionem mortis minoratus est modico minus ab Angelis, vivos et mortuos judicabit, quando dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Quo tu testimonio non hominem, sed Deum minorem suo Patre quasi probare voluisti: sed sicut ab eis qui intelligunt perspicitur, non probasti. CAPUT XIX. De Spiritus sancti autem gemitibus, quia non ipse gemit, sed inspirans nobis desiderium sanctum nos facit gemere quamdiu peregrinamur a Domino, jam tibi sufficienter respondisse me existimo. Et tales de Scripturis sanctis locutiones, quantum satis videbatur ostendi, quoniam sic dicitur gemere Spiritus sanctus, quia nos facit gemere; sicut dixit Deus, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12), quando cognoscere hominem fecit. Non enim tunc cognoverat quod tunc se dixerat cognovisse, qui omnia scit antequam fiant. Ad quod te respondere non potuisse, quid prodest quia sentis, quando non consentis?

CAPUT XX. 1. Jam etiam de verbis Domini ubi ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X. 30); nihil te respondere potuisse monstravi. Sed ut hic quoque ostendam, si exemplis, ut dicis, quibus ego usus sum, vis probare quomodo dictum sit, Ego et Pater unum sumus; et ob hoc commemoras apostolicum testimonium, quod a me positum est, ubi ait, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17): dic et tu, Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est. Non enim ait Apostolus, Qui adhaeret Domino, unum sunt; sicut dictum est, Ego et Pater unum sumus: sed ait, unus spiritus est. Cum autem tu non dicas, Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est; utquid et tu adhibes hoc Apostoli testimonium, ubi ait, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; nisi ut te etiam a te producto teste convincam? Nunc saltem distingue duo ista, quae non potuisti, cum simul essemus, in nostra disputatione distinguere. Diligenter itaque attende quod dico. Quando de rebus duabus aut pluribus dicitur, Unus est, vel, una est, et additur quid unus vel quid una; et de his quae diversae, et de his quae sunt unius substantiae dici potest. Diversae sunt enim substantiae spiritus hominis et Spiritus Domini: et tamen dictum est, Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Unius autem substantiae sunt animae hominum et corda hominum; de quibus dictum est, Erat illis anima una et cor unum (Act. IV, 32). Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus, Unum sunt, nec additur quid unum sint; non diversae intelliguntur, sed unius esse substantiae: sicut dictum est, Qui plantat et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8); et, Ego et Pater unum sumus. Tu autem qui Patrem et Filium diversas vis esse substantias, invenire non potuisti, ubi de diversis substantiis dictum fuerit, Unum sunt. Et qui non vis dicere, Cum Filius adhaeret Patri, unus Deus est; adhibuisti et tu apostolicum testimonium quod ego adhibueram; sed adhibuisti contra te ipsum, ubi ait, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Si enim de his qui diversae substantiae sunt, recte dici potuit, unus spiritus est; quanto magis de his qui unius substantiae sunt recto dicitur, Unus Deus est? Si haec intelligis, non te ad ea respondisse jam perspicis, et de consensu voluntatis te inaniter tam multa dixisse cognoscis. Etiam nos quippe incomparabilem consensum voluntatis atque individuae charitatis Patris et Filii et Spiritus sancti confitemur, propter quod dicimus, Haec Trinitas unus est Deus. Sed nos hoc etiam, quod vos non dicitis, dicimus, propter unam eamdemque naturam atque substantiam, Hi tres unum sunt. Haec si discreveris, et contentiosus esse nolueris, non te ad ea respondisse aliquid jam videbis, et de hac quaestione procul dubio jam tacebis. 2. Ubi autem dixit Filius Patri, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis; quid te adjuvat quod tua verba subjungis et dicis, Ostendit vere voluntatem suam subjectam suo genitori: quasi nos negemus, hominis voluntatem voluntati Dei debere esse subjectam? Nam ex natura hominis hoc dixisse Dominum cito videt, qui locum ipsum sancti Evangelii paulo attentius intuetur. Ibi enim dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 39, 38). Numquid ex natura unici Verbi posset hoc dici? Sed homo qui putas gemere naturam Spiritus sancti, cur non etiam naturam Verbi Dei unigeniti tristem dicas esse potuisse? Ille tamen, ne quid diceretur tale, non ait, Tristis sum; quamvis etiamsi hoc dixisset, non nisi ex natura hominis oportuisset intelligi: sed ait, Tristis est anima mea; quam sicut homo utique habebat humanam. Quanquam et in hoc quod ait, Non quod ego volo; aliud se ostendit voluisse quam Pater: quod nisi humano corde non potuisset, cum infirmitatem nostram in suum, non divinum, sed humanum transfiguraret affectum. Homine quippe non assumpto, nullo modo Patri diceret unicum Verbum, Non quod ego volo. Nunquam enim posset immutabilis illa natura quidquam aliud velle quam Pater. Haec si distingueretis, Ariani haeretici non essetis. 3. Nam et illud quod dictum est, Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38): potest quidem accipi etiam secundum id quod est unigenitum Verbum; ut ideo voluntatem non suam dixerit esse, sed Patris, quoniam de Patre est quidquid est Filius; non est autem de Filio quidquid est Pater: secundum quod dictum est et, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Id. VII, 16); quoniam Patris doctrina ipse est qui Patris est Verbum, et utique non est a se ipso, sed a Patre. Et rursus cum dicit, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 15); Patri se ostendit aequalem. Non absurdum est tamen, ut etiam hoc secundum id quod homo factus est, dixisse accipiatur: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Secundus enim Adam, qui tollit peccatum mundi, isto modo se discrevit a primo Adam, per quem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12): quia iste non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est; cum ille fecerit suam, non ejus a quo creatus est. Nec moveat quomodo Christus secundum id quod homo est, descenderit de coelo, cum de matre quae in terra erat factus sit homo. Hoc enim propter unitatem personae dictum est, quoniam una persona est Christus Deus et homo. Propter quod etiam: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei de coelo descendit, Filius hominis crucifixus est: si unitatem personae, et Filius hominis descendit de coelo, et Filius Dei est crucifixus. Ipse est enim Dominus gloriae, de quo ait Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Propter hanc ergo unitatem personae, non solum Filium hominis dixit descendisse de coelo, sed esse dixit in coelo, cum loqueretur in terra. Non ergo voluntatem suam fecit, quia peccatum non fecit: sed voluntatem fecit illius qui eum misit. Tunc enim facit homo voluntatem Dei, quando facit justitiam quae ex Deo est. 4. Nec sic arbitremur a Patre missum esse Filium, ut non sit missus ab Spiritu sancto; cum vox ipsius sit per prophetam, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus. Hoc enim Filium dixisse, indicant ea quae sunt dicta superius. Nam sic ad ista verba perventum est: Audite me, inquit, Jacob, et Israel quem ego vocabo. Ego sum primus, et ego sum in aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum. Vocabo illos, et astabunt simul; convenient etiam universi, et audient. Quis illis nuntiavit haec? Diligens te feci voluntatem tuam super Babylonia, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi; adduxi illum, et prosperam viam ejus feci. Convenite ad me, et audite ista. Nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant, ibi eram; et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12-16). Quid hoc apertius? Nec sic a Patre et Spiritu sancto missus est, ut se ipse non miserit: sicut a Patre ostenditur traditus, ubi legitur, Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); alio autem loco de ipso Filio dicitur, Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20). Quomodo autem non facit voluntatem suam, qui dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21): et cum ei dictum esset, Si vis, potes me mundare; respondit, Volo, mundare; et ad verbum continuo factum est quod velle se dixit (Matth. VIII, 2, 3)? Sicut autem Filius facit voluntatem Patris, sic et Pater facit voluntatem Filii. Nam Filius dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Non dixit, Peto, vel, Rogo; sed, volo: ut isto volente faceret ille, sicut illo volente faciebat iste: et non alia ille, alia iste; sed quae ille, haec etiam iste. Quaecumque enim Pater facit, haec et Filius similiter facit (Id. V, 19). Verba sunt ipsius, verba veritatis sunt, falsa esse non possunt. CAPUT XXI. 1. Suscipere te dicis quod protuli, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Quod proposuisti dicere ideo dictum esse, quia in nemine habitat Deus, quem non ante Spiritus sanctus sanctificaverit, atque purgaverit; quasi templum Deo habitaturo, non sibi, sanctificet et purget Spiritus sanctus: cum Apostolus hinc ostenderit ipsum esse Deum, cujus nos dixerat templum: quia non ait, et Spiritus Dei sanctificat et purgat vos, ut Deus habitet in vobis; sed ait, Spiritus Dei habitat in vobis. Utique in templo suo Deus habitat: nam quid est templum Dei, nisi habitaculum Dei? Vidisti autem etiam tu consequenter esse Deum nostrum cujus sumus templum: et noluisti aliud testimonium commemorare quod protuli, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo? Jam ergo confitere Deum esse Spiritum sanctum. Neque enim, nisi esset Deus, haberet templum, et templum non manufactum, sed aedificatum de membris Dei: Christus enim super omnia est Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), cujus membra sunt nostra corpora. Qui enim dixit, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sacnti est? ipse dixit, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15)? Itane vero cui de lignis et lapidibus Salomon aedificavit templum. Deus est, et cui templum aedificatur de membris Christi, hoc est, de membris Dei, Deus non est? cum loquens de Deo beatissimus martyr Stephanus dixerit: Salomon aedificavit ei domum; sed Summus non in manufactis templis inhabitat (Act. VII, 47, 48). Et tamen Christi membra, quorum caput est super omnes coelos, templum sunt Spiritus sancti, quem constat venisse de coelo. Istum negare Deum quid est, nisi non esse et nolle esse templum ejus? Alloquitur nos Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, per miserationes Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Corpora itaque fidelium hostia sunt Deo, membra Christi, templum Spiritus sancti, et Deus non est Spiritus sanctus! Quis hoc dicit, nisi in quo non inhabitat? Quoniam in quo habitat, utique templum ejus est. Denique cum dixisset Apostolus, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? empti enim estis pretio magno; continuo secutus adjunxit, Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Ubi dilucide ostendit Deum esse Spiritum sanctum, glorificandum scilicet in corpore nostro, tanquam in templo suo. Et quod Ananiae dixit apostolus Petrus, Ausus es mentiri Spiritui sancto? atque ostendens Deum esse Spiritum sanctum, Non es, inquit, hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 3, 4). 2. Miror autem cor vestrum, quantum sermone explicare non possum, quomodo cum sic laudetis Spiritum sanctum, ut eum sanctificandis fidelibus ubique asseratis esse praesentem, tamen negare audeatis Deum. Itane Deus non est, qui replevit orbem terrarum? Scriptura enim dicit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Sed quid dicamus quod replevit orbem, qui replevit orbis etiam Redemptorem? Dominus enim Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane (Luc. IV, 1): et praesumitis dicere, quia ipse Dominus Jesus Deus erat, et Spiritus sanctus quo plenus erat, non erat Deus; tam male sentientes de Spiritu sancto, ut non ei tribuatis saltem quod tributum est Moysi famulo Dei, qui non munera gratiarum, sed plagarum prodigia in eodem Spiritu sancto, quia ipse est digitus Dei (Exod. VIII, 19), Aegyptiis ingerebat, et tamen Pharaoni deus erat. Uno loco erat ad affligendos Aegyptios, et Pharaoni deus erat (Exod. VII, 1): ubique adest Spiritus sanctus ad homines in aeternam vitam regenerandos, et non est eis Deus! Imo vero est, et Deus verus est, quia veri Dei membra templum ejus est. Et utique subjectum est templum illi cujus est templum: quomodo ergo Deus non est, cui sunt membra Dei subjecta? Ac per hoc et Dominus est templi sui: quis enim hoc neget, quis ita desipiat, ut dicat non esse aliquem dominum domus suae? Quomodo ergo Spiritus sanctus non est Dominus, qui Dominus est membrorum Domini? Ipse est quippe Spiritus Domini, de quo uno eodemque loco dictum est: Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 16, 17). 3. Jam creatorem superius demonstravi Spiritum sanctum: quomodo autem rex non est, cujus templum est quae membra sunt regis? Quomodo non consedet Patri et Filio, qui replevit Filium, qui membra Filii suam possidet domum? Nisi forte quando Filius regressus est a Jordane, plenus erat Spiritu sancto; et quando sedere coepit ad dexteram Patris, exclusit a se Spiritum sanctum? Deinde cum de Patre procedat, quomodo cum Patre non sedeat? Cum ipsa sessio non sit utique cogitanda carnaliter: alioquin opinaturi sumus honorabilius Filium sedere quam Patrem; honorabilius quippe sedetur ad dexteram: et videbitur esse consequens ut Pater sedeat ad sinistram. Postremo qualis vobis persuaserit spiritus, ut sancto Spiritui denegetis quod sanctis hominibus sancta Scriptura concedit, vos videritis. Ait enim Apostolus: Cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II, 5, 6). Sancti ergo quos sanctificat Spiritus sanctus, convivificati Christo, ita simul sessuri praedestinati sunt, ut jam factum dicat Apostolus, quod certum est adfuturum: et ipsi Spiritui sancto subtrahitur a vobis quisquis est ille consessus, tanquam sedere cum Patre vel Filio sit indignus, qui eadem sede efficit dignos. Cui movetis etiam quaestionem quod non adoretur, et hoc utique simillimo errore, cum legatis, ut jam supra docui, a sanctis etiam homines adoratos. Et tamen ut invidiam blasphemantis evites; ita laudas Spiritum sanctum, ut tribuas ei quod non habet ulla creatura, et detrahas ei quod adipiscitur et humana creatura. CAPUT XXII. 1. Dixisse me quod commemoras, fateor, et nunc dico, quod Salvator noster non dixerit, Ut ipsi et nos unum; sed, Ut ipsi sint unum. Et de his evangelicis verbis satis a me recolo jam fuisse responsum, cum ostenderem refellere te non potuisse quae dixi. Quoniam poposci ut proferres ubi legeris, Unum sunt, dictum esse de aliquibus rebus quae non essent unius ejusdemque substantiae: neque protulisti. Quid enim te adjuvat, quod dilectionis consensione affirmas dictum esse de Paulo et Apollo, Qui plantat autem et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8); cum eos non ostendas diversae fuisse substantiae? Ambo quippe homines erant. Si enim non diligerent invicem, natura unum essent, dilectione non essent: si autem unum natura non essent, unum dici dilectione non possent. Poscit ergo Filius ut ita sint unum, quomodo ipse et Pater unum sunt; id est, non solum natura, quod jam erant; verum etiam perfectione charitatis atque justitiae, pro suae capacitate naturae, quantum in Dei regno esse potuerint: ut etiam ipsi summe unum sint in natura sua, quemadmodum Pater et Filius summe unum sunt, quamvis in excellentiore atque incomparabiliter meliore natura sua. Dixit ergo ad Patrem Filius: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos. Non dixit, Ut sint unum nobiscum; aut, Ut simus unum ipsi et nos. Item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Neque hic dixit, Ut ipsi et nos unum simus, sed, unum sint in nobis. Quoniam homines qui natura unum sunt, summe atque perfecte secundum suum modum unum esse non possunt justitiae plenitudine, nisi in Deo perficiantur, ut unum sint in Patre et Filio; id est, in ipsis unum, non cum ipsis unum. Adhuc sequitur, et adjungit: Ut mundus credat quia tu me misisti, et ego claritatem quam mihi dedisti, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Neque hic dixit, Ut nobiscum sint unum, aut, Ut ipsi et nos simus unum. Deinde cum addidisset, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos sicut et me dilexisti; secutus adjunxit, Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 11-24). Ubi sum, inquit, mecum sint: non ait, Unum mecum sint. Hoc ergo voluit, ut cum illo essent, non ut illi et ipse unum essent. Quid est quod dicere voluisti, Dilectionis fecit mentionem, et non substantiae? Quamvis tu non eo loco ista Domini verba posueris, quo ab ipso sunt posita. Sed quid ad nos? quandoquidem non ipsos et se, vel ipsos et Patrem dixit aut voluit unum esse; sed ipsos unum esse voluit, quos noverat unius esse substantiae. Sicut et nos, inquit, unum sumus: quos identidem noverat unius esse substantiae. 2. Tu si vis aliquid respondere, ostende secundum Scripturam sanctam de aliquibus rebus dici, Unum sunt, quarum est diversa substantia. Hoc enim Christus non dixit, quod tamen tu ausus es dicere, id est, Apostolos unum esse cum Patre et Filio, in eo quod in omnibus ad voluntatem Dei Patris respicientes, ad imitationem Filii subditi uni Deo Patri et ipsi inveniuntur. Haec dicens, Deum et homines sanctos unum esse fecisti. Potest ergo quisquam sanctorum dicere, Ego et Deus unum sumus? Absit hoc a cordibus et oribus sanctis. Puto autem quod et vos a quocumque hoc audiatis, horrescitis, nec fertis quemquam hominem, quantolibet munere sanctitatis excellat, dicentem, Ego et Deus unum sumus. Sed forte arrogantiae videatur, si hoc de se ipso aliquis dicat. Itane vero quisquam vestrum etsi non audet dicere, Ego et Deus unum sumus; saltem audet dicere, Paulus et Deus unum sunt; sicut incunctanter dicimus, Paulus et Apollo unum sunt; Deus Pater et Deus Filius unum sunt? Porro, si non audetis dicere, Quilibet homo sanctus, quilibet propheta, quilibet apostolus, et Deus, unum sunt; quis te urgebat, quis te impingebat, quis te praecipitabat, ut diceres, Apostoli unum sunt cum Patre et Filio? Unum sunt, inquis, Pater et Filius, non tamen unus: continuoque subjungis, Unum ad concordiam pertinet; Unus, ad numerum singularitatis. Volebas autem dicere, Unum sunt, ad concordiam pertinet; Unus est, ad numerum singularitatis: sed te a consideratione verborum tuorum impetus disputationis avertit. Nam et Unum et Unus utique ad numerum pertinet singularem. Sed quod verum est; Unum sunt, propter id quod additum est, Sunt, pluralem indicat numerum, quadam singularitate connexum: Unus est autem, apertissime est numerus singularis. Sed numquid Apostolus diceret, Qui autem adhaeret Domino, unum sunt? Quid enim aliud diceret, si hoc diceret, nisi, Homo sanctus, et Deus, unum sunt? Sed absit, absit ab illa sapientia ista sententia: et tamen dixit, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17); ut noveris de his dici, Unum sunt, quae unius sunt ejusdemque substantiae: sicut quibusdam hominibus dictum est, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 28); et sicut ait ipse Christus, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Cum autem unus dicitur, et quid unus dicitur: et de diversis substantiis dici potest, sicut dictum est, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; et de rebus unius substantiae, sicut dictum est, Erat eis anima et cor unum (Act. IV, 32). Erat, dixit; non dixit, Erant: quoniam dixit et quid erat; id est, anima et cor. Sic etiam de Patre et Filio, et, Unum sunt, dicimus, quia unius substantiae duo sunt: et, Unus est, dicimus, sed addimus quid unus; id est, unus Deus, unus Dominus, unus Omnipotens, et si quid hujusmodi. Satis me vobis duarum istarum locutionum arbitror inculcasse distantiam. Scrutare itaque Scripturas canonicas veteres et novas, et inveni, si potest, ubi dicta sunt aliqua, Unum sunt, quae sunt diversae naturae atque substantiae. 3. Sane falli te nolo in Epistola Joannis apostoli ubi ait: Tres sunt testes; spiritus, et aqua, et sanguis; et tres unum sunt (I Joan. V, 8). Ne forte dicas spiritum et aquam et sanguinem diversas esse substantias, et tamen dictum esse, tres unum sunt: propter hoc admonui ne fallaris. Haec enim sacramenta sunt, in quibus non quid sint, sed quid ostendant semper attenditur: quoniam signa sunt rerum, aliud existentia, et aliud significantia. Si ergo illa quae his significantur, intelligantur, ipsa inveniuntur unius esse substantiae; tanquam si dicamus, Petra et aqua unum sunt, volentes per petram significare Christum; per aquam, Spiritum sanctum: quis dubitat petram et aquam diversas esse naturas? Sed quia Christus et Spiritus sanctus unius sunt ejusdemque naturae; ideo cum dicitur Petra et aqua unum sunt; ex ea parte recte accipi potest, qua istae duae res quarum est diversa natura, aliarum quoque signa sunt rerum quarum est una natura. Tria itaque novimus de corpore Domini exisse, cum penderet in ligno: primo, spiritum; unde scriptum est, Et inclinato capite tradidit spiritum; deinde, quando latus ejus lancea perforatum est, sanguinem et aquam (Joan. XIX, 30, 34). Quae tria si per se ipsa intueamur, diversas habent singula quaeque substantias; ac per hoc non sunt unum. Si vero ea, quae his significata sunt, velimus inquirere, non absurde occurrit ipsa Trinitas, qui unus, solus, verus, summus est Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, de quibus verissime dici potuit, Tres sunt testes, et tres unum sunt: ut nomine spiritus significatum accipiamus Deum Patrem: de ipso quippe adorando loquebatur Dominus, ubi ait, Spiritus est Deus (Id. IV, 24). Nomine autem sanguiris, Filium: quia, Verbum caro factum est (Id. I, 14). Et nomine aquae Spiritum sanctum: cum enim de aqua loqueretur Jesus, quam daturus erat sitientibus, ait evangelista, Hoc autem dixit ae Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Id. VII, 39). Testes vero esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quis Evangelio credit, et dubitat, dicente Filio, Ego sum qui testimonium perhibeo de me: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Id. VIII, 18)? Ubi etsi non est commemoratus Spiritus sanctus, non tamen intelligitur separatus. Sed nec de ipso alibi tacuit, eumque testem satis aperteque monstravit. Nam cum illum promitteret, ait: Ipse testimonium perhibebit de me. Hi sunt tres testes: et tres unum sunt (Id. XV, 26), quia unius substantiae sunt. Quod autem signa quibus significati sunt, de corpore Domini exierunt, figuraverunt Ecclesiam praedicantem Trinitatis unam eamdemque naturam: quoniam hi tres qui trino modo significati sunt, unum sunt; Ecclesia vero eos praedicans, corpus est Christi. Si ergo tres res quibus significati sunt, ex corpore Domini exierunt: sicut ex corpore Domini sonuit, ut baptizarentur gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In nomine; non, In nominibus: hi enim tres unum sunt, et hi tres unus est Deus. Si quo autem alio modo tanti sacramenti ista profunditas, quae in Epistola Joannis legitur, exponi et intelligi potest secundum catholicam fidem, quae nec confundit nec separat Trinitatem, nec abnuit tres personas, nec diversas credit esse substantias, nulla ratione respuendum est. Quod enim ad exercendas mentes fidelium in Scripturis sanctis obscure ponitur, gratulandum est, si multis modis, non tamen insipienter exponitur. CAPUT XXIII. 1. Quid est autem quod poscis ut astruam, Si pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus: cum hoc astruat voce clarissima Scriptura divina dicens, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4)? Quod et vos utique audiretis, si Israel esse velletis, non carnaliter ut Judaei, sed spiritualiter ut Christiani. Qui enim non vult fideliter audire quod dictum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; superest ut eum qui hoc dixit, credat esse mendacem. Si autem mendax ille non est, vox ista vera est: si vox ista vera est, quaestio ista finita est. Procul dubio quippe vos veritas cogit Patrem et Filium et Spiritum sanctum confiteri unum Dominum Deum. Sed Spiritum sanctum, cujus templum non manufactum, sed corpus est nostrum, cujus templum non ligna et lapides, sed membra sunt Christi, negatis Deum: de ipso Christo quid dicturi estis, quem Deum et Dominum confitemini? Respondete itaque nobis, utrum Pater et Filius unus sit Dominus Deus. Si enim non est unus, duo sunt: si duo sunt, mentitur qui dicit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; mentitur qui dicit, Videte quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Id. XXXII, 39). Sed quia illum mentientem dicere non audetis, quare vos corrigere dubitatis, et venire vel redire ad catholicam fidem, quae Patrem et Filium et Spiritum sanctum non tres dominos deos, sed unum Dominum Deum credit, et audit clamantem populo suo, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; et, Videte quoniam ego sum Dominus, et non est alius praeter me? Si te dicam surdum et caecum, qui nec audis ista, nec vides, contumeliosum sine dubio me putabis. Ecce non dico: expone nobis quomodo accipias, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: utrum ibi sit intelligendus et Christus, an non sit. Si enim dixeris, Ibi est; confiteberis mecum Patrem et Filium unum esse Dominum Deum. Si autem responderis, Christum non esse ibi intelligendum, duos contra vocem divinam introducturus es dominos deos, quoniam non negas etiam Christum esse Dominum Deum. Similiter abs te quaero quomodo accipias, Videte quoniam ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Ibi est et Christus, an non est? Si ibi est, profecto Pater et Filius unus est Dominus: si autem ibi non est, et tamen Dominus est; mentitur qui dicit, Non est alius praeter me. Est enim alius Dominus Filius, si non unus est Dominus Pater et Filius. Quantumlibet enim excellentius laudes Patrem, et infra eum deprimas Filium, id agis, ut aequales non sint, non ut duo non sint. Clama, quantum vis, Pater est major, Filius minor: respondetur tibi, Duo sunt tamen major et minor. Nec dictum est, Dominus Deus tuus major, Dominus unus est: sed dictum est, Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Neque dictum est, Non est alius aequalis mihi: sed dictum est, Non est alius Dominus praeter me. Aut ergo confitere Patrem et Filium unum esse Dominum Deum, aut aperte nega Dominum Deum esse Christum, sicut aperte negas Dominum Deum esse Spiritum sanctum. Quod si feceris, istis quidem te divinis vocibus non urgebo; sed alia testimonia divina proferam, quibus te et in isto errore detestabiliorem convincam. Nunc autem et si negas Dominum Deum esse Spiritum sanctum, tamen ut istis Dei vocibus conteraris, satis est quod Christum Dominum Deum confiteris: qui si non est cum Patre unus Dominus Deus, duo domini dii nostri erunt, et falsae illae Dei voces erunt, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; et, Non est alius praeter me. Sed quanto melius erunt vestra verba emendata, quam Dei verba mendacia? 2. Quaeris a me utrum, Judaico modo te horter profiteri unum Deum; an de subjectione Filii potius secundum quod fides habet Christiana, ostendatur unus esse Deus, cujus Filius noster est Deus. Ita hoc dicis, quasi Judaeorum sit vox, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est; aut, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Ipse Deus hoc dixit: agnosce, et tace; vel potius edissere quomodo verum dixerit, quem nullus nostrum audet affirmare mentitum. Edissere, inquam, quomodo verum sit, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; si domini dii nostri, ut dicitis, duo sunt, unus major, alius minor: edissere quomodo verum sit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Quis enim hoc dixerit quaero, utrum Pater, an Filius. Si Pater dixit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; non verum dixit, quia est alius Dominus Filius. Si Filius hoc dixit; nec ipse verum dixit, quia est alius Dominus Pater. Si autem hoc dixit Trinitas; profecto et verum dixit, et vos falsum dicere ostendit. Trinitas quippe secundum rectam fidem, id est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, in cujus nomine baptizamur, et unus Dominus Deus noster est, et praeter ipsum alius non est. Ipse est enim Deus de quo dicit Apostolus: Nullus est Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4). Nam si hoc de Patre acceperis dictum, non tibi erit Deus Christus, quia non potest solvi Scriptura, dicens, Nullus Deus, nisi unus: ut hic vobis taceam de Spiritu sancto, quem superius Dominum Deum ostendimus, vobis negantibus. Quapropter si Macedoniani haeretici essetis, qui de solo Spiritu sancto catholicae fidei consentire detrectant, Patrem vero et Filium duos quidem esse, id est, illum Patrem, illum Filium, et aequales esse, atque unius ejusdemque substantiae, nec tamen duos dominos deos, sed ambos simul unum Dominum Deum esse consentiunt: si ergo et vos saltem hactenus erraretis, non utique his divinis vocibus urgeremini. Patrem quippe et Filium assereretis unum Dominum Deum dixisse, Non est alius praeter me. Utinam non restaret agere vobiscum, nisi ut adjungeretis Spiritum sanctum, et non dualitatem, sed Trinitatem diceretis unum Dominum Deum. Nunc vero cum sic asseritis Patrem Dominum Deum, et Filium Dominum Deum, ut simul ambos non dicatis unum Dominum Deum, sed duos, majorem unum, minorem alterum; prorsus confodimini gladio veritatis dicentis, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: qui clamat, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Neque enim Deus Pater sic vellet Israelitas a cultu deorum revocare multorum atque falsorum, ut eis de uno Deo ac Domino mentiretur, et diceret non esse praeter se alium Dominum, cum sciret Deum et Dominum esse suum Filium. Absit ut veritas et veritatis Pater mendacio deciperet populum suum: haereticorum sit haec, non catholicorum tam horrenda et detestanda blasphemia. Prorsus Deus verum dicit, cum dicit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: quia Pater et Filius et Spiritus sanctus, non tres dii, sed unus Deus; nec tres domini, sed unus Dominus est. Prorsus verum dicit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; quia non hoc Pater tantum, sed ipsa Trinitas dicit: hic est Dominus unus, et non alius praeter ipsum. Nam si Pater diceret, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; negaret utique Dominum esse unigenitum Filium. Et quis nostrum auderet eum Dominum confiteri, contradicente Patre atque dicente, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me? Ac per hoc secundum rectam fidem, non Patris, sed Trinitatis haec vox est: et Patris ergo, et Filii, et Spiritus sancti. Obticescant igitur linguae ignorantium veritatem: haec Trinitas Deus unus est. De hoc uno Deo dicitur, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Hic Deus unus dicit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Subjectus est quidem Patri filius secundum formam hominis: non tamen sunt duo dii et duo domini secundum formam Dei; sed ambo cum Spiritu suo unus est Dominus. 3. Testimonia quae de Paulo apostolo protulisti, contra te loquuntur, et nescis. Dicit enim ille: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7; I Cor. I, 3; II Cor. I, 2; Galat. I, 3, et Ephes. I, 2). Quomodo est autem Dominus Jesus Christus, si Pater dicit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me? Non ergo solius Patris, ut dixi, sed Trinitatis haec vox est. Adhibes alterum testimonium, et ipsum contra te ipsum, ubi ait Apostolus, Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso, sicut tu locutus es: Apostolus autem, et nos per ipsum ait; non ait, in ipso. Sed hoc quid ad causam? Solent ista contingere ex memoria proferentibus testimonia, non ex codice illa legentibus: quod ad rem pertinet potius intuere. Ecce, dixit Apostolus, Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Omnino duas personas, unam Patris, alteram Filii, sine ulla confusione et sine ullo errore distinxit. Neque enim duo sunt dii patres, sed unus Deus Pater: nec duo sunt domini Jesu Christi, sed unus Dominus Jesus Christus. In illa quippe Trinitate quae Deus est, unus est Pater, non duo vel tres; et unus Filius, non duo vel tres; et unus amborum Spiritus, non duo vel tres: et ipse unus Pater utique Deus est, et ipse unus Filius etiam vobis fatentibus Deus est, et ipse amborum Spiritus etiam vobis negantibus Deus est. Sic et Dominum si quaeras, singulum quemque respondeo; sed simul omnes non tres dominos deos, sed unum Dominum Deum dico. Haec est fides nostra, quoniam haec fides est recta, quae fides etiam catholica nuncupatur. Tu autem qui huic fidei contradicis, quaeso te, expone nobis, etiam Jesus Christus quomodo sit Dominus, qui non Trinitatis, sed solius Patris esse asseris vocem, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me. Nempe turbaris; nempe quid respondeas non invenis, nisi quia tacere, quando convinceris, non vis. Si enim non Deus Trinitas, sed Pater tantum dixit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me: procul dubio negavit esse Dominum Filium; quoniam si Dominus est et Filius, falso dictum est, Non est alius Dominus praeter me. Non enim agitur de Domino, quales sunt homines domini hominum servorum, quos Apostolus secundum carnem dominos esse dicit (Ephes. VI, 5): sed de Domino agitur, cui servitus illa debetur, quae graece λατρεία dicitur, secundum quam dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Qui Dominus Deus si non Trinitas, sed solus est Pater: prohibemur utique Domino Christo tali servitute servire, in eo quod audimus, Illi soli servies; si ita dictum est, ac si diceretur, Deo Patri soli servies. Qui profecto si solus, et non ipsa Trinitas dixit, Ego sum Dominus, et non est alius praeter me; negavit esse Filium Dominum talem, quali domino servitus illa debetur, qua nonnisi Deo cum vera religione servitur. Non enim dixit, Ego sum Dominus major aut melior, et non est tantus aut talis praeter me: sed volens sibi soli ea quae Domino Deo debetur servitute serviri, Ego sum, inquit, Dominus, et non est alius praeter me. Porro si vox ista, sicut catholica fides dicit, unius Dei est, quod est ipsa Trinitas; sine ulla dubitatione huic soli serviendum est ea servitute, quae nonnisi Domino Deo debetur, quia ipse est Dominus, et non est alius praeter ipsum. 4. Deinde quaero quomodo accipias quod dictum est, Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Numquid non et ex Filio sunt omnia: quandoquidem ipse dicit, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19)? Si autem ita distinguis, ut non sint per Patrem omnia, sed ex Patre; nec omnia sint ex Filio, sed per Filium: quis eorum tibi videtur esse ille de quo idem apostolus dicit, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 33-36). Utrum Pater est intelligendus, an Filius? Deum namque prius nominavit, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Postea vero eum Dominum appellavit, ubi ait: Quis enim cognovit sensum Domini? Sed hoc non habet controversiam: utrumque enim nomen etiam vos et Patri assignatis et Filio. Neque enim sic dicitis Deum Patrem, ut negetis esse Deum Filium; aut sic dicitis Deum Filium, ut negetis esse Deum Patrem. Quamvis in hoc apostolico testimonio quod adhibuisti, Deus dicatur Pater, Dominus Filius, id est, Unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Sed illud attende ubi dictum est. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Nam sive Pater sit iste, sive Filius, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quomodo ergo ex Patre omnia, non ex Filio; et per Filium omnia, non per Patrem: quandoquidem quemlibet eorum Apostolus voluerit hoc loco intelligi, Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia? Si ergo sive de Patre sive de Filio, verissime tamen dicitur, quod ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia; sine dubio Patris et Filii demonstratur aequalitas. Si autem quoniam non nominavit Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed Deum et Dominum, quod et ipsa Trinitas dici potest, singula horum trium referri ad singulos voluit: ex ipso dicens, propter Patrem; et per ipsum, propter Filium; in ipso, propter Spiritum sanctum: cur hanc Trinitatem unum Dominum Deum non vultis agnoscere? Quandoquidem non ait, Ex ipsis, et per ipsos, et in ipsis; sed ait, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: nec ait, Ipsis gloria; sed, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. 5. Falleris sane, qui putas de Patre solo esse dictum, Nemo bonus, nisi unus Deus. Si enim dixisset, Nemo bonus, nisi unus Pater; nec sic exclusum Filium et Spiritum sanctum ab ista unitate bonitatis voluisset intelligi: quia et illud quod simili locutione dictum est, quam supra commemoravi, Ea quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11): non excludit ab hac scientia Filium Dei. Quanto ergo nobis latitudo intelligentiae magis patet, quia non dixit, Nemo bonus, nisi unus Pater; sed, Nemo bonus, nisi unus Deus; quod est ipsa Trinitas. Quaerebat quippe ille cui hoc respondit Jesus, non bonum qualecumque, sed bonum quo fieret beatus; imo ipsam beatitudinem veram, id est, vitam desiderabat aeternam: et interpellaverat tanquam hominem Christum, nesciens eum esse etiam Deum. Dixerat enim: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Tunc ait ille: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 17, 18). Vel, sicut legitur apud alium evangelistam, quod tantumdem valet, Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Tanquam diceret: Recte me appellabis bonum, si me noveris Deum. Nam quando me nihil aliud quam hominem putas, quid me dicis bonum? Non te facit bonum nec beatum, nisi bonum immutabile quod solus est Deus. Nam bonus angelus, bonus homo, bona caetera creatura: haec non ita bona sunt, ut ea quisquis adeptus fuerit, sit beatus; nec ulla est beata vita, si non sit aeterna. Quomodo autem non est tale bonum Dei Filius verus, cum sit verus Deus et vita aeterna, ad quam cupiebat ille qui interrogaverat pervenire? 6. Proinde cum ego asseram, Nemo bonus, nisi unus et solus Deus, de ipsa Trinitate dictum esse, qui Deus unus et solus est; tu autem asseras de solo Deo Patre dictum esse, quia ipse de nullo alio Deus, de nullo alio bonus est; Filius autem de Patre Deus, de Patre magnus et bonus est: diligenter attende quis nostrum bene sentiat de Deo Patre et de Deo Filio; utrum ego qui dico, Deus quidem Pater, non de alio Deo Deus est, Deus autem Filius de Patre Deo Deus est, sed tantus iste de illo, quantus ille de nullo; et bonus Pater non de alio bono bonus est, Filius vero de Patre bono bonus est, sed tam bonus hic de illo, quam bonus ille de nullo: an tu qui propterea dicis solum esse Patrem Deum bonum, quia nec Deus est de alio Deo, nec bonus de alio bono; Filium vero ideo Patri non esse coaequandum, quia de illo Deus est, de illo bonus est? In qua sententia utrumque blasphemas: et Patrem scilicet, quia non tantum genuit quantus est ipse, nec talem qualis est ipse; et Filium, quia talis tantusque nasci non meruit, qualis quantusque est ille qui genuit. Denique ista ipsa duo de quibus agimus, hoc est, deitas et bonitas, quoniam dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus, in hac tua opinione deficiunt. Tantum enim quantus est ipse, et talem qualis est ipse, si non potuit gignere, quomodo Deus est? si noluit, quomodo bonus est? 7. Pater, inquis, fons bonitatis est, qui quod est bonus a nemine accepit. Numquid ideo minus bonus est Filius, quoniam quod bonus est, ab eo Patre accepit, qui nascenti Filio tantam bonitatem quantacumque illi est, quia Deus est, dare potuit; et dedit, quia bonus invidere non potuit? Nam si minus bonitatis, quam quod ipse habet unico dedit, minus bonus est et ipse quam debuit: quod sentire dementiae est. Ergo quantum ipse habet bonitatis, tantum Filio dedit. Et quia natura est, non gratia Filius, nascenti, non indigenti dedit; et plenus plenum, fons bonitatis fontem genuit bonitatis. Ac per hoc nec auxit in se hic quod accepit, nec minuit in se ille qui dedit: quia non habet immutabilitas unde deficiat, non habet plenitudo quo crescat. Quid est autem ipsa bonitas, nisi vita vivificans? Proinde quia fons fontem genuit, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Hoc ipse Filius dixit, non ego. Unde merito Deo Patri dicitur, Quoniam apud te est fons vitae. Quis est autem iste fons vitae apud Patrem, nisi de quo dicitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: de quo etiam paulo post dictum est, Et vita erat lux hominum (Id. I, 1, 2, 4)? Haec vita fons vitae est, et lux ista lux lucis est. Unde cum dictum esset, Apud te est fons vitae; continuo subjunctum est, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), hoc est, in Filio tuo Spiritum sanctum; quem tu quoque esse illuminatorem in Collationis nostrae prima parte professus es. Fons ergo de fonte, Filius de Patre, et simul ambo fons unus: lux de luce, Filius de Patre, et simul ambo lux una: sicut Deus de Deo, et simul ambo utique Deus unus: et hoc totum non sine Spiritu amborum. Ex hoc fonte bonitatis, ex hoc fonte vitae, ex hoc immutabili lumine, ex hac indeficiente plenitudine, id est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto, uno Domino Deo solo, secundum mensuram fidei suae quicumque veraciter credunt, sumentes boni fiunt, vivificantur, illuminantur, implentur. Quibus tu unigenitum Filium, pace tua dixerim, nescio qua incredibili temeritate junxisti. Tua quippe ista sunt verba: Sive, inquis, Filius, sive qui per Filium sunt facti, de illo uno fonte bonitatis unusquisque secundum mensuram fidei suae assumpserunt ut essent boni. Ubi est ergo quod fueras ante confessus, illum natura Filium esse, non gratia? Ecce contra sententiam tuam venis: ecce jam prodis nefarium secretum haeresis vestrae, quia unigenitum verum Dei Filium, verum Deum, non natura Filium, sed gratia profitemini. Si enim et ipse, sicut verba tua clamant, secundum mensuram fidei suae, ut bonus esset, assumpsit; gratia est ergo Filius, non natura: et fuit aliquando non bonus, et credendo factus est bonus; quia ut esset bonus, quemadmodum dicis, secundum mensuram fidei suae de illo qui Pater est, fonte bonitatis assumpsit. Legimus quidem quod Jesus proficiebat aetate et sapientia, et gratia Dei erat in illo (Luc. II, 52): sed secundum formam hominis quam pro nobis accepit ex nobis, non secundum formam Dei, in qua non alienum arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Verumtamen etiam in ipsa forma hominis legimus eum aetate et sapientia profecisse, non tamen ut ex non bono bonus fieret credendo meruisse. Neque nunc inter nos quaestio vertitur de natura filii hominis, in qua Dei Filius minor est Patre: sed de natura Filii Dei, in qua, ut nos dicimus, vos negatis, aequalis est Patri: quia Filius verus, Filius unicus, Filius de vero Deo verus Deus, in nullo degeneravit a Patre. Proinde incomparabilem Patrem Filio, nec in Scripturis sanctis alicubi legere potuisti. Nec sana fide ipse dixisti immensum etiam Patrem; quoniam propterea dicis, ut Filium non pariter immensum, sed mensura existimes terminatum. Tecum habeto mensuram tuam, qua tuum falsum dominum metiaris, et de vero Domino mentiaris. CAPUT XXIV. Bene confiteris quod et Pater diligat Filium, et Filius diligat Patrem: sed si et hoc confitearis, quia non est major dilectio in Patre quam in Filio. Quia enim natura divinitatis aequales sunt, aequaliter se invicem diligunt. Facit autem Filius sicut homo mandatum Patris. Nam sicut Deus, ipse Filius est mandatum Patris, quia ipse est Verbum Patris. Unde alio loco de mandato Patris, hoc est, de se ipso dicit: Scio quia mandatum ejus vita aeterna est (Joan. XII, 50). Quod autem ipse Dei Filius sit vita aeterna, Scriptura divina testatur. Ubi autem ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); quis nesciat ideo dictum, quoniam quisquis per intelligentiam videt Filium, Patri utique videt aequalem? Quod vos ideo non vultis, quia per oculos cordis, quantum in hac vita videri potest, Filium non videtis.

CAPUT XXV. Putas non recte a me dictum esse, quod propter formam servi quam suscepit Filius (Philipp. II, 7), major sit Pater. Tu enim secundum haeresim vestram, in ipsa Dei forma Patrem Filio vis esse majorem: cui paternam sic invides formam, ut ideo perfectum velis natum esse Filium aeterna perfectione, ne ad paternam formam saltem crescendo valeat pervenire. Sed inaniter invidet homo paternam formam Dei Filio, cui Pater eam non invidit, quia aequalem sibi unicum genuit. Sed dicis non esse Patris magnam gloriam, si ea forma servi major est, qua forma sunt majores et Angeli. Vide si aliud conaris, nisi ad unius Patris gloriam, per unici Filii contumeliam pervenire, ut scilicet non augeatur Pater in gloria, nisi minuatur Filius in natura. Cohibe te: nescis et Patri et Filio te ingerere contumeliam, si nec ille potuit aut noluit gignere aequalem sibi, nec iste nasci aequalis Patri? Non se vult Deus ita laudari Patrem, ut Filium dicatur de se ipso generasse degenerem. Non vult bonus Filii dilector ita praedicari formam suam, ut eam non potuerit unicus ejus vel nascendo sumere, vel crescendo comprehendere. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est; qua majores videntur et Angeli: non recte cogitas quem locum in rebus habeat humana natura, quae condita est ad imaginem Dei. Majores Angeli dici possunt homine, quia majores sunt hominis corpore: majores sunt et animo, sed in forma quam peccati originalis merito corruptibile aggravat corpus. Natura vero humana, qualem naturam Christus humanae mentis assumpsit, quae nullo peccato potuit depravari, solus major est Deus. Denique propter quid dictum sit, Minorasti eum modico minus quam angelos (Psal. VIII, 6); aperuit Scriptura, ubi legitur, Eum autem modico minus quam angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis (Hebr. II, 9). Non ergo propter naturam hominis; sed, propter passionem mortis. Natura vero hominis, quae mente rationali et intellectuali creaturas caeteras antecedit, Deus solus est major: cui utique injuria facta non est, ubi scriptum est, Major est Deus corde nostro (I Joan. III, 20). Filius ergo Dei susceptum hominem levaturus ad Patrem quando dicebat, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28); non carni suae solum, sed etiam menti, quam gerebat, humanae Deum Patrem utique praeferebat: quae tota sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam tota servit creatura Creatori.

CAPUT XXVI. 1. Postrema tibi disputatio fuit, quomodo sit Deus patribus visus, quando corpus humanum in quo videretur, nondum acceperat Christus, cum invisibilis sit per se ipsa divina natura. Quod cum etiam tu ita confessus fueris ut inter caetera non solum Patrem, sed nec ipsum Filium in substantia divinitatis suae diceres esse visibilem, non solum hominibus, sed nec ipsis coelestibus potestatibus: postea, mutata sententia, dicis eum et ante incarnationem suam conspectibus apparuisse mortalium, asserens illud quod ait Apostolus, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16), de solo Deo Patre dictum esse; Filium vero ex initio generis humani videri solitum esse ab hominibus. Quod cum probare voluisses, multa de Scripturis sanctis testimonia protulisti, quae te nihil adjuvare potuerunt. Non enim legis alicubi scripsisse Moysen, sicut dicis, quod ab illo primo homine Adam usque ad ipsam incarnationem semper Filius visus est. Hoc enim eum describere pronuntias in Geneseos libro, quod ita falsum est, ut etiam ridiculum sit. Numquid enim liber Geneseos, ab Adam usque ad incarnationem Christi, ea quae gesta sunt continet? aut ipse Moyses usque ad tempora incarnationis Christi, vel in carne vixit, vel ea quae facta sunt scripsit? Haec dicis, et putas te aliquid dicere, vel putaris ab eis qui nec ista possunt, quae tam manifeste falsa sunt, cernere. 2. Deinde quod commemoras Patrem ad Filium dicentem, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quid hoc ad rem pertinet, rogo te? quid ad rem pertinet? Tantumne tibi vacabat loqui, ut non attendens quid probare susceperas, memoriter nobis et inaniter Scripturam Geneseos ventilares? Numquid hinc probatur ante carnem susceptam visus ab hominibus Christus, quia dixit Pater ad Filium, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Deinde adjungis, ac dicis, Et fecit Deus hominem (Gen. I, 26, 27): atque addis, Quis Deus, nisi Filius? Et ut mihi de opere quasi praescribas meo, Hoc utique, inquis, et tu in tuis tractatibus exposuisti. Ubi nolo quaerere quam verum loquaris, quando video nihil ad causam pertinere quod loqueris. Agitur quippe inter nos, utrum per suae divinitatis substantiam Christus visibus apparuisset humanis. Et tu dicis, Fecit Deus hominem: et addis, Quis Deus, nisi Filius? quasi propterea necesse fuerit ut homo Deum opificem suum videret oculis carneis. Hoc si ita esset, omnes homines viderent Deum: quis enim alius eos facit in uteris matrum? Adhuc adjicis talia, et dicis: Iste ergo Filius qui est propheta sui genitoris, dicebat: « Non est bonum solum esse hominem, faciamus ei adjutorium secundum se » (Id. II, 18). Si quaeram, quis tibi indicaverit quia Filius hoc dicebat, in quibus angustiis te videbis? Scriptura enim quae dixit, In principio fecit Deus coelum et terram, non exprimens utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus, an ipsa Trinitas fecerit, qui unus est Deus; per caetera etiam ita commemorat Deum, ut dicat Et fecit Deus, Et dixit Deus, per quaeque opera ejus, quorum illum asserit conditorem. Simili ergo locutione ait, Et Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: nec aliter locuta est, ubi ait, Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjutorium secundum se. Unde igitur tibi persuasum est, caetera superiora Patrem dixisse, hoc autem Filium? Unde, quaeso, distinguis, unde discernis Patrem dixisse, Fiat lux (Id. I, 1-27), et caetera; Patrem denique dixisse, Faciamus hominem; et Filium dixisse, Faciamus ei adjutorium: cum tibi Scriptura ubique non dicat nisi, Dixit Deus? Quae est ista temeritas? quae praesumptio? Deinde cum ideo Patrem majorem soleatis asserere, quia dixit, Fiat hoc, aut illud, tanquam jubens Filio; Filium vero ideo minorem, quia jussa perfecit: quid dicturi estis, ubi scriptum est, Faciamus hominem? Non enim ait sicut in superioribus, Fiat homo, tanquam id jusserit Filio: sed, Faciamus, inquit, hominem. Quod non quaero quem dixisse arbitreris: jam enim verba tua tenemus, quod Pater hoc dixerit Filio. Cur ergo non ait, Fiat, vel, Fac; sed ait, Faciamus? An caetera Deus imperavit, et Filius fecit; hominem vero ambo fecerunt, sed Patre et jubente, et cooperante, Filio autem non jubente, sed tantum jussa faciente? Sed si propterea Patrem jubentem intelligis, quia scriptum est, Dixit Deus, Faciamus hominem: ergo jussit et Filius; quia tu ipse non Patrem accipis dixisse, sed Filium, Faciamus ei adjutorium. Et sicut illud ubi dictum est, Et fecit Deus hominem; obedisse jubenti Patri Filium vis videri, quia Pater dixerat, Faciamus hominem: ita etiam ubi legimus, Et immisit Dominus soporem in Adam, et sumpsit unam de costis ejus (Gen. II, 21), et caetera, quibus ostenditur factum homini esse adjutorium, obedisse Patrem jubenti Filio, te auctore, intelligamus; quia non Patrem, sed Filium dixisse asseris, Faciamus ei adjutorium. 3. Sed haec ita loquor, quasi ad causam quae a nobis agitur, quidquam pertineat, quodlibet hinc volueris credere aut suspicari. Prorsus, sicut dicis, Pater jusserit, ubi dictum est, Faciamus hominem; et Filius obedierit, ubi dictum est, Et fecit Deus hominem: prorsus sicut te delectat, Filius dixerit, Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adjutorium; sed talia dicens ipse non jusserit, quia hoc vultis: quomodo ostendis Filium qui hominem fecerit, ab homine visum? Quomodo ostendis Filium qui dixit, Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adjutorium, ab homine visum, vel ab ipsa muliere, si eam factam non vis a Patre, ne Filio Pater obedisse videatur; sed ipse eam Filius, tanquam sibi jubens sibique obediens, et faciendam dixit et fecit? Demonstra Filium visum esse a viro, visum esse a muliere. Demonstraturum te quippe promiseras, et antequam incarnaretur visum fuisse humanis aspectibus Filium. Ostende promissa. Quid pergis in vacua? Quid deludis exspectationem nostram, nec exhibes pollicitationem tuam? Multiplicas verba non necessaria, ut necessaria occupes tempora. Si propterea visus est a viro Filius quia fecit eum, et propterea visus ab ejus muliere quia fecit eam; defini, si audes, non posse Deum Filium et operari videntia, et a suis operibus, quamvis alia videntibus, non videri. Si autem hoc potest Deus Filius; ipse quippe usque nunc operatur cuncta videntia, et tamen eorum a se ipso creatis oculis non videtur; quid est quod dixisti? Cur ista de libro Geneseos in tuo sermone posuisti? cur nobis necessaria temporum spatia superflua loquacitate finisti? 4. Sed iste, inquis, Filius visus est Adae, secundum quod legimus, Adam dicentem, « Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso; et abscondi me, quia nudus sum » (Gen. III, 10). Hoc ergo prius diceres, homo bone, inde inciperes promissa monstrare. Quamvis et hic Adam, Vocem tuam, inquit, audivi: non ait, Faciem vel speciem tuam vidi. Et quod ait, Abscondi me, quia nudus sum; videri se a Deo timuit, non a se Deum visum esse monstravit. Nam si vox quando auditur, sequitur visio; visus est et Deus Pater quoties voce attestatus est Filio. Novimus quippe in Evangelio verba Patris sonantis, atque dicentis, Tu es Filius meus dilectus, etc. (Marc. I, 11), ubi auditus ab hominibus, non tamen visus est. Ac per hoc et in illis verbis quae adjungis, ubi dicit, Quis nuntiavit tibi quia nudus es? et sequentia; potuit audiri, et non videri Deus. Nondum itaque aliquid ex eo quod promiseras dixisse te vide: et dic tandem aliquid quod discutere debeamus, aut quod pro tua causa esse fateamur. 5. Hic Deus, inquis, et Abrahae visus est. Visum esse Deum Abrahae negare non possumus. Scriptura quippe fidelissima apertissime hoc loquitur, dicens: Visus est autem illi Deus ad quercum Mambre. Sed neque hic expressum est, utrum Pater an Filius. Cum autem narraret Scriptura, quomodo ei visus sit Deus, tres viros illi apparuisse declarat, in quibus magis ipsa Trinitas, qui unus est Deus, recte intelligi potest. Denique tres videt, et non dominos, sed Dominum appellat, quoniam Trinitas tres quidem personae sunt, sed unus Dominus Deus. Sic autem narratur quod vidit Abraham: Respiciens, inquit, oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum; et videns procurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praetereas servum tuum. Hic videmus tres viros apparuisse, et unum Dominum dici, unumque Dominum rogari ne praetereat servum suum, quoniam congruit Deo visitare famulos suos. Deinde tres personas pluraliter alloquitur, dicens: Sumatur nunc aqua, et lavem pedes vestros, et refrigerate sub arbore, et sumam panem, et manducate, et postea transibitis in viam vestram, propter quod declinastis ad servum vestrum. Manifestum est eos tanquam homines invitari: non enim tale illis praeberetur obsequium, quo indigentia reficerent corpora, nisi homines putarentur. Et Scriptura pluraliter eos respondisse commemorat: ait enim, Et dixerunt, Sic fac quemadmodum dixisti. Non ait, Et dixit; sed, dixerunt. Deinde cum esset parata refectio, dicit Scriptura: Et apposuit ante illos, et ederunt. Non ait, Apposuit ante illum, et edit. Sed ubi ad id ventum est, ut Abrahae filius promitteretur ex Sara, quia divinum offerebatur beneficium, non ut hominibus humanum exhibebatur obsequium, unum narrat Scriptura dicentem, Ubi est Sara uxor tua? Non enim ait, Dixerunt autem ad illum: sed ait, Dixit autem ad illum: Ubi est Sara uxor tua? Quis autem hoc dixerit, postea manifestat; ubi cum risisset Sara, ait eadem Scriptura: Et dixit Dominus ad Abraham: Quare risit Sara in semetipsa? et caetera usque ad finem, tanquam unus Dominus singulariter loquitur. Ac post haec, ut homines pluraliter abire narrantur, et dicitur: Exsurgentes autem inde viri, conspexerunt in faciem Sodomorum et Gomorrhae; Abraham vero ambulabat cum illis, deducens. Rursus autem redit Scriptura ad singularem numerum, ac dicit: Dominus autem dixit: Numquid celabo ego puero meo Abraham quae ego facio? Deinde promittitur Abrahae praeclara et copiosa posteritas, et Sodomorum denuntiatur interitus. Sequens autem Scriptura dicit: Et conversi inde viri, venerunt in Sodoma; Abraham autem erat adhuc stans ante Dominum. Et appropians Abraham dixit: Ne simul perdas justum cum impio; et erit justus tanquam impius? Et post collocutionem Domini atque Abrahae, sequitur Scriptura, et dicit: Abiit autem Dominus, ut desiit loqui ad Abraham, et Abraham regressus est in locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodoma ad vesperam. Hi sunt de quibus paulo ante dixerat: Conversi inde viri venerunt in Sodoma. Sed duos esse non expresserat, cum ab initio tres viros dixisset apparuisse Abrahae, et hospitaliter ab illo esse susceptos, quos et abeuntes deduxit, ambulans cum eis. 6. Fortassis ergo jam pronuntiare festinas, unum fuisse in eis Dominum Christum, qui singulariter promittebat et respondebat Abrahae; duos vero illos, angelos ejus, qui venerunt in Sodoma tanquam missi angeli a Domino suo. Sed exspecta: quid properas? Consideremus omnia diligenter, ac prius intueamur verba Domini loquentis Abrahae: Clamor Sodomorum, inquit, et Gomorrhae multiplicatus est, et peccata eorum magna valde. Descendens ergo videbo, si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummant. Hic se ipsum descensurum dixit in Sodoma, quo tamen non ipse descendit, sed angeli duo. Ipse quippe abiit, ut desiit loqui ad Abraham; Abraham autem regressus est in locum suum. Venerunt autem, sicut dictum est, duo angeli ad vesperam in Sodoma. Quid, si et in illis duobus angelis unus Dominus invenitur, qui secundum verbum suum in ipsis angelis descendit in Sodoma? Nonne manifestum erit in tribus illis viris unum Dominum visum fuisse, ubi quid aliud quam ipsa Trinitas figurata est? Sed videamus utrum nobis sancta Scriptura demonstret, etiam in illis duobus angelis, ut dixi, unum Dominum inventum, ne forte haec ex nostro corde affirmasse videamur. Venerunt ergo duo angeli in Sodoma ad vesperam; Loth vero sedebat, ut scriptum est, juxta portam Sodomorum. Videns autem Loth, surrexit in obviam illis, et adoravit in faciem in terram. Vides nempe hic a justo viro angelos adoratos, et tu non vis adorari Spiritum sanctum, quem vos quoque omnibus angelis sine ambiguitate praeponitis? Sed dicturus es, Homines esse credebat; nam et in hospitium tanquam homines invitavit. Hoc magis est contra te, qui dicis non adorari Spiritum sanctum, omnibus Angelis praeferendum; cum videas et homines inferiores Angelis a justis hominibus adorari. Sed adhuc dicturus es, Dominum adoravit: eum quippe in duobus illis, quos putabat esse homines, tanquam in prophetis esse cognovit. Jam ergo probatum est, quod me per Scripturam sanctam demonstraturum esse promiseram, eumdem Dominum qui dictus fuerat abiisse ut cessavit loqui ad Abraham, in illis duobus angelis descendisse in Sodoma, sicut dixerat, et in eis ab homine justo agnitum fuisse. Exhibuit itaque hospitalitatem quomodo sanctis hominibus Dei, in quibus Deum esse cognovit, cum eos, sicut etiam ipse Abraham, angelos esse nesciret. Hi enim Patriarchae sunt significati in Epistola ad Hebraeos, ubi de hospitalitate loquens ait: Per hanc quidam nescientes, hospitio receperunt angelos (Hebr. XIII, 2). Receptis ergo eis Loth, nesciens quod angeli essent, cognoscens tamen sicut ipso Domino demonstrante cognoscere potuit, quis in eis esset, ut ea quae interea facta sunt taceam, exiit, cum eis de Sodomis: quod antequam fieret, sicut Scriptura loquitur, dixerunt viri ad Loth: Sunt tibi hic generi, aut filii, aut filiae? aut si quis tibi alius est in civitate, educ de loco hoc: quoniam perdimus nos locum hunc; quia exaltatus est clamor eorum ante Dominum, et misit nos Dominus conterere eum. Ecce ubi apparet illud incendium Sodomorum per angelos factum, quos misit Dominus; in quibus tamen et ipse erat: neque enim sic mittit suos, ut recedat ab eis. In eis ergo descendit in Sodoma, quod se facturum esse praedixerat, quando cum Abraham loquebatur: quod posteaquam fecit, abiisse ipse dictus est, et angeli venisse in Sodoma ad vesperam. Deinde paulo post, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt, sicut eadem Scriptura narrat, Salvam fac animam tuam; ne respexeris retro, nec steteris in tota regione; in monte salvum te fac, nequando comprehendaris: dixit Loth ad illos, Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, etc. Quae cum finisset loquendo, et elegisset sibi civitatem pusillam in qua salvaretur, sequitur Scriptura, et ei dicit esse responsum: Ecce miratus sum faciem tuam et super verbum hoc, ne everterem civitatem de qua locutus es. Festina ergo ut salvus sis ibi: non enim potero facere verbum, donec tu illo introeas (Gen. XVIII et XIX). Quis hoc ei respondit, nisi ille cui dixerat, Oro, Domine? Hoc autem ad ambos dixerat, non ad unum, sicut apertissime scriptum est, Dixit autem Loth ad illos, Oro, Domine. Agnovit ergo Loth unum Dominum in angelis duobus, sicut Abraham unum agnovit in tribus. 7. Non est cur dicatur: Ille abierat qui Dominus erat et cum Abraham locutus erat; duo vero angeli ejus erant qui in Sodoma, illo abeunte, venerunt. Omnes enim tres viri dicti sunt qui apparuerunt Abrahae, sicut Scriptura solet viros etiam angelos nuncupare. Nec eorum alicui uni promptius et humilius Abraham obsecutus est quam duobus, sed aequaliter omnibus pedes lavit, aequaliter omnibus epulas ministravit. Ergo in omnibus Deum vidit. Propter quod Scriptura praedixerat, quod visus fuerat Deus Abrahae ad quercum Mambre, sub cujus umbra arboris tres viros pavit, quos oculis corporis vidit: in eis vero Deum, non corporis, sed cordis oculis vidit, id est, intellexit atque cognovit; sicut Loth in duobus, cum quo non pluraliter, sed singulariter loquebatur, eique respondebat etiam ipse tanquam unus. Primo quippe Abraham per tres viros illum audivit, postea per unum, qui duobus in Sodoma euntibus manens locutus est cum eo; Loth autem per duos, tamen et ipse unum Dominum, quem pro liberatione sua rogabat, et qui ei respondebat, audivit: cum ambo, id est, et Abraham et Loth, homines putarent eos qui angeli erant; Deum vero in eis intelligerent qui erat, non putarent esse qui non erat. Quid sibi ergo vult ista visibilis Trinitas et intelligibilis unitas, nisi ut nobis insinuaretur quod ita tres essent Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut tamen simul non tres dii et domini essent, sed unus Dominus Deus? Tu autem dixisti, Hic Deus visus est Abrahae: sciens te legisse quod scriptum est, visum esse Deum Abrahae ad quercum Mambre: et volens quasi probare Dominum Filium visum esse illi patriarchae, declinasti ab illis tribus viris, et eos omnino tacuisti, in quibus narrat Scriptura Deum visum fuisse Abrahae; ne tu ipse nos admoneres unius esse substantiae Trinitatem Deum, sicut unius erant substantiae tres viri quos vidit Abraham: cum praedixisset Scriptura, Visus est Deus Abrahae, nec tamen tres deos esse, quia et, Visus est Deus, dictum est; non, visi sunt dii: et ipse Abraham tres vidit, et unum adoravit: a quo praeteriri noluit; ab uno responsa divinitatis accepit. Nec aliquos duos eorum duos esse deos sensit, sed unum in omnibus: quia et Loth duos vidit, et tamen unum Dominum agnovit. Ubi mihi videntur per angelos significari Filius et Spiritus sanctus: quoniam se illi angeli missos esse dixerunt; et de Trinitate quae Deus est, solus Pater non legitur missus; leguntur autem missi et Filius et Spiritus sanctus; quorum non ideo est diversa natura: nam et illi viri per quos significati sunt, unius erant ejusdemque naturae. Hanc ergo Scripturam qua convinci posses, astuto silentio devitasti. Et cum dixisses, Hic Deus visus est Abrahae: volens Filium solum visum putari in eo quod in Genesi legitur, visum esse Deum Abrahae, quomodo sit visus, dicere noluisti, ne ibi non solus Filius, sed Trinitas agnosceretur Deus. 8. Dixisti autem: Si vis credere, quia Filius visus est Abrahae, utique ipse Unigenitus in sancto affirmavit Evangelio sic: « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est. » (Joan. VIII, 56). O disputare, o probare promissa! quasi dixerit Dei Filius, Abraham pater vester concupivit me videre; et vidit, et gavisus est. Quamvis et hoc sic adhuc posset intelligi, quod sanctus Patriarcha oculis cordis viderit Dei Filium, non oculis carnis, unde inter nos vertitur quaestio. Sed cum dixerit Christus, Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est; cur non diem Christi intelligimus tempus Christi, quo erat venturus in carne, quod Abraham sicut et alii Prophetae in spiritu potuit videre atque gaudere? Neque hic igitur quod proposueras et pollicitus fueras, probare potuisti. 9. Post haec venisti ad Jacob, qui luctatus est cum Angelo, quem scriptura ipsa Geneseos et hominem dicit et Deum. Nam ita legitur: Remansit autem Jacob solus, et luctabatur homo cum illo usque in mane. Vidit autem quod non potest ad eum, et tetigit latitudinem femoris ejus, et obstupuit latitudo femoris Jacob, dum luctaretur cum eo; et dixit illi: Dimitte me; ascendit enim aurora. Ille autem dixit: Non te dimittam, nisi me benedixeris. Dixit autem ei: Quod est nomen tuum? Ille autem dixit: Jacob. Et dixit ei: Non vocabitur amplius nomen tuum Jacob; sed Israel erit nomen tuum, quia valuisti cum Deo, et cum hominibus potens es. Rogavit autem eum Jacob dicens: Enuntia mihi nomen tuum. Et dixit: Quare hoc interrogas tu nomen meum? Et benedixit eum illic. Et appellavit Jacob nomen loci illius, Aspectus Dei: Vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 24-30). Ex ista lectione unicum Dei Filium et antequam venisset in carne visibiliter apparuisse conaris ostendere: ubi etsi non absurde Christus intelligitur figuratus, propter prophetiam futura nuntiantem, quia futurum erat ut Jacob in filiis suis qui crucifixerunt Christum, praevaluisse Christo videretur; et in filiis suis videret Christum facie ad faciem, et salva fieret anima Israelitarum qui fideliter hoc viderunt: tamen hunc hominem qui luctatus est cum Jacob, Osee propheta evidenter angelum dicit. Sic enim apud eum scriptum est de Jacob: In utero supplantavit fratrem suum, et in labore praevaluit Deo, et confortatus est cum angelo, et potuit (Osee XII, 3, 4). Sicut ergo in Genesi ille qui luctatus est cum Jacob, et homo et Deus dicitur; ita et ab hoc propheta et Deus et angelus. Ac per hoc ita qui erat angelus, dictus est homo, quomodo illi dicti sunt viri qui apparuerunt Abrahae, quando nescientes et ipse et Loth hospitio receperunt angelos. Deus ergo erat in angelo, sicut est Deus in homine, maxime quando per hominem loquitur. Ita vero per hunc angelum figuratus est Christus, sicut per hominem. Nam et Isaac filius Abrahae, quid erat in figura, nisi Christus, quando sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7), et quando sicut Dominus crucem suam, ita et ipse sibi quibus fuerat imponendus ligna portabat? Postremo, quid miramur per angelum figuratum esse Jesum, si non solum per hominem, verum etiam per pecudem figuratus est? Nam quis alius erat ille aries qui cornibus tenebatur in vepre, nisi Christus crucifixus, vel spinis etiam coronatus. Hunc autem arietem pro filio, cui parcere jussus est, immolavit Abraham (Gen. XXII, 6-13). Ita enim homini parci Deus jussit, ut tamen ex pecore, propter passionem Christi, quae illo modo praenuntiabatur, mysterium sacri sanguinis impleretur. Si ergo putas proprietate, non figura, Christum fuisse angelum, qui luctatus est cum Jacob; potes dicere proprietate, non figura, Christum fuisse arietem, quem patriarcha immolavit Abraham: potes postremo dicere proprietate, non figura, Christum fuisse petram, quae percussa ligno, sitienti populo potum largissimum fudit (Exod. XVII, 6). Sic enim dicit Apostolus: Bibebant enim de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Figurae istae non res ipsae fuerunt, quibus figuris praecedentibus res significabantur esse venturae: quae figurae per subjectam Deo creaturam, et maxime per Angelorum ministerium, mortalium exhibebantur aspectibus, Dei quidem agente potentia, sed tamen latente natura, sive Patris, sive Filii, sive Spiritus sancti. 10. Frustra itaque asseris Filium Dei visum fuisse ab hominibus, Patrem autem non fuisse visum: cum per subjectam sibi creaturam et Pater videri potuerit, et Filius, et Spiritus sanctus; per suam vero substantiam nullus illorum visus est. Ergo Deus, sicut infirmis hominum sensibus, magis significatus quam demonstratus est. Non itaque visus est sicut est: hoc quippe in futura vita promittitur sanctis. Unde dicit apostolus Joannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Viderunt ergo et in hoc saeculo Apostoli Dominum; viderunt, sed non sicut est. Denique Moyses eum sibi cupiebat ostendi, quamvis cum eo facie ad faciem Scriptura indice loqueretur (Exod. XXXIII, 13, 11). Quod cum in mea superius prosecutione dixissem, quasi non audieris praeteristi, cum tibi ejusdem meae prosecutionis recitari ex tabulis universa voluissem. Non autem discernens quid sit videri Deum per substantiam suam, et quid sit videri Deum per subjectam creaturam, in tantam blasphemiam decidisti, ut unigenitum Dei Filium per hoc ipsum quod Deus est mutabilem diceres: quandoquidem soli Patri putasti esse tribuendum quod scriptum esse dixisti, Ego sum qui sum, et non sum mutatus; quasi Filius vel Spiritus sanctus sit mutatus quando visibiliter apparuit, vel ille quod constat natus ex femina, vel iste in specie columbae aut igneis linguis se humanis aspectibus monstrans. Unde jam respondi tibi in eo sermone, ubi ostendi non te refellisse quae dixi. Nunc vero ut intelligas quomodo dixerit Deus, Ego sum qui sum, et non sum mutatus, vel quod scriptum magis invenitur, Ego enim Dominus, et non mutor (Id. 3, 14, et Malach. 3, 6); quoniam non solus Pater, sed Deus unus hoc dixit, quod est ipsa Trinitas; Psalmum attende ubi legitur: Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt; tu autem permanebis: et omnes sicut vestimentum veterascent, et velut tegumentum mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26-28). Hoc autem ad Filium Dei dictum esse in Epistola quae est ad Hebraeos sancta Scriptura testatur (Hebr. I, 10-12). Quis vero non intelligat, ubi dicitur, Coeli mutabuntur; tu autem idem ipse es; nihil dici aliud, nisi, Tu non mutaris? Ac per hoc etiam Deo Filio convenit dicere, Ego sum qui sum, et non sum mutatus; vel, Ego enim Dominus, et non mutor. Quod tu ideo soli Patri assignasti, ut in sua substantia crederetur esse mutabilis Filius; tanquam ita susceperit hominem, ut in hominem verteretur. Hanc tantam blasphemiam non emendabis, nisi credideris, in assumptione hominis accessisse Filio quod non erat, non autem recessisse vel defecisse quod erat. 11. Deinde quaero, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus inflammabatur, et non urebatur. Quanquam et illic angelum apparuisse Scriptura ipsa declarat, dicens: Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo. In angelo autem Deum fuisse, quis dubitet? Sed quis Deus erat? utrum Pater, an Filius? Dicturus es, Filius: non vis enim Patrem ullo modo, vel per subjectam creaturam, visibus apparuisse mortalium. Sed quodlibet horum eligas, ad utrumque respondeo. Si Pater erat, apparuit et Pater hominibus: si Filius erat, non mutatur et Filius. Ibi enim cum quaesisset Moyses, quis esset qui eum mitteret; ille respondit: Ego sum qui sum. Quod quid est aliud, nisi, Mutabilis non sum: sicut propheticum testimonium ipse posuisti, Ego sum qui sum, et non sum mutatus? Dixit etiam rursus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 2, 14, 6, 15). Aude, si potes, negare Deum Patrem Deum esse Abraham, et Isaac, et Jacob; si non ipse de rubo, sed Filius loquebatur. Si autem Pater, confitere etiam Patrem Deum hominibus visum. Si vero uterque est Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, quod esse annuis; quid ambigis utrumque unum Deum? Jacob quippe ipse est Israel, cujus filiis dicitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). 12. Quapropter verum esse agnosce quod dixi, divinitatem non per substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per creaturam sibi subjectam mortalium oculis apparuisse cum voluit. Non itaque sicut accipere vel accipi mea verba voluisti, ego divinitatem sic patribus ostendisse se dixi, tanquam eam voluerim credi visibilem, quam prius invisibilem dixeram esse: sed dixi, quando se patribus divinitas ostendebat, per subjectam creaturam se visibilem demonstrabat. Nam per ipsam suam naturam usque adeo invisibilis est, ut ipse Moyses ei cum quo facie ad faciem loquebatur diceret: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste (Exod. XXXIII, 11, 13). Ecce quod dixi: relege, et invenies me verum dicere; te autem non intelligere voluisse, vel non potuisse, quod dixi. Audi ergo idipsum me aliquanto planius disserentem. Ego divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti in sua natura atque substantia mortalibus oculis invisibilem dico. Eam vero se in formas visibiles vertere, absit ut dicam, quia et immutabilem dico. Restat ergo ut aspectibus humanis quando se ostendit ut voluit, per subjectam intelligatur hoc fecisse creaturam, quae potest oculis apparere mortalibus. 13. Quid est autem quod cum de Patre dixisses, Unus est invisibilis, unde jam satis est disputatum; addidisti, Unus etiam incapabilis atque immensus? Incapabilem quidem non legimus Deum. Cur sane dicas incapabilem, nescio. Si enim capi non potest, quomodo non solum Filius, verum etiam Pater veniunt ad hominem, sicut dicit ipse Filius, et mansionem apud eum faciunt (Joan. XIV, 23)? Puto quod capiat eos apud quem faciunt mansionem. An forte dicis, Non ex toto, sed ex parte capiuntur? Dic quod vis: respondetur enim tibi, Non sunt ergo incapabiles, qui sunt vel ex parte capabiles. An ideo tibi non sufficit incapabilem dicere, sed addidisti, et immensum, ut exponeres quatenus incapabilem dixeris? id est, quia totius capax non est humana natura; immensus est enim? Verum hoc et de Filio dici potest. Neque enim quisquam sic capit unigenitum Verbum, ut ejus capacem se omni modo audeat profiteri. Prorsus etiam ipsum non esse dubitamus immensum. Nam quaero abs te, de quo accipias quod scriptum est: Magnus est, et non habet finem; excelsus et immensus. De ipso quippe paulo post dicitur: Hic Deus noster, non aestimabitur alius ad eum; hic invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 26, 36, 37, 38)? Quis est iste, responde? Quis est, inquam, Magnus, et non habens finem; excelsus et immensus; qui super terram visus est, et inter homines conversatus est? Video quos aestus, quas patiaris angustias. Times dicere, Pater est; ubi audis, super terram visus est, et inter homines conversatus est. Tu enim Patrem per suam substantiam revera invisibilem, nec per subjectam creaturam vis esse ab hominibus visum. Times dicere, Filius est; ubi audis, non habet finem, excelsus et immensus. Tu enim Patrem tantummodo esse contendis immensum. Times dicere, Spiritus sanctus est; ubi audis, hic Deus noster. Tu enim nec Deum vis esse Spiritum sanctum. Quid es acturus, quid responsurus, homo qui non vis esse catholicus, ut Christum sic accipias in forma servi super terram visum, et inter homines conversatum, ut tamen in forma Dei in qua invisibilis mansit, confitearis immensum? Hic Deus noster, non aestimabitur alius ad eum. Quis alius, nisi Antichristus, quem verum Christum fides vera non aestimat, sed eum pro vero Christo exsecrabilis Judaeorum error exspectat? 14. Si oras, et petis, ut dicis, discipulus esse divinarum Scripturarum, ad rem pertinentia testimonia divina considera. Noli per multa quae te nihil adjuvant, evagari: elige prudenter tacere quam inaniter loqui, quando non invenis quid respondeas manifestissimae veritati. Timere te ostendis, ne te nudem discipulis tuis. Utinam tu Christo sic induaris, ut discipulos tuos magis ipsius velis discipulos esse quam tuos. Nam me non poenitet, quantum Dominus donat, operam dare ut tu et discipuli tui sub uno magistro sitis condiscipuli mei. Tractatui autem meo, cui post tantum tempus adhuc te responsurum esse promittis, si ita responsurus es, ut modo respondisti vel interrogationibus, vel prosecutionibus meis, non plane aliquid respondebis; sed ut homines non intelligentes quomodocumque deciplas, non tacebis. Ex his ergo omnibus, quae sicut potui disputavi, satis apparet Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse virtutem, unam esse substantiam, unam deitatem, unam majestatem, unam gloriam; quia ipsa Trinitas est unus Dominus Deus noster, de quo dictum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Tunc autem dictum est, quando Dominus solus deducebat eos, et non fuit in eis deus alienus. Neque enim non eos deducebat et Christus, cum dicat Apostolus. Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt (I Cor. X, 9); aut Christus non est Deus, aut Christus Deus est alienus. Hic est ergo Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, Trinitas unus Deus: cui uni jubemur ea quae non nisi Deo debetur servitute servire, cum audimus, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut, VI, 13). Neque enim hac servitute non servimus Christo, cujus membra sumus; aut Spiritui sancto, cujus templum sumus. Haec Trinitas unus Deus dicit: Ego sum Dominus, et non est alius praeter me (Id. XXXII, 39). Neque enim non est Dominus Christus, quem vos quoque Deum et Dominum confitemini; aut Spiritus sanctus non est Dominus domus suae, hoc est templi sui. Ipse est quippe Spiritus Domini de quo dicitur: Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Haec est Trinitas unus Deus, de quo dicit Apostolus: Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4). Non enim cum haec auditis, Deum negare unigenitum audetis. Hic Deus Trinitas dicit: Ego sum qui sum, et non sum mutatus (Exod. III, 14, et Malach. III, 6). Non enim mutatus est Christus, cui dicitur: Mutabis coelos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27, 28): aut mutabitur Spiritus veritatis, cum sit immutabilis veritas, cui tantum honorem dat ipse Christus, ut dicat, Expedit vobis ut ego eam: nisi enim ego abiero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7); et, Quicumque dixerit blasphemiam in Filium hominis, dimittetur ei; qui autem dixerit in Spiritum sanctum, non dimittetur ei (Matth. XII, 32). Et cum de se ipso dixerit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20); de illo dixit, Ut vobiscum sit in aeternum (Joan. XIV, 16). His atque hujusmodi testimoniis, quae omnia quaerere et colligere longum est, si pacifice acquiescas, eris, quod orare et optare te dicis, divinarum Scripturarum discipulus, ut de tua fraternitate gaudeamus. ITEM CONTRA ARIANOS, IN TOMO II.--Epistolae CLXX, CCXXXVIII, CCXXXIX, CCXL, CCXLI et CCXLII. IN TOMO III.--Tractatus in Joan. XVIII, XX, XXXVI, XXXVII, LIX et LXXI. IN TOMO V.--Sermones LII, CXVII, CXVIII, CXXXIX, CXL, CCCXLI et CCCLXXXIV.