Contra Litteras Petiliani (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Litteras Petiliani
Migne - XLIII
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

AugHip.CoLiPe 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS. Scriptus forma epistolae ad Catholicos directae, in qua primae partes epistolae Petiliani, quam ipse ad suos scripserat, refelluntur.

Dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus, AUGUSTINUS, In Domino salutem.

CAPUT PRIMUM.

--1. Nostis nos saepe voluisse Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem in notitiam manifestam, non tam ex nostro, quam ex ipsorum ore producere, atque convincere: unde factum est ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus, non quidem communicatorias, quibus se jam in praeteritum indignos a catholica Ecclesia dissentiendo fecerunt; nec tamen contumeliosas, sed pacificas: ut nobiscum quaestione discussa, quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit, considerata veritate corrigi vellent; nec majorum suorum animosam perversitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad fructum charitatis radici catholicae redderentur. Sed quoniam scriptum est, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7); ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem, cui per eas consulebatur, oderunt. Nunc vero cum essem in ecclesia Constantiniensi, Absentio praesente, et collega meo Fortunato ejus episcopo, obtulerunt mihi fratres epistolam, quam ad suos presbyteros ejusdem schismatis episcopum dedisse dicebant, sicut earumdem quoque litterarum praetendebat inscriptio. Quam cum legissem, ita miratus sum quod primis verbis suis totam partis suae communionem radicitus amputavit, ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet fama praedicare, quod inter eos doctrina atque facundia maxime excellat. Sed quia me legente aderant quidam qui ejus sermonis cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt, omnino ejus esse illud eloquium. Ego tamen cujuslibet esset, refellendum putavi, ne quisquis ea scripsit, aliquid sibi apud imperitos adversus Catholicam scripsisse videretur.

2. Hoc ergo ille primum in epistola sua posuit dicens, quod eis objiciamus bis Baptisma, qui sub nomine Baptismi animas nostras reo lavacro polluimus. Quid autem prodest omnia ejus contumeliosa verba retexere? Nam quoniam aliud est documenta firmare, aliud maledicta refellendo tractare; illud potius attendamus, quo pacto demonstrare voluerit, nos Baptismum non habere, et ideo se non repetere quod jam erat, sed dare quod non erat. Ait enim: Conscientia namque dantis attenditur, qui abluat accipientis? Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur, qui abluat accipientis? Si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc valebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. Sufficiat ergo ut alterius conscientia maculosa cum ignoratur, non maculet: numquid autem etiam abluere potest?

CAPUT II.

--3. Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Praesertim cum addat, et dicat, Nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat: quid eum accepturum esse arbitraris? utrum fidem, an reatum? Si dixeris fidem; concedes posse fieri ut a perfido quisque fidem percipiat, non reatum; et falsum erit illud quod dictum est, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Invenimus enim fieri posse ut etiam a perfido fidem quis percipiat, si perfidiam dantis ignoret. Non enim ait, Qui fidem a perfido manifesto vel cognito sumpserit: sed, Qui fidem, inquit, a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; quod utique falsum est, quando quis a latente perfido baptizatur. Si autem dixerit, Etiam cum baptizator perfidus latet, non ab eo fidem percipit, sed reatum: rebaptizent ergo illos quos ab eis baptizatos esse constiterit, qui diu apud ipsos conscelerati latuerunt, et postea proditi convictique damnati sunt.

CAPUT III.

Eo quippe tempore quo latebant, quoscumque baptizaverunt, non eis potuerunt fidem tradere, sed reatum; si quisquis fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum.

4. Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis attenditur, quae latet oculos accepturi? Ita secundum eorum sententiam fit salus illa spiritualis incerta, dum contra Scripturas sanctas, quae dicunt, Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8); et, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5): spem baptizandorum auferunt a Domino Deo, et in homine ponendam esse persuadent. Unde fit omnino ut non incerta, sed prorsus nulla sit salus: quia, Domini est salus (Psal. III, 9); et, Vana salus hominis (Psal. LIX, 13). Itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem justum et innocentem novit, maledictus est. Unde et apostolus Paulus eos qui dicebant se Pauli esse, objurgat, et dicit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)?

CAPUT IV.

--5. Quapropter, si errabant illi, et nisi corrigerentur, perirent, qui volebant esse Pauli; quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? Id enim agunt isti, ut origo, radix, et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. Ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite, spes etiam omnis incerta sit. Et cum fieri possit, ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit, et hoc ignoret accipiens; consequenter fit ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite, spes quoque baptizati vana et inanis existat. Quippe cum iste in epistola sua ponat, et dicat, Omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est. Cumque originem et radicem et caput baptizati, hominem a quo baptizatur, velit intelligi; quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator ejus? Ignorat enim se malum habere caput, aut omnino se esse sine capite. Tamen quae spes est illi, cui sive scienti, sive nescienti, caput pessimum aut nullum est? Numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator vel malum caput vel nullum est? At hoc quisquis putaverit, vere sine capite est.

CAPUT V.

--6. Nos ergo quaerimus, quia dixit iste, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; statimque connexuit, dicens, Omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est: quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat, fidem percipit, non reatum: si tunc ei non est baptizator ejus origo et radix et caput, quis est a quo accipit fidem? ubi est origo de qua oritur? ubi radix unde germinat? ubi caput unde incipit? An forte cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? O humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? Cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? Neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritualis credentibus impertitur, dispensator ipse justificat, ac non ille unus de quo dictum est, quod justificat impium (Rom. IV, 5)? Aut vero Apostolus Paulus caput est et origo eorum, quos planta verat, aut Apollo radix est eorum quos rigaverat; ac non ille qui eis in credendo fidem dederat: cum idem dicat. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Nec radix eorum erat ipse; sed potius ille qui ait: Ego sum vitis; vos estis sarmenta (Joan. XV, 5). Caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat, nos multos unum esse corpus in Christo, ipsumque Christum caput esse universi corporis, pluribus locis apertissime praedicet?

CAPUT VI.

--7. Quapropter sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine. Alioquin si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: optandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant, et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator.

CAPUT VII.

--8. Quod si dementissimum est credere (semper enim Christus justificat impium, faciendo ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput Ecclesiae), quid habent ponderis illa verba, quae vani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? Qui autem non aure sola excipit voces, sed et mente sententias intuetur, cum audierit, Conscientia dantis attenditur, qui abluat accipientis: respondebit, Saepe mihi ignota est humana conscientia, sed certus sum de Christi misericordia. Cum audierit, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: respondebit, Non est perfidus Christus, a quo fidem percipio, non reatum. Cum audierit, Omnis res enim origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est: respondebit, Origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput meum Christus est. Cum audierit, Nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur: respondebit, Semen, quo regeneror, verbum Dei est, quod obaudienter audire sum monitus, etiamsi ille per quem audio, quae mihi dicit ipse non facit, dicente Domino, et me securum faciente: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Cum audierit, Quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem? respondebit, Me innocentem non facit, nisi qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Non enim in ministrum, per quem baptizor, credo; sed in eum qui justificat impium, ut deputetur mihi fides ad justitiam (Rom. IV, 25, 5).

CAPUT VIII.

--9. Cum audierit, Arbor bona bonos fructus facit; arbor mala malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas (Matth. VII, 17, 16)? et, Omnis bonus homo de thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala (Id. XII, 35): respondebit, Hoc ergo bonus fructus est, ut arbor bona sim, hoc est, bonus homo, ut praebeam fructum bonum, hoc est, opera bona. Hoc autem, non qui plantat et qui rigat, mihi dabit; sed qui incrementum dat Deus. Nam si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit; quisquis ab homine malo etiam non manifesto fuerit baptizatus, bonus esse non poterit: de mala quippe arbore exortus est. Aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta, sed tamen mala. Aut si cum occulta est arbor mala, quicumque fuerit ab illa baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur; sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis.

CAPUT IX.

--10. Item cum audierit, Qui baptizatur a mortuo; non ei prodest lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30): respondebit, Vivit Christus, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9), de quo dictum est, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis: qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie coeli sint, vere ipsi a mortuis baptizantur: et si quo alio modo ista sanctae Scripturae verba veraciter quaeri, ac salubriter discuti et intelligi possunt. Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tanquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit. Non enim ait, Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dicit, a mortuo. Ac si mortuum quemque tunc putant, cum eum peccatorem sciunt; vivere autem, etiamsi sceleratus in eorum communione astutissime lateat: primo exsecrabili superbia sibi plus arrogant, quam Deo tribuunt, ut cum eis peccator notus est, mortuus appelletur; cum autem Deo notus est, vivus existimetur. Deinde si peccator ille dicendus est mortuus, qui est hominibus cognitus; de Optato quid responsuri sunt, quem sceleratum longo tempore sibi notum damnare timuerunt? Cur qui ab illo baptizati sunt, non dicuntur a mortuo baptizati? An ideo vivebat, quod fides illi comes erat? Quod facete et eleganter a nescio quo primario collega suo dictum solent etiam ipsi jactare atque laudare, non intelligentes exitu Goliae superbissimi, suo sibi gladio caput auferri (I Reg. XVII, 51).

CAPUT X.--11. Postremo, si neque occultum sceleratum, neque manifestum, qui tamen ab eis nondum damnatus sit, volunt appellare mortuum, sed et manifestum et damnatum, ut quisquis ab eo baptizatur, ipse a mortuo baptizetur, et nihil ei prosit lavacrum ejus: quid dicturi sunt de iis quos plenarii concilii sui ore veridico cum Maximiano et caeteris ejus ordinatoribus damnaverunt, Felicianum dico Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum, de quibus interim loquor, qui numerantur inter duodecim Maximiani ordinatores, et erectores altaris contra eorum altare, cui Primianus assistit? Isti certe ab eis inter mortuos deputantur. Testis est illius concilii eorum videlicet praeclara sententia, quae quondam quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem si forte eis a nobis recitata fuerit, obmutescunt; cum potius non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. Ibi quippe de Maximianistis a consortio suae communionis exclusis ita dicunt: Quod veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra, et Aegyptiorum admodum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora; quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam. Ita quidem isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent: sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine jacentium in littore cadaverum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari, tanquam rapidus fluctus ultra prosiliens, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet.
CAPUT XI.--12. A quibus quaero, utrum ad eorum pelagus commeando revixerunt, an adhuc ibi mortui manent? Si enim nihilominus cadavera sunt, nec aliquo modo prodest lavacrum eis qui ab istis mortuis baptizantur. Si autem revixerunt, quomodo prodest lavacrum illis, quos, cum exanimes jacerent, foris antea baptizarunt, si eo modo quo putant intelligendum est, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum ejus? Eos enim quos Praetextatus et Felicianus, cum adhuc Maximiano communicarent, baptizaverunt, nunc secum non rebaptizatos cum eisdem baptizatoribus suis, hoc est, Feliciano et Praetextato intus habent permixtos communioni suae: cujus facti occasione, si non suae pertinaciae principatum foverent, sed spiritualis suae salutis tam certum exitium cogitarent, evigilare utique deberent, et animi sanitate recepta in pace catholica respirare; si tumore superbiae posito, et pervicaciae furore superato, vellent attendere quam immani sacrilegio transmarinarum Ecclesiarum, quas primaevas sitas ex sanctis Libris accepimus, Baptismus exsecretur, et Maximianistarum, quos ore proprio damnaverunt, Baptismus recipiatur.
CAPUT XII--13. Ipsi vero fratres nostri memoratarum Ecclesiarum filii, quid ante tot annos in Africa gestum sit, et tunc nescierunt, et modo nesciunt: unde illos crimina, quae ab eorum parte Afris objecta sunt, etiamsi vera essent ignorantes, contaminare non possent. Isti autem palam separati atque divisi, cum Primiani ordinationi etiam interfuisse dicantur, Primianum damnaverunt, alium episcopum contra Primianum ordinaverunt, extra Primianum baptizaverunt, post Primianum rebaptizaverunt cumque suis foris a se baptizatis, et intus a nullo rebaptizatis, ad Primianum redierunt. Si tanta Maximianistarum conjunctio Donatistas non maculat, quomodo Afrorum fama potuit maculare peregrinos? Si in pacis osculo sine crimine coeunt labia quae se invicem damnaverunt, cur in Ecclesiis valde eorum judicio remotissimis trans mare ab eis quisque damnatus, non ut fidelis catholicus osculatur, sed ut paganus impius exsufflatur? Quod si pacem receptis Maximianistis pro sua unitate fecerunt: ecce non reprehendimus, nisi quod suo se judicio jugulant, ut cum pro unitate concisionis suae a se rursus concisa recolligant, ipsam concisionem suam verae unitati resarcire contemnant.
CAPUT XIII.--14. Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, et rei tanti sceleris, ut eos in concilio suo antiquis illis auctoribus schismatis quos vivos terra sorbuit (Num. XVI, 31-35) compararent, aut separati non puniuntur, aut damnati in integrum restituuntur; cur non pro unitate Christi, quae toto terrarum orbe diffusa est, de quo praedictum est quod dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8); et quod praedictum est, videtur ac probatur impleri: cur ergo non pro ista unitate vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur, quae de communibus codicibus personat, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Pro Donati unitate non coguntur revocare quod disperserunt, sed admonentur exaudire quod clamant Scripturae: cur non intelligunt id secum actum misericordia Dei, ut quoniam catholicam Ecclesiam falsis criminibus accusabant, quorum quasi contagione nimiam sanctitatem suam contaminare nolebant, vera et maxima crimina plenarii concilii sui veridico, sicut dicunt, ore damnata, rursus recipere per Optati Gildoniani regnum, et sibi sociare cogerentur. Jam tandem sentiant quemadmodum veris suorum sceleribus impleantur, qui in fratres suos falsa confingunt, quae si etiam vera dixissent, jam tandem sentire deberent quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata.
CAPUT XIV.--15. Itaque nobis, fratres, hoc unum quod de Maximianistis apud eos factum est, ad eos admonendos corrigendosque sufficiat: non vetera archiva discutimus, non antiqua armaria ventilamus, non ad longinquas terras nostram probationem transmittimus; sed sequestramus omnia nostrorum documenta majorum, differimus testimonia toto terrarum orbe clamantia.
CAPUT XV.--16. Ecce Mustitana et Assuritana civitates; supersunt adhuc in hac vita et in hac provincia qui se disjunxerunt et a quibus disjuncti sunt, qui altare erexerunt et contra quos erexerunt, qui damnarunt et qui damnati sunt, qui receperunt et qui recepti sunt, qui foris baptizati sunt et intus rebaptizati non sunt: si haec pro unitate maculant, maculati comprimant vocem; si haec pro unitate non maculant, correcti auferant litem.
CAPUT XVI.--17. Jam verba epistolae suae ille ipse qui scripsit, irrideat, qui usurpato indocte ac mendaciter testimonio, quo scriptum commemorat, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? conatur nobis ostendere, quatenus traditor vita mortuus habeatur. Et adjungit, dicens: Mortuus est ille qui Baptismo vero nasci non meruit; mortuus est ille similiter, qui justo Baptismo genitus, mixtus est traditori. Si ergo Maximianistae mortui non sunt, cur in plenario concilio suo dicunt, quod eorum pereuntium funeribus plena sunt littora? Si autem mortui sunt, unde vivit Baptisma quod dederunt? Deinde, si Maximianus mortuus non est, quare post illum rebaptizatur? Si autem mortuus est, quare cum illo non est mortuus Felicianus Mustitanus ordinator ejus, et cum nescio quo traditore Afro collega mori potuit transmarinus? Aut si et ipse mortuus est, unde cum illo apud te vivunt intus non rebaptizati, qui ab illo mortuo foris sunt baptizati?
CAPUT XVII.--18. Deinde subjunxit: Ambo vitam Baptismi non habent, et qui nunquam penitus habuit, et qui habuit et amisit. Nunquam ergo habuit, quem Maximianista Felicianus aut Praetextatus foris baptizaverunt, ipsi autem quod habuerunt, amiserunt. Quando ergo isti cum suis recepti sunt, quis dedit eis quos baptizarunt; quod non habebant; et quis ipsis reddidit quod amiserant? Si autem formam Baptismi secum abstulerunt, virtutem autem ipsam Baptismi per malum schisma amiserunt, cur ipsam formam, quae semper et ubique sancta est, exsufflas in Catholicis quos non audisti, et in Maximianistis amplecteris quos punisti?

19. Quidquid autem de Juda traditore criminose sibi dicere visus est, ad nos quid pertinet, qui neque ab eis probamur traditores, neque si aliquorum ante hos in nostra communione defunctorum traditio probaretur, etiam ipsa nos improbata et displicens nobis aliqua ex parte macularet? Si enim ipsi damnatis a se criminibus et receptis non maculantur, quanto minus nos auditis et improbatis maculari poterimus? Quantumlibet ergo in traditores invehatur, totidem verbis eos et a me deputet accusari. Sed sane distinguo: quia ille apud me arguit eum quem jam olim defunctum mea cognitio non judicavit; ego ejus lateri cohaerentem ostendo, quem a se damnatum, vel certe sacrilego schismate separatum, sine ulla honoris ejus diminutione suscepit.

CAPUT XVIII.--20. Nequissimus, inquit, traditor nobis legem servantibus persecutor et carnifex exstitisti. Si legem servaverunt Maximianistae, cum a te separati sunt; sis et tu servator legis, cum ab Ecclesia, quae in toto orbe diffusa est, separatus es. Quod si de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia facientes quamvis improbent, pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant. Quapropter non habes quod objicias frumentis dominicis paleam suam usque ad ventilationem ultimam sustinentibus, a quibus tu nunquam recessisses, nisi levior palea vente tentationis et ante adventum ventilatoris avolasses. Sed ut ab hoc uno exemplo, quod ad istorum ora claudenda, et eos si sapiant corrigendos, si autem in perversitate maneant, confundendos, in eorum facies refudit Dominus, non recedam: si justiores sunt qui patiuntur persecutionem, quam illi qui faciunt; iidem Maximianistae justiores sunt, quorum et basilica funditus eversa est, et militari Optati comitatu graviter agitati sunt, et jussiones proconsulis ad omnes eos de basilicis excludendos a Primianistis impetratae manifestae sunt. Quapropter, si imperatoribus eorum communionem detestantibus, ad persequendos Maximianistas tanta sunt ausi, quid facerunt si eis per regum communionem aliquid efficere liceret? Si autem ut pravos corrigerent, ista fecerunt; quid mirantur si catholici imperatores majore potestate urgendos corrigendosque decernunt eos, qui totum orbem christianum rebaptizare conantur, cum causam dissentiendi non habeant; quandoquidem malos, etiamsi vera crimina objicerent, pro pace tamen tolerandos etiam ipsi testantur, quando eos quos damnaverunt cum suis honoribus, et cum foris dato Baptismo receperunt? Considerent aliquando quid digni sint pati christianis potestatibus orbis terrarum, hostes christianae unitatis diffusae toto orbe terrarum. Jam igitur si correctio pigra est, saltem adsit pudor; ne iidem ipsi cum ea quae scribunt, legere coeperint, risus eos vincat, dum in se non agnoscunt quod videri volunt in aliis, nec in se agnoscunt quod aliis objiciunt.
CAPUT XIX.--21. Quid igitur sibi vult, quod iste in epistola sua posuit dicentem Dominum Judaeis, Ideoque mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis (Matth. XXIII, 34)? Nam si se ipsos intelligi volunt sapientes, et scribas, et prophetas, nos autem tanquam persecutores sapientium et prophetarum; quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? Denique iste qui illam scripsit epistolam, cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria subscribens suam esse fateatur, forte non faciat: usque adeo timent, ne ulla eorum verba teneamus. Nam cum ejusdem epistolae posteriorem partem aliquo modo vellemus accipere, quia totam describere a quibus nobis data est, nequiverunt; nullus a quo petita est, eam dare voluit, posteaquam cognoverunt nos ei parti, ad quam pervenimus, respondere. Itaque cum legant quemadmodum Dominus prophetae dicat, Exclama vehementer, non est quod parcas, et scribe stilo meo peccata eorum (Isai. LVIII, 1): isti prophetae viri qui missi sunt ad nos, nihil sic timent, sed cavent ne a nobis eorum clamor audiatur; quod utique, si vera de nobis dicerent, non timerent. Non immerito, sicut in Psalmo scriptum est, Oppilatum est os loquentium iniqua (Psal. LXII, 12). Si enim propterea Baptismum nostrum non suscipiunt, quia nos sumus progenies viperarum, sicut iste in epistola sua posuit: cur Maximianensium susceperunt, de quibus concicilium eorum sic loquitur, Quod viperei seminis noxios partus venenati uteri alvus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporarunt. Nonne de ipsis etiam in eodem concilio consequenter dictum est, quod Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3)? Et tamen et ipsos in honore integro, et ab eis foris baptizatos intus nunc habent.
CAPUT XX.--22. Quapropter haec omnia de progenie viperarum, et de veneno aspidum sub labiis eorum, et alia quae dicta sunt in eos, qui viam pacis non cognoverunt, si vere isti vellent dicere, ipsi potius sunt; quando eorum Baptismum, in quo per concilii sententiam ista dixerunt, propter pacem Donati receperunt, et Baptismum Ecclesiae Christi toto orbe diffusae, unde in Africam ipsa pax venit, ad sacrilegam injuriam pacis Christi repudiant. Qui ergo sunt potius pseudoprophetae, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: utrum ii, qui vel nesciunt in Catholica malos, et eis innocenter communicant, vel eos quos de area dominica priusquam ventilator adveniat, segregare non possunt, pro pace tolerant unitatis, an ii qui ea quae in Catholica reprehendunt, in schismate faciunt, et quae in unitate toleranda eaque incerta fugere se fingunt, in sua praecisione manifesta et a se ipsis damnata recipiunt?
CAPUT XXI.--23. Denique ita dictum est, et hoc etiam ipse commemoravit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16): Ergo fructus consideremus. Objicitis traditionem: hanc ipsam multo probabilius eis ipsis objicimus. Et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi civitate Silvanum episcopum majores vestri in ipso exordio sui schismatis ordinaverunt. Iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus Gestis expressus est. Si et vos adversus majores nostros aliqua documenta profertis: aequa conditio postulatur, ut aut utraque vera, aut utraque falsa esse credamus. Si utraque vera sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina vos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula vestrae concisionis habebatis. Sin autem utraque falsa sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. Quod si a nobis aliqua, et a vobis nulla, vel a nobis vera, et a vobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus vestra ora claudantur.
CAPUT XXII.--24. Quid, si vos sancta et vera Christi Ecclesia convinceret atque superaret, etiamsi nos nulla vel falsa, vos autem aliqua et vera traditionis documenta teneretis, quid jam vobis restet, nisi ut, si vultis, pacem diligatis; si autem non vultis, saltem obtumescatis? Etenim quaecumque modo proferretis, facillime et verissime dicerem, tunc Ecclesiae plenariae et catholicae unitati, jam per tot gentes diffusae atque firmatae, vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis, pellerentur foras. Quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis, et victi vel irati vos ab innocentibus qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. Si autem nec conati estis id agere, nimis exsecrabili et impia caecitate vos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id est, totum mundum usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis.
CAPUT XXIII.--25. Postremo, testamentum a quibusdam persecutionis tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque prolatum est recitetur. Certe in exordio promissionum testatoris id invenitur Abrahae dictum, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): et hoc quid sit, verax interpretatur Apostolus, In semine, inquit, tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Nullius traditio fidem Dei evacuavit. Communicate omnibus gentibus: et tunc vos testamentum a pernicie flammarum conservasse gloriamini. Si autem non vultis, quae pars potius credenda est, quod testamento institerit exurendo, nisi quae non vult consentire prolato? Quanto enim certius sine aliqua temeritate sacrilega, ille traditoribus successisse judicatur, qui nunc lingua persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur? Objicitis persecutionem: respondent vobis frumenta dominica, Aut juste factum est, aut palea nostra fecit. Quid ad haec dicitis? Objicitis quod Baptismum non habeamus: respondent vobis eadem frumenta dominica, formam Sacramenti etiam intus quibusdam nihil prodesse, sicut Simoni Mago baptizato non proderat; multo magis nihil prodesse iis qui foris sunt: inesse illis tamen discedentibus hinc probatur, quod redeuntibus non restituitur. Nunquam igitur nisi impudentissime poteris adversus ista frumenta clamare, et dicere pseudoprophetas vestitos pellibus ovium, intus autem lupos rapaces: quandoquidem malos in unitate catholica vel non noverunt, vel pro unitate tolerant quos noverunt.
CAPUT XXIV.--26. Vestros autem fructus si consideremus; omitto tyrannicas in civitatibus et maxime in fundis alienis dominationes, omitto furorem Circumcellionum, et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos, bacchationes ebrietatum, et sub uno Optato Gildoniano decennalem totius Africae gemitum: omitto ista, quia sunt in vobis quidam qui haec sibi displicere, ac semper displicuisse proclament; sed ea se dicunt, quia comprimere non possunt, pro pace tolerare: ubi se judicio suo condemnant; quia si amarent pacem, non discinderent unitatem. Nam quae tanta dementia est, pacem in ipsa pace velle relinquere, et eam in dissensione velle retinere? Itaque propter eos qui mala ejusdem partis Donati, quae omnes vident et reprehendunt, fingunt se non videre, usque adeo ut etiam de ipso Optato dicant, Quid fecit? Quis eum accusavit? quis convicit? Ego nescio, non vidi, non audivi. Propter hos ergo qui se manifesta ignorare confingunt, exorti sunt Maximianistae, in quibus eis oculi pateant, et ora claudantur: aperte se separant, aperte altare contra altare erigunt, aperte in concilio sacrilegi et viperae, et veloces ad effundendum sanguinem, et Dathan et Abiron et Chore comparandi appellantur, et asperis verbis detestati damnantur, aperte recipiuntur rursus in honoribus suis cum baptizatis suis. Hi sunt fructus eorum, pro Donati pace ista facientium ut pelle ovina se contegant, et Christi pacem in toto orbe terrarum recusantium ut intus sint lupi rapaces.
CAPUT XXV.--27. Nihil me praetermisisse arbitror eorum, quae iste in epistola sua posuit, duntaxat quae in ea parte, ad quam pervenimus, potui reperire: prodant etiam reliquam partem, ne forte ibi sit aliquid quod refelli non possit. Haec autem, quae Domino adjuvante respondimus, admoneo Charitatem vestram, ut non solum petentibus detis, sed etiam non petentibus ingeratis. Respondeant si quid volunt: et si nobis nolunt, saltem ad suos litteras mittant, quae tamen nobis occultari non jubeant; quod si faciunt, apertissime fructus suos produnt, quibus lupi rapaces induti pellibus ovium demonstrentur, qui occulte insidiantur ovibus nostris, et aperte pastoribus respondere formidant. Nos eis tantummodo schismatis crimen objicimus, quo penitus omnes involuti sunt: non quorumdam eorum crimina, quae sibi quidam eorum displicere respondeant. Ipsi vero si nobis aliena crimina non objiciant, non habent quod objiciant: et ideo se ab scelere schismatis defendere omnino non possunt; quia sive propter falsa et a se conficta, sive etiam propter vera, sed tamen paleae crimina, se ab area dominica, et ab innocentia frumentorum toto orbe crescentium, nefaria diremptione separarunt.
CAPUT XXVI.--28. Nisi forte exspectatis a me, ut etiam de Manichaeo quae interposuit, refellantur. Qua in re nobis non displicet, nisi quia pestilentiosissimum et perniciosissimum errorem, id est, Manichaeorum haeresim omnino levissima et prope nulla reprehensione culpavit; quem veritatis fortissimis documentis Catholica expugnat. Haereditas enim Christi in omnibus gentibus constituta, adversus omnes exhaeredatas haereses tuta est: sed sicut ait Dominus, Quomodo potest satanas satanam ejicere (Marc. III, 23)? ita Manichaeorum errorem quomodo potest Donatistarum error evertere?
CAPUT XXVII.--29. Quapropter, charissimi, quanquam multis modis convictus error iste superetur, nec ulla qualicumque ratione, sed sola impudentia pertinaci resistere audeat veritati: tamen ne memoriam vestram documentorum oneret multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas in ora coarctate, hoc tanquam tridenti telo velut tricipitem bestiam eorum calumniam trucidate. Traditionem objiciunt, persecutionem objiciunt, falsum baptisma objiciunt: de solis Maximianistis ad omnia respondete. Quod enim majores eorum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur: sed cum sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt, hoc certe occultare non possunt. Item persecutiones violentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt, occultas esse arbitrantur: sed cum spiritualis persecutio persecutionem superet corporalem, Maximianistas quos ipsi corporaliter persecuti sunt, et de quibus ipsi dixerunt, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), in suis honoribus receperunt; hoc certe occultare non possunt.
CAPUT XXVIII.--Postremo Baptismi quaestionem, qua miseros fallunt, occultam esse arbitrantur: sed cum dicant Baptismum non habere quotquot praeter communionem unius Ecclesiae baptizantur, Maximianistas cum eis quos extra istorum communionem in schismate baptizarunt, in suis honoribus receperunt; hoc certe occultare non possunt.

30. At haec, inquiunt, pro pace non maculant, et bonum est rigorem severitatis ad misericordiam flectere, ut denuo rami fracti inserantur. Ita ergo tota causa concluditur, victa in illis, invicta pro nobis: quia si nomen pacis ad tolerandos in schismate malos in qualemcumque umbram defensionis assumitur, procul dubio cum horrendo scelere et sine ulla defensione per unitatem orbis terrarum vera pax ipsa violatur.

CAPUT XXIX.--31. Haec fratres, cum impigra mansuetudine agenda et praedicanda retinete: diligite homines, interficite errores: sine superbia de veritate praesumite, sine saevitia pro veritate certate. Orate pro eis quos redarguitis atque convincitis. Pro talibus enim propheta Deum deprecatur, dicens: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII, 17). Quod quidem jam fecit Dominus, ut eorum facies ignominia Maximianistarum apertissime impleret: superest ut norint salubriter erubescere. Ita enim nomen Domini quaerere poterunt, a quo perniciosissime aversi sunt, dum pro eo suum nomen extollunt. Vivatis et perseveretis in Christo, et multiplicemini, atque abundetis in charitate Dei, et in invicem, et in omnes, dilectissimi fratres.

LIBER SECUNDUS. In quo ad omnia et singula verba Epistolae Petiliani sic respondet Augustinus, tanquam cum adversario praesente colloquatur.


CAPUT PRIMUM.

--1. Primis partibus Epistolae Petiliani, quas tantummodo inveneramus, satis nos respondisse meminerunt, qui ea legere vel audire potuerunt. Sed quia postea tota est a fratribus inventa atque descripta, missaque nobis ut universae respondeamus, non erat defugiendum hoc officium stili nostri: non quia ille novum aliquid dicit, cui non jam multis modis et saepe responsum est; sed propter tardiores fratres, qui ea quae alicubi legerint, ad omnia paria referre non possunt, ita morem geram eis qui me omnino ad singula respondere compellunt, ut quasi alternis sermonibus in praesentia disseramus. Verba ex Epistola ejus ponam sub ejus nomine, et responsionem reddam sub meo nomine, tanquam, cum ageremus, a notariis excepta sint. Ita nemo erit qui me aliquid praetermisisse, aut propter indiscretas personas se non potuisse intelligere conqueratur: simul etiam ut iidem ipsi Donatistae, qui coram nobiscum disserere nolunt, per litteras quas suis ediderunt, ita non effugiant respondentem sibi ad singula veritatem, tanquam nobiscum facie ad faciem colloquantur.

2. Ab ipso exordio Epistolae suae PETILIANUS dixit: Petilianus episcopus dilectissimis fratribus, compresbyteris et diaconibus ministris per dioecesim nobiscum in sancto Evangelio constitutis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. 3. AUGUSTINUS respondit: Agnosco apostolicam salutationem: videris quis dicas, unde tamen didiceris quod dicis adverte. Sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic Galatas, sic Ephesios, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses. Quae igitur dementia est, cum his Ecclesiis nolle communicare pacis salutem, in quarum Epistolis didicisti pacificam salutationem?

CAPUT II.


--4. PETIL. dixit: Bis Baptisma nobis objiciunt ii qui sub nomine Baptismi animas suas reo lavacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos perversa munditia aqua sua contigit inquinari.

5. AUG. respondit: Nec aqua nostra inquinamur, nec vestra mundamur: sed aqua Baptismi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti cum datur alicui, nec nostra, nec vestra est, sed illius de quo Joanni dictum est, Super quem videris Spiritum sicut columbam descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto (Joan. I, 33).

CAPUT III.

--6. PETIL. dixit: Conscientia namque dantis attenditur, qui abluat accipientis.

7. AUG. respondit: De conscientia Christi ergo securi sumus. Nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis mundatio, quia incerta conscientia est abluentis.

CAPUT IV.

--8. PETIL. dixit: Nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum.

9. AUG. respondit: Non est perfidus Christus; a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. Credit quippe in eum qui justificat impium, ut deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5).

CAPUT V.

--10. PETIL. dixit: Omnis res enim origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est: nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.

11. AUG. respondit: Quid te pro Christo vis opponere, sub quo te non vis ponere? Ille est origo et radix caputque nascentis, de quo non timemus sicut de homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus, et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo capiti conformemur. Quis enim homo de homine securus sit, cum scriptum sit: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5)? Semen autem quo regeneramur, verbum Dei est, id est, Evangelium. Unde Apostolus dicit: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Qui tamen etiam non caste annuntiantes Evangelium, annuntiare permittit, et in hoc gaudet (Philipp. I, 17, 18). quia etsi non caste annuuntiabant, sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), castum tamen erat quod annuntiabant. Et dixerat Dominus de quibusdam talibus: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Si ergo caste annuntiatur quod castum est, etiam ipse annuntiator, quia verbo consociatur, credentem congenerat: si autem ipse non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur credens non ex ministri sterilitate, sed ex veritatis fecunditate. CAPUT VI.--12. PETIL. dixit: Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo, « Arbor bona fructus bonos facit, arbor mala malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas » (Id. VII, 17, 16)? Et iterum, « Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona; et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala » (Id. XII, 35)?

13. AUG. respondit: Omnis homo etiamsi non sit suis criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est Deus: alioquin si ex innocentia baptizantis exspectatur ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem a quo baptizetur invenerit; et tanto ipse minus erit innocens, quanto et ille a quo baptizatur. Et si forte contra aliquem tenet odium qui baptizat, hoc et illi qui baptizatur, imputabitur. Utquid ergo miser currit ad Baptismum? Ut ei dimittantur peccata sua, an ut imponantur aliena? An sicut navis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? Arborem autem bonam et fructum ejus bonum, et arborem malam et fructum ejus malum, homines solemus intelligere, et opera eorum, sicut consequenter ostenditur in verbis, quae tu quoque commemorasti: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Cum autem Dei verbum praedicat, Dei sacramentum ministrat, non de suo, si malus est, praedicat aut ministrat: sed deputabitur in eis, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim quae Dei sunt, faciunt autem quae sua sunt. Nam si ita est, ut dicis, id est, fructus baptizantium ipsi baptizati existimantur; magnum malum Africae denuntiatis, si tot Optati pullulaverunt, quotquot baptizavit Optatus. CAPUT VII.--14. PETIL. dixit: Et iterum, « Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus » (Eccli. XXXIV, 30). Non mortuum, corpus exanime, nec hominis funus porrectum asseruit esse baptistam; sed Dei non habentem spiritum, qui mortuo comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat, Evangelio protestante. Ait discipulus ejus: « Domine, permitte mihi sepelire patrem meum. » Ait illi Jesus: « Sequere me, et sine mortuos, mortuos suos sepeliant » (Matth. VIII, 21, 22). Pater discipuli non erat baptizatus, paganum paganis addixit: nisi hoc de infidelibus dixerit, Mortuus mortuum non potest sepelire. Mortuus igitur quidem non aliqua morte, sed vita sua percussus. Nam qui sic vivit ut reus sit, vita mortua cruciatur. A mortuo igitur baptizari, hoc est mortem sumpsisse, non vitam. Agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor vita mortuus habeatur. Mortuus est ille qui Baptismo vero nasci non meruit; mortuus est ille similiter qui justo Baptismo genitus mixtus est traditori: ambo vitam Baptismi non habent, et qui nunquam penitus habuit, et qui habuit et amisit. Dicit enim Dominus Jesus Christus: « Advenient in eum septem spiritus nequiores, et erit homo ille deterior priore » (Id. XII, 45).

15. AUG. respondit: Diligentius quaere quomodo dictum et quomodo intelligendum sit testimonium quod de Scriptura posuisti. Nam quia mortui solent mystice appellari omnes iniqui, manifestum est: sed Christus, cujus est Baptisma verum, quod propter hominis vitia dicitis falsum, vivit sedens ad dexteram Patris, et nec ipsa carnis infirmitate jam morietur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): cujus Baptismo qui baptizatur, non a mortuo baptizatur; et si forte ministri operarii dolosi sua quaerentes, non quae Jesu Christi, et Evangelium non caste annuntiantes, et Christum per contentionem et invidiam praedicantes, propter iniquitates suas mortui sunt appellandi, Sacramentum tamen Dei vivi nec in mortuo moritur. Mortuus enim erat Simon ille a Philippo in Samaria baptizatus, qui donum Dei volebat pecunia comparare (Act. VIII, 13, 18, 19): sed vivebat ad ejus poenam Baptisma quod habebat. 16. Quam sit autem falsum quod dicis, Ambo vitam Baptismi non habent, et qui nunquam penitus habuit, et qui habuit et amisit: hinc licet advertas, quod qui baptizati apostatant, et per poenitentiam redeunt, non eis redditur Baptismus, quem si amitterent, redderetur. Mortui sane vestri quomodo baptizant secundum sensum vestrum? An mortui non sunt (ut caetera taceam, et dicam quod omnibus notum atque quotidianum est) ebriosi; cum de vidua dicat Apostolus, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 6)? Deinde in illo concilio vestro, quo Maximianum cum suis auctoribus vel suis ministris damnastis, excidit tibi quam eloquenter dixeritis, Aegyptiorum admodum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora; quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam invenerunt sepulturam? Et tamen unus eorum Felicianus utrum revixerit, vos videritis: secum tamen apud vos intus habet, quos foris mortuus baptizavit. Sicut ergo a vivo baptizatur, qui vivi Christi Baptismo induitur; sic a mortuo baptizatur, qui mortui Saturni, vel cujuslibet alterius Baptismo involvitur: ut interim cito dicamus, quomodo verba quae posuisti, sine cujusquam nostrum angustia possint intelligi. Nam sicut accipiuntur a vobis, non vos explicare, sed nos vobiscum implicare contenditis. CAPUT VIII.--17. PETIL. dixit: Agendum, inquam, nobis dicendumque est, quatenus perfidus tradiditor vita mortuus habeatur. Judas Apostolus fuit, cum traderet Christum: idemque honore apostoli perdito spiritualiter mortuus est, suo postea laqueo moriturus, sicut scriptum est: « Poenitet me, » inquit, « quia tradidi sanguinem justum; et abiit, et laqueo se suspendit » (Matth. XXVII, 4, 5). Laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit: de quo Dominus Christus clamavit ad « Patrem, Pater, quos dedisti mihi, omnes servavi; et ex illis nullus periit, nisi filius perditionis, ut impleretur Scriptura » (Joan. XVII, 12). Olim namque David sic in eum sententiam dixerat, qui esset Christum perfidis traditurus: « Episcopatum ejus accipiat alter; sit uxor ejus vidua, et filii ejus orphani » (Psal. CVIII, 8, 9). Ecce quantus est spiritus Prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus viderit, ut ante plurima saecula nasciturus traditor damnaretur. Denique ut dicta sententia compleretur, episcopatum ejus apostoli perditi sanctus Matthias accepit. Nemo hinc stolidus, nemo perfidus disputet: triumphum Matthias, non injuriam retulit, qui de Domini Christi victoria spolium retulit proditoris. Hoc igitur facto episcopatum tibi quid vindicas haeres nequioris traditoris? Judas Christum carnaliter tradidit, tu spiritualiter furens Evangelium sanctum flammis sacrilegis tradidisti. Judas legislatorem tradidit perfidis, tu quasi ejus reliquias legem Dei perdendam hominibus tradidisti: qui si legem diligeres, ut juvenes Machabaei, pro Dei legibus necareris (si nex dici hominum potest, quos moriendo pro Domino perficit immortales); quorum unus scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei voce respondit: « Tu quidem, scelerate et impie, de praesenti vita nos perdis; rex autem mundi qui regnat in aeternum et regni ejus non erit finis, mortuos nos pro suis sanctis legibus, in aeternae vitae conservationem resuscitabit » (II Mach. VII, 3). Si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? Quid de te ergo futurum est, qui sanctissimam legem Dei judicis incendisti? Judam facti vel in morte poenituit: te non modo non poenitet, verum etiam nequissimus traditor nobis legem servantibus persecutor et carnifex existis.

18. AUG. respondit: Vide quid intersit inter vestras maledicas voces, et nostras veridicas assertiones. Attende paululum. Ecce exaggerasti crimen traditionis, et invidiosissimis verbis, velut captiosus inventor, Judae nos proditori comparasti. Ad hoc tibi ego cum brevissime respondero, Non feci quod dicis, non tradidi, falsa objicis, nunquam id probabis: nonne omnis iste verborum ingentium fumus repente dilabitur? An forte probare conaberis? Hoc ergo prius faceres, et deinde in nos tanquam in convictos quo velles cumulo invectionis insurgeres. Ecce una vanitas; audi alteram. 19. Tu ipse cum de praedicta Judae damnatione loquereris, dixisti, Ecce quantus est spiritus Prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus viderit, ut ante plurima saecula nasciturus traditor damnaretur: et non vidisti eadem prophetia stabili et certa et inconcussa veritate, qua praedictum est, quod unus discipulus traditurus esset Christum, praedictum etiam quod totus mundus esset crediturus in Christum. Cur attendisti in prophetia hominem qui tradidit Christum, et non ibi attendisti orbem pro quo est traditus Christus? Quis tradidit Christum? Judas. Quibus eum tradidit? Judaeis. Quid ei fecerunt Judaei? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Quantum sit ergo quod tanto pretio emptum est, in Psalmo ipso paulo post lege: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29). Quis autem potest ad commemoranda caetera de orbe credituro innumerabilia prophetica documenta sufficere? Sed tu laudas prophetiam, quia vides in ea hominem qui vendidit Christum; nec in ea vides possessionem, quam emit venditus Christus. Ecce altera vanitas; audi tertiam. 20. Inter multa tuae invectionis verba, dixisti: Si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? Quid de te ergo futurum est, qui sanctissimam legem Dei judicis incendisti? Haec dicens non attendisti, quod te utique movere deberet, quomodo fieri posset ut nos testamentum incenderemus, et in ea haereditate consisteremus, quae illo testamento conscripta est: vos autem mirum est testamentum servasse, et haereditatem perdidisse. Nonne in eo testamento scriptum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8)? Huic haereditati communica, et objice mihi de testamento quod voles. Nam quae dementia est, ideo testamentum tradere te noluisse flammis, ut contra verba litiges testatoris? Nos autem cum habeamus in manibus Gesta ecclesiastica et municipalia, in quibus legamus eos qui contra Caecilianum alterum episcopum ordinaverunt, potius fuisse divinorum codicum traditores; non tamen insultamus, non invehimur in vos, nec sanctarum paginarum cineres in vestris manibus plangimus, nec Machabaeorum tormenta flagrantia sacrilegio vestri timoris opponimus, dicentes, Vestra potius membra quam Dei eloquia ignibus traderetis. Nolumus enim esse vani, ut alienis commissis, quae aut ignoratis aut improbatis, vobis inanem strepitum concitemus. Quod autem vos a totius orbis communione separatos videmus (quod scelus et maximum, et manifestum, et omnium vestrum est), si exaggerare velim, tempus me citius quam verba deficient. Et hoc tu si defendere velis, ea es objecturus orbi terrarum, quae si objicienda sunt, admones unde amplius accuseris; si objicienda non sunt, non defenderis. Utquid ergo inflaris adversus me de traditione, quae nec mea est, nec tua, si manet illud pactum, ut non nobis objiciamus aliena; si autem non manet, tua potius est quam mea? Quanquam et manente illo pacto arbitror me justissime dicere, ut ille judicetur socius ejus qui tradidit Christum, qui cum toto orbe non se tradidit Christo. Ergo, inquit Apostolus, Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Et iterum dicit: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Idemque semen Abrahae ad omnes gentes pertinere demonstrat ex illo, quod Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quapropter puto justum esse quod postulo, ut testamentum Dei, quod jam olim apertum est, aliquantum advertamus, et quem non invenerimus traditi cohaeredem, ipsum judicemus traditoris haeredem; ille pertineat ad Christi venditorem, qui Christum negat orbis emptorem. Nempe quando se post resurrectionem discipulis demonstravit, et palpanda membra dubitantibus praebuit, hoc illis ait: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Ecce a qua haereditate vos alienatis: ecce cui haeredi resistitis. Itane vero parceret Christo in terra ambulanti, qui contradicit in coelo sedenti? Adhuc non intelligitis quoniam quidquid nobis objicitis, sermoni ejus objicitis. Promittitur christianus orbis, et creditur: impletur, et contradicitur. Cogitate, obsecro, quid pati pro tanta impietate debuistis; et tamen si quid passi estis nescio, non vidi, non feci: tu hodie, qui non pateris vim persecutionis meae, redde mihi rationem separationis tuae. Sed iterum ac saepe dicturus es, quae si non probas, ad neminem pertinent: si autem probas, ad me non pertinent. CAPUT IX.--21. PETIL. dixit: His ergo criminibus septus, esse verus episcopus non potes.

22. AUG. respondit: Quibus criminibus? Quid docuisti? quid ostendisti? Et si ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes?

CAPUT X.--23. PETIL. dixit: Si Apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus?

24. AUG. respondit: Possem quidem dicere ipsum satanam omnibus malis hominibus esse pejorem, cui tamen tradidit Apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 5). Itemque alios, de quibus dicit: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Et Dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam connexum est testimonium Scripturae dicentis, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 15-17). Ecce invenimus Apostolum traditorem, Christum persecutorem. Possem ista dicere, et te in non parvos aestus mittere, ut non querelas eorum qui patiuntur, sed animum eorum qui faciunt quaerere cogereris. Sed hinc noli laborare, non ea dico; sed dico ad semen Abrahae, quod est in omnibus gentibus, non pertinere, si quid non recte vobis factum est, fortasse a palea dominicae segetis, quae nihilominus est in omnibus gentibus. Vos ergo reddite rationem separationis vestrae. Sed prius attendite quales habeatis, quos vobis objici non vultis; et videte quam inique faciatis, cum aliena facta nobis objicitis, etsi ea quae dicitis probaretis. Ita nulla erit ratio separationis vestrae.

CAPUT XI.--25. PETIL. dixit: At enim aliqui dicent, Filii non sumus traditoris. Ejus est aliquis filius, cujus facta sectatur. Hi enim certissimi filii sunt, idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.

26. AUG. respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc etiam coepisti dicere aliquid et pro nobis. Haec enim propositio tua in eo te tenet, ut si nos hodie, cum quibus agis, non conviceris traditores et homicidas, et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit. Quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. Et vide quo te commiseris: si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem, et nobiscum viventem, de aliquo tali reatu forte conviceris, nullo modo praejudicat omnibus gentibus, quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inveniris. Ita (quod fieri non potest), nisi omnes qui ubique sunt, noveris, omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraveris tam mala esse quam dicis, non habes cur objicias orbi terrarum, qui est in sanctis, nescio quos parentes, quibus eos probas esse consimiles. Nec te aliquid adjuvabit, si etiam demonstrare potueris, eos qui tales non sunt, cum eis qui tales sunt sumere Sacramenta communia. Primo quia vos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis, quibus detis, a quibus sumatis, et vobis eos objici nolitis. Deinde, si filii sunt Judae, qui diabolus inter Apostolos fuit, quicumque facta ejus imitantur: cur non filios Apostolorum dicamus, qui non facta sua cum talibus, sed Domini Sacramenta communicant, sicut Apostoli Dominicam coenam cum illo traditore sumpserunt? ideo vobis longe dissimiles, quod hominibus unitatem servantibus hoc objicitis, quod conscissa unitate vos facitis.

CAPUT XII.--27. PETIL. dixit: De se ipso Judaeis dicit Dominus Christus, Si non facio facta Patris mei, nolite mihi credere (Joan. X, 37).

28. AUG. respondit: Jam supra respondi, Hoc et verum est, et pro nobis contra vos est.

CAPUT XIII.--29. PETIL. dixit: Falsidicos et mendaces sic identidem objurgat: « Filii diaboli estis, et ab initio enim ille accusator fuit, et in veritate non stetit. »

30. AUG. respondit: Non solemus legere, Ille accusator fuit; sed, Ille homicida fuit (Joan. VIII, 44). Quaerimus autem unde fuerit diabolus homicida ab initio; et invenimus, quod primum hominem occiderit, non gladium stringendo, aut aliquam vim corporaliter inferendo ; sed persuadendo peccatum, et a paradisi felicitate dejiciendo. Quod tunc paradisus, hoc nunc Ecclesia. Diaboli ergo filii sunt, qui homines ab Ecclesia seducendo interficiunt. Sicut autem per verba Dei novimus ubi sit plantatus paradisus, sic per verba Christi ubi sit Ecclesia didicimus: Per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Jerusalem. Ab isto universo ad partem quamlibet quisquis separat hominem, ille diaboli filius et homicida convincitur. Sed et verbum, quod ipse posuisti, ut de diabolo diceres, Ille accusator fuit, et in veritate non stetit, vide in quos conveniat. Accusatis enim orbem terrarum criminibus aliorum, quos etiam ipsos accusare potius quam convincere potuistis; et in veritate Christi non stetistis. Ille enim dicit, Ecclesiam per omnes gentes incipientem ab Jerusalem: vos autem, in parte Donati.

CAPUT XIV.--31. PETIL. dixit: Tertio quoque similiter persecutorum dementiam hoc nomine appellat: « Progenies viperarum, quomodo fugietis judicium gehennae? Ideoque mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, donec veniat super vos omnis sanguis justus, quem effudistis in terram a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare » (Matth. XXIII, 33-35). Numquid vere carnaliter sunt filii viperarum, ac non magis mente serpentes, et trilingui malitia, tactuque mortifero, et spiritu veneni flagrantes? Vere viperae facti sunt, qui insontibus populis mortes morsibus vomuerunt.

32. AUG. respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta, quales vos estis, respondebitis, Proba. Quid enim? tu probasti? Aut si eo putas probari quo dicuntur, non opus est eadem repetere. Recita illa ipsa tibi et a nobis in vos. Ecce et ego probavi, si hoc est probare. Et tamen disce quid sit probare. Neque enim extrinsecus quaero documenta, ut vos viperas probem. Ecce idipsum vipereum est, non habere in ore firmamentum veritatis, sed venenum maledictionis, sicut scriptum est, Venenum aspidum sub labiis eorum. Et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi quaereretur, quorum? continuo subjecit, Quorum os maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3). Cum ergo talia dicitis in homines per totum mundum dispersos, et quos omnino ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani, nec Donati nomen audierunt: nec auditis in silentio respondentes, Non ad nos pertinet quidquid dicitis, non vidimus, non fecimus, quid loquamini penitus ignoramus: vos qui nihil aliud vultis, quam dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os vestrum maledictione et amaritudine plenum est? Jam videte utrum vos possitis ostendere non esse viperas, nisi ostenderitis omnes Christianos omnium gentium traditores esse, et homicidas, et non esse Christianos. Imo vero etiamsi potestis singulorum hominum per totum orbem diffusorum vitas et facta nosse et ostendere: tamen antequam id faciatis, cum temere ista jactatis, os vestrum vipereum est, os vestrum maledictione et amaritudine plenum est. Ostendite jam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellaverimus in synagogis nostris. Attendite quanto labore impenso, nullo modo probastis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint, aut sapientes, aut scribae, quia non fuerunt. Quod etsi possetis, quid faciatis ut ostendatis a nobis occisos, quos nec nos ipsi novimus? quanto minus orbis terrarum, cui venenoso ore maledicitis? Aut unde potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? Attendite haec omnia, videte utrum aliquid horum, vel de orbe terrarum vel orbi terrarum probare possitis: cui tamen quia maledicere non quiescitis, in vobis vera ostenditis, quae de illo falsa jactatis. 33. Porro si nos velimus probare vos esse interfectores Prophetarum, nimis longum sit ut per loca singula colligamus, quas furiosi vestri principes Circumcellionum et ipsae catervae vinolentorum atque insanorum, non tantum ediderint ab initio schismatis vestri, sed et omnino edere non desistant strages. De proximo ago: proferantur eloquia divina, quae versantur in manibus et nostris et vestris; eos teneamus interfectores Prophetarum, quos contradictores invenerimus linguis Prophetarum. Quid doctius dici potest? quid citius ostendi potest? Mitius ageretis trajiciendo ferrum per viscera Prophetarum, quam quod lingua interficere conamini verba Prophetarum. Dicit Propheta: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). Ecce agitur, ecce impletur. Vos autem non solum contra id quod dicitur, aures incredulas clauditis; sed etiam contra id quod jam geritur, linguas furiosas exseritis. Audivit Abraham dictum, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): et credidit, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3). Vos videtis factum, et reclamatis; et non vultis deputari vobis ad injustitiam, quod recte deputaretur, etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. Imo non solum non vultis vobis deputari ad injustitiam: sed etiamsi quid pro hac impietate patimini, deputari vobis vultis ad justitiam. Aut si non sunt istae persecutiones Prophetarum, quia non fiunt ferro, sed verbo; quae fuit causa, ut divinitus diceretur, Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Sed quando colligam ex Prophetis omnibus omnia testimonia Ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere et exstinguere conamini? Sed ligati estis: quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Verumtamen unum illud commemorabo ex ore Domini, qui testis est testium: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Quae sint haec, ipse indicet: Tunc aperuit illis sensum, inquit, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 47). Ecce quod scriptum est in Lege, et Prophetis, et Psalmis de Domino. Ecce quod de se, et de Ecclesia ipse Dominus aperuit, se ostendens, illam promittens. Vos autem his tam manifestis testimoniis resistentes, et ea quia delere non potestis, depravare conantes, quid faceretis, si inveniretis membra Prophetarum, qui sic saevitis in eloquia Prophetarum, ut nec Dominum audiatis impletorem, manifestatorem, expositorem Prophetarum? Nam quantum potestis, etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis?

CAPUT XV.--34. PETIL. dixit: « De vobis quoque David persecutoribus haec dicit: « Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam, sicut cibum panis » (Psal. XIII, 3, 4)?

35. AUG. respondit: Sepulcrum patens est guttur eorum, unde mendaciorum mortes exhalant. Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Si autem nihil est verius quam id quod dixit Christus, Ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Jerusalem; nihil est mendacius quam id quod dicitis, in parte Donati. Linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua noverint, non solum se dicunt justos esse homines, sed etiam justificatores hominum: quod de uno dictum est, Qui justificat impium (Rom. IV, 5): et quod sit justus et justificans (Id. III, 26). Nam de veneno aspidum, et ore maledictione et amaritudine pleno, satis diximus. Veloces pedes autem ad effundendum sanguinem, etiam Maximianistas habere dixistis: testis est plenarii vestri concilii sententia, toties Gestis proconsularibus et municipalibus allegata. Illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. Intellexistis ergo etiam spirituali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis. Videte ergo si non sint pedes vestri veloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos a parte Donati. Itane nos viam pacis non cognovimus, qui studemus servare unitatem spiritus in vinculo pacis; et vos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem cum discipulis suis, tam pacifico, ut inde inciperet dicens, Pax vobiscum (Joan. XX, 19, 21), ita resistitis, ut nihil aliud quam hoc ei dicere convincamini: Tu quod dixisti de unitate omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium verum est? Qui dicerent ista, si esset timor Dei ante oculos eorum? Videte itaque si non ista quotidie dicendo plebem Dei diffusam toto orbe terrarum, tanquam cibum panis dentibus finire conamini.

CAPUT XVI.--36. PETIL. dixit: « Monet etiam Dominus Christus, Cavete a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos » (Matth. VII, 15).

37. AUG. respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus lupos rapaces esse cognoscatis; dicturus es crimina aliena, nec in eis quorum esse dicuntur unquam probata. Si autem tu a me quaeras, quibus fructibus vos potius esse lupos rapaces cognoscamus; objicio schismatis crimen, quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim communicas omnibus gentibus et illis Ecclesiis apostolico labore fundatis. Hic dicturus es: Non communico traditoribus et homicidis. Respondet tibi semen Abrahae: Haec sunt illa crimina, vel non vera, vel non mea. Sed haec interim sepono, tu ostende Ecclesiam. Jam vox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis vitandam Dominus monuit ostendentibus partes, et ab universo alienare conantibus: Ecce hic est Christus, ecce illic. Sed usque adeo putas veras oves Christi cor non habere, quibus dictum est, Nolite credere (Id. XXIV, 23); ut lupum audiant dicentem, Ecce hic est Christus; et pastorem non audiant dicentem, Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem?

CAPUT XVII.--38. PETIL. dixit: Sic, sic, improbe persecutor, quocumque te velamine bonitatis obtexeris, quocumque nomine pacis bellum osculis geras, quolibet unitatis vocabulo hominum genus illicias; qui hactenus fallis ac decipis, vere diaboli filius es, dum moribus indicas patrem.

39. AUG. respondit: Haec a nobis in vos dicta esse reputa: et ut noveris in quos potius conveniant, quae superius dixi commemora.

CAPUT XVIII.--40. PETIL. dixit: Nec adeo mirum, quod tibi nomen episcopi illicite assumis. Haec est vera diaboli consuetudo, ita demum decipere si sibimet vindicet vocabulum sanctitatis, Apostolo praedicante: « Nec mirum est, » inquit, « si ipse satanas transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos quasi ministros justitiae (II Cor. XI, 14, 15). » Nec mirum est ergo quod te falso episcopum vocas. Nam et illi angeli perditi, amatores virginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet divinis exuti virtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum, seseque semper angelos putant, qui divina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, Deo magno clamante, « Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt » (Gen. VI, 3). Quibus reis ac vobis dicet Dominus Christus, « Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus » (Matth. XXV, 41). Si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet; quos et sanctus Apostolus in illo judicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos: « Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Si veri angeli essent, judicium in angelos Dei homines non haberent. Sic quoque apostoli sexaginta, qui cum Domino Christo duodecim derelictis, a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manichaeus et caeteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent perdiderunt. Nam profecto perditus Manichaeus, si tamen fuit, non in illis sexaginta ponendus est, si nomen ejus apostoli inter duodecim continetur, aut in locum Judae traditoris subrogato Mathia, voce Christi ordinatus est, ut tertius decimus Paulus, qui sese Apostolorum novissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. Sic enim dixit: « Ego enim sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei » (Id. XV, 9). Nec in hoc vobis blandiamini; Judaeus haec fecerat: licet et vos nobis perniciem ut Pagani faciatis. Bellum namque illicite geritis, quibus non licet repugnare. Vos enim cupitis vivere nobis occisis, nobis vero victoria est fugere vel occidi.

41. AUG. respondit: Videris quemadmodum testimonia Scripturarum posueris, vel quomodo intellexeris; nihil ad rem de qua nunc agitur. Ad hoc enim certe ista omnia dixisti, ut probares esse falsos episcopos, sicut sunt falsi angeli et falsi apostoli. Novimus et nos, esse falsos angelos et falsos apostolos et falsos episcopos, et sicut dicit verus apostolus, falsos fratres (II Cor. XI, 26): sed cum ab utrisque adversus invicem possint ista jactari, probare aliquid opus est, non inaniter loqui. In quos tamen conveniat crimen fallaciae, recole quae supra diximus, et invenies: ne taedio simus legentibus, eadem saepius repetendo. Et tamen quid hoc ad Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, sive quod de palea ejus, quae cum illa per totum mundum est, potueris dicere; sive quod de Manichaeo dixisti, vel de caeteris diabolicis sectis? Si enim ad triticum non pertinet quidquid etiam de palea dicitur quae adhuc cum illo est; quanto minus pertinent ad membra Christi toto orbe diffusa, tam olim et tam aperte separata portenta?

CAPUT XIX.--42. PETIL. dixit: Jubet nobis Dominus Christus, « Cum vos persecuti fuerint homines in civitate ista, fugite in alteram: quod si in ea vos persequentur, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. » (Matth. X, 23). Si de Judaeis et Paganis nobis praemonet, tu qui christianum te memoras, dira facta Gentilium non debes imitari. An sic Deo servitis, ut vestris manibus occidamur? Erratis, erratis, si hoc creditis miseri. Nam non habet Deus carnifices sacerdotes.

43. AUG. respondit: Fugere de civitate in civitatem a facie persecutionis, non haereticis vel schismaticis praeceptum sive permissum est, quod estis vos; sed praedicatoribus Evangelii, cui resistitis vos. Quod ut facile probemus; nunc certe in civitatibus vestris estis, et nemo vos persequitur. Prodeundum ergo vobis est, et reddenda ratio separationis vestrae. Neque enim sicut excusatur infirmitas carnis, quando cedit violentiae persecutionis, sic debet et veritas cedere falsitati. Proinde si persecutionem patimini, quare non dimittitis civitates in quibus estis, ut impleatis quod ex Evangelio commemoratis? Si autem non patimini persecutionem, quare nobis respondere non vultis? Aut si timetis forte, ne cum responderitis, persecutionem patiamini; quomodo ergo imitamini eos praedicatores, quibus dictum est, Ecce mitto vos sicut oves in medio luporum? Quibus item dictum est, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Ibid., 16, 28)? Et quomodo non facitis contra praeceptum Petri apostoli, qui ait: Parati semper ad responsionem omni poscenti vos de fide et spe vestra (I Petr. III, 15)? Postremo, quare per violentissimas turbas etiam ultro improbi estis Ecclesiis catholicis, ubi potueritis? quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? Sed dicitis vos loca vestra defendere, et resistitis fustibus et caedibus quibuscumque potueritis. Quare ibi non audistis vocem Domini dicentis, Ego autem dico vobis, non resistere malo (Matth. V, 39)? Aut si fieri potest, ut aliquando recte per vim corporalem resistatur violentis, nec ideo praeceptum violetur quod audimus a Domino, Ego autem dico vobis, non resistere malo: cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de sedibus quae illicite usurpantur, vel ad injuriam Dei retinentur, pius expellat impium, et justus injustum? Neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Elia, quomodo ipse Elias a rege nequissimo (III Reg. XVIII). Aut quia flagellatus est Dominus a persecutoribus, propterea passionibus ejus comparandi sunt quos ipse de templo flagellatos ejecit. Restat ergo ut nihil aliud requirendum esse fateamini, nisi utrum juste an impie vos separaveritis a communione orbis terrarum. Nam si hoc inventum fuerit quod impie feceritis, non miremini si non desunt ministri Deo per quos flagellemini: quia persecutionem patimini, non a nobis, sed, sicut scriptum est, ab ipsis factis vestris (Sap. XI, 21).

CAPUT XX.--44. PETIL. dixit: Clamat rursus de coelo Dominus Christus ad Paulum: « Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare » (Act. IX, 4, 5). Saulus tunc dictus est, ut ei postmodum Baptisma componeret nomen. Vobis ergo non durum est Christum toties persequi in sacerdotibus suis, Domino ipso clamante, « Ne tetigeritis christos meos » (Psal. CIV, 15)? Sanctorum computate tot funera, et vivacem Christum toties occidistis. Postremo si sacrilegus non sis, sanctus esse non potes homicida.

45. AUG. respondit: Defendite vos ipsos a persecutione, quam passi sunt a vestris qui cum Maximiano se a vobis separaverunt; et illic invenietis defensionem nostram. Si enim dicitis non vos fecisse; Gesta proconsularia et municipalia recitamus. Si dicitis recte vos illis fecisse; cur ipsi talia pati non vultis? Si dicitis, Sed nos schisma non fecimus; hoc ergo quaeratur, et antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. Si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debuisse: quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant? Si dicitis, nec hoc debere: reddite prius Maximianistis basilicas, et sic nobiscum agite. Si dicitis debere: quaerite jam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo, Dei ordinationi resistunt. Unde aperte Apostolus dicit: Non enim sine causa gladium portat; vindex est enim in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 2, 4). Quod si omnino diligenter veritate tractata hoc inventum fuerit, ut nec per judicia publica schismatici aliquid pati debeant, nec de locis insidiarum et fallaciarum suarum pelli; et dixeritis vobis displicere, quod Maximianistae a quibusdam vestris ista perpessi sunt: cur non liberius de toto agro Domini, id est, de toto mundo clamant frumenta dominica, Nec ad nos pertinet quod zizania vel quod palea nostra committit, quia displicet nobis? Si vobis sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit a vestris, displicet vobis: quare vos ergo separastis? Hinc enim vos accusat ipsa vestra defensio. Si enim propterea vos ab iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam suam portat; cur ab iniquis orbis terrarum, quos putatis aut fingitis, vos separastis? An ut sarcinam schismatis omnes pariter portaretis? 46. Et cum quaerimus a vobis, quos vestrum a nostris probetis occisos. Nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini recolo. Illi autem de quibus maximam invidiam facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se ipsi praecipitaverint, sicut vestra doctrina non cessat quotidianis exemplis; an vero alicujus potestatis jussu praecipitati sint. Si enim incredibile est magistros Circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibillus potestates Romanas insolita supplicia jubere potuisse? Itaque de hac re, quam nimis invidiosam putatis, si verum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum? Palea quae foras volavit, paleam quae intus remansit accuset: non enim tota poterit, nisi ventilabro ultimo separari. Si autem falsum est, quid mirum si palea tanquam levi flatu dissensionis ablata, etiam dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? Quapropter de omnibus talibus invidiosis criminibus hoc vobis frumentum Christi, quod per agrum, id est, per totum mundum cum zizaniis crescere jussum est, libera et secura voce respondet: Si non probatis quod dicitis, ad neminem pertinet; si autem probatis, ad me non pertinet. Ex quo fit ut quicumque se ab ista unitate frumenti propter zizaniorum vel paleae crimina separavit, propter ipsum dissensionis et schismatis malum nec ab ipso crimine homicidii se possit defendere, dicente Scriptura, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15).

CAPUT XXI.--47. PETIL. dixit: Ergo, ut diximus, Dominus Christus clamavit ad Paulum, « Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. » Dixit autem Paulus: « Quis es, Domine? » Eique responsum est: « Ego Christus Nazarenus, quem tu persequeris. » Et ille tremens ac stupens dixit: « Domine, quid me vis facere? » Et Dominus ad illum: « Surge, et intra in civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. » Et interpositis, « Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis suis nihil videbat. » O ultrix furoris caecitas, oculorum persequentis lumen obnubilas, solo Baptismo recessura! Videamus ergo in civitate quid gessit. « Introiit, » inquit, « Ananias ad Saulum, et cum imposuisset ei manus, ait: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui visus est tibi in via qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu sancto. Confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae, et visum recepit, et surgens baptizatus est » (Act. IX, 4-18). Cum igitur Paulus a crimine persequendi Baptismo liberatus, oculos sumpserit innocentes; cur non vis persecutor et traditor caecus falso baptismate ab iis quos insequeris baptizari?

48. AUG. respondit: Nec persecutorem nec traditorem probas, quem vis denuo baptizare. Et si probas aliquem, non est tamen denuo baptizandus persecutor et traditor, si jam Christi Baptismo baptizatus est. Paulum quippe propterea baptizari oportuit, quia nunquam tali baptismo tinctus fuit. Itaque nihil habet simile ad causam quam nobiscum agitis, quod de Paulo interponere voluisti. Sed si hoc non interposuisses, puerili declamationi locum non invenisses, ubi diceres, O ultrix furoris caecitas, solo Baptismo recessura! Quanto enim fortius in vos exclamandum est, O ultrix furoris caecitas, quae non Paulo comparata, sed Simoni, nec accepto Baptismo recedit a vobis? Nam si persecutores ab eis quos persequuntur baptizandi sunt, Primianus a Maximianistis baptizetur, quos instantissime persecutus est.

CAPUT XXII.--49. PETIL. dixit: At enim constanter opponitis, dixit Apostolis Christus, « Qui semel lotus est, non habet causam nisi pedes lavandi, sed est mundus totus. » Si verba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. Sic namque locutus est, dicens: « Qui semel lotus est, non habet causam nisi pedes lavandi, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. » Hoc autem dixit propter Judam, qui eum fuerat traditurus (Joan. XIII, 10, 11). Quisquis ergo traditor factus es, Baptismum perdidisti. Denique postquam ipse damnatus est traditor Christi, Apostolos undecim sic plenius confirmavit: « Jam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis. Manete in me, et ego in vobis » (Id. XV, 3, 4). Et iterum his undecim dixit: « Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis » (Id. XIV, 27). Cum haec ergo damnato, ut diximus, traditore, Apostolis undecim dicta sint, vos quoque traditores similiter pacem et Baptismum non habetis.

50. AUG. respondit: Si ergo perdidit Baptismum traditor, quisquis a vobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si ad vos redire voluerit, denuo baptizetur. Quod si non facitis, satis vos ipsi judicatis falsum esse quod dictum est, Si quis ergo traditor factus es, Baptismum perdidisti. Si enim perdidit, redeat et recipiat: si autem redit et non recipit, non perdiderat. Deinde, si propterea dictum est Apostolis, Jam vos mundi estis; et, Pacem meam do vobis; quia jam inde discesserat traditor: non erat ergo munda et pacifica coena illa tanti Sacramenti, quam priusquam ille exiret, omnibus dedit. Quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus, O ultrix furoris caecitas eorum qui volunt esse legis doctores, sicut dicit Apostolus, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7)? Nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut videres non dixisse Dominum praesente Juda, Nondum mundi estis; sed, Jam vos mundi estis. Addidit autem, non omnes; quia ibi erat qui mundus non erat: qui tamen si praesentia sua caeteros pollueret, non eis diceretur, Jam vos mundi estis: sed diceretur, ut dixi, Nondum mundi estis. Postquam vero ille discessit, dixit eis, Jam vos mundi estis; nec addidit, Sed non omnes: quia jam discesserat, quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. Quapropter his verbis magis Dominus declaravit, in uno coetu hominum eadem Sacramenta sumentium, aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. Certe si putatis apud nos esse similes Judae, haec verba nobis dicite, Mundi estis, sed non omnes. Non autem hoc dicitis: sed dicitis propter quosdam immundos, Immundi estis omnes. Hoc discipulis Dominus Juda praesente non dixit: et ideo qui hoc dicit, non didicit a bono magistro quod dicit.

CAPUT XXIII.--51. PETIL. dixit: Quod si nos bis Baptismum facere dicitis, imo vos facitis qui occiditis baptizatos: non quia baptizatis hoc dicimus, sed quia unumquemque dum occiditis, sanguine suo facitis baptizari. Etenim baptismum aquae vel spiritus, extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. Sic autem ipse quoque Salvator baptizatus primitus a Joanne, baptizandum sese professus est iterum, non jam aqua, nec spiritu, sed sanguinis baptismo, cruce passionis: sicut scriptum est, « Accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: Domine, cum veneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam, et alterum ad sinistram. Respondit eis Jesus: Difficilem rem petitis. Numquid calicem quem ego bibiturus sum, potestis bibere; et baptismo quo ego baptizor baptizari? Dixerunt illi: Possumus. Et ait illis: Calicem quidem quem ego bibiturus sum, bibere potestis; et baptismo quo ego baptizor baptizabimini » (Marc. X, 35-38), et caetera. Si haec duo sunt baptismata, vestra nos laudatis invidia, profitemur. Cum enim nostra corpora occiditis, bis baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptizamur, ut Christus. Erubescite; erubescite persecutores; similes Christo martyres facitis, quos post aquam veri Baptismatis sanguis baptista perfundit.

52. AUG. respondit: Primo cito respondemus, quia non vos occidimus, sed ipsi vosmetipsos vera morte occiditis, cum vos ab unitatis viva radice praeciditis. Deinde, si omnes qui occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones, iniqui, impii, scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt, quia suo sanguine baptizantur. Si autem non baptizantur sanguine suo, nisi qui occiduntur propter justitiam; quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10): vidistis prius esse quaerendum propter quid patimini, et postea quid patimini. Quid ergo buccae inflantur antequam facta defendantur? Quid perstrepit lingua antequam probetur vita? Si schisma fecisti, impius es: si impius es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris: si ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? An dicis, Non feci schisma? Hoc ergo quaeramus: quid ante clamas quam probas? 53. An dicis, Etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo? Alia quaestio est de atrocitate facti mei, quod nunquam veraciter demonstras; alia de Baptismo sanguinis tui, unde te mendaciter jactas. Nam neque occidi te, nec probas te ab aliquo occidi: nec si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit, sive secundum potestatem legitime a Domino datam juste fecerit, sive sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus, non quia timebat aliquem, sed ut ab omnibus timeretur, viduas oppressit, pupillos evertit, aliena patrimonia prodidit, aliena matrimonia separavit, res vendendas innocentium procuravit, venditarum pretia cum dominis plangentibus divisit. Ex me ista dicere videar, si non tacito nomine agnoscitur de quo dicam. Quae si vera sunt; sicut ad vos ista non pertinent: ita nec quidquid dicis, ad nos etiam si vera diceres. Si autem falsa fama de illo collega vestro justo et innocente mentita est; nullo modo etiam famae credendum est, quae de innocentibus tanquam de traditoribus codicum, vel tanquam de interfectoribus hominum seminata est. Huc accedit, quia ego illum commemoro qui vobiscum vixit, cujus natalitia tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter Sacramenta copulabatis, in cujus manibus Eucharistiam ponebatis, cui vicissim danti manus porrigebatis, cujus aures inter tantos Africae gemitus surdas libera voce offendere timebatis: quem nescio quis vestrum, quia vel ex obliquo urbanissime tetigit, ut ei diceret quod Comitem haberet Deum, ingenti laude ferebatur. Tu autem illos nobis objicis, cum quibus non viximus, quorum faciem non vidimus, quorum aetate vel pueri vel fortasse nondum nati eramus. Quae est ista tanta iniquitas atque perversitas, velle nobis imponere sarcinas ignotorum, cum vos portare nolitis amicorum? Clamat Scriptura divina, Videbas furem, et concurrebas cum eo (Psal. XLIX, 18). Si te non contaminavit quem vidisti, cur mihi objicis quem videre non potui? An dicis, Non cum eo concurri, quia facta ejus displicebant mihi? Sed nempe ad altare accedebas cum eo. Age jam, ut te defendas, discerne ista, et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes; aliud cum fure accipere Domini Sacramentum, sicut Apostoli cum Juda etiam primam illam coenam acceperunt. Faveo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolveris gentes et terminos terrae, qua haereditas Christi diffunditur? Si enim potuistis furem videre, et cum fure viso Sacramenta communicare, tamen peccatum non communicare: quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus vel persecutoribus, etiamsi vera diceretis et ostenderetis, malefacta habere communia, quamvis cum eis tenerent Sacramenta communia? An dicis, Ego illum episcopum vidi, furem vero illum non vidi. Dic quod vis, etiam huic faveo defensioni, et in hac absolutus est a vestris criminationibus orbis terrarum. Si enim vobis licuit cogniti hominis ignorare vitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? Nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt. 54. An dicis, Aliud est furtum, aliud traditio vel persecutio? Concedo aliud esse; nec modo laborandum est, quid intersit, ostendere. Attende compendium. Si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum: quis potest facere traditores aut homicidas, eos quibus displicet sive traditio sive homicidium? Prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus, quem noveras: et vel sic mihi objice quidquid mali fuerunt, quos ego non noveram. Nolo mihi dicas, Sed illa magna sunt, ista parva. Prius enim oportet fatearis ipsa parva de te, non ut ego quoque fatear, sed ut vel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noveras, fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? Responde unum de duobus. Si dicis, Non fecit; quaero cur non fecit: quia nec ipse fur fuit? an quia nescis? an quia tibi displicuit? Si quia nec ipse fuit: multo magis illos de quibus nos arguistis, tales fuisse, quales dicis, credere non debemus. Si enim de Optato non est credendum quod et Christiani et Pagani et Judaei, postremo et nostri et vestri dicunt; quanto minus credendum est quod vos de aliquo dicitis? Si quia nescis: respondent tibi omnes gentes, Multo magis nos nescimus quidquid de illis objicis nobis. Si quia tibi displicuit: eadem tibi voce respondent, Quamvis nunquam probaveris, talia tamen displicent nobis. Si autem dicis, Ecce me furem fecit Optatus ille quem noveram, quia collega meus fuit, et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret; sed non curo, quia leve est peccatum: te autem illi traditorem homicidamque fecerunt. Respondeo, non me concedere ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es: neque enim judicio nostro, sed ore tuo fur factus es. Nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut Apostolus testis est (Galat. VI, 5): tu vero non quia furtum fecisti, vel furto consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. Nam sicut Apostolus ait, cum de cibis loqueretur, Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est (Rom. XIV, 14): eadem regula dici potest, aliena peccata ad eos non pertinere quibus displicent; sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. Quapropter tu nos non tenes traditores, nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de iis qui nobiscum Sacramenta communicant: te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus, non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. Et ne putes hoc leve esse; Apostolum lege dicentem, Neque fures regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Qui autem regnum Dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Si ibi non erunt, ubi erunt, nisi ad sinistram? Inter illos ergo quibus dicetur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Frustra ergo te securum facis, leve putando peccatum, quod a regno Dei separat, et in ignem mittit aeternum. Quanto melius ad veram confessionem confugies, et dices: Unusquisque nostrum proprium onus portabit, et a tritico paleam ventilabrum ultimum separabit? 55. Sed videlicet times ne statim tibi dicatur: Cur ergo dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi vos estis ante ultimum ventilabrum a totius mundi dominica segete separare? Itaque vos, quibus displicent facta vestrorum, dum cavetis ne vobis objiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis vos implicatis, quae vos non fecistis: et dum timet disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere, non me esse talem qualem fuisse putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse novit Optatum. An tu non es talis, qualem illum fuisse Africa tota conclamat? Nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis objicitis, vel error vester suspicatur, vel furor infamat, vel veritas probat: multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. Nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. Et tamen si quid pro hac tanta impietate divino judicio patiamini, etiam baptizari vos vestro sanguine dicitis: ut parum sit quod divisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.

CAPUT XXIV.--56. PETIL. dixit: At enim in eodem perduratis: « Qui semel lotus est, non habet causam nisi pedes lavandi » (Joan. XIII, 10). Semel est quod habet auctorem, semel est quod veritas firmat.

57. AUG. respondit: Baptismus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Christum habet auctorem (Matth. XXVIII, 19), non quemlibet hominem: et Christus est veritas, non quilibet homo.

CAPUT XXV.--58. PETIL. dixit: Nam cum reus falsa committas, bis Baptisma ego non facio, quod semel ipse non facis.

59. AUG. respondit: Nec reos nos probas; et si reus baptismo falso baptizat, non habent verum Baptismum, quotquot ab eis baptizantur, qui apud vos non solum manifesti, sed etiam occulti jam rei sunt. Si enim rem Dei dat, qui Baptismum dat; cum jam Deo reus est, quomodo rem Dei dat, si reus verum Baptismum non dat? Sed enim exspectatis ut et vobis reus sit, quasi quod daturus est vestrum sit.

CAPUT XXVI.--60. PETIL. dixit: Nam si veris falsa permisceas, iisdem saepe vestigiis verum falsitas imitatur. Sic, sic hominem simulat naturae pictura verum, quae coloribus exprimit falsas facies veritatis. Sic, sic speculi nitor vultum rapit, ut revocet oculos intuentis: sic, sic offert proprios venientibus vultus, ut ipsa sibimet invicem facies venientis occurrat: tantumque valet munda fallacia, ut ipsi se, qui pervident oculi, quasi in altero sese cognoscant. Ipsa quoque umbra cum steterit, imagines geminat magna ex parte mendacio dividens unitatem. Numquid ideo verum est, quia figura mentitur? Sed aliud est hominem pingere, aliud generare. Nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes? aut quis picturae mendacio veros haeredes exspectet? Profecto dementis est animi, dimisso eo quod verum est, amare picturam.

61. AUG. respondit: Itane non erubescis, etiamsi in homine fallacissimo fuerit, Baptismum Christi falsitatem vocare? Absit quidem ut dominicum frumentum quod per totum agrum, id est, hunc mundum, usque ad messem, id est, usque in finem saeculi inter zizania crescere jussum est (Matth. XIII, 24-30, 36-43), vestris maledictis interiisse credatur. Verumtamen et in ipsis zizaniis, quae usque in finem non colligi, sed tolerari praecepta sunt, et in ipsa palea, quae nonnisi ultimo ventilabro tota separabitur (Id. III, 12); audet quisque dicere falsum esse Baptisma quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur et sumitur? Quos testimonio gravidatarum feminarum convictos, vel collegas vel presbyteros vestros ab honore deponitis (quandoquidem ista exempla ubique non desunt), quaero, antequam convincerentur, utrum fallaces fuerint, an veraces? Respondebis utique, Fallaces. Cur ergo verum Baptismum et habebant, et dabant? Cur in eis divinam veritatem non corrumpebat humana fallacia? Nonne verissime scriptum est, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5)? Fictos ergo istos cum sanctus Spiritus fugeret, cur apud eos Baptismi veritas erat, nisi quia Spiritus sanctus hominis fallaciam, non veritatem Sacramenti fugiebat? Porro si et fallaces habent Baptismum verum, qui hoc habent quod veraces habent? Unde te oportet advertere sermonem tuum potius esse pigmentis puerilibus coloratum: et ideo qui neglecto verbo vivo fucis talibus delectatur, ipse amat pro veritate picturam.

CAPUT XXVII.--62. PETIL. dixit: At enim dicit apostolus Paulus, « Unus Deus, una fides, unum Baptisma » (Ephes. IV, 5). Unum nos profitemur; nam certum est eos qui duo existimant, insanire.

63. AUG. respondit: In vos ista dicitis, sed insaniendo nescitis. Illi enim dicunt duo baptismata, qui aliud existimant habere justos, aliud iniquos; cum neque istorum neque illorum sit, sed sit Christi in utrisque unum; quamvis ipsi non sint unum, sed id quod est unum, isti habeant ad salutem, illi ad perniciem.

CAPUT XXVIII.--64. PETIL. dixit: Verum ut aliquid comparem, solem geminum videri furiosis, licet nubes caerulea saepe concurrat, ejusque decolor facies splendore percussa, dum radii solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere videatur: sic, sic in fide Baptismatis aliud est quaerere imagines, aliud agnoscere veritatem.

65. AUG. respondit: Quid loqueris, quaeso? Quando nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis quasi duo soles apparent, ac non omnibus qui intuentur? Cum autem furiosis ita videtur, solis ipsis videtur. Sed si molestum non est quod admoneo, vide potius ne forte talia dicere et sic loqui furiosum sit. Nempe tamen hoc dicere voluisti, justos habere veritatem Baptismi, injustos autem imaginem: si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo vestro, cui non Deus, sed quidam Comes erat Deus: veritatem autem vel in te vel in illo qui hoc in eum eleganter emisit, quando ei dixit, Cui Comes est Deus. Et discernite illos quos uterque baptizavit, et in aliis approbate Baptismum verum, ab aliis autem excludite imaginem, et introducite veritatem.

CAPUT XXIX.--66. PETIL. dixit: Sed ut haec minora discurram; numquid jus dicit, qui non est curiae magistratus, aut id quod dixerit jus est, cum privati persona publica jura perturbet? An non magis reus non modo non prodest; sed cum eo quod conficit, falsarius obtinetur?

67. AUG. respondit: Quid, si iste privatus atque falsarius legem imperatoris alicui det? nonne ille cum contulerit cum eis qui hanc habent, et ipsam esse invenerit, non attendit a quo acceperit, sed quid acceperit? Falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est: quando autem alienum verum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamvis ille verax non sit, verum est tamen quod datur.

CAPUT XXX.--68. PETIL. dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?

69. AUG. respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit verus sacerdos, et non quid sit verum Baptisma. Ut enim sit quisque verus sacerdos, oportet ut non solo Sacramento, sed justitia quoque induatur, sicut scriptum est: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Qui autem solo Sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et verissimi sacerdotis; quamvis ipse non sit verax, quod dat tamen verum est si non det suum, sed Dei: sicut de ipso Caipha dictum est, Hoc autem non a se dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit (Joan. XI, 49-51, et XVIII, 14). Et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo vel profano precem sacerdotis verbis et mysteriis evangelicis conformatam; numquid potes ei dicere, Non est vera, quamvis ipse non solum verus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit? cum apostolus Paulus quoddam testimonium verum esse dixerit Cretensis nescio cujus prophetae, qui inter prophetas Dei non computabatur: ait enim, Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper menduces, malae bestiae, ventres pigri: testimonium hoc verum est (Tit. I, 12, 13). Si ergo Apostolus, nescio cujus alienigenae testimonio, quia verum comperit, etiam ipse attestatus est; cur nos apud quemlibet invenerimus quod Christi est, et verum est etiam si ille apud quem invenitur perversus et fallax est, non discernimus vitium quod homo habet, et veritatem quam non suam, sed Dei habet; et dicimus, Sacramentum hoc verum est; sicut ille ait, Testimonium hoc verum est? Numquid ideo dicimus, Etiam ipse homo verax est; quia dicimus, Sacramentum hoc verum est? Sicut et Apostolus, numquid ideo prophetam illum inter Prophetas Dei computavit, quia quod in eo verum invenit, verum esse firmavit? Similiter idem apostolus cum apud Athenas esset inter aras daemonum animadvertit aram quamdam, in qua scriptum erat, Ignoto Deo. Et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo, atque subjungeret: Quem vos ignorantes colitis, hunc vobis nos annuntiamus. Numquid quia vel inter idolorum aras vel a sacrilegis erectam aram illam reperit, propterea quod in ea verum erat damnavit aut respuit; aut propter verum quod in ea legerat, etiam sacrilegia Paganorum sectanda esse persuasit? Consequenter autem cum ipsum etiam Dominum illis ignotum, sibi autem notum, etiam illorum notitiae, sicut congruere judicabat, insinuare vellet, ait inter caetera: Et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum; in illo enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 23, 27, 28). Numquid etiam hic, quia invenit apud sacrilegos testimonia veritatis, aut propter ista illos approbavit, aut propter illos ista damnavit? Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum vitia Dei Sacramenta violatis, aut nos propter Dei Sacramenta, quae in vobis violare nolumus, etiam vestri schismatis sacrilegium assumere putatis.

CAPUT XXXI.--70. PETIL. dixit: Omnis enim potestas ex Deo est (Rom. XIII, 1), non in homine potestatis: sicut Pontio Pilato respondit Dominus Jesus Christus, « Non haberes in me potestatem, nisi esset tibi desuper data » (Joan. XIX, 11). Et iterum dicente Joanne, « Non potest homo facere quidquam, nisi ei datum fuerit de coelo » (Id. III, 27). Doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem.

71. AUG. respondit: Tu doce potius, universus orbis terrarum, quo diffusa est haereditas Christi et illa tot gentium multitudo, ubi Apostoli Ecclesias fundaverunt, quando baptizandi amiserit potestatem. Nunquam docebis: non solum quia eos calumniaris, non doces traditores; sed quia etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus, sive ignotorum, sive fallacium, sive ut zizania vel palea tolerandorum, evertere promissa Dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes: a quibus promissis vos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non vultis.

CAPUT XXXII.--72. PETIL. dixit: Licet enim unum sit Baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. Dedit aquam Joannes sine nomine Trinitatis, sicut ipse professus est dicens: « Ego vos baptizo in aqua poenitentiae: alius veniet qui fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igne » (Matth. III, 11). Dedit Spiritum sanctum Christus, sicut scriptum est: « Sibilavit in faciem eorum, et dixit, Accipite Spiritum sanctum » (Joan. XX, 12). Ipseque ignis Paracletus crepitantibus flammis ardescens in Apostolos supervenit. O vera divinitas, quae accendere visa est, non ardere, sicut scriptum est: « Factus est subito de coelo sonus tanquam vi magna spiritus ferretur, et replevit totam domum ubi erant sedentes Apostoli. Et visae sunt distributae linguae tanquam ignis, sedit autem super unumquemque eorum; et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, sicut Spiritus sanctus dabat eloquium eis » (Act. II, 2-4). Tu vero, persecutor, vel aquam poenitentiae non habes, qui non Joannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. Tu igitur, traditor, Spiritum sanctum Christi non habes: etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. Tibi ignis in spiritu apud inferos vivax est, qui jejunis apicibus aestuans, membra tua per saeculum afflare valeat, non finire; sicut scriptum est de reorum in inferno supplicio, « Ignis eorum non exstinguetur » (Isai. LXVI, 24).

73. AUG. respondit: Tu es ille maledicus conviciator, non veridicus disputator. Nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas, ad neminem pertinent; si autem probas, ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tanquam in frumentis est, omnino non pertinent? Si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conviciari. Possumus et nos dicere, Crepitantibus flammis: sed nullo modo mihi sonat diserte, quod dicitur inepte. Possumus et nos dicere, Jejunis apicibus aestuans: sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, a succo gravitatis jejunos judicari, et ipsum in eis dum nullis sententiis utilibus pascitur, supervacaneo laborare jejunio. Ecce dico Circumcelliones vestros, non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. Si responderis, Quid ad nos? cur et tu cum objeceris quos volueris, non vicissim audies, Et nos nescimus? Si responderis, Non probatis; cur non tibi orbis terrarum respondeat vicissim, Nec vos probatis? Paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos objicias quos putas nostros, nec vobis ergo vestros. Ita videbis hoc pacto tam justo placito atque firmato, nihil te habere quod objicias semini Abrahae in omnibus gentibus. Atqui ego tibi plane invenio magnum quod objiciam: Cur vos ergo impie separastis a semine Abrahae, quod est in omnibus gentibus? Hoc certe quemadmodum defendas, non habes. Purgamus enim nos utrique a criminibus alienis: hoc autem quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen, est, non quorumdam vestrum, sed omnium. 74. Et tamen nosti, et commemoras Spiritum sanctum ita venisse, ut illi quos tunc impleverat, linguis omnibus loquerentur: quid sibi volebat illud signum atque prodigium? Cur modo ita datur Spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis omnibus loqui, possit, nisi quia omnes gentes credituras, ac sic in omnibus linguis futurum Evangelium, illud tunc miraculum portendebat? Quod et in Psalmo tanto ante praedictum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Hoc propter eos dictum est, qui Spiritu sancto accepto linguis erant omnibus locuturi. Sed quia idipsum in omnibus gentibus et linguis futurum Evangelium et corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum significabat, secutus ait: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Hinc fit ut Ecclesia vera neminem lateat. Unde est illud quod in Evangelio ipse dicit: Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14). Ideoque in eodem psalmo connectitur, In sole posuit tabernaculum suum, id est, in manifestatione: sicut in Regnorum libris legimus dictum, Quod tu in occulto fecisti, patieris in sole (II Reg. XII, 12). Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus: ecce habes adventum Domini in carne. Et occursus ejus usque ad summum ejus: ecce habes resurrectionem et ascensionem. Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 4-7): ecce habes adventum Spiritus sancti, quem in linguis igneis misit, ut fervorem charitatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum Ecclesia quae in omnibus linguis est, non servat unitatem spiritus in vinculo pacis. 75. Jam vero quod unum quidem Baptismum esse dixisti (Ephes. IV, 5), sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis singulis dispertitus es, ut aquam Joanni, Spiritum sanctum Domino Jesu Christo, et ignem tertium Paracleto desuper misso tribueris, quantus error sit parumper adverte. Eo quippe ductus es ut ita sentires, quia Joannes ait, Ego quidem baptizo in aqua: qui autem post me venit, major me est; ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11). Nec considerare voluisti, non tria tribus singillatim esse coaptata, aquam Joanni, Spiritum Christo, ignem Paracleto; sed tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Joannem, et duo caetera ad Dominum. Neque enim dictum est, Ego quidem vos baptizo in aqua; qui autem post me venit, major me est, cujus non sum dignus calceamenta portare, ipse vos baptizat in Spiritu sancto; qui autem post illum venturus est Paracletus, ipse vos baptizat in igne: sed, Ego quidem, inquit, in aqua; qui autem post me venit, in Spiritu sancto et igni. Unum sibi tribuit, illi duo. Vides ergo quemadmodum te fefellit numerus. Adhuc attende: unum dixisti Baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, Spiritu sancto, et igni; et tres personas per singula posuisti, Joannem ad aquam, Christum ad Spiritum, Paracletum ad ignem. Si ergo aqua Joannis ad eumdem pertinet cujus unitas commendatur, non debuerunt baptizari jubente Paulo apostolo quos compererat baptizatos a Joanne: jam enim habebant aquam ad eumdem, sicut dicis, Baptismum pertinentem: restabat ut Spiritum et ignem acciperent, quia defuerant Joanni, ut compleretur Baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. Cum vero auctoritate apostolica jussi sunt baptizari, satis declaratum est aquam illam Joannis non pertinere ad Baptismum Christi, sed pro necessario tempore alterius dipensationis fuisse. 76. Postremo, quid tibi visum est, ut cum probare voluisses Spiritum sanctum a Christo datum, et adhibuisses ex Evangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflavit in faciem discipulorum dicens, Accipite spiritum sanctum (Joan. XX, 12); atque ultimum illum ignem qui cum Baptismo nominatus est, in linguis igneis quae Paracleto veniente demonstratae sunt velles ostendere, dixisti, Ipseque ignis Paracletus crepitantibus flammis ardescens in Apostolos supervenit: quasi alius sit Spiritus sanctus, quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post ejus ascensum in Apostolos supervenit. Numquid ergo duo sunt Spiritus sancti? Quis hoc dementissimus dixerit? Ipse itaque Christus eumdem Spiritum sanctum dedit, sive insufflando in faciem discipulorum, sive desuper eum die Pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. Proinde, non Christus Spiritum sanctum dedit, et ignem Paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat, In Spiritu sancto et igni: sed idem ipse Christus Spiritum sanctum dedit, quem in terra positus suo flatu, in coelo autem positus linguis igneis demonstravit. Namque ut noveris non tunc impletum esse quod dictum est, Ipse vos baptizat in Spiritu sancto, quando eis sufflavit in faciem; ut jam non in spiritu, sed in igne baptizandi venturo Paracleto viderentur; reminiscere apertissimam Scripturam, et vide quid eis dixerit, quando ipse Dominus ascendit in coelum: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem recepturi estis non post multos dies hos ad Pentecosten (Act. I, 5). Quid hoc testimonio clarius? Secundum autem sensum tuum dicere debuit: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizati estis Spiritu sancto, quando vobis in faciem sufflavi, et deinceps baptizabimini in igne, quem accepturi estis non post multos dies hos: ut videlicet complerentur tres illi gradus, quibus dicis unum Baptismum consecratum. Ita fit ut adhuc nescias quid sibi velit quod dictum est, Ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igni; et temere velis docere quod nescis.

CAPUT XXXIII.--77. PETIL. dixit: Sed ut plene discutiam Baptismum Trinitatis, dixit Apostolis suis Dominus Christus: « Ite baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eas servare omnia quaecumque mando vobis » (Matth. XXVIII, 19, 20). Quem doces, traditor? quem condemnas? Quem doces, traditor? quem occidis? Postremo quem doces? an quem feceris homicidam? Quomodo igitur baptizas in nomine Trinitatis? Patrem Deum dicere non potes. Nam cum dixerit Dominus Christus, « Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur » (Id., V, 9): tu qui pacem animi non habes, Deum non habes patrem. Quomodo autem in nomine Filii baptizas, qui tradis ipsum, qui Filium Dei non ullis passionibus nec crucibus imitaris? Quomodo autem baptizas in nomine Spiritus sancti; cum Spiritus sanctus in illos Apostolos venerit, qui non fuerant traditores? Cum igitur Deus vobis genitor non sit, nec aqua Baptismatis vere nascimini; nemo vestrum penitus natus est, nec patrem habetis, impii, nec matrem. Vos ergo hujusmodi non debeo baptizare, etsi ut carnem Judaei quasi baptizant, millies vos lavetis?

78. AUG. respondit: Certe proposueras plene discutere Baptismum Trinitatis, et intentos nos multum feceras: sed, scilicet quod vobis facillimum est, quam cito te ad solita maledicta vertisti. Hoc revera copiose facis. Proponis enim tibi quos vis, in quos inveharis quantumvis: in qua magna sermonis latitudine uno brevissimo verbo quod dicitur, Proba, in arctissimas coarctaris angustias. Hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur, non curant cum a te maledicuntur. Sed tamen quia de Baptismo agis, quem tunc putas esse verum, cum in homine justo est, falsum autem cum in homine iniquo est: ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam Baptismum Trinitatis, copiosius,ut arbitror, potero dicere, quod non habeat Deum Patrem, cui Comes est Deus; nec Christum suum credat, nisi pro quo passus est; nec Spiritum sanctum habeat, qui longe diverso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit. Quomodo ergo habent Baptismum, aut quomodo dant in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? Certe jam advertis posse in homine iniquo esse, vel ab homine iniquo dari Baptismum, non iniquum, sed justum et verum; non quia illius est, sed quia Dei est. Et ego tibi de isto nihil calumnior; quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non cessas, et, quod est intolerabilius, nec de ipsis aliquid probas. Illud vero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum hominibus sanctis de hominibus iniquis calumniamini; sed etiam ipsi sancto Baptismati, quod in quolibet iniquo necesse est ut sanctum sit, crimen ex contagione peccatorum hominum comparatis, ut tale dicatis esse Baptisma, qualis est ille a quo habetur, vel datur, vel sumitur. Porro si talis sit homo qualis fuerit ille cum quo accedit ad sancta, et talia fiunt ipsa Sacramenta quales fuerint homines in quibus sunt; sufficit sanctis hominibus ad solatium cum sancto Baptismo communiter a vobis falsum crimen audire: vos tantum videte quemadmodum vestro ore damnemini, si et sobrii vestri ex contagione ebriosorum vestrorum ebriosi sunt, et misericordes vestri ex raptorum contagione raptores sunt, et quidquid apud vos in malis hominibus invenitur, hoc coguntur esse qui non sunt; et ipse Baptismus in omnibus immundis vestris immundus est, et pro ipsius immunditiae diversitate diversus est, si talis esse cogitur qualis est ille a quo habetur et datur. Haec utique falsa sunt, et ideo nobis nihil obsunt, cum ea dicitis in nos, nec respicitis vos: vobis autem obsunt, quia cum ea falsa dicitis, in nos non cadunt, sed quia ea vera putatis, in vos recidunt.

CAPUT XXXIV.--79. PETIL. dixit: Nam si illos Apostolis licuit baptizare, quos poenitentiae baptismo Joannes abluerat, mihi vos baptizare sacrilegos non licebit?

80. AUG. respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras, non alium baptismum fuisse Joannis, alium Christi, sed unum Baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam Joannes, Spiritum Christus, ignem Paracletus dedit? Cur ergo aquam repetiverunt Apostoli in eis quibus jam Joannes aquam dederat pertinentem ad unum Baptismum tribus gradibus consecratum? Cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur.

CAPUT XXXV.--81. PETIL. dixit: Neque enim Spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.

82. AUG. respondit: In his paucis verbis tuis duo sunt errores. Et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur, non valde pertinet, sed te imperitiae coarguit. Nam in centum viginti homines sine cujusquam manus impositione, in Cornelium vero Centurionem et eos qui cum illo erant, etiam priusquam baptizarentur, Spiritus sanctus advenit (Act. I, 15; II, 4; et X, 44). Alter autem error in his verbis tuis totam causam vestram penitus perimit. Dicis enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem, ut Spiritus sanctus consequatur. Proinde aut omnis aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti consecrata purae conscientiae est, non propter eos a quibus ministratur, vel a quibus accipitur, sed propter illum qui hunc Baptismum immaculatus instituit: aut si aquam purae conscientiae non facit nisi pura conscientia et ministrantis hominis, et sumentis; quid agitis de iis quos invenitis ab eis baptizatos, qui nondum proditi conscientiam maculosam gerebant: praesertim si inter istos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem ad aliquod flagitium pervenire voluisset? Cum ergo vobis fuerit manifestatum, nec illum qui ministravit, nec illum qui accepit Baptismum, puram habuisse conscientiam, denuo baptizandum esse censebitis? Nequaquam hoc dicturus, nequaquam facturus es. Baptismi ergo puritas a puritate vel immunditia conscientiae, sive dantis sive accipientis, omnino distincta est. Aude ergo jam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem, raptorem, pupillorum et viduarum oppressorem, conjugiorum separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem, venditorem, divisorem. Aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos, quos talibus temporibus defuisse difficile est: si qui forte non propter Christum, nec propter vitam aeternam, sed propter amicitias terrenas conciliandas, et cupiditates terrenas satiandas, ab illo ut baptizarentur ambierunt. Porro si hos purae conscientiae fuisse non audes dicere; si quos ex eo numero repereris baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae conscientiae: quod si non facis, desine adversus nos jactare quod non nosti, ne cogaris adversus nos respondere quod nosti.

CAPUT XXXVI.--83. PETIL. dixit: Qui utique Spiritus sanctus in vos venire non potuit, quos non vel poenitentiae baptismus abluit; sed poenitenda, quod verum est, aqua polluit traditoris.

84. AUG. respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres vestri patres nostros probare potuerunt: qui si probati essent, non utique patres nostri essent, secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati: nec tamen propter eos a consortio divelleremur unitatis, et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Verumtamen si alia est aqua Christi, et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus; cur non alia sit aqua Christi, et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? Baptiza ergo tu post raptorem tuum, et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum; aut si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum; si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum, sed tuum. Meliore vero et saniore sententia, quia secundum apostolicam vocem, unusquisque nostrum proprium onus portabit (Galat. VI, 5); nec ille raptor vester est, quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut vester est, quotquot non sumus traditores. Et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem: vos vero haeretici, qui propter quorumdam hominum crimina seu vera seu falsa, non vultis tenere cum Abrahae semine charitatem.

CAPUT XXXVII.--85. PETIL. dixit: Sed ut haec ab Apostolis facta praeluceant, eorum actibus edocemur, sicut scriptum est: « Factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus venit Ephesum. Et cum invenisset quosdam discipulos, dixit illis: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt: Sed neque si est Spiritus sanctus audivimus. Dixitque Paulus: In quo ergo baptizati estis? Et responderunt dicentes: Joannis Baptismo. Ait autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae, plebi dicens, in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum Christum Dominum nostrum. Quo audito, baptizati sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super illos. Loquebantur autem variis linguis, et prophetabant. Et erant omnes viri fere duodecim » (Act. XIX, 1-7). Si igitur illi sunt baptizati, ut Spiritum sanctum reciperent, cur non vos, si sanctum vultis Spiritum sumere, post vestra mendacia veram percipitis novitatem? Qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus condemnate; qui utique Paulus quod jam fuerat abluit, nos autem in vobis quod nondum est baptizamus. Non enim vos, ut saepe jam diximus, vero Baptismate tingitis, sed inani vocabulo falsi baptismatis infamatis.

86. AUG. respondit: Paulum non accusamus, qui dedit hominibus Baptismum Christi, quia non habebant Baptismum Christi, sed baptismum Joannis, secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt, Baptismo Joannis: qui ad Baptismum Christi non pertinet, nec ejus pars ulla vel gradus est: alioquin aut tunc iterabatur aqua Baptismi Christi, aut si Baptismus Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa quae per Joannem dabatur: quodlibet autem horum impium et sacrilegum est opinari. Dedit ergo Paulus Baptismum Christi eis qui non Baptismum Christi habebant, sed Joannis. 87. Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Joannis, qui nunc jam necessarius non est, et alibi diximus, et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet; nisi tantummodo ut videatur quod Joannis baptismus alius fuit, Christi autem alius: sicut alius fuit ille baptismus, in quo patres nostros dicit Apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum mare transierunt (I Cor. X, 1, 2). Lex enim et Prophetae usque ad Joannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram: nostri vero temporis Sacramenta venisse testantur, quod illa venturum esse praedicabant. Joannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. Et quia omnes superiorem temporum justi et prophetae cupiebant videre completum, quod revelante Spiritu futurum esse cernebant; unde et ipse Dominus dicit, Quoniam multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matt. XIII, 17): propterea Joannes amplius quam propheta dictus est, et in natis mulierum non habuisse majorem; quia prioribus justis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem, et videre praesentem, ut huic inveniatur patuisse quod illi cupierunt. Et ideo sacramentum baptismi ejus adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet, sed plane novissimam: quoniam usque ad illum fuerunt praenuntiationes primi adventus Domini, cujus adventus modo annuntiationes sunt, jam non praenuntiationes. Sed Dominus humilitatis viam docens, sacramenta quae hic invenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est, non ad suae purgationis adjutorium, sed ad nostrae pietatis exemplum: ut scilicet ostenderet nobis quanta devotione suscipere debemus ea quae illum jam venisse testantur, quando ipse suscipere non dedignatus est quae illum venturum figurabant. Et Joannes ergo quamvis proximus, et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret venienti praeibat Christo: propter hoc de illo dictum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. Et ipse praedicabat dicens, Venit fortior me post me (Malach. III, 1, et Marc. I, 2, 7). Sic ergo circumcisio octavi diei quae patribus data est, praenuntiabat justificationem nostram, in exspoliationem carnalium concupiscentiarum per resurrectionem Domini, quae post septimum, id est sabbati diem, octavo die, id est dominico facta est, qui dies tertius post sepulturam ejus occurrit: eamdem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit. Et quemadmodum Pascha quod a Judaeis celebrabatur in occisione agni, praenuntiabat Domini passionem et transitum de hoc mundo ad Patrem, et ipsum tamen Pascha quod erat in eadem praenuntiatione, idem Dominus cum discipulis celebravit quando ei suggesserunt dicentes, Ubi vis paremus tibi pascha (Matth. XXVI, 17)? sic et baptismum Joannis, qui erat in proxima ejus praenuntiatione, etiam ipse suscepit. Sed sicut aliud est carnis circumcisio Judaeorum, aliud autem quod octavo die baptizatorum nos celebramus; et aliud est Pascha quod adhuc illi de ove celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine Domini accipimus: sic alius fuit baptismus Joannis, alius est Baptismus Christi. Illis enim ventura ista praenuntiabantur: istis completa illa praedicantur. Et quamvis illa Christus acceperit; nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. Recenti autem adventu Domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his imbueretur: quisquis vero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa cogeretur. 88. Quapropter nolite de Joannis baptismo caliginem facere, cujus causa et ratio sive ista sit quam exposui, sive alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est, alium fuisse baptismum Joannis, alium Christi: et illum Joannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat, et sermo ipsius Domini, ubi ait Judaeis, Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus (Matth. XXI, 25)? Iste autem Baptismus non dicitur Caeciliani, nec Donati, nec Augustini, nec Petiliani, sed Baptismus Christi. Nam si impudentes nos putas, quia post nos neminem volumus baptizari, cum videamus post Joannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter major est nobis; numquid forte Joannes et Optatus aequales sunt? Ridiculum videtur: et tamen puto quod non eos aequales, sed majorem credatis Optatum. Post Joannem quippe Apostolus baptizavit, vos baptizare post Optatum neminem audetis. An quia Optatus in unitate vestra fuit? Jam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro: si amicus Comitis cui Comes erat Deus, in unitate fuisse dicitur, et amicus sponsi praeter unitatem. Quod si Joannes maxime in unitate fuit, et non solum Optato, sed omnibus nobis et omnibus vobis longe excellentior et major fuit, et tamen post eum Paulus apostolus baptizavit: quare vos post Optatum non baptizatis? Nisi forte in has angustias vos coarctat caecitas vestra, ut dicatis Optatum dare potuisse Spiritum sanctum, Joannem non potuisse. Quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis vestra rideatur insania: quid responsuri estis, cur post Joannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Joannis fuerant baptizati; quicumque autem Christi Baptismo baptizantur, sive per Paulum baptizentur, sive per Optatum, nihil distat inter istorum et illorum Baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? Redite ergo, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8), et nolite ex hominum moribus et factis divina Sacramenta pensare. Illa enim per eum sancta sunt cujus sunt: sed digne tractata afferunt praemium; indigne autem tractata, judicium. Et quamvis unum non sint qui Dei Sacramentum digne et qui indigne tractaverint: unum est tamen illud sive digne sive indigne tractetur; non ut ipsum melius vel deterius fiat, sed ad vitam mortemve tractantium. Illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizavit post Joannem Paulus, quod jam fuerat abluit; profecto non diceres, si aliquantum considerares quid diceres. Si enim abluendus fuit baptismus Joannis, procul dubio sordidus fuit. Quid ergo jam te urgeam? Recole aut lege, et vide unde hoc Joannes acceperit: reperies in quem effuderis istam blasphemiam; quod cum repereris, saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur. 89. Jam vero quod eleganter vobis dicere videmini, Si male hoc facimus, quare nos quaeritis? nonne, aliquando recordamini, quia non quaeruntur nisi qui perierunt? An et hoc non videre, ad ipsam perditionem pertinet? Posset enim et illa ovis tam absurde pastori dicere, Si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris? non intelligens quare se putat non esse quaerendam, hanc esse unam causam quare quaeratur. Quis autem vos quaerit, sive per Scripturas suas, sive per linguas catholicas et pacificas, sive per flagella temporalium tribulationum, nisi ille qui istam misericordiam vobis dispensat in omnibus? Quaerimus ergo vos, ut inveniamus: tantum enim vos diligimus ut vivatis, quantum vestrum errorem odimus, ut intereat qui vos perdit, quamdiu ipse non perit. Atque utinam sic vos quaeramus, ut etiam inveniamus, et de unoquoque vestrum gaudenter dicamus, Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32)!

CAPUT XXXVIII.--90. PETIL. dixit: Si vos tenere Catholicam dicitis, catholicos illud est quod graece dicitur unicum sive totum. Ecce in toto non estis, quia in partem cessistis.

91. AUG. respondit: et Ego quidem graecae linguae perparum assecutus sum, et prope nihil: non tamen impudenter dico, me nosse ὅλον, non esse unum, sed totum; et καθ' ὅλον, secundum totum; unde Catholica nomen accepit, dicente ipso Domino, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 7, 8). Ecce unde Catholica vocatur. Sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex parvo lapide, secundum prophetiam Danielis, crevit et implevit universam terram (Dan. II, 35), ut nobis dicatis, quod in partem cesserimus, et in toto non simus, quorum communio universo orbe diffunditur. Sed quemadmodum si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non invenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut jocantem riderem, aut insanientem dolerem; hoc mihi nunc faciendum esse video: sed quia jocari te non credo, vides quid restet.

CAPUT XXXIX.--92. PETIL. dixit: Sed non est pars tenebrarum contra lucem, nec pars amaritudinis cum melle: non est pars vitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine; nec amurcae cum oleo pars, licet sit faeculenta cognatio; sed cuncta reproba defluent. Ipsa est sentina vitiorum, dicente Joanne, « Ex nobis exierunt, sed non sunt de nobis: nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum » (I Joan. II, 19). Non est aurum cum sordibus suis: omnia pretiosa purgantur. Scriptum est namque: « Sicut aurum probat fornax, ita et justos vexatio tribulationis » (Sap. III, 6). Non est pars crudelitas mansuetudinis, nec religio sacrilegii, nec pars Macarii penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudinem maculat. Acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile: quae si vere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret, « Pereat pars eorum de terra » (Prov. II, 22).

93. AUG. respondit: Haec verba jactare et nihil probare, quid est nisi delirare? Attendis zizania per mundum, et triticum non attendis; cum per totum utraque jussa sint crescere. Attendis semen maligni, quod tempore messis separabitur (Matth. XIII, 24-30, 36-43); et non attendis semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quasi vero vos jam sitis massa purgata, et mel sincerum, et eliquatum oleum, et aurum purum, vel ipsa species dealbati parietis. Ut enim de vitiis caeteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum, aut deputantur avari in parte sapientium? Si mansueti homines lucis vocabulum tenent; furor Circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? Cur ergo per tales Baptismus datus apud vos valet, et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi Baptismus non valet? Cernis nempe ad illud vos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi, nec omnes avari, nec omnes violenti, sed omnes haeretici, ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi. 94. Quod autem universum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macarii partem vocatis; quis hoc sano cerebro diceret? Sed quia vos de parte Donati esse dicimus, quaeritis hominem de cujus parte nos esse dicatis; et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. Quapropter ecce respondet vobis universum semen Abrahae ab universa terra: Macarium istum, de cujus parte nos dicitis, omnino non novimus. Respondete vicissim non vos nosse Donatum. Sed et si partem Optati vos esse dicamus, quis vestrum potest dicere, nescire se Optatum, nisi forte facie, sicut nec Donatum? Sed gaudetis videlicet de nomine Donati: numquid et de nomine Optati? Quid ergo vobis prodest Donatus, cum vos omnes coinquinarit Optatus? Quid vobis prodest sobrietas Donati, cum Circumcellionum ebrietate polluamini? Quid vobis prodest secundum vestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? Hic enim est error vester, ut amplius putetis valere iniquitatem hominis ad alium contaminandum, quam justitiam hominis ad alium purificandum. Itaque si duo pariter divina Sacramenta communicent, unus justus, alius iniquus; sed ita ut nec iste illius iniquitatem, nec ille hujus imitetur justitiam: non dicitis ex hoc fieri ambos justos, sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt, immundum fiat, et amittat propriam sanctitatem. Ubi sibi invenit tales advocatos iniquitas, quibus delirantibus ita victrix putetur? Utquid ergo vobis plauditis de nomine Donati in tanto perversitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? Dicat autem domus Israel, Pars mea Dominus (Psal. LXXII, 26): dicat semen Abrahae in omnibus gentibus, Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Novit enim quomodo dicat in Evangelio gloriae beati Dei. Nam et vos per sacramentum quod in vobis est, sicut Caiphas Domini persecutor, nescientes prophetatis (Joan. XI, 51). Quod enim graece Μακάριος, latine Beatus est. Ita plane de parte Macarii sumus. Quid enim est Christo beatius, cujus sumus, ad quem commemorantur et convertuntur universi fines terrae, et in cujus conspectu adorant universae patriae gentium? Itaque maledictionem tuam ultimam in perversum de Salomone usurpatam, non timet pars hujus Macarii, id est hujus beati, ne pereat de terra. Quod enim dictum est de impiis, hoc vos ad Christi haereditatem convertere conamini, et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. Cum enim de impiis ille loqueretur, ait: Pereat pars eorum a terra (Prov. II, 22). Cum autem vos dicitis illud quod scriptum est, Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8); et, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28), jam istam promissionem periisse de terra; in Christi haereditatem retorquere vultis, quod de sorte praedictum est impiorum: sed manente atque crescente Christi haereditate, cum ista dicitis, vos peritis. Non enim ubique per sacramentum Dei prophetatis, quandoquidem hic per vestram insaniam male optatis. Sed plus valet praedictio Prophetarum, quam maledictio pseudoprophetarum.

CAPUT XL.--95. PETIL. dixit: Paulus quoque apostolus clamat: « Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luminis cum tenebris? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli » (II Cor. VI, 14, 15) ?

96. AUG. respondit: Verba Apostoli agnosco, sed quid te adjuvent, omnino non video. Quis enim nostrum dicit esse participationem justitiae cum iniquitate, etiamsi justus et iniquus, sicut Judas et Petrus, pariter Sacramenta communicent? Ex una quippe re sancta Judas sibi sumebat judicium, Petrus salutem: sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato Sacramentum sumebas, et raptor sicut ille non eras. An rapina iniquitas non est? Quis ita insaniat ut hoc dicat? Quae ergo participatio justitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare?

CAPUT XLI.--97. PETIL. dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur. « Dico autem vobis, quod unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo, ego vero Cephae; ego autem Christi. Numquid divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? »

98. AUG. respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex Apostolo ista commemorat. Quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?

CAPUT XLII.--99. PETIL. dixit: Si rudibus, si justis Paulus haec dixit; ego vobis injustis haec dico: Numquid divisus est Christus, ut vos ab Ecclesia scinderetis?

100. AUG. respondit: Vereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse, et illic fecisse, Petilianus dixit; ubi debuit facere, Augustinus respondit. Sed video quid egeris: quasi praeoccupare voluisti, ne nos ista diceremus. Sed quid fecisti, nisi ut bis dicantur? Si ergo sic te delectat audire quae sunt adversus vos, ut ea dicantur; audi illa, peto, a me, Petiliane: Numquid divisus est Christus, ut vos ab Ecclesia scinderetis?

CAPUT XLIII.--101. PETIL. dixit: Numquid pro vobis laqueo suo Judas traditor mortuus est, aut ejus vos moribus tingitis, cujus facta sectantes raptis thesauris Ecclesiae nos Christi haeredes potestatibus saeculi venumdatis?

102. AUG. respondit: Non pro nobis Judas, sed Christus mortuus est, cui dicit Ecclesia toto orbe diffusa, Respondeam exprobrantibus mihi verbum, quoniam in verba tua speravi (Psal. CXVIII, 42). Cum ergo audiam verba Domini dicentis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8); et per prophetam, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5): malorum commixtio corporalis me nulla perturbat, si novi dicere, Suscipe servum tuum in bonum; non calumnientur mihi superbi (Psal. CXVIII, 122). Non ergo curo vanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. Si autem de rebus vel locis ecclesiasticis quae tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Judaei se justos dicere et iniquitatem nobis objicere, quia locum in quo impie regnaverunt, modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici, secundum parem Domini voluntatem Catholici tenent? Ad omnes enim similes, id est, ad omnes impios et iniquos illa vox Domini valet: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). An frustra scriptum est, Labores impiorum justi edent (Psal. CIV, 44)? Quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis. Sed neque hoc miremini: paulatim enim cadit paries dealbatus. Respicite tamen Maximianistas, quae loca tenebant; et quibus inde agentibus et expugnantibus pulsi sint. Et si haec pati justitia est, et facere iniquitas, aude loqui si potes. Primo, quia vos fecistis, illi passi sunt. Deinde, quia secundum regulam justitiae hujus, tu inferior inveniris. Illi enim per judices a catholicis imperatoribus expulsi sunt ex locis antiquis: tu autem nec per ipsorum imperatorum jussa de basilicis expelleris unitatis. Unde, nisi quia minoris meriti es, non solum caeteris collegis tuis, sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii vestri ore damnastis?

CAPUT XLIV.--103. PETIL. dixit: Nos enim, ut scriptum est, Baptismo nostro Christum induimus traditum (Galat. III, 27), vos vestro contagio Judam induitis traditorem.

104. AUG. respondit: Possem et ego dicere, Vos vestro contagio Optatum induitis proditorem, raptorem, oppressorem, separatorem: sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me ad aliquam provocet falsitatem: nec vos enim illum induitis, nec nos istum. Itaque si quisque ad nos veniens in nomine Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in nomine Christi; et vos quotquot a nobis venientes baptizastis, si in nomine Judae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis: si autem in Christi nomine baptizati erant, non videtis quanto errore arbitremini varietate humanorum vitiorum divina Sacramenta variari, aut vitae cujusquam sordibus pollui?

CAPUT XLV.--105. PETIL. dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praejudicant nomina compartis. Duae namque viae sunt: una angusta, qua pergimus; altera est impiis, qua peribunt: et tamen longe discernitur vocabuli aequalitas, ne via justitiae consortio nominis maculetur.

106. AUG. respondit: Timuisti comparatam multitudini vestrae multitudinem orbis terrarum, et ad paucitatis laudem per angustam viam gradientem te conferre voluisti. Utinam non ad ejus laudem, sed ad ipsam viam te contulisses: profecto perspiceres eamdem paucitatem in Ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici justos in comparatione multorum iniquorum: sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. Nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse justitiam, te ipsi Maximianistae superabunt.

CAPUT XLVI.--107. PETIL. dixit: Primo psalmo David beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus impiis separans sanctitatem. « Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. » Ad viam justitiae redeat, qui erraverat ut periret. « Et super cathedram pestilentiae non sedit. » Cum ita commoneat, o miseri, quid sedetis? « Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege Domini meditabitur die ac nocte. Et erit velut lignum quod plantatum est circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non decidet, et omnia quaecumque fecerit, prospera proce dent. Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. » Implet oculos, ut excaecet. « Propterea non exsurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum. Quoniam scit Dominus vias justorum, et iter impiorum periet » (Psal. I).

108. AUG. respondit: Quis non in Scripturis discernat haec duo genera hominum? Sed vos maledici, paleae crimina etiam frumentis objicitis; et cum sola palea sitis, solum frumentum vos esse jactatis. Prophetae autem veridici utrumque hoc genus ante ventilationem, quae in die judicii futura est, permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum agrum Domini. Verumtamen admoneo ut istum primum psalmum graece legas: ita non audebis pro crimine objicere orbi terrarum partem Macarii; quia forte intelliges cujus Macarii sit pars in omnibus sanctis, quae per omnes gentes benedicuntur in semine Abrahae. Quod enim scriptum est latine, Beatus vir; graece habet, Μακάριος ἀνήρ. Ille autem Macarius qui vobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est, nec huic sorti obest. Si autem bonus, opus suum probet, ut in se ipso habeat gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4).

CAPUT XLVII.--109. PETIL. dixit: Nostri autem Baptismatis laudes idem psalmographus decantavit. « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, » si me, inquit, persecutor occidat, « non timebo mala; quoniam tu mecum es, Domine. Virga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me. » Inde vicit Goliam oleo chrismatis loricata. « Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. Et misericordia tua subsequetur me omnes dies vitae meae: ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum » (Psal. XXII).

110. AUG. respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt Baptismum, et sancto sancte utuntur. Non enim verba ista etiam ad Simonem Magum pertinent, qui tamen eumdem sanctum Baptismum accepit: et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinavit, aut repetendum talibus docuit. Sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum, et vide quia in cantico novo depictus est: ibi enim dicitur, Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII, 9). Et vide utrum ad hoc canticum pertineat, qui orbi terrarum non communicat. Alibi enim dicitur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Omnis ergo terra, in cujus unitate non estis, cantat canticum novum. Et omnis terrae sunt verba quoque ista: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, etc. Non sunt haec verba zizaniorum, quamvis usque ad messem in una segete tolerentur: non sunt verba paleae, sed tritici; quamvis eadem pluvia simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur, donec ultimo ventilabro ab invicem segregentur: quae duo utique communiter unum habent Baptismum, quamvis non sint unum. Sed et si pars vestra esset Ecclesia Dei, certe fatereris istum psalmum non ibi pertinere ad furiosas catervas Circumcellionum. Aut si et ipsi per semitas justitiae deducuntur, quare negatis eos comites vestros esse, cum vobis objiciuntur, quamvis plerumque paucitatem concisionis vestrae, non virga et baculus Dei, sed fustes eorum consolentur, quibus vos et adversus leges Romanas tutos esse arbitramini: in quos incurrere quid est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? Sed non timet mala cum quo Dominus est. Certe tamen non audebis dicere, etiam istorum furiosorum esse verba quae in hoc psalmo cantantur: et tamen habere eos Baptismum, non solum confitemini, sed etiam profitemini. Non dicunt ergo ista, nisi qui aqua sancta reficiuntur, sicut omnes justi Dei; non qui ea male utendo subvertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus: et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. Non dicunt ista nisi qui ad dexteram pertinebunt: sed tamen eadem pascua sub uno pastore et oves et hirci pascuntur, donec ut debita recipiant, segregentur. Non dicunt ista nisi qui de mensa Domini vitam sumunt, sicut Petrus; non judicium, sicut Judas: et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique valuit ad unum, quia ipsi non erant unum. Non dicunt ista nisi qui oleo sancto etiam in spiritu beatificantur, sicut David; non qui in solo corpore consecrantur, sicut Saül: et tamen cum ambo unum sumpsissent, non eis impar Sacramentum, sed impar meritum fuit. Non dicunt ista nisi qui calicem Domini in vitam aeternam mutata mente suscipiunt; non qui judicium sibi manducant et bibunt, sicut Apostolus ait (I Cor. XI, 29); et tamen utrisque non unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda coelestia martyres, non ad funestanda praecipitia Circumcelliones. Memento ergo Sacramentis Dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa vel omnino non sint, vel minus sancta sint; sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium damnationis, non ad adjutorium sanitatis. Saltem quippe ipsa verba ultima psalmi hujus considerare debuisti, et propter eos qui Baptismo accepto apostatant intelligere, non ab omnibus qui sanctum Baptisma accipiunt posse dici, Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: et tamen sive permanentibus, sive lapsis, cum ipsi non sint unum, Baptismus unus est; et cum ipsi non utrique sancti sint, Baptismus in utrisque sanctus est: quia et apostatae si redeant, non quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti injuriam fecerint humiliantur.

CAPUT XLVIII.--111. PETIL. dixit: At ne vos sanctos esse dicatis; primum id assero, quia qui non fuerit innocens, non habet sanctitatem.

112. AUG. respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum; et quibus oculis, non dico conscientias omnium, sed vel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam judicares. Ille qui raptus est usque in tertium coelum, dicit, Sed neque ego me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3): et tu de universa terra, qua haereditas Christi dilatatur, audes ferre sententiam! Deinde si satis absolutum tibi videtur quod dixisti, Qui non fuerit innocens, non habet sanctitatem; quaero, si non habebat Saül sacramenti sanctitatem, quid in eo David venerabatur? Si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur? Nam eum propter sacrosanctam unctionem et honoravit vivum, et vindicavit occisum: et quia vel panniculum ex ejus veste praecidit, percusso corde trepidavit. Ecce Saül non habebat innocentiam, et tamen habebat sanctitatem, non vitae suae (nam hoc sine innocentia nemo potest), sed sacramenti Dei, quod et in malis hominibus sanctum est.

CAPUT XLIX.--113. PETIL. dixit: Nam si Legem perfidi nostis; sine injuria ipsius Legis hoc dixerim, hanc et diabolus novit. Namque Domino Deo in causa Job justi, quasi justus ita de Lege respondit, sicut scriptum est: « Dixit Dominus diabolo, Respexisti in puerum meum Job, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseverans in simplicitate; tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. Et respondit diabolus, et dixit Domino: Corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit » (Job. II, 3, 4). Ecce legaliter loquitur, qui nititur contra Legem. Et iterum Dominum Christum sermonibus suis sic ausus est attentare, sicut scriptum est: « Assumpsit diabolus Jesum in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei, Mitte te deorsum; scriptum est enim, Quia Angelis suis mandavit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait Jesus: Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum » (Matth. IV, 5-7). Nostis, inquam, sicut diabolus, Legem, qui in suis conatibus vincitur, et in actibus erubescit.

114. AUG. respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua Lege scripta sint verba quae diabolus dixit, cum sanctum virum Job apud Deum criminaretur; si hoc mihi esset propositum demonstrare, Legem quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse: sed quia non inde inter nos quaestio est, hoc praetermitto. Sic autem conatus es ostendere diabolum Legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui verba Legis noverunt justos esse. Quid ergo te adjuvet quod de diabolo commemorare voluisti, non video: nisi forte ut nobis veniret in mentem, quomodo ipsum diabolum vos imitemini. Sicut enim ille contra latorem Legis proferebat verba Legis, sic et vos e verbis Legis accusatis homines quos ignoratis, ut Dei promissis quae in ipsa Lege conscripta sunt resistatis. Deinde vellem mihi diceres, Confessores illi vestri, quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium? utrum Christo qui talia suggerentem diabolum repulit, an potius ipsi diabolo, qui talia Christo facienda suggessit? Duae sunt maxime viles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. Tu certe dixisti in primis partibus hujus epistolae, Laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit: hoc ad nos omnino non pertinet. Neque enim veneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligaverunt. Quanto autem nos probabilius in vos dicimus, Magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere voluit, et repulsus est? Quid ergo dicendi sunt, quibus hoc suasit et auditus est? Quid enim, nisi inimici Christi, amici autem diaboli; discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? Spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt; ille laqueum, isti praecipitium.

CAPUT L.--115. PETIL. dixit: Sed ut vestra singula destruamus, si sacerdotes vos dicitis, sic a Domino Deo dictum est per prophetam: « Ultio Domini super falsos sacerdotes. »

116. AUG. respondit: Quaere potius quid verum dicas, non unde maledicas; et quid doceas, non quid objicias.

CAPUT LI.--117. PETIL. dixit: Si cathedram vobis miseri vindicatis, ut superius diximus; habetis illam profecto quam David propheta psalmographus pestilentiae cathedram pronuntiavit (Psal. I, 1): vobis enim juste relicta est, quia eam sancti sedere non possunt.

118. AUG. respondit: Et haec non vides non aliqua esse documenta, sed vana convicia. Hoc enim est illud quod paulo ante dixi, Verba Legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis: sicut diabolus verba Legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. Ille caput nostrum sursum ascensurum, deorsum volebat dejicere: vos autem corpus ejusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem vultis redigere. Certe ipse paulo ante dixisti, nos Legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. Dicis quidem ista nihil probans, sed et si de aliquibus probares, de his caeteris non praescriberes. Verumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales vanissime criminaris, Cathedra tibi quid fecit Ecclesiae Romanae, in qua Petrus sedit, et in qua hodie Anastasius sedet: vel Ecclesiae Jerosolymitanae, in qua Jacobus sedit, et in qua hodie Joannes sedet, quibus nos in catholica unitate connectimur, et a quibus vos nefario furore separastis? Quare appellas cathedram pestilentiae Cathedram apostolicam? Si propter homines quos putas Legem loqui et non facere, numquid Dominus Jesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait, Dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit injuriam? Nonne illam cathedram Moysi commendavit, et illos servato cathedrae honore redarguit? Ait enim: Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis Cathedram apostolicam, cui non communicatis. Sed quid est aliud quam nescire quid dicere, et tamen non posse nisi maledicere?

CAPUT LII.--119. PETIL. dixit: Si sacrificia vos facere judicatis, de vobis quippe nequissimis Deus ipse sic dicit: « Facinorosus, » inquit, « qui sacrificat mihi vitulum, quasi canem occidat; et qui ponit similaginem, quasi sanguinem porcinum fundat » (Isai. LXVI, 3). Scitote vestrum sacrificium, qui humanum sanguinem jam fudistis. Et iterum: « Sacrificia eorum quasi panis luctus; omnis qui manducabit ex illo, inquinabitur » (Osee IX, 4).

120. AUG. respondit: Nos dicimus tale cuique sacrificium fieri, qualis accedit ut offerat, et qualis accedit ut sumat; et eos de sacrificiis talium manducare, qui ad illa tales accedunt quales et illi sunt: itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus, tale cuique esse qualis quisque fuerit; quia et illud scriptum est, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Per hanc sententiam veridicam et catholicam etiam vos Optati sacrificio non estis polluti, si facta ejus displicebant vobis. Nam utique panis illius panis luctus erat, sub cujus iniquitatibus Africa tota lugebat: sed panem luctus omnibus vobis communem esse, omnium vestrum malum schismatis facit. Nam secundum concilii vestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum sanguinem fudit. Dixistis enim ( In concilio Bagaiensi ), cum eos damnaretis, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3). Vide ergo quale sacrificium offerat, quem sacerdotem habetis, cum eum sacrilegum damnaveritis: et si hoc vobis nihil obesse arbitramini, rogo vos, vanitas calumniarum vestrarum quid oberit orbi terrarum?

CAPUT LIII.--121. PETIL. dixit: Si precem Domino facitis, aut funditis orationem, nihil vobis penitus prodest. Vestras enim debiles preces cruenta vestra conscientia vacuat: quia Dominus Deus puram magis conscientiam quam preces exaudit, Domino Christo dicente, « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est » (Matth. VII, 21). Voluntas Dei utique bona est: nam ideo in sacra Oratione sic petimus, « Fiat voluntas tua in coelo et in terra » (Id. VI, 11); ut quia bona ejus voluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. Vos ergo voluntatem Dei non facitis, quia mala quotidie perpetratis.

122. AUG. respondit: Ista omnia si et nos in vos dicamus, nonne qui nos audierit, insanos potius litigatores quam christianos disputatores, si ipse sanus est, judicabit? Non ergo reddimus maledictum pro maledicto. Servum enim Domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, docibilem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. II, 24, 25). Si ergo vobis objiciamus eos qui mala apud vos quotidie perpetrant, inepte litigamus, alios ex aliis accusantes. Si autem vos admonemus, ut sicut illa vobis non vultis objici, sic nobis non objiciatis aliena, in modestia vos corripimus, sed si aliquando resipiscatis.

CAPUT LIV.--123. PETIL. dixit: Si vero forte, quod nescio, daemonia pellitis, nec in vobis proderit: quia nec fidei vestrae, nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine Domini Jesu Christi pelluntur.

124. AUG. respondit: Gratias Deo, quia tandem confessus es posse valere invocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a peccatoribus invocetur. Hinc ergo intellige, cum Christi nomen invocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. Nos autem quomodo invocemus nomen Christi, non tuo judicio nobis opus est, sed ipsius qui invocatur a nobis. Solus enim potest nosse quo corde invocetur. Ex ejus tamen verbis certi sumus, ab omnibus gentibus eum salubriter invocari, quae benedicuntur in semine Abrahae.

CAPUT LV.--125. PETIL. dixit: Etsi prorsus virtutes et mirabilia faciatis, propter vestram nequitiam nec sic vos Dominus novit, Domino ipso dicente: « Multi dicent mihi in illo die, Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus. Tunc dicam illis, quoniam non novi vos; discedite a me, operarii iniquitatis » (Matth. VII, 22, 23).

126. AUG. respondit: Agnoscimus verba Domini. Hinc et Apostolus ait: Si fidem habeam ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Hic ergo quaerendum est quis habeat charitatem: invenies non esse nisi eos qui diligunt unitatem. Nam de exclusione daemonum, et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt et tamen ad regnum Dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec vestri debent gloriari, si qui forte ista possunt: quandoquidem nec Apostolos, qui vere ista salubriter atque utiliter poterant, voluit Dominus gaudere de talibus, quando eis ait: Nolite in hoc gaudere quod daemonia vobis subjecta sint, gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Quapropter ista quae ex Evangelio posuisti, et ego tibi possem dicere, si te viderem signorum virtutes operantem; et tu mihi, si talia me facientem videres. Non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici; et remotis ambagibus, quoniam ubi sit Ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit, audiamus dicentem, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Huic Ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat, cui non communicet vides, si cujus ista verba sint audis. Quid est autem dementius, quam Sacramentis Domini communicare, et verbis Domini non communicare? Hi utique dicturi sunt, In nomine tuo manducavimus et bibimus; et audituri, Non novi vos (Matth. VII, 22): qui corpus ejus et sanguinem in Sacramento manducant et bibunt, et membra ejus toto orbe diffusa, in Evangelio non agnoscunt, et ideo in eis in judicio non computantur.

CAPUT LVI.--127. PETIL. dixit: Quod et si, ut ipsi putatis, Domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima legaliter disputemus. Dicit apostolus Paulus, « Bona est lex, si quis ea legitime utatur » (I Tim. I, 8). Lex ergo quid dicit? « Non occides. « Quod semel fecit Cain parricida, vos fratres saepius occidistis.

128. AUG. respondit: Similes vobis esse nolumus: nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam ista tu nescis; et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.

CAPUT LVII.--129. PETIL. dixit: Dictum est, « Non moechaberis. » Unusquisque vestrum si carnaliter castus sit, spiritualiter moechus est, quia adulterat sanctitatem.

130. AUG. respondit: Possunt haec in quosdam veraciter dici, et nostros et vestros: qui si utrisque nostrum displicent, nec nostri nec vestri sunt. Sed tu, quod in quosdam dicis, et nec in ipsis probas, pro eo vis accipi ac si probaveris, non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.

CAPUT LVIII.--131. PETIL. dixit: Dictum est, « Falsum testimonium non reddes. » Cum regibus saeculi nos vestra tenere mentimini, nonne falsa conflatis?

132. AUG. respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec illa erant vestra quae a Maximianistis recepistis. Quod si propterea illa vestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt, non communicando parti Donati: attende quae loca teneatis, et cujus haereditati non communicetis; et cogitate, non regibus saeculi, sed regi Christo quid respondere possitis. De illo dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI, 8). Quo utique flumine, nisi ubi baptizatus est, et ubi super eum columba descendit, magnum charitatis et unitatis indicium? Vos autem huic unitati non communicatis, et adhuc loca unitatis tenetis; et invidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per jussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos vestros expuleritis. Non sunt haec verba per inane volantia: homines vivunt, civitates testantur, Gesta proconsularia et municipalia recitantur. Sileat aliquando vox calumniosa, objiciens reges saeculi universae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa concisae. Cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in Ecclesia Christi non esse; quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere nunquam valebitis: imo vero cum hoc dicitis, non jam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen objicitis. Nos quippe in Ecclesia sumus, quae ipsius testimonio praenuntiata est, et ubi suis testibus attestatus est dicens, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram. Vos autem falsos testes non solum hinc ostendimus, quia huic veritati resistitis; sed etiam in ipso judicio, quo cum Maximiani schismate conflixistis. Si enim secundum legem Christi agebatis; quanto congruentius secundum eam constituunt aliqui christiani imperatores, si possunt secundum eam judicare pagani proconsules? Si autem in adjutorium etiam terreni imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. Fecit hoc Paulus, cum adversus injuriosos civem Romanum se esse testatus est (Act. XXII, 25). Sed quaero quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis pellantur? Nullas omnino reperies: sed videlicet legibus quae adversus haereticos, atque inter eos etiam adversus vos ipsos latae sunt, illos expellere voluistis: adversus infirmos tanquam potentiores praevaluistis. Unde illi quia nihil potuerunt, innocentes se dicunt, tanquam sub leone lupus. Tamen legibus adversus vos latis profecto adversus alios nisi per falsum testimonium non uteremini. Si enim veraces sunt illae leges, cedite etiam vos locis quos tenetis: si aute fallaces sunt, cur per eas alios exclusistis? Quid, quod et veraces sunt, et vos per illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? Ut enim eis servirent judices, haereticos expellere voluerunt; unde vos priores expellere debuerunt: sed vos catholicos esse dixistis, ut vobis parcerent leges, per quas alios premebatis. Videris quid vobis apud vos ipsos videamini: illis tamen legibus non estis catholici. Cur ergo aut eas veraces falso testimonio fefellistis, aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?

CAPUT LIX.--133. PETIL. dixit: Dictum est, « Non concupisces rem proximi tui » (Exod. XX, 13-17). Vos nostra diripitis, ut pro vestris habeatis.

134. AUG. respondit: Et quaecumque unitas possidebat, non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum verba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes universae terrae, in unitate consistimus; nec propter malos quos a frumentis dominicis ante judicii ventilationem separare non possumus, nos a societate tritici separamus: et si qua jam concisi possidere coepistis, quia vobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cujus sunt omnia, facta sunt nostra; et juste nostra sunt: vos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi objicere alienae rei concupiscentiam, qui divina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur expulsi sunt: et ipsi Judaei, a quibus ablatum est regnum, secundum verba Domini, et datum est genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43), possunt objicere alienae rei concupiscentiam; quia Ecclesia Christi possidet, ubi persecutores Christi regnabant. Et post omnia, cum vobis ipsis dictum fuerit, Res alienas concupiscitis, quia maximianistas de basilicis ejecistis, quid respondeatis, non invenitis.

CAPUT LX.--135. PETIL. dixit: Qua igitur lege vos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?

136. AUG. respondit: Litigare vis, non disputare.

CAPUT LXI.--137. PETIL. dixit: Dicit autem Dominus Christus, « Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum. » Sic autem vos miseros damnat: « Qui resolverit unum ex his mandatis, minimus vocabitur in regno coelorum. »

138. AUG. respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia Scripturarum, quam sese habent, et ad rem quae inter nos agitur, non pertinet, non nimis curo: ubi autem impediunt quod tractamus, nisi veraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. Ecce hoc quod modo posuisti, non ita scriptum est: sed ita potius, Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et continuo secutus ait: Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 19, 20). Alibi enim Pharisaeos ostendit et arguit, quoniam dicunt, et non faciunt. Hos ergo et hic significavit, cum diceret, Qui solverit et sic docuerit: id est, docuerit verbis, quod solverit factis. Super quos abundare praecepit justitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. Et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per prudentiam, sed per malevolentiam comparatis, praecepit Dominus deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam: dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes, dicere et non facere; monet tamen populos facere quae dicunt, et non facere quae faciunt, (Id. XXIII, 2, 3), ne cathedrae sanctitas deseratur, et propter pastores malos gregis unitas dividatur.

CAPUT LXII.--139. PETIL. dixit: Et iterum, « Omne peccatum quod peccaverit homo, extra corpus est: qui autem peccaverit in Spiritu sancto, non ei remittetur, nec in hoc saeculo, nec in futuro. »

140. AUG. respondit: Et hoc non ita scriptum est, et vide quantum te fefellerit. Apostolus ad Corinthios scribens, ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Hoc autem aliud est, et aliud illud quod Dominus in Evangelio dixit: Omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in futuro (Matth. XII, 31, 32). Tu autem coepisti ex Apostolo sententiam, et eam tanquam una sit ex Evangelio terminasti: quod te non credo fraude, sed errore fecisse. Neutra enim ad rem pertinet, et cur haec dixeris, et quoquo modo dixeris, omnino non video: nisi forte, quia cum superius dixisses, damnatos esse a Domino qui resolverint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis, non unum, sed multa mandata solventes; et ne tibi objiceretur, voluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse solvere aliquod mandatum unde venia facilis possit accipi; aliud autem peccare in Spiritum sanctum, quod non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti; et rursus, timens profunditatem quaestionis excedentem vires tuas, hoc cursim perstringere voluisti, tanta trepidatione, ut quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes perverse se vestire aut calceare, nolueris attendere vel quid ad quod pertineat, vel ubi et quemadmodum scriptum sit. Quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, usque adeo nescitis, ut cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen ejus per vestrum nobis Baptismum promittatis. Quod unde fieri potest, si tale peccatum est, ut non dimittatur, neque in hoc saeculo, neque in futuro?

CAPUT LXIII.--141. PETIL. dixit: Divina vero mandata quibus rebus impletis? Dicit Dominus Christus, « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Vos persequendi malitia furoris divitias exhalatis.

142. AUG. respondit: Dicite ista potius Circumcellionibus vestris.

CAPUT LXIV.--143. PETIL. dixit: « Beati mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram. » Vos igitur immansueti terram et coelum pariter perdidistis.

144. AUG. respondit: Iterum atque iterum audite Dominum dicentem, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Cur non ergo illi perdiderunt terram et coelum, qui ut non communicent universae terrae, contemnunt verba sedentis in coelo? Nam de vestra mansuetudine, non tuae voces, sed Circumcellionum fustes interrogentur. Dicturus es, Quid ad nos pertinet? Quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis? Ideo enim ad vos pertinet schisma vestrum, quia pertinere ad vos peccatum non vultis alienum: nec tamen ob aliud vos a nobis separastis, nisi dum nobis objicitis crimen alienum.

CAPUT LXV.--145. PETIL. dixit: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. » Vos, nostri carnifices, lugentes facitis, non lugetis.

146. AUG. respondit: Considerate paululum quam multis, et quantum luctum dederint Deo Laudes armatorum vestrorum. Dicite iterum, Quid ad nos? Et ego iterum dicam, et tu quod dicis, Quid ad nos? quid ad orbem terrarum? quid ad eos qui laudant nomen Domini a solis ortu usque ad occasum? quid ad omnem terram quae cantat canticum novum? quid ad semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18)? Ergo ideo ad vos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad vos pertinent facta mala vestrorum, et hinc intelligitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiam si ea probaretis, facta eorum propter quos inde vos separastis.

CAPUT LXVI.--147. PETIL. dixit: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. » Vobis haec justitia est, ut nostrum sanguinem sitiatis.

148. AUG. respondit: Quid tibi dicam, tu homo nisi quia calumniosus es? Esurit quidem vos et sitit unitas Christi: quae utinam vos absorbeat; haeretici non eritis.

CAPUT LXVII.--149. PETIL. dixit: « Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. » Vos quando misericordes appellem, cum poenas justis ingeritis? an communionem nequissimam, dum animas inquinatis?

150. AUG. respondit: Nec vos justos probatis, nec nos poenas ingerere vel injustis. Et tamen sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors justa correptio. Nam unde est illud quod non intelligitis: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me? Hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subjunxit de lenitate perniciosae adulationis, et ait: Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Tu ergo attende quo voceris, et unde revoceris. Nam unde nosti quo in te animo sit quem saevum putas? Sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat, et apud nos et apud vos: sed sarcinam schismatis quam omnes portatis, abjicite, ut sarcinas vestras bonas in unitate portetis; et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis; si non possitis, pacifice toleretis.

CAPUT LXVIII.--151. PETIL. dixit: « Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt. » Quando Deum videbitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?

152. AUG. respondit: Quare hoc dicis? An forte nos ignorata quae homines dicunt objicimus omnibus gentibus, et manifesta intelligere nolumus quae Deus praedixit de omnibus gentibus? Haec est magna caecitas cordis; et si nec ipsam in vobis agnoscitis, haec est major caecitas cordis. 153. PETIL. dixit: « Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur » (Matth. V, 3-9). Vos pacem scelere fingitis, et bello quaeritis unitatem. 154. AUG. respondit: Non pacem scelere fingimus: sed pacem ex Evangelio praedicamus; cum quo si pacem habueritis, et nobiscum habebitis. Dominus resurgens, et se non solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus discipulorum praebens, inde coepit: Pax vobiscum, inquit. Et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus verbis aperuit. Ibi enim aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes; incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 36, 45, 46, 47). Cum his verbis pacem habete, et a nobis non dissentietis. Nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari praeclarius bellum nostrum; quandoquidem scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. V, 43). Et iterum scriptum est, Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Et tamen caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Quod si nemo carnem suam odio habet, et tamen adversus carnem suam concupiscit; ecce bello unitas quaeritur, ut corpus castigatum servituti subjiciatur. Quod autem spiritus facit adversus carnem, non odio, sed dilectione belligerans; hoc spirituales faciunt adversus carnales, ut quod agunt erga se, agant et erga illos, quia diligunt proximos tanquam proximos: sed bellum spiritualium est illa in charitate correptio, gladius eorum sermo Dei est. Ad tale bellum tuba apostolica concitantur cum magno impetu personante, Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Ecce non agimus ferro, sed verbo. Vos autem nec respondetis vera, et accusatis falsa: non corrigitis vestra, objicitis aliena. Dicit Christus verum testimonium de orbe terrarum; dicitis vos adversus Christum falsum testimonium contra orbem terrarum. Nos autem si vobis potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo potius quam vobis credimus, pacem scelere fingimus. Et haec cum dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur.

CAPUT LXIX.--155. PETIL. dixit: Cum dicat apostolus Paulus, « Obsecro vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia sustinentes invicem in charitate, sollicite agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis » (Ephes. IV, 1-3).

156. AUG. respondit: Haec si non tantum diceretis, sed et audiretis, etiam cognita mala propter pacem sustineretis, non propter dissensionem incognita fingeretis; vel quia postea didicistis propter unitatem Donati sustinere mala notissima et famosissima Optati. Quae ista dementia est? Tolerantur cogniti, ne concisio iterum concidatur; et infamantur incogniti, ne in ipsa integritate maneatur.

CAPUT LXX.--157. PETIL. dixit: Vobis dicit propheta, « Pax, pax, et ubi est pax » (Jer. VIII, 11)?

158. AUG. respondit: Tu nobis hoc dicis, non propheta. Tibi ergo respondemus: Si quaeris ubi sit pax, aperi oculos, et vide de quo dictum sit, Auferens bella usque ad fines terrae (Psal. XLV, 10). Si quaeris ubi sit pax, aperi oculos ad illam civitatem, quae non potest abscondi super montem constituta: aperi oculos et ad ipsum montem, et eum tibi Daniel demonstret ex parvo lapide crescentem, et implentem universam terram (Dan. II, 35). Tibi autem cum dicit propheta, Pax, pax, et ubi est pax? quid demonstrabis? An partem Donati ignotam innumerabilibus gentibus quibus notus est Christus? Non est ipsa quae non potest abscondi: et unde, nisi quia non est super illum montem constituta? Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): non Donatus, qui fecit de uno duo.

CAPUT LXXI.--159. PETIL. dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum » (Matth. V, 10). Vos beati non estis, sed beatos martyres facitis, quorum scilicet animabus coeli repleti sunt, corporumque memoria terrae floruerunt. Vos ergo non colitis, sed facitis quos colamus.

160. AUG. respondit: Plane si non dictum esset, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; sed dictum esset, Beati qui se ipsos praecipitant: implerent coelum martyres vestri. Sane de corporibus eorum multos terrarum flores videmus, sed sicut solet dici, flos cinis.

CAPUT LXXII.--161. PETIL. dixit: Cum ergo falsando mandata beati non sitis, vos divinis sententiis Christus Dominus condemnat. « Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplicius quam vos. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum et cyminum, et relinquitis quae gravioria sunt legis, judicium et misericordiam et fidem. Haec autem oportebat fieri, et illa non omittere. Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate » (Matth. XXIII, 13, 15, 23-28).

162. AUG. respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, quod in vos vicissim ore maledico et contumelioso similiter dici non possit. Sed ex superioribus quae a me dicta sunt, inveniet qui voluerit, haec in vos non per vana convicia, sed per vera testimonia posse dici. Verumtamen quia ex occasione, praetermittendum non est: certe antiquus populus Dei circumcisionem pro Baptismo habebat. Quaero ergo, si quem fecissent isti, in quos tanta dicuntur, Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi; utrum si corrigeretur, et vellet imitari Simeonem, Zachariam, Nathanaelem, iterum ab eis circumcidendus judicaretur. Quod si ridiculum est dicere, quamvis more atque ore vaniloquo talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? Quod si vos tales estis, quanto nos verius et melius post vos non baptizamus; sicut nec illi quos nominavi, post pessimos Pharisaeos circumcidi debebant? Deinde, cum tales sederint cathedram Moysi, cui Dominus honorem servavit; quare vos propter eos, quos istis sive juste sive injuste comparatis, Cathedram apostolicam blasphematis?

CAPUT LXXIII.--163. PETIL. dixit: Sed nos christianos ista non terrent. Quod enim estis male facturi, a Christo Domino habemus ante mandatum: « Mitto, » inquit, « vos sicut oves in medio luporum » (Id. X, 16). Lupinam rabiem vos impletis, qui non aliter Ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ovilibus inhiantes, pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine faucibus iram anhelantem respirant.

164. AUG. respondit: Vellem in vos dicere istam sententiam, sed nollem istis verbis: nimis inepta, vel potius insana sunt. Illud autem opus erat, ut certis aliquibus documentis, non vanissimis maledictis, nos lupos esse ostenderetis, vos autem oves. Nam cum et ego dixero, Nos sumus oves, vos autem lupi; ideone putas interesse aliquid, quia tu illa verbis turgidis dicis? Sed attende ut ego probem quod dico. Nempe Dominus, quod, velis nolis, nosti, ait in Evangelio: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan. X, 27). Multae sunt de diversis rebus voces Domini: verum, exempli gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem Dominus resurrexerit, et recitarentur ejus verba dicentis, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; si et his auditis ad credendum resuscitatum corpus ejus nollet acquiescere, non utique inter oves Domini deputaretur, quia vocem ejus auditam non sequebatur: sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos, ubi sit Ecclesia, cum ex ipso Evangelii loco, ubi post resurrectionem suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia verba recitamus, ubi futuram Ecclesiae latitudinem demonstravit, dicens: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 39, 46, 47); et vos omnibus gentibus, ubi haec completa sunt, communicare non vultis, quomodo estis oves hujus pastoris, cujus auditis vocibus non solum non obsequimini, verum etiam repugnatis? Et oves quidem vos non esse, hinc docemus: esse autem lupos, audite unde doceamus. Jam enim, quia ubi sit Ecclesia, verbis ipsius apparet, manifestum est ubi sit ovile Christi. Ab hoc igitur ovili certissimis verbis Domini demonstrato et expresso, quicumque, non dico per falsa, sed quod manifestum est, per incerta hominum crimina oves segregant, et ab unitatis atque charitatis vita ereptas et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces? At enim et ipsi Dominum Christum laudant et praedicant. Hi sunt ergo de quibus ipse ait: Induti pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). Ovina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in maledicis dentibus.

CAPUT LXXIV.--165. PETIL. dixit: O miseri traditores! impleri quidem Scripturam sic decuit; sed in vobis hoc doleo, quod partes malitiae vos implere meruistis.

166. AUG. respondit: Possem ego magis dicere, O miseri traditores! si mihi placeret, imo si justitia suaderet, omnibus vobis objicere quorumdam facta vestrorum. Quod ergo ad omnes vos pertinet, O miseri haeretici! caetera jam verba tua ego dixerim; scriptum est enim, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). « Impleri ergo Scripturam sic oportuit; sed in vobis hoc doleo, quod partes malitiae implere vos meruistis. »

CAPUT LXXV.--167. PETIL. dixit: Nobis autem Dominus Christus contra vestra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandavit. Quid enim dicit? « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, quomodo dilexi vos; » et, « In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem » (Joan. XIII, 34, 35).

168. AUG. respondit: Nisi haec verba longe a vestris moribus aliena in sermonis vestri superficiem transferretis, quomodo vos ovina pelle tegeretis?

CAPUT LXXVI.--169. PETIL. dixit: Paulus quoque apostolus, cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit graviores, sicut de se ipse testatur, frequenter afflictus: « Periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus » (II Cor. XI, 26). Quique iterum dicit: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi » (I Cor. IV, 16). Cum igitur nos falsi fratres appetitis, Pauli magistri patientiam sub nostris periculis imitamur.

170. AUG. respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: Neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de vobis sollicitus sit: omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 20, 21). Utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat Epistolam, cum illo erant. Non enim omnes qui erant ubicumque Christiani, sua quaerebant, non quae Jesu Christi. De his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. Quos enim alios tangit, cum alibi dicit, Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); nisi eos quos tanto vehementius, quanto interius metuebat? Si ergo velles imitari Paulum intus, esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.

CAPUT LXXVII.--171. PETIL. dixit: Nam qualis fides in vobis est, quae non habet charitatem? Paulo ipso dicente, « Si linguis hominum loquar, et Angelorum scientiam habeam, charitatem autem non habeam, ita sum tanquam aeramentum tinniens, aut cymbalum concrepans. Aut si habuero prophetiam, et noverim omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. »

172. AUG. respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, pelle te ovina contegi velle, ut si fieri potest, prius te ovis mordentem sentiat, quam praesentiat venientem. Nonne ista est charitatis laus, quae vestram calumniam solet lucidissima veritate convincere? An ideo arma ista nostra non erunt, quia vos ea praeoccupare conamini? Prorsus haec jacula viva sunt: undecumque jactentur, agnoscuntur quos perimant. Si a nobis missa fuerint, in vobis haerebunt: si a vobis mittuntur, in vos retorquentur. His enim nos apostolicis verbis, commendantibus eminentiam charitatis, vobis solemus ostendere quomodo non prosit hominibus, quamvis in eis sint vel Sacramenta vel fides, ubi charitas non est; ut cum ad unitatem catholicam venitis; intelligatis quid vobis conferatur, et quantum sit quod minus habebatis: charitas enim christiana nisi in unitate Ecclesiae non potest custodiri: atque ita videatis sine illa nihil vos esse, etsi Baptismum et fidem teneatis, et per illam etiam montes transferre possitis. Quod si haec et vestra sententia est, non in vobis detestemur et exsufflemus vel Dei Sacramenta quae novimus, vel ipsam fidem; sed teneamus charitatem, sine qua et cum Sacramentis et cum fide nihil sumus. Tenemus autem charitatem, si amplectimur unitatem: amplectimur autem unitatem, si eam non per verba nostra in parte confingimus, sed per verba Christi in unitate cognoscimus.

CAPUT LXXVIII.--173. PETIL. dixit: Et iterum, « Charitas enim magnanima est et benigna; charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt. » Vos autem quaeritis aliena. « Non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia tolerat, omnia sustinet: charitas nunquam excidet » (I Cor. XIII, 1-8). Hoc est breviter dicere: Non persequitur charitas, non adversum caeteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit.

174. AUG. respondit: Quoties tibi dicturus sum, haec si non probatis, ad neminem pertinent: si autem probatis, ad nos non pertinent; sicut nec ad vos, quae vestri quotidie committunt per scelera furiosorum, per luxurias vinolentorum, per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum. Quis non videat verum esse quod clamo? Sed nunc si esset in te charitas, congauderet veritati. Quam enim eleganter sub pelle ovina dicitur, Charitas omnia tolerat, omnia sustinet! ubi autem ventum fuerit ad examen, lupini dentes operiri non possunt. Cum enim charitas te, propter id quod dictum est, Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), etiamsi qua mala intus nosses, cogeret, non eis quidem consentire, sed tamen ea si prohibere non poteras, sustinere, ne propter malos ventilabro ultimo separandos, nunc a bonorum societate pacis vinculum abrumperes; foras vento levitatis excussus, paleae crimen objicis tritico, et quae fingis de malis, per contagionem valere et in bonis affirmas. Et cum Dominus dixerit, Ager est hic mundus, messis autem est finis saeculi; cum de frumentis et zizaniis dixisset, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 38, 39, 30): tu laboras verbis tuis, ut frumenta jam per totum agrum defecisse, et ad exiguam particulam vestram remansisse credantur; dum vis ut habeatur Christus mendax, tu autem verax. Et loqueris quidem contra conscientiam tuam: neque enim vere quisquam quoquo modo intuens Evangelium, audet in animo suo dicere, per tot gentes in quibus pene una voce respondetur Amen, et cantatur Alleluia, non esse Christianos. Et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non communicat, errare videatur, si quis tibi angelus de coelo, qui posset intueri universum orbem, diceret extra communionem vestram nusquam esse innocentes et bonos, procul dubio gauderes super iniquitate generis humani, et vera te dixisse antequam cognosceres gloriareris. Quomodo est ergo in te charitas, quae non gaudet super iniquitate? Sed noli falli: sunt per agrum, id est, per mundum usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit, Christus est veritas. Sit in te charitas, et congaudeat veritati. Contra Evangelium etsi angelus de coelo evangelizaverit, anathema sit (Galat. I, 8).

CAPUT LXXIX.--175. PETIL. dixit: Postremo, quae est ratio persequendi? Vos, miseri, interrogo; si putatis forsitan vos aliqua legis auctoritate peccare.

176. AUG. respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. Quia vero interrogas, quae sit ratio persequendi; vicissim te interrogo, cujus sit vox in Psalmo dicentis, Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5). Quaere itaque persecutionis vel causam vel modum, et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere.

CAPUT LXXX.--177. PETIL. dixit: Ego vero e contra respondeo, Jesum Christum neminem persecutum: et cum aliquae sectae Apostolis eidem suggerentibus displicerent (ita enim fidem venerat facere, ut non cogeret homines, sed potius invitaret), dicunt illi Apostoli, « Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum non sunt. » Dixit Jesus: « Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis sunt. »

178. AUG. respondit: Verum dicis, multo uberius te prolaturum de tuo quae in Scripturis non inveniuntur. Si enim de Scripturis sanctis velis testimonia proferre, numquid ea quae non inveneris proferes? Vestra autem mendacia quam multa sint, in vestra potestate est. Ubi enim scriptum est quod posuisti, vel quando aut Domino illud suggestum est, aut a Domino illud responsum est? Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum non sunt, nunquam Filio Dei quisquam discipulorum dixit: unde nec illud ab eo responderi potuit, Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis sunt. Sed est quiddam simile, quod revera in Evangelio legimus de quodam suggestum esse Domino, qui daemonia in ejus nomine ejiciebat, et cum discipulis eum non sequebatur, ubi Dominus ait, Nolite prohibere: qui contra vos non est, pro vobis est (Luc. IX, 49, 50). Hoc autem ad sectas demonstrandas, quibus pepercisse Dominus videatur omnino non pertinet. Sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est. Si autem imperitis sanctarum Scripturarum nebulas falsitatis injicere voluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. Est tamen quod de hoc ipso, de quo Domino suggestum est, nos agamus. Quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum, valebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi; sic praeter Ecclesiae communionem valet sanctitas Sacramenti. Neque enim Baptismus consecratur nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quis autem insanissimus dixerit, etiam praeter Ecclesiae communionem nomen Filii valere, Patris autem et Spiritus sancti non valere? aut valere quidem in homine sanando, non autem valere in Baptismo consecrando? Sed plane praeter Ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum vinculum et charitatis supereminentissimum donum, nec ille a quo daemonium ejicitur, nec ille qui baptizatur, aeternam vitam consequitur: sicut nec illi qui per communionem Sacramentorum intus videntur, et per iniquitatem morum foris intelliguntur. Quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos, quos de templo expulit flagellando, jam supra diximus.

CAPUT LXXXI.--179. PETIL. dixit: Sanctus vero apostolus Paulus haec dicit: « Quoquo modo, inquit, Christus annuntietur. »

180. AUG. respondit: Contra te loqueris, sed tamen quia pro veritate loqueris, si eam dilexeris, pro te sit quod loqueris. Quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus Paulus? Recolamus hoc paululum, si placet. Quidam, inquit, per invidiam et contentionem, quidam vero per bonam voluntatem Christum annuntiant; quidam ex charitate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum: quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 15-18). Videmus istos rem quidem sanctam et castam et veram, non tamen caste annuntiasse, sed per invidiam et contentionem, sine charitate, sine castitate. Certe paulo ante laudes charitatis adversus nos dicere videbaris ex Apostoli testimonio, quia ubi charitas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis charitas non est, et tamen erat Christi praedicatio, de qua se gaudere sic dicit Apostolus. Neque enim malo illorum gaudet, sed bono nominis Christi. In ipso quippe charitas erat, quae non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 6). Invidia porro, quae in illis erat, diabolicum malum est: hac enim et cecidit et dejecit. Hi ergo tam mali, quos sic arguit Apostolus, in quibus erat tantum bonum de quo gaudet Apostolus, ubi erant? intus, an foris? Elige quod volueris. Si intus, ecce noverat eos Paulus, et eum tamen non polluebant: sic vos non polluerent in unitate orbis terrarum, de quibus nescio quae seu vera dicitis, seu falsa confingitis. Quare ergo vos separastis? quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? Si autem foris erant, ecce et in eis qui foris sunt, et utique ad vitam aeternam, quia charitatem non habent et unitatem non tenent, pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, quorum praedicationem Apostolus propter ipsam nominis sanctitatem, quamvis illos detestetur, gaudendo confirmat. Recte ergo ipsi nomini non facimus injuriam, cum ad nos veniunt qui foris erant: sed ipsos corrigimus, illud honoramus. Vos itaque videte quam nefarie in eis, quorum facta sicut videtur arguitis, etiam Sacramentum nominis Christi, quod in eis sanctum est, exsufflatis. Et tu quidem istos, quos commemoravit Apostolus, sicut verba tua indicant, foris ab Ecclesia fuisse arbitraris. Ita cum times a Catholicis pati persecutionem, de qua nobis loquendo facis invidiam, confirmasti in haereticis Christi nomen, cui rebaptizando facis injuriam.

CAPUT LXXXII.--181. PETIL. dixit: Si igitur tanta potentia fidei non est aliquibus adversata, qua tu ratione persequeris, ut cogas homines inquinari?

182. AUG. respondit: Nec persequimur vos, nisi quemadmodum persequitur veritas falsitatem: nec ad nos pertinet, si quis vos aliter persecutus est; sicut nec ad vos quidquid vestri similiter faciunt: nec vos cogimus inquinari, sed suademus sanari.

CAPUT LXXXIII.--183. PETIL. dixit: Quod si cogi per legem aliquem vel ad bona licuisset, vos ipsi, miseri, a nobis ad fidem purissimam cogi debuistis. Sed absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus.

184. AUG. respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus invitus, sed per severitatem, imo et per misericordiam Dei, tribulationum flagellis solet perfidia castigari. Numquid quia mores optimi libertate voluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? Sed tamen male vivendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene vivendi doctrina contemnitur. Si quae igitur adversus vos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male facere prohibemini. Nam bene facere nemo potest, nisi elegerit, nisi amaverit quod est in libera voluntate: timor autem poenarum et si nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis coercet malam cupiditatem. Qui tamen adversas leges constituerunt, quibus vestra comprimatur audacia? nonne hi de quibus dicit Apostolus, quia non sine causa gladium portant; ministri enim Dei sunt, vindices in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 4)? Tota igitur quaestio est, utrum vos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium objicit orbis terrarum: cujus quaestionis discussione neglecta, superflua loquimini; et cum vivatis ut latrones, mori vos jactatis ut martyres. Et quia vel ipsas leges, vel invidiam formidatis, vel ad resistendum impares estis, non dico adversus tot homines, sed adversus tot gentes catholicas; etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad vestram partem neminem cogitis. Isto modo et milvus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet. Ubi enim potuistis, et non fecistis? Unde ostenditis quam plura faceretis, si possetis. Quando Julianus vobis, Christi invidens paci, basilicas reddidit unitatis, quae strages a vobis factae sint, quando vobiscum apertis templis suis etiam daemones exsultabant, quis commemorare sufficiat? Bello Firmiano quae a vobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesareensis interrogetur. Tempore Gildoniano, quia unus collega vester familiarissimus amicus ejus fuit, viderint Maximianistae quae senserint. Nam Felicianum ipsum qui modo vobiscum est, si ad jusjurandum liceret provocare, utrum ad communionem vestram non invitum Optatus redire compulerit; movere labia non auderet, praesertim si ejus faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. Sed isti, ut dixi, viderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato talia fecerant. Ipsa Ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique, armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. Quae res coegit tunc primo adversus vos allegari apud vicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus vestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis! Quid autem mansuetius sit, quam ut coercitione damnorum tanta vestra scelera multarentur? Quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia judicum aut aliquarum potestatum, quisque ubi potuerit, in locis vestris propria dominatione committatis? Quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale vel a prioribus comperit, vel ipse expertus est? Nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum vestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam Catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cujusdam diaconi nostri furnarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abjecerit, eique nulla exsilii lege damnato, communicationem non solum in civitate Romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negaverit? Quid nuper, quod ipse adhuc lugeo, nonne Crispinus vester Calamensis, cum emisset possessionem, et hoc emphyteuticam, non dubitavit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in civitatibus esse jussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere? Quibus autem, nisi talibus factis, etiam ipsas de quibus conquerimini leges, longe quidem infra meritum sceleris vestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? An vero violentis incursibus Circumcellionum vestrorum, qui sub vestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur, nisi vos obsides in civitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem, si non timore, vel pudore ferre nolitis? Noli ergo dicere, Absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus. Facitis enim, ubi potestis: ubi autem non facitis, non potestis, sive legum, sive invidiae timore, sive resistentium multitudine.

CAPUT LXXXIV.--185. PETIL. dixit: Dicit enim Dominus Christus, « Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit » (Joan. VI, 44). Cur autem vos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse Dominus Deus liberum arbitrium dederit hominibus; viam tamen justitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret. Dixit enim: « Posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam; quod volueris elige. » Ex quo vos arbitrio, miseri, vobis non aquam, sed ignem potius elegistis. « Sed tamen, inquit, bonum elige, ut vivas » (Eccli. XV, 17, 18). Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti.

186. AUG. respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo Deus Pater attrahat ad Filium homines, quos in libero dimisit arbitrio; fortassis eam difficile soluturus es. Quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod voluerit eligat? Et tamen utrumque verum est: sed intellectu hoc penetrare pauci valent. Sicut ergo fieri potest ut quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen Pater ad Filium: sic fieri potest ut ea quae legum coercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. Quidquid enim homo durum et molestum patitur, admonetur ut cogitet quare patiatur: ut si pro justitia se pati perspexerit, idipsum bonum eligat pro justitia talia sustinere; si autem viderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans, mutet in melius voluntatem, simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate, multo utique gravius et perniciosius nocitura. Et vos cum aliquid adversus vos reges constituunt, admoneri vos credite, ut cogitetis quare ista patiamini: si propter justitiam, revera illi persecutores vestri sunt; vos autem beati qui persecutionem passi propter justitiam, possidebitis regnum coelorum (Matth. V, 10; I Petr. II, 20): si autem propter iniquitatem schismatis vestri, quid illi nisi correctores vestri sunt; vos autem, sicut caeteri diversorum scelerum rei, qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? Nemo ergo vobis aufert liberum arbitrium: sed vos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti vivere in pace, an in malitia perseverantes, falsi martyrii nomine vera supplicia sustinere. Sic vos autem alloquor, quasi vero aliquid dignum vestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis, et in tanta impunitate regnetis; ita furiosi, ut per Dei laudes amplius quam buccina bellica terreatis; ita calumniosi, ut etiam spontanea vestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis. 187. Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus, Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti. Ita vero, si vestris criminationibus crederemus, benigne viveremus: quia Dei promissionibus credimus, vivere nos nolle damnamus. Bene, ut arbitror, meministis quid Apostoli dixerint Judaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus, ut respondeatis nobis, utrum Deo magis obediendum sit, an hominibus (Act. V, 29). Traditores, thurificatores, persecutores, verba sunt hominum contra homines. In sola dilectione Donati remansit Christus: verba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. Scriptum est enim, In lata gente gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis (Prov. XIV, 28): haec ergo verba sunt hominum. At illa in Evangelio, Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47); verba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a Patre in latitudine regni sui. Utrisque auditis, hanc Ecclesiae communionem potius eligimus, et hominum verbis Christi verba praeponimus. Rogo, quis est qui nos dicat mala elegisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?

CAPUT LXXXV.--188. PETIL. dixit: Numquid igitur caedem vel schismaticis Deus jussit inferri? Qui si omnino praeciperet, vos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ac Barbaris, non tamen a Christianis.

189. AUG. respondit: Vestri Circumcelliones quiescant, et nolo nos de Barbaris terreas. Utrum autem schismatici nos simus an vos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet Ecclesiam suam. Lege ergo Evangelium; et respondet tibi, In Jerusalem et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Quisquis igitur in Ecclesia non invenitur, jam non interrogetur, sed aut correctus convertatur, aut correptus non conqueratur.

CAPUT LXXXVI.--190. PETIL. dixit: Neque enim Dominus Deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in vita carnifice voluerit permanere.

191. AUG. respondit: Si occisori fratris Deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem vitam: vide ne forte hoc sit, quod cum regis cor in manu Dei sit, unde multas ad vos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla tamen lex regia vos jussit occidi; fortasse propterea, ut quicumque vestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt, Cain parricidae supplicio, vita carnifice crucientur. Legimus enim multos a famulo Dei Moyse misericorditer interfectos: nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est Dominum deprecatus, ut diceret: Domine, si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 28, 31); ineffabilis ejus charitas et misericordia satis apparet. Numquid ergo subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot millia juberet occidi? Considerate itaque ne forte majore iracundia Dei per tot leges adversus vos latas a nullo Imperatore jussi fueritis occidi. An illi fratricidae non vos comparandos putatis? Audite Dominum per prophetam dicentem: Ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus, et in omni loco incensum admovebitur nomini meo, et hostia pura. Magnum nomen meum in nationibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 11). Huic fraterno sacrificio super quod respicit Deus, invidere vos per calumnias vestras ostenditis: et si quando audieritis, a solis ortu usque ad occasum laudari nomen Domini (Psal. CXII, 3); quod est vivum sacrificium, de quo dictum est, Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14): ita concidet vultus vester, ut illius homicidae. Sed quia universum orbem interimere non potestis, odio ipso rei tenemini, dicente Joanne, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Et utinam innocens frater in vestrorum potius Circumcellionum tela trucidandus, quam in vestram linguam rebaptizandus incurrat!

CAPUT LXXXVII.--192. PETIL. dixit: Monemus vos ergo, si libenter audiatis, et si non libenter accipitis, admonemus; quia Dominus Christus non occidendi formam, sed moriendi, Christianis instituit. Nam si ita repugnantes diligeret, nollet pro nobis occidi.

193. AUG. respondit: Utinam formam ejus sequerentur martyres vestri; non se praecipitarent; quod ille diabolo suggerente non fecit (Matth. IV, 6, 7). Vos autem cum majores nostros etiam defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam? Quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum vestrorum malefacta notissima vobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam? Sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum adversus ipsum Dominum vos falsum testimonium dicere videamus: quandoquidem ipse Ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit; et vos contradicitis. Hanc vero formam nec ab ipsis Judaeis persecutoribus accepistis: illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra; vos Evangelium sedentis in coelo. Quod Evangelium mitius pertulit saevientium regum flammas, quam vestras patitur linguas: nam illis incendentibus unitas mansit, vobis loquentibus manere non potuit. Qui verba Domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta contemni. Non ergo illi in Evangelio exercerent flammas suas, si eis contra Evangelium permitteretis linguas vestras. In illa persecutione Evangelium Christi ab aliis saevientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis saevientibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur; nullis contradicentibus oppugnabatur: sceleratiores vobis persecutionis partes transacta gentium persecutione servastis. Qui Christi nomen persequebantur, Christo crediderunt: qui propter Christi nomen honorantur, Christo contradicunt.

CAPUT LXXXVIII.--194. PETIL. dixit: Ecce vobis plenissimum documentum, quod Christiano non liceat in pernicie aliena versari. Disciplinae autem hujus initium Petro est constitutum, sicut scriptum est: « Percussit Petrus auriculam servi principis Judaeorum, et abscidit eam. Dixitque illi Jesus: Petre, reconde gladium tuum in theca. Qui enim gladio utitur, gladio morietur » (Matth. XXVI, 51, 52).

195. AUG. respondit: Cur ergo non tali voce compescitis arma Circumcellionum? An praeter Evangelium vos loqui arbitremini, si dixeritis, Qui fuste usus fuerit, fuste morietur? Date ergo veniam, quia nec illos a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere majores nostri: neque enim scriptum est in Evangelio, Qui aliquem praecipitaverit, praecipitio morietur. Atque utinam sicut illa vel falsa vel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent. Quanquam fortasse irascimini, quod legionibus vestris, etsi non legibus, saltem verbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saevire fustibus dicimus. Vetus quippe ista eorum malitia fuit, nunc autem nimium profecerunt. Nam inter vinolenta convivia, et cum feminis maritos non habentibus, liberam comitandi, vagandi, jocandi, bibendi, pernoctandi licentiam, non solum fustes tornare, sed etiam ferrum vibrare et fundas circumagere didicerunt. Sed cur eis non dicam (quo animo dicam, et quo illi accipiant, noverit Deus), Insani, gladius Petri quamvis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in corpus persecutoris exsertus est; vestra vero arma adversus Christum divisa sunt: corpus vero cui ille caput est, id est, Ecclesia ejus, per omnes gentes est. Ipse hoc dixit, et ascendit in coelum, quo eum furor Judaeorum sequi non potuit: et membra ejus in corpore quod ascendens commendavit, furor vester oppugnat. Pro istis membris adversus vos saeviunt, et vobis resistunt, quicumque in Catholica parvae adhuc fidei, eo animo sunt, quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. Sed multum interest inter vestram persecutionem et istorum. Vos similes estis servo sacerdotis Judaeorum; quia servientes principibus vestris, adversus Ecclesiam catholicam, id est, adversus Christi corpus armamini: isti autem tales sunt, qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est, pro Ecclesia, etiam corporaliter pugnant. Sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est; quanto magis vobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis, pro quibus illi sic dimicant. Sed laesi a talibus etiam nos odistis, et tanquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad Patris dexteram non auditis. Sed quibus loquar, aut quando eis loquar, quibus nec horam invenio, vinum etiam mane ructuantibus, sive jam ebriis, sive adhuc? Quinimo et minantur, non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. Donet nobis Dominus canticum graduum, quo dicere possimus, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram, ab aliis hic, ab aliis alibi, et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt, haereticis oppugnatur.

CAPUT LXXXIX.--196. PETIL. dixit: Ergo, inquam, mortem pro fide subeundam constituit, quam cuiquam pro communione faciendam. Christianitas enim mortibus proficit. Nam nemo fidelissimus viveret, si mors a fidelibus timeretur. Dicit enim Dominus Christus: « Si granum tritici cadens in terram non moriatur, solum manet; si autem moriatur, multum fructum facit » (Joan. XII, 24, 25).

197. AUG. respondit: Vellem scire quis primo de parte vestra se praecipitaverit. Valde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadaverum pullulavit. Sane cum verborum Domini memineritis, quia se dixit granum moriturum, et multum fructum facturum; quare ipsi fructui, quod per totum mundum veracissime, provenerit invidetis; et ei zizaniorum vel paleae crimina, vel quae audistis vel quae finxistis, objicitis?

CAPUT XC.--198. PETIL. dixit: Sed vos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus vos in summo judicio deceat concremari. Non maledicimus; sed omnis spinosa conscientia, Dei sententia sic tenetur.

199. AUG. respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum veniret in mentem; quia utraque per agrum jussa sunt crescere usque ad messem: vos autem oculum malevolentiae in zizaniis acriter figitis, et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum, excepta Africa, crevisse contenditis.

CAPUT XCI.--200. PETIL. dixit: Ubi est quod dicit Dominus Christus: « Si acceperis alapam, praepara et alteram maxillam » (Matth. V, 39)? Ubi est illud, quod sputa in facie passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? Ubi est quod dicit apostolus Paulus: « Si quis vos in faciem caedit? » Ubi est quod iterum dicit: « In plagis supra modum, in mortibus frequenter, in carceribus abundantius » (II Cor. XI, 20, 23)? Quae pertulit memorat, non quae fecit. Suffecerat fidei christianae a Judaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?

201. AUG. respondit: Itane vero vos accepta alapa praebetis alteram maxillam? Non istam vobis famam furiosa vestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim vagantia compararunt. Utinam vobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum veterem Legem, oculum pro oculo, dentem pro dente peteretis (Deut. XIX, 21), non pro auditis verbis fustes erigeretis.

CAPUT XCII.--202. PETIL. dixit: Quid autem vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? Quod ut breviter doceam, Machabaeos fratres rex persecutus est (II Machab. VII). Rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis addixit (Dan. III). Rex quaesivit animam pueri Salvatoris (Matth. XI, 16). Rex justissimum Danielem ferinis morsibus, ut putabat, objecit (Dan. VI). Ipsumque Dominum Christum judex nequissimus regis occidit (Matth. XXVII, 26). Inde est quod Apostolus clamat: « Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus saeculi, neque principum hujus mundi quae evacuatur; sed loquimur Dei sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, non utique Dominum majestatis crucifixissent » (I Cor. II, 6-8). Sed de pristinis regibus paganis hoc dictum sit. Vos autem, hujus saeculi imperatores, quia christiani esse desiderant, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula vestri mendacii eosdem bona mente credentes, ad iniquitatem vestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes reipublicae praeparatis in Christianos incurrant, putentque se suasionibus vestris Deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente Domino Christo, « Veniet, inquit, tempus ut qui tos occiderit, putet se Deo officium facere » (Joan. XVI, 2). Nihil igitur interest vobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum, pagani, quod absit, an christiani esse desiderent; cum eosdem contra Christi familiam non cessatis armare. Nescitis autem, aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis majus crimen est suasoris? Jezabel in mortem hominis justi vel pauperis maritum suum excitaverat regem, pari tamen supplicio vir et uxor ambo perierunt (III Reg. XXI). Neque enim vos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadela feminea reges impulit in reatum. Etenim per filiam uxor Herodis impetravit ac meruit in disco ad mensam caput Joannis afferri (Matth. XIV, 8, 9). Pontium Pilatum Judaei sic coegerunt, ut Christum Dominum cruci suffigeret, cujus sanguinem vindicem super se semper ac suos manere voluerunt (Id. XXVII, 24-26). Ita vos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. Non enim, etsi judex percutiat, non vestrae nos potius calumniae ferierunt. Dicit enim propheta David ex Domini Christi persona, « Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit illos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli illos comminues. » Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari vel nescii persequi cuperent Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent: quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos illis sine dubio ostenderetis, si velletis ut viverent; vel certe, quod tertium est, ipsos sibimet legere vestra malitia permisisset: primus Davidicus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani viverent et regnarent; quos quidem male decepistis, dum vobis sese committunt. Vos namque illis quae mala sunt fingitis, et quae bona sunt occultatis. Hoc tandem legant vel serius, quod olim legere debuerunt. Quid enim dicit? « Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit quam cito ira ipsius super vos, beati omnes qui confidunt in eo » (Psal. II). Imperatores, inquam, suasionibus premitis, ut Pilatum, quem, ut diximus, Judaei presserunt, licet ipse clamaverit lavans publice manus, « Liber sum a sanguine hujus justi » (Matth. XXVII, 24): tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit? Sed ut vetera taceam, in vestris exemplis advertite imperatores quam plures ac judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Ut relinquam Neronem, qui primus est persecutus Christianos; Domitianum similiter Neronis maximam partem, Trajanum, Getam, Decium, Valerianum, Diocletianum; periit etiam Maximianus: qui cum thura praedicarent, incensis codicibus dominicis, primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Mensurius, et Caecilianus, ex ipsis sacrilegis flammis, ut favillae vel cineres remanserunt. Thuris enim conscientia omnes implicuit, qui Mensurio consensistis. Periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt. Ursacium namque barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Nonne idem vestro impulsu percussor est, qui, ut rex Achab, quem diximus a muliere persuasum, justum pauperem occidit (III Reg. XXI)? Ita nos quoque justos et pauperes (circa opem dixerim mundanam, nam gratia Dei in nobis non est pauper) non desinitis jugulare. Non enim (si tamen manu non facitis) non lingua carnifice hominem jugulatis. Scriptum est enim: « Mors et vita in manibus linguae » (Prov. XVIII, 21). Omnes ergo qui occisi sunt, tu qui suasor es occidisti. Neque enim manus carnificis nisi lingua tua fervescit, et ille dirus pectoris calor in alienum sanguinem verbis tuis accenditur, sanguinem justum sui vindicem diffusoris.

203. AUG. respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi adversus nos invidiose loquimini, si debite digneque respondeam, vereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in vos concitare voluisse. Quanquam cum more vestro universaliter in omnes Catholicos hujus invectionis impetu fereris, nec me utique praetermittis. Curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo, quam me talibus respondendo. Ac primum vide quemadmodum tibi tu ipse adverseris: certe istum locum sic exorsus es, Quid autem vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? His verbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. Et paulo post dicis: Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari vel nescii persequi cuperent Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent: quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos illis sine dubio ostenderetis, si velletis ut viverent. Quomodo igitur nos regum vis esse doctores? Et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, si ea bene utuntur, nihil peccant: si qui vero inde extolluntur, multo levius quam vos peccant. Vobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano, et, quod est gravius, apostata et christiani nominis hoste Juliano, a quo vobis basilicas quasi vestras reddi deprecantes, hoc in ejus laude posuistis, quod apud eum sola justitia locum haberet? Quibus verbis (credo enim vos latine intelligere) et idololatria Juliani, et apostasia justitia est appellata. Tenetur petitio, quam vestri majores dederunt; constitutio, quam impetraverunt; Gesta, ubi allegaverunt. Evigilate, et attendite: inimico Christi, apostatae, adversario Christianorum, servo daemoniorum, talibus verbis ille, ille, vester ille Pontius supplicavit. Ite nunc, et nobis dicite, Quid vobis est cum regibus saeculi? ut surdi surdis populis legatis, quod cum ipsis audire non vultis: Stipulam in oculo fratris tui vides, trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3). 204. Quid, inquis, vobis est cum regibus saeculi, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? Hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges justi senserint inimicos: nec considerasti quod plures enumerari possint, quos habuerint amicos. Pater Abraham a rege divinitus admonito ne attaminaret ejus uxorem, et amicissime habitus est, et munus accepit (Gen. XX). Isaac filius ejus regem similiter amicissimum expertus est (Id. XXVI, 11). Jacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus, eum etiam benedicit (Id. XLVII). Quid loquar de filio ejus Joseph, qui post carceris tribulationem, quo velut igne sicut aurum castitas ejus probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus (Id. XXXIX et XLI), jurabat etiam per Pharaonis salutem (Id. XLII, 15), non tanquam typho elatus, sed benevolentiae non ingratus. Regis filia Moysen adoptavit (Exod. II, 10). David ad alienigenam, regis Israel compulsus iniquitate, confugit (I Reg. XXVII). Elias ante currum pessimi regis, non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio (III Reg. XVIII, 44-46). Elisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per ejus intercessionem praestari vellet, etiam ultro offerendum putavit (IV Reg. IV, 13). Sed ad ipsa jam tempora veniam, quando captivus Dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi irrepsit oblivio. Volens enim probare quod reges nunquam Christianitas nisi invidos senserit, commemorasti tres pueros et Danielem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non vicinis, sed plane ipsis admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum, sive in Deo laudando atque praedicando, sive in ipsis pueris honorandis exstiterit; qualem rex habuerit Danielem, et non recusantem quibus muneribus exornaverit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in verbis ejus apparet, donum Dei quo praeditus erat indicando, interpretando ejus somnium non subtraxit. Unde cum ab invidis sancti viri, sacrilega vesania calumniantibus, invitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quanquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium Dei sui salvum futurum. Itaque cum ille refrenata divinitus leonum rabie vixisset illaesus, sollicita et amica voce regis ipsius sibi praemissa, et ipse cum benedictione de lacu respondit, Rex, in saeculum vive (Dan. III-VI). Cur istas regum cum sanctis amicitias, cum sermo tuus ibidem versaretur, cum istorum famulorum Dei, in quibus haec acta sunt, tu ipse commemorares exempla, vel non vidisti, vel videre noluisti, vel quod nescio quemadmodum excuses, visa notaque tacuisti? Quod si te, sicut causae pessimae defensorem, studium falsitatis astruendae non impediret, et te nolentem vel nescientem a luce veritatis averteret; profecto reges quosdam bonos, quosdam autem malos, et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine ulla difficultate recoleres. Et miramur quod se Circumcelliones vestri sic praecipitant. Quis post te currebat, obsecro? te quis Macarius, quis miles insequebatur? Nempe in abruptum falsitatis hujus nullus nostrum te impulit. Cur ergo clausis oculis sic isti praeceps, ut cum dixisses, Quid autem vobis est cum regibus saeculi? non adjungeres, quos saepe Christianitas invidos sensit; sed non dubitares dicere, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit? Itane vero nec ipse cogitasti, nec eos qui scripta tua legerent, cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia, Nescit quid loquatur? 205. An quia illi quos commemoravi, veterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil adversari arbitraris, quia non dixisti, Quos nunquam justitia nisi invidos sensit; sed dixisti, quos nunquam Christianitas nisi invidos sensit: ex illo fortasse tempore volens eos intelligi justis invidere, ex quo christiani appellari coeperunt? Quid ergo sibi volunt exempla veterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti, imprudentius docere voluisti? Numquid enim Machabaei, vel tres pueri, vel Daniel, non antequam Christus in terra nasceretur, vel egerunt illa vel pertulerunt? Deinde cur, ut paulo ante commemoravi, Juliano vero Christianitatis invido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam justitiam locum habere dixistis? Si Christianitatis invidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? At vero Constantinus, nequaquam christiani nominis invidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro ejus unitate justissime judicans, acceptari a vobis nec ad se appellantibus meruit. Ambo jam christianis temporibus, sed non fuerunt ambo christiani: quod si ambo Christianitatis invidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? Petentibus enim majoribus vestris, episcopale judicium dederat Constantinus, et apud Romam, et apud Arelatum: quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. Si autem, quod verum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostataverat; cur christianus consulens unitati contemnitur, et apostata favens divisioni laudatur? Constantinus vobis basilicas jussit auferri, Julianus restitui. Quid horum christianae paci conveniat vultis nosse? Illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. O quam velles dicere: Male factum est ut Juliano ita supplicaretur, sed hoc quid ad nos pertinet? Quod si diceres, et in his quidem verbis tuis Catholica vinceret, ad cujus sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis, de quibus vultis, sicut vultis. Sed non potes dicere, male factum ut Juliano ita supplicaretur: oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas; Pontius fecit, Pontius supplicavit, Pontius apostatam justissimum dixit, Pontius apud apostatam solam justitiam locum habere praedicavit. His verbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Julianus expressit. Exstant allegationes vestrae: non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. An forte quia contra unitatem Christi, petitioni vestrae aliquid concessit apostata, verum putas esse quod dictum est, apud eum solam locum habere justitiam? quia vero imperatores christiani, quod valere arbitrantur ad Christi unitatem, contra vestram statuunt voluntatem, Christianitatis invidi appellantur? Sic desipiant omnes haeretici, et resipiant ut non sint haeretici. 206. Et ubi, inquies, impletum est quod Dominus dicit, Veniet tempus, ut qui vos occiderit, putet se Deo officium facere (Joan. XVI, 2)? Neque enim hoc de Paganis dici potuit; qui non propter Deum, sed propter idola Christianos persequebantur. Non videtis, si hoc de his imperatoribus dictum esset, qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praecipue fuisse jussuros, ut occideremini: quod nunquam omnino jusserunt. Sed vestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt; et voluntarias mortes suas, dum nobis invidiosas putant, sibi perniciosas non putant. Quod si de regibus nomen Christi honorantibus illud a Domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid Catholica in Oriente perpessa sit, quando Valens imperabat arianus. Ecce haberem, quo intelligerem impletum esse, quod Dominus ait, Veniet tempus, ut qui vos occiderit, putet se officium Deo facere: ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid adversus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. Verumtamen tempus illud post ascensionem Domini completum esse reminiscimur; sancta Scriptura hujus rei testis omnibus nota est. Judaei putabant se officium Deo facere, cum Apostolos occidebant. Inter hos qui officium Deo arbitrabantur se exhibere, etiam Saulus noster, nondum noster, fuit: ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliviscendas enumeret, Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam (Philipp. III, 5, 6). Ecce qui putabat officium se Deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. Nam quadraginta Judaei conjuraverant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite septus evaderet (Act. XXIII, 12-33). Sed nondum erat qui ei diceret, Quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus? non erat qui ei diceret, Audes per milites quaerere tuitionem, cum Dominus tuus per eos ductus sit ad passionem? Nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura jam tunc illa parabantur exempla. 207. Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: Sed ut caetera taceam, in vestris exemplis advertite, imperatores quamplures ac judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Hoc in epistola tua cum legissem, intentissime exspectabam quid dicturus, et quos enumeraturus esses: cum ecce mihi, quasi relinquendo, coepisti commemorare Neronem, Domitianum, Trajanum, Getam, Decium, Valerianum, Diocletianum, Maximianum. Fateor plures esse: sed tu prorsus contra quos loquaris, oblitus es. Nonne isti omnes pagani fuerunt, et universaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti sunt? Evigila ergo: nam isti communionis nostrae non fuerunt; unitatem ipsam, vel unde nos, sicut vos putatis, vel unde vos, sicut Christus docet, existis, totam persequebantur. Tu autem proposueras ostendere nostros imperatores ac judices persecutionem vobis faciendo periisse. An nec tu exigis ut istos computemus, quia relinquens eos commemorasti dicens, Ut relinquam Neronem: et sub ista relictione per caeteros cucurristi? Quid opus fuit ergo ut commemorarentur ad rem non pertinentes? Sed quid ad me? Jam istos tecum relinquo: nunc saltem procedant isti quos promisisti quam plures. Nisi forte propterea non inveniuntur, quia eos periisse dixisti. 208. Sequeris enim jam, et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. De quibus et nos solemus respondere: Aut non probatis, et ad neminem pertinet; aut probatis, et ad nos non pertinet. Suam enim sarcinam portaverunt, vel bonam vel malam: et bonam quidem credimus; sed qualemlibet, tamen suam: sicut vestri mali, nec ipsi vestram, nec vos ipsorum; sed vestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. Hoc saepe jam diximus. Exhibe igitur non episcoporum nomina, sed imperatorum ac judicum nostrorum, qui vos persequendo perierunt. Hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. Audi, inquit, periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt. Duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. Cui hoc placeat, quaeso te? tibi ipse nonne displices? Promittis quam plures imperatores ac judices nostros te commemoraturum, qui vos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos vel judices vel Comites. Illud enim quod adjungis, Cunctique Comites vestri Dei pariter vindicta perierunt, ad rem non pertinet. Hoc quippe modo jam dudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. Cur ergo imperatores nostros, id est, nostrae communionis non commemorasti? An timuisti ne reus majestatis accusareris? Ubi est Circumcellionica fortitudo? Deinde quid agis de illis, quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: Quid nos quaerebas? Causam enim tuam nihil adjuverunt: et tamen nominati sunt. Deinde qualis es, qui eos quos periisse commemoras, nominare formidas? Saltem ipsos judices vel Comites, quos videris non timuisse, plures nominares. Remansisti autem ad Macarium et Ursacium. Itane quam plures illi, duo isti sunt? An quod pueri didicimus, sapis? Si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis, an pluralis; quid esse respondeam, nisi pluralem? Sed adhuc etiam non defit quod dicam. Eximo inde Macarium: neque enim dixisti quomodo perierit. An forte quisquis vos persequitur, nisi in hac terra fuerit immortalis, quando mortuus fuerit, propter vos mortuus existimabitur? Quid, si non in tam longo imperio Constantinus, et tam longa felicitate vixisset, qui primus adversus vestrum errorem multa constituit; et quid, si non Julianus tam cito abreptus esset e vita, qui vobis basilicas dedit? quando ista garriendi finem faceretis, cum et modo tacere nolitis? Nec tamen dicimus nos, ideo cito mortuum Julianum, quia vobis basilicas dedit. Possumus enim esse in his pariter copiosi, sed nolumus esse pariter vani. Proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. Cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursacium; repetisti nomen Ursacii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursacium namque barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Unde satis apparet, cum de Macario majorem invidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursacianos appelletis; multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte ejus aliquid tale dicere potuisses. Ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, sejuncto Macario, remanet Ursacius nomen proprium numeri singularis. Ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio? 209. Jam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui noverunt, quantum opinor, intelligunt, quod cum dixisses, Periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt; tanquam exigentibus ut probares, quia revera nihil aliud vel auditor vel lector exigeret, statim connexuisti magnum documentum, quo probares cunctos Comites nostros Dei pariter vindicta periisse. Ursacium namque barbarica, inquis, pugna prostratum, saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur, dicere, omnes episcopos vestros Dei vindicta in carcere defecisse: et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adjungere statim, Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus, tali genere mortis exstinctus est. Has nugas audire et discutere et refellere cogimur: tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in vestros laqueos celeriter currant. Istum autem Ursacium, si forte bene vixit, et vere ita mortuus est, consolabitur promissio Dei dicentis, Sanguinem animarum vestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum (Gen. IX, 5). 210. Quod autem nobis calumniamini, dicentes, a nobis in vos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus divinam Scripturam, sed potius militiam nostram suggerimus: non puto vos usque adeo surdos esse adversus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne noverint ea. Sed velitis nolitis, intrant Ecclesiam, et si nos tacemus, lectoribus admovent aurem: atque, ut de caeteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum, quem tu commemorasti, intentissime accipiunt. Dixisti enim, quod eos non doceamus, nec eos volentes sinamus ut noverint quod scriptum est, Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, etc. Credite et ista cantari, et illos audire: sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo, quod tu, nisi fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse intelligereris. Audiunt ergo et illud: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic haereditati Christi contradicunt, et eam ad exiguam partem terrae redigere conantur: mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt, Servite Domino in timore; in quo illi servire possint, in quantum reges sunt. Omnes enim homines servire Deo debent: aliter communi conditione, qua homines sunt; aliter diversis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. Non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum est (Isai II, 18, et Zach. XIII, 2), posset quisquam jubere privatus. Habent ergo reges, excepta generis humani societate, eo ipso quo reges sunt, unde sic Domino serviant, quomodo non possunt qui reges non sunt. 211. Ista ergo cum cogitant, audiunt et illud quod de tribus pueris ipse commemorasti, et audiunt solemnitate mirabili. Tunc enim eadem Scriptura maxime in Ecclesia cantatur, quando ipsa festivitas ferventiores facit etiam eos qui caetero anno pigriores sunt. Quid ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum ignis ardentis quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri consentire noluerunt; nisi ut cogitent piam libertatem sanctorum nec regia potestate, nec poenae immanitate posse superari? gaudentque se non esse ex numero talium regum, qui contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant. Porro autem cum in consequentibus audiunt, eumdem regem, non solum puerorum, sed et flammarum Deo servientium tanto miraculo territum, etiam ipsum coepisse Deo servire in timore, et exsultare cum tremore, et apprehendisse disciplinam; nonne intelligunt ideo ista esse conscripta, et tanta celebritate recitari, ut et servis Dei ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus ut ad religionem Deo credant, proponantur exempla? Volentes ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis, intelligere, et crudiri, et servire Domino in timore, et exsultare cum tremore, et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. Dixit enim propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat, ut quicumque dixissent blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, interirent, et domus eorum dispergerentur. Et si hoc eum decrevisse cognoscunt, ne blasphemaretur Deus temperator ignium, et liberator trium puerorum; profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse Deus exsuffletur remissor peccatorum, et liberator jam totius orbis terrarum. 212. Vide itaque, cum adversus vos aliquid pro unitate catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis vestris tanquam Scripturarum divinarum imperitos eos arguatis, in corde autem vestro satis doctos esse doleatis. Quis enim ferat istam vestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno Daniele reges accusare, quia in lacum leonum missus est; et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est; cum etiam quando missus est, magis eum salvum futurum, quam moriturum, ipse rex crederet, et de illo sollicitus non coenaret? Deinde audetis dicere Christianis, Quid vobis est cum regibus saeculi? quia Daniel a rege persecutionem passus est; et non respicere ipsum Danielem somnia regibus fideliter interpretantem, dominum regem appellantem, munera et honores accipientem? Itemque et in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas missi sunt, invidiae flammas de regibus excitare; quod autem a rege sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? Ecce rex fuerit persecutor, cum objecit leonibus Danielem: quid cum eo salvo recepto gaudens et gratulans inimicos ejus dilaniandos et consumendos eisdem leonibus misit (Dan. II-VI), fuit persecutor, an non fuit? Volo respondeas. Si enim fuit, cur ei Daniel ipse non restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset: et nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione revocemus? Si autem propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum virum commissum justissime vindicavit; quomodo vindicandum est a regibus, quod Christi Sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic vindicari meruerunt? Item concedo et manifestum est, persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod simulacrum adorare noluerint, misit in flammam: sed quaero utrum fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et domus eorum vastarentur, qui blasphemarent unum Deum verum? Si enim persecutor fuit, cur ad verba persecutoris respondetis, Amen? Si autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui vos a blasphemiae furore deterrent? Si enim cogunt vos supplicare idolo, illi sunt similes impio regi, vos tribus pueris: si autem prohibent repugnare Christo, vos estis impii, si hoc facitis. Quid sint autem illi, si hoc terribiliter vetant, ego non dico: tu inveni aliud quod dicas, si pios imperatores non vis dicere. 213. Si haec exempla de Daniele et tribus pueris ego commemorassem, fortasse resisteres, et in haec nostra tempora ex illis temporibus sumi non debuisse clamares: Deo gratias, quod ea ipse posuisti, ad id quidem quod volebas, sed vides ea potius valuisse ad id quod nolebas. Annon est ista vestra fallacia; sed error humanus est? Utinam ita sit. Emenda ergo; ne timeas, non inde eris minor: imo vero majoris ingenii est, animositatis flammas confitendo exstinguere, quam falsitatis nebulas intelligendo vitare.

CAPUT XCIII.--214. PETIL. dixit: Ubi lex Dei, ubi christianitas vestra est, si caedes et mortes facitis ac jubetis?

215. AUG. respondit: Ad hoc vide quid dicant cohaeredes Christi per totum orbem terrarum. Caedes et mortes nec facimus nec jubemus: et ista facientibus multo sceleratius saevitis, qui haec in hominum mentibus contra vitam aeternam committitis.

CAPUT XCIV.--216. PETIL. dixit: Si amicos nos vultis, quare invitos attrahitis? Si autem inimicos fingitis, cur occiditis inimicos?

217. AUG. respondit: Nec invitos attrahimus, nec occidimus inimicos: sed quaecumque vobiscum agimus, quanquam vobis agamus invitis, ex charitate tamen agimus, ut volentes vos corrigatis, correctique vivatis. Nam nemo vivit invitus: et tamen puer ut hoc volens discat, invitus vapulat, et hoc plerumque ab homine charissimo. Et haec quidem vobis reges dicerent, si ferirent; ad hoc enim eorum potestas divinitus ordinata est: sed cum et isti non feriunt, vos clamatis.

CAPUT XCV.--218. PETIL. dixit: Quae autem ratio est, quaeve inconstantia vanitatis, quod cum nos falso vocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis?

219. AUG. repondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi vos ab haeretico errore nollemus: cum autem hoc vobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? Dissensio quippe vos et divisio facit haereticos: pax vero et unitas facit catholicos. Cum ergo inde huc venitis, desinitis esse quod odimus, et incipitis esse quod amamus.

CAPUT XCVI.--220. PETIL. dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. Si innocentia vobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?

221. AUG. respondit: O acutissimam complexionem, an potius ineptissimam loquacitatem! Nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? Nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, vel rursus ex aliis duobus sive ex istis, non possem nisi unum eligere quod dicerem: nunc vero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus, an vos rei sitis, et vis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. At ego nolo unum dicere; quia utrumque dico, et nos innocentes, et vos reos. Nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus vestris, quicumque in Catholica possumus salva conscientia dicere, nec sanctos codices nos tradidisse, nec idolorum supplicationibus consensisse, nec quemquam occidisse; vel si quid aliud mali soletis objicere: nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum coelorum, sed contra se ipsos clausisse: quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat (Galat. VI, 5). Ecce habes unum. Et vos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud vos a quibusdam committuntur, et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo vestrum se potest dicere immunem, quamdiu non communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de Ecclesia quae per omnes gentes diffunditur, incipiens ab Jerusalem, Christum fuisse mentitum (Luc. XXIV, 47). Ecce habes alterum. Ecce reddidi tibi duo, quorum tu volebas ut unum diceremus. Utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici; et saltem, si hoc volebas, rogare nos, ut unum diceremus, cum videres quia utrumque possemus. 222. Sed si innocentia vobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? Respicite paululum catervas vestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt: et agnoscite quorum potius vox esse debeat, Quid nos ferro sectamini? Aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? Hic breviter respondeo: Ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei, et incipiatis esse innocentes. Ecce utrumque elegi nostrum, et ad vestrum utrumque respondi: modo tu elige unum de duobus: Innocentes estis, an nocentes? Neque potes utrumque dicere: sed dic utrumque, si hoc placet. Certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes, in qua estis nocentes. Si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus: si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. Sed quia horum duorum alterum vobis usurpatis, alterum a nobis auditis: usurpatis enim vobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie vivatis: accipe iterum de utroque quid dicam. Si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? Si autem nocentes, quare ad ejus misericordiam non confugitis? Nam et testimonium ejus est de orbis unitate, et misericordia ejus in fraterna charitate.

CAPUT XCVII.--223. PETIL. dixit: Postremo, ut saepe jam diximus, qualis est vestra praesumptio, ut de regibus praesumatis, dicente David, « Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine: bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus » (Psal. CXVII, 8, 9).

224. AUG. respondit: Nos non speramus in homine; sed, quantum possumus, homines admonemus ut in Domino sperent: nec speramus in principibus; sed, quantum possumus, principes admonemus ut in Domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate Ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. Neque enim et Apostolus in illo tribuno speravit tanquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati; aut in ipsis armatis tanquam in hominibus, quorum multitudine septus evasit insidias perditorum (Act. XXIII, 12-33). Sed nec vos ipsos, quod ab Imperatore basilicae vobis ut redderentur petistis, arguimus, tanquam in Juliano principe speraveritis: sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaveritis, a cujus unitate ipsas basilicas separastis. Eas enim jubente inimico Christi accepistis, in quibus jussa Christi contemneretis, dum validum et verum vobis videtur quod Julianus constituit, dicens, Hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano, et caeteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis quae adversus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur: invalidum autem et falsum quod Christus constituit, dicens: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Id. I, 8). Obsecramus vos, corrigimini: redite ad hanc evidentissimam totius orbis unitatem, ut non verbis apostatae Juliani, sed verbis Salvatoris Christi, in antiquum statum cuncta revocentur. Miseremini animae vestrae. Non jam Constantinum et Julianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. Non dicimus, Si vos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola justitia locum haberet, quibus precibus et Rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati universaliter usa est: multo minus nos criminari a vobis debemus, tanquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino vel a caeteris christianis imperatoribus, nulla sacrilega adulatione petivimus; aut si quid ipsi non petentibus nobis, memores rationis quam Domino reddituri sunt, sub cujus verbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti, Et nunc, reges, intelligite, etc., et alia multa, ultro pro Ecclesiae catholicae unitate constituunt. Sed taceo de Constantino: Christum et Julianum vobis opponimus; parum dico, Deum et hominem, Filium Dei et filium gehennae, Salvatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. Cur in basilicis possidendis Juliani Rescriptum tenetis, et in Ecclesiae pace amplectenda Christi Evangelium non tenetis? Clamamus et nos, Quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur. Antiquius est Evangelium Christi, quam Rescriptum Juliani: antiquior est unitas Christi, quam pars Donati: antiquiores sunt Ecclesiae preces ad Dominum pro unitate Christi, quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Julianum pro parte Donati. An perperam geritur, cum reges prohibent divisionem; et non perperam geritur, cum episcopi dividunt unitatem? Perperam geritur, cum ad defendendam Ecclesiam, Christi testimonio reges serviunt; et non perperam geritur, cum ad negandam Ecclesiam, Christi testimonio episcopi contradicunt? Obsecramus ergo, ut non contra Evangelium, sed secundum Evangelium etiam verba ipsius Juliani, cui sic supplicastis, audiantur, et ea quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur.

CAPUT XCVIII.--225. PETIL. dixit: Vos, vos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum vestras divitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum vobis patrocinia comparastis: non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt ruituros, satque in magno vitae periculo appetunt quod timetur: velut tyrannicus furor ut neminem metuat, vult cum suo periculo vel timeri: sic, sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna vel poenas sine vestra formidine spectaturi. Si hoc est vitare periculum, fugere sub ruinam; necnon etiam damnabilis fides est, fidem latroni servare. Postremo dementis lucri commercium est, vestras animas perdere, ne divitias amittatis. Dicit enim Dominus Christus: « Si omnem mundum lucrifacias, et animam tuam perdas, quam dabis commutationem pro anima tua » (Matth. XVI, 26)?

226. AUG. respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor, si ea quisquam in bona causa uteretur. Omnino bene deterruisti homines, divitias praeponere animae suae. Sed vos qui haec audistis, et nos paululum audite: hoc enim et nos dicimus, sed attendite quemadmodum. Si vobis minantur reges auferre divitias, quia Judaei secundum carnem non estis, aut quia idola vel daemonia non colitis, aut quia in nullas haereses transferimini, sed in unitate catholica permanetis; eligite potius perire divitias vestras, ne ipsi pereatis: sed nec aliud quidquam, nec ipsam temporalem vitam saluti aeternae quae in Christo est praeferatis. Si autem reges vobis propterea damna vel damnationem minantur, quia estis haeretici; terrent vos illi, non crudeliter, sed misericorditer: vos autem non fortiter, sed pertinaciter non timetis. Audite ergo Petrum dicentem, Quae autem gloria est, si peccantes poenas patimini (I Petr. II, 20)? ut neque hic habeatis terrena solatia, nec in futuro saeculo vitam aeternam; sed et hic angustias infelicium, et ibi gehennas haereticorum? Vides ergo tu, frater, cum quo mihi nunc res est, prius te debere ostendere utrum teneas veritatem, et tunc exhortari homines, ut pro ea tenenda parati sint carere omnibus quae temporaliter tenent: cum hoc non ostendas; quia non potes; non quia ingenium deest, sed quia mala causa est; cur festinas exhortationibus tuis facere homines et mendicos et imperitos, et egentes et errantes, et pannosos et contentiosos, et famelicos et haereticos, et in hoc saeculo bona temporalia perdentes et in Christi judicio mala aeterna invenientes? Cautus autem filius, qui timendo flagellum patris recedit a cubili serpentis, nec vapulat, nec perit. Qui autem dolores disciplinae prae sua perniciosa voluntate contemnit, et vapulat, et perit. Jam non intelligis, vir diserte, quoniam qui pro pace Christi omnibus terrenis caruerit, Deum habet: qui autem pro parte Donati vel paucos nummos perdiderit, cor non habet.

CAPUT XCIX.--227. PETIL. dixit: Nos autem pauperes spiritu (Matth. V, 3), non divitiis metuimus, sed divitias formidamus. Nos nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10), censum animam credimus, nostrisque poenis et sanguine aeternas divitias coeli mercamur. Sic idem Dominus dicit, « Qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam. »

228. AUG. respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est. Nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de Scripturis fallis aut falleris, nihil curo. Non ergo ita scriptum est, Qui perdiderit substantiam suam; sed, Qui perdiderit animam suam propter me (Matth. XVI, 25). De substantia vero non scriptum est, Qui perdiderit; sed, Qui dimiserit (Id. XIX, 29): nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. Tu autem interim non perdidisti substantiam: utrum vero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio: si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem civitate estis, nunquam mihi indicavit, quia nunquam quaesieram. Verumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistola commemorasti apostolicum testimonium: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Si enim haberetis charitatem, non objiceretis ignaro, et vobis incognito orbi terrarum, nec ipsa saltem probata crimina Afrorum. Si haberetis charitatem, non in vestris calumniis fingeretis, sed in verbis Domini manifestissime expressam, usque in totam terram (Act. I, 8), cognosceretis unitatem. Si autem hoc non fecisti, quid gloriaris quasi feceris? Itane vero divitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? Dic ista collegae tuo Crispino, qui modo juxta Hipponem nostram comparavit fundum, ubi mergeret homines in profundum. Unde hoc et ego nimium novi: tu forte nescis, et ideo securus clamas, Divitias formidamus. Unde miror quod ista vox tua, ut ad nos perveniret, ipsum transiliit. Inter Constantinam quippe ubi tu es, et Hipponem ubi ego sum, Calama ubi ille est, vicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. Miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc vocem, et repercussit ne transiret ad nos, et adversus te divitiarum laudes multo copiosius recitavit. Non solum enim non formidat ille divitias, sed et amat. Et certe de caetero priusquam edas, recita illi talia: si non emendaverit, respondemus. Tu autem, si verum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo, quam huic tuo.

CAPUT C.--229. PETIL. dixit: Nos timore Dei quo vivimus, poenas et mortes quas gladio facitis non timemus: sed id solum denique fugimus, quod communione nequissima animas jugulatis, Domino ipso dicente, « Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam enim occidere non possunt; sed timete potius eum qui habet potestatem corpus et animam mittere in gehennam ignis » (Matth. X, 28).

230. AUG. respondit: Quod dicis, vos facitis non gladio visibili, sed illo de quo dictum est, Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti, imperitorum animas trucidatis. Si autem communionem nequissimam accusas, ecce ore, non meo, sed tuo, ascendas, descendas, intres, verseris, tergiverseris, talis es qualis Optatus. Si autem redis ad cor, et invenies te non esse talem, non quia tecum Sacramenta non communicavit, sed quia tibi displicuit; absolves orbem terrarum criminibus alienis, et invenies vos implicatos crimine schismatis.

CAPUT CI.--231. PETIL. dixit: Vos ergo qui falsissimo baptismo vultis lavari quam nasci, non solum vestra delicta non ponitis, verum animas vestras reorum criminibus oneratis. Ut enim aqua nocentium a sancto Spiritu vacuata est, ita plane referta est criminibus Traditorum. Quicumque igitur miser ab hujusmodi baptizaris, si mendacio carere volueris, perfunderis falsitate. Si delicta carnis volebas excludere, reorum accedente conscientia percipies et reatum. Si avaritiae flammam volebas exstinguere, perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore. Postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui interficit hominem, sanguine perfunderis fratris. Ita agitur, ut qui ad Baptismum innocens veneras, a Baptismo redeas parricida.

232. AUG. respondit: Vellem cum eis sermocinari, qui verbis istis lectis vel auditis acclamaverunt. Tales enim non habent aures in corde, sed cor in auribus. Legant tamen iterum et iterum, et cogitent, et sentiant ea, non quid sonent, sed quid sapiant. Primo ut hoc ultimum excutiam: Ita ergo fit, inquis, ut qui ad Baptismum innocens veneras, a Baptismo redeas parricida: responde prius, quis ad Baptismum innocens veniat, excepto illo qui non ideo venit baptizari ut ejus ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis praeberetur auctoritas? Quid enim dimittetur innocenti? Aut vero ita es eloquens, ut ostendas nobis quamdam innocentiam peccatricem. Nonne audis dicentem Scripturam, Nemo mundus a peccato in conspectu tuo, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, sec. LXX)? Nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus curritur? Nonne audis aliam: Ego in iniquitate conceptus sum (Psal. L, 7)? Deinde si propterea redit parricida qui sine parricidio venerat, quia eum parricida baptizat; quotquot ab Optato baptizati redierunt, Optati facti sunt. Ite nunc, et nobis objicite, quod in vos regum iracundiam concitemus. Non metuitis ne a vobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato baptizari potuerunt? Videsne tandem quemadmodum ista tua sententia, sicut vesica, non solum inani sono, sed etiam in capite vestro crepuerit? 233. Jam caetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus, talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. Sed absit ut quam delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. Et quam belle tibi sonuit quod dixisti, Perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore! Tu vero nisi furore, non perfusus, sed repletus esses, ista non effunderes. Itane, ut alia taceam, quicumque non avari ad avaros collegas tuos vel presbyteros vestros baptizandi veniunt, avari redeunt; et quicumque sobrii ad illas vini voragines currunt ut baptizentur, ebriosi revertuntur? Ista sentientes et ista suadentes, audetis etiam tanquam adversus nos commemorare, quod paulo ante superius posuisti, Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine: bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus (Psal. CXVII, 8, 9). Quid aliud docetis, quaeso, quam non in Domino, sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum vobis baptizandi assumitis principatum, credant vobis homines; et qui erant in Domino speraturi, sperent in principibus? Imo vero non audiant vos, sed illa potius testimonia quae posuisti contra nos; et aliquid etiam terribilius: quia non solum, Bonum est sperare in Domino quam sperare in homine; sed etiam, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5).

CAPUT CII.--234. PETIL. dixit: Imitamini saltem Prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt. Dixit namque primitus Jeremias, apud impios homines aquam esse mendacem. « Aqua, » inquit, « mendax, non habet fidem. »

235. AUG. respondit: Qui Scripturarum ignarus haec audit, nec te credit aut sic errantem ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Jeremiam prophetam cum baptizari vellet, praecavisse ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. Quo enim pertinet, quod antequam hoc testimonium poneres dixisti, Imitamini saltem Prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? Quasi Jeremiae temporibus quisquam sacramento Baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lavacris quae Dominus redarguit, Pharisaei pene per omnia momenta tingebant, et lectos et calices et paropsides, sicut in Evangelio legitur (Matth. XXIII, 25). Quomodo ergo potuit Jeremias tanquam baptismum desiderans, et ab impiis baptizari devitans, ista dixisse? Hoc ergo dixit, cum de populo infideli quaereretur, cujus pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum: qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregavit, nec alia sacramenta quaesivit, quam ille populus secundum Legis ordinem illi tempori congrua sumebat. Hunc ergo populum male viventem dixit plagam, qua cor justi graviter caedebatur, sive hoc de se ipso diceret, sive in se ipso figuraret quae futura cernebat. Sic enim ait: Domine, memor esto mei, et visita me, et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate: scito quomodo acceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. Consumma illos: et erit verbum tuum mihi in jucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam vocatum est nomen tuum in me, Domine omnipotens. Non sedi in concilio eorum laudantium, sed timebam a facie manus tuae: singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. Utquid qui me contristant, praevalent in me? Plaga mea valida est, unde sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax, quae non habet fidem (Jerem. XV, 15-18). In his omnibus videtur quid Propheta intelligi voluerit, sed videtur ab eis qui non ad causam suam perversam volunt pervertere quod legunt. Plagam enim suam dixit Jeremias factam sibi aquam mendacem, quae non habet fidem: eos autem voluit intelligi plagam suam, qui eum contristabant male vivendo. Unde dicit et Apostolus: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); et iterum, Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror (Id. XI, 29)? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit, Unde sanabor? tanquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent, inter quos vivere cogeretur. Populum autem nomine aquae solere significari, in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non conjectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus (Apoc. XVII, 15). Noli ergo per pravum intellectum vel potius errorem, blasphemare sacramentum Baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit: quia nec in Simone mendace aqua mendax erat Baptisma quod acceperat (Act. VIII, 13), nec tot mendaces vestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine Trinitatis. Nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque convicti sua facinora confitentur: sed potius tunc erant mendaces, quando cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.

CAPUT CIII.--236. PETIL. dixit: Dixit quoque David, « Oleum peccatoris non unguet caput meum. » Quem igitur asserit peccatorem? Me qui tua scelera patior, an te qui persequeris innocentem?

237. AUG. respondit: Ex persona corporis Christi, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis, toto terrarum orbe diffusa, propter Evangelium quod praedicatur, sicut dicit Apostolus, in omni creatura quae sub coelo est (Coloss. I, 23): ex persona orbis terrae, de quo idem David, cujus verba non intelligis, dicit, Confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur (Psal. XCII, 1); quem tu peccatis alienis non commotum esse, sed omnino periisse contendis: ex illius ergo persona respondeo, Ego non persequor innocentem. David autem, oleum peccatoris dixit: non dixit, traditoris; non, thurificatoris; non, persecutoris; sed, peccatoris. Quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? Vide primum, utrum non sis ipse peccator. Nolo mihi dicas, Non sum traditor, non sum thurificator, non sum persecutor. Nec ego quidem si Domino placet, aliquid horum sum; nec orbis terrae qui non commovebitur. Sed dic, si audes, Non sum peccator. Ille quippe ait, oleum peccatoris. Quidquid enim in te vel levis peccati fuerit inventum, unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est, oleum peccatoris? Quaero enim utrum ores oratione dominica? Si enim non oras ea oratione, qua Dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro majoribus meritis tuis excedentem merita Apostolorum? Si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in Baptismo dimissa sunt. Ergo ista verba orationis aut non te permittunt esse Dei deprecatorem, aut aperiunt peccatorem. Eant nunc, et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. Sed tu vide quid sis, vel quid de te sentias. Itane vero Optatus, quem Pagani, Judaei, Christiani, nostri, vestri, per Africam totam, furem, raptorem, proditorem, oppressorem, separatorem, et illius quem quidam vestrum ejus dixit Comitem Deum, non amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit vel qualiscumque peccator? Quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? Nonne et ipsi vobis capita osculantur, de quorum capitibus per hunc intellectum tam male judicatis? Saltem prodite illos, et admonete ut sanentur. An vobis potius caput sanandum est ita delirantibus? Quid ergo, inquies, dixit David? Quid me interrogas? Ipsum interroga; superiore versu tibi respondet: Emendabit, inquit, me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Quid planius? Quid apertius? Malim, inquit, me misericordi objurgatione sanari, quam blanda adulatione tanquam mihi caput ungatur, decipi atque perverti. Sub aliis verbis ipsa sententia est alibi Scripturarum: Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6).

CAPUT CIV.--238. PETIL. dixit: Unguentum vero concordiae sic in fratribus laudat: « Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Tanquam unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus: sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum » (Psal. CXXXII). Sic, inquit, ungitur unitas, sicut uncti sunt sacerdotes.

239. AUG. respondit: Verum dicis. Nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit salvum. Nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est, ab unctione. Hunc Hebraei dicunt Messiam, quod verbum punicae linguae consonum est, sicut alia hebraea permulta et pene omnia. Quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora vestimenti? Quantum donat Dominus ut intelligam, caput est ipse Salvator corporis, de quo Apostolus dicit: Et ipse est :CAPUT Corporis Ecclesiae (Coloss. I, 18). Per barbam non incongrue fortitudo intelligitur. Ergo ad eos qui sunt fortes in Ecclesia ejus, et adhaerent ori ejus, ut sine timore praedicent veritatem, ab ipso Christo tanquam a capite sanctum descendit unguentum, id est, sanctificatio spiritualis. Ora vestimenti haec datur intelligi, quae in capite vestimenti est, qua vestientis caput ingreditur: per hanc significantur perfecti fideles in Ecclesia. In ora namque perfectio est: et utique meministi dictum esse cuidam diviti, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. Tristis quidem ille discessit, neglector perfectionis, elector defectionis (Matth. XIX, 21, 22): sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos, tanquam in oram vestimenti a capite descenderet? Nam exceptis Apostolis, et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intelligimus, lege in Actibus Apostolorum, et vide qui rerum suarum venditarum pretia ad pedes Apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illi anima una et cor unum in Deum (Act. IV, 32-35) Nempe ita scriptum esse cognoscis. Agnosce ergo bonum et jucundum, fratres habitantes in unum Agnosce barbam Aaron: agnosce oram vestimenti spiritualis. Interroga ipsam Scripturam, ubi coeperint ista fieri: invenies in Jerusalem. De hac ora vestis per omnes gentes unitas tota contexitur. Hac intravit caput in vestem, ut indueretur Christus varietate orbis terrarum; quia in hac ora vestimenti apparuit varietas ipsa linguarum. Cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est, amoris fragrantia spiritualis; cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti, Praedicabitur in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47)? Et in hoc unguento sacramentum Chrismatis vultis interpretari: quod quidem in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus: sed potest esse et in hominibus pessimis, in operibus carnis vitam consumentibus, et regnum coelorum non possessuris; et ideo nec ad barbam Aaron, nec ad oram vestimenti ejus, nec ad ullam contextionem vestis sacerdotalis pertinentibus. Ubi enim positurus es quae Apostolus enumerat manifesta opera carnis, quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21)? Sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur: immunditias interpretare ut volueris, sequestro et ipsas: illic ponamus et veneficia, quia nemo est palam confector datorque venenorum: sequestro et haereses, quia hoc vultis: idolorum servitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem Apostolus ibi ponit avaritiam, quae publice insanit. His ergo sequestratis, nulline apud vos luxuriosi, nulli avari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, invidi, ebriosi, comessationibus vacantes? Nulline apud vos tales unguntur, et in his intus noti manifestique moriuntur? Si nullos dicis; quoniam studio contentionis aperte mentiris vide ne de talibus ipse sis. Si autem ab hujusmodi remotus es, non corporis separatione, sed vitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria vestra gemens conspicis; quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt, et, sicut Apostolus liquida veritate confirmat, regnum Dei non possidebunt: numquid barbae Aaron et orae vestimenti ejus sacrilega injuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? Absit. Discerne ergo visibile sanctum Sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium, illis ad judicium, ab invisibili unctione charitatis, quae propria bonorum est. Discerne ista, discerne: discernat te Deus a parte Donati, et in Catholicam revocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris vinculo ligaverunt. Jam ros Hermon super montes Sion, quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion; quia non estis in civitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet, quod abscondi non potest. Nota est ergo omnibus gentibus: pars autem Donati ignota est pluribus gentibus: non est ergo ipsa.

CAPUT CV.--240. PETIL. dixit: Vae igitur vobis, qui violando quod sanctum est, rescinditis unitatem, Propheta dicente, « Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem peccaverit sacerdos, quis orabit pro eo? »

241. AUG. respondit: Et videbar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. Ecce dixisti illud. O scelus! o monstrum! Quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium, nisi te omnino sine peccato esse dixisti? Nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? Ita enim vos miseris plebibus venditatis, commemorantes ex Propheta, Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? ut vos sine peccato esse credant, et peccata sua vestris orationibus purganda committant. Magni homines vos, excelsi, coelestes, divini, nec jam homines, sed angeli, qui pro plebibus oratis, et pro vobis plebes orare non vultis! Tune justior Paulo, tu perfectior tanto Apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? Orationi, inquit, instate, vigilantes in illa, in gratiarum actione; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium Christi, propter quod et vinctus sum, ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4). Ecce oratur pro Apostolo, quod fieri non vis pro episcopo. Videsne quam sit ista diabolica superbia? Oratur pro Apostolo, ut manifestet mysterium Christi, sicut oportet loqui. Proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. Tu justior Joanne evangelista, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8)? Tu postremo justior Daniele, quem tu ipse in hac ipsa epistola ita commemorasti, ut diceres, Rex justissimum Danielem ferinis morsibus, ut putabat, objecit? Quod ille non putaverat; quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Danieli, Deus tuus cui deservis assidue, ipse eripiet te (Dan. VI, 16). Sed hinc jam multa diximus: nunc quod agitur, nempe justissimus erat Daniel; non testimonio tuo, quanquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat; sed testimonio Spiritus Dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae justitiae nominavit, Noe, Danielem et Job, quos dixit solos a quadam vehementissima ira Dei, quae caeteris impenderet, posse liberari (Ezech. XIV, 14). Vir ergo justissimus, unus ex tribus memorabilibus orat, et dicit, Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu Domini Dei mei (Dan. IX, 20). Et tu te dicis esse sine peccato; quia videlicet sacerdos es, et si peccaverit populus, oras pro eo; si autem tu peccas, quis pro te orabit? Vere quia impietate tantae arrogantiae indignum te praebes, pro quo sacerdos ille interpellet, quem Propheta his verbis, quae non intelligis, voluit intelligi. Jam enim ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum Dominus donat, expediam. Praeparabat Deus animos hominum per Prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. Ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. Ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat (Levit. XVI, et Hebr. IX, 7); sicut ille sacerdos intravit in secreta coelorum, in illa veriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. Ideo dixit Propheta, Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? id est, Talem desiderate sacerdotem, qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se. Et ideo pro Apostolis oratur a populis (Act. XIV, 22): pro illo autem sacerdote Apostolorum magistro et Domino non oratur. Audi hoc Joannem fatentem, et dicentem: Fratres, inquit, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). Habemus, dixit: peccatis nostris, dixit. Disce humilitatem, ne cadas; imo ut aliquando surgas. Neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.

CAPUT CVI.--242. PETIL. dixit: Ac ne se vindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: « Ne communices peccatis alienis. »

243. AUG. respondit: Erras, ut dicitur, toto coelo per superbiam, dum non vis communicare orbi terrae per humilitatem. Nam neque hoc laico dictum est, et nescis quemadmodum dictum sit. Ad Timotheum Apostolus cum scriberet, hoc monebat eumdem ipsum Timotheum: cui alio loco dicit, Noli contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii (I Tim. IV, 14). Et multis aliis documentis ostenditur, quod non erat laicus. Quod autem ait, Ne communices peccatis alienis; consensu et placito intelligi voluit. Unde statim subjiciens quomodo id agat, Te ipsum, inquit, castum custodi (Id. V, 22). Neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres, de quibus gemit, in unitate corporali tolerabat; aut communicaverunt furto et sceleri Judae praecessores ejus Apostoli, quia cum eo jam Domini venditore, et a Domino demonstrato, sacrosanctam coenam communicaverunt.

CAPUT CVII.--244. PETIL. dixit: Hac iterum sententia ipse Apostolus comparat conscientiae malae consortes. « Et qui faciunt ea, inquit, et qui consentiunt talia facientibus, digni sunt morte » (Rom. I, 32).

245. AUG. respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; vera sunt haec, et hoc est quod Catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent, et tolerantes quibus haec displicent. Illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem: illi triticum sunt, exspectent, ut segregentur, Christum ventilatorem.

CAPUT CVIII.--246. PETIL. dixit: Venite ergo ad Ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum iisdem perire non vultis. Nam ut facile cognoscatis quod cum ipsi sint rei, de fide nostra optime judicent: ego illorum infectos baptizo; illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos; quae omnino non facerent, si in Baptismo nostro culpas aliquas agnovissent. Videte ergo, quod damus. quam sit sanctum, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.

247. AUG. respondit: Contra istum quidem errorem multa jam diximus, et in hoc opere, et alibi. Sed quia ita magnum firmamentum vanitatis vestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistolam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breviter respondeo. Sic approbamus in haereticis Baptismum, non haereticorum, sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, veneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, aemulis, animosis, dissensionum studiosis, invidis, ebriosis, comessatoribus, et his similibus approbamus Baptismum, non eorum, sed Christi. Omnes enim isti inter quos et haeretici positi sunt, sicut dicit Apostolus, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21); et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. Nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est Ecclesia, quia Sacramentorum ejus corporaliter participes fiunt. Illa enim et in talibus sancta sunt, et eis indigne tractantibus et sumentibus ad majus judicium valebunt. Ipsi autem non sunt in illa Ecclesiae compage, quae in membris Christi per connexum et contactum crescit in incrementum Dei. Illa quippe Ecclesia in petra est, ficut Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Illi autem in arena aedificant, sicut idem Dominus dicit: Qui audit verba mea et non facit ea, similubo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super arenant (Id. VII, 26). Sed ne putes Ecclesiam quae in petra est, in una parte esse terrarum, et non diffundi usque ad fines terrae: audi ejus vocem de Psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. Ait enim: A finibus terrae ad te clamavi; cam angeretur cor meum, in petra exaltasti me: deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 3, 4). Videte quemadmodum a finibus terrae clamat. Non est ergo in sola Africa, vel solis Afris, episcopum Romam paucis Montensibus, et in Hispaniam domui unius mulieris ex Africa mittentibus. Videte quemadmodum in petra exaltetur. Non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in arena, id est, qui audiunt verba Christi et non faciunt: qui tamen et apud nos et apud vos habent et tradunt Baptismi sacramentum. Videte quemadmodum spes ejus Deus sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus; quanto minus Donatus, aut Petilianus? Non ergo vestrum est quod destruere metuimus, sed Christi: quod et in sacrilegis per se sanctum est. Nam venientes a vobis recipere non possumus, nisi quod vestrum est destruamus. Destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. Proinde tu ipse considera, et destrue quod dixisti: Ego, inquis, illorum infectos baptizo; illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. Tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. Nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum unde sunt tui, et suscipimus Christi Baptismum unde sunt baptizati. Itaque opportune in medio abs te positum est, Quod absit. Dixisti enim, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. Nam cum tu velles intelligi Quod absit, recipiunt, timens ne tuos recipiamus; ego nescientem dixisse accipio, Meos, quod absit. Revera enim absit ut tui sint, qui jam ad Catholicam transeunt: nec sic transeunt, ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint; baptizati autem Christi nobiscum sint.

LIBER TERTIUS. Refellit Augustinus secundas litteras quas in ipsum Petilianus, viso primo superiorum librorum, scripsit maledictis plenas; et neglecta propria sua defensione ostendit Petilianum in causa defecisse, neque ad rem de qua agitur, respondere valuisse.

CAPUT PRIMUM.--1. Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus te satis indicasti adversus catholicam Ecclesiam, pro parte Donati, nec aliquid valuisse dicere idoneum, nec tacere permissum. Quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, cum legisses ea quibus parti epistolae tuae, quae in manus meas tunc venerat, quanta potui brevitate ac perspicuitate respondi? Vidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta luce illustratam, quam tenemus et defendimus veritatem, ut quid contra eam dicendum esset, quo convicta refelleretur, invenire non posses. Attendisti etiam, multorum qui ea legerant, exspectationem in te esse conversam, scire cupientium quid diceres, quid ageres, qua evaderes, quo ex tantis angustiis, quibus te Dei verbum circumvallarat, erumperes. Hic tu, qui debueras, contempta opinione vanorum, pergere in veram sanamque sententiam, fecisti quod de talibus Scriptura praedixit: Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem (Psal. LI, 5). Proinde si et ego tibi vellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud quam duo maledici essemus, ut ii qui nos legerent, alii detestatos abjicerent sana gravitate, alii suaviter haurirent malevola voluntate? Ego quando cuique vel dicendo vel scribendo respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi Dominus donat, frenatis atque contritis vanae indignationis aculeis, auditori lectorive consulens, non ago ut efficiar homini conviciando superior, sed errorem convincendo salubrior.

2. Si enim qualecumque cor habent, qui ea quae scripsisti considerant; quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica vel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodam modo publico, privata quadam simultate hominis unius vitam maledicis opprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? Tam male existimasti, non dicam de Christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum venire prudentium, qui se a personis nostris tollerent, et quaestionem potius quae inter nos verteretur inquirerent, nec qui vel quales essemus, sed quid pro veritate vel contra errorem diceremus attenderent? Horum judicium tibi reverendum fuit, horum reprehensio praecavenda, ne te arbitrarentur nihil invenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. Sed videlicet quorumdam levitate atque vanitate, qui libenter audiunt lites jurgantium disertorum, ut cum attendunt quam eloquenter convicieris, non intueantur quam veraciter convincaris. Simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem; atque ita hominibus, non ad disputantium, sed ad litigantium verba conversis, obscuraretur veritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. Ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? Domum Dei mei, cujus decorem dilexi, praeconio servientis vocis extollam, me vero humiliabo et abjiciam. Elegi enim abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis haereticorum (Psal. LXXXIII, 11). A te ergo, Petiliane, sermonem parumper avertam; et ad eos convertam, quos a me maledictis tuis es conatus avertere, quasi hoc ego moliar, ut homines ad me convertantur, et non potius mecum ad Deum.

CAPUT II.--3. Audite ergo, quicumque maledicta legistis, quae in me iratior quam consideratior Petilianus evomuit. Prius vos apostolicis verbis alloquar; quae certe, qualiscumque ipse sim, vera sunt. Sic nos existimet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die: sed neque ego me ipsum judico. Jam quod sequitur, etsi mihi non audeo coaptare, ut dicam, Nihil enim mihi conscius sum fidenter tamen in conspectu Dei dico, Nihil eorum, quibus Petilianus tempus vitae meae posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus est, mihi conscius sum; nec tamen in hoc justificatus sum: qui autem dijudicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. Haec autem, fratres, transfiguravi in me, ne supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum (I Cor. IV, 1-6). Itaque nemo glorietur in homine. Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei (Id. III, 21-23). Iterum dico, Nemo glorietur in homine: saepius repeto, Nemo glorietur in homine. Si quid in nobis laudabile advertitis, ad illius laudem referte, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum: desursum est enim descendens a Patre luminum, apud quem non est immutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Quid enim habemus quod non accepimus? Si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus (I Cor. IV, 7). Et in his omnibus quaecumque in nobis bona nostis, imitatores nostri estote, si tamen nos Christi (Ibid., 16): si autem aliqua mala in nobis vel suspicamini vel creditis vel videtis, retinete illud dominicum, quo securi ejus Ecclesiam non propter mala hominum deseratis: Quae dicimus, facite; quae autem mala nos facere putatis aut nostis, nolite facere (Matth. XXIII, 3). Non enim tempus est purgandi me vobis, cum, mea causa neglecta, rem vobis salubrem commendare susceperim, ut nemo glorietur in homine. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Hoc praecepto dominico et apostolico retento atque servato, etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari cupit, deficiente et oppresso, victrix erit causa cui servio. Si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut nemo glorietur in homine; aream dominicam, propter paleam quae vel nunc vento superbiae, percussa volat, vel ultima ventilatione separabitur (Matth. III, 12), nullo modo deseretis, nec domum magnam propter vasa facta in contumeliam refugietis (II Tim. II, 20), nec propter malos pisces in littore separandos per disrupta retia exibitis (Matth. XIII, 47, 48), nec propter haedos pastore divisuro ad sinistram ponendos bona unitatis pascua relinquetis (Id. XXV, 32, 33), nec propter commixta zizania vos a tritici societate, cui caput est granum illud mortificatum et multiplicatum, et quae per mundum simul usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis. Ager est enim mundus, non Africa; messis, finis saeculi (Id. XIII, 24-40), non tempus Donati.
CAPUT III.--4. Has certe similitudines evangelicas recognoscitis, ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine, et ne quis pro altero inflatus adversus alterum dividatur, dicens, Ego sum Pauli: cum utique non Paulus crucifixus sit pro vobis, nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani vel cujusquam nostrum, baptizati sitis (I Cor. I, 12, 13): ut discatis, quamdiu palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis intra retia dominica natant, ante tempus ventilationis tolerare potius propter bonos commixtionem malorum, quam violare propter malos charitatem bonorum? Haec quippe commixtio, non aeterna, sed temporalis; nec spiritualis, sed corporalis est. In qua non errabunt Angeli, quando colligent malos de medio justorum, et mittent in caminum ignis ardentis. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Et si ab iniquis ad tempus corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Licet enim a malis interim vita, moribus, corde ac voluntate separari atque discedere: quae separatio semper oportet custodiatur. Corporalis autem separatio ad saeculi finem fidenter, patienter, fortiter exspectetur: propter quam exspectationem dictum est, Sustine Dominum, viriliter age; confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Maxima quippe palma tolerantiae est, inter subintroductos falsos fratres, sua quaerentes, non quae Jesu Christi, dilectionem non suam quaerentium, sed quae Jesu Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare, nec unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, dum ad littus, id est, ad finem saeculi ducitur, superbe nefaria contentione disrumpere: cum se putat quisque aliquid esse, cum nihil sit, atque ita se ipsum seducit; et sufficere vult ad populorum christianorum separationem, suum vel suorum judicium, qui malos quosdam communione Sacramentorum christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt: de quibus tamen quidquid nosse se dicunt, universae Ecclesiae quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere non possunt. Et cum istorum, quasi quos noverunt, refugiunt communionem, illius deserunt unitatem: cum potius deberent, si esset in eis charitas omnia sufferens, ne se a bonis dividerent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non poterant, ipsi in una gente tolerare quod noverant. Unde etiam non discussa causa, in qua documentis gravissimis convincuntur calumniati innocentibus, probabilius creduntur traditionis crimina falsa finxisse, qui non dubitaverunt longe sceleratius crimen nefariae divisionis admittere. Quia et si verum esset quidquid de traditione jactarunt; tamen consortium Christianorum quos usque ad extrema terrae divina Scriptura commendat, propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, relinquere nullo modo debuerunt.
CAPUT IV.--5. Neque hoc ideo dixerim ut negligatur ecclesiastica disciplina, et permittatur quisque facere quod velit, sine ulla correptione, et quadam medicinali vindicta, et terribili lenitate, et charitatis severitate. Nam ubi erit illud Apostoli: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14, 15)? Cum hoc utique subjecit, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat; satis ostendit, non esse mali pro malo redditionem, corripere inquietos, quamvis pro culpa inquietudinis reddatur poena correptionis. Non ergo malum est correptionis poena, cum sit malum culpa. Neque enim ferrum est inimici vulnerantis, sed medici secantis. Fiunt ista in Ecclesia, et ille spiritus interioris lenitatis ardet zelo Dei, ne virgo casta uni viro desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eva seducta est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3) Verumtamen absit a servis patrisfamilias, ut immemores sint praecepti Domini sui, et sic adversus zizaniorum multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, et cum ea volunt ante tempus colligere, simul eradicetur et triticum. Cujus peccati isti rei tenerentur, etiamsi vera crimina traditoribus, quos insimulabant, se objecisse monstrarent: quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem velut evitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant, probare non poterant, impia praesumptione separati sunt, secumque multos, apud quos aliqua auctoritate praevalebant, et qui minus intelligere poterant, unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eamdem perniciem; ut etiamsi ipsi scirent vera crimina quibusdam se objicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11), dum offensus malis alienis, interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et non probata temere credere formidaverant, partim judicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est, qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.
CAPUT V.--6. Vos ergo, sancta germina unicae matris Catholicae, hujusmodi sceleris et erroris exemplum, subditi Domino, quanta potestis vigilantia praecavete. Quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat, lapidemque se esse jactet pretiosum, quisquis vos trahere voluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis viro suo, quam in ultimo Proverbiorum sancta Scriptura describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. Nemo dicat, Illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit; aut, Illum sequar, quoniam ipse me baptizavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Et Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16). Nullus etiam praedicans nomen Christi, et gestans ac ministrans Sacramentum Christi, sequendus est contra unitatem Christi. Opus suum probet unusquisque; et tunc in se ipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit (Galat. VI, 4, 5), onus videlicet reddendae rationis: quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non itaque amplius invicem judicemus (Rom. XIV, 12, 13). Nam quantum attinet ad onera mutuae charitatis, invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 2 et 3). Sufferamus ergo invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2): extra quam quisquis colligit, non cum Christo colligit: quisquis autem non cum Christo colligit, spargit (Matth. XII, 30).
CAPUT VI.--7. Proinde sive de Christo, sive de ejus Ecclesia, sive de quacumque alia re quae pertinet ad fidem vitamque vestram, non dicam nos, nequaquam comparandi ei qui dixit, Licet si nos; sed omnino quod secutus adjecit, Si angelus de coelo vobis annuntiaverit praeter quam quod in Scripturis legalibus et evangelicis accepistis, anathema sit (Galat. I, 8). Haec vobiscum, et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus, actitantes, atque inter caetera sanctam Ecclesiam quam in Dei Litteris promissam legimus, et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus praedicantes, ab iis quos ad ejus pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum: quasi nos eos in ea parte ligaverimus, pro qua non inveniunt quid loquantur; aut nos mandaverimus tanto ante Prophetis et Apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati Ecclesia Christi esse doceatur. Et nos quidem, charissimi, cum falsa crimina audimus ab eis quos offendimus praedicando eloquia veritatis, et erroris vaniloquia convincendo, habemus, sicut nostis, abundantissimam consolationem. Nam si in eis quibus me criminantur, testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu Dei, quo nullus oculus mortalis intenditur; non solum contristari non debeo, verum etiam debeo gaudere et exsultare, quia merces mea multa est in coelis. Neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio, et quam verax pro cujus nomine hoc audio, et cui dicitur, Unguentum effusum est nomen tuum (Cant. I, 2). Et merito fragrat in omnibus gentibus, cujus odorem isti, qui nobis maledicunt, in una Africae particula conantur includere. Cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est, quod de illius ad coelos ascensione, et de nominis ejus tanquam unguenti effusione, tanto ante praedictum est: Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12)?
CAPUT VII.--8. Haec et talia divina testimonia nos adversus humana vaniloquia proferentes, ab inimicis gloriae Christi acerba opprobria sustinemus. Dicant quod volunt, dum ille nos exhortetur, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum. Beati eritis cum vos persecuti fuerint, et maledixerint vobis, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Quod ait superius, propter justitiam; hoc repetivit, quod ait postea, propter me: quia factus est nobis sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Qui cum dicat, gaudete et exsultate, merces enim vestra multa est in coelis (Matth. V, 10-12); si quod dictum est, propter justitiam et propter me, in bona conscientia teneo, quisquis volens detrahit famae meae, nolens addit mercedi meae. Neque enim me ille suo verbo tantummodo edocuit, et non etiam suo firmavit exemplo. Sequere sanctarum Scripturarum fidem, invenies Christum resurrexisse a mortuis, ascendisse in coelum, sedere ad dexteram Patris. Sequere criminationes inimicorum, jam putabis eum de sepulcro furatum esse a discipulis. Quid ergo nos, quantum ipse donat, defendentes domum ejus, ab inimicis ejus aliud sperare debemus? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Id. X, 25)? Si ergo toleramus, et conregnabimus. Si autem non aurem solam percutit iracundia criminantis, verum etiam conscientiam mordet veritas criminis, quid mihi prodest si me continuis laudibus totus mundus attollat? Ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium, nec bonam vulnerat conviciantis opprobrium. Nec sic tamen decipitur spes vestra quae in Domino est, etiamsi forte in occulto tales simus, quales nos putari cupit inimicus: quia non eam posuistis in nobis, nec unquam hoc audistis a nobis. Securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere didicistis, In Domino sperans non movebor (Psal. XXV, 1)? et, In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 12). Et eis qui vos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere moliuntur, respondere nostis, In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2).
CAPUT VIII.--9. Nec tantum vos, quibus in nobis ipsa Christi veritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus; quia in illo spes vestra est, quem vobis ex illius super vos misericordia praedicamus; verum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti Baptismi percepistis, eadem securitate gaudete; quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. Non itaque nos, sed Christum induistis; nec vos interrogavi utrum ad me converteremini, sed ad Deum vivum; nec utrum in me credideritis, sed in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Quod si veraci animo respondistis, salvos vos fecit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21): non conservus, sed Dominus; non praeco, sed judex. Neque enim vere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, Conscientia dantis, vel quod addidit, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Cum enim hoc datur quod Dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. Quae certe sive sit sancta, sive non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. Nisi enim sancta verba essent ex cathedra Moysi, non diceret Veritas, Quae dicunt, facite. Si autem ipsi qui verba sancta dabant sancti essent, non diceret, Quae faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Nullo quippe modo legitur uva de spinis; quia nunquam de spinarum radicibus oritur: sed cum se spinosis sepibus palmes vitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur; sed spina cavetur, uva decerpitur.
CAPUT IX.--10. Itaque, ut saepe dixi, et vehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis, qui Deum Patrem et ejus Ecclesiam matrem habetis. Quamvis enim simul haedi cum ovibus pascantur, non stabunt ad dexteram. Quamvis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum. Quamvis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in vascula. Nemo glorietur, nec in homine bono; nemo bona Dei fugiat, nec in homine malo.
CAPUT X.--11. Haec vobis, Christiani catholici fratres charissimi, pro negotio praesenti suffecerint: quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo quod mihi vel congregali vestro, vel certe cani vestro, conviciatur quilibet inimicus; dummodo me magis pro vestra, quam pro mea defensione latrare compellat: qua tamen si opus esset ad causam, brevissima facillimaque uterer, totum scilicet vitae meae tempus antequam perciperem Baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in ejus temporis defensione meam gloriam quaerere viderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberavit. Unde illam vitam meam cum vituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam: quantum quippe ille accusat vitium meum, tantum ego laudo medicum meum. Quid ergo jam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura vera non dixit? De tempore autem vitae meae quod est post Baptismum, vobis quicumque me nostis, superfluo loquor ex iis quae nota esse hominibus possunt: hi vero qui me non noverunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam vobis. Nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. Restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. In his me Petilianus manichaeum esse dicit, loquens de aliena conscientia: hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. Eligite cui credatis. Verumtamen quoniam nec ista brevi ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae Ecclesiae veritate versatur; ad vos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati, Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo non audirem, si vestram perditionem contemnerem: sed charitatis christianae viscera non haberem.
CAPUT XI.--12. Quid ergo mirum, si cum grana de area dominica excussa, simul cum terra et palea introrsum traho, injuriam resilientis pulveris suffero: vel cum Domini mei oves perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum vepribus laceror? Obsecro vos, deponite paululum studia partium, atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate judicate. Ego Ecclesiae causam volo ut noveritis, ille ut meam: ad quid aliud, nisi quia testibus meis, quos in causa Ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis; Prophetae enim sunt, et Apostoli, et ipse Prophetarum et Apostolorum Dominus Christus: de me autem quidquid dicere voluerit, homini adversus hominem, et vestro adversus alienum, facile creditis? Et si quos vitae meae testes adhibuero, quid magnum est ut dicat, non eis esse credendum, et hoc vobis cito persuadeat: praesertim quando quisquis pro me ullum verbum fecerit, inimicus parti Donati, ac per hoc vester continuo deputabitur? Regnat itaque Petilianus: quando in me quaelibet convicia jaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. Hanc sibi invenit vincibilem causam, sed judicibus vobis: nec testem nec argumentum requiret, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis, copiosissime maledicit. Nam quoniam divinae Scripturae testimonia, cum pro Ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, vobis dolentibus remanet mutus; elegit materiam, ubi vobis faventibus loquatur, et victus verum simulans statum, talia vel etiam sceleratiora dicat in me. Mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod qualiscumque in ea sim, tamen Ecclesia pro qua loquor invicta est.
CAPUT XII.--13. Homo sum enim de area Christi; palea si malus, granum si bonus. Non est hujus areae ventilabrum lingua Petiliani: ac per hoc quidquid in ejus paleam mali etiam vere dixerit, nullo modo frumentis ejus praejudicat. Quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque jactaverit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in coelis. Sanctis enim Dei servis sancteque Deo militantibus, non adversus Petilianum atque hujusmodi carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum (Ephes. VI, 12), quales sunt omnes adversarii veritatis, quibus utinam dicamus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 12): hanc ergo militiam militantibus servis Dei quaecumque ab inimicis convicia criminosa dicuntur, quae apud malevolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. Cum enim per bonam famam probamur utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur, diligamus, per arma justitiae dextera et sinistra diabolum vincimus. Quae cum Apostolus commemorasset dicens, Per arma justitiae dextera et sinistra; continuo tanquam exponens quid dixerit, Per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 7, 8), et caetera talia: gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dexteris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.
CAPUT XIII.--14. Si ergo sum Dei servus et miles non reprobus, quamlibet disertus conviciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quia mihi armorum sinistrorum faber solertissimus paratus est? Opus est ut his in adjutorio Domini mei peritissime dimicem, et eis illum feriam contra quem invisibiliter pugno, qui perversissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum oderim, ac sic praeceptum Christi quod ait, Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 35), implere non possim. Quod a me avertat ejus misericordia, qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me, ut pendens in cruce diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34): meque de Petiliano et talibus inimicos meis dicere doceret, Domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur.
CAPUT XIV.--15. Proinde si impetravero a vobis, sicut intendi, ut remoto ab animis vestris omni studio partium, inter me et Petilianum aequi judices sitis; ostendam vobis non eum respondisse scriptis meis: ut intelligatis quia veritatis inopia coactus sit causam relinquere, et in hominem qui eam sic egit ut respondere ille non posset, quae potuit maledicta jactare. Quanquam tanta manifestatione clarent quae dicturus sum, ut etiamsi studio partium et odio mei vestrae mentes a me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe apud vosmetipsos in cordibus vestris verum me dixisse fateamini.

16. Ego enim respondens primae parti scriptorum ejus, quae tunc in manus meas venerat, praetermisso convicioso et sacrilego multiloquio, ubi ait, Bis Baptisma nobis objiciunt ii, qui sub nomine Baptismi animas suas reo lavacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt; quos perversa munditia aqua sua contigit inquinari: illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum, quod ait, Conscientia namque dantis attenditur, quae abluat accipientis. Et quaesivi unde abluendus sit qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat (Supra. lib. 1, cap. 1).

CAPUT XV.--17. Legite nunc ejus copiosissima maledicta, quae in me inflatus et iratus effudit; et videte utrum quaerenti mihi responderit, unde sit abluendus qui accepit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ignorat accipiens. Obsecro vos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate versiculos, omnia verba versate, omnes syllabas enucleate; et dicite mihi, si inveniritis, ubi responderit, cum dantis conscientia polluta est, unde sit ejus abluenda qui hoc accepturus ignorat.

18. Quid enim ad rem pertinuit, quia verbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: Conscientia namque sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam ut noveritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil ejus sublevat defectionem. Ad ipsa enim verba rursus interrogo, et utrum responderit quaero: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est, et hoc accepturus ignorat? Ad hoc responderi flagitate, neminem relicta causa conviciose alienari permittite: Si conscientia sancte dantis attenditur: videte quia non dixi, conscientia dantis; sed addidi, sancte dantis: Si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde igitur abluendus est, qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat?

CAPUT XVI.--19. Eat nunc, et anhelis pulmonibus ac turgidis faucibus me tanquam dialecticum criminetur: imo non me, sed ipsam dialecticam velut mentiendi artificem in populare judicium ream devocet, et in eam quamlibet fragosissimo strepitu advocati forensis ora distendat. Dicat quidquid vult apud imperitos, unde stomachentur docti, illudantur indocti. Me propter rhetoricam, Tertulli oratoris, a quo accusatus est Paulus (Act. XXIV, 1), vocabulo denotet: sibi propter advocationem, in qua potentiam quondam suam jactat, Paracleti nomen imponat, atque ob hoc se cognominalem Spiritus sancti, non esse, sed fuisse deliret. Manichaeorum immunditias libentissime exaggeret, easque in me latrando detorquere conetur. Ignotorum mihi et notorum gesta recitet damnatorum, et quod ibi amicus quondam meus magis ad defensionem suam me nominavit absentem, in calumniam praejudicati criminis, nescio quo novo et suo jure, convertat. Titulos epistolarum mearum a se, vel a suis, sicut eis placuit, inscriptos legat, et tanquam me in eis comprehendisse se gestiat: confitentem eulogias panis simpliciter et hilariter datas, ridiculo nomine venenosae turpitudinis ac furoris infamet, et de vestro corde tam male sentiat, ut amatoria maleficia data mulieri, marito non solum conscio, verum etiam favente, credi sibi posse praesumat. Quod de me adhuc presbytero scripsit iratus ordinator futurus episcopatus mei, velit valere adversus me: quod autem a sancto concilio de hoc quod in nos ita peccavit, veniam petivit et meruit, nolit valere pro me; ita christianae mansuetudinis et praecepti evangelici vel nescius vel oblitus, ut etiam quod fratri ut sibi ignosceretur humiliter postulanti clementer ignotum est, criminetur.
CAPUT XVII.--20. Pergat etiam sermone multiloquo, sed plane vaniloquo, in ea quae prorsus ignorat, vel in quibus potius abutitur ignorantia plurimorum: et ex confessione cujusdam feminae, quod catechumenam se dixerit Manichaeorum, quae sanctimonialis in Catholica fuerit, quod ei placet de illorum baptismo dicat, et scribat, nesciens, aut nescire se fingens, non illic ita appellari catechumenos tanquam eis baptismus quandoque debeatur; sed eos hoc vocari, qui etiam Auditores vocantur, quod videlicet tanquam meliora et majora praecepta observare non possint, quae observantur ab eis quos Electorum nomine discernendos et honorandos putant. Me etiam presbyterum fuisse Manichaeorum, vel falsus vel fallens, mirabili temeritate contendat. Verba tertii libri Confessionum mearum, quae per se ipsa, et de multis ante et postea dictis manifestissima sunt legentibus, sub quo ei videtur intellectu proponat atque arguat. Furem me denique verborum suorum, quod duo subtraxerim, tanquam eis repositis victor exsultet.
CAPUT XVIII.--21. In his certe omnibus, sicut legendo cognoscere vel recognoscere poteritis, impetum quidem liuguae suae quo libuit ambitu jactationis exercuit: nusquam tamen dixit unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat. At ego inter strepitum vel post strepitum ejus grandem, et nimis ut putat ipse terribilem, lente, ut dicitur, et bene hoc ipsum repeto, et ut respondeatis exposco: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde est abluendus, qui maculosam conscientiam dantis ignorat? Et per totam ejus Epistolam ad hoc non invenio aliquid dictum.
CAPUT XIX.--22. Nam fortasse dicet mihi aliquis vestrum: Haec omnia quae dixit in te, ad hoc valere voluit, ut te deformaret, ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicujus momenti esse te existiment, vel ipsi, vel ii quos ad vestram communionem traducere niteris. Caeterum ex quo proposuit verba Epistolae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil ad illa responderit. Ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco scripta ejus consideremus. Excepto ergo prooemio quo volui animum praeparare lectoris, et pauca ejus verba prima contumeliosa magis quam ad rem pertinentia praeterire, Ait, inquam, Conscientia namque dantis attenditur, quae abluat accipientis. Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis? Si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc valebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. Sufficiat ergo, ut alterius conscientia maculosa, cum ignoratur, non maculet: numquid autem etiam abluere potest? Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat; praesertim cum addat et dicat, Nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum (Supra. lib. 1, cap. 1, nn. 2, 3) ?
CAPUT XX.--23. Haec omnia verba Petilianus ex litteris meis refellenda proposuit: videamus ergo utrum refellerit, utrum omnino responderit. Addo enim verba quae me subtraxisse calumniatur, et eadem ipsa sic repeto, ut etiam brevius. Addendo enim haec duo verba, etiam ad brevitatem propositionis hujus me plurimum adjuvit. Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, et qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; unde abluitur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat; et cum fidem nesciens sumit a perfido? rogo, unde abluitur? Dicat nobis, non eat in aliud, non obtendat nebulas imperitis. Postremo saltem multis et anfratuosis circuitibus interpositis et peractis, tandem aliquando dicat nobis unde abluitur accipientis conscientia, quando maculosa perfidi baptizaptis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, et qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Nesciens enim sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed maculosam et occultam: unde ergo abluitur? unde ergo percipit fidem? Si enim nec tunc abluitur, nec tunc percipit fidem, cum baptizator perfidus et maculosus occultus est; cur eo postea prodito atque damnato, non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque percipiat? Si autem illo perfido et maculoso occulto iste abluitur et percipit fidem; unde abluitur, unde percipit, ubi non est conscientia sancte dantis, quae abluat accipientis? Hoc dicat, ad hoc respondeat: Unde abluitur, unde percipit, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus latuit? Nihil ad || hoc responsum est omnino.
CAPUT XXI.--24. Sed ecce angustatus in causa, rursum in me impetum facit nebulosum atque ventosum, ut veritatis serenitas obscuretur; et fit summa inopia copiosus, non vera dicendo, sed maledicta inania non emendo. Tenete sane intentissime atque fortissime quid debeat respondere, id est, unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosa dantis occulta est: ne forte hoc vobis e manibus flatus ejus excutiat, vosque ipsi sermonis turbidi caliginosa tempestate rapiamini, ut vel discessum vel quo redeundum sit omnino nesciatis. Et videte hominem vagari qua potest, dum pro negotio quod suscepit, stare non potest. Videte quam multa dicat, non habendo quod dicat. Dicit me labi lubricum, sed teneri: nec destruere, nec confirmare quod objicio, incerta pro certis excogitare, non permittere legentes quae vera sunt credere, sed facere ut altius dubia suspicentur. Dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis. Conatur etiam insinuare quid Academici sentiant de falsitate vel fallacia sensus humani, etiam in his omnino quid loquatur ignorans. Dici ab eis asserit, nives nigras esse cum albae sint, nigrumque argentum, turrem rotundam vel teretem videri cum angulosa sit, remum in aqua fractum cum sit integer. Et hoc totum propterea, quoniam cum dixisset, Conscientia dantis vel sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; contra ego dixi, Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? Istae sunt nives nigrae, et argentum nigrum, et turris rotunda pro angulosa, et remus in aqua fractus pro integro! rem quippe dixi quae putari possit, et esse non possit, ut lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit.

25. Et sequitur se, et clamat: Quid est, Quid si; quid est, Fortassis? nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de qua ille tuus ait: « Quid si nunc redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat? » (Terent. Heaut. act. 4, scen. 3, vers. 41). Hoccine quod dixi, Quid si lateat dantis conscientia, et fortassis maculosa sit; tale est ac si dixerim, Quid si nunc coelum ruat? Dictum est utique, Quid si; quia fieri potest ut lateat, fieri potest ut non lateat: nam quando ignoratur quid cogitet, vel quid admiserit. latet utique accipientem dantis conscientia; quando autem peccatum ejus manifestatur, non latet. Dictum est, et fortasse maculosa sit; quia fieri potest ut lateat et munda sit, et rursus fieri potest, ut lateat et maculosa sit. Ideo, Quid si; ideo, Fortasse. Numquid huic simile est, Quid si nunc coelum ruat? O quoties et convicti et confessi sunt homines se maculosas et adulterinas habuisse conscientias, cum ab eis baptizarentur ignari, posteaquam manifestato scelere degradati sunt, et tamen coelum non ruit! Quid hic facit Pilus et Furius, qui contra justitiam injustitiam defenderunt? Quid hic facit atheus Diagoras, qui esse Deum negavit, ut de illo videatur praedixisse propheta, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1)? Quid hic isti faciunt? Utquid nominati sunt, nisi ut intervenirent pro homine non habente quid dicat; ut dum de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa videatur, et ad quod non responsum est, responsum esse credatur?

CAPUT XXII.--26. Postremo si duo vel tria verba ista, Quid si, et Fortasse, usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa excitarentur olim dormientes Academici, et Carneades, et Pilus, et Furius, et Diagoras, et nives nigrae, et ruina coeli, et caetera similiter insana et absurda; removeantur de medio. Neque enim revera sine his non potest dici quod volumus. Ecce sufficit quod paulo post ita positum est, et ab ipso ex meis litteris interpositum: Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat (Supra, lib. 1, cap. 2, n. 3)? Nempe hic non est? Quid si, et Fortasse. Respondeatur ergo. Attendite, ne forte in eo quod sequitur, ad hoc respondeat. Sed ego te, inquit, cavillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius evageris. Quid argumentis stultitiae avertis erroribus vitam? quid fidei rationem de rebus irrationalibus turbas? Hoc uno verbo te teneo et convinco. Haec Petilianus dixit, non ego. Ista ex epistola Petiliani sunt; sed cui verba jam duo illa, quae me abstulisse insimulat, addidi, et nihilominus ostendi inquisitionis meae, cui non respondet, multo brevius et enodatius fixam stare sententiam. Certe haec illa duo sunt, sancte, et sciens: ut non sit videlicet conscientia dantis, sed conscientia sancte dantis; et non sit, qui fidem a perfido sumpserit, sed qui fidem sciens a perfido sumpserit. Quae quidem verba non subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non inveneram. Fieri autem potest ut mendosus fuerit: neque enim et hoc incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur invidia, et tale asseratur esse quod dixi, codicem fuisse mendosum, quale si dicerem nives nigras. Utquid enim ei rependo temerariam suspicionem, ut dicam quod ipse post addiderit, qui me subtraxisse confinxit; cum possit istam mendositatis notam sine mea maledica temeritate codex qui non irascitur sustinere?
CAPUT XXIII.--27. Et illud quidem primum, id est, sancte dantis, omnino non impedit inquisitionem meam, qua ille vehementer urgetur, utrum ita dicam, Si conscientia dantis attenditur: an vero ita, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, si dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Illud autem alterum quod additur, sciens, ut non dicatur, Qui fidem a perfido sumpserit; sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: fateor, tanquam deesset, me nonnulla dixisse, quorum jacturam facile patior; quoniam magis moram meae facilitati afferebant, quam adjutorium facultati. Quanto enim expeditius, quanto planius et brevius sic interrogo: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et, qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; unde abluitur, quem latet non sancte dantis maculosa conscientia, et unde veram percipit fidem, qui nesciens baptizatur a perfido? Dicatur unde, et ibi omnis causa Baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit; sed si dicatur, non si tempus maledicendo finiatur.
CAPUT XXIV.--28. Quidquid ergo de duobus istis verbis vel detractis calumniatur, vel additis gloriatur, nihil interrogationem meam impedire perspicitis: cui quid respondeat ille non inveniens, ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam; dicerem, recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. Quippe quasi de me agatur, et non de Ecclesiae vel Baptismi veritate, ideo me dicit subtractis illis duobus verbis argumentatum, ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, ut dicit, mei sacrilegam ignoravi conscientiam. Quod si ita esset, verbum illud quod positum est, sciens, additum mihi potius prodesset, et obesset ablatum. Si enim me ita defendi voluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam, pro me locutum acciperem Petilianum: quando non utcumque ait, Qui fidem a perfido sumpserit; sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: ut hinc ego non me reatum, sed fidem percepisse jactarem, quia dicerem, Non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam dantis hominis ignoravi. Videte itaque, et numerate, si potestis, quanta superflua loquatur ad unum Ignoravi, quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim: quia nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo qui me baptizavit apparuit, ut ejus me ignorasse conscientiam, pro mea defensione cogerer dicere.
CAPUT XXV.--29. Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, proponit sibi quod non dixi; et avocat homines ab intentione debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur; interponit saepe, Ignoravi, inquam: et respondet, Sed si ignorares: et quasi convincit, ne mihi liceat dicere, Ignoravi. Commemorat Mensurium, Caecilianum, Macarium, Taurinum, Romanum, et eos contra Ecclesiam Dei fecisse affirmat, quae ignorare non possem, eo quod Afer sim, et aetate pene jam senex: cum, sicut audio, Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam se scinderet pars Donati: causam vero Caeciliani legerim, quod ad Constantinum ipsi detulerint, et ab episcopis quos ille imperator judices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius vero et Taurinus et Romanus, quidquid vel judiciaria vel exsecutoria potestate adversus eorum obstinatum furorem pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat; quas iidem ipsi, causam Caeciliani ad Imperatoris judicium deferendo, contra se ferri exserique coegerunt.

30. Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit, Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex Africa fugerem: et propter hoc falsum (quod si non ipse confinxit, certe malevolis fingentibus malevole credidit) quam multa alia falsa consequenter, non utcumque dicere, sed etiam scribere mira temeritate non timuit: cum ego Mediolanum ante Bautonem consulem venerim, eique consuli calendis januariis laudem in tanto conventu conspectuque hominum, pro mea tunc rhetorica professione recitaverim, et ex illa peregrinatione jam post Maximi tyranni mortem Africam repetiverim; Manichaeos autem Messianus proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies Gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. Quae si dubitantibus vel contra credentibus probare necesse esset, multos possem claros in saeculo viros testes locupletissimos adhibere totius illius temporis vitae meae.

CAPUT XXVI.--31. Sed quid ista requirimus? quid et patimur superfluas moras, et facimus? Numquid hinc inventuri sumus unde sit accipientis abluenda conscientia, qui maculosam dantis ignorat; fidemque unde percipiat, qui nesciens baptizatur a perfido? quod sibi Petilianus cum ex Epistola mea tanquam ad respondendum proposuisset, quidquid voluit aliud locutus est, quam id quod causa poscebat. Quoties dixit, Si ignorares; quasi ego dixerim, quod nunquam dixi, mei baptizatoris me ignorasse conscientiam? Et aliud nihil egisse visus est ore maledico, quam ut me mala eorum apud quos baptizatus, et quorum communione sociatus sum, non ignorasse, convincere videretur: satis utique intelligens quia ignorantia me non faceret reum. Ecce ergo si ignorarem, sicut toties repetivit, procul dubio ab eis omnibus malis innocens essem. Unde ergo abluerer, qui conscientiam non sancte dantis ignorans criminibus ejus impediri minime possem? Unde perciperem fidem, qui nesciens a perfido baptizarer? Non enim frustra, Si ignorares, toties repetivit, nisi ne me putari sineret innocentem: procul dubio judicans quod nullius innocentia violatur, si nesciens fidem sumit a perfido, et maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat. Dicat ergo unde tales abluantur, unde fidem percipiant, non reatum? Sed non vos fallat: dicat; non multa dicendo nil dicat, aut nil dicendo potius multa dicat. Deinde, quod in mentem venit, et praetereundum non est, si ego propterea reus sum, quia non ignoravi, ut secundum ipsum loquar; ideo autem non ignoravi, quia et Afer sum, et aetate pene jam senex: saltem pueri caeterarum toto orbe terrarum non sint rei, qui nec gente nec aetate ista vestra, objecta seu vera seu falsa nosse potuerunt; qui tamen, si in vos inciderint, sine ullo respectu rebaptizantur.
CAPUT XXVII.--32. Sed nunc ista non quaerimus: illud potius respondeat (quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur), unde abluatur accipientis conscientia, qui maculosam dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et unde percipit fidem, qui nesciens baptizatur a perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Omissis ergo ejus maledictis, quae in me sine ulla sana consideratione jactavit, adhuc attendamus ne forte hoc quod exposcimus in consequentibus dicat. Libet autem intueri quam garrulus ea proposuerit, quasi facillime convulsurus et eversurus. Sed ad illud, inquit, tui phantasmatis argumentum, quo quemcumque baptizas verbis tibi pingere visus es, redeamus. Imaginari enim te verisimilia decuit, qui non vides veritatem. Haec verba sua prolocutus est Petilianus, verba mea propositurus. Deinde subjunxit: Ecce, inquis, stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat (Supra, lib. 1, cap. 2 n. 3). Non totam dixit propositionem atque interrogationem meam, et mox ipse interrogare me coepit, dicens: Quis est iste, aut unde prosiluit quem proponis? Cur tibi videris videre quem simulas, ne videas eum quem videre ac discutere diligentissime debeas et probare? Sed quia intelligo te ignorare ordinem Sacramenti, hoc tibi breviter dico: et tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti. Quid est quod exspectabamus? Ut diceret, unde abluatur accipientis conscientia, qui maculosam non sancte dantis ignorat, et unde fidem, non reatum percipiat, qui Baptismum nesciens a perfido sumpserit. Ecce audivimus baptistam debere diligentissime discuti ab eo qui vult fidem percipere, non reatum, ut inveniat conscientiam sancte dantis, quae abluat accipientis. Nam qui non discusserit, et nesciens a perfido acceperit, eo ipso quod non discussit, maculosamque dantis ignoravit conscientiam, non fuit unde fidem perciperet, non reatum. Quid ergo adjuvit, quod pro magno addidit, sciens, quod me subtraxisse calumniatus est? Cum enim noluit ita dici, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; videtur aliquam spem reliquisse nescienti. Nunc vero cum interrogatur, unde percipiat fidem, qui nesciens baptizatur a perfido; respondit eum discutere debuisse baptistam: procul dubio miserum nec ignorare permittit, non inveniendo unde fidem possit accipere, nisi spem suam in homine baptizante posuerit.
CAPUT XXVIII.--33. Hoc est quod exhorremus in vobis, hoc est quod damnat divina sententia, veracissime ac manifestissime clamans: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas et charitas apostolica, clamante Paulo: Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21). Hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum maledictorum crebrescit impetus, ut quasi everso homine nulla spes remaneat eorum, quibus verbum Dei et sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. Respondemus eis: Quousque apponitis super hominem? Respondet eis catholica veneranda societas: Nonne Deo subjicietur anima mea? ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus, susceptor meus; non emigrabo (Psal. LXI, 2, 3). Nam quae alia causa fuit istis emigrandi de domo Dei, nisi quia vasa facta in contumeliam, sine quibus illa usque ad diem judicii non erit, finxerunt se ferre non posse; cum tamen hoc magis ipsi fuisse, et aliis calumniose objecisse, gestis atque conscriptis tunc rebus appareant: de quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, quae magno patrifamilias una est, perturbatus emigret, dicit Dei servus, et bonus fidelis vel fidem in Baptismo percepturus, quod paulo ante commemoravi: Nonne Deo subjicietur anima mea? Deo utique, non homini. Ab ipso enim salutare meum, non ab homine. Iste autem non saltem tunc Deo daret abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia non sancte dantis occulta est, et fidem nesciens quisquis sumit a perfido. Hoc, inquit, tibi breviter dico, et tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti.
CAPUT XXIX.--34. Obsecro vos, huc advertite: ego quaero unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et unde accipiat fidem, qui nesciens a perfido baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: et ille mihi respondet discutiendum esse et baptizatorem et baptizandum. Et ad hoc probandum, unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Joannis, quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse diceret (Joan. I, 22); quod ipse quoque discusserit eos quibus ait, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura (Matth. III, 7)? Quid hoc ad rem? quid hoc ad causam? Deus Joanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus, et quando natus est. Quaerebant autem illi jam credentes esse sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum, vel utrum ipse esset sanctus sanctorum quod est Christus Jesus. Tanta quippe gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se ipse dixisset. Si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit, credendus erit. Quis est autem fictus, quem fugit utique, sicut scriptum est, Spiritus sanctus (Sap. I, 5), quin de se optime credi velit, atque id agat quibus verbis potuerit? Jam ergo cum fuerit interrogatus quisnam sit, et responderit se esse Dei fidelem dispensatorem, nec cujusquam criminis macula pollutam habere conscientiam; haec erit tota discussio, an etiam mores ejus et vita diligentius intuenda est? Ita sane: sed non hoc scriptum est fecisse illos, qui Joannem in deserto Jordanis interrogaverunt quis esset.
CAPUT XXX.--35. Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non pertinet. Magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam; ubi ait: Probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes (I Tim. III, 10). Quod cum sollicite ac de more utrobique pene ab omnibus fiat; unde tam multi reprobi post tempus gestae dispensationis hujus inventi sunt, nisi quia et humana diligentia plerumque fallitur, et nonnulli primum boni in deterius commutantur? Quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut oblivisci neminem sinant; quid est quod contumeliose nos breviter docet Petilianus, a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam quaerimus unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis? Quia intelligo te, inquit, ignorare ordinem Sacramenti, hoc tibi breviter dico, et tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti. O respondere! Circumstat eum in tam multis locis tanta hominum multitudo, quae baptizata est ab eis qui cum prius justi et casti viderentur, postea nudatis criminibus convicti atque dejecti sunt; et se putat evadere hujus interrogationis violentiam, qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; quia breviter discutiendus esset baptista. Nihil infelicius, quam non consentire veritati, qua ita quisque concluditur, ut exitum invenire non possit. Quaerimus a quo accipiat fidem, qui nesciens a perfido baptizatur. Respondetur, Discutere debuit baptizatorem suum. Ergo quia non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, non fidem percipit, sed reatum? Cur itaque non denuo baptizantur, quos a proditis atque convictis, cum adhuc laterent, baptizatos esse constiterit?
CAPUT XXXI.--36. Et ubi est, inquit, quod addidi, sciens; ut non dicerem, Qui fidem a perfido sumpserit: sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum? Percepit ergo fidem, non reatum, qui nesciens sumpsit a perfido: et ideo quaero unde perceperit. Ubi coarctatus respondet, Discutere debuit. Esto, debuit: non fecit, aut non valuit; quid de illo censetis? Ablutus est, an non? Si ablutus est, quaero unde? Non enim eum maculosa non sancte dantis conscientia, quam nescivit, abluere potuit. Si autem non est ablutus, jubete ut abluatur. Non jubetis: ergo ablutus est. Dicite, unde? Dicite saltem vos, quod ille non dixit. Eadem quippe verba propono, quibus respondere non potuit. Ecce stat perfidus baptizaturus; at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat: quid eum accepturum esse arbitramini, utrum fidem, an reatum (Supra, lib. 1, cap. 2, n. 2)? Sufficiunt huc usque proposita: respondete, aut quaerite diligenter quid ille responderit. Invenietis etiam convicta convicia. Culpat enim me, quasi deridens, quod verisimilia proponam, qui non videam veritatem. Repetitis etiam verbis meis et dimidiata sententia, Dicis, inquit, Ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam ejus ignorat. Deinde subjungit, Quis est iste, aut unde prosiluit? Quasi unus sit aut duo, et non talibus utrobique plena sint omnia. Quid ex me quaerit quisnam sit iste, aut unde prosiliat; ac non potius circumspicit, et videt raras esse Ecclesias, vel in urbibus, vel in ruribus, quae non habeant in criminibus detectos, et a clericatu dejectos homines? Cum laterent, bonosque se videri vellent cum mali essent, et castos putari cum essent adulteri, nempe ficti erant; nempe Spiritus sanctus eos, sicut scriptum est, fugiebat. Ex istorum ergo adhuc latitantium turba prosiluit ille perfidus quem proposui: quid ex me quaerit unde prosiluerit, claudens oculos adversus tantam turbam, unde si soli considerentur qui convinci dejicique potuerunt, sonitus eorum sufficit caecis?
CAPUT XXXII.--37. Quid, quod etiam ipse posuit in Epistola sua, Quodvultdeum de duobus adulteriis apud vos convictum et abjectum, a nostris esse susceptum? Quid ergo (sine hujus praejudicio dixerim, qui causam suam bonam vel probavit, vel persuasit), tales apud vos nondum detecti, cum baptizant, quid ab eis accipitur, fides, an reatus? Non utique fides; quia non habent conscientiam sancte dantis, quae abluat accipientis. Sed nec reatus, propter illud additum verbum: Nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ab istis autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. Proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis; non accipiendo etiam reatum, quia non scientes, sed nescientes eorum crimina, baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. Non sunt ergo in numero talium flagitiosorum. Sed nec in numero possunt esse fidelium; quia sicut nec reatum, ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. At eos in numero fidelium a vobis cernimus deputari, nec censere quemquam vestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod baptizati sunt. Acceperunt itaque fidem; nec tamen ab eis acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis, quae ablueret accipientis. Unde ergo acceperunt? Hinc satago, hoc urgenter interrogo, hoc ut respondeatur vehementissime flagito.
CAPUT XXXIII.--38. Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat, vel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per nostras contumelias inaniter evagari, criminantem, et nihil probantem; et ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, ubique facillime superari: ad hoc tamen unum omnino nihil respondere quod quaerimus, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipiebat Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat. His enim verbis ex Epistola mea commemoratis, proposuit me interrogantem, et se ostendit nihil respondentem. Cum enim dixisset ea quae jam recolui, et in quibus eum ostendi ad id quod interrogavi non respondisse; cumque magnis angustiis coarctatus, coactus esset dicere discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a baptista; cumque id exemplo Joannis, si forte inveniret negligentissimos vel imperitissimos auditores, astruere tentavisset; adhibuit alia testimonia de Scripturis ad rem non pertinentia, quod Philippo Eunuchus dixerit, Ecce aqua, quis prohibet me baptizari (Act. VIII, 36)? quia sciebat, inquit, perditos prohiberi: et quod ideo Philippus eum baptizari non vetuit, quia eum legentem probaverat quomodo crederet Christum: quasi prohibuerit Simonem Magum. Et quod Prophetae falso baptismate decipi timuerunt: et ideo dixerit Isaias, Aqua mendax, non habens fidem (Jerem. XV, 18), velut ostendens apud perfidos homines aquam esse mendacem: cum hoc non Isaias, sed Jeremias de hominibus mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, quod in Apocalypsi manifestissime demonstratur (Apoc. XVII, 15). Et quod David dixerit, Oleum peccatoris non ungat caput meum: cum ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude decipientis, unde laudati caput in superbiam crescat. Quem intellectum aperiunt verba in eodem psalmo praemissa superius. Sic enim ait: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quid hac sententia clarius? quid evidentius? Mavult enim se aspera emendatione justi argui misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulatoris ungi ut infletur.
CAPUT XXXIV.--39. Commemorat Petilianus et apostolum Joannem monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1): quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius ne frumentum a palea decipiatur: aut vero etiam spiritus mendax si aliquid veri dixerit, ideo negandum est, quia hoc detestandus spiritus dixit. Quod quisquis arbitratur, tam demens est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16): quia tale aliquid jam daemones dixerant (Id. VIII, 29, Marc. I, 24, et Luc. VIII, 28). Cum ergo Baptismus Christi, sive per iniquum sive per justum ministratus, nihil aliud sit quam Baptismus Christi; ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est vitanda, non Dei Sacramenta damnanda.

40. In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde sit abluendus qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Collega ejus a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus, et Primiano Carthaginis oblatus atque damnatus est. Iste quando baptizabat, antequam detectus et abjectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis, quae ablueret accipientis. Unde igitur abluti sunt, qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? Non erat necesse ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret, Quis est iste, aut unde prosiluit? Cur istum baptistam vestri non discusserunt, sicut Joannes Petiliano ita sentiente discussus est? An et discusserunt quantum homines hominem potuerunt, sed astuta fictione latitantem diu non invenerunt?

CAPUT XXXV.--Hujusne aqua non erat mendax, aut oleum fornicatoris non est oleum peccatoris? An quod Catholica dicit, et verum est, et illa aqua et illud oleum non ejus erat a quo ministrabatur, sed cujus ibi nomen invocabatur? Cur illi qui ab isto ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum, quia ex Deo non erat? Spiritus enim sanctus disciplinae fictum fugiebat (Sap. I, 5)? An et illum fugiebat, et sua Sacramenta quamvis per eum ministrata non deserebat? Postremo quoniam illos non negatis ablutos, quos illo damnato non curatis abluendos; videte si tot nebulis multipliciter offusis, ullo loco Petilianus respondet unde isti abluti sint, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, quam latens immundus habere non potuit.

41. Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter inquiritur; deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans, Cum haec, inquit, et Prophetae et Apostolus caute timuerint, qua fronte tu dicis quod bene credentibus sanctum est Baptisma peccatoris? Quasi ego vel quisquam catholicus, peccatoris Baptisma esse dicat, quod peccatore ministrante traditur vel accipitur, et non illius in cujus credens nomine baptizatur. Inde jam excurrit in Judam traditorem, et dicit in eum quidquid potest, adhibens testimonia prophetica, quae de illo tanto ante praemissa sunt: tanquam Ecclesiam Christi toto orbe diffusam, cujus causa in hac quaestione versatur, Judae traditoris impietate perfundat: non considerans quod vel hinc debuit admoneri, tam non esse dubitandum illam esse Ecclesiam Christi quae in omnibus gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto ante veraciter prophetatum est, quam non est dubitandum ab uno ex discipulis tradi oportuisse Christum, quoniam et hoc similiter prophetatum est.

CAPUT XXXVI.--42. Sed plane post haec Petilianus ubi ad nostrum illud venit objectum, quod Maximianistarum Baptismum quos damnaverant susceperunt (Supra, lib. 2, cap. 10, nn. 11, 12): quamvis in hujus quaestionis propositione suis verbis quam meis uti maluerit: neque enim nos dicimus, prodesse nobis debere Baptismum peccatorum, quem non solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum dicimus, quia eum Christi esse cognoscimus: ita quippe proposuit: At enim pertinaciter asseveras, inquit, quia debet vobis prodesse Baptismum peccatorum, propterea quia et nos, ut dixisti, reorum quos juste damnavimus Baptismum conservamus. Ubi ad hanc quaestionem venit, ut dixi, omnis eum etiam simulata pugna defecit. Quo iret, qua exiret, quo aditu perscrutato aut molito vel clanculo evaderet, vel vi erumperet, non invenit. Licet hoc, inquit, secundo libro demonstrem, quantum inter nostros intersit et vestros quos dicitis innocentes: tamen interim vos prius a collegarum vestrorum criminibus quae nostis eripite, et sic de iis quos abjicimus exquirite rationem. Sic respondeat quisquam hominum, sic respondeat, nisi qui veritati adversatur, contra quam non invenit quid respondeatur? Si ergo et nos eadem verba dicamus, Interim vos prius a collegarum vestrorum criminibus quae nostis eripite, et sic nobis de his quos putatis apud nos malos ullum crimen objicite: utrique vicimus, an utrique victi sumus? Imo vero ille vicit pro Ecclesia sua et in Ecclesia sua, qui nos docuit in Scriptura sua, ut nemo glorietur in homine, et ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. III, 21, et I, 31). Ecce enim nos, qui cum veritatis eloquio dicimus, non justificari credentem ab homine a quo baptizatur, sed ab illo de quo scriptum est, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. IV, 5); quoniam non gloriamur in homine, nitimurque donante ipso, cum gloriamur, in Domino gloriari; quam securi sumus, quidquid de quibusdam nostrae communionis hominibus erroris aut criminis probare potuerit? Apud nos enim quicumque mali vel penitus latent, vel quibusdam noti propter bonos quibus ignoti sunt, et apud quos convinci non possunt, propter unitatis et pacis vinculum tolerantur, ne cum zizaniis eradicetur et triticum; ita suae malitiae sarcinam portant, ut eam cum eis nemo communicet, nisi quibus eorum iniquitas placet. Neque enim metuimus, ne quos baptizant justificari non possint; cum illi in eum credant qui justificat impios, ut deputetur fides eorum ad justitiam (Ibid., 5).
CAPUT XXXVII.--43. Proinde apud nos, nec ille quem dixit a nobis propter Sodomitarum crimen abjectum, et in locum ejus alterum constitutum, et rursus ipsi nostro collegio redditum, nesciens quid loquatur; nec ille quem apud vos poenitentem fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi sive possint sive non possint, aliquid praejudicant Ecclesiae Dei, quae per omnes gentes diffunditur, et crescit in mundo usque ad messem: in qua si vere mali sunt quos accusatis, non jam in illa, sed in paleis ejus sunt; si autem boni sunt, cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi velut aurum probantur, vobis in paleae similitudinem ardentibus: alienis tamen peccatis non maculatur Ecclesia, quae secundum fidelissimas prophetias toto terrarum orbe dilatata, finem saeculi tanquam littus exspectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter. Nec propterea tamen ecclesiastica disciplina negligitur a constantibus et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione defendi. Exstant innumerabilia documenta in eis qui vel episcopi vel alterius hujuscemodi gradus clerici fuerunt, et nunc degradati vel pudore in alias terras abierunt, vel ad vos ipsos aut ad alias haereses transierunt, vel in sui; regionibus noti sunt: quorum tanta est multitudo dispersa per terras, ut si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam vanamque sententiam, qua dicendum nobis putaret: Nemo vestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur.
CAPUT XXXVIII.--44. Ut enim alios omittam in diversis terris habitantes; vix enim alicubi deest hoc genus hominum, quo appareat iniquos praepositos ac ministros, et in catholica Ecclesia solere damnari: Milevitanum Honorium de proximo potuit intueri. De Splendonio vero, quem diaconum in Catholica damnatum, et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cujus in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit, et quem postea idem Petilianus horrendas ejus insidias expertus abjecit: de hoc ergo Splendonio quando non potuit commoneri quemadmodum mali et in Catholica degradentur? Miror in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, ubi ausus est dicere: Nemo vestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur. Quamobrem permixti corporaliter, separati spiritualiter in catholica Ecclesia mali, et quando humana conditione ignorantur, et quando disciplinae consideratione damnantur, suas sarcinas portant. Ac per hoc illi securi sunt, si eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, quicumque per eos Christi Baptismo baptizantur: quia et si per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui justificat impium justificarentur. Credentibus quippe in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam.
CAPUT XXXIX.--45. Vos autem, cum objiciuntur vobis Maximianistae, trecentorum et decem concilii sententia damnati; eodem concilio tot proconsulibus, tot Gestis municipalibus allegato oppugnati ; de basilicis quas tenebant, per jussa judicum et civitatum auxilia proturbati; rursus a vobis cum eis quos extra communionem vestram baptizaverant, sine ulla Baptisimi quaestione suscepti et honorati; quid respondeatis non invenitis. Sententia quippe vincimini, non vera, sed vestra, qua contenditis in eadem communione Sacramentorum, alios aliorum perire criminibus, et talem quemque esse, qualis est homo a quo fuerit baptizatus; si nocens, nocentem; si innocens, innocentem. Quae si vera sunt, ut alios innumerabiles omittam, Maximianistarum certe, quorum scelus usque ad illorum similitudinem quos vivos terra sorbuit, in tam numeroso concilio vestri exaggerarunt, vos crimina perdiderunt. Si autem Maximianistarum crimina vos non perdiderunt; falsa sunt quae ita sentitis, et multo minus nescio quae non probata crimina Afrorum orbem terrarum perdere potuerunt. Ac per hoc, sicut scribit Apostolus, Unusquisque suam sarcinam portat (Galat. VI, 5): et nullius est Baptismus Christi, nisi Christi: et frustra promittit Petilianus ex hoc quod de Maximianistis intendimus, in secundo libro esse dicturum, nimis male sentiens de cordibus humanis, quasi non intelligant eum non habere quid dicat.
CAPUT XL.--46. Nam si Baptismus, quem Praetextatus et Felicianus in Maximiani communione ministraverunt, illorum fuit; cur a vobis, in eis quos baptizaverunt, tanquam Christi susceptus est? Si autem vere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse posset, qui eum cum scelere schismatis habuissent; quid vos potuisse dicitis praestare illis, quos cum eodem Baptismo suscepistis, nisi ut per vinculum pacis deleto crimine sceleratae divisionis, non cogerentur sancti lavacri Sacramentum accipere quasi non haberent, sed sicut erat antea perniciosum, ita illis jam utile esse inciperet quod haberent? Aut si hoc eis in vestra communione praestitum non est, quia nec praestari schismaticis apud schismaticos posset; hoc tamen vobis in catholica communione praestatur, non ut Baptismum accipiatis quasi desit vobis, sed ut ipse quem accepistis prosit vobis. Omnia quippe Sacramenta Christi, non ad salutem, sed ad judicium habentur sine charitate unitatis Christi. Sed quia, non vera, sed vestra sententia est, per nescio quorum Baptismum traditorum periisse Christi Baptismum de orbe terrarum; merito non invenitis quid respondeatis de recepto Baptismo Maximianistarum.

47. Videte itaque et vigilantissime mementote, quemadmodum Petilianus nec ad ea ipsa responderit, quae sibi ita proponit, unde aliquid loqui videatur. Illud autem olim dimisit omnino, nec nobis dicere voluit, quia utique non potuit, nec usque ad finem voluminis sui aliquando dicturus est, quod ex primis partibus Epistolae meae, quasi refellendum commemoravit. Additis quippe etiam duobus verbis, quae me subtraxisse, quasi fortissima sua munimenta jactavit, nihilominus immunitus jacens, non inveniens quid respondeat, cum quaeritur, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde sit ejus abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat; et si quis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum, unde fidem accepturus sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido: ad hoc eum jam diu ex quo loquitur, nihil respondisse manifestum est. 48. Deinceps perrexit ore maledico in vituperationem monasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus vitae a me fuerit institutum. Quod genus vitae omnino quale sit, nescit; vel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. Inde asserens me dixisse, Christum esse baptistam, subjecit etiam quaedam verba ex Epistola mea, quasi hoc ex mea sententia dixerim, quod ex vestra et ipsius dixi, et copiosissima atrocitate invectus est, quasi in me qui hoc dixerim; cum illa quam reprehendit, non sit mea, sed ipsius et vestra sententia; quod paulo post dilucide, quantum valuero, demonstrabo. Deinde conatus est nos docere multis et superfluis verbis, quod non Christus baptizet, sed in ejus nomine baptizetur, simul et Patris et Filii et Spiritus sancti, de qua ipsa Trinitate dixit vel quod voluit vel quod potuit, Christum esse medium Trinitatis. Inde de nomine Simonis et Barjesu magorum ingessit nobis quas eum libuit contumelias. Inde Optati Thamugadensis causam pedententim suspendens, ne illius perfunderetur invidia, non se, nec suos de illo judicare potuisse; et in eo ipso nos insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit.

CAPUT XLI.--49. Postremo conclusit Epistolam suos exhortans et monens ne decipiantur a nobis, et nostros dolens quod eos pejores quam fuerant fecerimus. His igitur diligenter consideratis atque discussis, quod ex ea ipsa Epistola quam scripsit, satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc quod in Epistola mea primitus posui, si quemadmodum dicit, conscientia dantis, vel potius, ut addam quod magnum firmamentum putat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipit Baptismum, cum si dantis conscientia polluta est, accepturus ignorat. Unde non mirandum est hominem pro falsitate resistentem, pressum contravenientis veritatis angustiis, insana potius anhelasse convicia, quam cum illa quae vinci non potest ambulare voluisse.

50. Nunc jam, obsecro, paucis animum intendite, ut vobis quid timuerit, ut ad hoc non responderet, evidenter ostendam, et quod obscurare conatus est, in lucem proferam. Poterat utique nobis quaerentibus, unde abluendus sit qui accipit Baptismum cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat, facillime respondere, A Domino Deo; et omnino fidentissime dicere, Prorsus Deus abluit accipientis conscientiam, quando maculosam non sancte dantis ignorat. Sed homo qui jam sectae vestrae intentione coactus fuerat mundationem accipientis in conscientia dantis ponere; quippe qui dixerat, Conscientia namque dantis, vel sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; timuit ne melius homo baptizari videretur ab occulto homine malo, quam a manifesto homine bono: tunc enim non a conscientia sancte dantis hominis, sed ab ipsa excellentissima Dei sanctitate esset abluendus. Hoc ergo metuens, ne tanta eum sequeretur absurditas, vel potius dementia, ut qua fugeret nesciret, noluit dicere unde sit accipientis abluenda conscientia, quando maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat; et litigioso strepitu cuncta perturbans occultare maluit quid ab eo quaereretur, quam hoc respondere quaerenti, unde statim suffocaretur: nunquam tamen putans ab hominibus bene cordatis legi posse litteras nostras, aut ab eis legi suas qui legissent et meas, quibus respondere se finxit.

CAPUT XLII.--51. Nam hoc quod modo dixi, in illa ipsa Epistola mea, contra quam scribendo nihil dixit, evidentissime positum est: et quid ibi egerit, quaeso, parumper advertite; et quamvis illi faveatis, nosque oderitis, si potestis aequo animo tolerate. Quia enim in priori Epistola sua, cujus primis partibus quae solae in manus nostras tunc venerant, primo responderam, ita spem baptizandi hominis in homine baptizante posuerat, ut diceret, Omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est (Supra, lib. 1, cap. 4, n. 5, sqq.; et lib. 2, cap. 5, nn. 10, 11): quia ergo hoc Petilianus dixerat, non aliud volens intelligi originem et radicem et caput baptizandi hominis, nisi hominem a quo baptizaretur, subjeci ego et dixi: Quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat, fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator ejus origo et radix et caput, quis est a quo accipit fidem? Ubi est origo de qua oritur? ubi radix unde germinat? ubi caput unde incipit? An forte cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? Hoc ergo et nunc dico et exclamo, sicut etiam illic exclamavi: O humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? Neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritualis credentibus impertitur, dispensator ipse justificat, ac non ille unus de quo dictum est, quod « justificat impium » (Rom. IV, 5). Aut vero apostolus Paulus erat caput et origo eorum quos plantaverat, aut Apollo radix eorum quos rigaverat, ac non ille qui eis incrementum dederat: cum idem dicat, « Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus » (I Cor. III, 6, 7)? Nec radix eorum erat ipse, sed ille potius qui ait, « Ego sum vitis, vos estis sarmenta » (Joan. XV, 5). Caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat, nos multos unum esse corpus in Christo, ipsumque Christum caput esse universi corporis, pluribus locis apertissime praedicet? Quapropter sive a fideli sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine (Supra, lib. 1, cap. 5, nn. 6, 7).
CAPUT XLIII.--52. Haec ego in Epistola priore, cum Petiliano responderem, puto quia et dilucide et veraciter posui. Haec etiam nunc commemoravi, illud insinuans atque commendans, ut omnino spes nostra non sit in homine, Deumque Christum mundatorem, justificatorem hominum esse credamus, credentium in eum qui justificat impium, ut deputetur fides eorum ad justitiam, sive ille homo sit sanctus qui ministrat Baptismum, sive impius et fictus quem fugiat Spiritus sanctus. Tum deinde subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi quod et nunc dico: Alioquin si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: optandum est ab omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. Quod si dementissimum est credere (semper enim Christus justificat impium, facienao ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput Ecclesiae), quid habent ponderis illa verba, quae vani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent (Supra, lib. 1, cap. 6, nn. 6, 7)? Haec tunc dixi, haec in illa mea Epistola scripta sunt.
CAPUT XLIV.--53. Deinde paulo post, quoniam ille dixerat, Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo, « Arbor bona, bonos fructus facit; arbor mala, malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas » (Matth. VII, 17, 16)? et iterum, « Omnis homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala » (Id. XII, 35)? quibus verbis Petilianus satis apertissime ostendit, tanquam arborem accipiendum eum hominem qui baptizat, et tanquam fructum eum qui baptizatur: ad haec ego responderam, Si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit; quisquis ab homine malo etiam non manifesto fuerit baptizatus, bonus esse non poterit: de mala quippe arbore exortus est. Aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta, sed tamen mala. Quid aliud his verbis intelligi volui, nisi quod paulo superius posueram, arborem et fructum ejus, non eum qui baptizat et eum qui baptizatur; sed hominem arborem, fructum vero ejus opus ac vitam ejus accipi debere, quam semper habet bonam bonus, et malam malus: ne illa sequatur absurditas, ut malus sit homo etiam ab occulto malo homine baptizatus, tanquam fructus arboris quamvis occultae, sed tamen malae? contra quod ille nihil omnino respondit.
CAPUT XLV.--54. Sed ne diceret, sive ille, sive aliquis vestrum, cum quisque occultus malus est qui baptizat, tunc non esse fructum ejus illum quem baptizat, sed fructum Christi; continuo subjeci quam vesanus error etiam istam sententiam consequatur, et repetivi illud, licet aliis verbis, quod paulo ante dixeram: Si cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur; sanctius justificantur, qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis (Supra, lib. 1, capp. 7, 8, nn. 8, 9). Petilianus ergo his tam vehementibus coarctatus angustiis, tacuit superiora ex quibus ista pendebant, et haec absurda quae illius consequuntur errorem, ita commemoravit in responsione sua, quasi haec ego ex mea sententia dixerim; quae ideo dicta sunt, ut attenderet quantum mali sequeretur ejus sententiam, et eam mutare cogeretur. Hanc ergo fraudem audientibus vel legentibus faciens, et omnino desperans legi posse quae scripsimus, coepit in me graviter et petulanter invehi, tanquam ego sensissem optandum esse omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos, quoniam quamlibet bonos habuerint, Christus est incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. Item tanquam ego sensissem, sanctius justificari eos qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis: cum haec mirabilis insania ideo a me commemorata sit, quia illos necessario sequitur qui cum Petiliano sentiunt, sic esse hominem baptizatum ad baptizatorem suum, quemadmodum est fructus ad arborem de qua nascitur, bonus de bona, malus de mala: quibus cum dixerimus ut respondeant, cujus arbitrentur fructum esse hominem baptizatum, quando ab occulto malo baptizatur, quoniam non audent eum rebaptizare, coguntur respondere, tunc eum non esse fructum occulti illius mali, sed esse fructum Christi: ac per hoc sequitur eos quod nolunt, et quod sentire dementis est; quia si homo tunc est fructus hominis baptizatoris sui, quando a manifesto bono baptizatur, cum vero baptizatur ab occulto homine malo, tunc non ipsius fructus, sed Christi est, sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis.
CAPUT XLVI.--55. Quod cum mihi tribuens Petilianus tanquam hoc ego senserim, satis in me graviter ac vehementer invehitur, ipse utique demonstrat, ea ipsa gravissima invectione sua, quantum nefas sit ista sentire: ac per hoc quidquid propter hanc sententiam in me dixisse videri voluit, in se ipsum dixisse invenitur, qui talia sentire convincitur. Ibi enim ostendit, quanta vi veritatis superatus sit, ubi alium exitum non invenit, nisi ut me sensisse fingeret, quod ipse sentit. Quemadmodum si illi quos Apostolus arguit, quia dicebant non esse resurrectionem mortuorum, eumdem apostolum accusare vellent, quoniam dixit, Neque Christus resurrexit, et inanem esse praedicationem Apostolorum, inanem etiam fidem credentium, falsosque inveniri testes adversus Deum, qui dixissent quod suscitaverit Christum. Hoc mihi Petilianus facere voluit, desperans legi posse quae scripsi, quibus respondere non potuit, et putari se respondisse magnopere concupivit. Sed quemadmodum si quisquam illud fecisset Apostolo, recitato universo ipso loco ex ejus Epistola, redditisque superioribus verbis ex quibus ista pendere quisquis legit intelligit, omnis illa calumniosa reprehensio in frontem reprehendentium relideretur: sic redditis ex Epistola mea superioribus, dum me Petilianus accusat, in ejus faciem, unde illa removere conatus est, majore impetu retorquentur.

56. Apostolus enim redarguens eos qui negabant resurrectionem mortuorum, ista absurditate corrigit quae invitos sequitur talia sentientes, ut dum exhorrent quod nefas est dicere, corrigant quod ausi sunt credere. Proinde ita dicit: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vana est et fides vestra; invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quia suscitavit Christum, quem non suscitavit (I Cor. XV, 13-15): ut dum timent dicere Christum non resurrexisse, et caetera mala ac nefaria quae sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non esse resurrectionem mortuorum. Si ergo tollas quod in capite ratiocinationis hujus est positum, Si resurrectio mortuorum non est; male caetera dicta sunt, et Apostolo tribuenda sunt. Si autem reddas unde pendent, et in exordio constituas, Resurrectio mortuorum non est; recte consequentur, Neque Christus resurrexit, et, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra, et caetera quae connexa sunt: et haec omnia ab Apostolo bene et prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent, illis imputandum est qui negabant resurrectionem mortuorum. Sic etiam in Epistola mea, tolle quod positum est, Si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: tolle ista unde pendet quod sequitur, et valde pessime dictum mihique tribuendum est, Optandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator (Supra, lib. 1, cap. 6, n. 7). Reddantur autem illa quae vos dicitis, tunc jam hoc quod inde pendet et religatum sequitur, non a me sentiri invenitur, et quidquid mali habet, in vestram sententiam retorquetur. Item tolle quod positum est, Si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit, et si cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur: tolle ista, quae cogimini et ex vestra secta et ex Petiliani Epistola confiteri, et meum erit ac mihi imputandum illud insanum quod sequitur, Sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis (Ibid., cap. 8, n. 9). Redde autem illa ex quibus hoc pendet, continuo videbis et me hoc ad vos corrigendos recte posuisse, et totum quod vobis in hac sententia merito displicet, in vestram faciem recidisse.

CAPUT XLVII.--57. Proinde quemadmodum illi qui resurrectionem mortuorum negabant, nullo modo se defenderent a tantis malis quae ad eos redarguendos connexuit Apostolus dicens, Neque Christus resurrexit, et nefanda similiter caetera, nisi mutarent sententiam, et faterentur esse resurrectionem mortuorum: sic etiam vos si non vultis vobis imputari quod ad vos convincendos et corrigendos dicimus, sanctius justificari eos qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis; mutate sententiam, et eorum spem qui baptizantur nolite in homine ponere. Nam si ponitis, videte quid dicam, ne hoc aliquis iterum supprimat, et dicat me sensisse quod ad vos redarguendos corrigendosque commemoro. Videte quid dicam, undo pendeat quod dicturus sum: Si eorum spem qui baptizandi sunt, in homine a quo baptizantur ponitis; si baptizatorem hominem, sicut scripsit Petilianus, originem et radicem et caput ejus qui baptizatur constituitis; si arborem bonam bonum hominem baptizantem, fructum autem ejus bonum eum qui fuerit ab ipso baptizatus accipitis; admonetis ut quaeramus a vobis, qua origine oriatur, qua radice pullulet, cui capiti subnectatur, de qua arbore nascatur quem malus baptizat occultus. Ad hanc quippe inquisitionem pertinet etiam illud, cui non respondisse Petilianum saepissime commendavi: Unde abluatur qui accipit Baptismum, cum maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat: hanc enim conscientiam dantis vel sancte dantis vult esse originem, radicem, caput, semen, arborem, unde existat, unde propagetur, unde incipiat, unde germinet, unde nascatur sanctificatio baptizati.
CAPUT XLVIII.--58. Cum ergo quaerimus unde ablutus sit, quem in vestra communione non rebaptizatis, etiam cum eum constiterit ab aliquo baptizatum, qui propter occultam nequitiam jam sancte dantis conscientiam non habebat; quid responsuri estis, nisi a Christo aut a Deo, quamvis et Christus Deus super omnia sit benedictus in saecula (Rom. IX, 5); aut ab Spiritu sancto, cum et ipse sit Deus, quia haec Trinitas unus Deus? Unde Petrus cum dixisset homini, Ausus es mentiri Spiritui sancto; continuo secutus adjunxit quid esset Spiritus sanctus, et ait: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3, 4). Postremo etiamsi dicatis eum ab angelo ablui atque mundari, quando pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat; videte quia sancti homines cum in aeternam vitam resurrexerint, tunc de illis dictum est quod erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Quisquis ergo et ab angelo abluitur, sanctius abluitur quam si abluatur ab hominis qualicumque conscientia. Cur ergo non vultis ut dicatur vobis, Si tunc abluit homo quando manifestus bonus est, cum autem occultus homo malus est, quoniam non habet conscientiam sancte dantis, non jam ipse, sed Deus aut angelus abluit, sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis? Quae sententia si vobis displicet, quoniam revera displicere omnibus debet; illa tollite unde nascitur, illa corrigite unde religatur: illa enim non praecedant, et ista non sequitur.
CAPUT XLIX.--59. Nolite itaque dicere, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: ne dicatur vobis, Quando latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam? Et cum responderitis, Vel Deus, vel angelus (quoniam quid respondeatis aliud non habetis); sequatur vos unde confundamini: Sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, ut vel a Deo vel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur a manifestis bonis, qui Deo vel angelis non comparantur. Sed dicite quod dicit Veritas et catholica Ecclesia, quia non solum cum malus est minister Baptismi, verum etiam cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, sed in illo qui justificat impium, in quem credentibus fides ad justitiam deputatur (Rom. IV, 5). Cum enim dicimus, Christus baptizat, non visibili ministerio dicimus, sicut putat vel putari cupit nos dicere Petilianus; sed occulta gratia, occulta potentia in Spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Joanne Baptista, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Nec, sicut Petilianus dicit, jam baptizare cessavit: sed adhuc id agit, non ministerio corporis, sed invisibili opere majestatis. Quod enim dicimus, Ipse baptizat, non dicimus, Ipse tenet, et in aqua corpus credentium tingit: sed, Ipse invisibiliter mundat, et hoc universam prorsus Ecclesiam. Neque enim apostolo Paulo non est credendum, qui de illo dixit: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25, 26). Ecce quia Christus sanctificat; ecce quia Christus etiam ipso lavacro aquae in verbo, ubi ministri corporaliter videntur operari, ipse abluit, ipse mundat. Nemo ergo sibi arroget quod Dei est: sic certa spes hominum, cum in illo figitur qui fallere non potest: quoniam, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et, Beatus cujus est Dominus Deus spes ipsius (Psal. XXXIX, 5). Nam dispensator fidelis mercedem accipiet vitam aeternam: dispensator autem infidelis, cum cibaria dominica distribuit conservis, absit ut per suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. Quoniam, quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Quod ideo contra malos dispensatores praeceptum est, ut bona Dei per ipsos accipiantur, mala autem ipsorum vita ex dissimilitudine caveatur.
CAPUT L.--60. Si autem ad ista prima verba Epistolae meae Petilianum non respondisse manifestum est, et ubi respondere conatus est, magis ostendit quod non potuerit respondere: quid de illis partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere tentavit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint si recensere quisque voluerit, qui et mea et ipsius habet scripta, puto quod intelligat quanta firmitate roborata sint. Quod ut vobis breviter ostendam, ipsa testimonia de Scripturis sanctis prolata recolite, vel legendo recensete, quae posuit velut adversus nos, et in mea responsione quae posui etiam ego adversus vos: et videte quemadmodum ego illa quae ipse posuit, ostendi non nobis, sed potius vobis esse contraria; ipse autem illa quae posui maxime necessaria, omnino non attigit, et in illo uno Apostoli, quod tanquam pro se pertractare conatus est, videbitis quam nullum exitum invenerit.

61. Pars quippe Epistolae quam scripsit ad suos, a capite usque ad eum locum ubi dicit, Hoc nobis Dominus imperat: « Cum vos persecuti fuerint homines in civitate ista, fugite in aliam; quod si et in ea vos persequuntur, fugite in aliam » (Matth. X, 23); primum venit in manus nostras; huic respondimus: quae nostra responsio cum etiam in illius venisset manus, scripsit hanc contra, quam nunc refellimus, et eum nostrae non respondisse monstramus. In illa ergo prima parte scriptorum ejus quibus primum respondimus, haec sunt testimonia Scripturarum, quae nobis putavit adversa: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas (Id. VII, 17, 16)? et iterum, Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala (Id. XII, 35): et iterum, Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30). His testimoniis volens ostendere talem fieri eum qui baptizatur, qualis fuerit a quo baptizatur. Ego contra quemadmodum accipienda essent haec testimonia, et quod ejus intentionem nihil adjuvarent ostendi. Caetera vero quae posuit dicta in malos et sceleratos homines, non esse adversus frumenta dominica, sicut praedicta et promissa sunt, toto orbe diffusa, et potius a nobis contra vos posse dici satis edocui. Recensete, et invenietis. 62. At vero ego quae posui pro Ecclesiae catholicae assertione, ista sunt: quod ad Baptismum attinet, ne id quod gratia Dei regeneramur, mundamur, justificamur, danti homini tribuatur: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8): et, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5): et quia, Domini est salus (Psal. III, 9): et, Vana salus hominis (Psal. LIX, 13): et quia, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): et quia ille in quem creditur justificat impium, ut deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Propter ipsius vero Ecclesiae unitatem quae in omnibus gentibus dilatatur, cui vos non communicatis, haec testimonia posui de Christo esse praedicta, quia Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8): et, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Et quod testamentum Dei factum ad Abraham pro nostra, hoc est, catholica communione recitetur, ubi scriptum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): quod semen interpretatur Apostolus dicens, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Unde apparet in Christo, non solum Afros aut Africam, sed omnes gentes habituras benedictionem, per quas catholica dilatatur Ecclesia, tanto ante promissam. Et quod palea cum frumentis sit usque ad ultimam ventilationem, ne quisquam per calumnias criminum alienorum sacrilegium suae separationis excuset, quod reliquerit vel deseruerit omnium gentium communionem. Et ne propter malos dispensatores, hoc est praepositos, societas christiana dividatur, etiam illud testimonium posui, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Haec ille testimonia de Scripturis sanctis a me posita, nec ostendit quemadmodum aliter accipi deberent, ut non ea pro nobis neque contra vos esse ostenderet, nec omnino attingere voluit: imo id egit tumultu conviciorum suorum, ut si fieri posset, haec a me dicta nulli omnino veniret in mentem, qui post Epistolam meam lectam, etiam ipsius legere voluisset.

CAPUT LI.--63. Quod vero ex apostoli Pauli scriptis a me positum pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite. Dixisti enim, inquit, Apostolus Paulus eos qui dicebant se apostoli Pauli esse, objurgat, et dicit, « Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis » (I Cor. I, 13)? Quapropter si errabant illi, et nisi corrigerentur perirent, qui volebant esse Pauli; quae tandem spes eorum est, qui voluerunt esse Donati? Id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptizati, non nisi ille sit a quo baptizatur (Supra, lib. 1, capp. 3, 4, nn. 4, 5). Haec verba et hoc Apostoli testimonium ex Epistola mea commemoravit, et sibi proposuit refellendum. Proinde videte si ad propositum respondit. Ait enim: Inane hoc dictum est, inflatum et puerile et insipiens, et quod longe sit penitus a fidei nostrae ratione. Tunc enim recte hoc diceres, si nos diceremus, In nomine Donati baptizati sumus: aut, Donatus crucifixus est pro nobis: aut, In nostro nomine baptizati sumus. At cum haec a nobis nec dicta sint nec dicantur, quia formam divinae sequimur Trinitatis; te, qui nobis talia objicis, certum est insanire. Aut si putas quia in Donati, vel in nostro nomine baptizati sumus, falleris perdite, simulque de vobis sacrilege confiteris quia vos in nomine Caeciliani miseros inquinatis. Haec Petilianus contra illa mea respondit, non intendens, vel potius ne ab aliquo intendatur, obstrepens, omnino nihil se respondisse, quod ad rem de qua agitur pertineret. Quis enim non videat, ideo magis a nobis recte positum hoc Apostoli testimonium, quia non vos dicitis in Donati nomine baptizatos, neque Donatum crucifixum esse pro vobis, et tamen propter partem Donati vos ab Ecclesiae catholicae communione separatis; sicut etiam illi quos Paulus arguebat, non utique dicebant in nomine Pauli se fuisse baptizatos, aut Paulum pro se esse crucifixum, et tamen de Pauli nomine schisma faciebant. Sicut ergo illis, pro quibus Christus, non Paulus, crucifixus est, et qui in nomine Christi, non in nomine Pauli, fuerunt baptizati, et tamen dicebant, Ego sum Pauli, propter hoc rectius dicitur, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? ut haereant ei qui pro ipsis crucifixus est, et in cujus nomine baptizati sunt, et non ad nomen Pauli dividantur: sic et vobis multo magis quia non dicitis, In nomine Donati baptizati sumus, et tamen vultis esse de parte Donati, congruenter dicitur, Numquid Donatus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Donati baptizati estis? Scitis enim Christum pro vobis esse crucifixum, et in nomine Christi vos baptizatos, et tamen propter nomen et partem Donati unitati Christi, qui pro vobis crucifixus est, et in cujus nomine baptizati estis, tanta pertinacia repugnatis.
CAPUT LII.--64. Quia vero id egit Petilianus scriptis suis, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur, et hoc a me non inaniter, nec pueriliter, nec insipienter dictum est, primordia Epistolae ipsius quibus tunc respondi, recensete, et videbitis, imo vero me commemorante diligenter advertite. Conscientia, inquit, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Et tanquam diceretur ei, Unde hoc probas? Omnis res enim origine, inquit, et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est; nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo, « Arbor bona bonos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas? » et iterum, « Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala: « et iterum, « Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus. » Haec omnia quo pertineant videtis, ut scilicet sancte dantis conscientia (ne quisquam fidem sumens a perfido, non fidem percipiat, sed reatum) ipsa sit origo, et radix, et caput, et semen baptizati. Volens enim probare conscientiam sancte dantis attendi, quae abluat accipientis; et non fidem percipere, sed reatum, qui fidem sciens sumit a perfido; continuo subjecit, Omnis res enim origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est; nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. Et ne quisquam tam tardus esset, ut adhuc non intelligeret de illo eum dicere a quo quisque baptizatur, explanat hoc subsequenter, et dicit: Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus est reus, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo, « Arbor bona bonos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas? » Et ne adhuc incredibili obtusitate cordis caecus auditor vel lector non videat de homine baptizante dicere; adjungit aliud ubi et hominem nominat: Et iterum, inquit, « Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala: » et iterum, « Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus. » Certe jam manifestum est, certe jam non indiget interprete nec disputatore aut demonstratore, id agere istos, ut origo et radix et caput baptizati nonnisi ille sit a quo baptizatur: et tamen vi veritatis oppressus, et quasi quae dixisset oblitus, concedit mihi postea Petilianus, ut Christus sit origo et radix regeneratorum et caput Ecclesiae, non quisquam homo dispensator ministerque Baptismatis. Cum enim dixisset quia in nomine Christi baptizabant Apostoli, et Christum fundamentum ponebant, ut facerent Christianos, et hoc Scripturarum sanctarum testimoniis et exemplis, tanquam nos hoc negaremus, probaret: Ubi est nunc, inquit, illa vox, qua minutis et crebris quaestiunculis crepitans, multa involuta de Christo et pro Christo et in Christo, contra humanam temeritatem et superbiam invidiose et elate dixisti? Ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix. His ergo auditis, quid nisi ipsi Christo gratias agam, qui coegit hominem confiteri? Falsa ergo sunt illa quae in Epistolae suae dixit exordio, cum vellet persuadere conscientiam sancte dantis attendi, quae abluat accipientis; et cum quis sciens fidem a perfido sumpserit, non fidem percipere, sed reatum. Hoc enim volens velut ostendere, quantum sit in homine baptizante, tanquam magna documenta subjecerat dicens, Omnis enim res, origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est. Postea vero cum dicit quod et nos dicimus, Ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix; delet quod antea dixerat, quia conscientia sancte dantis est origo et radix et caput accipientis. Vicit ergo veritas, ut homo qui Baptismum Christi desiderat, non in homine ministro spem ponat, sed ad ipsum Christum tanquam ad originem quae non mutatur, ad radicem quae non evellitur, ad caput quod non dejicitur, securus accedat.
CAPUT LIII.--65. Jam illud quis non advertat, de qua inflata vena veniat, quod cum Apostoli sententiam velut exponeret, ait, Qui dixit, « Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: » quid aliud dixit, nisi, Ego hominem in Christo catechumenum feci, Apollo baptizavit; Deus quod fecimus confirmavit? Quare ergo non addidit Petilianus quod Apostolus addidit, et ego maxime commendavi, ut etiam hoc nobis exponeret, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7)? Quod si velit exponere secundum ea quae supra posuit, sine dubio sequitur ut neque qui baptizat aliquid sit, sed Deus qui incrementum dat. Quid enim ad rem nunc pertinet quomodo dictum sit, Ego plantavi, Apollo rigavit: utrum revera ita accipiendum sit tanquam dixerit, Ego catechumenum feci, Apollo baptizavit; an sit alius verior et congruentior intellectus? Ecce interim secundum ipsius expositionem, neque qui catechumenum facit, neque qui baptizat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Multum autem interest inter confirmare quod alius facit, et facere. Qui enim dat incrementum, non arborem vel vitem confirmat, sed creat. Illo quippe incremento fit, ut etiam lignum plantatum radicem producat et figat: illo incremento fit, ut semen jactum germen emittat. Sed quid hinc diutius disseramus? Sufficit quod secundum ipsum, neque qui catechumenum facit, neque qui baptizat, aliquid est, sed qui incrementum dat Deus. Quando autem hoc diceret Petilianus, ut eum dicere intelligeremus, Neque Donatus Carthaginis est aliquid, neque Januarius, neque Petilianus? Quando hoc tumor ille pateretur, quo se putat homo aliquid esse cum nihil sit, et se ipsum seducit (Galat. VI, 3).
CAPUT LIV.--66. Denique etiam paulo post cum institueret, et intenderet tanquam ea verba Apostoli, quae nos objeceramus, iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego, sed alia in quibus posset utcumque humana inflatio respirare. Nam ut ejus, inquit, Apostoli dicta, quae nobis objeceras, iterum replicemus, dixit, « Quid est enim Apollo, quidve Paulus? Ministri ejus cui credidistis » (I Cor. III, 4, 5). Quid aliud, verbi gratia, dicit omnibus nostris, nisi, Quid est Donatus Carthaginis, quid Januarius, quid Petilianus, nisi ministri ejus cui credidistis? Hoc ego Apostoli testimonium non posui sed illud quod commemorare noluit, posui, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Iste autem ea verba Apostoli inserere voluit, ubi interrogat quid sit Paulus, vel quid sit Apollo, et respondet, Ministri ejus cui credidistis. Hoc aliquo modo ferre potuit torus cervicis haereticae: illud autem ubi non interrogavit, et respondit quid esset, sed dixit non esse aliquid, ferre omnino non potuit. Sed jam volo quaerere utrum non sit aliquid minister Christi? Quis hoc dixerit? Quomodo ergo verum est, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; nisi quia ad aliud aliquid est, ad aliud non est aliquid? Ad ministrandum et dispensandum verbum ac Sacramentum aliquid est: ad mundandum autem et justificandum non est aliquid; quia hoc non operatur in interiore homine, nisi per quem creatus est totus homo, et qui Deus manens factus est homo, ille scilicet de quo dictum est, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9); et, Credenti in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5). Quod testimonium in verbis meis Petilianus ponere voluit, in suis autem nec tractavit, nec attigit.
CAPUT LV.--67. Minister ergo, id est, dispensator verbi et Sacramenti evangelici, si bonus est, consocius fit Evangelii: si autem malus est, non ideo dispensator non est Evangelii. Si enim bonus est, volens hoc facit: si autem malus, hoc est sua quaerens non quae Jesu Christi, invitus hoc facit propter alia quae requirit. Vide tamen quid idem apostolus dixerit: Si ergo volens hoc facio, inquit, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). Tanquam diceret: Si bonus bonum annuntio, etiam ipse pervenio; si autem malus, bonum annuntio. Numquid enim dixit, Si invitus facio, dispensator non ero? Annuntiavit Petrus et caeteri boni, invitus Judas, tamen cum ipsis missus annuntiavit. Illi mercedem habent, huic dispensatio credita est. Qui autem omnibus illis annuntiantibus Evangelium perceperunt, non a plantatore vel rigatore, sed ab eo qui incrementum dat, mundari potuerunt et justificari. Neque enim dicturi sumus Judam non baptizasse, cum adhuc inter discipulos fuerit, quando fiebat quod scriptum est, Ipse non baptizabat, sed discipuli ejus (Joan. IV, 2). An quia nondum Christum tradiderat, qui loculos habebat, et ea quae mittebantur auferebat (Id. XII, 6), et qui pecuniae custos innocens esse non potuit, dispensator tamen gratiae sine accipientium damno fuit? Aut si non baptizavit, certe fatemini quia evangelizavit. Quod si hoc minimum et leve ducitis, videte quid de ipso Paulo apostolo sentiatis, qui dixit, Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare (I Cor. I, 17). Huc accedit, quia incipit esse potior Apollo, qui baptizando rigavit, quam Paulus, qui evangelizando plantavit, cum sibi officium patris erga Corinthios ob hoc vindicet, nec eis qui post illum ad eos venerant, hoc nomen concedat. Ait enim: Si decem millia paedagogos habeatis in Christo, sed non multos patres: in Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (Id. IV, 15). Eis dicit, Ego vos genui: quibus alio loco dicit, Gratias Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum (Id. I, 14). Genuerat itaque illos, non per se, sed per Evangelium. Qui etiamsi sua quaereret, non quae Jesu Christi, et invitus hoc faceret sine sua mercede, tamen pecuniam dominicam dispensaret: quam, licet malus, non malam nec inutilem bene accipientibus faceret.
CAPUT LVI.--68. Et si hoc de Evangelio recte dicitur, quanto magis de Baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad Evangelium, ut sine illo quidem ad regnum coelorum nemo perveniat, sed si accedat Sacramento justitia? Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); idem ipse dixit, Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Forma Sacramenti datur per Baptismum, forma justitiae per Evangelium. Alterum sine altero non perducit ad regnum coelorum. Verumtamen perfecte baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem evangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. Ideo doctor Gentium plurimis excellentior evangelizare missus est, non baptizare: quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per paucos, inter quos eminebat. Et tamen legimus eum aliquibus locis dixisse, Evangelium meum (II Tim. II, 8): Baptismum autem meum nunquam dixit, sed nec cujusquam per quem ministratus est. Nam solus ille baptismus quem dedit Joannes, dictus est baptismus Joannis (Act. XIX, 3). Hoc praecipuum vir ille dispensationis suae munus accepit, ut lavacri praecursorium sacramentum etiam illius diceretur, per quem dispensabatur: Baptismus autem quem ministraverunt discipuli Christi, nullius eorum dictus est; ut illius esse intelligeretur, de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25, 26). Si ergo Evangelium, quod ita Christi est, ut possit et minister propter munus dispensationis dicere suum, potest homo etiam per malum dispensatorem sine periculo accipere, faciens quod dicit, quod autem facit non faciens: quanto magis Baptismum Christi, quem nemo Apostolorum ita ministravit, ut auderet dicere suum, potest quisque sine contagione mali ministri percipere, qui bona fide accedit ad Christum?
CAPUT LVII.--69. Proinde si Petilianus, cum ego quae posuit de Scripturis testimonia, quam contra nos non essent, non praetermiserim demonstrare; ipse quae posui, partim omnino non attigit, partim quae tractare voluit, nihil aliud se quam exire inde non potuisse monstravit: non diu hortandi estis vel admonendi, ut videatis quid tenere, quid cavere debeatis. Sed forte in sanctarum Scripturarum testimoniis talis apparuit, in his vero documentis, quae inter homines de ipso schismate gesta sunt aliquid valuit? Imo vero et in his, quanquam post divina testimonia superfluo requirantur, quid commemoravit aut quid probavit? Qui cum fuisset graviter in traditores invectus, et multa in eos etiam de sanctis Libris testimonia proclamasset, nihil tamen dixit unde eos ostenderet traditores. Ego autem commemoravi Silvanum Cirtensem, cui quibusdam interpositis etiam ipse successit, cum adhuc esset subdiaconus Gestis municipalibus expressum esse traditorem. Contra hoc ille mutire nil ausus est. Et profecto videtis quanta eum necessitudo compellebat ad respondendum, ut videlicet praedecessorem suum, et non solum consocium, sed, ut ita dicam, etiam concathedraneum innocentem a crimine traditionis ostenderet, praesertim cum totam causam vestram ibi constituatis, ut traditores appelletis eos quos traditoribus communionis tramite successisse vel fingitis vel putatis. Qui ergo ipsius causae vestrae necessitate, etiam Rusiccadiensem vel Calamensem vel cujuslibet alterius civitatis aliquem de parte vestra, Gestis municipalibus demonstratum dicerem traditorem, omni modo eum defendere cogeretur, de suo praedecessore conticuit. Unde, nisi quia hic non invenit quam caliginem offunderet, unde saltem homines mente tardissimos et somnolentissimos falleret? Quid enim diceret, nisi falsa de Silvano ista jactari? Sed recitamus Gesta, et quando factum sit, et quando etiam Zenophilo consulari allegatum sit. Quibus quomodo ille resisteret, septus undique optima causa Catholicae, vestra autem pessima? Unde ista verba commemoro ex illa Epistola mea, cui per hanc quam nunc refello, videri voluit respondisse: utique ut videatis quam invicte positum sit, contra quod ille nihil tutius invenire potuit quam silentium.
CAPUT LVIII.--70. Cum enim ex Evangelio velut contra nos testimonium posuisset, ubi Dominus ait, Venient ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos; ego respondi, et dixi, Ergo fructus consideremus: tum continuo subjeci, et adjunxi, Objicitis traditionem; hanc ipsam multo probabilius nos vobis objicimus. Et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi civitate Silvanum episcopum majores vestri in ipso exordio sui schismatis ordinaverunt. Iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus Gestis expressus est. Si et vos adversus majores nostros aliqua documenta profertis, aequa conditio postulatur, ut utraque vera aut utraque falsa credamus. Si utraque vera sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina vos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula vestrae concisionis habebatis. Sin autem utraque falsa sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. Quod si a nobis aliqua et a vobis nulla, vel a nobis vera et a vobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus vestra ora claudantur. Quid, si vos sancta et vera Christi Ecclesia convinceret atque superaret, etiamsi nos nulla vel falsa, vos autem aliqua et vera traditionis documenta teneretis; quid jam vobis restet, nisi ut, si vultis, pacem diligatis; si autem non vultis, saltem obmutescatis? Etenim quaecumque modo proferretis, facillime et verissime dicerem, tunc Ecclesiae plenariae et catholicae unitati jam per tot gentes diffusae atque firmatae vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras. Quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis; et victi, vel irati, vos ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. Si autem nec conati estis id agere, nimis exsecrabili et impia caecitate vos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id est, mundum usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis (Supra, lib. 1, capp. 21, 22, nn. 23, 24). Ad haec, quae ex illa priore mea Epistola commemoravi, Petilianus nihil respondit omnino. Et utique videtis his paucis verbis totam causam quae inter nos agitur contineri. Quid enim dicere conaretur, ubi quidquid eligeret vinceretur?

71. Cum enim de traditoribus et a nobis contra vestros, et a vobis contra nostros documenta proferuntur (si tamen et a vobis aliqua proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; neque enim ea Petilianus suis litteris inserere praetermitteret, qui tam diligenter contra me partes Gestorum, quae ad causam pertinent, commemorandas inserendasque curavit): verumtamen, ut jam dicere coeperam, si et a nobis et a vobis talia proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; profecto aut utraque vera sunt, aut utraque falsa, aut nostra vera et vestra falsa, aut nostra falsa et vestra vera: plus quid dicatur, non invenitur.

CAPUT LIX.--At in omnibus his quatuor sententiis veritas pro communione Catholicae est. Quia si utraque vera sunt, propter homines, quales et vos habebatis, communionem orbis terrarum deserere minime debebatis. Si utraque falsa sunt, propter nulla crimina traditionis, cavendum erat crimen atrocissimum divisionis. Si nostra vera et vestra falsa sunt, olim quid diceretis non habetis. Si vestra vera et nostra falsa sunt, falli potuimus cum orbe terrarum de hominum iniquitate, non fidei veritate. Non enim debuit attendere semen Abrahae in omni gente diffusum, quid vos nosse diceretis, sed quid judicibus probaretis. Unde scimus quid egerint, quos vestri majores accusaverunt, etiamsi vera eis objiciebantur, cum vel cognitoribus causae vel certe Ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi cognitorum sententias debebat attendere, non illa vera, sed falsa putarentur? Non ideo Deus absolvit, quidquid hominum sceleris ut homines nosse non possint: neminem tamen recte judicari puto nocentem, qui hominem non convictum crediderit innocentem. Unde ergo nocens orbis terrarum, si nosse non potuit, etiam verum fortasse crimen Afrorum: et hoc aut ideo nosse non potuit, quia nemo ad eum detulit; aut ideo quia in eo quod delatum est, cognitoribus potius judicantibus, quam victis murmurantibus credidit? Hinc ergo laudandus est Petilianus, quod hoc cum omnino invictissimum cerneret, silentio praetermisit. Non plane laudandus, quod caetera similiter invicta, quae tamen putavit posse obscurari, verborum nebulis operire conatus est, et quod me fecit causam, cum defecisset in causa: de me quoque ipso nihil dicens, nisi quod aut omnino falsum esset, aut culpandum non esset, aut ad me jam non pertineret. Sed interea vos, quos inter me, et illum judices posui, sapitisne aliquid inter verum falsumve discernere? inter inflatum et solidum, inter turbidum et tranquillum, inter tumidum et sanum, inter divina praedicta et humana praesumpta, inter probationes et criminationes, inter documenta et figmenta, inter causae actionem et causae aversionem? Si sapitis, bene et recte: si autem non sapitis, nos vestri curam gessisse non poenitebit; quia etsi cor vestrum ad pacem non convertitur, pax nostra tamen ad nos revertetur.