Contra Judaeos paganos et Arianos (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Judaeos paganos et Arianos
Migne - XLII
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

AugHip.CoJuPaE 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM SERMONEM.

Iste quoque sermo sub Arianorum dominatu habitus est, eo tempore quo haereticis illis disputantibus, et Catholicos, alios pollicitatione ac praemio, alios vi potentiaque deducere a fide nitentibus obsistere nullus audebat. Magnus tibi videris, ait concionator, cap. 7, quia disputas nullo tecum altercante, nullo judice praesidente. Et dum suffragatur tempus errori tuo, existimas te aliquid esse, cum nihil sis: et seductus multos seducere concupiscis, aliquos pecunia, aliquos potentia. Id confer cum superiore sermone, cap. 7, quo etiam loco, nempe supra, col. 1115, lin. 11, Arianorum Ecclesiam speluncam dictam, ut hic cap. 22, observabis. De implenda professione renuntiationis baptizati admonentur capp. 3 et 4, non secus atque in subdititiis sermonibus de Symbolo ad Catechumenos in tomo 6. Alia loca illis, vel superiori sermoni similia praeterimus. Multa porro sunt delibata ex Augustino: illud cap. 18, Numquid si magicis artibus fecit ut coleretur mortuus, magus erat antequam natus? est libri 1 de Consensu Evangelistarum, cap. 11. Item illud cap. 13, Quid est, In medio duum animalium cognosceris, nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum eo in monte sermocinantium? ductum est ex libri 18 de Civitate Dei capite 32. Inde etiam, cap. 23, translati huc Sibyllini versus. Cum Gregorio in Evangel. homil. 33, id usurpat concionatur in sermonis exordio, Cum potius expediat flere magis quam aliquid dicere. Itemque alia quaedam cap. 17 habet cum ejusdem homil. 10 in Evang. convenientia. In cap. 15 dicit Virgilium poetam versu illo, Jam nova progenies coelo demittitur alto, testimonium Christo perhibuisse: quod Augustinus in epistola 104 ad Nectarium, n. 11, longe verius appellat carmen adulatorium, dictum viro nobili, scilicet Pollioni. Dictionis barbariem monstrat Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano, et nonnulla velut inepta reprehendit, sed quae editionum erant vitia, correcta hic ex Remigiano annorum octingentorum codice, in quo inscribitur Sermo sancti Augustini de Symbolo; ex Vaticanis tribus, ex uno Bellovacensi abbatiae S. Quintini, ex Corbeiensi, etc.

CAPUT PRIMUM.

Christianae vigiliae. Inter pressuras atque angustias praesentis temporis et nostrae officia servitutis cogimur, dilectissimi, non tacere, cum potius expediat flere magis quam aliquid dicere: verumtamen ne quid minus lucri areae dominicae accedens, dicatur nobis, Serve nequam et piger, tu erogares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem eam (Matth. XXV, 26, 27): peto Charitatem vestram, ut quae ipse paterfamilias per nos vobis ministraverit, libenter accipere dignemini: Apostoli verba sunt, Nox praecessit, dies autem appropinquavit: deponentes ergo opera tenebrarum induite vos arma lucis (Rom. XIII, 12). Expulsa itaque noctis caligine, effugatisque tenebris peccatorum, radius veri luminis fulgeat in cordibus nostris. Exigit enim a nobis ratio hujus tantae congregationis, et noctis transactae vobis reddere rationem, et istius diei de tanto sacramento percepto veram sempiternamque demonstrare salutem. Si enim opera transactae noctis consideremus, et quid egerimus, Domino donante, explicare valuerimus; inveniemus nos in nocte, non opera noctis, sed diei peregisse. Neque enim delectatione somni sopitos sensus nostros agnovimus, nec phantasmatibus animas nostras illusas, nec ipsa corpora stramentorum calore depressa in alto sopore requies inclinavit: sed vigilando, orando, psallendo, contra adversarium diabolum dimicando, et magnam lucem infusam cordibus nostris sensimus, et in nocte opera diei peregimus. Quid enim egimus in hac nocte? Diabolum fugavimus, Christum introduximus. Quid egimus in hac nocte? Captivatorem captivavimus. Quid egimus in hac nocte? Tenebras diabolicas de cordibus vestris exclusivimus, lumen verum hauriendum esse demonstravimus. Quid actum est in hac nocte? Veniens vera fortitudo alligavit fortem, et vasa domus ejus diripuit (Matth. XII). Quid actum est in hac nocte? Exstirpata est superbia, introducta est humilitas. Quid actum est in hac nocte? Princeps omnium vitiorum expulsus est, fons omnium bonorum susceptus est. Videtis, dilectissimi, quae bona habeatis praeparata, et ex quo onere, vel ex quibus sarcinis peccatorum relevamini ab isto qui vos vocat ut suscipiatis jugum ejus lene, et sarcinam ejus levem (Id. XI, 29): Deponentes itaque opera tenebrarum, induite vos arma lucis. Quid sit hoc, ex verbis Symboli quod modo accepistis, vobis expositum esse cognoscite. Quid est, Deponite opera tenebrarum; nisi, Renuntiate diabolo, pompis, et angelis ejus? Et quid est, Induite vos arma lucis; nisi, Credite in Deum Patrem omnipotentem?

CAPUT II.

Diabolus qui sit. Prius tamen, dilectissimi, discutiamus, qui sit, vel quid sit diabolus, et quae sint pompae ejus, quibus renuntiantes, opera deponimus tenebrarum: tunc demum, de Deo Patre omnipotente, qui est vera lux, quantum ipse donaverit, Charitati vestrae dicemus. Quid est diabolus? Angelus per superbiam separatus a Deo, qui non stetit in veritate, auctor mendacii, et a semetipso deceptus, qui alterum decipere concupivit. Iste adversarius effectus humani generis, inventor mortis, superbiae institutor, radix malitiae, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor etiam turpium voluptatum. Hic dum illum primum, Adam scilicet, patrem omnium nostrum intueretur, videretque hominem ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, charitate circumdatum, immortalitate vestitum, aemulus atque invidus haec hominem terrenum accepisse, quod ipse dum esset angelus per superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida, eosque nostros primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit, insuper et peremit. Namque, dilectissimi, cum tanta bona homini diabolus abstulisset, pudicitiam, continentiam, charitatem, immortalitatem, eumque nudatum ac turpem reddidisset, obsitum suis pannis deridens eum, suo dominio obstrinxit, atque ex illo vinculo omnem prolem ejus sibimet obligavit. Turpes enim pannos suscepit Adam, quando a diabolo exspoliatus pudicitia, accinctus est impudicitia; amissa temperantia, intemperans effectus est; perdita charitate, malus inventus est; exspoliatus immortalitate, morti propinatus est. Heu! quid perdidit, et quid accepit! Ad hos etiam turpissimos pannos suos posteros obligavit.

CAPUT III.

Renuntiare satanae, quid. Renuntiemus huic damnosae haereditati: pupilli effecti sumus. Antequam exactor veniat, tam pessimae haereditati, in qua sunt panni diaboli, pompae scilicet et angelis ejus si quis renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori, exactor autem debitorem in carcerem trudet. Amen dico tibi, ait Dominus, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26). Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum commendat Scriptura divina, dicens Deo, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Ejusque adversarium diabolum demonstrans, secutus adjunxit, Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. IX, 14, 15, sec. Hebraeos). Adsit itaque aliquis homo pius, et aliquam misericordiam huic pupillo et pauperi exhibeat. Ferocem enim atque callidum adversarium patitur, et hic pupillus in causa sua deficit; quoniam eum suus adversarius pravis actibus obligavit. Adhibeamus huic pupillo idoneos defensores, et Apostolorum tanquam jurisperitorum coelestium ei patrocinium subrogemus. Quid est agendum apud tales pro tali? Apud vos itaque, Petre, Paule, Joannes, caeterique sancti consiliarii veri judicis, amici summae potestatis, causam exponimus, quam optime nostis, hujus pauperis et pupilli, generis scilicet humani, qui ex paterno chirographo debitor inventus reus, atque constrictus ab adversario detinetur: non est aliud, quemadmodum huic subveniatur, nisi ex vestro consilio. Quid itaque in hoc negotio vestrae serenitati videatur pro hujus miseri libertate, ex communi tractatu unitam pro eo dignamini proferre sententiam. Et vos enim astrinxerat haec obligatio, nisi vobis gratia subveniret. Liberati liberate: consilium quod a vero judice accepistis, promite; ut hoc sequatur qui captivus detinetur, atque ex mala servitute per vestram defensionem ad veram perveniat libertatem. Et haec est vox omnium. Quod fecimus faciat. Quid, obsecro, facturus est? Renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus: haec est illa damnosa haereditas, cui renuntiare compellimur. Videtis, dilectissimi, qualem sententiam protulerunt nostri defensores.

CAPUT IV.

Relapsus a Baptismo. Vigilet itaque unusquisque, ne non ex toto renuntians post professionem, apud cum diabolus suos pannos recognoscat: et incipiat reus semper detineri, quem Christus voluit sua gratia liberare. Nec sibi blandiantur, qui post gratiam acceptam corrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redeunt voluptates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille aequissimus judex, qui nullius potentis personam accipiet, cujus palatium auro argentove nemo corrumpet. Astabunt omnes animae, ut referat unaquaeque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Praesto enim erit et adversarius diabolus; recitabuntur verba professionis nostrae. Et si talis inventus fuerit quisque, ut debitor ex hac vita migret; exsultabit ille adversarius in conspectu severissimi judicis, superiorem se esse clamans, agens talem causam apud talem judicem: Aequissime, inquit, judex juste, judica: Justitia et judicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Judica meum esse, qui tuus esse noluit: meus est, mecum damnandus est. Post renuntiationem utquid invasit pannos meos? Quid apud eum impudicitia faciebat, cui ipse renuntiaverat? Quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid superbia, quid caetera mea? Postremo, aequissime: fugientem a me, confugientem ad te, postea cum meis quibus renuntiaverat apprehendi, invasorem detinui: in ipsa quodam modo mea possessione a me apprehensus est. Quid enim in circo faciebat, atque ibi furias, lites, insanas voces, inanesque victorias, tum jam a se alienas sibimet dividebat? Quid in theatro faciebat renuntiator turpium voluptatum? Quid in amphitheatro crudelitates suis oculis intuendo? Thesaurizavit sibi iram in die irae (Rom. II, 5). Haec omnia mea post renuntiationem invasit, meus esse voluit, et mea concupivit. Judica, judica aequissime: quoniam quem tu dignatus es tanto pretio liberare, ipse mihi se postmodum voluit obligare. Poterit, dilectissimi, os aperire is qui post professionem suam talis invenitur, ut juste diabolo addicatur? Videte quid agatis, filii mei, fratres mei; videte quid agatis, quomodo hanc professionem vestram custodiatis. Contestamur vos per ipsum judicem omnesque potestates coelestes, quae et nos audiunt admonentes, et vos excipiunt profitentes, ne in vacuum gratiam Dei accipiatis (II Cor. VI, 1), sed corde integro, tota virtute, perfecta fide renuntiantes atque spernentes tam damnosam diabolicam haereditatem, ne pupilli vel pauperes remaneatis.

CAPUT V.

Triadis unitas. Credite in Deum Patrem omnipotentem. Mutantes Patrem, mutate haereditatem. Quis est iste Pater omnipotens? Patrem quidem Deum, qui credimus, nostrum atque totius mundi cognoscimus esse per gratiam; sed et proprium ejus Filium quaerimus per substantiam: quoniam et antequam ab illo mundus formaretur, Pater erat. Si Pater erat, cujus Pater erat? Erat ei utique Filius ex ipso cum ipso, hoc quod ipse, sed non ipse; quoniam ille Pater, hic Filius: quoniam omnipotens Pater omnipotentem Filium genuit de se, ita aequalem sibi, ut totus maneret in se, et esset Pater Filii, et Filius Patris, Deus ex Deo, dies ex die, lumen ex lumine: nec tamen duo dii, aut duo dies, aut duo luminaria; sed unus Deus, unus dies, unum lumen. Non capis videndo, intellige credendo: munda oculos cordis; imo potius ipsa lux quam desideras videre, mundet cor tuum, ut sit a peccatorum tenebris mundatum: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ecce extende aciem oculi cordis et vide, et aurem cordis accommoda et audi. Pater enim et Filius duo sonant, sed cum ipse Filius dicit, Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10), Verbum enim Patris est Filius; Pater autem nunquam fuit sine Verbo, quoniam In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Id. I, 1); hoc Verbum Filius cum est in Patre, et Pater in Filio suo Verbo suo: non ergo duo dii, sed unus est Deus. Dies ex die, duos videntur significare dies: sed cum ipse Filius in Evangelio dicit Judaeis, Abraham pater vester cupivit videre diem meum, et vidit, et laetatus est (Id. VIII, 56); Abraham autem tres videns viros sub quercu Mambre, non tres appellavit dominos, sed unum in omnibus appellavit Dominum, tanquam tres diem unum. Unde ipse Dominus in Evangelio, unum volens intelligi diem Patrem et Filium, Philippo requirenti Patrem tanquam alterum diem, quoniam jam Filium videbat diem, ostendens quo oculo quaerere deberet videre Dei unitatem, quia oculum carnis fixerat in humanitatem: Philippe, inquit, qui me vidit, vidit et Patrem; ego enim et Pater non duo dies, sed unus. Si potes capere, cape sempiternum diem.

CAPUT VI.

Trinitas incomprehensibilis. Lumen de lumine duo sonare videntur luminaria: sed absit a nobis, ne nos error Manichaeorum comprehendat, qui istum solem aestimant esse Christum: sed nos solem justitiae credimus Verbum Patris, inseparabilem, aequalem, cum Patre manentem, et omnia cum illo disponentem: Patrem per Filium omnia facientem, fabricam mundi per Verbum suum construentem, Filium ad nos venientem, nec Patrem deserentem, semper cum illo, nusquam sine illo; illuminantem, et de se et de illo splendentem, radiantem, coruscantem: non duo luminaria, sed unum lumen. Ego enim, ait, et Pater unum sumus (Id. X, 30). De ipso Verbo unigenito ait propheta David: Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psal. LXI, 12). Quomodo semel locutus est Deus, et secundo sonuit; nisi quia Verbum intransgressibile procedens de corde Patris, suscepit carnem, ut esset homo, ex utero matris? Venit, et mansit: ad nos venit, et a Patre non recessit. Ecce per hoc quod semel locutus est Deus, surrexit omnis fabrica nostra: per hoc quod secundo sonuit, factus est pax nostra, ut solveret inimicitias in carne (Ephes. II, 14). Hoc Verbum, hoc lumen non respiciens Arianus, audet dicere Filium minorem, quem nos confitemur aequalem: insana contumacia vult de Verbo in corde Patris manente disputare, cum semetipsum non valeat intelligere. Insane haeretice, prius redi ad te, considera te totum, si potes comprehendere te: et tunc disputa de illo qui fecit et me et te. Vide quam non altum sapiebat, sed in simplicitate cordis Deum nosse quaerebat ille humilis, qui in uno lapide superbam frontem dejecit Goliae (I Reg. XVII, 49). Vide quam non altum sapiebat: consideravit enim quid in se ipso ageretur; consideravit animam suam, inspexit suam fabricam, discussit se intus quid esset, et ex qua parte molem tam pulchram gubernaret, atque in vasculo luteo quae habitaret domina anima, plena tantis thesauris sapientiae, scientiae, prudentiae: ubi illic essent tanta, tam pretiosa, tam grandia: quae loca anima obtineret, in qua nullus est locus: atque ex uno fonte quomodo procederent singulae virtutes sine diminutione et exeuntis et profundentis. Vidit haec, consideravit haec, voluit nec valuit comprehendere, exclamavit Deo dicens: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero ad illam (Psal. CXXXVIII, 6). Hoc fuit dicere, Quando te possum comprehendere tam magnum, qui me ipsum non valeo explicare extremum et parvum? Videte et alium humilem requirentem modulum suae infirmitatis, et non excedentem, sed ad humilia inclinantem: Arenam, inquit, maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit (Eccli. I, 2, 3)? Ecce propheta dicit, imo ipse Dominus qui loquebatur per prophetam, quod sapientiam Dei nullus investigavit. Christus est enim Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Nullus secundum divinitatem potuit investigare Dei sapientiam: quia secundum id quod Filius natus est de Patre sine matre, nativitatem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?

CAPUT VII.

Contra Arianos. Dic mihi, haeretice, qui audes dicere quod minor sit Dei Sapientia: dic mihi, altitudo coeli quanta sit, latitudo terrae, profundum abyssi? Numera si potes pluviae guttas, arenam maris, et dies saeculi: tuorum etiam numerum capillorum, quoniam omnes capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 30), demonstra mihi, atque explica parva ista inferiora, et tunc tibi credam posse te investigare superiora. Sed non potes, non vales. Spiritus Dei te convincit, qui vos haereticos ante praevidit. Qui enim ista quae superius diximus, conscripserunt atque senserunt, spiritu agebantur veritatis, non erroris. Tu autem, haeretice, cum haec non vales explicare, audes de ipsa quae investigari non potest, Dei Sapientia disputare: et magnus tibi videris, quia disputas nullo altercante tecum, nullo judice praesidente. Et dum suffragatur tempus errori tuo, existimas te aliquid esse, cum nihil sis: et seductus multos seducere concupiscis; aliquos pecunia, aliquos potentia: tales tibi congregas, quos plurimos tecum perdas. Non est hic tibi labor utilis ad salutem, sed potius ad perniciem. Talia enim docendo, imo non docendo, sed potius blasphemando, non cuilibet potenti, sed ipsi Deo Patri in ejus Filio facere demonstraris injurias. Major est Pater, minor est Filius: melior est Pater, inferior Filius. Has contumelias nec homo quilibet sapiens libenter accipiat, qui filium meliorem se ipso, aut parem habere contendit. Unde est etiam illud dictum propheticum: Laetatus est pater in filio sapiente, in vita sua vidit, et in obitu ejus non est contristatus. Mortuus enim est pater, et tanquam non est mortuus: similem enim reliquit post se (Eccli. XXX, 5, 4). Ecce propheta dicit sapientem filium hominis esse similem patri; et tu, haeretice, audes dicere ipsam Sapientiam, id est Dei Filium Patri esse dissimilem? Propheta dicit mortuum hominem patrem in eo quod filium similem reliquit, vivere in filio; et tu audes ipsam sempiternam Vitam, quod est Dei Filius, separare ab illo qui nunquam moritur Patre?

CAPUT VIII.

Aequalitas personarum. Et quid, inquis, facturus sum? Ipse dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quia non intelligis, ideo tibi male sonat quod bene dixit. Nam ipse dixit; imo et confirmavit. Prorsus ipse dixit, Pater major me est: ipse Filius dixit. Sed vide quando hoc dixit: in susceptione humanae naturae positus hoc dixit. Tunc dixit, Pater major me est, quando dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Tunc dixit, Pater major me est, quando flevit, quando lassatus est, quando esurivit, quando sitivit. Tunc dixit, Pater major me est, quando eum dicit Scriptura minoratum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Numquid enim etiam hic insana superbia ita irreverens progreditur vestra, ut Verbum Dei manens apud Patrem, audeat in ipsa illa divinitate dicere Angelis esse minorem? Si non audes, haeretice, hoc dicere, serva hos gradus, et periet error tuus: Filius apud Patrem, et cum Patre aequalis, quoniam sempiternus cum sempiterno, semper manens cum semper manente: aequalis missus, et veniens: in susceptione hominis minor, non solum Patre, verum etiam Angelis: aequalis in forma Dei, minor in forma servi: aequalis cum Patre creans Angelos; minor Patre homines faciens angelos: aequalis cum Patre novum construens mundum ; minor Patre perditum reparans mundum: aequalis cum Patre vitam largiens aeternam; minor Patre mortem suscipiens nostram.

CAPUT IX.

Christi nativitas. Hunc itaque Filium credimus Dei in susceptione hominis minorem, in divinitate Patri aequalem, factum, sicut Apostolus dicit, ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Ex semine enim David virgo Maria, qua de Spiritu sancto concipiente, et in cujus utero Verbum carne suscepta, nobis factus est mediator homo totus et Deus (I Tim. II, 5), Verbum, et anima, et caro unus Christus. Hoc quippe nobis etiam ordo hujus sacramenti declarat, quod posteaquam credimus in Deum Patrem omnipotentem, credimus et in Filium ejus Jesum Christum, de Spiritu sancto natum ex virgine Maria. Et haec nativitas perturbat omnem cogitationem humanam; quoniam virtus est eam operata divina. Nam quando admittit ratio nostrae generationis, ut virgo concipiens, virgo post partum permanens, Filius videatur, et integritas inviolata servetur? Hoc non potest implere quilibet homo natus: ille autem potuit, quia non erat solus homo, sed Deus et homo; qui propterea voluit nasci homo, quia perierat omnis homo. Primum itaque miraculum magnum hujus Mediatoris ac singulare fuit, quod sic natus est: ut ille qui veniebat multos docere facere miracula, quae ipse per se et per illos faciebat, haberet tamen aliquid proprium qui nihil usurpaverat alienum. Solus enim de virgine natus est, quia solus sine amplexu maris et feminae de Spiritu sancto conceptus est: solus sine corruptione implevit uterum matris, quia solus pro nobis super coelos ascendit, ut sederet ad dexteram Patris. Acceperunt ab illo discipuli ut facerent multa et magna miracula, et fecerunt: nec tamen quispiam praedicatur aut creditur de virgine natus, aut de Spiritu sancto conceptus, nisi ille unus qui creator temporum inventus in tempore est etiam ipse creatus, suscipiens quam integram formaverat humanam naturam, ut per ipsam quodam modo redemptor nostram repararet ruinam. Et hic Dei Filius, et hominis filius; Dei Filius in corde Patris, hominis filius in utero matris: idem ipse unus Christus, qui processit ex utero virginali tanquam sponsus de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). In quo utero spirituales nuptiae sunt celebratae, Deusque conjunctus est carni, et caro cohaesit Deo, ut esset unus Christus Deus et homo.

CAPUT X.

Crudelitas Herodis. Hinc ergo procedens velut sponsus de thalamo suo, ad cujus nuptias commota universa exsultare visa est creatura. Namque angelorum chorus ex his nuptiis pacem designat hominibus bonae voluntatis: quia qui erat Dei Filius, factus est et hominis Filius; suscipiens quod non erat, non amittens quod erat. His nuptiis coeli novam stellam, novum atque splendidum lumen illo ipso sponso in se operante producunt; ut lumen verum sedentibus in umbra mortis nuntiarent natum, et veluti lingua sua laudarent hunc sponsum procedentem, quem sciebant ad hoc suscepisse hominem mortalem, ut faceret immortalem. Ad hunc sponsum Magi ab extremo terrae veniunt, commoniti requirunt, vocati munera offerunt, infantem natum necdum quidem videntes, sed stella indice regem adorare cupientes. Ex his nuptiis regis nati turbatus Herodes, perturbati et Judaei regem totius creaturae non intelligentes; quaerit Herodes quem audit regem natum infantem perdere, ne illo crescente posset regnum amittere; Judaei nolentes habere Dei Filium regem, ubi Christus nasceretur Herodi produnt, atque de unius infantis nece utrorumque voluntas astringitur. Postquam Herodes Judaeis narrantibus didicit, ubi Christus occidendus posset inveniri, vocans ad se Magos, tempus ab eis inquisivit stellae, missisque in Bethlehem ait: Ite, diligenter inquirite de puero, ut et ego veniens adorem eum (Matth. II, 8). O labia dolosa! utquid in corde et corde loqueris mala? Aliud enim habet tua lingua, aliud clamat conscientia. Te ipsum decipis talia cogitando, erras, fallis et falleris. Frustra in malo vigilat falsitas: non a te, sicut decet, inquiritur veritas. Ecce audiunt te Magi, aliud quidem foris dicentem, sed nesciunt te intus aliud cogitantem, et pergunt ita ut ad te amplius non revertantur. Ille enim eos admonebat, qui insipientiam tuam deridens, hoc Magos facere praecepit quod rex jusserat verus, non quod subdole persuaserat falsus. Per aliam, inquit Evangelista, viam regressi sunt in regionem suam (Ibid., 12). Verum cum a Magis te delusum sensisses, Herodes, voluisti omnes infantes terrae illius perdere, ut unum quem quaerebas posses occidere. Sed ille sponsus noster, qui processit de thalamo suo, ut ex ore infantium et lactentium perficeret laudem, sivit te implere voluntatem tuam, ut aetas quae lingua propria Christum non poterat confiteri, testimonio mortis suae confiteretur, et crudelitas immanis demonstraretur tua, et ad nuptias coelestis sponsi infantium congregaretur turba. Dic, Herodes, si te Christus ideo offendit, quia ejus Magis annuntiantibus audisti regnum; quid te offenderunt bi qui tecum adversus Christum sentiebant principes Judaeorum, quorum filios interficiens ipsos magis atrocissima poena in suis filiis afflixisti? Nam Christum minime invenire potuisti. Sed quid tecum diutius agam? Ipsos, ipsos conveniam Judaeos, qui dum infantem Christum noluerunt agnoscere, filios suos cum illo compulsi sunt amittere: quos quidem occidit mortique propinavit Herodes vester amicus; sed his mortalitatem aeternamque vitam donavit Christus, quem vestrum etiam nunc dicitis inimicum.

CAPUT XI.

Contra Judaeos, ex Isaia et Jeremia. Vos, inquam, convenio, o Judaei, qui usque in hodiernum diem negatis Filium Dei. Nonne vox vestra illa est, quando eum videbatis miracula facientem, atque tentantes dicebatis, Quousque animas nostras suspendis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Ille autem ad considerationem miraculorum vos mittebat dicens, Opera quae ego facio, ipsa testimonium de me perhibent (Joan. X, 24, 25): ut Christo testimonium dicerent, non verba, sed facta. Vos autem non agnoscentes Salvatorem, qui operabatur salutem in medio terrae vestrae (Psal. LXXIII, 12), adjicientes in malo aistis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum. Sed ad haec ille quid vobis responderit, advertere noluistis. Nonne scriptum est, inquit, in Lege vestra, quod duorum hominum verum sit testimonium (Joan. VIII, 13, 17)? Praevaricatores Legis, intendite Legem. Testimonium quaeritis de Christo: in Lege vestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum sit (Deut. XVII, 6; XIX, 15); procedant de Lege vestra, non tantum duo, sed etiam plures testes Christi, et convincant auditores Legis, nec factores. Dic, Isaia, testimonium Christo. Ecce, inquit, virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabilis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Accedat et alius testis: dic et tu, Jeremia, testimonium Christo. Hic est, inquit, Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38). Ecce duo testes idonei ex Lege vestra, ex quorum testimonio non sunt compuncta corda vestra.

CAPUT XII.

Ex Daniele. Sed alii atque alii ex Lege Christi testes introducantur, ut frontes durissimae inimicorum conterantur. Veniat et ille Daniel sanctus, juvenis quidem aetate, senior vero scientia ac mansuetudine, convincat omnes falsos testes: sicut convicit seniores impudicos (Dan. XIII, 47), ita suo testimonio Christi conterat inimicos. Dic, sancte Daniel, dic de Christo quod nosti. Cum venerit, inquit, Sanctus sanctorum, cessabit unctio (Id. IX, 24). Quare illo praesente cui insultantes dicebatis. Tu de te ipse testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13), cessavit unctio vestra, nisi quia ipse est qui venerat Sanctus sanctorum? Si, ut vos dicitis, nondum venit, sed exspectatur ut veniat Sanctus sanctorum, demonstrate unctionem: si autem, quod verum est, cessavit unctio vestra, agnoscite venisse Sanctum sanctorum. Ipse est enim et lapis ille abscissus de monte sine manibus concidentium, id est, Christus natus de virgine sine manibus complectentium: qui tantum crevit, ut mons magnus fieret, et impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). De quo monte dicit propheta, Venite ascendamus in montem Domini (Isai. II, 3). Et de quo David dicit, Mons Dei, mons uber: utquid suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso (Psal. LXVII, 16, 17)? Cum enim ipse Dominus Christus discipulos suos interrogaret, quem eum dicerent esse homines Filium hominis; responderunt: Alii Eliam, alii Jeremiam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis (Matth. XVI, 14). Et ille: Utquid suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso? Hunc agnovit Petrus dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 17). Agnovit montem, et ascendit in montem: testimonium dixit Veritati, et dilectus est a Veritate. Supra petram fundatus est Petrus, ut mortem susciperet illum amando, quem ter negaverat timendo.

CAPUT XIII.

Testimonia caetera ex Lege et Prophetis. Dic et tu, Moyses legislator, dux populi Israel, testimonium Christo. Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris. Omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo (Deut. XVIII, 15, 19). Prophetam autem dictum Christum, ipsum audi in Evangelio Christum: Non est, inquit, propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). Accedat etiam David sanctus, testis fidelis, ex cujus semine processit ille, cui Lex et Prophetae testimonium dicunt; dicat et ipse de Christo Adorabunt, inquit, eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Cui servient? Dic, cui servient? Vis audire cui? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Et expressius atque nominatim: Quare, inquit, tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1). Accedat et alius testis, dic et tu Habacuc propheta testimonium Christo. Domine, inquit, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, Deus, et expavi (Habacuc III, 2). Quae opera Dei iste miratus expavit? Numquid fabricam mundi iste miratus expavit? Absit: sed audi ad quid expavit. In medio, inquit, duum animalium cognosceris. Opera tua Deus. Verbum caro factum est (Joan. I, 14). In medio duum animalium cognosceris. Quis, quousque descendisti? Expavescere me fecisti: quia Verbum per quod facta sunt omnia, in praesepio jacuisti. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3). In medio duum animalium cognosceris. Quid est, In medio duum animalium cognosceris; nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum eo in monte sermocinatium? Ambulavit, inquit, Verbum, et exivit in campos (Habacus III, 3). Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Hoc et Jeremias ait: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Ecce quomodo conveniunt sibi testes veritatis: ecce quomodo convincunt filios falsitatis. Sufficiunt vobis ista, o Judaei, an adhuc ad vestram confusionem ex Lege et ex gente vestra alios introducemus testes, ut illi testimonium perhibeant, cui perdita mente insultantes dicebatis, Tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum? Quod si velim ex Lege et ex Prophetis omnia quae de Christo dicta sunt colligere, facilius me tempus quam copia deserit.

CAPUT XIV.

Semeonis et Zachariae testimonium. Verumtamen senem illum ex gente vestra natum, sed in errore vestro non relictum, Simeonem sanctum in medium introducam: qui meruit decrepitus teneri in hac luce quousque videret veram lucem. Quem quidem jam aetas compellebat ire: sed exspectabat suscipere, quem sciebat venire. Cum iste senex admonitus esset a sancto Spiritu, quod non ante moreretur quam videret Christum Dei, natumque cognoscens, perrexit ad templum. Ubi vero eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit, tulit infantem in manibus suis. Ille quidem Christum infantem ferebat, sed senem Christus regebat. Regebat qui portabatur, ne ille ante promissum a corpore solveretur. Quid tamen dixerit, quem confessus fuerit, advertite inimici, non Christi, sed vestri. Benedicens Deum exclamavit senex ille, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 26-32). Illi etiam parentes Joannis, Zacharias et Elisabeth, juvenes steriles, in senecta fecundi, dicant etiam ipsi testimonium Christo. Dicant de Christo quid sentiant, et testem idoneum Christo nutriant. Aiunt enim suo parvulo nato, Tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Id. I, 17). Ipsique matri et virgini Elisabeth ait: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Ibid., 43, 44). Intelligens enim Joannes matrem Domini sui venisse ad suam matrem, inter ipsas angustias uteri adhuc positus, motu salutavit, quem voce non poterat. Quid postea ipse Joannes praecursor et amicus, humilis et fidelissimus servus, testis idoneus effectus, tanto major in natis mulierum, quanto existimabatur esse quod non erat? Christum enim eum esse Judaei credebant: sed ille non se esse clamabat, dicens: Quem me suspicamini esse, non sum ego; sed ecce venit post me, de cujus pedibus non sum ego dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. I, 7; Luc. III, 16; Act. XIII, 25). O fidelis testis, et amice veri sponsi, quantum te humiliavisses si ad corrigiam calceamenti ejus solvendam dignum te esse dixisses? Sed dum ad hoc non te dignum dicis, Judaeis falsis testibus contradicis. Et haec a te dicta sunt antequam Christum videres: qui cum ad te ipse venit excelsus humilis implendae dispensationis suae gratia ut a te baptizaretur qui nullum habebat omnino peccatum, quid responderis, quem cognoveris, quale testimonium protuleris, audiant inimici qui audire nolunt: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29, 36). Et adjecit: Tu ad me venis baptizari; ego a te debeo baptizari (Matth. III, 14). Agnovit servus Dominum: agnovit peccati originalis vinculis obligatus ab omni nexu peccati liberum: agnovit praeco judicem, agnovit creatura Creatorem, agnovit paranymphus sponsum. Nam et haec vox Joannis est: Qui habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. VII, 29).

CAPUT XV.

Ex libris Ethnicorum. Sufficiunt vobis ista, o Judaei, sufficiunt vobis tanti testes, testimonia ex Lege vestra, ex gente vestra? An adhuc impudenti animo audebitis dicere, quod alterius gentis vel nationis homines Christo deberent testimonium perhibere? Sed si hoc dicitis, respondet quidem ille vobis, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed sicut vos in Actibus Apostolorum increpat Paulus, Vobis primum oportuerat annuntiari verbum Dei, sed quia repulistis illud, nec vos dignos vitae aeternae judicastis, ecce, inquit, convertimur ad Gentes (Act. XIII, 46): demonstremus etiam nos ex Gentibus testimonium Christo fuisse prolatum; quoniam veritas non tacuit clamando etiam per linguas inimicorum suorum. Nonne quando poeta ille facundissimus inter sua carmina, Jam nova progenies coelo demittitur alto, (Virgil. Eclog. 4, vers. 7.) dicebat, Christo testimonium perhibebat? In dubium hoc veniat, nisi alios ex Gentibus idoneos testes pluraque dicentes in medium introducam. Illum regem qui vestram superbiam captivando perdomuit, Nabuchodonosor, regem scilicet Babylonis non praetermittam. Dic, Nabuchodonosor, quid in fornace, quo tres viros justos injuste immiseras, vidisti; dic, dic quid tibi fuerit revelatum. Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem ligatos? Et aiunt ei: Vere rex. Ecce, inquit, ego video quatuor viros solutos deambulantes in medio ignis, et corruptio nulla est in eis, et aspectus quarti similis est Filio Dei (Dan. III, 91). O alienigena, unde tibi hoc? Quis tibi annuntiavit Filium Dei? quae lex, quis propheta? Nondum quidem mundo nascitur, et similitudo nascentis a te cognoscitur. Unde tibi hoc? Quis tibi istud annuntiavit, nisi quia sic te divinus ignis intus illuminavit, ut cum illic apud te captivi tenerentur inimici Judaei, sic diceres testimonium Filio Dei?

CAPUT XVI.

Ex Sibyllinis vaticiniis. Vaticinium Sibyllae. Sed quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, sicut ipse Dominus confutans vestram contumaciam, In lege, inquit, vestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum sit (Deut. XVII, 6; Joan. VIII, 17): etiam ex Gentibus tertius testis introducatur, ut testimonium veritatis omni ex parte roboretur. Quid Sibylla vaticinando etiam de Christo clamaverit, in medium proferamus, ut ex uno lapide utrorumque frontes percutiantur, Judaeorum scilicet atque Paganorum, atque suo gladio, sicut Golias (I Reg. XVII, 50), Christi omnes percutiantur inimici: audite quid dixerit: Ι Judicii signum, tellus sudore madescet. Η E coelo Rex adveniet per saecla futurus. Σ Scilicet in carne praesens ut judicet orbem. Ο Unde Deum cernent, increduius atque fidelis Υ Celsum cum sanctis, aevi jam termino in ipso. Σ Sic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse. Χ Cum jacet incultus densis in vepribus orbis. Ρ Rejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam. Ε Exuret terras ignis, pontumque, polumque Ι Inquirens tetri portas effringet Averni. Σ Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni Τ Tradetur, sontes aeternaque flamma cremabit. Ο Occultos actus retegens, tunc quisque loquetur Σ Secreta, atque Deus reserabit pectora luci. Θ Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes. Ε Eripitur solis jubar, et chorus interit astris. Ο Volvetur coelum, lunaris splendor obibit. Υ Dejiciet colles, valles extollet ab imo. Υ Non erit in rebus hominum sublime vel altum. Ι Jam aequantur campis montes et caerula ponti. Ο Omnia cessabunt, tellus confracta peribit. Σ Sic pariter fontes torrentur, fluminaque igni. Σ Sed tuba tunc sonitum tristem demittet ab alto Ω Orbe gemens facinus miserum variosque labores, Τ Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens. Η Et coram hic Domino reges sistentur ad unum. Ρ Recidet e coelis ignisque et sulphuris amnis.

Haec de Christi nativitate, passione et resurrectione, atque secundo ejus adventu ita dicta sunt, ut si quis in graeco capita horum versuum discernere voluerit, inveniat Ἰησοῦς Χριστὸς Θεοῦ Υἱὸς Σωτήρ: id est, Jesus Christus Dei Filius Salvator. Quod et in latinum translatis eisdem versibus apparet, praeterquam quod graecarum litterarum proprietas non adeo potuit observari.

Alios versus Sibyllinos Christi passionem apertius demonstrantes, intentissime audite: In manus iniquas infidelium postea veniet. Dabunt autem Deo alapas manibus incestis. Et impurato ore expuent venenatos sputus. Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat Quod Verbum, vel unde venit, ut inferis loquatur. Et corona spinea coronabitur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt. Inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, Ludentem mortalium mentibus, sed spinis Coronasti, et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur, et die Medio nox erit tenebrosa nimis tribus horis. Et morte morietur, tribusque diebus somno suscepto, Et tunc a mortuis regressus ad lucem veniet. Primus resurrectionis initium revocatus ostendet.

CAPUT XVII.

Testimonia ex coelo, ex mari, ex terra, ex infernis. Credo jam vos, o inimici Judaei tantis testibus ita obrutos confutatosque, ut nihil ultra quaerere debeatis: qui ipsi veritati nimia insipientia vel potius amentia, cum omnia nossetis quae de Christo essent dicta atque conscripta, inverecunda fronte dicebatis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13). Verumtamen ut divinae majestatis veritas lucescat, supra tot testium praeclaras voces, suo Creatori universa creatura testimonium se dixisse proclamet. Nonne coelum testimonium dixit, quando novum sidus in nova hominis progenie, velut lingua et digito, quo potuit, natum Deum hominem gentibus demonstravit? Nonne mare testimonium dixit, quando oblitus quodam modo naturae suae liquidus humor, soliditate suscepta, sui Domini portavit impressa vestigia: ut impleretur illud quod dictum est, In mari est via tua et semitae tuae in aquis multis (Psal. LXXVI, 20)? Quod elementum servum Christi supra se ambulare cupientem, ut demonstraret quantum interesset inter creaturam et Creatorem, labili unda Petrum absorbuisset, nisi Dominus rerum, mergenti Petro manum porrexisset (Matth. XIV, 31). Nonne terra testimonium dixit, quando ejus conspersa saliva, ex ea caeci nati oculos inungens, lumen non videnti restituit (Joan: IX, 7): et fabrica quod minus habuit, ex limo terrae artifex reparavit, qui totum hominem de terra ante formavit (Gen. II, 8)? Nonne inferna Christo testimonium perhibuerunt, quando jure suo perdito, Lazarum quem dissolvendum acceperant, integrum per quatriduum reservarunt, ut incolumem redderent, cum vocem Domini sui jubentis audirent (Joan. XI, 43)? Quid in ipsa ejus passione, nonne contra vestram impudentiam ferocemque amentiam ipsam quodam modo publicam lucem testem citabo? Sicut putabatis, homo tantum a vobis interficiebatur Christus: quod et si tantum esset, vobis parcere debuistis, ut manus vestras alienas redderetis a sanguine innocentis. Quae caecitas infusa est cordibus vestris, ut nec illa vos tanta deterreret medio die solis obscuritas, et inter ejus radios claros amputata lux? Nox recondita in diem: imo nox usurpavit diem, nec cursum sui ordinis natura servavit; sed obtenebratur coelum, luget terra, velum templi conscinditur, petrae scinduntur, inferna reserantur (Matth. XXVII, 45, 51, 52), omnis pene creatura expavescit mortem Christi. Nec tamen in his tantis aperti sunt oculi cordis vestri. O Judaei, daemones qui vestra corda possederunt, dixerunt, Scimus qui sis; quid venisli ante tempus perdere nos (Marc. I, 24)? et vos, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13)!

CAPUT XVIII.

Ex eventis. Sed non intelligentes actiones vestras, egistis causas nostras. Denique nostrae saluti militavit vestra malitia: ille enim qui ad hoc venerat ut pro nobis moreretur, insanas voces, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21), clamantium ut homo non expavit, quia ut Deus eas ante praevidit. Quantum laborastis, ut discipulum Judam pecunia corrumperetis (Matth. XXVI, 15), et a malo venditore mali emptores Christum non possidendum compararetis, nundinas malas agentes animae vestrae, quando fundebatis pretium salutis nostrae? Quantum laborastis, ut judicem a vestro scelere manus lavantem, calumniis, Caesaris nomine opposito, opprimeretis, ut id impleret quod fieri volebatis (Id. XXVII, 24)? Quantum laborastis, ut Christus occideretur, et latro dimitteretur (Ibid., 20-26)? Quantum laborastis, ut Christus contumelias pateretur, spinis coronaretur (Marc. XV, 17), in ligno suspenderetur, lancea perfoderetur (Joan. XIX, 34)? Quantum clamastis, quantum sudastis, quantum laborastis? Sed omnis iste labor vester, fructus est noster. Denique a vobis Christus occiditur, nobis resurgit: a vobis in ligno suspenditur, clavisque confixus in cruce detinetur, et a ducibus nostris discipulis suis in medio eorum clausis januis invenitur (Id. XX, 19). Pecunia milites corrumpendo Christi resurrectionem opprimere voluistis (Matth. XXVIII, 12, 13), et ecce ejus resurrectio toto mundo jam celebratur, et quod dedistis, totum perdidistis. Implere non potuistis quod voluistis: audite jam quod audire non vultis. Die tertio a mortuis resurgens, assumptus in coelum, sedet ad dexteram Patris (Marc. XVI, 19; Luc. XXIV, 51): dispersit vos per universas terras, ut ubique prophetias de ejus nativitate, passione, resurrectione, ascensione, quaecumque dicta sunt, vos perferatis, atque lucernam Legis, tanquam lignea candelabra sensu carentia, gentibus ministretis. Quod propterea factum esse cognoscite, ne gentes haec omnia quae aguntur, dum praedicantur, a nobis dicerent fuisse conficta. Hanc etiam ipsam vestram dispersionem fuisse praedictam, David propheta declarat dicens: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae, sed disperge eos in virtute tua (Psal. LVIII, 12). Dispersio ergo haec vestra testimonium perhibet Christo, cui dixistis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum (Joan. VIII, 13): ut ex vestro testimonio inimicorum, alii inimici confundantur, qui Christum magicis artibus fecisse dicunt quaecumque fecit miracula. Nam et hoc quod mortuus colitur, magicae potentiae deputandum esse contendunt. Proferte codices propheticos, o Judaei Christi inimici, ut ex ipsis alii Pagani convincantur inimici. Prophetas longe antequam nasceretur ante se praemisit, qui omnia quae superius diximus, praedixerunt. Hinc jam judicate qui recta sapitis: numquid si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? Confundimini, corrigimini qui talia de Christo vel sentitis, vel creditis, vel dicitis. Confundimini et vos, Judaei, qui lucernam Legis in manibus habentes, aliis lumen praebetis, et vos in eam intendere non curatis, sed exspectatis quidem et vos ut veniat qui venturus est. Et veniet; sed non sicut vultis veniet: veniet excelsus ille qui a vobis interfectus est, nullius criminis reus; manifestus veniet Deus, et videbitis judicantem, quem contempsistis, miracula facientem. Qualis erit tunc vestra conscientia, cum vobis ille nullam jam exhibebit patientiam, quia vos invenit in anima mortuos, qui venturus est judicare vivos et mortuos?

CAPUT XIX.

Contra Arianos. Credimus in Spiritum sanctum, quem nos credimus Deum, aequalem Patri et Filio, manentem in Patre et Filio, inseparabilem a Patre et Filio, regnantem cum Patre et Filio. Trinitas una, et tertia in unitate persona Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus. Hunc et Ariani blasphemantes, Patre Filioque volunt esse minorem. Nec eorum errorem ille evangelicus revocat timor dicens, Si quis dixerit verbum in Filium hominis, remittetur illi: si quis autem dixerit verbum in Spiritum sanctum, non remittetur illi, nec hic, nec in futuro saeculo (Matth. XII, 32). Quid est, Ariane? sentisne quo progressa fuerit immanitas tua? Dicis verbum in Filium hominis, quia secundum divinitatem Filium Dei asseris esse minorem. Dicis verbum in Spiritum sanctum, in ipsa illa individua unitate etiam Filio esse minorem. Dicendo tale verbum de Verbo, tale verbum de Spiritu sancto, non remittuntur nec hic nec in futuro saeculo peccata tua, et tu rebaptizando polliceris dimittere aliena? Nos donum Spiritus sancti agnoscimus esse remissionem omnium peccatorum, suffragante nobis ipsa Veritate, quae post resurrectionem suam ait discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum; si cui remiseritis peccata, remittuntur illi (Joan. XX, 23). Vos autem sacrilego ausu, quibus jam Christus dono Spiritus sancti per Baptismum et originalia et propria cuncta demisit omnino peccata, in jam baptizatis exsufflatis Christum, respuitis Spiritum sanctum; et renatum non abluere, sed sordidare; non liberare, sed obligare; non vivificare, sed mortificare contenditis. Nec mirum si has ruinas quotidie fabricatis, qui petram integram Christum in fundamento habere noluistis. A vestro errore separat Veritas filios suos, quos sic fovet ut nutriat, non sicut tu blandiendo decipit ut occidat.

CAPUT XX.

Resurrectio. Apud Catholicam, dilectissimi, noveritis tantum esse veram fidem, germanam pacem, perpetuam salutem. Non enim in angulo est, sed ubique tota est. Si quis ab ea discesserit, atque haereticorum se errori tradiderit, ut fugitivus servus judicabitur, non ut filius adoptivus: nec ad vitam aeternam resurget, sed potius ad damnationem. Quoniam bonis malisque promittitur resurrectio: Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Et quid prodest, fratres mei, resurgere, et non immutari? Qui enim in illa vita non fuerit immutatus, a justo judice invenitur esse damnatus. Damnatus autem aeternam non consequitur vitam, qui de adversario diabolo victricem noluit accipere palmam. Quid enim prodest, dilectissimi, quod non illis vinculis in idolorum cultu quempiam diabolus tenet, et visco haereticorum captum detentumque possidet? Qui vult ad aeternam vitam pervenire, contra omnes diaboli laqueos debet fortiter invigilare. Non enim qualis est ista vita, ita invenietur et illa.

CAPUT XXI.

Differentia temporalis vitae et aeternae. Quantum autem distat inter hanc et illam, debet nosse Charitas vestra. Hic falsitas, ibi veritas: hic perturbatio, illic fida possessio: hic pessima amaritudo, illic sempiterna dulcedo: hic periculosa elatio, illic secura exsultatio: hic timetur ne qui erat amicus, efficiatur subito inimicus; illic semper manet amicus, quia nullus illuc admittitur inimicus: hic quidquid est bonum, timetur ne pereat; illic quidquid acceperis, ab illo servabitur qui facit ut nec tu transeas, et quod acceperis non amittas: hic mors, ibi vita: hic luctus, ibi gaudium: hic omnia quae creavit Deus, illic ipse pro omnibus et in omnibus Deus: et quae digna dicuntur, si tamen aliqua dicuntur. Non enim sufficit humana lingua laudare, quod sensus mortalium non valet comprehendere. Veniemus illuc, fratres mei; et ibi videbimus quod oculus hic non vidit, ibi audiemus quod auris hic non audivit, ibi intelligemus quod cor humanum comprehendere hic non valuit (I Cor. II, 9), videntes fruentesque exsultabimus inenarrabili gaudio (I Petr. I, 8). Et quale gaudium erit, ubi nullus timor erit? Quale gaudium erit, cum te videris socium esse Angelorum, participem regni coelorum, regnare cum Rege, nihil concupiscendo omnia possidere, sine avaritia divitem, sine pecunia administrantem, sine successore judicantem, sine metu Barbarorum regnantem, sine morte in aeterna vita viventem?

CAPUT XXII.

De via ad patriam. Sed ut ad ista veniamus, viam tutissimam quae illuc perducit non dimittamus. Quae est haec via? Christus ex toto se, ex capite et ex corpore. Ex capite, aequalis Filius, in manente manens: ex corpore minor, viam istam ut gigas velociter transiens (Psal. XVIII, 6). Caput et corpus, Christus et Ecclesia. Nec ab illo separemur, aliquid aliud de illo, sicut haeretici, credendo; nec ab ista, pravis nostris moribus declinando. Haec est mater vera, pia mater et casta, intrinsecus sui viri dignitate ornata, non forinsecus mendacio fallente turpiter colorata. Non vos ab ista matre nomen confictum seducat alienum, non vos Ecclesiae species aliena decipiat. Sponsa Christi non est quae virum suum non cognoscit: turpis est quae tanti viri speciem suis sermonibus fuscare contendit: frustra sibi Ecclesiae nomen imponit. Video equidem te, o spelunca subdola, decipiens, quia decepta: video quidem quod aptes formam tuam sub specie aliena. Quid te componis? quid tantum te exornas? quid fimbrias tuas expandis? quid te contra veram sponsam aequare contendis? Non te recipit sponsus, quia non es sponsa. Sed pulchram te esse dicis, et de auro atque ornamentis plurimis gloriaris. Respondet tibi sponsus, respondet tibi speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3, 4): Species fornicariae facta est tibi, irreverens facta es in omnibus. Quod si dixeris, Quare? Respondet, Quia sub specie sponsae componis te, et mentiris sponsum tuum esse me. Species fornicariae facta est tibi, irreverens facta es in omnibus. Non sicut Patrem appellasti me: Ego enim et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non sicut Patrem appellasti me, et principem virginitatis tuae (Jerem. III, 3, 4). Verba sunt Christi per prophetam. Si enim ego essem princeps virginitatis tuae, servarem integritatem tuam, sicut integram servavi matrem meam. Quia ergo nec principem virginitatis tuae, nec Patri me agnoscis aequalem, nec ego te agnosco virginem. Noli te amplius jactare esse quod non es: agnosce turpitudinem tuam: Arius abstulit integritatem tuam. Non es igitur sponsa, quia non es integra. Frustra enim illum sponsum vocas, qui non est tuus: turpem enim viduam non accipit Christus. Redi, redi repudiata, redi confusa, redi serpentinis fraudibus violata; redi, non in divinitate coelesti composita, sed humanis assertionibus circumventa, redi: fallere temetipsam potes, fallere sponsum non potes. Novit enim ille quam quaerit, agnoscit ille quam vocat. Semper vivit mater: noverca, quid te supponis? Non potes excludere pulchram dominam, cum sis ipsa turpis ancilla. Species fornicariae facta est tibi. Non enim servasti uni viro fidem, quae catholicam non tenes unitatem. Ille enim sponsus matrem quaerit veram, quae pie suos filios nutriat; non turpem, quae alienos fraudulenter occidat. Vide quae est haec mater vera, quae adhuc te tolerat suos filios praefocantem, suo viro injurias irrogantem. Tolerat, quia patientiam exhibet sui sponsi, et exspectat auras libertatis, ut vindicetur ab eo ejus humilitas, quoniam eam viri sui obtinet charitas. Ipse est enim qui vivit et regnat cum Deo Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.