Contra Graecorum opposita (Ratramnus Corbeiensis)

This is the stable version, checked on 25 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Graecorum opposita
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Contra Graecorum opposita

Contra Graecorum opposita (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne 121.0345B

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Michaelis et Basilii impp. oppositis responsio. Opposita Graecorum. 121.0225D|

Opposita quibus Michael et Basilius, Graecorum imperatores, Romanam Ecclesiam infamare conantur, vel falsa, vel haeretica, vel superstitiosa, vel irreligiosa fore cognoscuntur. Quapropter merito contemptui subjacere deberent, nisi consideraretur quod simplicibus minusque capacibus scandalum laesionis 121.0226D| inferre valerent, illudque Salomonicum Spiritu sancto prolatum: Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur (Prov. XXVI, 5). Cum enim dicant quod chrisma conficiamus ex aqua; et quod agnum die sancto Paschae super altare una cum Dominico corpore sacrandum Judaeorum de more ponamus, nonne manifeste mentiuntur? Nec timent illud Psalmistae Spiritu sancto loquentis: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). 121.0227A| Et quod alibi Spiritus sanctus comminatur: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5, 9). Item, quod culpare nituntur non solum Romanam, verum omnem Latinam Ecclesiam, quod Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere confiteamur, secundum catholicam fidem, cum illi tantum dicant, eum de Patre procedere, nonne se haereseos pravitate condemnant, et ab Ecclesiae communione removent, et in Spiritum sanctum blasphemant? quod peccatum irremissibile esse Salvator in Evangelio protestatur (Marc. III, 29). Nisi forte monstrare possint a suis majoribus catholicis viris hoc aliquando denegatum. Etenim cum dicant Spiritum sanctum procedere a Patre, non negant et a Filio procedere. Quod si majores suos sequi voluerint, amplexabuntur catholice dictum, 121.0227B| procedere Spiritum sanctum a Patre, sicut et sui majores sunt amplexi, qui sacris litteris instituti optime noverunt utriusque Spiritum esse, videlicet tam Patris quam Filii. Quod in sequentibus clarius demonstrabitur.

CAPUT II. Iterum de Graecorum objectis.--Quid muneris imperatoribus incumbit.

Jam quod arguere conantur, quod in Sabbato jejunamus, vel quod Paschale jejunium non eadem cum eis regula celebremus; quis non videat quanto tumore, quantaque stultitia vel inflati vel excaecati talia dicant? Arguunt jejunantes, iterum reprehendunt non jejunantes; aut enim bonum est jejunium, 121.0227C| aut malum; si bonum: cur accusant? si malum: cur exercent quod accusant? Forsitan res non sui merito sancienda, sed pro personarum acceptione judicanda est; ut jejunium quod celebrat Latinus sit arguendum; quod vero Graecus, sit venerandum, sic judicant vel elatione decepti, vel scientia privati. Quis autem ferre possit quod reprehendere gestiunt continentiam affectantes, a feminarum concubitu se removentes, carnis et animae sanctitatem aemulantes? Quae cum sint in cunctis mortalibus praeconio laudis extollenda, tum praecipue in sacri altaris ministris, quorum est officium in sacris semper assistere, Divinitati servitutis obsequium jugiter exhibere, pro commissis populis divinam majestatem diebus omnibus jugi precatu placare. Hoc quia nostri 121.0227D| sacerdotes agere de more majorum non omittunt, infamantur nuptias damnare. Quid haec impugnant, nisi religionem? Quid haec destruere nituntur, nisi sanctimoniam sine qua nemo placere potest Deo? Quis vero non videat quanto sit tenendum ridiculo, de barbae tonsione quod culpant: vel quod presbyteri penes nos baptizatorum frontes chrismate sancto non linunt, sed hoc privilegium pontificibus relinquunt? Num in barbae vel tonsione, vel conservatione, praeceptorum divinorum praevaricatio cognoscitur ulla? vel si presbyteri quos baptizant eorum frontes unctione sacra non linunt; num idcirco baptismi gratiam non perficiunt, trinam mersionem 121.0228A| per invocationem sanctae Trinitatis facientes? Superstitionis ista deprehenduntur esse, non alicujus religiosae considerationis.

Quid mirum hujusmodi si calumniae procedant ab hominibus sacrae legis peritis, saeculari potentia fultis, imperii fastu confidentibus? De sacris dogmatibus, de ecclesiastico ritu, non imperatorum, sed episcoporum fuerat disputare. Discendum illis, non docendum, in Ecclesia ministerium commissum est. Nam quamvis imperiali dignitate praecellant, res illis publica commissa est, non episcopale ministerium. Imperatores de saeculi legibus tractare debent; episcopi vero de divinis dogmatibus disputare. Suum modum studeant tenere, non officium episcopale praeripere, ne illis proveniat quod Oziae regi pontificale 121.0228B| ministerium praesumenti contigit; qui divinitus lepra percussus non solum a templo, verum et a communione populi noscitur ejectus (II Par. XXVI, 17). Cur ergo recentes isti doctores, et monstruosi, ut ita dicamus, praeceptores, suo nunc tempore in crimen devocare conantur, quod sui priores, si tamen Ecclesiae filii sunt, et unitatis catholicae sectatores, duxere semper venerandum? Nullus novus cultus apud Romanam Ecclesiam nunc agitur; nulla nova religio, nulla nova doctrina, institutio nova nulla. Majores nostri quae tenuere, quae docuere, quae servanda suis posteris reliquere, haec tenemus, haec servamus, nihil supra ponentes, nihil eis adimentes. Quod de sancto Spiritu senserunt, hoc sentimus. Perceperunt illi ab apostolis, apostoli a Christo acceperunt. 121.0228C| In eadem fide tam Orientalis quam Occidentalis semper remansit Ecclesia. Noverunt etenim apostoli dictum, quod est una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). Et licet haereses frequenter exsurgerent, quae tanquam mali pisces Christi retia rumperent, Christi tamen tunica permansit integra. Instituta vero majorum suis quibuscunque locis edita, sicut non omnibus ecclesiis eadem, sic unitatem fidei nullo modo divisere: nec propter alternae consuetudinis commutationem mutuae societatis amisere communionem. Quoniam aliud est de habitu, de conversatione discernere, et aliud de unitate fidei similiter sentire. Sed de his posterius. Nunc ad proposita veniamus, et de singulis quae gratia sancti Spiritus donaverit, disputemus, non ordinem propositarum 121.0228D| sequentes quaestionum. Est enim minus prudenter dispositus, quia levitate mentis, non prudentiae gravitate digestus esse cognoscitur.

Et primo de Spiritu sancto quae donaverit ipse dicamus: hoc enim et primum est et praecipuum, et ad catholicae fidei pertinens firmamentum. Ostendere namque est animo quod sic de eo sentimus et confitemur, sicut et Patres nostri senserunt et confessi sunt; et sic ipsi senserunt et professi sunt, sicut apostoli senserunt et docuerunt. Apostolorum autem doctrinam si quis arguere maluerit, Christi necesse est magisterium redarguat, et prophetarum oracula refutet.

CAPUT III. Probatur Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere. Ario assimilantur Graeci. Salvator est veritas. Spiritus sanctus est spiritus veritatis, id est Christi. Charitas dicitur Spiritus sanctus. 121.0229A|

Arguitis quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicamus, cum ipsi ex Patre tantum procedere dicatis. Consideremus Evangelii lectionem, et ex eo responsionis tenorem capiamus. Loquitur enim Salvator in sermone quem secundum Joannem ad discipulos nocte, qua tradendus erat, fecerat, inter reliqua sic: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Legitis qui a Patre procedit, et audire non 121.0229B| vultis dicentem Filium, quem ego mittam vobis a Patre. Dicite quemadmodum mittatur a Filio: hoc namque dicere Filium non negatis, si tamen Evangelium legitis, aut Evangelio si creditis? Aut ergo missionem hanc confitemini processionem, aut, quod est impium, dicetis obsequium; et eritis, quod absit, cum Ario, qui minorem dogmate perverso Spiritum sanctum asserebat Filio. Absit autem ut Arii partes velitis astruere; absit ut Spiritum sanctum minorem Patre Filioque velitis affirmare. Igitur cum dicat Filius missurum se esse Spiritum veritatis qui a Patre procedit, profecto fatetur quod a se dicat eum procedere, dum confirmat eum se mittere. Fortassis quaestionem facit, quod non simpliciter dixerit Salvator: Quem ego mittam vobis: 121.0229C| sed addiderit, a Patre. Hoc Ariani movere primi, gradum facere volentes in Divinitate. Sed Evangelii veritas consubstantialem totius Trinitatis ostendit unitatem. Procedit Spiritus sanctus a Patre, illius quia de substantia manat. Mittit quoque Filius Spiritum veritatis a Patre, quia Spiritus sanctus ut a Filio procedat, ipse natus est ex Patre; et sicut accepit de Patre Filius nascendo substantiam, sic itidem accepit a Patre ut Spiritum veritatis mitteret a se procedendo. Alioquin cum dicit: Qui a Patre procedit; non negat a se procedere, quoniam missio Filii, processio est Spiritus sancti; ut mittat Spiritum veritatis, non tanquam minorem jubendo ipse major existendo; sed missionis verbo monstratur, quia sicut procedit Spiritus veritatis a Patre, sic 121.0229D| etiam procedit et a Filio. Hinc in consequentibus: At ille me clarificabit; quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Quid enim accipiet Spiritus sanctus a Filio, cum unius sint substantiae uniusque potentiae? Nimirum, de meo accipiet, dixit; id est a me procedit, quia sicut sunt unius substantiae Pater et Filius, sic et de utroque procedendo Spiritus sanctus accepit consubstantialitatis existentiam.

Nec debet movere quod accipiet futuri temporis dixit, hoc enim ad illud respicit quod futurum erat, quod discipulis mitteretur; non ad illud quod a Patre 121.0230A| Filioque procedit: sine tempore namque procedit a Patre, procedit et a Filio; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus tres quidem personae, sed unius ejusdemque exstiterunt existuntque substantiae.

Sequitur: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 15). Si omnia quaecunque habet Pater, habet et Filius, profecto sicut est Spiritus sanctus Patris Spiritus, sic est et Filii Spiritus; alioquin si Patris est tantum, non etiam Filii, non omnia quaecunque habet Pater, sunt Filii. Sed habet omnia quaecunque habet Pater, Filius. Igitur sicut est Spiritus sanctus Patris Spiritus, sic est et Filii Spiritus. Sed hanc habitationis possessionen non putemus vel minorationem depositionis, vel conditionis additionem. 121.0230B| Verum illud declaratur, quia sicut procedit Spiritus sanctus a Patre, sic quoque procedit a Filio. Paulo superius Christus ait: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis; et prius dixerat: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis. Veritas Salvator est, ipse Philippo testificatur: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Si ergo veritas Salvator est, et Salvator Filius Patris est, quid est aliud dicere Spiritum veritatis, quam Spiritum Filii? Cognoscitur ergo Spiritus Patris esse, qui procedit a Patre; simulque Spiritus Filii, quem Salvator confitetur Spiritum esse veritatis.

Si quaeris unde sit Spiritus veritatis, quaere simul unde sit Spiritus Patris: procedendo namque a Patre Spiritus Patris est; simulque procedendo a Filio, 121.0230C| qui est veritas, Spiritus est Filii. Non propter subjectionem dicuntur ista, sed propter unius ejusdemque substantiae significationem. Quoniam sicut sunt Pater et Filius unius ejusdemque substantiae, sic ab utroque procedit Spiritus sanctus. Nec putes duos habere patres Spiritum sanctum, quia procedit a Patre, procedit a Filio; quoniam Spiritus sanctus non est Filius, et qui filius non est, habere patrem non potest.

Dicitur quoque Spiritus sanctus charitas esse, unde beatus Joannes: Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Quam charitatem commendans scribit fidelibus: Et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis; et necesse non habetis ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. 121.0230D| II, 27). Huic simile Salvator: Cum autem venerit, inquit, ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 16). Sive igitur dicas: Deus charitas est; sive dicas: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus; sive dicas: Spiritum veritatis, qui docet omnem veritatem: Spiritum sanctum significas. Est autem charitas Patris, qua nos dilexit: est charitas Filii, qua nos redemit. Sed non diversa propterea charitas, quia Patris esse dicitur atque Filii: qua namque charitate Pater diligit Filium, eadem charitate Filius diligit Patrem: est namque charitas Patris Spiritus sanctus, est charitas quoque Filii Spiritus 121.0231A| sanctus. Procedit charitas Patris a Patre, ut diligat Filium; procedit etiam charitas Filii a Filio ut diligat Patrem. Igitur utriusque una charitas, quoniam utriusque unus Spiritus ab utroque procedens.

Christus clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Subjungit evangelista: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 39). Aquae vivae flumina, evangelista docente, inundationem dicimus Spiritus sancti, qua docet Salvator in se credentes irrigandos. Unde igitur flumina, nisi de fide Christi manantia? Et unde fides, nisi ex Christi doctrina? Quemadmodum igitur doctrina 121.0231B| Christi de Christo, et fides illius doctrinae de Christo: sic flumina aquae vivae, id est Spiritus sanctus procedit a Christo: Christus namque et homo perfectus, et Deus perfectus. Ex quo perfectus Deus, Spiritum sanctum in se credentibus, qui a se procedit, largitur, infundit; cujus fluenta corda credentium aeternae vitae fontibus inundant.

Samaritanae quoque dicit: Qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13). Quod alibi flumina dixerat aquae vivae; nunc appellat fontem aquae salientis in vitam aeternam; in utroque Spiritum sanctum volens intelligi, quem manifestissime dicit a se dari cum dicit: Aquam 121.0231C| quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae. Quod enim dat, ex semetipso dat: dat autem fontem aquae salientis in vitam aeternam, id est Spiritum sanctum in se credentibus copiosissime largitur. Demonstrans a se procedere, quem a se dicit credentibus donari.

Resurgens a mortuis et discipulis in conclavi residentibus, post pacis salutationem, et post mandatam pacis legationem: Insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), et, reliqua. Quid enim per insufflationem, nisi Spiritus sancti processionem significat? Non ut flatus ille corporeus ex aere sumptus, et pulmonum ministerio per oris organum effusus, Spiritus sancti fuerit substantia, verum tali nos modo voluit edocere, Spiritum sanctum 121.0231D| ex seipso procedere, et de substantia Filii Spiritus quoque sancti substantiam manare. Sicut Pater Filii nativitatem de sua substantia volens ostendere propagatam, ac per hoc Filium sibi fore consubstantialem, loquitur in Psalmo eidem Filio: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Non quod uterum Deus Pater habuerit, de quo Filium ante saecula genuerit; sed quo testificatus fuerit, quod Filium non de nihilo, non alterius de rei subsistentia, sed propria de natura substantiaque genuerit. Sic et Filius insufflando dans Spiritum sanctum apostolis, ostendit de sua substantia procedere, quem tali insufflatione voluit donare.

De sacramento corporis et sanguinis sui loquens 121.0232A| discipulis ait: Verba quae locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Unde igitur procedunt verba, nisi mentis ab intimo? Igitur verba quae loquitur Christus Spiritus et vita sunt, quia Spiritus, qui de corde Christi procedit, vita est. Non quod in Divinitate cor sit, carnis videlicet particula; sed quod tali vocabulo voluit interioris substantiae monstrare sacramentum, de quo dicit procedere Spiritum qui vita est. Ergo procedit Spiritus sanctus a Filio, et est unius ejusdemque substantiae cum Filio.

CAPUT IV. Testimonia proferuntur ex Evangelio et Epistolis Pauli.

In Evangelio Lucae sic legitur: Et egressus est Christus 121.0232B| in virtute Spiritus in Galilaeam (Luc. IV, 14). De Salvatore legitur, quod sit virtus Patris, et nunc Spiritus virtus appellatur. Nunquid alia virtus Christus, et alia virtus Spiritus? Non utique: Sed uterque virtus dicitur, ut una utriusque substantia monstretur. Quid est autem quod ait: In virtute Spiritus? Nunquid majorem voluit ostendere Spiritus sancti virtutem Filii virtute? Non omnino. Quid est ergo quod ait: In virtute Spiritus? Non enim externam Christo voluit ostendere virtutem, et velut aliunde concessam, sed propriam; quae cum sit Spiritus sancti, sit etiam simul et Filii tanquam in una natura non in essentia diversa et manendo simul in uno alter procedat ex altero, Spiritus videlicet sanctus ex Filio; uterque vero de Patre: sed Filius nascendo, Spiritus vero 121.0232C| sanctus procedendo. Non quod alternis temporibus de Patre procedat vel Filio, sed quod nullo interveniente tempore de Patre procedat simul et Filio.

Beatus Paulus apostolus scribit ad Galatas: Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, Pater (Gal. IV, 6). Non ait: Misit Deus Spiritum suum. Quod si diceret, non penitus excluderet Filium; quoniam Deus est etiam Filius, quemadmodum Pater est Deus, et uterque non duo dii, sed unus est Deus: quod enim persona separat, substantia conjungit. Volens autem omnem auferre quaestionem, personam Filii specialiter dixit, misisse Deum Spiritum Filii sui in corda nostra. Num alius est Spiritus Filii, quam Spiritus Patris? Quod si idem est Spiritus amborum, 121.0232D| profecto procedit ab utroque; non enim sic dicitur Spiritus Filii tanquam sit minor Filio; hoc qui sentit, vel dicit, non est catholicus. Qua de re non est quare dicatur Spiritus Filii, nisi quia procedit a Filio; sicut dicitur Spiritus Patris, quia procedit a Patre.

Ad Philippenses autem scribens, inter caetera sic ait: Scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi (Philip. I, 19). Jesus Christus, Deus et homo. Nunquid de humano spiritu loquebatur Apostolus, haec quando dicebat? In cruce namque Jesus Christus humanum posuit spiritum, evangelista testante, qui de illo dicit: Et inclinato capite tradidit 121.0233A| Spiritum (Joan. XIX, 30). Et de quo dicit etiam ipse: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Iste vero Spiritus, de quo nunc loquitur Apostolus (I Cor. XII, etc.), per cujus subministrationem certa spe confidit, quod in nullo super Christi administratione confundetur, Deus est: qui etiam Spiritus sanctus appellatur, ad distinctionem Patris et Filii; de quo testatur Apostolus, quod divisiones gratiarum ipse distribuat, qui operatur omnia prout vult. Hic ergo Spiritus est Christi, non subjectione servili, sed processione divina, Patri, Filioque in natura, in majestate, in dignitate aequalis.

Scribit sanctus Lucas in Actibus apostolorum: Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire Bithyniam, 121.0233B| et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). De quo Spiritu dicat, superius narrat, dicens: Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Ibid., 6). Quem dixerat superius sanctum Spiritum, ipsum postea dixit Spiritum Jesu, manifeste signans non alium esse Spiritum Jesu quam Spiritum sanctum. Cur autem dicatur Spiritus Jesu, frequenter est dictum, quoniam procedit a Jesu. Non ex ea natura qua factus est misericorditer homo, sed ex ea qua natus de Patre aequalis est Patri.

Item loquitur ad Titum: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum 121.0233C| (Tit. III, 5). Quemadmodum effudit per Jesum Christum Spiritum sanctum? nunquid velut minorem per majorem? Hoc Ariani voluerunt: sed Patrem dicit effudisse Spiritum sanctum per Jesum Christum, ut ostenderet effusionem Spiritus sancti factam ex Jesu Christo, non tanquam aliunde accipiendo, sed eam ex seipso mittendo: neque enim voluit dicere ut Pater Spiritum sanctum effuderit per Jesum Christum, tanquam si per fistulam effundatur aqua, ut nihil in hac effusione fuerit Filii, praeterquam ministerium vel evectionis, vel transitionis. Hoc itaque sentire impietatis est. Verum effudit Pater Spiritum sanctum in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, quia procedit et a Filio, sicut procedit a Patre: et dicendo effudit per Filium, monstravit 121.0233D| processionem ejus a Filio, nec tamen negavit eum a Patre procedere; quia cum procedit a Filio, procedit et a Patre.

De hac effusione Spiritus sancti testatur beatus Petrus in Actibus apostolorum de Domino Jesu Christo Judaeis sic loquens: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem vos vidistis et audistis (Act. II, 33). De quo locutus Lucas in eisdem Actibus testatur: Cum complerentur, inquit, dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis; et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis; seditque 121.0234A| supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 1-4). Et in consequentibus: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri (Ibid., 17); et reliqua. Et paulo post: Et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt (Ibid., 18). Hoc totum posuimus ut beato Petro docente nosceremus Spiritum sanctum effusum super apostolos, et reliquos credentes, qui pariter fuerant congregati die Pentecostes, ab Jesu. Unde scriptum est: Hunc Jesum resuscitavit Deus, cui omnes nos testes sumus (Ibid., 32). Deinde intulit: Dextera igitur Dei exaltatus effudit hunc, id est Spiritum 121.0234B| sanctum, nimirum Jesus, quem Deus resuscitavit, quem vidistis et audistis (Ibid., 33). Vidistis in igneis linguis, audistis in linguarum varietate: nam Spiritus sanctus in propria natura nec videri corporea visione, nec audiri potest auditu corporeo, sed assumpsit habitum, ignis speciem sub linguarum imagine, quo posset intueri, et discipulorum potitus est vocibus, quo posset audiri. Quod autem ait: Promissione Spiritus sancti accepta a Patre effudisse hunc Spiritum, non Divinitatis, sed humanitatis commendat gratiam. Nam secundum Divinitatem non accepit repromissionem, quoniam omnia quae habet Pater sua sunt, non temporaliter accipiendo, sed aeternaliter habendo.

CAPUT V. Quid sit effusio sancti Spiritus. Qui spirat Spiritus sanctus. 121.0234C|

Et comparemus his Pauli sententiam supra jam positam, qua dixit loquens ad Titum, de Spiritu sancto, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum (Tit. III, 6). Paulus testatur quod Pater effuderit Spiritum sanctum per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Petrus vero dicit, quod Jesus effuderit hunc eumdem Spiritum sanctum resurgens a mortuis. Quibus docemur et Patrem eum effundere et Jesum Christum, ut discamus ab utroque procedere Spiritum sanctum, quem uterque effundit: neque enim cogitare debemus hanc effusionem localem exstitisse, ut de Patre manans 121.0234D| localiter transierit ad Christum tanquam Patrem relinquendo, vel ut posset ad Filium venire semetipsum extendendo, ut altera sui parte Filium contingeret, altera vero in Patre maneret. Similiter cum a Filio in discipulos fuerit effusus, vel Filium reliquerit et ad discipulos venerit, vel certe quadam protensione facta, proportione quadam sui, discipulorum corda irradiaverit, et quadam in Christo resederit; veluti radium solis si consideres alia sui parte sphaeram ipsius illustrantem, alia vero terra attingentem. Sed ista in corporibus sunt; at vero in Divinitate sanctae Trinitatis nil istorum deprehenditur, sed absque temporis intervallo vel loci Spiritus sanctus a Patre effunditur, similiter et a Filio. Effunditur 121.0235A| a Patre in Filium, quia genuit Pater Filium, effunditur et a Filio, quia omnia quae Patris sunt, habet Filius.

Testatur quoque sanctum Evangelium quod Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). Quid est spirat? nimirum quia quandocunque vult, ubicunque vult semetipsum effundit. Videamus totius Trinitatis unam operationem. Pater effundit, Filius effundit Spiritum sanctum. Spiritus sanctus, ubi vult spirans, semetipsum effundit. Quam congruenter Apostolus dicit effusionem Spiritus sancti factam per Jesum Christum, per quem Pater Deus omnia fecit, quam convenienter quoque Petrus apostolus testatur Filium effudisse Spiritum sanctum, de quo dicit Evangelium quod omnia quae facit Pater, haec eadem et Filius facit 121.0235B| similiter (Joan. XVI, 15). Effundit igitur Pater Spiritum sanctum, effundit et Filius, quoniam sicut datur a Patre, datur et a Filio. Non igitur arguant Graecorum imperatores Latinos, quod confiteantur Spiritum sanctum procedere a Filio, sicut procedit a Patre, sed potius discant fidei veritatem a Christo, discant et ab apostolis illius.

Item in Actibus apostolorum loquitur Petrus: Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi (Act. V, 32). Quem Deum dicit dedisse Spiritum sanctum, nisi de quo superius ait: Dextera Dei igitur exaltatus, effudit hunc quem vidistis et audistis (Act. II, 33); Jesum Christum (sicut dictum est) intelligi monstrans? Sed quomodo dedit Spiritum sanctum Deus obedientibus sibi? num quasi 121.0235C| minorem? Nequaquam. Filius namque dicit: Spiritus ubi vult spirat. Dat itaque Deus Spiritum sanctum obedientium sibi cordibus infundendo, non ut se relinquat in quo per unitatem substantiae permanet, sed ut illos illuminet quos prius non irradiabat. Nemo quod non habet donare praevalet: sic Filius testatur habere Spiritum sanctum, quem dedit omnibus obedientibus sibi. Quemadmodum autem habet per unitatem substantiae, non per possessionis obtentum, sic et cum donat, non alieni juris quasi donum tribuit, sed sui quod est proprium muneris impertitur. Quod non alias Filius faceret, si non a se quoque Spiritus sanctus procederet. In sequentibus etiam beatus Petrus docens quemadmodum Cornelius de gentibus, et qui cum eo fuerant credentes, 121.0235D| baptismi gratiam perceperint, sic post caetera dicit: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum (Act. XI, 17)? Quamvis hic Deus, vel Spiritus sanctus, qui corda repleverit credentium, et linguarum dederit scientiam, vel certe Pater possit intelligi; tamen si consideremus verba Petri superius loquentis de missione Spiritus sancti super credentes, quod Filius eum effuderit (sicut antea dictum est), consequenter et hic Deus Filius intelligendus, qui dederit eamdem gratiam Cornelio, sociisque ejus, Petro loquente, quam dedit prius effundens Spiritum sanctum super discipulos in linguis igneis. Et evidenter 121.0236A| monstratum est, effusionem Spiritus sancti, sive donationem, ad Patrem pertinere et ad Filium, quia procedit ab utroque. Et hic igitur quod dicit eamdem gratiam dedisse nuper credentibus, quam dedit prius apostolis, Spiritum sanctum manifeste significat, quem dare potuit Filius, quoniam a se procedit: quod omnino non posset, si non ab illo procederet.

CAPUT VI. Testimonia ex Scripturis.

Ad Romanos beatus Paulus scribens, fidelibus ait: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum 121.0236B| Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Videte cujus personam velitis accipere cum dicit: Si Spiritus Dei habitat in vobis. Quod si personam Patris accipitis, consequenter eumdem Spiritum, Spiritum Christi esse testatur. Quo dicto manifeste comprobat eumdem esse Spiritum Patris qui sit et Christi: et dum utriusque Spiritum esse non tacet, ab utroque procedere confitetur. Quod si utrumque velitis intelligere de persona Christi, quod ordo lectionis magis videtur admittere (nam Christus est Deus); sic quoque docemur Spiritum Christi esse Spiritum sanctum: per quod instruimur eum a Christo procedere. Nam persona Patris manifestius infra signatur, ubi loquitur: Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in 121.0236C| vobis. Quamvis et hic Filius possit intelligi, quod hominem quem susceperat, ipse quoque cum Patre suscitaverit, sicut in Evangelio dicit. Sed sive hoc, sive illud malueris, manifeste instruimur eumdem esse Spiritum Filii, qui sit et Patris. Unde quod inferius sanctus dicit Apostolus: Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14), de utroque sine cunctatione potest accipi, id est, sive de Patre, sive de Filio; utriusque namque Spiritus est, ab utroque procedens; sicut in multis jam comprobatum est. Et infra: Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater (Ibid., 15). Ad Galatas autem scribens ait: Quoniam autem estis Filii Dei, misit Deus Spiritum 121.0236D| Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater (Gal. IV, 6). Videte quod eumdem dicat Spiritum adoptionis filiorum, quem confitetur Spiritum Filii, quo nos doceat Apostolus eumdem esse Spiritum Patris, quem dicit Spiritum adoptionis, et eumdem esse Spiritum Filii, quem misit Deus in corda nostra; et in eodem, qui tam Patris quam Filii monstratur Spiritus, clamamus Abba, Pater. Quod nequaquam facere possemus, si non quemadmodum procedit a Patre Spiritus sanctus, sic etiam procedat et a Filio.

Scribit Corinthiis in Epistola secunda: Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris; quae scitur et legitur ab omnibus hominibus: manifestati quoniam 121.0237A| epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi (II Cor. III, 2, 3). Cum dicat quod Corinthii sint epistola Christi, quae scripta sit Spiritu Dei vivi, unam operationem demonstrat sancti Spiritus et Christi; sed quem appellat hoc in loco Deum vivum? Nimirum Christum, cujus epistolam dicit esse Corinthios, manifestans Spiritum esse Christi, qui scripserit in cordibus Corinthiorum epistolam non atramento corporis, sed illustratione sui. Per hoc ergo quod eamdem epistolam scribunt Christus et Spiritus sanctus, sicut unius operationis, sic esse monstrantur unius substantiae: quod enim scribit Christus, hoc et Spiritus sanctus, et quod Spiritus sanctus, hoc et Christus, non alternatione temporis, nec locorum permutatione, 121.0237B| nec operis varietate; quoniam sicut ejusdem sunt voluntatis, sic ejusdem operationis, nec dissimilis potentiae, quoniam non sunt dissimilis essentiae. Quemadmodum autem dicatur Spiritus sanctus, Spiritus Christi frequenter est dictum; quoniam non sicut vel pars illius, vel qualitas, vel aliquod subjectum, sed sicut procedens a Christo. Item ad Corinthios in eadem: Usque hodiernum diem cum legitur Moyses, velamem est positum super cor eorum; cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen (II Cor. III, 15, 16). Quem hic dicat Deum paulo superius manifestat; dicens de eodem velamine quomodo in Christo evacuatur. Si ergo velamen veteris lectionis evacuatur in Christo, manifestum quia, cum conversus quis fuerit ad Christum, auferetur 121.0237C| velamen

Quod et beatus Joannes in Apocalypsi sua dicit: Et ego flebam multum, quia nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et septem signacula ejus (Apoc. V, 4, 5). Apertio libri, velaminis est ablatio: quem autem dicat ista facturum, non eget expositione, cum manifestum sit leonem de tribu Juda, et radicem David, significare Christum, qui septem quoque signacula ejus perhibetur aperire. Quibus septem signaculis Spiritus sanctus insinuatur propter septemplicem ipsius donationis gratiam. Ipse est namque Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ipse quoque Spiritus 121.0237D| timoris Domini, sicut propheta loquitur Isaias (Isa. XI, 2). Aperit autem septem signacula libri hujus radix David, id est Salvator: quoniam mysteria quae continentur in eo spiritalia, reseruntur in Christo, cum aufertur velamen quod in libro Veteris Testamenti constat signatum, et revelatur in Christo.

Subjungit vero Apostolus: Dominus autem Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Cujus Domini? Nimirum illius in quo velamen aufertur, quod in lectione Veteris Testamenti cum legitur Moyses, manet non revelatum: remotio vero velaminis, remotio servitutis est, quae continetur in littera legis, ut fiat libertas quae per Spiritum 121.0238A| Domini ministratur; quod fit cum de littera transitur ad spiritalem intelligentiam, et de servitute carnis in Spiritus libertatem venitur. Videmus in his Spiritum Domini Spiritum Christi dici. Hinc et in consequentibus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Ergo cum revelatio faciei per Christum fiat, et nos transformemur a claritate in claritatem a Domini Spiritu, communis operatio Jesu Christi, sanctique Spiritus ostenditur. Unde quod ait: A Domini Spiritu, Christi sine dubio personam ostendit. Qui cum sit Spiritus ipsius, pariter tamen cum Salvatore revelationem operatur veteris lectionis. Quod ergo simul operantur unius 121.0238B| substantiae societas ostenditur. Quod vero Domini Spiritus dicitur, quod ab ipso procedit, insinuatur: Dominum namque Salvatorem hoc in loco significari circumstantia lectionis evidenter insinuat.

CAPUT VII. Testimonia alia.

Beatus Petrus apostolus scribit credentibus in Epistola prima. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi (I Petr. I, 10, 11). Princeps apostolorum cui Salvator loquitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), dicere non dubitat Spiritum 121.0238C| sanctum, qui locutus est in prophetis, Spiritum esse Christi: et nescio qui saeculari elati dignitate praesumunt reprehendere, quod ab apostolis Ecclesiae Christi didicerunt! Ergo si Spiritus sanctus non procedit a Christo, quomodo Spiritus dicitur esse Christi? procedit igitur a Christo, quia non ex subjectione, nec ex particulari sectione dicitur ejus esse, sed quod ejus de substantia substantialiter procedat.

Cerne quoque beatum Joannem in eamdem concurrere sententiam, et Spiritum sanctum Christi Spiritum esse proclamantem; ait enim in Apocalypsi Et vidi in medio throni, et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem, tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem (Apoc. V, 6). 121.0238D| Et exponens quid dixerit, adjecit: Qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram (Ibid.). Agnum occisum nemo, puto, negabit catholicus intelligi Christum debere: de quo Baptista Joannes: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Hic agnus Dei immolatus est propter peccata mundi, et resurrexit propter justificationem mundi. Hic agnus habere dicitur oculos septem, quibus septem Dei spiritus, Joanne docente, significantur: non quia septem sint personarum enumerationes, cum sit unus Spiritus sanctus in sanctae Trinitatis comprehensione: septem autem dicuntur, propter septenariam donorum distributionem; nam substantia liter unus est. Ergo manifestum, cum dicit oculos 121.0239A| agnum habere septem, quod Christum fateatur habere Spiritum sanctum, non quasi membrum aliquod, vel partem corporis aliquam, sed quod substantialiter in ipso sit, a quo substantialiter etiam procedit. In ipso autem dicimus esse, non velut in loco, nec velut in subjecto; non enim continetur a Christo, quasi minor sit Christo, quod solet rebus contingere quae locis continentur; majora sunt enim quae continent eis quae continentur: non enim sic dicimus esse Spiritum sanctum in Christo, quoniam aequalis est, non minor. Sed neque sic dicitur quasi in subjecto; non enim est accidens, quod sine sui subjecto non possit existere: sed est in Christo sicut consubstantialis; sicut in splendore ignis videmus inesse calorem: ignis enim et splendet 121.0239B| et calet, quomodo et illuminat et accendit.

Habes etiam in Zacharia propheta: Ecce enim adducam servum meum orientem: quia ecce lapis quem dedi coram Jesu; super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 8); et infra: Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram (Zach. IV, 10). Lapis iste Salvator est, de quo Psalmista loquitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Quem etiam servum suum orientem Deus Pater appellat: servum propter hominis susceptionem; orientem, quia ipse est sol justitiae. Et super istum lapidem oculos dicit esse septem Domini discurrentes in universam terram. In oculis Spiritum sanctum intelligendum. Septem autem propter causam superius 121.0239C| dictam, cum unus sit Spiritus sanctus, dona vero gratiarum plura. Quid est autem super lapidem septem oculos esse? Nimirum Spiritum sanctum in Christo manere. Et sicut oculi dicuntur ejus in quo sunt substantialiter esse, sic Spiritum sanctum intelligas Christi esse. Quod et sub specie candelabri idem propheta signavit, dicens: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud (Zach. IV, 2). Candelabrum aureum Christi conspice incarnationem; aureum quia sine macula, sine aliqua commistione delicti, totum fulgidum, totum splendidum. Lampas autem super caput ipsius Divinitas est in homine. Caput enim Christi Deus, dicit Apostolus (I Cor. XI, 3). Septem vero lucernae super illud, id 121.0239D| est super candelabrum, vel super caput ejus, plenitudo est Spiritus sancti; requiescit super illum secundum Isaiae vatis oraculum: Et requiescet super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2). Quod si super Christum septem lucernae Spiritus sancti requiescunt, requiescit in eo Spiritus sanctus, qui demonstratur in septem lucernis; et cum in eo requiescit inhabitando substantialiter, ipsius est Spiritus, in quo substantialiter requiescit. Unde non immerito Spiritus esse Christi dicitur. Notandum autem quod de isto Spiritu per septem oculos significato, subjungitur, quod discurrant in universam terram.

121.0240A| Et Apocalypsis, postquam dixit septem spiritus Dei septem esse oculos agni, subjunxit: Missi in omnem terram (Apoc. V, 6). Quod Zacharias ait, discurrentes, hoc Joannes in Apocalypsi dicit, missos; missionis vocabulo processionem insinuans Spiritus sancti, qui dum substantialiter sit in Christo, non discurrit, vel mittitur, nisi procedat a Christo, non localiter, sed substantialiter. Ut enim sit, suscipit et a Patre pariter et a Filio; sicut Filius essentialiter ut sit accepit a Patre. Sed non recurrit convertibiliter, ut quia Spiritus sanctus de Filio pariter procedit et Patre, Filius quoque nascatur pariter et de Patre et de Spiritu sancto; nativitas enim tantum ex Patre est, ab utroque vero processio, id est a Patre simul et Filio. Missos vero septem Spiritus 121.0240B| Dei vel Apocalypsis in omnem terram dicit, vel septem oculos Domini discurrentes in universam terram Zacharias, propter dona Spiritus sancti septiformia, per apostolos, apostolorumque successores, in omnes diffusa gentes, quibus sanctificantur fideles credentes in Christum, et suorum percipientes delictorum emundationem.

Ipsum quoque Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi signavit Joannes, cum dixit vidisse se in medio septem candelabrorum similem Filio hominis (Apoc. I, 13). Et quibusdam interpositis ait: Et oculi ejus velut flamma ignis (Ibid., 14). Quis est iste Filius hominis? Nimirum Dominus Jesus Christus, qui se Filium hominis in Evangelio saepissime nuncupat; ut est illud: Quem dicunt homines esse 121.0240C| Filium hominis? (Matth. XVI, 13.) Et Ezechiel sub figura illius frequenter se audit Filium hominis nuncupari. Oculos autem hujus Filii hominis quos dicit velut flammam ignis relucere, Spiritum sanctum insinuat: nam super apostolos velut ignis de coelo missus apparuit. Dicendo vero oculos ejus Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi significavit. Nec aliud existit cur Christi dicatur Spiritus, nisi quod procedat ab ipso, et sit substantialiter in ipso.

Item dicit Joannes cum de sanctorum gloria loqueretur futura, quod neque sol, neque ullus aestus afficeret eos, subdidit: Quoniam agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum (Apoc. VII, 16, 17). Qui sunt isti vitae fontes aquarum? fluenta Spiritus sancti, quibus fideles et 121.0240D| lavantur per emundationem, et vivificantur per irrigationem. De quibus fluentis Salvator in Evangelio: Qui credit, inquit, in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Significans Spiritum sanctum, quem credentes fuerant accepturi. Quod in apostolis primo completum est quinquagesimo die resurrectionis. Ergo deducet eos ad vitae fontes aquarum agnus, quia Spiritus sancti fluentis eos inebriabit, ut vitae gaudia sempiterna nunquam valeant amittere. Hos autem fontes vitae aquarum extra Christum degere non arbitremur, ipse namque Philippo dixit: Ego sum vita; et: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 6, 9). Sic ergo et qui videt Christum, videt et Spiritum sanctum, qui est 121.0241A| in Christo; et deducere sibi credentes ad vitae fontes aquarum, hoc est ad se ducere, quatenus in se credentes, et illum contuentes, Spiritus sancti de illo procedentis semper fontibus satientur.

Item beatus Joannes in Apocalypsi: Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram, et facta sunt tonitrua et voces, et reliqua (Apoc. VIII, 5). Angelus iste Jesus Christus est, qui legitur magni consilii angelus. Thuribulum autem humanitas est ipsius; altare vero, de cujus igne thuribulum impletur, Christi divinitas est; ignis vero de altari, Spiritus sanctus est de Christi divinitate sumptus: altare namque et thuribulum, utrumque Christus. Sed altare quoniam super illud holocausta sive sacrificia sanctorum offeruntur, cujus 121.0241B| imaginem tenet altare terrenum; nec enim aliter sanctorum vota suscipiuntur, si non super altari Christo componantur. Thuribulum vero propterea dicitur, quoniam orationes sanctorum per ipsum suscipiuntur. Vel certe thuribulum, donum est Spiritus sancti; testatur enim Apostolus: Nescimus quid oremus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis (Rom. VIII, 26), id est postulare nos facit, gemitibus inenarrabilibus (Luc. XII, 49). Ignis autem altaris, Spiritus sanctus est, de quo Salvator: Ignem veni mittere in terram, quem volo ut ardeat. Ergo angelus thuribulum altaris igne plenum misit in terram; quia repromissione Spiritus sancti accepta a Patre, Salvator effudit gratiam Spiritus sancti super credentes. Unde convenienter sequitur quod facta sint tonitrua, 121.0241C| et voces, et fulgura, et terraemotus secundum quod Salvator in Evangelio dicit: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paracletus non veniet. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 7). Quod Apocalypsis dicit de igne altaris, quod miserit angelus eum in terram, et facta sint tonitrua; hoc est quod Salvator ait: Mittam eum ad vos; et cum venerit ille, arguet mundum. Post adventum Spiritus sancti quae tonitrua et voces praedicationum insonuerint, quanto pavore mortalium corda concusserint, quae fulgura miraculorum coruscaverint, qui terrae motus exstiterint duritiam mortalium concutientes, totus orbis agnovit; ignem autem altaris Spiritum sanctum dicit Christi, quem 121.0241D| ipse se missurum promittit apostolis; et Apocalypsis testatur quod miserit eum in terram, manifeste docens quod Spiritus sanctus, Spiritus sit Filii, et ab ipso sit post ascensionem ejus super apostolos missus. Quomodo namque mittitur a Filio, nisi procedendo? et procedit ab eo, cujus est Spiritus.

Item in eadem Apocalypsi Joannes: Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax, et justitia judicat et pugnat: oculi autem ejus sicut flamma ignis (Apoc. XIX, 21). Equus albus corpus est Christi sanctitatis candore perfusum, maculam nullam habens; sessor ejus, divinitas Christi, quae sic hominem quem suscepit, regit, et sedet, ut unum faciat Filium, ex divinitate, 121.0242A| Patris; ex humanitate, matris substantiam continentem; cujus oculi sunt velut flamma ignis, quia sancti Spiritus divinitas et splendor flammificus in eo consistit: de cujus plenitudine velut oculorum lux effulget; tali figura significans, imo clarissime docens divinitatem Spiritus a Filii divinitate procedere; et tanquam lumen oculorum ejus dicitur esse, cujus sunt oculi: ita Spiritus sanctus, Spiritus est Christi, in quo consistit, et a quo procedit.

CAPUT VIII. Testimonia ex Evangelio et conciliis. Credimus sufficienter esse monstratum divinarum testimoniis scripturarum Spiritum sanctum a Filio procedere. Addamus adhuc ex Evangelio duo testimonia, 121.0242B| quibus contradicentium durities conteratur. A profluvio sanguinis muliere sanata, dicit Salvator: Quis me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Et dixit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse (Luc. VIII, 45). Quae est haec virtus, quam dicit Salvator de se exiisse? Nimirum Spiritus sancti gratia; sic enim ait Apostolus: Alii datur gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum (I Cor. XII, 9). Quid est ergo dicere Salvatorem: Ego novi virtutem de me exiisse? (Luc. VIII, 46,) nisi dicere: Ego novi Spiritum a me procedere, qui est collator sanitatum, et operator virtutum. Exiisse autem Spiritum sanctum a se dicit eo modo, quo de 121.0242C| se alibi dicit: Exivi a Patre (Joan. XVI, 28). Exiisse namque Filium a Patre, est natum esse de Patre. Sic exiisse Spiritum sanctum a Filio, est ab eodem processisse. Item habes in eodem Evangelio beati Lucae: Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). Virtus de Christo exiens sanat omnes, quia Spiritus sanctus ab eo procedens, sanitatis gratiam tribuit cunctis.

Cessent igitur reprehensores, vel malevoli, vel imperiti, Christi Ecclesiam redarguere, quod Spiritum sanctum confitetur a Patre et Filio procedere. Hoc Evangelia docent, hoc apostoli profitentur, hoc prophetae non tacent. Discant primum quod Ecclesia didicit a Christo, et discipuli Veritatis effecti confiteantur 121.0242D| catholicam fidem, ne praesumptionis elatione decepti, vel erroris imperitia capti, haeresim nutriant olim sopitam: labuntur enim haec in Arii vesaniam, qui dum Filio derogabat consubstantialem Patris aequalitatem, Spiritum quoque sanctum Filio docebat esse minorem, conatus astruere nec Filium de Patris substantia natum, et Spiritum sanctum creaturam.

Videritis quo tendat vestra, imperatores praeclari, professio, qui dicitis Spiritum sanctum a Patre procedere, non autem a Filio. Hoc nec in litteris divinis, nec in doctoribus ecclesiasticis aliquando legistis. Dixit quidem sancta synodus Constantinopolitana, vesaniam Arii confutans atque condemnans 121.0243A| (Const. I in Symbolo), Filium consubstantialem esse Patris, Spiritum quoque sanctum procedentem a Patre: nunquid negavit eum a Filio procedere? vel consequens est, ut si procedit a Patre, non procedat a Filio? Potius ergo cognoscite, si Filii vultis esse Ecclesiae, et Patrum sequi doctrinam, quod dicendo sanctum concilium Constantinopoli collectum, Spiritum sanctum procedentem a Patre, quod eum et a Filio procedere non negavit, sed tota Trinitas, cum sit consubstantialis, et Filius sit natus a Patre, Spiritus quoque sanctus sit charitas utriusque, non possit quis negare Spiritum sanctum a Filio procedere, 121.0244A| nisi negaverit Filium charitatem, qua diligit Patrem habere. Quod quia vesanum, tenendum omnino et fideliter profitendum quia Pater diligit Filium, et Filius diligit Patrem, et haec dilectio, qua Pater diligit Filium, a Patre procedit; et dilectio qua Filius diligit Patrem, a Filio nihilominus procedit. Est autem haec dilectio Spiritus sanctus. Procedit ergo Spiritus a Patre et a Filio. Tempus est jam sanctorum Patrum testimoniis processionem sancti Spiritus a Filio comprobare, ut diversa sentientes revereantur et reverentia salutari corrigantur, ne stulta pervicacia in perditionis foveam dilabantur.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Comprobatur ex Patribus Spiritum sanctum a Filio procedere. 121.0243B|

Quaestionem de sancti Spiritus processione versamus, quam Graecorum imperatores a Filio negant fieri, dicentes quod a Patre tantum procedat, et idcirco nolentes Ecclesiae Romanae communicare, legatos apostolicae sedis non receperunt, in culpam devocantes, quod aliter Latina diceret Ecclesia, quam ipsi de Spiritu sancto, profitendo, credendoque Spiritum sanctum a Filio procedere, quem ipsi dicunt tantum a Patre quod procedat. Primo videmus laicos contra cunctas ecclesiasticas regulas venire, decreta fidelibus imponere; et quibus non est licitum 121.0243C| ullo super ecclesiastico jure praeter episcoporum consultum statuta constituere, leges ipsi fidei condere conantur, et secundum sua decreta alii in communionem recipiuntur, alii vero removentur.

Si quid namque sanciri de suae fidei tenore delegerant, episcoporum concilium evocari decuerat, Patrum statuta requiri, sanctarum oracula scripturarum, consultu episcoporum communi sententia decerni, quid sequendum, quid vero fuerat abigendum. Quod si quibusdam in Ecclesiis, vel quadam terrarum in parte teneri vel profiteri deprehenderentur, quae juste recteque permovere debuissent, vel ex fide, vel ex consuetudine, scribendum his primo fuerat, et facti causa cognoscenda. Tum si justae rationis religio postulasset, judicium proferendum. Et 121.0243D| hoc tamen suo sub regimine, imperiique providentia, Ecclesiis constitutis: alioquin ad suae provisionis curam populos non pertinentes, vel Ecclesias suo sub imperio non commorantes, quid juris fuerat, vel de consuetudine judicare, vel de dogmate fidei discutere: et si non per omnia ut illi vel sentiant, vel teneant, excommunicationis censura ferire? Num Graecorum imperatoribus Salvator ligandi solvendique potestatem contribuit? Num illis dixit: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14)? Num illis mandavit docere omnes gentes, et baptizare eas in nomine Patris, 121.0244B| et Filii, et Spiritus sancti? (Matth. XXVIII, 19) Quod si vos dicitis tantum Spiritum sanctum a Patre procedere, nolentes confiteri quod a Filio procedat et omnis Ecclesia Latina vel certe totius orbis catholica profiteatur, quod et a Filio procedat: unde probatis vestram sententiam fore potiorem et veritatis auctoritate munitam? an forsan Evangelii veritas ad vos solos pervenit, et apud vos solos permanet?

Apostolus Paulus vocatum se dicit apostolum, separatum in Evangelium Christi (Rom. XV, 19), ab Hierusalem usque ad Illyricum totum per circuitum Evangelio Christi replevisse; Romam quoque Hispaniasque profectum, et in totum plene orbem Romanum vel praesentia corporis, vel scriptis pertransisse, Christum praedicans. Num dicit, quod solis 121.0244C| Graecis Christum praedicaverit, et Graecis solummodo imperatoribus Evangelii veritatem patefecerit? per totum orbem Evangelium Christi coruscat; apostolorum scripta leguntur; prophetarum oracula recitantur, quibus Ecclesiarum magistri sicut a principio per apostolos fuerant instituti, quotidie discunt quid sentire de sancta Trinitate debeant, quid profiteri; quid populos sibi commissos edocere, quibus moribus instituere, qua conversatione formare, qua religione componere. Nec paginae sanctae loquuntur, nec majorum instituta commendant, nec praecepta censent apostolorum, vel quorumcunque dicta scriptaque majorum, vel Graecos totius Ecclesiae Christi fore magistros, vel ab ipsis monstrandum, vel discendum imperatoribus eorum, quid per totum Christi 121.0244D| Ecclesiae orbem vel in habitu, vel in religione, vel dogmate debeat observari. Quod si nimis stultum nimiumque insolens esse cognoscitur, non debuit Ecclesia Romana tam leviter reprehendi, quod majorum servat instituta suorum, nec in omnibus sequitur instituta Graecorum; quandoquidem sive de sancta Trinitate, vel de cujuscunque observantia religionis quidquid vel tenet, vel exercet, discipulorum Christi manavit de fonte. Nec est sanctarum paginis repugnans vel disconveniens Scripturarum quod credit, docet, exsequitur. Ergo reprehendere conamini 121.0245A| quod dicimus Spiritum sanctum a Filio procedere, cum vos dicatis eum a Patre procedere.

CAPUT II. Conciliorum auctoritate destruuntur opposita Graecorum.

Primo postulamus a vobis auctoritatem majorum, videlicet catholicorum episcoporum, qua decretum teneatis quod tantopere defendere conamini. Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum adversus Arium sub Constantino primo imperatore collecta, postquam de consubstantialitate Filii cum Patre Symbolum dictavit, ubi ventum est ad Spiritum sanctum, sic ait: Credimus et in Spiritum sanctum: nihil vel majus, vel minus super ejus vel substantia 121.0245B| vel processione decernens. Ubi ergo nunc regula, qua vos muniri, vel Latinos arbitramini constringi, ut vobis liceat dicere procedentem a Patre Spiritum sanctum, Romanis non liceat dicere procedentem a Filio? Quod si sequentes auctoritatem Nicaeni concilii nihil ultra vultis addere, removete procedentem a Patre, quia non continetur in Nicaeni concilii Symbolo: et fortassis liceat removeri quod a Romanis superadditum est procedentem a Filio. Quod si respondentes dixeritis, in Constantinopolitana synodo centum quinquaginta episcopis, qui Constantinopoli congregati sunt, hoc positum esse; respondemus non licuisse quidquam Nicaeni concilii Symbolo de fide vel demere, vel addere, vel 121.0245C| immutare. Quod si dicatis de Filii consubstantialitate non licuisse quod determinatum est in illo conventu quidquam superaddi; de Spiritu sancto vero quia perparum hinc dictum est, licuisse propter futuras haereticorum quaestiones secundum sanctarum auctoritatem Scripturarum: respondemus hoc idem licuisse Romanis, propter futuras haereticorum quaestiones secundum divinarum auctoritatem Scripturarum. Nec enim convincere potestis majorem Constantinopolitanae civitatis auctoritatem, quam civitatis Romanae, quae caput est omnium Christi Ecclesiarum, quod majorum tam vestrorum, quam nostrorum, testimonio comprobatur. Sed neque centum quinquaginta episcoporum tanta constat auctoritas, ut universis totius orbis episcopis praescribere 121.0245D| possit, ut quod illis licuit, non liceat tam Romano pontifici, quam universis Christi Ecclesiis.

Addiderunt etiam illi symbolo praefato, dicentes: Spiritum sanctum cum Patre et Filio adorandum, et conglorificandum, qui locutus est per sanctos prophetas, et alia plura. Haec superadjicientes non praescripserunt Ecclesiis Christi, sed exemplum dederunt, si quid secundum Scripturas sanctas superaddere vellent de Spiritu sancto, quod haereticos expugnaret, et fidem credentium roboraret. Quod si malitis opponere, inveniri quod non possit in sanctis Evangeliis, sive caeteris divinis paginis scriptum, Spiritum sanctum procedentem a Patre, ac propterea 121.0246A| nolle vos recipere quod in Scripturis sanctis scriptum non reperitur; quemadmodum Ariani nolebant recipere unius ejusdemque substantiae Patrem et Filium, quoniam Scripturae sacrae non haec con tinebant: dicite ubi legeritis quod Constantinopolitanum concilium in symbolo posuit de Spiritu sancto, dicens eum cum Patre et Filio simul adorandum et conglorificandum, et qui locutus est per sanctos prophetas. Quod si dicatis in Scripturis sanctis non nudis verbis ista reperiri, sed virtutem intelligentiae in eis contineri, ut quomodo est unius cum Patre Filioque substantiae, unius potentiae, non dissimilis majestatis, et propterea cum Patre Filioque simul adorandus, et conglorificandus; eadem concedite Latinis Ecclesiis, ut licet nudis verbis Evangelia 121.0246B| non dicant de Filio procedere Spiritum sanctum, multis tamen modis ostendant Spiritum esse Filii, sicut est Spiritus Patris, et a Filio procedere, sicut procedit a Patre: quod sufficienter superiori libello monstratum esse credimus. Ista cum se sic habeant, et de Spiritu sancto fides catholica per Salvatorem et per apostolos fundata semper tenuit, nec praedicare omisit, quod ejusdem sit cum Patre Filioque virtutis, et ejusdem substantiae, procedatque de utroque: quid est nunc quod catholicam fidem reprehendere nitimini, et contra catholica dogmata nescio quid moliri conamini? Fortassis vel Arium, vel Macedonium resuscitare tentatis, et eorum pravi dogmatis cineres olim sopitos in Ecclesiam introducere. Nunquid majores vestri nescierunt quemadmodum 121.0246C| de Spiritu sancto Romana ferebat Ecclesia? nec tamen aliquando a Romanae sedis communione sese removere, scientes catholicae fidei veritatem fore quod tenet et praedicat, nec merito reprehensioni patere, quod sanctarum Scripturarum auctoritate consistit.

Usque ad Arii tempus nulla confusio vexabat credentes, de Patris Filiique consubstantialitate, nec homousion praedicabatur; virtus tamen illius verbi credentium mentibus insita consistebat, quoniam omnipotentem Filium in nullo dissimilem Patri fore credebat, bene dictum Salvatoris recolens, dicentis: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Neque Christum aliud quam creaturam auctorem omnium, sciens ex Joanne dictum: Omnia per ipsum facta 121.0246D| fuisse (Joan. I, 3), nec tamen in symbolo apostolorum collatione facto continebatur aliud, quam quod novimus omnes, credere nos oportere in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Sufficiebat ista fides credentium saluti; quae multorum sanguine martyrum, et innumerabilium ore confessorum per universum orbem et approbata est, et commendata. Verum ubi Arius impugnator veritatis coepit in Christi divinitatem insanire, et blasphema non pauca jaculari, fidelium mentes ad pietatem incitantur, et veritatis arma contra impietatis errorem proferunt, confodiunt una cum auctore impium dogma, quod Filium Dei creaturam et non de Patre genitum; Spiritum 121.0247A| quoque sanctum minorem Filio blasphemabat.

Post quem Macedonius surrexit, de Patre Filioque cum catholicis similia sentiens, Spiritus vero sancti personam non recipiens. Adversus istum catholici decertantes episcopi, Spiritum sanctum probaverunt unum esse in sancta Trinitate, consubstantialem tam Patri quam Filio, et de Patre procedentem, coadorandum, et conglorificandum Patri Filioque. Dein Ariana repullulante vesania, volenteque confirmare non esse rectae fidei Spiritum sanctum dicere de Patre procedere, hoc quia videretur esse blasphemum, quoniam duorum profiteretur Pater esse, id est Filii, seu Spiritus sancti: hanc quoque blasphemiam propellendam decernentes Ecclesiae doctores, superaddidere symbolo Spiritum sanctum de Filio 121.0247B| quoque procedere. Ne si de Patre tantum procedens diceretur, putaretur Filius, nec diceretur Spiritus Filii, quod est impium et blasphemum, et adversus evangelicam apostolicamque doctrinam veniens. Nam si velitis dicere quod procedere verbum satis distinguat, ne Spiritus sanctus putetur esse Filius, scitote quod etiam de Filio praedicetur; ait enim ipse in Evangelio Joannis: Ego ex Deo processi, et veni (Joan. VIII, 42). Si ergo ex Deo Patre procedit Filius, procedit et Spiritus sanctus, quid erit quod Arianis silentium imponat, ne Spiritum sanctum Patris esse Filium blasphement?

CAPUT III. Testimonia ex Athanasio et Gregorio Nazianzeno.

121.0247C| Hanc igitur intuentes causam doctores tam Latinorum, quam Graecorum, dixerunt Filium quidem ex Patre tantum genitum, Spiritum vero sanctum de Patre Filioque procedentem, quomodo divinarum edocti magisterio litterarum intellexerunt tam Patris quam Filii Spiritum esse, ac propterea de utroque procedere. Unde beatus Athanasius Alexandrinus episcopus multa propter catholicae fidei constantiam ab Arianis perpessus, frequenter etiam exsilio illorum factione pulsus, et in Nicaena synodo episcopo suo beato Alexandro diaconus assistens, adversus vesaniam Arii singulariter dimicans, in libello de fide quem edidit, et omnibus catholicis tenendum proposuit, inter caetera sic ait: « Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo 121.0247D| est; non factus, non creatus, sed genitus. Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, non creatus, non genitus, sed procedens. » Quam fidei veritatem Latinorum praesules doctorum comprobantes, et adversus pravi dogmatis Ariani singulare munimen considerantes, et de Scripturis sanctis propagatam intelligentes, symbolo fidei superaddidere, dicentes de Spiritu sancto: Qui ex Patre Filioque procedit. Hanc fidem ex illis temporibus, videlicet Constantini, sub quo synodus in Nicaea trecentorum decem et octo episcoporum congregata est, usque ad nostra tempora Occidentalis tenuit Ecclesia. Sed nec Graecorum abdicavit catholica, quoniam noluit doctrinae veritatis aliena fieri, sicut illorum litteris declaratur. 121.0248A| Et nunc vos hanc fidem accusatis nescio qua levitate permoti, quove errore decepti.

Dicite si Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi profiteamini? Quod si negatis, apostolus Paulus contra vos clamat, qui dicit: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Clamat et sanctus Lucas, qui dicit: Et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). Clamat et Petrus: Dextera igitur Dei exaltatus, effudit hunc, quem vos vidistis et audistis (Act. II, 33). Clamat et ipse Salvator, qui discipulis loquitur: Si non abiero, Paracletus non veniet: si autem abiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). Item post resurrectionem discipulis insufflavit, et ait eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Haec omnia Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi profitentur. 121.0248B| Quod negare cum non valeatis, necessitas illa vos constringit ut, velitis nolitis, eum procedere de Filio non negetis: nam ut creaturam eum esse dicatis cum Ario, vel non esse cum Macedonio, testatur professio, qua dicitis eum a Patre procedentem. Hoc cum dicitis, quemadmodum negare conamini a Filio procedere; cum sit utriusque substantiae, Patris scilicet et Filii, nec possit esse de substantia utriusque, nisi procedat ab utroque.

Audiamus quid Gregorius episcopus Nazianzenus in sermone de Spiritu sancto, quem in Ecclesia Constantinopolitana coram populo fecit die Pentecostes, dicat: « Spiritus, inquit, sanctus erat quidem semper, et est, et erit, neque initium ullum, neque finem habens, sed Patri ac Filio coaeternus: neque 121.0248C| enim dignum est aut Filium aliquando defuisse Patri, aut Spiritum Filio. » Dicendo namque Spiritum sanctum Patri Filioque coaeternum, Arianos expugnat, qui, creaturam eum dogmatizabant. Dicendo vero quod erat semper, et est, et erit, Macedonium confutat, qui eum esse negabat. At vero profitendo Filium aliquando non defuisse Patri, nec Spiritum Filio, vos confutat, qui negatis eum procedere a Filio. Si enim secundum vestram sententiam voluisset Spiritum sanctum de Patre tantum procedere, dicere debuerat nec Filium nec Spiritum sanctum aliquando defuisse Patri: nunc vero cum dicat nunquam Filium Patri defuisse, nec Spiritum Filio, manifeste loquitur Filium natum esse de Patre sine ullo tempore, et Spiritum de Filio processisse ante omne 121.0248D| tempus. Nec tamen negavit eum a Patre procedere, unde nulla quaestio fuerat, sed dixit nunquam defuisse Filio, quod in quaestionem venerat.

In consequentibus quoque de ipso Spiritu loquens: « Qui sanctificet, et non sanctificetur, deos faciat, non ipse fiat Deus; inconvertibilis, immutabilis, semper adest sibi ac Patri et Filio, invisibilis, intemporalis, propriae potentiae, omnis potentiae. » Cum dicit eum sibi semper adesse et Patri ac Filio, non obsequii servitutem assistendo demonstrat, sed inconvertibilis et immutabilis, quod sit tamen in propria natura quam in Patris Filiique substantia: in propria siquidem, quia non est apud eum ulla commutatio; Patri vero Filioque sit immutabilis, quia cujus est 121.0249A| naturae Pater et Filius, ejusdem est etiam et Spiritus sanctus. Patri siquidem est inconvertibilis et immutabilis, qui est fons et origo prima universorum; Filio vero, quia procedit ab illo, nec est dissimilis illi, nec alterius quam Filius substantiae; qui quoque dicitur propriae potentiae, omnis potentiae; quia et in propria persona subsistit, et quidquid voluerit, in omni creatura facit. Et infra: « Hic et vita est vivificans, lux et illuminans, bonus et bonitas, qui est Dominus omnium, mittens apostolos: inspirans ubi vult: dividens donationes prout vult: Spiritus veritatis, Spiritus sapientiae; per quem Pater cognoscitur, et Filius glorificatur. »

Multa praeterimus, ea colligentes sola quae praesentem respiciunt quaestionem. Dicitur Spiritus vita 121.0249B| esse; et Filius de se dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Dicitur vivificans esse; et Filius de se ait: Sicut Pater quos vult vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Ergo si vita Spiritus, vita et Filius; et vivificans Spiritus, et vivificans Filius; unius substantiae sunt, et unius operationis. Sed vita Filius ex Patre, vita vero Spiritus ex Filio; sic et vivificans Filius ex Patre, vivificans vero Spiritus ex Filio. Lux quoque Spiritus et illuminans; et Salvator de se: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Evangelista Joannes de Filio: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid. I, 9). Igitur si uterque lux, et uterque illuminans, Filius videlicet et Spiritus sanctus, unius sunt substantiae, unius et operationis. Sed Spiritus sanctus ut sit lux, 121.0249C| accipit de luce Filio, et ut sit illuminans, accipit de Filio illuminante; quemadmodum ipse Filius testatur: De meo accipiet (Joan. XVI, 14). Accipit autem non tanquam non habendo quod accipit, sed tanquam procedens. Item bonus Spiritus; et Filius de se: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). Bonitas Spiritus; Christum quoque bonitatem nemo sanus negabit. Sed bonus et bonus non duo boni, sed unus bonus; sicut bonitas et bonitas non duae bonitates, sed una bonitas; quia non duo dii, sed unus Deus; nec Deitas multiplicando se, numeri novit augmentum. Ergo bonus Spiritus ex bono Filio procedens, non nascens. Et bonitas Spiritus ex bonitate Filio, non nascendo, sed procedendo. Alioquin si de Patre tantum procedat Spiritus, et non de Filio, quomodo 121.0249D| quae sunt Filii, sunt etiam Spiritus? Vel quemadmodum de Filio accipit Spiritus?

Jam vero quod ait sanctus Gregorius, Spiritum sanctum Dominum esse omnium, ad omnipotentiam pertinet Spiritus, eo quod universorum quae creata sunt a Patre per Filium Dominus existat, non ex tempore suscipiendo, sed aeternaliter a Patre Filioque procedendo. Mittens autem apostolos Spiritus sanctus dicitur; et Salvator eisdem loquitur: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16). Monstratur una utriusque operatio, dum Filius et Spiritus sanctus sibi cooperantur. Unde manifestatur nec diversae substantiae, nec diversae voluntatis, nec diversae potentiae consistere, quorum exstat 121.0250A| eadem in omnibus operatio: referri tamen Filium ad Patrem, de quo nascitur, et Spiritum sanctum ad Filium, a quo procedit. Subsequitur beatus Gregorius de Spiritu dicens: « Inspirans ubi vult; dividens donationes prout vult. » Et de Filio: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). Quibus ostenditur sancti Spiritus majestas, quod non subjectus, non imperfectus, non minus potens, verum aequalis Patri sit Filioque in natura, in magnitudine, in omni potentia, et in omni virtute. Quod autem donationes distribuit quemadmodum Filius, non alias, sed ipsas; nec alio tempore Filius, alio Spiritus sanctus; nec aliis hominibus Filius, aliis Spiritus sanctus; evidenter ostenditur unius operationis effectus, et ejusdem 121.0250B| voluntatis affectus. Et cum ita sit, non posse Filium esse sine Spiritu sancto, nec Spiritum sanctum sine Filio, tanquam unius substantiae quod sit uterque, et quod de Filio procedat Spiritus. Dicit etiam Spiritum sanctum Spiritum esse veritatis; et Salvator de se: Ego sum veritas (Joan. XIV, 16). Ergo dicens Spiritum veritatis esse, docet manifeste Spiritum Christi, qui veritas est, esse.

Dicit adhuc beatus iste Spiritum sanctum esse sapientiae; Paulus apostolus testificatur Christum Dei virtutem et Dei sapientiam esse (I Cor. I, 24). Sapientiae itaque Spiritus, Christi Spiritus est, qui est Dei sapientia. Igitur evidenter ostendit Spiritum esse Christi, dicendo Spiritum veritatis, et Spiritum sapientiae. Unde ergo Christi, cum sit Spiritus Dominus 121.0250C| omnium (quemadmodum idem beatus testatur Gregorius)? nimirum quia procedit a Christo: quod si negaveris, fateberis eum subjectum, et per hoc vel creaturam, vel minorem Filio. Est autem utrumque hoc blasphemum, et a catholica pietate longe remotum. Dicatur ergo quod veritas habet, Spiritum esse Christi; videlicet et Spiritum veritatis, et Spiritum sapientiae, quoniam procedit de Christo, id est procedit a veritate, procedit a sapientia. Subjungit: « Per quem Pater agnoscitur, et Filius glorificatur, et a quibus solis ipse cognoscitur. » Ait autem Filius ad Patrem: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi (Joan. XVII, 6). Si Pater per Spiritum agnoscitur, et Filius Patris nomen hominibus manifestat, unius operationis esse 121.0250D| monstrantur. Dicit etiam quod Filius glorificetur a Spiritu sancto; et Filius ait: Est Pater meus qui glorificat me (Joan. VIII, 54). Et Patri loquitur: Clarifica me, Pater, apud temetipsum (Joan. XXVII, 5). Si Spiritus glorificat Filium, et Pater glorificat Filium, unum idemque Pater et Spiritus operantur; et si pariter operantur, unius voluntatis et essentiae, uniusque potestatis ostenduntur. Subjungitur: « Et a quibus solis ipse cognoscitur. » Si a solo Patre Filioque cognoscitur Spiritus sanctus, profecto procedit ab utroque, et est utriusque consubstantialis. Et vide quid dicat, quia glorificatur Filius a Spiritu; quemadmodum legitur, quia Filius glorificat Patrem. Quid est autem Patrem glorificare Filium, 121.0251A| nisi hominibus manifestum facere quod sit genitus a Patre? Similiter Filius glorificatur a Spiritu, ostendens quia procedit a Filio. Multis itaque modis beatus Gregorius probat Spiritum sanctum a Filio procedere, et unius ejusdemque esse cum Patre Filioque substantiae: et concludens: « Quid opus est, inquit, pluribus verbis? Omnia quae Pater est, haec est et Filius, excepto eo quod innatus est Pater. Omnia quae Filius est, haec est et Spiritus sanctus, praeter hoc quod natus est Filius. » Quid vult ista distinctio et ordinis consequentia: Filium esse quod Pater est, praeter hoc quod innatus est Pater: et Spiritum sanctum esse quod Filius est, eo excepto quod natus est Filius? Potuit namque dicere, omnia quae Pater est esse Filium et Spiritum sanctum, 121.0251B| praeter hoc quod non natus est Pater, nec procedit ab alio: nunc autem Filium esse loquitur omne quod Pater est, et Spiritum sanctum, non omne quod Pater est, sed omne quod Filius est, excepto nativitatis privilegio: nimirum sic loquens ostendit quod Pater non est de aliquo, Filius vero de Patre solo sit genitus, Spiritus autem de Filio procedat. Quod autem et a Patre procedat, paulo superius ait, dicens: « Et ad primam omnium originem, qui est Pater, sicut Unigeniti omnia, ita etiam sancti Spiritus omnia referuntur. » Talia dicens ostendit omnia quae sunt Filii, ad Patrem habere relationem; et omnia quae sunt sancti Spiritus, ad eumdem referri velut ad primam omnium originem: quoniam etsi Spiritus procedit a Filio, accepit hoc Filius a Patre, 121.0251C| ut nascendo de Patre Filius, Spiritus sanctus procederet ab illo; ut omnia quae sunt Filii, sint Patris; et omnia quae sunt Spiritus sancti, sint etiam Filii: ac per hoc Patris, a quo Filius accepit ut Spiritus sanctus ab illo procederet, non ut creatus a Patre, sed genitus; nec minoratus, sed aequalis potentiae; nec alterius, sed unius ejusdemque naturae.

Item in posterioribus: « Re enim vera dignum erat, et cum Jesus nobis corporaliter advenisset, etiam Spiritum nobis corporaliter apparere: et cum Christus ad ipsum ascendisset, ipsum descendere ad nos; qui venit quidem ut Dominus in potestate, mittitur autem tanquam qui non sit contrarius Deo. » Et hic unam operationem, et unius concordiae voluntatem, 121.0251D| Jesu et sancti Spiritus, iste doctor ostendit, agens dignum esse, ut quia Jesus corporaliter venerit ad nos, Spiritus sanctus etiam corporaliter appareret nobis. Ex quo unius voluntatis similitudo monstratur, volente Spiritu sancto corporaliter se monstrare mortalibus, quoniam Jesus corporaliter 121.0252A| voluerit suum adventum mortalibus ostendere; ut quia procedit ex ipso, unius voluntatis sit etiam cum ipso; nec a Filio sit opere diversus, a quo non sit natura separatus; et ipsi semper sit conjunctus actione, cui nunquam deest per coaeternitatem ut a quo procedit, illi jugiter cooperetur. Quod vero subjunxit: « Et cum Christus ad ipsum ascendisset, ipsum descendere ad nos, » non minorationem Filii voluit ostendere, sed humanitatis susceptionem: per hanc enim non solum ad Spiritum sanctum ascendit Jesus, verum etiam ad seipsum; quoniam qui ex humanitate factus est intra omnia, per Divinitatem erat supra omnia. Subjungit: « Qui venit quidem ut Dominus in potestate, mittitur autem tanquam qui non sit contrarius Deo. » Duo dicit, et venisse Spiritum 121.0252B| sanctum, et missum esse. Quod venit, proprie potestatis est, et idcirco dixit, Ut Dominus: quod mittitur, alterius ostenditur, et idcirco ait: Tanquam qui non sit contrarius illi a quo mittitur. Missio vero non subjectionem significat, sed processionem. Mittitur vero a Christo, ad quem ascendit Christus; et mittitur tanquam non contrarius Deo, id est, Christo, qui quidem est Deus, cujus voluntati semper jungitur; a quo et mittitur, quoniam procedit ab illo.

Subdidit: « Propterea autem post Christum, ut unus nobis paracletus, id est advocatus vel consolator, nunquam desit: idcirco autem alius Paracletus dicitur, ut aequalitatem naturae ac potestatis agnoscas; alius enim hoc est alius ego; quia alius ego non dicitur de eo qui alterius generis sit, sed de eo qui 121.0252C| ejusdem sit substantiae vel naturae. » Quod Christum dicit paracletum, et Spiritum sanctum nihilominus Paracletum, et abeunte Christo venire Spiritum, ne sint fideles sine paracleto, vel Christo videlicet vel Spiritu sancto, liquido monstrat unius esse officii, quorum constat unum esse vocabulum; et mutuo sibi succedere, dum dicuntur unius voluntatis, et [unius] operationis ostenduntur; et cum Christus ascendit, Spiritus descendit, evidenter a Christo mittitur, cujus vicissitudinem repraesentat. Et missio ista, processio est, quoniam non est minoratio, nec subjectio. Alius autem, hoc est alius ego, mitti Spiritus sanctus dicitur, per quod similitudo monstratur omnimoda: neque enim alius ego potest 121.0252D| dici de eo qui sit alterius generis, sed de eo qui sit ejusdem substantiae, seu naturae. Monstratur igitur ab eo procedere Spiritus, cujus est naturae, seu substantiae: neque enim potest ejusdem naturae, seu substantiae, cujus est Filius, esse Spiritus, nisi procedat ab illo.

Adjunxit etiam inferius: « Ignis ergo Deus, et 121.0253A| ignis Spiritus sanctus. Legitur de Deo quod sit ignis consumens, non quidem naturalis et corporeus, sed spiritalis et invisibilis. Ignis ergo Deus Pater, ignis Deus Filius, ignis Deus Spiritus sanctus: sed ignis ex nullo igne Deus Pater, quia de nullo sumens originem; ignis Deus Filius, sed de Patre igne, quia natus ex illo; et ignis Spiritus sanctus, sed de Filio igne, quia procedens ex Filio. » Ergo dicendo quod Deus sit ignis, et ignis Spiritus sanctus, unam substantiam totius Trinitatis ostendit; Patris quidem et Filii socians personam, dicendo, Ignis Deus: deinde subintulit Spiritus sancti, dicens: Et ignis Spiritus sanctus. Cur autem seorsim Patris et Filii personas posuerit sub Dei vocabulo communiter sociatas, et Spiritus sancti seorsim distinguere maluerit, 121.0253B| res in evidenti est. Voluit utique monstrare tali distinctione, ignem Spiritum sanctum de igne Patre Filioque procedere.

Sanctus Gregorius cum in Ecclesia Constantinopolitana de Spiritu sancto talia tractasset, et litteris mandasset, quibus probavit Spiritum sanctum consubstantialem Patris Filiique esse, et de Filio procedentem, nec tamen processionem ejus a Patre vel silens, vel derogans, sed omnipotentiam ejus, et dominationem ejus Patri Filioque per omnia coaequans, num repulsus est ab Ecclesia? Num illius sermo reprobatus? num vel a civibus, vel ab imperatore in communionem minime susceptus? Fuit certe venerabilis iste doctor Gratiani, sive Theodosii Majoris imperatorum Romanorum temporibus; ex quo 121.0253C| usque ad nostra tempora plusquam quingenti transierunt anni, et nunquam a Filio Spiritus sancti processio denegata est, nec ex eo inter catholicos ulla quaestio facta, praeterquam modo vestris temporibus; verum semper et Orientalis et Occidentalis Ecclesiae similis eademque de Spiritu sancto fidei mansit professio. Quae nunc res ista post tot saecula quaestionis hujus genuerit propositionem, vos videritis; nulla tamen vel probitatis, vel sapientiae ratio comprobatur, cur in hoc deveneritis, quoniam talia dicendo catholicae fidei repugnatur, et veritati resistitur, et sacris paginis obviatur.

CAPUT IV. Ex Ambrosio.

121.0253D| Ambrosius Mediolanensis episcopus, vir omnium splendore virtutum decoratus, adversus Arianos certamina non pauca conficiens, nec paucis ab eis persecutionum injuriis appetitus, in libris quos de Spiritu sancto adversus Arianam pravitatem eloquentissime scripsit, et evangelica veritate roboravit, ait (lib. I de Spir. sancto, cap. 3): « Si Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum qui unxit designasti: et si Patrem dicas; Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicasti; si tamen etiam id corde comprehendas. Et si Spiritum dicas; et Deum Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, quia Filii quoque est Spiritus. » Docet beatus Ambrosius uno 121.0254A| nuncupato, Patre videlicet, vel Filio, vel Spiritu sancto, totius Trinitatis fieri comprehensionem; demonstrans tantam in tribus aequalitatis similitudinem, ut uno vocabulo tres personae contineantur, etsi non vocis distinctione, unitatis tamen aequalitate. Quod autem dicit a Patre procedere Spiritum, nulla hinc quaestio; nobiscum enim id fatemini: quod autem ait Filio nuncupato, Spiritum pariter nuncupari, quia Filii sit Spiritus, hinc a nobis dividimini: qui enim profiteri diffugitis Spiritum a Filio procedere, pariter quoque diffugitis dicere quod sit Spiritus Filii: si non enim ab illo procedit, non recte dicitur Spiritus ejus: dicitur autem Spiritus Patris, quia procedit a Patre, ac per hoc, nuncupato Filio, non simul intelligitur nuncupatio Spiritus sancti; non 121.0254B| enim potest illius nuncupatione comprehensus ostendi, cujus non est Spiritus; non est autem ejus a quo non procedit, sanctus autem Ambrosius dicit quia Filii sit Spiritus, procedit igitur a Filio.

In consequentibus idem loquitur: « Qui Spiritum sanctum negabit, et Deum Patrem negabit et Filium: quoniam idem est Spiritus Dei, qui Christi Spiritus est: unum autem esse Spiritum nemo dubitaverit. » Quanta sit unitas, quanta consubstantialitas Spiritus cum Patre Filioque monstrat, dum dicit: quia qui negat Spiritum, negat quoque pariter Patrem et Filium; quia unus Spiritus est amborum. Unde namque Patris est? quia procedit a Patre: hinc quoque Filii pariter est, quia procedit a Filio: non enim 121.0254C| duo, sed unus est Spiritus: nec enim alius dicitur esse Patris, et alius Filii Spiritus, sed unus amborum; procedit igitur ab utroque. In posterioribus (cap. 10): « Non ergo quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio, sicut ipse Filius cum dicit, de Patre processi et veni. » Manifeste Spiritum ex Filio procedere testatur. Verum ne ista processio de corporalibus spatiis metiatur, ipse Filius hanc opinionem excludens, ait de Patre, Processi et veni (Joan. VIII, 42). Procedit autem Filius de Patre, non spatio loci, sed nativitatis egressu: procedit Spiritus sanctus a Filio nec loci spatio, nec nativitatis egressu, sed existentiae processu.

Inferius loquens de processione Filii ex Patre sic 121.0254D| infit: « Neque cum de Patre exit, de loco recedit, et quasi corpus a corpore separantur. Neque cum est cum Patre, tanquam in corpore corpus includitur: Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et a Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio. » Praecipuus iste doctor, et clarissimus Christi confessor, dicens procedere Spiritum sanctum a Patre, procedere et a Filio, Arianis adversus quos agebat, blasphemandi sustulit occasionem, ne qui dicebant eum fore creaturam, et minorem non solum Patre, verum etiam Filio, victoriae palmam referrent: verum audientes eum ex utroque procedentem, cognoscerent Patris Filiique consubstantialem, ac pariter cum eis coadorandum et conglorificandum. 121.0255A| Et inferius Filium dicentem testatur: Qui diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). « Sic igitur venit Spiritus, quemadmodum venit Pater; quia ubi Pater est, ibi est et Filius; et ubi Filius, ibi est et Spiritus sanctus. » Quid est autem quod ait, quia ubi Pater est, ibi est et Filius, nisi quia Filius de Patre natus est, a quo nunquam dividitur: et quid est, ubi est Filius, ibi est Spiritus sanctus? nisi quia de Filio procedit Spiritus sanctus, a quo nunquam separatur, et ineffabilem ostendit totius Trinitatis consubstantialitatem, cum Filium testatur semper in Patre esse, et Spiritum sanctum semper esse in Filio, ut ubi Pater sit, sit et Filius; et ubi Filius, sit 121.0255B| quoque Spiritus sanctus, non loco, non tempore, non voluntate, non actione, non essentia divisi. Item posterius (cap. 12): « Sicut Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit, accipe quia Spiritus sanctus eum tradidit: scriptum est enim: Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV). Ergo et Spiritus diligens tradidit Filium: est enim una charitas Patris et Filii. » Dum dicit charitatem unam esse Patris et Filii, testificatur unum esse Spiritum utriusque; est enim Spiritus charitas. Dicit Apostolus: Fructus enim Spiritus, charitas (Gal. V, 22). Monstratur ergo Spiritus a Patre et Filio procedere, quorum est charitas: non enim potest charitas Patris esse nisi de Patre procedat; quia non aliunde charitatem accipit: 121.0255C| neque Filii charitas potest esse, nisi procedat a Filio: quomodo qua diligit charitas, ex ipso procedit: et quomodo una charitas est Patris atque Filii, unus Spiritus est utriusque procedens ab utroque.

In secundo libro (cap. 12) sic dicit: « De Filio Spiritus sanctus accepit. Accepit autem per unitatem substantiae, sicut accepit a Patre Filius. » Hoc dicens, nonne clarissime docet quod accepit Spiritus sanctus a Filio? et quod accepit, procedendo accepit; quemadmodum Filius quod accepit a Patre, nascendo accepit. Num aliud potuit accipere Spiritus sanctus a Filio quod antea non habebat, cum sit unius substantiae cum Filio, unius potentiae: et quaecunque Filius habet, habeat etiam et Spiritus sanctus? 121.0255D| Subjungit sanctus Ambrosius testimonium ex Evangelio: Ille, inquit, me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Subsequitur: « Quid igitur hac evidentius unitate? Quae habet Pater, Filii sunt: quae habet Filius, accepit et Spiritus. » Haec sancti Ambrosii verba planissime testantur Spiritum sanctum a Filio substantialiter processisse; ait namque: Quae habet Pater Filii sunt, id est, substantialiter natus de Patre, quae sunt Patris sunt et Filii: similiter et Spiritus sanctus substantialiter procedens de Filio, accepit a Filio, ut quaecunque Filius habet, habeat et Spiritus, id 121.0256A| est, ut sit ejusdem substantiae cum Filio, sicut est Filius ejusdem substantiae cum Patre. Item in consequentibus: « Quod loquitur Filius, loquitur et Pater; et quod Pater loquitur, loquitur et Filius: et de Spiritu Filius Dei dixit: Non enim loquitur a se, hoc est, non sine mea et Patris communione (non enim divisus ac separatus est Spiritus), sed quae audit loquitur (Ibid., 13): audit videlicet per unitatem substantiae, et proprietatem scientiae. » Dum confitetur doctor iste catholicus Spiritum sanctum non loqui sine Patris Filiique communione; videlicet loquente Spiritu, loquitur Pater, loquitur et Filius, testatur eumdem esse Patris et Filii consubstantialem, et ejusdem operationis, nec divisum, nec separatum. Et quod addidit: Quae audit loquitur, 121.0256B| processionem ejus insinuat: non enim quibusdam interjectis spatiis, vel aliquibus foraminibus audit Patris Filiique locutionem Spiritus, cum sit ejusdem substantiae. Et sicut dicit Filius: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): nascendo videlicet de Patre, et in Patris substantia permanendo, non aliquibus intervallis Patris locutionem percipiendo: sic et Spiritus quae audit loquitur, procedendo scilicet de Patre Filioque, quia substantialiter manens in utroque, et procedens ab utroque, audit quae loquitur per unitatem substantiae et proprietatem scientiae.

Et infra: « Omnia Patris habet Filius, qui ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15), et quae accepit ipse per unitatem naturae, ex ipso 121.0256C| per eamdem unitatem accepit Spiritus: sicut ipse Dominus Jesus declarat de Spiritu suo dicens: propterea dixi: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14). » Dicens omnia Patris quae sunt habere Filium, rursus et omnia quae accepit ipse a Patre, per unitatem naturae Spiritum accepisse ex ipso, id est ex Filio; nonne manifeste declarat Filium ex Patre natum, id est ex paterna substantia, Spiritum quoque sanctum ex Filio procedere, id est Filii substantia; et sicut Filius nascendo omnia quae Patris sunt, accepit; sic et Spiritus sanctus procedendo de Filio, quaecunque sunt Filii suscepit? Et infra: « Quod ergo loquitur Spiritus, Filii est; quod dedit Filius, Patris est. » Igitur si quod loquitur Spiritus Filii est, manifeste 121.0256D| doctor iste testatur quia quaecunque Spiritus habet, a Filio suscepit, quia procedit ex ipso; et si quod dedit Filius, Patris est, cui vero dedit? Nimirum Spiritui sancto qui de illo procedit: et si quod dedit Patris est, accepit de Patre nascendo Filius, ut ex ipso procedat Spiritus sanctus. Subjunxit: « Ita nihil a se aut Filius loquitur aut Spiritus, quia nihil extra se Trinitas loquitur. » Tota Trinitas in Patre, Filio, Spirituque consistit. Nihil autem loquitur Filius a se, quia non est a se, sed a Patre. Similiter nihil loquitur Spiritus a se, quia non est a se, sed a Filio: solus autem Pater ex nullo. Ergo cum loquitur Filius, tota Trinitas loquitur; et cum loquitur Spiritus, tota Trinitas loquitur; et cum loquitur Pater, tota 121.0257A| Trinitas loquitur; quia nihil extra se Trinitas loquitur, quia non dividitur a se, nec separatur.

Item ejusdem operis in tertio libello (Cap. 1): « Nam secundum divinitatem non supra Christum est Spiritus, sed in Christo: quia sicut Pater in Filio, et Filius in Patre; ita Dei Spiritus et Spiritus Christi in Patre est et Filio. » Beatus Ambrosius dicens secundum divinitatem Spiritum non esse super Christum, sed in Christo, discernit humanitatem ejus a divinitate. Legimus in Evangelio, quia venit Spiritus sanctus super Salvatorem, et mansit super eum: et Pater loquitur Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum (Joan. I, 33). Itaque secundum humanitatem venit Spiritus super Christum, et mansit super ipsum; at vero secundum 121.0257B| divinitatem manet in Christo, quoniam aequalis est ipsi, utriusque substantiae cum ipso; sicut et de Patre scribitur, quod maneat in Filio, et Filius in Patre. Quod subjunxit, Spiritum Dei, et Spiritum Christi in Patre manere, seu Filio, testatur unum utriusque Spiritum, eo quod ab utroque procedat, et maneat per consubstantialitatem in ambobus. Subjunxit: « Manet enim in Deo, quia ex Deo est, sicut scriptum est; » Nos autem non Spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12); et manet in Christo quia a Christo accepit, et in Christo est. Quia iterum scriptum est: Ille de meo accipiet (Joan. XVI, 14). Unde est ergo ex Deo Spiritus? nempe quia procedit ex Deo. Et unde accepit a Christo? Certe quia procedit a Christo. 121.0257C| Et unde manet tam in Deo quam in Christo? Prorsus quia consubstantialis est utriusque. Dicit in sequentibus (capp. 7, 8) loquens de Antichristo: « Quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui (II Thes. II, 8). Hic non acquisita gratia est, sed individua manet unitas; quia neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus potest esse sine Christo: non enim potest divinae naturae unitas separari. » Hic quoque sanctus Ambrosius humanitatis ac divinitatis Christi separationem ostendit, non quod alius sit homo, et alius Deus Christus, sed quod perfectus Deus, et perfectus homo, sit unus Christus; homo tamen gratia factus est Deus: Deus vero natura existit Deus. Itaque cum diceret: Quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, et subjunxerit, non hic acquisitam 121.0257D| gratiam esse, humanitatem removit, ut Spiritus oris, quo sit Antichristus interficiendus, divinitatis intelligatur Spiritus, videlicet Spiritus sanctus, qui est in sancta Trinitate una persona; ut quod ait, Quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, Spiritum sanctum intelligas, qui sit Spiritus Domini Jesu. Simul videndum, quia cum de eodem Spiritu dicatur quod sit Spiritus oris Domini, et nunc dicitur quod sit Spiritus oris Domini Jesu, clarissime monstratur Spiritus sanctus procedere ex ore Domini Jesu, non quod secundum divinitatem os habeat, sed quod de substantia illius procedat; quemadmodum dicitur Spiritus oris Domini, quoniam procedit de Patris substantia. Igitur evidentissima monstratur assertione 121.0258A| procedere Spiritum tam de Patre quam de Filio, dum legitur quod sit Spiritus oris et Patris et Filii.

Persequitur beatus Ambrosius (cap. 8) individuam manere unitatem tam Christi quam Spiritus; quia « neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus possit esse sine Christo. » Non potest esse Christus sine Spiritu, tanquam sibi consubstantiali, et qui ex se procedat; neque rursus Spiritus potest esse sine Christo, tanquam cui consubstantialis est, et a quo accepit quaecunque Christus habet. Connectitur causa cur ita sit, videlicet « quoniam non potest divinae naturae unitas separari. » Hoc dicens fatetur naturam Christi, naturam esse Spiritus, et naturam Spiritus naturam esse Christi, nec unitatis compagem 121.0258B| aliquo modo posse separari, praeter quam Filius natus, Spiritus vero procedens; sed haec non substantiam faciunt, sed relationem ostendunt. Inferius loquitur: « Lectum est, quia Verbi gladius Spiritus sit: similiter lectum est, quia Spiritus sancti gladius Verbum Dei sit (Ephes. VI, 17). » Et nonnullis per assumptionem interpositis colligendo conclusit, ita: « Cum igitur Verbi gladius Spiritus sanctus sit, et Spiritus sancti gladius Verbum sit, utique unitas est potentiae. » Sed gladius Verbi, quid est nisi ipsum Verbum? Et gladius Spiritus quid est, nisi ipse Spiritus? Ex quo colligitur quia Spiritus sanctus Verbi est Spiritus, cujus est gladius, et Verbum Spiritus sancti est, cujus est gladius; quoniam nec Verbum sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine Verbo, 121.0258C| quoniam unius sunt operationis, ejusdemque potentiae. Cum ita sit, non possunt substantia separari, neque voluntate dividi: igitur unius substantiae uniusque voluntatis Filius et Spiritus sanctus existentes, procedit alter ab altero, id est Spiritus ex Filio, quoniam Filius natus de Patre, omnia quae nascendo accepit a Patre, dedit Spiritui, non quasi minori, nec tanquam extraneo, sed tanquam a se procedenti.

Videndum autem quia cum dicitur Spiritus sancti gladius Verbum, et Verbi gladius Spiritus sanctus, non personarum fit conjunctio, sed substantiae monstratur copulatio, ut unius sint substantiae, cum non sint unius personae. Est autem alter ex altero, Spiritus videlicet ex Filio, non vero Filius de Spiritu, 121.0258D| sed de Patre. Hoc modo sanctus Ambrosius de Spiritu sancto sentiens atque disputans, non imperatoribus Graecorum, Gratiano videlicet et Theodosio Majori, quorum temporibus enituit, vel ingratus vel haereticus visus est, qui toto sanctum virum amore coluerunt, et praecipua veneratione semper habuere. Cujus disputatio, et pro Catholica fide labor indefessus, Arianos Ecclesiam impugnantes expugnavit, vicit, oppressit. Videte nunc vos imperatores quorum studeatis, vel fidem defendere, vel religionem imitari: ecce negando Spiritum sanctum a Filio procedere, catholicis obvias fecistis manus episcopis, qui Arianos prave de Spiritu sancto sentientes protrivere, et vestrorum majorum, 121.0259A| Romanorum videlicet imperatorum, pietatem evertitis, qui hanc fidem semper coluere, et pro ea decertantes multa veneratione dilexere.

CAPUT V. Ex Didymo.

Didymus Alexandrinus, corporalibus quidem a puero captus oculis, verum spiritali visione satis illustris, in libro quem de Spiritu sancto scripsit, sic loquitur: « Igitur quicunque communicat Spiritui sancto, statim communicat et Patri et Filio. Et qui charitatem habet Patris, habet eam a Filio contributam per Spiritum sanctum; et qui particeps est gratiae Jesu Christi, eamdem gratiam habet datam a Patre per Spiritum sanctum. » Ex quibus omnibus approbatur eamdem operationem esse Patris et Filii 121.0259B| et Spiritus sancti. Diligenter [quae] dicit, retractemus. Ait ergo: « Quicunque communicat Spiritui sancto, » is autem communicat Spiritui, qui particeps efficitur ipsius, « iste statim communicat et Patri et Filio: » particeps enim est factus tam Patris quam Filii per Spiritus communicationem. Monstratur ex hoc Spiritus consubstantialis esse Patris Filiique, et adeo consors, ut non possit haberi Spiritus, nisi pariter habeatur Pater et Filius. Subjungit: « Et qui charitatem habet Patris, habet eam a Filio contributam per Spiritum sanctum. » Superius consubstantialitatem tantummodo Patris et Filii monstravit, jam vero docere incipit processionem Spiritus. Charitatem autem Patris appellat 121.0259C| Spiritum sanctum, sicut ex posterioribus approbatur, dicens eam contributam per Spiritum sanctum. Non enim tribuit Spiritus sanctus nisi proprium munus cum tribuit charitatem. Et de charitate scribitur quod sit Deus; ergo tribuens charitatem Spiritus, semetipsum tribuit, quoniam ipse charitas est: sed haec charitas Patris esse dicitur, quoniam Spiritus, Patris est Spiritus: et unde illius Spiritus? quia procedit ex ipso, non enim creaturarum unus est Spiritus, ut sit alterius quam Patris substantiae. Quapropter non tanquam ab eo creatus ejus esse dicitur, sed tanquam consubstantialis, et ex illo procedens. Dicit autem habenti charitatem Patris, contributam a Filio per Spiritum sanctum: quemadmodum igitur contribuit Filius munus Spiritus 121.0259D| sancti? Videlicet velut cooperator Patri Spirituique. Sed quemadmodum potest tribuere sibi coaequalem: vel alterius, id est Spiritus sancti donum? Certe quia charitas, quae est Patris, et quae a Filio contribuitur per Spiritum sanctum, est etiam Filii; quia quaecunque sunt Patris, sunt et Filii. Sed nunquid charitas quae est Spiritus sanctus, sic est Filii, ut sit creatura? nequaquam prorsus; sed tribuitur a Filio, quia procedit ex illo; et est Filii, quoniam consubstantialis est illi

Subjungitur: « Et qui particeps est gratiae Jesu 121.0260A| Christi. » Gratiam hoc in loco Jesu, Christi dicit, quam superius charitatem Patris appellavit. Quid est autem quod gratiam Jesu Christi nunc dicat, quam constat esse munus Spiritus sancti? Procul dubio monstrat a Jesu Christo contribui, cujus existit gratia; ut sicut dicitur charitas Patris, quia procedit a Patre, sic eadem charitas, quam appellat gratiam Jesu Christi, procedere cognoscatur a Jesu Christo. Eamdem autem gratiam quisquis habet Christi, dicit ei datam per Spiritum sanctum; ut quidem videamus cooperantem sibi totam Trinitatem, et teneamus Spiritum sanctum, qui est charitas Patris et Filii, procedere tam a Patre quam a Filio. Subsequitur: « Ex quibus omnibus approbatur eamdem operationem esse Patris et Filii et 121.0260B| Spiritus sancti. » Quorum autem est eadem operatio, una est quoque voluntas: et quorum una voluntas, una est substantia. Hinc est quod subjungit: « Quorum autem est una operatio, una est et substantia, quia quae ejusdem substantiae ὑμιούσια sunt, easdem habent operationes: et quae alterius substantiae sunt, dissonas atque diversas. » Approbat Spiritum sanctum unius cum Patre Filioque substantiae, quoniam eamdem cum eis habet operationem. Sed ostensum est superius Patris et Filii Spiritum esse, quoniam procedat tam a Patre quam a Filio. In posterioribus ait: « Cum enim dixerit in tempore respondendi, nimirum Filius, doceri discipulos a Spiritu, quid debeant respondere, in sequentibus ait: Ego enim dabo vobis sapientiam cui non poterunt resistere et 121.0260C| contradicere (Luc. XXI, 15). Ex quibus ostenditur sapientiam, quae discipulis datur a Filio, Spiritus sancti esse sapientiam; et doctrinam Spiritus sancti, Domini esse doctrinam. » Quemadmodum autem sit sapientia, quae datur a Filio, Spiritus sancti? Non alias, nisi quia procedit Spiritus sanctus a Filio, cujus sapientia, sapientia est quoque Spiritus sancti. Et quomodo doctrinam Spiritus sancti, doctrinam dicit esse Domini? Videlicet eo quod omnia quae sunt Spiritus sancti, sint etiam Domini Jesu Christi; quoniam procedit ex ipso. Unde subjungit: « Unumque et naturae et voluntatis consortium Spiritus esse cum Filio. » Testantur haec Spiritum sanctum procedentem a Filio, dum unius et naturae et voluntatis sit Spiritus cum Filio: alioquin si non procedat 121.0260D| ab ipso Spiritus, non est ejusdem voluntatis, cujus est Filius: nam quae separantur consortio, separantur etiam voluntate. Dicit etiam: « Et quia superius demonstratum est socium esse per naturam Spiritum Unigenito Deo, et Deo Patri: Filius vero et Pater unum sunt, juxta illud: Ego et Pater unum sumus; indivisa et inseparabilis secundum naturam ostensa est Trinitas. » Si per naturam sociatur Spiritus Unigenito Deo, et Deo Patri, procedit ab Unigenito Deo. Quod si tantum procedit a Deo Patre, et non procedit ab Unigenito Deo; Patri quidem 121.0261A| sociatur per naturam, unigenito vero Deo non conjungitur: non enim jungi potest ei per naturam, a quo non procedit. Sed auctor testatur esse socium iste per naturam Spiritum unigenito Deo: fatetur ergo procedere Spiritum ab unigenito Deo. Et quoniam indivisam et inseparabilem secundum naturam dicit esse Trinitatem, fatetur Filium de Patre genitum, Spiritum vero de Patre Filioque procedentem. Quod si de Patre doceas tantum procedere Spiritum, jam non est indivisa et inseparabilis Trinitas; quoniam Spiritus dividitur a Filio, a quo non procedit: separatur ab unigenito, cujus non est Spiritus. Procul haec sit a catholicis membris impietatis opinio: est enim indivisa et inseparabilis secundum naturam sancta Trinitas; quoniam Pater de nullo, Filius vero 121.0261B| de Patre genitus, Spiritus autem sanctus de Patre Filioque procedens.

Item dicit: « In alio quoque Evangelio legitur: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Si ergo Spiritus Patris in apostolis loquitur, docens eos quae debeant respondere, et quae docentur a Spiritu, sapientia est, quam non possumus alium praeter Filium intelligere; liquido apparet ejusdem naturae Spiritum esse cum Filio, et cum Patre cujus est Spiritus. Porro Pater et Filius unum sunt. » Dicit auctor iste sapientiam, quam docet Spiritus Patris apostolos, Filium esse. Si sapientia Filius est, et Spiritus sanctus sapientiam, quae Filius est, loquitur in apostolis, accipit a Filio. Quemadmodum autem accipit? procedendo 121.0261C| certe, non participando quod ante non habuerit: non enim fuit aliquando Spiritus sine sapientia, sed accepit a Filio ut semper esset sapiens, ab ipso procedens; quia unius est naturae cum Filio et cum Patre, cujus est Spiritus: quod sic non dixit, ut non etiam Spiritum Filii significaret; cujus sapientiam dixit loqui Spiritum, sed quia superius dixerat: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri. Nam dicit in posterioribus: Porro Pater et Filius unum sunt. Si Pater et Filius unum sunt, Spiritus, qui Patris est, est etiam et Filii; ac per hoc ex utroque procedens. In posterioribus (Ibid., lib. II) cum non pauca de Patris et Filii et sancti Spiritus consubstantialitate tractasset, conclusit: « Ex his colligitur, quanquam indivisa sit 121.0261D| substantia Trinitatis, et Patrem tamen vere Filii esse Patrem, et Filium vere Patris Filium, et Spiritum sanctum vere Patris et Dei esse Spiritum; et insuper sapientiae et veritatis, id est Filii Dei. » Si ergo Pater Filii Pater est, quia genuit illum; et Filius Patris Filius, quia genitus est ab illo, et Spiritus sanctus vere Patris Spiritus, quia procedit ab illo, consequenter et sapientiae et veritatis, id est Filii Dei Spiritus est, quoniam procedit a Filio, id est procedit a veritate, procedit a sapientia, procedit a Deo, id est Filio: ideo namque cum dixisset Spiritum sanctum 121.0262A| Spiritum esse veritatis, intulit, « Et Dei esse Spiritum, » personam Filii volens intelligi. Sed ne titubatio lectorem confunderet, ait in consequentibus, « Spiritum sapientiae et veritatis, id est Filii Dei. »

In posterioribus inquit. « Porro jam frequenter ostendimus ejusdem esse operationis Spiritum, cujus est Pater et Filius, et in eadem operatione unam esse substantiam, et reciproce eorum quae ὁμούσια sunt, operationem quoque non esse diversam. » Operatio Spiritus eadem est quae et Patris et Filii operatio; quoniam consubstantialis est utriusque tanquam procedens ab utroque: non enim potest eis eadem operatione conjungi, si non ab utroque procedit: dividitur namque substantia quibus processione non cohaeret, nec aliter potest vel Patri vel 121.0262B| Filio substantialiter copulari, quoniam ut sit substantia, Spiritus accepit tam a Patre quam a Filio procedendo. Item infra: « In consequentibus de Spiritu veritatis, qui a Patre mittitur, et si paracletus, Salvator ait: Non enim loquitur a semetipso (Joan. XVI, 13); hoc est sine me, et sine meo et Patris arbitrio; quia inseparabilis a mea et Patris est voluntate: hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et me illi est. Ego veritatem loquor, id est inspiro quae loquitur, siquidem Spiritus veritatis est. » Manifeste doctor iste nos instruit Spiritum sanctum esse a Filio; nam cum dicit: Non enim loquitur a semetipso, ostendit eum a semetipso non esse; propter quod explanans quod dixit: « Hoc est sine me, et sine meo et Patris arbitrio; » ostendit a 121.0262C| quo sit, qui non loquitur a semetipso, a Patre scilicet est et a Filio, sine quibus, et sine quorum non loquitur arbitrio. Et dicens: « Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, ego veritas loquor, » ostendit subsistentiam Spiritus esse a Filio. Et si cum loquitur Spiritus, loquitur veritas, hoc est Filius, ostendit quia quod loquitur, et quod subsistit Spiritus, accepit a Filio. Et inculcans idipsum velut apertius quod dixerat, faciens; « id est inspiro quae loquitur. » Quomodo inspirat? nimirum cum ab illo procedit et connectit. « Siquidem Spiritus veritatis est: » quod est dicere, Spiritus Filii est. Quibus omnibus demonstratur quod sit Spiritus Filii, et quod inspiretur a Filio, id est procedat ab illo. Et quia quod loquitur Spiritus, et subsistit Spiritus; 121.0262D| accipit a Filio, non tanquam minor, sed tanquam consubstantialis, et ex illo procedens.

Item infra: « Loqui ergo Patrem, et audire Filium; vel e contrario, Filio loquente audire Patrem, ejusdem naturae in Patre et Filio, consensusque significatio est. Spiritus quoque sanctus, qui est Spiritus veritatis, Spiritusque sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit; cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio. » Dicens loquentem Patrem audire Filium, demonstrat Filii nativitatem ex Patre: similiter Filium loquentem audire Patrem, 121.0263A| Patrem intimat genuisse Filium; et quia sunt unius naturae Pater et Filius, sunt etiam ejusdem consensus; ut hoc sit loqui Patrem ad Filium vel Filium ad Patrem, in unius consensum voluntatis venire: neque diversum aliquid sentire. Spiritum quoque sanctum veritatis Spiritum [et] sapientiae confitens, Spiritum Filii declarat, de quo dicit, quia non potest Filio loquente audire quae nesciat; quoniam cum sit ejusdem cum Filio substantiae, procedatque de Filio, quae loquitur Filius, loquitur et Spiritus sanctus; quoniam hoc ipsum quod est Spiritus, locutio Filii est ad Spiritum, praesenti doctore dicente. Qui cum dixisset non posse Spiritum sanctum Filio loquente audire quae nesciat, mox subdidit: « Cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio; » hoc est prolatio Filii 121.0263B| substantia est Spiritus: nam dicens; cum hoc ipsum sit, subauditur Spiritus: quod profertur a Filio, hoc est quod loquitur Filius. Si quod loquitur Filius, Spiritus sanctus est, quemadmodum doctor iste testatur, non potest negari quod a Filio procedat Spiritus: siquidem locutio Filii de Filio procedit: qua de re cum hoc idem sit Spiritus quod profertur a Filio, procedit omnino Spiritus a Filio

Subjungit: « Denique ne quis illum a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est: Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur (Joan. XVI, 13). Cui simile etiam de semetipso Salvator ait: sicut audio, judico (Joan. V, 30). » Voluntas Patris voluntas est Filii, et societas utriusque Spiritus amborum: quoniam charitas, 121.0263C| quae est Spiritus, sociat voluntatem Patris et Filii: neque potest voluntas Spiritus a voluntate Patris et Filii sejungi; sed sicut societas est utriusque, sic ejusdem voluntatis amborum. Et sicut voluntas Filii nascitur de Patre, sic voluntas Spiritus procedit a Filio. Hinc est quod ait de Spiritu: Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur. A quo audiet? Videlicet a Filio, de quo procedit. Et audire Spiritum, procedere est a Filio: sicut et audire Filium, nasci est de Patre: nam non aliud est audire Filium, et aliud nasci, sed idem utrumque: sic enim aliud minime est audire Spiritum, et aliud procedere, sed unum est utrumque. Et infra: « Scriptum est enim: Quaecunque ille facit (haud dubium quin Pater) haec eadem Filius facit similiter. Quod si operante 121.0263D| Patre et Filio, non juxta ordinem primi et secundi, sed juxta idem tempus operandi eadem et similia, subsistunt universa quae fiunt: et Filius non potest a semetipso quid facere, quia a Patre non potest separari: sic et Spiritus sanctus nequaquam separatus a Filio, propter voluntatis naturaeque consortium, non a semetipso creditur loqui; sed juxta verbum, et veritatem Dei, loquitur universa. » Pater et Filius eadem operantur, non alio tempore Pater, et alio Filius, sed eodem simul et eodem tempore: nec potest Filius separatus operari, quoniam non dividitur a Patre, cum sit natus ex Patre, et ejusdem substantiae cum Patre: sic et Spiritus sanctus non loquitur a semetipso separatus a Filio; quoniam 121.0264A| procedens a Filio consors est naturae Filii: voluntatis et ejusdem, cujus et Filius: non enim voluntas discernit quos natura conjungit, sed juxta verbum et veritatem Dei loquitur universa; quoniam a verbo et veritate procedens percipit quid loquatur: non enim aliud est quod procedit, et aliud loquendi perceptio, sed perceptio locutionis processionis est existentia, quemadmodum existentiae processio, locutionis acceptio.

Et infra: « Quomodo igitur supra de naturis incorporalibus disputantes intelleximus, sic et nunc Spiritum sanctum a Filio accipere, id quod suae naturae fuerat, cognoscendum est, et non dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. Siquidem et Filius eadem a Patre accipere dicitur, 121.0264B| quae est ipse subsistens: neque enim quid aliud est Filius, exceptis iis quae ei dantur a Patre neque alia substantia est Spiritus sancti, praeter id quod ei datur a Filio. » Confirmat processionem Spiritus a Filio factam, et dicit Spiritum sanctum a Filio accipere id quod suae naturae fuerat, quod est, naturam Spiritus ex Filio esse, et non sit aliud accipere Spiritum a Filio, quam procedere de Filio; neque dantem et accipientem intelligendum tanquam alterius et alterius substantiae, sed personam Filii dantem, ut existat Spiritus, et personam Spiritus accipientem, ut procedat a Filio. Et confirmat opinionem suam ex eo quod Filius accipere dicitur a Patre: non enim aliud est Filius, et aliud est quod percipit a Patre; sed a Patre perceptio Filii est subsistentia: quod clarius 121.0264C| affirmat prosequendo: « Neque enim quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre. » Quod est, non licet excipere quae donantur a Patre Filio a substantia Filii, sed data Patris substantia est Filii, quoniam nascendo percepit omnia quae sunt Patris; sic et de Spiritu sancto fatetur, quod non sit alia substantia Spiritus sancti praeter id quod ei datur a Filio: hoc est, non est aliud Spiritus sanctus, et aliud quod Spiritui sancto datur a Filio, sed donum Filii substantia est Spiritus sancti. Quo manifeste commendat Spiritum sanctum esse de Filio, non tanquam partem, sed tanquam totum, quod est Filius; quia quaecunque sunt Filii, sunt et Spiritus sancti: et accipit Spiritus sanctus a Filio, procedens 121.0264D| ab illo sicut consubstantialis, et habens omnia quae sunt Filii. Inferius: « Denique interpretationem inferens quomodo dixisset, de meo accipiet, protinus adjecit omnia quae habet Pater, mea sunt: propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13, 14); quodammodo loquens, licet a Patre procedat Spiritus veritatis, et det Deus Spiritum sanctum petentibus se; tamen quia omnia quae habet Pater, mea sunt, et iste ipse Spiritus Patris meus est, et de meo accipiet. » Hoc dicens docet Spiritum a Filio procedere, sicut procedit a Patre: est enim Spiritus veritatis, videlicet Christi, qui veritatis est: et quia Filius habet omnia quae Patris sunt, iste ipse Spiritus Patris testatur quod sit Filii, et accipit 121.0265A| de Filio. Quid accipit? omnino subsistentiam de illo procedendo.

In consequentibus: « Idem autem Spiritus Dei, et Spiritus Christi est, adducens et copulans eum, qui se habuerit, Domino Jesu Christo. Unde in sequentibus dicitur: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). » Si qui est Spiritus Dei, est et Spiritus Christi, quemadmodum auctor iste fatetur; haud dubium non sunt duo Spiritus, alius Patris, alius Filii, sed unus et idem utriusque. Et si Christi Spiritus est is qui Spiritus Dei Patris est; sicut procedit a Patre, sic procedit a Filio: non enim alias Dei Patris dicitur Spiritus, nisi quod a Deo Patre procedit; sic non aliter dicitur Spiritus Christi, nisi quia procedit a Christo: non 121.0265B| enim est creatura, quo tanquam inferior possideatur, sed consubstantialis. Sic quoque quod addit, Spiritum Christi non habentem Christi non esse, de Christo fatetur prodeuntem, quem dicit esse Christi; nec esse posse Christi, qui non habeat Spiritum ejus; quoniam in quo non est Spiritus Christi, non est Christus: non enim habitatione separantur, qui substantia copulantur. Unde discimus societatem quam habet Spiritus ad Christum, quod habeat et ad Deum Patrem: non enim potest eorum societatem non habere, quibus est consubstantialis, et a quibus existit. Inferius quoque: « Sed et in Epistola Petri Spiritus sanctus esse Christi Spiritus comprobatur: scrutantes, inquit, et exquirentes (id est prophetae de quibus ei fuerat sermo superior) in quod aut quale 121.0265C| tempus significabat his, qui in eis erat Spiritus Christi, testificans in Christo passiones, et ea quae post erant secutura decreta. » Et paulo post: « Iste autem Spiritus sanctus dictus est et Spiritus Dei, ut ibi: Ea quae Dei sunt nemo novit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). » Eumdem ergo fatetur Spiritum Christi, qui sit Spiritus Dei, ac per hoc de utroque prodeuntem; quoniam non sit aliud cur utriusque dicatur Spiritus: aequalis est enim et consubstantialis. Item infra loquitur: « Per hoc quod ait: Si quis autem Spiritum Christi non habet, iste non est ejus (Rom. VIII, 9). Et infertur: Si autem Christus in vobis est (Ibid., 10), manifestissime demonstravit inseparabilem esse Spiritum sanctum a Christo; quia ubicunque Spiritus fuerit, ibi et Christus 121.0265D| est: et undecunque Christi Spiritus discesserit, inde pariter recedit et Christus. » Ista societas Spiritus et Christi, quam docet, non tantum voluntatis est, verum etiam substantialitatis, et non substantialitatis solum, verum etiam processionis: possunt enim voluntate conjungi quae substantia separantur; ut illud quod Christus loquitur discipulis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matth. XXVIII, 20); vel quod in praesenti loco dixit, in quo est Spiritus Christi sit quoque Christus. In quibus namque Spiritus Christi est, et Christus quoque pariter est: simul quidem sunt, sed voluntate, non substantia. Deus etenim et homo non unius, sed diversae sunt substantiae. Item possunt substantia copulari, simulque 121.0266A| nativitate conjungi, ut Pater et Filius. Item copulantur substantia, non autem nativitate, sed processione, Filius et Spiritus. Ergo dum dicit, ubicunque Spiritus fuerit, ibi et Christus est; et undecunque Christi Spiritus discesserit, inde pariter recedit et Christus, monstrat societatem istam, non voluntate solum, substantiaque, verum etiam processione, constare; quod Spiritus non solum consubstantialis exstat Christi, verum etiam existat ab ipso.

Item posterius Apostoli testimonium assumens, ait: « Non accepistis Spiritum servitutis in timore (Rom. VIII, 15); id est non in similitudinem servorum, metu et terrore poenarum vos abstinetis a vitiis, quia habetis vobis datum Spiritum adoptionis, id est 121.0266B| Spiritum sanctum; qui etiam Spiritus Filii et Christi: et veritatis dicitur atque sapientiae. » Quid per haec insinuat? nam veritas et sapientia Christus est (ut Scriptura testatur, et non semel approbatum est,) Christus quoque Filius Patris est haud dubium. Affirmat Spiritum sanctum procedentem a Filio, procedentem a Christo; procedentem a veritate et sapientia non quidem quod sint Spiritus diversi, quia non sunt quae posita sunt, quorum esse dicitur Spiritus, diversam substantiam significantia. Sapientia namque et veritas, et Christus, Filium praedicant; Christus propter hominem susceptum; veritas, quoniam ipse dixit: Ego sum veritas. Sapientia, quia Paulus testatur de ipso (I Cor. I, 30), quod sit nobis a Deo factus Sapientia. Quid haec omnia colligunt? 121.0266C| Procul dubio quod procedat a Filio, cujus esse dicitur Spiritus: non enim vel pars ejus potest esse, vel aliquod Filio subjectum. Unde ergo illius? Processione, sive consubstantialitate: sed consubstantialitas aequalitatem ostendit; aequalitas autem non subjicitur; sed confertur. Unde ergo Spiritus Filii? haud dubium quia procedit ex Filio.

Sufficiant ista de libro Didymi breviter collecta, qui dum talia de Spiritu sancto positus Alexandriae sentiret et scriberet, nec a Graecis, nec a Graecorum imperatoribus est vel reprehensus, vel communione suspensus: intelligebant enim qui per id temporis imperatores; qui non solum Constantinopoli, verum etiam Romae regnabant, catholicum esse dogma, fidem apostolicam, perfidiam haereticorum 121.0266D| quae debellabat, et veritatis doctrinam affirmabat. Vos nunc imperatores moderni, novi sectam erroris instituentes, videte cujus sitis fidei; quosque habueritis in doctrina Christi magistros: nam illorum convincimini non esse discipuli, qui priores vestri fuere, qui catholicam fidem roboravere, qui pravi dogmatis inventa semper expugnavere.

CAPUT VI. Ex Paschasio.

His sociemus quid per eadem tempora Romana sensit Ecclesia de Spiritu sancto, ut comprobaverimus novam non fore sectam quam praedicat, 121.0267A| sed olim a Patribus commendatam, et per universum totius Ecclesiae corpus vindicatam, et contra diversa sentientes expugnatam; ostendatur pariter frustra nunc reprehendi quasi novum dogma praedicans, cum sit a prioribus nostris semper praedicatum.

Paschasius, antiquus Romanae sedis et doctor et diaconus, in libello quem de Spiritu sancto scripsit, Didymi sequens Alexandrini vestigia, sic infit (lib. I, cap. 2): « Non scruteris qualiter Deus sit, quem Deum esse manifestum est. Hic ratio latet, veritas non latet. Cur interroges quomodo sit socius et aequalis Regis, quem regii constat esse et honoris et generis. Ex superfluo de nomine agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitatio. » Hoc adversus 121.0267B| Arianos, qui Spiritus sancti divinitatem denegabant, nolentes confiteri Patri Filioque consubstantialem, sed creaturam dicebant Filio subjectam, tanquam minorem, vos veraciter confutans, et Deum verum esse praedicat, et Patris, et Filii consubstantialem. Quid etiam de processione sentiat subdendo manifestat: « Ergo quia Spiritus sanctus ex utroque procedit ideo dicit: Qui autem Spiritum Christi non habet, et hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et alio loco: Insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). » Testatur et Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere; suamque assertionem roborat tam ex Apostolo quam ex Evangelio, pariter ostendens quia Spiritus non aliter possit esse Christi, nisi procedat ab ipso: nec alias dat Christus 121.0267C| Spiritum insufflando, nisi ex sua substantia mittendo, siquidem cum dicatur Spiritus Christi, relationem habere monstratur ad Christum, non vero tanquam servus (non enim est creatura): sed tanquam ab illo capiens existentiam procedendo, non creando vel generando. Similiter cum insufflat eum mittendo: non mittit extraneum, nec aliunde quam de propria natura: nec potest negari processus ejus a Filio, quem insufflando ex intimis suae divinitatis Filius emittit. Subjungit adhuc de eodem loquens Spiritu: « Utrum genitus an ingenitus sit requiris? nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est irrumpere divina silentia. Quod Deus scripturis suis indicandum esse non credidit, interrogare, vel scire superflua curiositate te noluit. Hoc pervenire 121.0267D| debere judicavit ad conscientiam tuam, quod pertinet ad salutem tuam. » Haec adversus eos loquitur qui Spiritus sancti personam, sanctae Trinitati derogantes, Deum esse non recipiebant, tanquam si Deus haberetur, vel ingenitus vel genitus confiteretur: si genitus, duo filii dicerentur, et jam Salvator dici non posset unigenitus; essetque contra catholicam fidem, quae quidem confitetur credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum. Quod si confiteretur ingenitus, jam non unus Pater, sed duo comprobarentur; et esset hoc nihilominus fidei Catholicae valde contrarium. Credimus etenim in unum Deum Patrem omnipotentem. Tam perversa machinantibus 121.0268A| pie satis cauteque respondet doctor iste catholicus, dicens Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum debere dici, quod sanctae Scripturae non loquuntur: debere vero profiteri quod affirmant, Spiritum videlicet sanctum Patri Filioque consubstantialem, et de utroque procedentem.

In posterioribus loquitur (cap. 10): « In Actibus apostolorum Petrus de Domino Jesu Christo differens ita dicit: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem videtis et auditis (Act. II, 33). In dextera Filius, in Deo Pater, in nominis sui proprietate Spiritus sanctus designatur. » Hoc testimonio comprobavit Spiritum sanctum a Filio procedere, quem ab eo dixit effusum: non enim effudit nisi quod in se continebat, 121.0268B| non velut in loco conclusum: sed tanquam in se substantialiter manentem: nec sic effudit ut sui vacuationem faceret; quemadmodum vas efficitur vacuum cum effunditur quod continebatur in illo: est rerum istud corporearum: est in divinis non idem. Cum enim vel Pater vel Filius Spiritum effundit, non se vacuat, sed sui muneris gratiam sine sui damno quibus vult communicat. Et infra ponens testimonium Apostoli: « Vos autem non estis, inquit, in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Dum dicit Spiritum Dei, et infert consequenter Spiritum Christi, adverte quia hic personam Christi sub Dei appellatione designat. Aut si hic Patrem, cujus Spiritus 121.0268C| sit, sub Dei nuncupatione significat, ecce hic Spiritus per unitatem substantiae, et Patris et Filii esse Spiritus declaratur, et merito procedere ex utroque dignoscitur, et in vinculo Trinitatis distinctam personam habere perspicitur; et qui Spiritum sanctum non habet, nec Christum habere monstratur. Deus itaque Spiritus sanctus, quo negato negatur et Christus, qui dixit: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Qui Spiritu sancto vacuus est, Christi non est, et perdidit viam qua pervenitur ad Patrem. » Multis ostendit rationibus Spiritum sanctum et Deum esse, et consubstantialem Patris et Filii, et ex utroque procedere, nec a vinculo Trinitatis posse discerni, cum sit ejusdem, cujus et Pater et Filius est, naturae. Et inculcat 121.0268D| Christum habere non posse, qui non habeat Spiritum sanctum: et quoniam Deus est Spiritus sanctus, qui negaverit Spiritum, consequenter negarit et Christum: quod non fieret, si non in Christo maneret, et ei consubstantialis existeret. Manere vero in Christo, et consubstantialem esse Christo, Spiritum procedentem ab eo demonstrat: non enim potest, nisi procedat ab illo, in quo manet, et cui consubstantialiter inhaeret; et cum via sit Christus ad Patrem, qui Spiritum non habet, viam Christum habere non valet: non enim alterum habere quis potest praeter alterum, qui nec substantia dividuntur, nec mansione. Propter quod Spiritu sancto vacuus, Christo quoque vacuus invenitur; quia qui 121.0269A| fontem non habet, fontis irriguo non inundatur. Quibus omnibus evidenter ostenditur a Christo procedere Spiritum sanctum.

Et infra (cap. 11): « Nil itaque in Spiritu sancto semiplenum putetur, quia plenitudini comparatur: nam qui ad vicem Dei pignoris loco tribuitur, fas non est, ut aliud quam Deus esse credatur. » Semiplenum Spiritum sanctum deputat, quisquis eum a Filio procedere denegat: et negat eum ad vicem Dei pignoris loco contribui, quicumque processionem a Filio illi non tribuit: non enim potest plenus Deus intelligi, cui consubstantialitas denegatur Filii; nec vicem valet Dei repraesentare, cui Filius non est consubstantialis. Verum catholicus nullus sic sentit, sed plenum Deum ac consubstantialem Patri, Filioque 121.0269B| confitetur: noverit inde procedere Filium, unde quoque sumit substantiam; et qui Patri Filioque copulatur substantia, procedat necesse est ab utroque. Item subjungit, capitulum ponens ejusdem Apostoli ad Titum: « Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nobis abunde per Jesum Christum (Tit. III, 5). Ecce etiam hic sub Trinitate manifesta Pater per Filium abundantiam Spiritus sancti effundit. Et, quod vel maxime advertendum est, ipsi Spiritui sancto potentiam regenerationis et renovationis adscribit. » Effudit Pater in nobis Spiritum sanctum abunde per Jesum Christum: ut ostendat quia procedit et a Patre et a Jesu Christo. Dum nobis effunditur, effundit Pater Spiritum sanctum, quoniam mittitur a Patre; 121.0269C| effundit per Jesum Christum, quoniam cooperatur Patri simul effundendo Spiritum: nec enim sic ait effundere Patrem per Jesum Christum, tanquam Christus non effundat; non enim separantur Pater et Filius operatione; sed effundit per Jesum Christum, quia cum Pater effundit, et Jesus Christus effundit, quia mittitur ab utroque; quoniam procedit tam a Patre quam a Filio. Potentiam vero Spiritus sancti testatur auctor iste Patris Filiique coaequam, dum dicit ascribi Spiritui sancto potentiam regenerationis et renovationis, ut ostendat ejusdem eum esse virtutis, cujus est Pater et Filius; ac per hoc et consubstantialis, et de utroque procedens affirmatur.

Item posterius (cap. 12): Psalmistae ponens testimonium, 121.0269D| dicentis: « Quo ibo a Spiritu tuo? (Psal. CXXXVIII, 7.) Hoc est, ubi me a conspectu ejus abscondam, quem praesto esse per omnia, id est intra extraque non ambigo? » Et infra: « De quo dictum evidenter intelligitur: Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Cujus ineffabilis magnitudo profunda inferorum, diffusa fluctuum, extenta terrarum, excelsa coelorum intrat, implet, excidit, mitti a Patre et Filio dicitur, et de ipsorum substantia procedere, et unum cum eis opus agere dignoscitur. » His omnibus sancti Spiritus majestas ostenditur et processio: cum enim testetur nullum esse locum a Spiritus sancti praesentia remotum, Patris Filiique divinitati cuncta penetranti, sive 121.0270A| continenti, comparatur. De quo consequenter adjiciens, quod caloris ejus igne nemo sit qui non contingatur, illud testatur quod de Filio quoque dicitur: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9); monstrans ejusdem eum esse potentiae, cujus et Filius, quandoquidem Filius omnem hominem illuminat, et a calore Spiritus extorris nemo fiat. Cumque et a Patre et a Filio mitti dicitur, et de ipsorum substantia procedere, monstratur pariter et a quo sit Spiritus, et cujus virtutis existat; per omnia Deum illum ostendens coaequalem Patri Filioque tam potentia, quam substantia, et quia prodeat ab utroque: et infra, Filium introducens dicentem: « Paraclitus qui a Patre procedit (Joan. XV, 26), non dixit qui a Patre creatus 121.0270B| est, sed a Patre procedit, id est, de paternae societate potentiae, et de proprietate naturae; et ex ipso sermone ostenditur, cum dicitur a Patre procedere, cum Patre initium non habere. » Nec putes eum negare voluisse Spiritum sanctum de Filio procedere, quia dixit eum de Patre processisse: superius namque eum mitti a Patre et a Filio dixit, et de ipsorum substantia procedere, et unum cum eis opus agere. Nunc quoque dicens eum de paternae societate potentiae, et de proprietate naturae procedere: quoniam sicut Pater et Filius nec potentia, nec natura separantur, sic in existentia Spiritus non secernuntur; quoniam cum sit utriusque Spiritus, procedit ab utroque; et quos aequat natura potentiaque, processione non separat.

121.0270C| Dicit inferius: « Quid est autem quod ex Deo Patre Filius nasci dicitur, et Spiritus sanctus procedere significatur? Si requiras quid inter nascentem et procedentem distet, evidenter hoc interest, quia iste ex uno nascitur, ille ex utroque progreditur. » Quibus et progressum a Patre Filioque Spiritum profitetur. Et ratio redditur cur et a Filio progreditur: nam si dicamus quod a Patre tantum procedat, fidei periculum non evitamus: qualiter enim Filius unicus esse Patris dicatur, cum etiam et Spiritus ejusdem esse non taceatur? Et quomodo comprobetur non esse Filius, qui velut Filius a Patre consistat? fugienda est, imo subruenda talis blasphemia, ut fides catholica jaculis inimicorum non fiat exposita. Dicatur itaque quod nostri dixere 121.0270D| majores: Filius ex Patre natus, solus de solo, ac per hoc unigenitus: Spiritus vero sanctus de Patre quidem procedens, sed non de solo solus; quoniam procedat et a Filio, ne duos Filios videamur praedicare, processionem Spiritus si de Patre solummodo confiteamur. Igitur doctor iste majorum doctrinam secutus suorum, suis posteris transcripsit quod a suis prioribus accepit: cumque de Spiritu sancto Romanam sentire, sicut hodie sentit, probarit Ecclesiam, nullomodo tamen ostendit, in tali fide permanentem ab Orientalibus Ecclesiis vel aliquando fuisse divisam, vel unquam diversa de Spiritu sancto vel sensisse vel docuisse. Ast nunc mirandum quid arguant novi dogmatis repertores; cur 121.0271A| a communione se dividant quam semper tenuere majores? Cur ante cognitionem judicium proferunt? Cur accusant prius quam audiant? Non est hoc aequitatis judicium, sed iniquitatis praejudicium. Quod si satis putant esse quod pro certo noverunt Romanam Ecclesiam praedicare de Spiritu sancto, quod a Patre Filioque procedat; et idcirco nolle requiri quod evidenter novere dici, sciant quia cum Romanis suos quoque judicent majores. Et dum 121.0272A| Romanos sua cupiunt communione privare, se pariter excommunicent a suorum societate majorum: et nulli probentur Ecclesiae communicare catholicae, dum Romana communione sese faciunt alienos. Hoc factum cujus sit mali cito considerent, et errorem corrigere suum non differant; ne si Romanis communicare noluerint, ab universa catholica Ecclesia se paveant excommunicandos.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De processione Spiritus sancti.--Quod universalis Ecclesia totum orbem comprehendat. 121.0271B|

Scriptura dicit: Ne transferas terminos quos posuere patres tui (Prov. XXII, 28). Si voluissent hoc Graecorum principes custodire praeceptum, nec Romana de Spiritu sancto pateretur Ecclesia quamcunque reprehensionem, nec illi nova conarentur moliri, verum contenti forent fidei terminis quos catholici Patres instituere, quosque Scripturae sacrae per Spiritum sanctum editae disposuere: sed cenodoxiae morbo laborantes, vel invidiae peste languentes, quoniam finibus majorum nequeunt esse contenti suorum, gloriam propriam quaerentes, transgrediuntur quos sui priores terminos fixere. Sed dum gloriam parentum 121.0271C| quaerunt obruere, incidunt in foveam, quam, juxta Psalmistae vocem (Psal. VII, 16), foderunt: non enim de processione Spiritus sancti debuissent ullam nostris temporibus movere quaestionem, si vel doctrinis majorum intendere, vel scripturas sacras pio certassent studio percensere. Quid enim de Spiritu sancto sentire debeamus, catholici doctores liquido demonstrant, qui tam disputatione creberrima, quam scriptis frequentissimis haereticorum prava commenta de summa Trinitate, ubi etiam de Spiritus sancti pariter processione, non solum comprehendere, verum evidentissimis assertionibus expugnaverunt; quorum auctoritatem superius jam non minima parte protulimus: quibus evidenter ostensum credimus, quid de processione Spiritus 121.0271D| sancti sentire debeamus: quibus contradicere, imo non acquiescere molitus quis fuerit, apertissime monstratur fidei catholicae contradictor et Spiritus sancti blasphemator. Quali poena vero talis sit feriendus, Veritatis ore didicimus loquentis, Spiritus sancti blasphemiam neque in hoc saeculo, neque in futuro remittendam (Matth. XII, 32). Placuit etiam superioribus Patris Augustini scripta copulare, doctoris egregii, et inter ecclesiasticos magistros elegantissimi; cui juge certamen adversus haereticos mansit; cujus doctrinae simul et eloquentiae non solum Ariana subjacuit impietas, verum reliquorum haereticorum, Macedonianorum videlicet, Manichaeorum, Pelagianorum cessit immanitas.

121.0272B| Fortassis Graecorum tumor opponet Latinorum auctoritatem se recipere nolle; verum quid de suis dicet quos supra posuimus auctoribus? Quid de sanctarum scripturarum conditoribus? An nolint et ipsos recipere, quoniam erroris sui severos cernunt inimicos, et expugnatores impietatis eorum acerrimos; licet stultissimum sit dicere Latinorum nolle auctoritatem recipere, eisque non consentiendo schismatis novitatem construere, alienosque ab Ecclesia catholica sese reddere. Absit autem ut ista vel dicant vel sentiant, suamque velint tantummodo vel sententiam, vel consuetudinem totius Ecclesiae generalitati praeferre. Est enim jactantiae malum istud vel opinari, vel decernere, tam nefandum, ut non sit tolerabile, verum generali totius Ecclesiae catholicae 121.0272C| feriendum auctoritate: dicente namque Salvatore suis Apostolis: Itè in universum orbem, et praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15), non Graecos tantum commendavit, sed totius orbis plenitudinem commemoravit, cui praedicandum Evangelium praecepit. Et superbissimum est sibi tanquam speciale velle vindicare, quod constat omnibus gentibus, populis et linguis generaliter esse collatum. Dicit enim per prophetam Spiritus sanctus loquens ad Hierusalem: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere (Isa. XLIII, 5). Num de solis Graecis ista dicuntur? vel de Constantinopoli tantummodo Jerusalem populus vaticinatur colligendus? Universalitas gentium toto orbe diffusa nuntiatur, e 121.0272D| quibus Jerusalem coelestis congreganda perdocetur. Non ergo sibi tribuant quod omnibus gentibus est collatum; nec suae praelationis specialitate usurpent munus, quod universalitatis esse constat. Aspiciant catholicam Christi Ecclesiam totius mundi latitudine diffusam, et ab Oriente usque in Occasum, a Septentrione usque in Austrum dilatatam. Gaudeant in toto orbe Christum dominantem, impleto vaticinio David, quo Patrem inducit Filio loquentem: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Et quod alius psalmus in persona Christi loquitur: Et dominabitur. inquiens, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI, 8). Nusquam 121.0273A| isthic vel Graecos vel Constantinopolim meminit: nec tamen usquequaque praeterit, quoniam eos in universalitate concludit: specialitatis praerogativam sustulit, ne inflentur; in generalitate ponit eos, ut humilientur: quatenus noverint non totius corporis Ecclesiae se fore quantitatem, sed portionem, et venerentur matrem a solis ortu in occasum regali magnificentia sublimem, cujus se gaudeant esse filios, non glorientur fore patres. Dicit enim Salvator: Et Patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Salvator etiam coelos ascensurus suis promittit discipulis: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Audimus Christi promissum omnibus credentibus, universae videlicet 121.0273B| Ecclesiae, non autem specialiter vel Graecis vel Constantinopolitanis. Qua de re quacunque lingua, in quacunque gente Christus loquatur, Graecorum imperatores accipiant reverenter, ne si contempserint, veritatem contemnere judicentur, et inde fiant salutis extorres, unde veritatem Christum spreverint alloquentem: non enim Spiritus sanctus in igneis linguis super apostolos descendens Graecorum tantum linguam edocuit, verum omnium gentium linguarum scientiam contulit; ut monstraret Ecclesiam omnibus linguis omnium populorum locuturam, et Spiritus sancti distributionem cunctis nationibus divinitus largiendam. Accipiant igitur gloriosi principes Spiritum sanctum per Doctores Ecclesiae, de semetipso Latina lingua loquentem, quatenus humilitate discant 121.0273C| unde proficiant, ne tumoris inflatione despicientes veritatis lumen, erroris tenebras incurrant.

CAPUT II. Auctoritate Augustini haeretici confutantur.

Augustinus episcopus Hipponensis, egregius doctor, et catholicae fidei propugnator eximius, in libro Quaestionum, quem ad Orosium presbyterum scribit, inter caetera de Spiritu sancto sic ait ( quaest. 2): « Spiritum sanctum neque ingenitum, neque genitum fides certa declarat. Quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; sin autem genitum, duos Filios credere culpabimur: sed quod fides certa tenet, nec ingenitus, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est et a Patre et a 121.0273D| Filio. Et ut haec testimoniis approbem, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum discipulos suos audi docentem: Cum autem, inquit, venerit Paraclitus, quem ego vobis mittam a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Et rursum ipse Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum, sicut a Patre, insufflans in discipulos ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Unus ergo Spiritus est Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus et Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur 121.0274A| in vobis (Matth. X, 20). Et quod idem et Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est: si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). »

Quid isthic, o Graecorum principes, dignum reprehensione judicatis? Dicit Spiritum a Patre Filioque procedere. Probat hoc Evangelii testimonio. Dicit et Patris et Filii esse Spiritum; affirmat tam ex Evangelio quam ex Apostolo. Si non vultis Latinis, Evangelio credite. Si verbis Augustini aurem praebere non vultis, praebete Christo, praebete Apostolo. Quod si contemnitis Christum et Apostolum, videte ne contemnamini. Horum enim qui non sequitur doctrinam, societatem a se quidem repellit Christi discipulorum; nec erit particeps Ecclesiae, 121.0274B| qui doctrinam repellit ecclesiasticam; nec cum Christo portionem est habiturus Christi magisterium qui non amplectitur.

Gregorius, Romanae sedis episcopus, Tiberii Constantini temporibus apocrisiarius, tunc quidem diaconus, postea vero praesul eximius, imperatoribus Tiberio Mauricioque, necnon Phocae charissimus atque familiarissimus: qui cum diaconus et Romanae sedis legatus Constantinopoli degeret, Eutychen, Constantinopoleos episcopum, de Resurrectione carnis pessime dogmatizantem, imperatoris in praesentia, divinorum auctoritate librorum. ipsiusque rei veritate catholica evicit, confutavit; de Spiritus sancti processione sic loquitur in homilia habita ad populum octavis Paschae (homil. 26 in 121.0274C| Evang.): « Nam sanctum quoque Spiritum, qui cum sit coaequalis Patri et Filio, non tamen incarnatus est, a Patre quidem Filius mittere se perhibet, dicens: Cum venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26). » Si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi, sanctus procul dubio Spiritus nullo modo diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est; sed ejus missio ipsa processio est, qua de Patre procedit et Filio. Sicut itaque Spiritus mitti dicitur quia procedit, ita et Filius non incongrue mitti dicitur quia generatur. Istius auctoritatem praesulis si contemnere molimini, videte quo superbiae cornu vos erigitis. Vestris prioribus tam sanctitatis quam sapientiae reverentissimus exstitit magnificentia, qui cum foret legatus 121.0274D| sedis, et diaconatus officio fungens, tanta contrivit auctoritate vestrae Constantinopolis episcopi prava dogmata, quo non solum ipsum evinceret, verum dogmatis illius vires usque adeo prostraverit, ut ne respirare postea virtutem obtinuerit. Quod autem dicit de sancti Spiritus processione, rationis approbat virtute, dicens non aliud esse mitti paraclitum a Filio, quam procedere; sicut Filius cum mitti dicitur a Patre, ejus nativitas insinuatur.

Augustinus episcopus in Evangelii Tractatu secundum Joannem (Tr. XCIX), sic ait: « Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus: Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater; Spiritus autem sanctus non est unius 121.0275A| eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum dicentem: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Habes et Apostolum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6). Nunquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, sumus cum significaret Ecclesiam, moxque addit: Et unus Spiritus (Ephes. IV, 4). » Et in consequentibus plura ponit testimonia, quibus approbat Spiritum sanctum et Patris et Filii Spiritum esse; nec alterum Patris, alterum Filii, sed qui sit Filii, sit etiam Patris Spiritus. Hic evidentibus testimoniis quisquis contrariis conatus fuerit, sanctae Scripturae contradicere manifeste probabitur. Et infra: « Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit, 121.0275B| de Patre procedit? (Joan. XV, 26.) Cur putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est, de quo et ipse est. Inde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Si igitur intelligitur hic ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris, quanto magis intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret, de me non procedit. » Evidentissima ratione doctor Augustinus Spiritum sanctum monstrans tam a Patre quam a Filio procedere, testimonio quoque illo Evangelii quo ait Filius de Spiritu, quod de Patre procedat, opinionem suam affirmat. Dicit enim sic esse intelligendum quod ait: De Patre procedit, ut intelligatur etiam de Filio procedere: non enim voluit 121.0275C| negare quod de se procederet, sed Patris personam ponens, suam quoque pariter voluit intelligi: sicut et illud ubi ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Hoc dicens ostendit suam quoque pariter esse; sed Patris dicit esse; quoniam sicut ab illo est, sic et ejus doctrina Patris esse dicitur; quoniam quidquid habet Filius, nascendo sumpsit a Patre: sic quoque dicens Spiritum de Patre procedere, de se quoque non negat procedere: ostendit tamen unde Filius habeat quod a se procedat Spiritus, videlicet a Patre, a quo genitus accepit ut ex illo procederet Spiritus. Unde consequenter sanctus Augustinus: « A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per 121.0275D| hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. » Mirabili prorsus subtilitate doctor egregius et Filii nativitatem et sancti Spiritus processionem insinuat, dicens accepisse Filium a Patre, et ut esset tanquam Deus de Deo, et ut a se procederet Spiritus; nihilominus etiam accepisse Spiritum sanctum ab eodem Patre ut de Filio procedat, sicut procedit de Patre: quod dicens, utrumque confitetur et Filium et Spiritum sanctum a Patre, qui fons est divinitatis, et Filium accepisse, et Spiritum sanctum; Filium generationem, 121.0276A| et Spiritus sancti de se processionem; Spiritum vero sanctum accepisse tam de Patre quam de Filio processionem, non tamen generationem, quod est solius Filii de solo Patre.

Hic subjicit illam quaestionem, quae nonnullos solet movere legentes, si Spiritus sanctus natus esse dicatur? Dicit itaque: « Hic utcunque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est: filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Nec filius hominum simul et ex patre 121.0276B| et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tum procedit ex matre: et eum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit; quamvis hoc Filio Pater dederit ut quemadmodum de se, ita quoque de illo procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus: cum vita sit Pater, vita sit et Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso. » Verissima ratione comprobat Spiritum sanctum tam a Patre quam a Filio procedere, nec tamen amborum esse Filium 121.0276C| cum sit utriusque Spiritus: Filius namque duorum, matris est ac patris: nihil enim tale novit processio spiritalis: non est enim hic distinctio sexus, quia non est carnalis propago, carne vel ossibus fabricata, nec per intervalla temporum fit ista processio, ut alio tempore procedat a Patre, alio vero procedat a Filio, sed simul ab utroque. Nec eo modo fit ut fieri solet in carnali generatione; non est enim hic ulla defluxio, qualis solet seminis esse de viro in uxorem; sed neque propago qualis exstat a matre in filii generationem: in his enim omnibus permutationis motus existit; qui motus a spiritali processione longe remotus exstat. Procedit enim Spiritus sanctus tam a Patre quam a Filio, praeter ullum motum, praeter ullam commutationem, praeter ullam defluxionem: 121.0276D| potentia namque voluntatis efficitur ista processio, non aliqua temporali permutatione, vel extensione, vel tanquam de patre seu matre procreatione, sed veluti de duobus subjectis unum lumen, non ut Pater et Filius subjecti sint Spiritui, sed quod Pater et Filius duae personae, unius tamen essentiae, a quibus tertia procedit Spiritus sancti persona; non quasi qualitas duorum, sed veluti consubstantialitas utriusque. Sicut beatus Augustinus ait, vita Pater, vita Filius, vita Spiritus sanctus. Sed vita Pater de nulla vita sumendo vitam; vita Filius, 121.0277A| de Patre vita capiendo vitam; vita Spiritus sanctus de Patre Filioque vita prodeundo sumens vitam. Non enim deitate poterit esse Trinitas perfectae consubstantialitatis, si non Spiritus sanctus hoc fuerit quod et Pater et Filius.

Et quidem quod de Patre procedat, nulla nunc vertitur quaestio; quod autem a Filio procedat, ipse Filius testis existit, qui loquitur: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Sed hinc haeretici gradus in divinitate construere voluerunt, dicentes: Si Filius accipit a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, minor est Spiritus sanctus a Filio. Huic perversae propositioni obviat beatus Augustinus, superius positum tractans capitulum (Tract. C ante finem): « Quod autem ait: De meo 121.0277B| accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus; quia Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a Christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit quaestionem, et cur hoc dixerit explanavit: Omnia, inquit, quaecunque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15). Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius: quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater 121.0277C| solus est. » Non est contrarium quod nunc agit Spiritum sanctum de Patre procedere, superioribus, ubi dixit eumdem Spiritum sanctum a Filio procedere, sed aufert minorationem quam haeretici garriebant, et commendat aequalitatem, quam catholici credunt. Nam si tantum Spiritus sanctus a Filio diceretur accipere, non etiam a Patre, praeberetur locus Arianis fingendi gradus in divinitate: nunc autem dicens de Patre quod procedat Spiritus sanctus, non est unde fingant minorationem; quoniam inde accipit etiam Spiritus sanctus ut procedat, unde accipit Filius ut nascatur: et dum ambo percipiunt a Patre, Filius nativitatem, Spiritus sanctus processionem, non est unde alter alteri praeferatur. Nec tamen idcirco negandum quod de Filio quoque 121.0277D| procedat: ait namque Filius: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15). Habet autem Pater ut de illo procedat Spiritus sanctus, consequenter et Filius habet ut de illo quoque procedat; ergo procedit ab utroque Spiritus sanctus.

CAPUT III. Item testimonia ex Augustino. In libro de sancta Trinitate primo (cap. 4) sic ait: « Quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo non sit Pater qui Filius est: Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris 121.0278A| et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem: non tamen eamdem Trinitatem natam de Virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam, et sepultam, tertia die resurrexisse, et in coelum ascendisse, sed tantummodo Filium. » Distincte singularum in sancta Trinitate personarum proprietates insinuat, et ad solum Filium Incarnationem pertinere. Etenim Pater non est idem qui Filius, quoniam genuit Filium; et Filius non idem qui Pater, sed tantummodo Filius qui sit a Patre genitus; Spiritus quoque sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus. Et quoniam utriusque dicitur Spiritus, consequenter ab utroque procedere confitendus. Sicut enim Patris dicitur esse, quia procedit a Patre, 121.0278B| sic Filii quoque profitetur esse, quia procedit a Filio. Similis etenim causa cur sit utriusque, similiter confitetur ab utroque procedere; et cum sit Patri Filioque coaequalis, et ad Trinitatis pertineat unitatem, Incarnatio tamen Filii nec ad Patrem, nec ad Spiritum sanctum pertinet: pertinet autem ad solum Patrem genuisse Filium; ad Filium autem hominem suscepisse perfectum: ad Spiritum quoque sanctum ex Patre Filioque processisse. Item in consequentibus (cap. 5): « Movet etiam quomodo Spiritus sanctus in Trinitate sit, quem nec Pater, nec Filius nec ambo genuerint, cum sit Spiritus et Patris et Filii. » His verbis generationem removet a Spiritu sancto, quem nec Pater solus, nec Filius solus, nec ambo genuisse dicantur; attamen sit et 121.0278C| Patris et Filii Spiritus: nimirum insinuans quia qui nascendo non sit Filius, procedendo sit amborum Spiritus: ubi enim nativitas tollitur, et amborum esse dicitur, processio sine dubio significatur, et non ab uno tantummodo, hoc est vel a Patre, vel a Filio, sed ab utroque, quoniam non unius tantum Spiritus, sed utriusque fore comprobatur.

Item infra (cap. 12): « Jam enim ostendimus in hac Trinitate per multos locutionum divinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est, propter inseparabilem operationem unius ejusdemque substantiae. Sicut et de Spiritu sancto dicit: Cum ego iero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7). Non dixit mittemus, sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, et non Pater. Cum alio loco dicat: Haec locutus 121.0278D| sum vobis apud vos manens; advocatus autem ille, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia (Joan. XIV, 25). Hic rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. » Frequenter dictum est missionem Spiritus processionem esse; quapropter cum testatur Filium eum missurum esse, processionem ejus a Filio significat: item cum dicat Patrem missurum Spiritum sanctum in nomine Filii, rursus processionem ejus de Patre signat. Et dum ab utroque mitti dicitur, ab utroque procedere comprobatur. Et dat generalem sanctae Trinitatis regulam, dicens de singulis dici quod omnium est, « propter inseparabilem operationem unius ejusdemque substantiae. » 121.0279A| Quo dicto manifeste docemur, quod cum dicatur Spiritus a Patre procedere, intelligendum pariter quod et a Filio procedat. Itemque cum dicitur a Filio mitti, simul intelligendum quod et a Patre mittatur; quoniam Pater et Filius sicut unius ejusdemque sunt substantiae, sic unius ejusdemque sunt operationis. Qua de re qui negat Spiritum a Filio mitti, cum fateatur eum a Patre mitti, negat procul dubio Filium Patri cooperari; ac per hoc jam Patrem et Filium dicit non unius ejusdemque operationis: quod dicens, consequenter negat Patrem et Filium unius ejusdemque fore substantiae. Tale est et illud quod Filius testatur, Spiritum a Patre procedere. Quisquis negare maluerit non eum quoque a Filio procedere, negat pariter Filium non ejusdem esse operationis 121.0279B| cum Patre: ac per hoc Patrem Filiumque non unius sed diversae fore substantiae. Quod quoniam Arianae videmus impietatis de fonte manare, profiteamur cum catholicis totam sibi Trinitatem cooperari, et de omnibus intelligendum de singulis quod dicitur: quoniam cum sit tota Trinitas unius ejusdemque substantiae, separari nequaquam potest operatione. Qua de re cum dicitur Spiritus a Patre procedere, pariter quoque sentiendum dici quod procedat et a Filio.

Item in lib. XV (cap. 6) sanctae Trinitatis: « Dicitur quidem in Scripturis sanctis Christus Dei virtus, et Dei sapientia. Sed quemadmodum sit intelligendum, nec Patrem Filius videatur facere sapientem, in libro septimo disputatum est. Et ad hoc ratio pervenit, ut sic sit Filius sapientia de sapientia, quemadmodum lumen 121.0279C| de lumine, Deus de Deo. Nec aliud potuimus invenire Spiritum sanctum; nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam; sicut unum Deum, unam essentiam. Quid isthinc edocemur, nisi processionem Spiritus tam de Patre quam de Filio; et hanc Trinitatem unius substantiae? Dicit sapientiam esse Patrem, sapientiam Filium, sapientiam quoque Spiritum sanctum: sed Pater sapientia de nulla sapientia. Non enim a Filio sumpsit ut esset sapiens; quoniam cum sit ipse fons et principium universalitatis, a semetipso sapiens est, non alicujus participatione. Sicut Deus non ab aliquo, sed a semetipso lumen: non enim habet aliquid superius, vel praecedens, alioquin non erit universitatis principium; sed nec imperfectus, nec indigens alicujus Deus, sed plenus, et verus, 121.0279D| et perfectus Deus: igitur a semetipso sapiens. Filius vero sapientia, sed de Patre sapientia; quoniam hoc genuit Pater quod est. Spiritus quoque sapientia, sed non de nulla sapientia: solus enim Pater de nullo. Unde igitur, nisi de sapientia? Pater autem sapientia, Filius quoque sapientia, ergo Spiritus sapientia de Patre Filioque sapientia. Non enim Pater sapientia, Filiusque sapientia, diversitate separantur, sed unitate copulantur. Mittit igitur uterque Spiritum sapientiam procedentem ab utroque. »

Item posterius (cap. VII): « Ecce ergo tria illa, id est memoria, intelligentia, dilectio seu voluntas, in illa summa et immutabili essentia quod est Deus, non Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt, sed Pater 121.0280A| solus. Et quia Filius quoque sapientia est genita de sapientia, sicut nec Pater ei, nec Spiritus sanctus ei intelligit, sed ipse sibi, ita nec Pater ei meminit, nec Spiritus sanctus ei diligit, sed ipse sibi: sua enim est et ipse memoria, sua intelligentia, sua dilectio; sed ita se habere, de Patre illi est, de quo natus est. Spiritus etiam sanctus quia sapientia est procedens de sapientia, non Patrem habet memoriam, et Filium intelligentiam, et se dilectionem: neque enim sapientia esset, si alius ei meminisset, eique alius intelligeret, ac tantummodo sibi ipse diligeret; sed ipse habet haec tria; et ea sic habet, ut haec ipsa ipse sit: verumtamen ut ita sit, unde illi est unde procedit. » Subtiliter nimis atque divine personarum Trinitatis distinctiones insinuans, sapientiam 121.0280B| dicit esse Patrem, sapientiamque Filium, sapientiam quoque Spiritum sanctum; sed Filium genitum, qui est sapientia de Patre, qui similiter est sapientia; et Spiritum procedentem, qui sit etiam sapientia, sed de Patre qui sapientia est, Filioque qui similiter sapientia est. Et ut evidentius clareat quod dicit, ponamus superius positam similitudinem. Tria enim constituit, videlicet memoriam, intelligentiam, dilectionem, tanquam Trinitatis similitudinem in interiori homine positam, de quibus multum disputat, tam in decimo quinto libro, quam et in aliis ejusdem operis, approbans in memoria contineri tam intelligentiam quam dilectionem, et de memoria intelligentiam nasci; de utraque vero, memoria scilicet et intelligentia, dilectionem procedere; 121.0280C| et haec tria simul esse atque unius substantiae. Ea enim meminimus quae intelligimus, et cum volumus intelligentiam nostram intueri, non valemus nisi de memoriae quodam secreto procedat, tanquam generetur: et cum approbamus intelligentiam nostram de memoria progenitam, fit amor quidam complectens et intelligentiam et memoriam; nam delectatur et intelligentia, quam approbat, et memoria de qua novit natam intelligentiam, quam diligit: unde fit, ut haec dilectio tam de memoria quam de intelligentia nascatur. Si nulla namque foret intelligentia, nulla posset esse ejus dilectio; et si nulla foret memoria, non esset unde consisteret intelligentia. Nihil enim intelligimus cujus memoriam non habemus: distinguuntur tamen ista propriis 121.0280D| intellectus sui finibus. Memoria namque non per se intelligit, sed per intelligentiam; nec intelligentia per se sui meminit, sed per memoriam: sic et dilectio sine memoria vel intelligentia non diligit; sublato namque intellectu non est quod memoria retineat; et sublata memoria dilectio nihil meminit; qua de re dilectio jam non erit, cum non sit quod diligat, vel non meminerit quo se diffundat. Sic igitur ista tria et simul sunt, et ex alterutro nascuntur, et suis finibus distinguuntur, et mutuo suimet indigentiam habent. »

Sed non eodem modo sancta Trinitas aestimatur, sicut doctor iste venerabilis insinuat. Est enim Pater et Filius et Spiritus sanctus tota Trinitas, tanquam 121.0281A| memoria, intelligentia, dilectio. Et Pater quidem veluti fons de quo Filius nascitur, sicut memoria principium quoddam existit, ex quo formatur intelligentia. Filius quoque cum sit sapientia, de Patre nascitur, velut intelligentia de memoria generatur; Spiritus quoque sanctus, et ipse sapientia, qui tamen est dilectio, procedit a Filio et a Patre, velut dilectio de intelligentia et memoria procedit. Verum cum ita sit, non est personarum talis distinctio, ut Pater non sit sapiens nisi per Filium, et Filius non diligat nisi per Spiritum sanctum, velut in hominis trinitate videmus interioris, memoriam non per se, sed per intelligentiam intelligere, et intelligentiam non per se, sed per memoriam meminisse: intelligentiam quoque non per se, sed per 121.0281B| dilectionem diligere: dilectionem quoque non per se intelligere, nec per se meminisse, sed per memoriam meminisse, et per intelligentiam intelligere. Non est enim illa Trinitas, quae est summa et immobilis essentia, id est Deus, memoria, intelligentia, dilectio, ut haec tria sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, tanquam Pater memoria, Filius intelligentia, et Spiritus sanctus dilectio; sed solus Pater haec tria sit, et Filius similiter haec tria, Spiritus quoque sanctus haec tria pariter. Pater enim ex se et meminit et intelligit et diligit: non enim accepit a Filio intelligentiam, alioquin nasci diceretur a Filio, quod non est quidem catholicum; nec dilectionem accepit a Spiritu sancto, videretur enim de illo procedere, quod est perversum; sed a semetipso meminit, 121.0281C| sapit, diligit. Filius quoque cum sit sapientia, genitus de sapientia, non ei Pater meminit, sed ipse sibi; sicut nec ei Pater intelligit, sed ipse sibi: nec Spiritus sanctus ei diligit, sed ipse sibi; nam ex se meminit et intelligit et diligit. Spiritus etiam sanctus, qui est et sapientia procedens de sapientia, non habet Patrem sibi memoriam, et Filium intelligentiam, et sibi solummodo dilectionem, sed habet simul haec tria, memoriam, intelligentiam, dilectionem: per se namque meminit, per se intelligit, et per se diligit; ut tamen haec tria sit, inde habet unde procedit, id est tam a Patre quam a Filio: procedit enim ab utroque. Videmus enim subtilissima verissimaque ratione monstratum, cui contradici nemo prudens possit, quod Spiritus sanctus et 121.0281D| de Patre procedat et Filio; et cum sit amborum Spiritus, non tamen vel amborum, vel alterutrius Filius: siquidem dilectio, quam nasci dicimus de memoria et intelligentia, non tamen filia dicitur vel amborum vel alterutrius.

Item in consequentibus (cap. 17): « Nunc de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, differendum est: qui Spiritus sanctus secundum Scripturas sanctas nec Patris est solius, nec Filii solius, sed amborum; et ideo communem qua invicem se diligunt Pater et Filius, insinuat Trinitatem. » Quod Patris solius non est Spiritus, nec Filii solius, sed amborum, causa est, quia procedit ab utroque, et ideo communem insinuat Trinitatem, qua 121.0282A| se diligunt invicem Pater et Filius, utrumque conjungens, velut ex utroque procedens: non quasi qualitas amborum, sed ut existens in Trinitate tertia persona consubstantialis et coaequalis. Item posterius: « Est enim et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul omnes unus Deus. Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater. Ideo autem addidi, principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi Pater dedit, non jam existenti, et nondum habenti, sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de 121.0282B| illo donum commune procederet, et Spiritus sanctus, Spiritus esset amborum. » Et hoc testimonio Spiritum sanctum procedere comprobat a Filio; attamen singulis sanctae Trinitatis personis quasi aliquid proprium assignat, cum sit Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul omnes unus Deus. Est autem proprium Verbi Dei ut dicatur solus Filius, et proprium doni Dei ut solus dicatur Spiritus sanctus, et de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus, non vocitetur nisi Deus Pater. Et hae sunt in sancta Trinitate singularum proprietates personarum. Principaliter autem Spiritum dixit de Patre procedere, quoniam reperiatur et de Filio procedere; et hoc quoque dederit illi Pater non tanquam prius existenti, et hoc 121.0282C| non habenti, sed gignendo dedit; quoniam quidquid habet Filius a Patre gignendo percepit: non enim prius eum genuit Pater, et postea dedit ut de Filio procederet Spiritus, sed ei gignendo contulit, ut etiam de illo donum commune procederet, hoc est Spiritus sanctus, quem dicit esse donum tam Patris quam Filii, quoniam sit Spiritus amborum.

Item infra (cap. 19): « Si in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit charitas, qui dicitur et Deus ex Deo? Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas, qui Spiritus 121.0282D| communis est ambobus? » Superius donum Dei Spiritum sanctum dixerat, et hac proprietate Spiritus sancti personam a Patris Filiique persona discreverat; quod donum Dei modo charitatem appellat, quae sit inter dona divinitatis praecipuum donum, eo quod secundum Apostolum (I Cor. XIII. 3), caetera dona sine charitate nihil sint; et hanc charitatem dicit Deum ex Deo, significans Spiritum sanctum procedentem ex Deo. Et quia Deus commune vocabulum est tam Patris quam Filii, nec appareat de quo dicat eum procedere, consequenter hoc demonstrat, dicens: « Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid convenientius 121.0283A| quam ut ille proprie dicatur charitas, qui Spiritus est communis ambobus? » Quod dicens et Spiritum sanctum charitatem appellat, et communiter de ambobus, Patre scilicet Filioque procedere confitetur: non enim aliter posset ambobus communis existere, nisi ex ambobus communiter procederet. Item posterius (cap. 23): « In illa summa Trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum Trinitas hominum non possit dici unus homo; in illa unus Deus et dicatur, et sit, nec in uno Deo sit illa Trinitas, sed unus Deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa tria, una persona est; ita est illa Trinitas: sed tres personae sunt, Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. » Cum dicat 121.0283B| Patrem Filii esse Patrem tantummodo, et Filium Patris esse Filium; Spiritum vero non Patris solum vel Filii Spiritum, sed amborum, profecto testatur, quod ab utroque procedat. Nam Pater idcirco Filii Pater est, quod eum genuit; et Filius idcirco Patris est Filius, quod ab illo sit genitus: consequenter igitur Spiritus Patris et Filii Spiritus dicitur, quod procedat et a Patre et a Filio. In hac autem Trinitate tantam docet inseparabilitatem, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo (constat enim in tribus hominibus, quemadmodum Trinitas corporum in tribus corporibus, ac per hoc unus homo Trinitas non potest dici: est enim singulare insecabile unius numeri). At in illa summa Trinitate et Trinitas dicitur Deus et unus Deus, nec 121.0283C| tamen ut in uno Deo sit illa Trinitas, videlicet ut unaquaeque persona singulariter sit Trinitas, id est nec Pater solus Trinitas, nec Filius solus, nec Spiritus sanctus solus; sed cum Pater et Filius et Spiritus sanctus sit unus Deus, est Trinitas unus Deus. Nec enim quemadmodum imago Trinitatis hujus habet illa tria, id est memoriam, intelligentiam, dilectionem, et propterea in una persona Trinitas est, non quod unus homo sit trinitas, sed quod in uno homine sint illa tria; ita est in illa summa Trinitate: sed tres personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed haec tria unus Deus, et propterea Trinitas unus Deus. Tanta societas est trium personarum, tanta consubstantialitas, ut tres unum sint, et unus Deus de tribus praedicetur: separantur autem 121.0283D| relatione tantum, substantia vero copulantur. Nam Pater relativum est Filii, Filius relativum est Patris, Spiritus autem sanctus Patrem et Filium habet relationem, unde convincitur ab utroque procedere. Item infra (cap. 26): « Deinde in illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi, aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus: quoniam Scriptura sancta Spiritum eum dicit amborum. » Ipse est enim de quo dicit Apostolus: Quoniam autem estis Filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6). Et ipse est de quo dicit idem Filius: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et 121.0284A| multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur Patris et Filii esse Spiritum, qui proprie dicitur in Trinitate Spiritus sanctus. De quo item dicit ipse Filius: Quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26); et alio loco: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). De utroque autem procedere sic docetur, quia ipse Filius ait: De Patre procedit. Et cum resurrexisset a mortuis, et apparuisset discipulis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipse est virtus quae de illo exibat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). Quis istic contradicendi locus est? Divinarum auctoritate Scripturarum ostenditur quod Spiritus sanctus et Patris sit et Filii, et quod ab 121.0284B| utroque procedat; si negari contenditur, negetur Apostolus, negetur et Filius hoc dixisse. Creditur Filio dicenti, quia procedit de Patre; credatur quoque quod miserit eum ab se cum insufflavit, et ait discipulis: Accipite Spiritum sanctum. Nihilominus quoque virtus, quae sanabat omnes, exiens de Jesu Spiritum sanctum a Filio procedere testificatur. Evidenter igitur ostenditur Spiritus sanctus procedere tam a Patre quam a Filio, quanquam et illud evidentissimum sit processionis illius ab utroque testimonium, quod dicitur esse Spiritus et Patris et Filii; est enim Spiritus amborum: non quia creatus per Filium a Patre, quod est impium, sed quod substantialiter procedat ab utroque. Nec quando processerit vel de Patre vel de Filio, vel si postquam 121.0284C| genitus est Filius, processerit ab utroque Spiritus sanctus, ulla monstrari possunt intervalla temporum: quod enim antecedit omne tempus, nullius mensura temporis continetur. Non est igitur ordo processionis quaerendus in tempore, quod paternitatem concludit omne tempus. Nunquam Pater sine Filio, nunquam Filius sine Patre, nunquam Spiritus sanctus sine Patre Filioque, nunquam Pater et Filius sine Spiritu sancto.

Item infra: « Nunquid ergo possumus quaerere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus quando natus est Filius, an nondum processerat; et illo nato, de utroque processit, ubi nulla sunt tempora: sicut potuimus quaerere ubi invenimus tempora, voluntatem prius de humana mente procedere, ut quaeratur quod inventum proles vocetur, 121.0284D| qua jam parta seu genita voluntas illa perficitur, eo fine requiescens, ut qui fuerat appetitus quaerentis, sit amor fruentis, qui jam de utroque, id est de gignente mente, et de genita notione tanquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque. » Testatur beatus Augustinus processionem Spiritus sancti tam de Patre quam de Filio fieri. Sed movet quaestionem de qua jam superius dictum est, utrum Spiritus sanctus ante Filii nativitatem processerit de Patre, et post nato Filio processerit etiam ab illo: sed in hanc 121.0285A| quaestionem illa compellit similitudo, qua dicitur de humana mente procedere voluntatem priusquam verbum formetur ex mente, ut fiat appetitus quidam voluntatis ad quaerendum, quod cum inventum fuerit, vocetur tanquam proles mentis, qua generata perficitur voluntas illa qua processit appetitus quidem ad quaerendum; sed haec voluntas et primo de mente nata est antequam quaereretur quod inveniri desiderabatur, quo invento plena perficitur, dum ex ipso invento multiplicatur; gaudet enim invenisse quod quaesivit: unde ex utroque nata voluntas, videlicet tam de mente quam de invento, procedit ab utroque; sed prius a mente, et post ab invento; inde videlicet ad quaerendum: hinc autem ut delectetur reperto. Nec tamen ista duplex est voluntas, 121.0285B| veluti prior mentis, posterior inventi, sed una unius quidem rei, videlicet inventi inchoationem habens ex mente ad quaerendum, perfectionem autem ejus quod quaerebat inventi: ut qui primo fuerit appetitus quidam quaerendi, post vero factus sit amor invento fruendi. Sed ista fiunt in rebus creatis quae tempore continentur; at in divinitate, tempus ubi nullum exstat, tale nihil valet reperiri. Non enim dicitur ibi vel ante fuisse Pater, vel post genitus esse Filius, sed semper Pater in Filio, et Filius in Patre mansit; nec Spiritus sanctus procedendo potuit praevenire nativitatem Filii: quoniam ubi nullum exstat tempus, nec ante vel post valet inveniri. Non enim potest consequenti perfici tempore, quod exordium nullum habet ex tempore. Qua 121.0285C| de re qui potest generationem Filii de Patre cogitare sine tempore, cogitet quoque processionem Spiritus sancti tam ex Patre quam ex Filio sine tempore. Sicut igitur non est quaerendum quando sit natus Filius de Patre, sic nullo modo quaerendum quando processerit Spiritus sanctus ab utroque; vel si nativitatem Filii praevenerit de Patre procedendo. Ubi namque sempiternitas inest, temporis ordo deest. Nec ex humanae conditione creaturae lex est ulla divinitatis aestimanda; quoniam ista facta sub tempore temporis ordinem servat: illa vero conditrix temporis nullo temporis jure disponitur: praevenit enim omnia quae tempore continentur.

Subjungit etiam aliud unde comprobet procedere Spiritum sanctum à Patre et à Filio sine tempore, 121.0285D| sicut constat genitum esse Filium de Patre sine tempore: dicit autem: « Et qui potest intelligere in eo quod ait Filius: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita, quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit: intelligat sicut habet Pater in semetipso, ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut de illo procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore; atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio, de Patre esse et Filio; si enim quidquid habet de Patre Filius, de Patre habet, utique ut et de illo 121.0286A| procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habent prius et posterius, quia omnino nulla ibi sunt. » Procedere Spiritum sanctum de Filio, sicut procedit de Patre, testificatur; quod tamen procedit a Filio dedisse Patrem Filio, non prius existenti, sed gignendo; quoniam quaecunque dedit Pater Filio, non tanquam minori, vel prius existenti, dedit, sed gignendo dedit. Et dat similitudinem qua clarius fiat quod approbat: « Qui potest, inquit, intelligere quod ait Filius: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso. Non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse. » Existeret Filius sine vita, si prius aliquo modo fuisset quam viveret, ut existenti jam postea fuerit illa vita contributa. Quemadmodum Genesis 121.0286B| de primo Adam loquitur, dicens: Formavit igitur Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7). Et post infertur: Et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae. Prius namque eum dicit fuisse formatum, et postea jam formato, videlicet per propriae formationis qualitatem existenti, spiramentum vitae contributum. Sed non sic Filio Pater vitam dedit tanquam prius gigneret, cui postea genito vitam donaret: sed gignendo vitam dedit, quoniam substantialiter vita Filius est, cui gignendo vitam dedit. Homo denique prius formatus exstitit, et post vitam accepit, quoniam participando non nascendo vitam accepit: non enim substantialiter vita fuit, sed participatione vitae vixit. At vero Filius Patris unigenitus non participatione vitam accepit, sed substantialiter de Patre genitus est vita: 121.0286C| non enim existenti tanquam sine vita manenti data est vita, sed genitus est totus vitae coaequalis et consubstantialis vitae Patris, qui gignendo dedit ei vitam.

Sequitur: « Sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit. » Hoc dicens ostendit vitam esse Patrem, et vitam esse Filium; sed vita Filius accepit a Patre, ut esset vita; non prius existens sine vita, sed genitus vita, quae coaeterna sit et consubstantialis vitae Patris, qui dedit Filio vitam generando. Quisquis hoc intelligere quomodo sit valet, intelligat quoque sicut habet Pater in semetipso ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio ut de illo procedat idem Spiritus sanctus. Vult enim approbare accepisse Filium a Patre sicut gignendo 121.0286D| vitam, sic etiam gignendo ut de illo procedat Spiritus sanctus, non alter, sedidem qui procedit a Patre. Et cum negare nemo sanae mentis valeat vitam sumpsisse Filium de Patre ut sit vita sicut est Pater, sic Patre ut de illo procedat possit accepisse Filium a consequenter negare non Spiritus sanctus: et hoc utrumque sine tempore; quoniam sicut sine tempore procedit a Patre, sic quoque sine tempore procedit a Filio; quoniam ista processio est minime temporalis, sed aeterna. Sicut enim nativitas Filii de Patre removet omne tempus, sic processio Spiritus sancti quae fit ab uroque, nullum tempus agnovit.

Adjungit: « Atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur quod etiam procedit 121.0287A| de Filio, de Patre esse et Filio. » Vult ut intelligatur cum legitur vel dicitur Spiritus sanctus de Patre procedere, pariter quoque de Filio significari procedere; et idcirco in Patris commemoratione Filium intelligendum; quoniam sit Filio de Patre ut procedat ab eo Spiritus sanctus. Et quia refertur ad auctorem Patrem a quo accepit Filius ut a se procedat Spiritum sanctum, propterea cum dicitur de Patre procedere, sentiendum pariter quod et a Filio procedat. Hinc etiam subjungit: « Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius; de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus sanctus. » Novimus autem dicente Filio, quod omnia quae Patris sunt, sint et Filii: sed haec cum sibi fuerint a Patre data, merito referentur ad eum a quo sunt data. Et idcirco 121.0287B| cum dicitur Spiritus sanctus a Filio procedere, refertur ad Patrem a quo sibi datum est ut ab illo procederet. Unde cum dicit Filius in Evangelio: Spiritus qui a Patre procedit (Joan. XV, 66), vult intelligi quod a se quoque dixerit eum procedere, sed sine ulla temporis admotione, quoniam non sit disquirendum utrum prius processerit Spiritus sanctus, et postea natus sit Filius; vel nato Filio, postea processerit Spiritus sanctus ab utroque: non est enim hic cogitandum prius vel posterius, quoniam nullum hic tempus aestimandum. Et in consequentibus: « Quomodo ergo non absurdissime Filius diceretur amborum, cum sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae generatio, ita Spiritui sancto praestet essentiam sine ullo initio 121.0287C| temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio. » Monstrat processionem quidem Spiritus sancti tam de Patre fore quam de Filio, sed non quaerendum si prius de Patre; vel post de Filio; verum cogitandum quia sicut generatio Filio tribuit substantiam interveniente nullo tempore, nec aliqua intercedente mutabilitate, sic Spiritui sancto processio dedit substantiam praeter aliquod tempus, et praeter aliquam mutabilitatem: nec disputandam quid ante vel post, sed intelligendam de Patre Filii nativitatem, et ab utroque Spiritus sancti processionem.

Sequitur: « Ideo enim cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum, ne in hoc vocabulo vel duos Patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio quispiam 121.0287D| suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus est; et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et ipso sine ullo intervallo temporis dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem Filius Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. » Perseverat approbare Spiritum sanctum tam de Patre quam de Filio procedere: obviat autem in hac propositione contradicentium disputationi, qui dicunt utriusque esse 121.0288A| Filium, si ab utroque procedit Spiritus sanctus: verum prius de nomine tractat, id est quid dicatur Spiritus sanctus, genitus an ingenitus, et negat neutro vocabulo appellandum: et causam infert, qua comprobet quod affirmat, ea videlicet: quia si dicatur genitus, erit duorum Filius, id est Patris et Filii, quod dicit execrabile christianae pietati; sed nec ingenitum posse vocitari; hoc enim proprie Patri deputatur, quoniam de nullo est alio; sui namque principium est ex sese consistens, nec aliquid habet praecedens; est enim universitatis princicipium, fons et origo. Cum igitur nec genitus, nec ingenitus dici fideliter possit Spiritus sanctus, procedens proprie vocitatur, sed non a solo solus, videlicet a Patre solo solus Spiritus sanctus procedens, 121.0288B| quemadmodum Filius solus a solo Patre dicitur natus: procedit autem ab utroque, id est et a Patre et a Filio intemporaliter, quoniam aeternaliter; nec tamen dicuntur eum genuisse, quoniam nec Filius Patris est, nec Filius Filii, sed ab utroque procedens. Est enim amborum Spiritus. Sic evidenti ratione monstratur ab utroque procedere Spiritus sanctus, dum manifeste docetur non eum solum a solo Patre procedere, ne Filius esse Patris dicatur: sed nec a solo Filio, ne Filius Pater esse blasphemetur, sed dicitur Spiritus sanctus et procedens, et de utroque procedens.

CAPUT IV. Ex eodem.

Movet autem multos quid sit inter generationem 121.0288C| et processionem. Ista vero quaestio quoniam inexplicabilis esse videtur in illa incorporea et invisibili Trinitate, dicendum quid praeclarissimus auctor Augustinus senserit. Subjungit itaque (lib. XV de Trinit., c. 27) sic loquens: « Verum quia in illa coaeterna, et coaequali et incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus, dictumque conscripsimus. Inter caetera enim cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem, de utroque procedere Spiritum sanctum. Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur 121.0288D| Filius dixit: De Patre procedit? Cur putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre, et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait: De Patre procedit: ut non diceret, de me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus) ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic utcunque etiam illud intelligitur, quantum a talibus 121.0289A| quales nos sumus intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus; quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur; quia nec Filius hominum simul ex patre et matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre: et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex Patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Pater Filio dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque 121.0289B| enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ei dedit vitam Spiritum sanctum procedere de illo sicut procedit et de ipso. »

Haec beatus Augustinus de sermone quem se dixit fecisse coram populo, transtulit in librum decimum quintum de sancta Trinitate. De quo sermone supra jam testimonia posuimus, et quid nobis visum exinde fuerit breviter diximus, quae replicare nunc credimus non esse necessarium. Hoc solummodo dicendum quod inter generationem ac processionem hanc dicit esse differentiam, quod generatio sit Filii, quoniam ipse natus esse dicatur de Patre; processio 121.0289C| vero pertineat ad Spiritum sanctum; nec eum posse dici generatum; quod si dicatur natus, tam Patris quam Filii esse dicetur: quod summae dicit esse stultitiae, neque divinae generationi convenire. Quando namque quisque Filius de Patre, Filioque natus exstitit? Ergo quoniam ista sunt absurdissima, dicatur Filius natus de Patre, Spiritus vero sanctus procedens ab utroque. Nec hoc inconvenienter. Dictum namque est, Patrem solum ex nullo: ex Patre vero Filium et Spiritum sanctum. Et Patrem esse vitam, Filium etiam vitam, Spiritum quoque sanctum vitam. Sed vitam de nulla vita Patrem solum; Filium vero vitam de Patre solo, sed genitam; Spiritum quoque sanctum vitam non de solo Patre, nec de solo Filio, sed ab utroque; sed non sic de Patre, ut 121.0289D| inde procedat in Filium, et rursus de Filio procedat ad creaturae sanctificationem: non enim isthic ulla momenta temporis, vel ordo cogitandus. Simul denique procedit ab ambobus, id est, cum procedit a Patre, procedit a Filio; et cum procedit a Filio, procedit a Patre, nullo vel tempore vel ordine mediante: hoc tamen interesse ut Pater a nullo acceperit, ut de illo procederet Spiritus sanctus: at vero Filius a Patre percepit, ut ab eo procederet idem Spiritus sanctus.

Item in libro disputationis contra quinque Haereses, 121.0290A| sic de Spiritu sancto sermonem terminans, ait: « Quid aliud dicam fatigatus fatigatis? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio, aeternitate, substantia, vel communione separat, eumque negat Spiritum esse Patris et Filii, plenus est spiritu immundo, vacuus Spiritu sancto. » Audiant haec impugnatores veritatis, negantes Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere. Quod cum negant, negant eum esse Patris Filiique Spiritum: et pertimescant se spiritu plenos esse immundo, vacuosque Spiritu sancto: nec posse veniam consequi, tantae si non blasphemiae renuntiaverint. Quod si nolunt audire maligni, audiant pietatis amici, et exhorrescant impietatis blasphemiam, ut repleantur Spiritu sancto.

Item in libro contra Maximinum Arianum (lib. 121.0290B| III, cap. 5): « Dicis vos Spiritum sanctum honorare, ut doctorem, ut ducatorem, ut illuminatorem, ut sanctificatorem: Christum colere ut creatorem: Patrem cum sincera devotione adorare ut auctorem. Si auctorem propterea dicis Patrem, quia de ipso est Filius, non est autem ipse de Filio: et quia de illo et Filio sic procedit Spiritus sanctus, ut ipse hoc dederit Filio, gignendo eum talem ut etiam de ipso procedat Spiritus sanctus. Si creatorem sic dicis Filium, ut creatorem non neges Patrem, nec Spiritum sanctum. Si denique Spiritum sanctum dicis sic doctorem, ducatorem, illuminatorem, sanctificatorem, ut haec opera nec Patri audeas auferre, nec Filio, ista tua etiam nostra sunt verba. » Haec sanctus Augustinus adversus Arianos. 121.0290C| Videant isti cujus velint esse fidei vel imperatores, vel Ariomanitae. Si negant Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere, catholicae fidei repugnant; et Ariani dogmatis assertores efficiuntur. Quod si catholici sunt, et oderunt pravi dogmatis falsitatem, non arguunt Latinos, imo catholicam confitentem Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere; ista quoniam negare, Arianae perfidiae manifestum est consentire.

Item in eodem libro (cap. 14): « Quaeris a me: (nimirum Maximum Arianum interpellans, cui loquebatur) si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est Spiritus sanctus, cur unus Filius sit, et alius non sit Filius? Ecce respondeo, sive capias, sive non capias: De Patre est Filius, de Patre est 121.0290D| Spiritus sanctus; sed ille genitus, iste procedens. Ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. » Negabat Maximinus Arianus, contra quem agit beatus Augustinus, Spiritum sanctum de Patre procedere. Dicebat enim eum minorem Filio, nec consubstantialem Patri, volens evacuare quod fides catholica tenet, Spiritum sanctum consubstantialem Patri Filioque. Et ideo dicebat: Si de substantia Patris foret Spiritus sanctus, sicut de substantia Patris est Filius, esse jam consequenter duos filios. 121.0291A| Cui respondens beatus Augustinus, dicit eum et de Patre procedere, quoniam ejusdem est cum Patre substantiae; nec tamen esse Filium, quoniam non est natus, sed procedens: Filius namque qui est natus, est de substantia Patris, et idcirco Filius, quia natus. At vero Spiritus sanctus, quanquam sit de substantia Patris, non est tamen Filius, quia non est genitus. Procedit autem de substantia Filii, quoniam est utriusque Spiritus, et consubstantialis amborum. Hoc qui negat, Arianis consentit et catholicae fidei contradicit.

Sequitur: « Sed ideo cum de illo Filius loqueretur, ait: De Patre procedit (Joan. XV, 26): quoniam Pater processionis ejus est auctor, qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit ut etiam de ipso procederet 121.0291B| Spiritus sanctus. Nam si non procederet et de ipso, non diceret discipulis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); eumque insufflando daret, ut a se quoque procedere significaret, aperte ostenderet flando, quod inspirando dabat occulte. Quia ergo si nasceretur, nec tantum de Patre, nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur: sine dubio Filius diceretur amborum. Ac per hoc quia Filius amborum nullo modo est, non oportuit eum nasci de ambobus. Amborum est ergo Spiritus, procedendo de ambobus. » Approbat quod de Filio procedat Spiritus sanctus, et hoc voluisse significare Filium, cum de illo loqueretur in Evangelio, dicens: De Patre procedit. Non enim eo modo dixit hoc ut eum a se negaret procedere, sed auctoritatem processionis 121.0291C| retulit ad Patrem, qui talem genuit Filium, et illi gignendo contulit, ut non solum de Patre, verum etiam de Filio procederet Spiritus sanctus. Et hoc affirmat ex alio testimonio, quo post resurrectionem apparens discipulis Salvator ait: Accipite Spiritum sanctum. Et ne verbis tantum, verum etiam insufflatione daret quod eos accipere jubebat, dicit quod insufflando locutus sit discipulis ut acciperent Spiritum sanctum; eumque insufflando dederit, significans aperte flando a se procedere, quod spirando dabat occulte. Pariter quoque solvens quaestionem, ne Filius sit amborum, quoniam procedit ab ambobus, sicut impietas Ariana calumniabatur, dicens, « Quia si nasceretur Spiritus sanctus, non tantum nasceretur de Patre, nec tantum nasceretur de Filio; » 121.0291D| quoniam procedit ab utroque. Procedit, inquam, non nascitur: sed de ambobus utique nasceretur, quoniam procedit ab ambobus; et diceretur sine dubio Filius amborum. Nunc autem removetur generatio Spiritus, quoniam non est Filius nec Patris, nec amborum; ac propterea non oportuit nasci de ambobus; quoniam qui nativitatem non habet, filietatem refutat, et qui filius non est, nasci nullo modo debuit. Est autem amborum Spiritus procedendo de ambobus. Subvertit igitur Arianam calumniam, falsitatis invidia conflatam, et impietatis malignitate progenitam, asserere cupientem non esse Spiritum de substantia Patris, quia si foret, esset Filius. Sed iste vir catholicus catholica disputatione 121.0292A| demonstrat esse quidem de substantia Patris Spiritum, nec tamen esse Filium; quoniam non est idem procedere, quod est nasci.

Hinc consequenter intulit: « Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens, explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nascitur; sicut non omne quod bipes est, homo est; quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc scio: distinguere autem inter illam generationem et hanc processionem, nescio, non valeo, non sufficio. » Testatur doctor eximius, et haereticorum expugnator vehementissimus, Spiritum sanctum non esse Filium, qui non est natus, sed procedit, non a Patris tantum substantia, sed etiam a Filii. Cum autem sit 121.0292B| utriusque substantiae consors, ut pote consubstantialis, et dicatur de Patre procedere de quo et nascitur Filius, non parva vertitur quaestio, quid sit inter nativitatem et processionem. Et confitetur de illa excellentissima natura non solum sibi, verum nulli mortalium possibile fore distinguere, quid sit inter nasci et procedere; quamvis comprehendatur quod non omne quod procedit, nascatur; attamen omne procedens est quod nascitur: non enim potest aliquid nasci, si non procedat ex eo de quo nascitur, ut filius ex parente. Cum enim ex secretis uteri materni procedit in lucem, dicitur nasci, sed non ita cum procedit ex secretis patris in matrem. Processionem quippe negare non valemus, cum fiat defluxio seminis in uterum matris, de quo postea filius procedens 121.0292C| natus esse dicitur. Non ista dicimus velut alio tempore de Patre processerit Spiritus, et alio de Filio; verum ostendere volentes non omnem processionem esse generationem; omnem autem generationem esse processionem: sicut non omne quod bipes est, homo est; quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc quod ponit exemplum, propter distinctionem ponit nativitatis et processionis; non tamen proprie significans quid sit nasci vel procedere, sed veluti cum dicitur: quid sit species, quid sit genus. Bipes enim genus est ejus speciei quae est homo; et homo species est ejus generis quod est bipes; si genus consideres, et homo, et volatile bipedes sunt; si speciem, homo bipes est. Idcirco dixit: Non omne bipes homo; quoniam hoc generali vocabulo 121.0292D| etiam aves comprehenduntur. At vero cum dixeris hominem, comprehendis omnem quidem hominem simul, sed non omne quod est bipes: amplius enim significat quam homo; et ideo haec definitio nec hominem proprie significat, nec bipedem proprie: sic et processio et nativitas. In processione namque monstratur nativitas, sed non semper: veluti cum dicitur: De ore sapientis procedit mel. Et Psalmista de sole: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Thalamum namque solis secretum quoddam, et ab hominum conspectu remotum significat, unde lucem praebiturus mortalibus singulis diebus procedit. At vero nativitas processionem semper 121.0293A| ostendit, quia nunquam potest fieri sine processione: quidquid enim nascitur, etiam procedit: ac propterea dicit quidem beatus Augustinus quid sit generatio et processio, sed sicut in genere, vel sicut in specie, non vero sicut in proprio; dicit enim haec se nescire, nec propriis finibus illa posse distinguere. Et cur hoc? subjicit causam, inquiens: « Quia et illa et ista est ineffabilis, id est generatio Filii, et processio Spiritus sancti. » Sicut propheta de Filio loquens, ait: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? ita de Spiritu sancto verissime dicitur: Processionem ejus quis enarrabit?

Quibus verbis ostendit et nativitatem Filii, sicut processionem Spiritus sancti, non enarrari posse, quia sint ineffabiles: ac propterea non deberi scrutari 121.0293B| quod non possit enarrari; quia nullo modo possit comprehendi. Debere vero sufficere quod super his Scriptura sancta testatur, natum Filium de Patre, Spiritum vero sanctum procedere, non a Patre solum, verum et a Filio; sicut consequenter insinuat, dicens: « Satis sit ergo nobis, quia non est a seipso Filius, sed ab illo de quo natus est, non est a seipso Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit. Et quia de utroque procedit, sicut jam ostendimus, unde et Spiritus Patris dictus est, ubi legitur: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis. Et Spiritus Filii, ubi legitur: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). » Hic adversus Maximinum Arianum doctor Augustinus agens, ostendit Spiritum 121.0293C| sanctum tam de Patre quam de Filio procedere, quod qui negare contendunt, Ariomanitas se fore confitentur, nec consubstantialem Spiritum sanctum Filio fatentur: quoniam si non procedit ab illo, non est ejusdem substantiae cujus est Filius: ac per hoc jam aut creaturam Spiritum sanctum blasphemabit, aut Filium non omnia quae Patris sunt habere denegabit. Negare vero non potest Spiritum sanctum Spiritum esse Filii, dicit enim Apostolus: Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater (Gal. IV, 6). Quod si est Spiritus Filii, sicut Apostolus confitetur, aut erit subjectus, quod vult Arianus, qui connumerat eum creaturis; aut procedens ex Filio, quod confitentur catholici. Eligant ergo quod volunt imperatores Graecorum: 121.0293D| negare non possunt Spiritum sanctum Spiritum esse Filii; dicant ergo quomodo Filii, si non procedit ab ipso. Nam si processionem negant, praedicant creationem, quod impietatis esse constat Arianae, quia non potest esse Filii Spiritus, si non vel creatus sit, vel procedens ab illo.

Item in consequentibus (cap. 17): « Quid est autem: In principio erat Verbum (Joan. I, 1); nisi in Patre erat Filius? Et ipse Filius interrogatus a Judaeis, quis esset, respondit: Principium qui et loquor 121.0294A| vobis (Joan. VIII, 2). Pater autem principium non de principio; Filius principium de principio: sed utrumque simul, non duo, sed unum principium. Sicut Pater Deus, et Filius Deus, ambo autem simul, non duo dii, sed unus Deus. Nec Spiritum sanctum de utroque procedentem negabo esse principium, sed haec tria, simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium. » Negat esse creaturam Spiritum sanctum, dicens eum esse principium sicut Pater est principium, et Filius principium: sed Pater principium de nullo principio, Filius autem principium, sed de Patre principio: Spiritus quoque sanctus principium non de nullo principio, nec de Patre solum principio, sed de utroque, id est Patre principio Filioque: nec tamen tria principia, sed 121.0294B| unum principium; quemadmodum non tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus, quamvis singulus eorum dicatur Deus: sed hi tres unus Deus.

Item in posterioribus (cap. 21): « Lux de luce, Filius de Patre, et simul ambo lux una: sicut Deus de Deo, et simul ambo utique Deus unus; et hoc totum non sine Spiritu amborum. » Quod dicens testatur eum ab utroque procedere. Nam si Spiritus est Patris, quia procedit a Patre; consequenter quoque Spiritus est Filii, quoniam procedit ab illo: non enim diversa causa dicitur Spiritus esse Patris, et Spiritus Filii, sed una eademque; illa videlicet, quia procedit ab utroque, sicut Spiritus est utriusque. Nam si dicas eum Spiritum Patris, quia procedit de Patre, quaenam causa restat ut dicatur Spiritus 121.0294C| Filii, nisi quia procedat et ab illo? Haec beatus Augustinus adversus Maximinum agens Arianum, de sancti Spiritus processione ex Filio sensit, dixit, scripsit, Arianam perfidiam damnans, catholicae vero fidei pietatem affirmans; cui contradicere quis molitus fuerit, hostis catholicae fidei reperitur.

Hic etiam in collatione dialogi contra Pascentium Arianum disputans (Altercatio Pascentii cum Aug., epist. 178, med.) ait: « Si enim in homine credente ipse totus Deus credendus est habitare, quomodo Filium totum in se Pater, aut Filius Patrem totum non credatur excipere? Ac per hoc ipse in Patre, et Pater in eo manet, et ex Patre et Filio sanctus credendus est Spiritus non solum processisse, sed semper ad agenda opera Trinitatis omnino procedere. » 121.0294D| Unum esse dicit sanctum Spiritum ex sancta Trinitate cooperatorem, qui non solum substantia, verum operatione Patri Filioque copuletur tanquam ab utroque procedens, et cum utroque cooperans: quod non posset facere, si non ab utroque procedendo substantiam et accepisset et accipiat.

CAPUT V. Ex Gennadio et Fulgentio.

Gennadius, Constantinopolitanus episcopus, vir multa lectione antiquorum peritus, in libro Ecclesiasticorum 121.0295A| Dogmatum de Spiritus sancti processione sic loquitur: « Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem eo quod habeat Filium; Filium eo quod habeat Patrem; Spiritum sanctum, eo quod sit ex Patre et Filio. Pater ergo principium divinitatis, principale nomen: quia sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater, a quo Filius natus, a quo Spiritus sanctus non natus; quia non est Filius, neque ingenitus, quia non est Pater; nec factus Spiritus sanctus, quia non est ex nihilo, sed ex Deo Patre, et Deo Filio Deus procedens. » Dilucide satis esse profitetur Spiritum sanctum ex Patre et Filio, quod est de substantia Patris Filiique procedere. Non enim aliter ex utroque poterat esse, si non 121.0295B| substantialiter procederet ab utroque. Propter quod dicit in consequentibus, quod ex Deo Patre et Deo Filio Deus sit procedens. Et cum eum dicat procedentem, negat tamen eum dici debere vel natum, quia non est Filius, vel ingenitum, quia non est Pater.

Fulgentius episcopus, litterarum studiis admodum eruditus, et vitae sanctitate perspicuus, ab Arianis quoque pro catholica fide multa perpessus, in libro Quaestionum de Spiritus sancti processione sic ait: « Sic totum quod est ipsa natura, commune tribus invenitur esse personis, ut aliquid tamen inveniatur, quo proprie unaquaeque persona noscatur: quod tamen nec inveniatur separabile, nec possit esse commune. Nam proprium Patris dicimus esse, quod genuit: proprium dicimus Filii 121.0295C| esse, quod solus de solo Patre natus est, proprium Spiritus sancti quod de Patre Filioque procedit. In his vero propriis nulla est naturae separatio, sed quaedam personalis agnitio. » Dicit hic auctor quid commune, quid proprie unaquaeque sanctae Trinitatis persona noscatur habere; commune quidem inest tribus personis unius naturae consubstantialitas; proprium vero singulis, quod Pater solus genuit, Filius solus natus de Patre solo, Spiritus sanctus quod de Patre Filioque procedit. Qua de re qui recipiunt Patris inesse proprium, quod sit genitor, et Filii proprium, quod sit genitus, recipiant quoque necesse est esse Spiritus sancti proprium, quod de Patre Filioque procedit. Quod si negare contendunt, dicant quid sit ei proprium. Nam processio de 121.0295D| Patre communis est etiam Filio; quoniam omne quod nascitur procedit etiam, ergo secundum doctoris hujus sententiam, proprium est Spiritus sancti quo de Patre Filioque procedit, quod nec Patri nec Filio cernitur esse commune: siquidem Pater de nullo, Filius vero de solo Patre, Spiritus autem sanctus de utroque.

Item in consequentibus: « Non ergo potuit Spiritum sanctum divinitas Filii accipere, cum ipse Spiritus sanctus sic procedat a Filio, sicut procedit a Patre; et sic detur a Filio, sicut datur a Patre. Nec illa natura, unde Spiritus sanctus habet originem, potuit vel exspectare vel accipere largitatem. Spiritus ille totus est Patris, totus est Filii; 121.0296A| quia unus naturaliter Spiritus est Patris et Filii. Proinde totus de Patre procedit et Filio, totus in Patre manet ac Filio; quia sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat. Unde naturaliter hanc habet cum Patre ac Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totus a Patre, totus habeatur a Filio. Non ergo accepit Spiritum sanctum divinitas Filii, cum qua unius est naturae Spiritus sanctus, et ex qua habet quidquid habet, imo de qua est hoc quod est; quia quod naturaliter habet, hoc est. » Locus iste tractatur de plenitudine divinitatis Christi, et de ipsius humanitate: humanitatem quidem dicit accepisse Spiritum sanctum, non quidem ad mensuram, quia divinitatis plenitudo consistit in illa, sicut Evangelium testatur, dicens de Christo: 121.0296B| Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Veritas ad divinitatem, gratia refertur ad donum. Ut enim homo de Virgine natus perfectus esset Deus, sicut perfectus est homo, non merito, sed gratiae divinae dono percepit. At vero divinitas naturaliter habet, ut sit plena atque perfecta, nullius indiga, nec minorationem valens accipere, nec augmentum sustinere. Secundum hanc divinitatis plenitudinem Filius Dei Christus non potuit Spiritum sanctum accipere, quandoquidem ipse Spiritus sanctus sic procedat ab ipso, sicut et a Patre procedit, et detur ab illo nihilominus, quemadmodum datur a Patre. Qua de re divinitas Filii, de qua sumit originem Spiritus sanctus, non valet accipere largitatem ejus, 121.0296C| cui sit causa existendi: est enim ille Spiritus totus Patris, et totus Filii; et cum sit amborum totus, vel alterutrius totus, non convertibilitate fit, ut Pater et Filius dicantur esse Spiritus sanctus velut ab illo suscipientes essendi causam; nec solus Filius Spiritus sancti Filius, velut ab illo percipiens existentiam, quoniam naturaliter unus Spiritus est tam Patris, quam Filii, percipiens ab illis essentiam. Proinde sicut beatus Fulgentius testatur, totus de Patre procedit, et totus de Filio: non enim pars illius a Patre, pars quoque procedit a Filio; neque pars manet ejus in Patre, pars rursus in Filio. Est enim insecabilis, et impartibilis, neque ex diversis compositus: et sic manens ut procedat, sic procedens ut maneat. Naturaliter enim habet cum Patre 121.0296D| ac Filio plenitudinem unitatis, et unitatem plenitudinis, et totus habetur a Patre, et totus habetur a Filio. Non ergo divinitas Filii Spiritum sanctum accepit, quem prius non habuit, cum sit Spiritus sanctus ejusdem naturae cujus est Filius, utpote de quo accepit quidquid habet, imo de quo est hoc quod est; quoniam substantialiter de divinitate Filii est. Quibus omnibus evidenter ostenditur Spiritus sancti processio non minus esse de Filio quam de Patre: quod quisquis negare intenderit, negabit pariter Spiritus sancti subsistentiam: quoniam non potest subsistere, nisi essentiam accipiat ab illo de quo procedendo subsistit. Hoc sanctus Fulgentius adversus Arianam perfidiam disputans de Spiritus 121.0297A| sancti processione locutus est, approbans verissime dici tam a Patre quam a Filio procedere Spiritum sanctum, quoniam sit utriusque Spiritus, essentiam accipiens ab utroque; quod qui negat, monstratur Arianae perfidiae obnoxius esse.

CAPUT VI. Ex Athanasio.

Sed ad Athanasium, Alexandrinum episcopum, revertamur, quem in exordio catholicorum testium primum posuimus, ut is sit clausula testificationis de processione sancti Spiritus a Filio, qui fuit initium. In libro namque secundo de propriis Personis, et de unito nomine divinitatis adversus Arianos sic ait: « In hoc sane alius est Pater in persona, quia vere genuit; et in hoc est aliud Filius a Patre 121.0297B| in persona, quia vere ab eo genitus est. Sed in hoc alius est in persona Spiritus hic principalis paraclitus a Patre et Filio, qui in Pentecoste in apostolos effusus est, quia vere de unita divinitate Patris et Filii procedit. » Hic auctor singularum proprietatem personarum distinguens, et unitate divinitatis conjungens, ostendit quid singulis sit proprium, quid commune. Proprium Patris esse dicens, quod genuit; in quo nec Filio nec Spiritui sancto participatur, alioquin non ei esset proprium Patris vocabulum: et Filius in hoc discernitur a Patre quod genitus sit, ille genuerit; sed nec in generationis proprietate Spiritus sancti communionem recipit ullam, quoniam cum hic sit genitus, illo 121.0297C| non esse genitus approbetur. Spiritus autem sanctus hoc rursus habet proprium, ut nec genuerit, nec genitus sit, sed de unita Patris et Filii divinitate procedat; in quo nec Patri nec Filio communicat. Pater enim de nullo, Filius de solo Patre, Spiritus autem sanctus de Patre Filioque. Quod qui negare contendit, ostendat unde Spiritus sancti persona distinguatur a Patris Filiique proprietate. Et hae tres personae sanctae Trinitatis suis proprietatibus cum distinguantur a singulis, divinitatis unitate sociantur, ut nullam contineant in divinitatis communione differentiam, sed sit in personis proprietas, in divinitate indifferens unitas.

Item in libro septimo: « Cur qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9), indicat, si non est in 121.0297D| his una invisibilis imago naturae veritatis? Cur legitis, servari veritatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), si eum de ipsa unita divinitate Patris, et Filii esse non accipitis? Cur legitis vas electionis dixisse: Omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 18), si eum vos de unita vera deitatis natura discernitis? » Testatur Filium ejusdem naturae esse cujus sit Pater, quod negabant Ariani, quoniam sit in Patre Filioque una invisibilis imago naturae veritatis. Testatur et Spiritum sanctum ejusdem substantiae fore cujus sit et Filius, quoniam existat de unita 121.0298A| deitate Patris et Filii: quod dicens, liquido monstrat quod procedat ab utroque: cum enim sit deitas Patris et Filii sic unita, ut nullam differentiam recipere possit, non potest procedere Spiritus de deitate Patris, nisi procedat et de Filii. Quemadmodum nec de Filii deitate, nisi procedat etiam de Patris; alioquin unita deitas Patris et Filii non erit jam indifferens, si procedat Spiritus de deitate Patris, et non pariter procedat de deitate Filii: ac per hoc jam non erit unita: quod est impium et Arianum. Dicatur ergo, secundum fidem catholicam, quod beatus Athanasius confitetur, Spiritum sanctum de unita deitate Patris et Filii esse. Item testatur quod unum Spiritum potaverimus. Quod dicens, approbat non alium esse Patris Spiritum, et alium Filii, sed qui 121.0298B| sit Filii, sit etiam Patris, ipseque est de unita vera deitatis natura, id est, Patris Filiique substantia, quae tanta unitate consistit, ut nulla separatione dividatur; cujus substantiae dum Spiritus sanctus sit quoque unus, approbatur evidenter a Patre Filioque procedere, quibus in unita natura deitatis conjungitur.

Item infra: « Hypocritae, quemadmodum suscipitis: Haec omnia operatur atque idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11), si eum de unita deitatis operatione secernitis? Unita deitas totius est sanctae Trinitatis, in qua pariter consistit et persona Spiritus sancti, sine qua nec Trinitas erit. » Ergo dicens deitatem unita operatione conjungi, testatur Spiritui sancto Patrem Filiumque 121.0298C| cooperari; nec posse natura secerni quos eadem operatio conjungit. Consequenter ergo de unita constat natura Patris Filiique Spiritus, quibus et substantia jungitur et operatione. Item: « Hypocritae, quomodo accipitis dictum fuisse: Idem Spiritus, idem et Dominus, idem et Deus (Ibid., 4, 6); si eum vos verum Deum de vera natura, in omnibus mirabilia operantem non suscipitis? » Spiritum et Dominum dicit et Deum: et verum quidem Deum de vera natura. Dum dicit de vera natura, confitetur non a se fore Spiritum sanctum, sed de vera natura Patris Filiique. Sicut enim naturae veritate Pater et Filius non separantur, sic Spiritus sanctus de utriusque subsistit vera natura: quoniam non potest procedere de natura Patris, si non etiam procedat 121.0298D| de natura Filii: quoniam quae natura Patris est, eadem est et Filii. Et dicendo beatus Athanasius Spiritum sanctum verum Deum de vera natura, nec addendo Patris vel Filii, profecto dat intelligi de utriusque vera natura verum Deum Spiritum sanctum esse, in omnibus mirabilia operantem.

Item: « Hypocritae, per quem subministratur sermo sapientiae, sive verbum scientiae, sive fides, sive gratia sanitatis, sive operatio virtutum, sive prophetia, sive separatio Spirituum, nisi quoniam de unita plenitudine est? » Haec omnia quae commemorat, 121.0299A| dona sancti Spiritus esse nemo fidelium ambigit. Inferens autem in conclusione haec Spiritum sanctum posse, quoniam de unita plenitudine est, profecto confitetur quod de Patre Filioque procedit. Unita namque plenitudo divinitatis Patris est et Filii: nam cum sit plena divinitas Patris, et plena divinitas Filii, quia perfecta, quia non valens augeri; ita tamen unita, ut non duae plenitudines, sed una plenitudo; sicut nec duae deitates, sed una deitas et dicatur, et existat; et de hac unita plenitudine Patris et Filii procedit, plenus et ipse consistens Deus, quia non valens augmenti recipere quantitatem. Si enim juxta novam haeresim de Patre tantum procedit Spiritus, non de unita plenitudine procedit, quoniam non est illic communitas Filii, 121.0299B| singularitas ubi est Patris. Est autem hoc falsum atque haereticae pravitatis plenum. Dicatur igitur juxta beati Athanasii sententiam, de unita plenitudine procedere Spiritus sanctus, quoniam consistit de vera deitate tam Patris quam Filii verus Deus.

Item infra: « Ergo quia dixit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6), cognosce hoc Verbum substantivum non aliunde quam de Patre proprium natum fuisse; sed et Spiritum oris ejus eum Spiritum dixit, qui de ipsa unita substantia processit. » Ariani negabant tam Filium quam Spiritum sanctum Patris esse consubstantiales, et ideo per totius disputationis textum praesentem tam Filii quam sancti Spiritus consubstantialem deitatem Patri contendit approbare: 121.0299C| quemadmodum loco praesenti, Verbo Domini coelos firmatos dicens, Filii divinitatem; Spiritu vero oris ejus omnem virtutem eorum, Spiritus sancti consubstantialitatem significat. De quo subjungit etiam, quod de ipsa unita substantia processit. Insinuans profecto quod de Patre Filioque procedat, quorum est unita substantia. Hinc consequenter ait: « Sic autem invenimus non ex alia natura quam de ipsa. » Subauditur esse Spiritum sanctum. Blasphemabant Ariani Spiritum sanctum ex alia natura fore quam sit Pater: nam contendebant eum esse creaturam. Quos explodens beatus Athanasius, dicit eum non ex alia natura esse quam Pater, et de unita substantia Patris Filiique processisse. Ac per hoc testatur unitam esse Patris et Filii et Spiritus sancti 121.0299D| substantiam, quam Graeci dicunt οὐσίαν et unitam ejusdemque esse Trinitatis operationem.

In libro octavo: « Quomodo ergo duo ligna conjuncta missa in fornacem ignis, et de duobus lignis procedit flamma inseparabilis, sic de Patre et Filii virtute procedit Spiritus sanctus, ipsam virtutem deitatis habens. » Nemo putet Deum Patrem et Deum Filium tanquam duo ligna unius flammae voluisse dicere beatum Athanasium subjectos Spiritui 121.0300A| sancto, verum de rebus materialibus sumpsisse similitudinem ejus rei, quae non est materialis, vel loco divisibilis; et non ex toto, sed pro parte: non enim creatura potest ex omni parte Creatori consimilis inveniri, qua de re sensum debemus potius intelligentiae perpendere. Dicit enim, non quia Spiritus sanctus de Patre Filioque procedit tanquam de duobus lignis unus ignis et inseparabilis, Spiritum sanctum idcirco separabilem videri; vel tanquam duos spiritus, unum Patris et alterum Filii, sed unum eumdemque Spiritum sanctum, unam eamdemque deitatis virtutem habentem, quam habet Pater et Filius, a quibus procedit. Nec hoc vel impossibile, vel incredibile videri, quoniam in rebus materialibus inveniatur aliquid de duobus nasci 121.0300B| quod singulariter subsistat, nec dualitatem recipiat. Item in eodem libro: « Pater in Filio, et Filius in Patre; Spiritus autem sanctus conjunctio divinae virtutis, et unitas Trinitatis. » Haec dicens ostendit Spiritum sanctum charitatem esse Patris et Filii, neque enim aliud est quo potentius et convenientius unitas sanctae Trinitatis perficiatur. Non tamen sic accipiendum hic charitatem, quae est Spiritus sanctus, ut sit qualitas, et non substantia, cum una sit persona sanctae Trinitatis. Conjunctionem autem appellat Spiritum sanctum, vel unitatem Patris et Filii, quoniam de utroque procedens utrumque conjungit, manens ipse non divisus, non separatus, et consubstantialis, quoniam sanctae Trinitatis unus existit.

121.0300C| Item in libello Fidei (lib. II de fidei unitate ad Theophilum) sic ait: « Pater verus genuit Filium verum, Deum de Deo, lumen de lumine, vitam ex vita, perfectum de perfecto, totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed genitum, non ex nihilo, sed a Patre, unius substantiae cum Patre: et Spiritum sanctum verum Deum, non ingenitum, neque genitum, non creatum, nec factum, sed Patris et Filii, semper in Patre et Filio. » Et hic Spiritum sanctum nec genitum dicit esse, nec ingenitum, eo quod Filius sit genitus, sicut superius dixit, Pater autem ingenitus, nec tamen propterea vel creatum, vel factum, cum sit Patris et Filii Spiritus, semper in Patre et Filio permanens. Dicens autem Patris Filiique esse Spiritum, non tamen creatum, neque 121.0300D| factum, ostendit ab utroque procedentem, qui tanquam consubstantialis et coaeternus in Patre sit semper et in Filio, quo sanctae Trinitatis unitas nec loco nec tempore separabilis exstat. Item in libro decimo ponens testimonium Apostoli dicentis: « Quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus (I Cor. II, 16). » Quo posito subjungit: « Sensum autem Jesu Christi in substantia propria Apostolus Spiritum sanctum esse 121.0301A| professus est. » Substantiam propriam Christi beatus Athanasius appellat divinitatem ejus, cujus substantiae sensum Spiritum sanctum esse profitetur: sensum autem in hoc loco non secundum humani corporis vel auditum, vel visum sentiendum, sed secundum quod appellamus sensum animi, intellectum ejus significare volentes. Dicit autem intellectum Jesu Christi Spiritum sanctum, non quod non intelligat a se, ut intellectus ejus sit Spiritus sanctus; est enim sapientia Patris: Attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1); sed ideo vult Christi sensum accipi Spiritum sanctum, ut nos instruat de Christi substantia Spiritum esse sanctum: sicut enim sensus animi non potest ab animo separari, nec aliunde 121.0301B| quam ab animo nascitur, ita Spiritus sanctus cum dicatur secundum Apostolum sensus esse Jesu Christi, non a substantia divinitatis Christi separatur, nec aliunde quam ex ea procedit; est enim consubstantialis Filii, processionem habens ipsius de divina substantia.

Et posterius: « Audientes ergo et Salvatorem dicentem: Ego sum vita (Joan. XIV, 6); et Paulum scribentem: Lex enim Spiritus vitae (Rom. VIII, 2); et rursum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6); videntes etiam Unigenitum in faciem apostolorum inspirantem, et dicentem: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); inspirationem Filii in propria vita et substantia manentis, Spiritum esse docemur. Et neque genitum, neque 121.0301C| creatum esse a Filio sapiamus. » Quibus omnibus instruimur Spiritum sanctum de Filio procedere, et in propria vita substantiaque manere. Et licet inspiretur a Filio, quod est eum de Filio procedere, non esse tamen neque creatum, neque genitum ab illo. Non est enim neque Filius, neque creatura Spiritus sanctus. Quibus evidenter instruit ejusdem Spiritum sanctum esse substantiae cujus est et Filius, utpote procedens ab illo; nec qui sit unus de creaturis, sed creaturarum sanctificator. Unde cum dicit eum secundum Apostolum Spiritum Filii, non vult eum intelligi subjectum, quia non est creatus; sed vult ut intelligatur procedens, non tamen genitus, quia non est Filius. Accepit tamen de substantia Filii propriam existentiam, quoniam est una sanctae 121.0301D| Trinitatis persona.

Item in libro Disputationis adversus Arium: « Apparet Spiritum sanctum a Patris et Filii substantia non esse alienum, dum non a seipso tanquam alienus et extraneus, sed utpote unius ejusdemque naturae socius, quae Patris et Filii communia sunt agit et loquitur; nam si de propriis loqueretur, non solum a Patre alienus, sed et fallax et deceptor procul dubio haberetur. Quoniam, ut ait Filius: Omnis qui loquitur mendacium, de propriis loquitur (Joan. VIII, 44), et ideo hic verum loquitur, quia non de proprio, id est, non a semetipso, sed Patris et Filii quae loquenda sunt loquitur: De meo, inquit Filius, accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et ut ostenderet 121.0302A| hoc esse a se accipere, quod est etiam de Patre sumpsisse, ait: Ideo dixi, De meo accipiet, quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Ibid., 15). Vides ergo Spiritum sanctum a Patre et Filio non esse discretum, dum ea loquitur quae Patris et Filii propria esse noscuntur. » Luce clarius ostendit Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere et ambobus esse consubstantialem. Ait enim eum a Patris et Filii substantia non esse alienum, quoniam non sit a semetipso, sed ab eis a quibus procedit: et quoniam sit ejusdem naturae substantiaeque cujus est Pater et Filius, non loquitur propria, sed quae Patris et Filii sunt communia. Non enim est a seipso, et idcirco quae loquitur, eorum esse constat a quibus accepit, ut et sit, et agat, et loquatur. Sicut nec de 121.0302B| propriis loquitur, sed a Patre quod loquitur accepit. Omnis qui loquitur mendacium de propriis loquitur (Joan. VIII, 44); et idcirco beatus Athanasius Spiritum sanctum dicit verum loqui, quia non loquitur de proprio, non enim est a seipso, sed ea loquitur quae sunt Patris et Filii; quoniam sicut consubstantialis est illis, ita percepit ab illis quae loquitur, non prius existendo, et postea accipiendo, sed procedendo accipiens. Et inducit Filium dicentem: De meo, inquit, accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et cur hoc dixerit, exponit cum subjungit: Hoc est, inquiens, de Filio accipere, quod est etiam de Patre sumpsisse: quoniam Pater et Filius sicut substantia non separantur, ita in processione sancti Spiritus nullo modo dividuntur. Idcirco subjungit Filium dixisse: 121.0302C| Propterea, inquit, dixi: De meo accipiet, quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Ibid., 15). Ostendens Spiritum sanctum cum procedit a Patre, procedat et a Filio; et cum procedit a Filio, procedat etiam et a Patre. Unde in fine concludens ait, Spiritum sanctum a Patre Filioque non esse discretum, quibus et natura jungitur et operatione. Nam ea loquitur et ait quae Patris et Filii propria esse noscuntur, ab utroque procedens, ab utroque percipiens sicut essentiam, sic operationem, indivisus ab eis tam voluntate quam virtute, utpote unus ipsius ejusdemque sanctae Trinitatis existens. Haec beatus Athanasius de processione sancti Spiritus dogmatizans, approbat eum procedere tam de Patre quam de Filio. Cui Graecorum imperatores si velint contradicere, videant 121.0302D| in professione sanctae Trinitatis quos sequantur auctores. Nam istius beatissimi catholicissimique viri auctoritatem omnis catholica Christi amplectitur Ecclesia, veneratur et defendit.

Sufficiant ista nos dixisse de Spiritu sancto, auctoritatem majorum sequentes, sanctarumque Scripturarum magisterium imitantes, nos quidem approbare volentes quod Deus sit et consubstantialis Patri Filioque coaeternus, et per omnia similis potentiae, similis virtutis, unius ejusdemque majestatis. Haec namque quaestio sanctorum disputatione Patrum ventilata atque determinata est, expugnantium perfidiam haereticorum, qui de Spiritu sancto male sentientes negabant eum esse Deum verum: nobis autem 121.0303A| ex hoc non multa disputandi necessitas incubuit, quamvis non pauca sint a nobis ex hoc dicta, cum se locus obtulit. De processione vero ipsius plura sunt dicta, de qua quaestio nata est; quae sufficere credimus pietatem amantibus, et veritatem diligentibus, magisque sapientiae lumen quam tenebras erroris sectantibus. De quibus utrisque loquitur Spiritus sanctus in Salomone, dicens: Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et festinabit accipere (Prov. IX, 8). Et rursum: In auribus insipientium ne loquaris: non enim recipient nisi dixeris illa quae versantur in corde eorum (Prov. XXIII, IX). Quapropter videant Spiritus sancti calumniatores ne nolentes recipere sapientiae disciplinam, illis comparentur, qui suam praeferre volunt insipientiam sanctarum 121.0303B| regulis Scripturarum. Hos tamen modernos, non disputatores, quia nihil ex ratione vel redargunt, vel astruunt, sed novitatis assertores, quibus similes esse dicamus? Cum enim negare volunt Spiritum sanctum de Filio procedere, unde quod dicunt comprobent, nullam vel ratiocinationem, vel auctoritatem ostendunt: unde tumor potius levitatis esse videtur, quam prudentiae gravitas. Adeo denique 121.0304A| arrogant sibi, ut quidquid asserunt, auctoritas esse videatur: similes eis qui caeci non videntes lucem, jurant solis praesentiam non esse super terram, cum dies sereno lumine fulgeat. Sed dicamus illis quod Salvator Judaeis loquitur: Scrutamini Scripturas: illae sunt enim quae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Sic et isti sacrarum volumina Scripturarum scrutentur. Et illae sunt quae testimonium perhibent quidem Spiritui sancto quod de Patre Filioque procedat. Evolvant catholicorum dogmata Patrum; et reperient unde suum corrigant errorem, deponantque stultitiae tumorem, quo putant sibi potius quam veritati credendum, et majorum auctoritatem suae vesaniae postponendam: discant prius quod appetunt docere, ne dum imperitiam suam pro summa peritia 121.0304B| voluerint jactare, similes isti fiant, qui postquam elatus est in sublime, dicente Salomone, stultus apparuit.

Verum tempus est jam ad reliqua quae criminose proferunt, transire, quibus dum gestiunt Latinos reprehendere, quam sint ipsi reprehensibiles, liquido demonstrant.

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. De diversis Ecclesiae consuetudinibus. Quid in Ecclesia uniformiter ab omnibus tenendum. Mutantur aliquando consuetudines. 121.0303C|

Objecta quae sequuntur dum sapientiae parum, imperitiae vero non parum continere videantur, poterant omitti, si non minus prudentibus erroris scandalum viderentur posse parturire. Dum enim talia sint quae formam pietatis videantur ostendere, plurimos valent incautos decipere, non valentes discernere quid inter veram simulatamque distet religionem. Etenim cum nihil de dogmate fidei contineant, in quo Christianitatis plenitudo consistit, verum consuetudinem suae Ecclesiae tantummodo narrent, nihil isthinc vel approbandum, vel refutandum nostrae restabat Ecclesiae. Non enim continetur in hoc illud Apostoli dicentis: Obsecro vos ut idem 121.0303D| dicatis omnes; et non sint in vobis ulla schismata (I Cor. I, 10). Quae sint autem de quibus obsecrat idem sentire, idem loqui, nec ullam fieri divisionem, monstrat alibi, dicens: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et pater omnium, qui super omnes est, et in omnibus vobis (Ephes. IV, 5, 6). In his enim nulla fit diversitas credentium, quando sanctae Trinitatis confessionem, et Salvatoris nostri Jesu Christi nativitatem ex Virgine, passionem, mortem, resurrectionem, in coelos ascensionem, ad dextram Patris consessionem, et corde credimus, ut justificemur, et ore confitemur, ut salvemur: sed et ipsum venturum tam vivorum quam mortuorum judicem: et unum baptisma in nomine Patris et Filii 121.0304B| et Spiritus sancti, aequali confessione quicunque sumus Christiani tenemus et confitemur. In his enim 121.0304C| obsecrat nos Apostolus idem sapere, non diversa sentire.

Caeterum consuetudines Ecclesiarum nec eaedem sunt omnes, nec ab omnibus possunt uniformiter haberi. Principio siquidem nascentis Ecclesiae apostolorum Acta testantur quod qui Hierosolymis erant credentes, nihil proprium possidebant: possessiones autem quas habebant, vendebant, earumque pretia coram pedibus apostolorum ponebant, distribuebantque singulis prout cuique opus erat: erant enim eis omnia communia (Act. IV, 34, 35). At vero de gentibus qui crediderant non eadem religionis forma detinebat; scribitur enim in eisdem Actis apostolorum, quae per apostolos praecepta susceperant, quaeque 121.0304D| servantes salutis aeternae participes existerent. Haec autem erant, ut abstinerent se a simulacrorum cultura, a fornicatione, et sanguine, et suffocato: nihil enim supra voluerunt eis imponere, sicut litterae testantur credentibus de praeputio ab apostolis missae, in quibus hoc ferebatur: Visum est, inquiunt, Spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria; ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, etc. Et in conclusione: A quibus custodientes vos bene agetis (Act. XV, 28, 29). Quis non videat diversam esse religionis consuetudinem; nihil proprium possidere, sed communiter vivere, et omnia sua retinere, neque nisi paucissimis praeceptis mancipari? Aliud est namque perfectionis summam assequi; quod 121.0305A| fecerunt qui cuncta sua vendentes pauperibus ea distribuebant, et pauperem Christum ipsi pauperes effecti sunt secuti: aliud autem qui vix praecepta pauca complectentes inter initia religionis continebantur, nec tamen ob hoc alieni facti sunt ab eis qui summa tenebant, isti qui minima, veluti dicam, praecepta sectabantur. Etenim licet observantiae fuerint qualitate dispares, fidei tamen unitate sociabantur.

Eusebius Caesariensis episcopus in Historia ecclesiastica (lib. II, cap. 16) scribit de credentibus qui morabantur Alexandriae, quod religionis fervore detinebantur, quam excellenti conversationis philosophia sese gerebant. Ait ergo: « Primo omnium renuntiant cunctis facultatibus suis, qui se ad hujusmodi 121.0305B| philosophiam dederint, et bonis suis quibus intersunt, cedunt. Tum deinde quod omnes etiam vitae sollicitudines procul abjiciant, et extra urbem egressi in hortulis, vel exiguis quibusque agellulis degant, refugientes imparis propositi consortia, et vitae dissimilis contubernia: scientes impedimento esse haec arduum volentibus iter virtutis incedere. » Et post alia: « Est autem, inquit, in singulis locis consecrata orationis domus, quae appellatur semnion, vel monasterium. Semnion autem significare potest honestorum conventiculum, in quod secedentes honesta et casta vitae mysteria celebrant. Nihil illuc prorsus quod ad cibum potumque pertinet inferentes, vel reliqua humani corporis ministeria, sed legis tantum libros, et volumina prophetarum, hymnos quoque 121.0305C| in Deum, caeteraque his similia. In quorum disciplinis et exercitiis instituti, ad perfectam beatamque vitam studiis jugibus coalescant. Ab ortu autem diei usque ad vesperam omne eis spatium studiorum exercitiis ducitur: quibus ad divinam philosophiam per sacras litteras imbuuntur; Patrum leges in allegoricam intelligentiam deducentes; quoniam formas esse et imagines ea quae in legis littera scripta sunt, opinantur, latentis intrinsecus profundi cujusdam divinique mysterii. » Et in consequentibus: « Continentiam vero velut quoddam fundamentum primo in anima collocant; et ita demum reliquas super hanc pergunt aedificare virtutes. Cibum potumque nullus eorum capit ante solis occasum; videlicet tempus lucis cum philosophiae studiis, curam vero 121.0305D| corporis cum nocte sociantes. Nonnulli autem etiam post triduum in communionem veniunt cibi, quos scilicet edacior studiorum fames perurget. Jam vero hi qui in eruditionibus sapientiae, et in profundiore intelligentia sacrorum voluminum conversantur, tanquam copiosis dapibus inhiantes, expleri nequeunt, et contuendo acrius inflammantur, ita ut nec quarto jam, nec quinto, sed sexto die demum, non tam desideratum 121.0306A| quam necessarium corpori indulgeant cibum. »

Haec scribens de conversatione credentium, non Alexandriae tantum, verum per Aegyptum passim inhabitantium, docet quantum istorum conversatio distabat a caeteris per totius orbis amplitudinem credentibus. Siquidem hi desiderio patriae coelestis adeo incaluerant, ut his merito diceretur: Vestra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). In carne siquidem commorantes, angelicam, ut ita dixerim, in terris vitam agebant. Fertur enim per beatum Marcum evangelistam, quem miserat apostolus Petrus a Roma Alexandriam ut Evangelium Christi illi regioni praedicaret, fuisse sic institutos. Num vero propterea caeteras in orbe toto Christi Ecclesias 121.0306B| longe aliter degentes, sua communione privarant, vel in suos ritus suamque consuetudinem transmutare gestiebant? Noverant enim unicuique non solum hominum, verum etiam Ecclesiae datam esse gratiam secundum mensuram donationis Christi; nec tamen isti, quia continentiam velut fundamentum quoddam primo consecrandam constituerant, nuptias condemnabant: nisi forte putandum apud eos episcopos atque presbyteros uxores duxisse, apud quos constat ipsos etiam laicos nuptiis abstinuisse. Sed neque prandebant omni Sabbato, quos constat usque ad vesperam continuata perduxisse jejunia; plurimosque illorum in tertia vel sexta die cibum corpori vix praebuisse.

Videant igitur Graecorum sapientes, vel certe principes, 121.0306C| quam juste reprehendant Romanos in Sabbato jejunantes. Ergo reprehendant et istos omni die jejunantes; reprehendant etiam totam hebdomadam jejunio continuantes. Quod quia stultum esse cernitur, ex hoc saltem velim vel imprudentiae, vel levitatis suae perspiciant errorem, et studeant potius virtutis imitatores existere, quam jejunantibus derogare. Non enim, ait Apostolus, regnum Dei est esca et potus, sed justitia et pietas (Rom. XIV, 17). Et Salvator diabolum non prandendo, sed jejunando vicit (Matth. IV). Nec suae consuetudinem religionis omnes Christi velint Ecclesias tenere; cum videant tam apostolorum temporibus, quam discipulorum eorum, diversas observationum institutiones fuisse; nec tamen fide diversos, licet observantia dispares exstiterint.

CAPUT II. Item de diversis Ecclesiae consuetudinibus. Jejunium quadragesimale diversimode olim celebratum, variorum ciborum usus. Ritus diversi. Quot olim apud Judaeos sectae. 121.0306D|

Scribit Apostolus Thessalonicensibus: Vos enim, inquit, imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei 121.0307A| quae sunt in Judaea in Christo Jesu (I Thes. II, 14). Ista dicens ostendit etiam Ecclesias credentium de gentibus non ejusdem esse virtutis, verum diversi muneris, ac per hoc diversae quoque consuetudinis. Quod etiam beatus Hieronymus in Prologo epistolarum Pauli testatur, dicens: Non eas ordinem ut scriptae sunt, sed quemdam graduum tenere provectum; ut primum locum epistolae contineant, quae missae fuerant ad Ecclesias, quibus minor observantiae doctrina vel virtus inerat. Medium vero teneant, quae missae fuerant his quae jam ab initiis recesserant, necdum tamen perfectionis culmen obtinuerant. Ultimum vero, quae missae fuerant perfectionis gradum obtinentibus, quae tam scientiae quam virtutis eminentia praepollebant, ut infra se multos, supra se 121.0307B| vero nullos haberent. Quid enim in his monstratur, nisi quarum erat differentia in scientia et virtute Ecclesiarum, earum quoque non eadem esset consuetudo religionis. Siquidem longe aliter se gerebant qui Hierosolymis fuerant communiter viventes, et in flactione panis communicantes, et oratione perseverantes, nihil proprium possidentes: atque longe aliter, qui sua quae possederant retinentes, secundum gratiam sibi divinitus impertitam Evangelium Christi, vita, moribus, et fide commendabant. Inter quos plurimum extollit Apostolus Thessalonicenses, quibus donatum est ut eadem paterentur a contribulibus suis, quae passi sunt et hi qui Hierosolymis morabantur a Judaeis.

De varia quoque Ecclesiarum consuetudine Socrates 121.0307C| in Historia ecclesiastica (lib. V, cap. 21) sic loquitur: « Quid vero ex consuetudine quadam per provincias celebratur Pascha, hinc aestimo quod nulla religio easdem videatur servare solemnitates. Nam cum unius sint fidei, plurima tamen disponunt circa Pascha legitima; unde pauca dicenda sunt. Nam in ipsis jejuniis aliter apud alios invenis observari: Romani enim sex ante Pascha septimanas, praeter Dominicam, sub continuatione jejunant. Illyrici vero et tota Hellas, Alexandria quoque ante sex septimanas jejunant; eaque jejunia Quadragesimam vocant. Alii vero ante septem Paschae septimanas jejuniorum facere nascuntur initia. » Et post pauca: « Sed etiam ciborum abstinentiam non similem habent: nam alii omnino ab animatis observant: alii 121.0307D| animantium pisces solummodo comedunt; quidam cum piscibus vescuntur et volatilibus, dicentes haec secundum Moysen ex aqua habere substantiam; alii vero etiam caulibus et ovis abstinere noscuntur: quidam sicco tantum pane vescuntur; alii neque hoc: alii usque ad nonam jejunantes horam, sine discretione ciborum reficiuntur. Et innumerabiles consuetudines apud diversos inveniuntur. Et quia nulla lectio ex hoc invenitur antiqua, puto apostolos singulorum hoc reliquisse sententiae, ut unusquisque operetur non timore, non necessitate, quod bonum est. Sed etiam circa celebritatem collectarum quaedam diversitas invenitur. Nam dum per Ecclesias in universo terrarum orbe constitutas, die 121.0308A| Sabbatorum per singulas hebdomadas sacrificia celebrentur, hoc in Alexandria et Roma quadam prisca traditione non faciunt. Aegyptii vero Alexandriae vicini, et Thebaidis habitatores, Sabbato quidem collectas agunt, sed non sicut moris est sacramenta percipiunt: nam postquam fuerint epulati, et cibis omnibus adimpleti, circa vesperam oblatione facta communicant. Rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur, easque doctores interpretantur; et omnia fiunt praeter solemnem orationis morem. » Item infra: « In eadem Alexandria lectores, et psalmi pronuntiatores, indifferenter fiunt, sive catechumeni, sive jam Christiani, dum omnes Ecclesiae jam fideles in his ordinibus habere videantur. Ego quoque cognovi in Thessalia aliam 121.0308B| consuetudinem: dum quidam clericus ante clericatum legitime duxisset uxorem, quia cum ea mistus fuerit post clericatum, abdicatus est; dum in Oriente cuncti spontanea voluntate, et non aliqua necessitate, etiam episcopi semetipsos abstineant. Plurimi enim eorum etiam episcopatus tempore ex legitima uxore etiam filios habuerunt. Hoc quoque in Thessalia servari cognovi, quoniam apud eos in diebus Paschae tantummodo baptizatur; quapropter plurimi sine baptismate moriuntur. In Antiochia vero Syriae altare non ad Orientem Ecclesiae, sed magis ad Occidentem habent. In Hellada, Hierosolymis, et Thessalia ad tempus vespertinum orationes similes Novatianis Constantinopolim degentibus habent. In Caesarea Cappadociae, et Cypro, die Sabbati et Dominico 121.0308C| circa vesperam cum lucernariis episcopi atque presbyteri Scripturas interpretantur. In Alexandria presbyter non facit sermonem; et haec res initium accepit ex quo Arius Ecclesiam conturbavit. Romae Sabbata universa jejunant. In Caesarea Cappadociae eos qui post baptisma delinquunt, a communione suspendunt. Novatiani circa Phrygiam binubos non recipiunt. Constantinopolim vero, neque aperte recipiunt, neque palam removere noscuntur: in occidentalibus vero partibus aperte recipiunt. »

Longum fiet si cuncta voluerimus colligere, quae per Ecclesias toto orbe dispositas multiplex varietas observare dignoscitur, vel antiquitus observasse deprehenditur. Sed sufficiat ista breviter ex unius scriptoris historia collegisse, et hoc Graeci: quatenus 121.0308D| imperatores intelligant Graecorum quam injuste, quam imperite Romanos redarguant, quod suas consuetudines per omnia non observent. Cogant ergo universum Ecclesiarum Christi corpus toto orbe diffusum in suarum leges consuetudinum, et tum si valent Romanos dijudicent super suae varietate religionis, quod a Constantinopolitana diversi videantur haberi consuetudine. An certe doctiores sunt apostolis, aut ex antiquorum lectione possunt ostendere suam potiorem fore Romana consuetudinem? Historiographus siquidem illorum testatur, singulorum hoc reliquisse sententiae sanctos apostolos, ut unusquisque non timore, non necesitate, quod bonum est operetur; sed magis propriae voluntatis 121.0309A| judicio. Siquidem cum sint unius omnes fidei, diversa tamen disponunt tam circa Pascha legitima, quam circa jejuniorum observationes, aliis plures, aliis pauciores jejuniorum dies celebrantibus. Nec ipsa jejunia sua vel escarum, vel temporis similitudine, vel aequalitate frequentantibus, verum singulos vel provinciae suae, vel majorum consuetudine, vel corporum viribus, fore contentos. Collectas quoque, id est conventus populi, nec eodem tempore, nec uno more omnes tenent Ecclesiae: siquidem aliter Alexandrini et Romani; aliter Aegyptii atque Thebani eas celebrant: nam nec Romani nec Alexandrini die Sabbato conventus faciunt, quod facere comprobantur in universo Oriente Christi Ecclesiae, et Aegyptii quidem sive Thebaidae commorantes, 121.0309B| quanquam conventus, id est collectas, faciant die Sabbato, non tamen sacramenta corporis et sanguinis Christi accipiunt jejuni, sed ad vesperam post ciborum repletionem contra totius orbis consuetudinem. Addunt etiam suae consuetudini Alexandrini quartam et sextam feriam, quibus quidem conventus faciunt Scripturas sacras legentes, doctoribus eas interpretantibus, non tamen solemnem oblationis morem in his diebus agunt; nec tamen propter ista a caeteris orientalibus Ecclesiis excommunicantur, a quibus esse diversi videntur. Thessalia quoque cum diversae sit consuetudinis a caeteris orientalibus: nam post clericatus susceptionem, non patiuntur aliquem, sicut historiographus ille testatur, etiam propriam quam ante clericatum legitime duxerat, 121.0309C| cognoscere uxorem, quod si fecerit, ministerio privatur; cum per caeteras Orientis Ecclesias nullus hac lege constringatur, verum proprio relinquatur judicio suaeque voluntatis arbitrio, ut non solum reliqui gradus ecclesiastici, verum presbyteri et episcopi proprias quas ante ordinationem legitimas habuere uxores, si velint, retineant; non tamen liceat non habentibus ducere, nec prioribus defunctis secunda sortiri matrimonia. Nec tamen haec diversitas a communione quemquam segregat, cum consuetudo discernat. In baptismatis quoque tempore diversitatem Thessalonicensis Ecclesia gerit a caeteris; quandoquidem in Paschae tantummodo baptizat, cum duo sint tempora majorum auctoritate baptismati decreta, Paschae videlicet et Pentecostes.

121.0309D| Quid Antiochiae Syriae memorem, cui mos est altare non ad orientem Ecclesiae, sed magis ad occidentem habere? Constantinopolitanos idem historiographus refert, in recipiendo vel rejiciendo binubos non idem sentire, sed esse divisos, quibusdam sentientibus eorum receptionem, quibusdam dissentientibus ratum esse: cum occidentalis omnis Ecclesia sine contradictione palam recipiat; nec tamen sic inter se consuetudine divisi, communionis unitate separantur. Rogo, quae sit ista sapientia, vel sacrae zelus religionis, ut circa Romanos non patiantur 121.0310A| imperatores Graecorum, quod in toto sustinet orbe universalis Ecclesia, et velint a sua consuetudine nec Romanos, nec occidentales discrepare, quandoquidem Orientales multimoda separentur varietate. Haec ipsa Constantinopolis unius consuetudinis est more contenta?

Parum est de consuetudine credentium in Christum diversa dixisse, si non etiam Judaeorum quod non fuerit uniformis religionis observatio demonstremus. Quamvis enim uni Deo culturam debitam exhiberent, et Mosaicae legis praeceptis continerentur, circa tamen vivendi consuetudinem, morumque, regulas non uniformiter agebantur, sicut Josephus historiographus illorum his verbis commemorat (lib. XVIII, cap. 2, init.): « Judaeis, inquit, philosophiae 121.0310B| tres erant ab initio institutis patriis derelictae: Essenorum, Sadducaeorum, et tertia qua philosophabantur qui dicebantur Pharisaei. Pharisaei enim quotidianam conversationem exiguam habent, et prorsus abjectam; nihil mollitudini aut delicatudini penitus indulgentes, sed quaecunque judicio rationis oportere comperta sunt, illa sequuntur. Praepositis nullo modo reluctantur; majores natu competenti honore venerantur, ita ut nec contrarium quiddam aliquando respondeant. Fato geri omnia credunt; sed neque liberum arbitrium hominis auferunt. Judicium Dei futurum esse sentiunt; illic cunctos homines propria merita recepturos, tam eos qui secundum virtutem vixerint, quam illos qui nequitia depravati sunt. Animas autem immortales dicunt; 121.0310C| sed etiam in inferno congrua unicuique habitacula pro merito vel virtutis vel iniquitatis attribui, sicut unicuique viventi gerebatur studium: et alias quidem animas aeternis retrudi carceribus; alias autem facilitatem reviviscendi percipere. Et ob haec quidem populis acceptabiles, credibilesque consistunt. Quantumcunque item ad divinitatis culturam pertinent, orationum celebrationes, templorum constitutiones expositionibus suis facienda esse praedicant. Nam tantum studii eorum praelatum est testimonium, ut ad eos plurimae civitates, et maxima multitudo, cum studio grandi confluant, opinione adducti qua meliores caeteris aestimantur. Sadducaei autem animas mortales existimant, simulque cum corporibus interire; nullas vero alias observationes praeter legem 121.0310D| custodiunt: adversus doctores autem philosophiae suae certare et reniti gloriosum annumerant; sed ad paucos admodum doctrina pervenit, vel modus exercitationis. Primates autem apud eos dignitatibus honoribusque celebrantur. Esseni autem ad Deum cuncta redigunt. Immortalem animam dicunt: justitiam autem rem pretiosam, pro qua usque ad mortem pugnandum esse praedicant. In templo autem anathemata prohibent. Sacrificia vel hostias cum populo non celebrant, quod se plurimum ab eis putant munditia vel sanctitate differre et merito: se 121.0311A| a communi congregatione discernunt, in remotis sacrificia facientes; cultu vero morum atque conversatione optimi, ad colendam terram et exercendam omni studio intenti. Illud etiam habent dignum et valde mirabile, quod in aliis non invenias gentibus, tam Graecorum quam etiam barbarorum, quod omnes illis in medio opes sunt, et ab eis omnia communia possidentur: nihil amplius inter eos ditior fruitur, nihil pauperibus defraudatur, ac si nihil omnino possideatur. Sunt autem super quatuor millia hominum numero. Uxores non ducunt; neque servos habere festinant; aliud quippe iniquitatis, aliud seditionis opportunitatem aestimant. Isti ergo semotim apud semetipsos adjuvant, mutua sibi vicissitudine ministrantes. Susceptores autem redituum 121.0311B| promovent, curatoresque constituunt, qui cuncta quae terra profert in usus necessarios administrent. Sacerdotes autem optimos viros eligunt: cibus illis simplex est, habitus insumptuosus et mundus. » Describit adhuc Josephus iste (Ibid., in fine), quartam speciem philosophiae, quae penes Judaeos agebatur, cujus principem dicit Judam exstitisse, quam vel propter brevitatem omisimus, vel quia, noviter reperta, caeteris inferior habebatur.

Posuimus ista Judaeorum volentes ostendere circa Divinitatis quidem culturam, et Mosaicae legis observantiam, non dissimilem usum habuisse, parique studio ferbuisse; at vero moralitatis conversationem, et religionis habitum longe dissimilem tenuisse. Non quod illorum nostris temporibus approbemus religionem; 121.0311C| verum monstrare volentes quod in unius cultu Divinitatis cum similes exstitissent, habitu vero conversationis dissimiles, non tamen propterea se ab alterutra communione secernebant, sed in unitatis societatem manentes, patientissime tolerabant morum consuetudinem non omnium fore consimilem; scientes nihil fidei suae repugnare moralitatis diversitatem: quandoquidem de Deo, deque legis observantia praeceptorum eumdem haberent assensum. Et ecce Graecorum imperatores graviter ferunt Romanos non eodem quo illi more conversari, neque secundum suam consuetudinem, id est Graecorum, ingredi; cum ista nec apud Ecclesias Christi possint reperiri, nec apud Judaeos, penes quos ante praedicationem Evangelii Divinitatis cultus insignis habitus 121.0311D| est, fuerint observata. Qua de re convincitur non pietatis studio hujusmodi reprehensionem genuisse, sed livoris malitia, tumorisque jactantia. Veniendum jam ad singula quae videntur apposuisse, quibus dum videntur jactare vel sapientiam vel religionem, suam produnt insipientiam et irreligiositatem.

CAPUT III. Graeci Romanos culpant quod Sabbato jejunent. Quare Romani jejunant. Ad quid jejunium Sabbato observatur. Graecorum objectio. Responsio.

Culpant Romanos et Occidentales quod Sabbato 121.0312A| jejunent; quandoquidem ipsi vel Orientales omni Sabbato prandeant, nescientes, ut credimus, quod non omnes Occidentales Ecclesiae hac consuetudine teneantur, sed Romana, vel aliae quaedam Occidentales Ecclesiae; siquidem major numerus Occidentalium in Sabbato non jejunat: nec tamen Romanos propterea jejunantes reprehendunt, vel a Romanis jejunantibus ipsi reprehenduntur. Noverunt enim ab Apostolo dictum: Qui manducat, non manducantem [non] spernat; et qui manducat, non manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Nec tamen omnes Orientales Ecclesiae Sabbato [non] jejunare deprehenduntur. Alexandrina namque cum Romana prisca jam traditione super jejunio Sabbati consentit. Etenim collectae non fiunt eo die Alexandriae, 121.0312B| sicuti nec Romae. Unde monstratur Alexandrinos Sabbato non prandere, sicut nec Romanos. In diebus enim collectarum et sacramenta moris est conficere atque percipere, et jejunia solvere; penes tamen Thebaidos et Aegyptios consuetudo est jejunium quidem Sabbato solvere, sacramenta vero Dominici corporis et sanguinis non nisi ad vesperam percipere post ciborum expletionem; nec tamen ex hoc ab aliis Ecclesiis redargui inveniuntur, licet nullam super hac re inveniant Ecclesiam cujus sequantur consuetudinem; utrum tamen et ab istis reprehensoribus novellis redarguantur, nescimus: scimus tamen Romanos ab apostolo Petro institutos, sicut antiquorum fert traditio, ut in Sabbato jejunent. Scribitur enim Petrum et Paulum apostolos contra 121.0312C| Simonem Magum dimicaturos die Sabbato jejunasse: hac de causa Romanis consuetudinem factam esse in omni Sabbato jejunandi.

« Super qua re, sicut scribit Eusebius historiographus in libello Vitae Silvestri Romani pontificis (lib. I, c. 8), Graeci convenerunt beatum Silvestrum, quaestionem agentes adversus Romanos de jejunio Sabbati; quibus haec respondit: Sufficere debere hoc ad auctoritatem nostri propositi, quod ita tenuisse apostolos priores cognovimus; tamen quia ratio flagitatur a vestra charitate, reddenda est. Si omnis Dominicus dies causa resurrectionis Domini tenetur, justum est ut omnis Sabbatorum dies causa sepulturae jejunii suscipiatur instantia, ut flentes cum apostolis de morte Domini Jesu Christi, gaudere cum 121.0312D| eis de resurrectione ejusdem mereantur. Sed dicebant Graeci unum esse Sabbatum sepulturae, in quo semel in anno jejunium est colendum. Quibus papa Silvester dicebat: Si omnis dies Dominicus resurrectionis esse creditur gloria decoratus, omnis qui eum antecedit dies sepulturae, est jejunio mancipandus, ut merito gaudeat de resurrectione, qui de morte ploraverit. Plorare autem compati dixerim, salvo eo quod passio Domini gaudii nostri sit summa. Accepta igitur Graeci ratione, quieverunt. »

Haec posuimus ut ostenderemus non novum esse 121.0313A| quod Romani Sabbato jejunant, nec leve quod apostolica firmatur auctoritate, et congrua satis ratione roboratur. Unde mirandum quae sit ista novis sapientibus prudentia, non acquiescere, quod sui probantur majores acquievisse. Ex quo namque princeps apostolorum Petrus et Paulus Romae docuerunt, et doctrinae suae veritatem proprii sanguinis effusione commendaverunt, consuetudo fuit Romanis, et quibusdam Occidentalibus omni Sabbato jejunare; nec tamen propterea cunctae per Orientem Ecclesiae, quae non ista consuetudine detinentur, Romanos sua communione judicarunt alienos, quamvis ipsi consuetudinem habeant omni Sabbato sicuti Dominica non jejunare.

Scribit ex hoc doctor Augustinus ad Casulanum 121.0313B| presbyterum (epist. 86, et ad Januarium epist. 118), inquirentem super eadem quaestione, respondens ita: « Sequitur Sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus illo die ab omnibus operibus suis. Hinc exorta est ista in Ecclesia vescendi varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis propter requiem significandum mallent relaxare jejunium; alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romana, et nonnullae Occidentis Ecclesiae. Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur, propter renovandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur ut etiam illi Sabbato jejunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum Sabbatis prandent; utrumque 121.0313C| videlicet significantes, et uno anniversario die luctum discipulorum, et caeteris Sabbatis quietis bonum. Duo quippe sunt quae justorum beatitudinem, et omnis miseriae finem sperari faciunt; mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est; de qua dicitur per prophetam: Plebs mea, intra cellaria tua, abscondere pusillum, donec transeat ira Domini (Isa. XXVI, 20). In resurrectione in homine toto, id est in carne et spiritu, perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore jejunii, sed potius refectionis hilaritate; excepto uno paschali Sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat jejunio prolixiore signandus. Sed quoniam non invenimus, ut jam supra 121.0313D| commemoravi, in evangelicis et apostolicis litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter praeceptum observanda esse jejunia; et ideo res quoque ista sicut aliae plurimae, quas enumerare difficile est, invenit in veste illius filiae Regis, hoc est Ecclesiae, varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis, parum ista curantibus, illa sollicitudinem gereret, utrum secundum morem nostrae civitatis sibi esset Sabbato jejunandum, an Ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac 121.0314A| cunctatione eam liberarem interrogavi hoc supra dictum hominem Dei. At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio? Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut Sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille secutus adjecit: Quando hic sum, non jejuno Sabbato, quando Romae sum, jejuno Sabbato: et ad quamcunque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum; hoc etiam nos secuti sumus. Sed quoniam contingit maxime in Africa, et una Ecclesia, vel unius regionis Ecclesiae, alios habeant Sabbato prandentes, alios jejunantes, mos eorum mihi sequendus videtur, 121.0314B| quibus eorumdem populorum congregatio regenda commissa est. »

Haec de jejunio Sabbati beatus Augustinus catholicus doctor sensit et scripsit, aestimans nullam graviorem hinc disceptationem fore tenendam, verum sequendam uniuscujusque Ecclesiae consuetudinem de jejunio Sabbati, vel pransione, quandoquidem et qui prandent in Sabbato, pietatis habere videntur causam, qua illud faciant: significant enim quoniam in illo die Deus requievit ab omnibus operibus suis; vel credentium requiem, qua requieturi sunt sancti in resurrectione, receptis corporibus aeterna cum Domino quiete fruituri. Similiter et illi qui jejunant, pietatis habent causam, quam sequantur; quoniam illa die propter mortem Christi discipuli 121.0314C| corporaliter contristati sunt, eorumque tristitiam imitari volentes, jejunant quidam in Sabbato fideles. Alii vero non jejunant, ut gaudium resurrectionis Dominicae prandentes, quod habuerunt apostoli visa Domini resurrectione, demonstrent. Siquidem ob imitationem tristitiae discipulorum cunctae per orbem Ecclesiae uno per annum Sabbato, quod sanctum praecedit Pascha, jejunant, licet aliis Sabbatis prandeant, sive non prandeant. At vero Romanis placuit id omni Sabbato jejunando memorari, quemadmodum omni Dominica resurrectionis Domini memoria cunctis ab Ecclesiis frequentatur.

Cum igitur pietatis causam habeant et jejunantes in Sabbato, et prandentes, cur id faciant, et nulla reperiantur praecepta Novi Testamenti, quibus id 121.0314D| vel praecipiatur, vel prohibeatur, non debet in Ecclesiis Christi gravior hinc discrepatio ulla fieri, sed in arbitrio uniuscujusque relinqui quid potius eligant, majorum tamen auctoritatem suorum sequentes, et suae consuetudinem Ecclesiae. Quod si considerassent Graecorum imperatores, nullam hinc movissent disceptationem, sed tenuissent hoc quod sui tenuere majores. Num merito quisquam debet judicari, quod pietatis causa jejunare videtur? sunt enim et alii dies quibus nonnullis Ecclesiis per singulas hebdomadas consuetudo est jejunandi, sicut quarta et sexta feria; et redditur causa cur hoc fiat, sicut ait beatus Augustinus, eo quod quarta feria congregati sunt principes Judaeorum, et consilium 121.0315A| inierunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Sexta vero feria eum crucifixere: de quibus sic loquitur (epist. 86): « Cur autem quarta et sexta feria maxime jejunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur; quod considerato Evangelio ipsa quarta Sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, concilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judaei. Intermisso autem uno die, cujus vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit ejus diei, quem vocamus quintam Sabbati: deinde traditus est ea nocte quae jam ad sextam Sabbati, qui dies passionis ejus manifestus est, pertinebat. Hic dies primus azymorum fuit, a vespera incipiens. Sed Matthaeus evangelista quintam Sabbati dicit fuisse primum diem azymorum, qua 121.0315B| ejus vespera consequente, futura erat coena Paschalis: qua coena azymum incipiebat et ovis immolatio manducari: ex quo colligitur quartam Sabbati fuisse quando ait Dominus (Matth. XXVI, 2 et seq.): Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Ac per hoc, jejunio dies ipse deputatus est: quia sicut evangelista sequitur et dicit: Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et concilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Intermisso autem uno die de quo dicit Evangelium: Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha (Ibid., 17). Hoc ergo die intermisso, passus est 121.0315C| Dominus, quod nullus ambigit Christianus, sexta Sabbati: quapropter et ipsa sexta recte jejunio deputatur. Jejunia quippe humilitatem significant; unde dictum est: Et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13). »

Haec beatus Augustinus de jejunio quartae sextaeque feriae scribit ad Casulanum presbyterum, ostendens cur fuerit institutum: nec tamen hoc jejunium, quod quarta sive sexta Sabbati celebratur, ab omnibus Ecclesiis vel Orientalibus vel Occidentalibus peragitur; sed a quibusdam quibus id placuit observare: nec tamen propterea qui jejunant his diebus reprehenduntur ab eis qui prandent, sed tenet unaquaeque Ecclesia morem quem a majoribus suis suscepit. Qua de re mirandum cur a Graecis 121.0315D| Romani redarguantur super jejunio Sabbati, cum non redarguantur ab eis vel Alexandrini quarta sextaque feria jejunantes, vel reliqui per Orientem Christiani: cum constet Constantinopolitanos quarta sive sexta Sabbati ut jejunent nulla lege vel consuetudine constringi.

In insula Britannica omni sexta Sabbati jejunatur, nec tamen excommunicantur ab eis, qui per Occidentem illo die non habent consuetudinem jejunandi. Scotorum natio, Hyberniam insulam inhabitans, consuetudinem habet per monasteria monachorum, seu canonicorum, vel quorumcunque 121.0316A| religiosorum, omni tempore praeter Dominicam, festosque dies, jejunare, nec nisi vel ad nonam vel ad vesperam corpori cibum indulgere: ad nonam quidem aestivis, ad vesperam vero diebus hyemalibus. Hacque consuetudine cum nulla destineatur Ecclesia vel Occidentalis, vel Orientalis, non tamen vel excommunicantur vel reprehenduntur taliter jejunantes ab eis qui minime sic jejunant.

Dictum est jam superius quantus jejunii fervor habuerit credentes in Alexandria cum primum coeperit illic Christiana religio. Nullus enim sibi sumebat ante solis occasum cibum; plures autem quarta, nonnulli sexta Sabbati cibum capiebant, non tam desiderabilem corpori, quam necessarium: et tamen praeter reliquorum morem credentium 121.0316B| jejunantes non excommunicabantur, vel redarguebantur ab eis, quibus jejunandi consuetudo non ista manebat. Et ecce redarguuntur Romani jejunantes in Sabbato vel propter memoriam sepulturae Dominicae, vel ob discipulorum de morte Domini tristitiam, vel quod principes apostolorum illo die jejunasse traduntur adversus Simonis praestigia fallaciamque pugnaturi, certe contra diabolum Neronisque vesaniam dimicaturi. Quintam quoque Sabbati nonnullis est consuetudo servare, ne in illo die jejunent, quemadmodum nec in Dominica.

Approbat hoc Eusebius, Caesariensis episcopus, in libro, quem de Gestis Silvestri papae composuit, ita dicens: « Et ait papa Silvester: Natalem calicis 121.0316C| similiter ut diem Dominicum solemnem habere debemus, in quo sacrificium Dominici corporis et divini sanguinis ab ipso Domino celebrationis sumpsit initium. Hac die in toto orbe sanctum chrisma conficitur: hac etiam die poenitentibus per indulgentiam subvenitur; discordes ad concordiam hac die redeunt, pacificantur irati; dant indulgentiam principes criminosis; servis malis indulgent domini; judices etiam latronibus parcunt, patescunt carceres in toto orbe. Hac die ad laetitiam festivitatis exeunt qui se clauserunt, propter austeritatem culparum flendo, quod ridendo forte, aut irascendo, aut aliis quibuslibet modis transgrediendo commisere. Haec et his similia multa dicente sancto Silvestro conquievit omnis contradictio, 121.0316D| quam Graeci Christianissimi et docti viri opposuisse memorati sunt, dicentes: Vere apostolica sedes hoc a Petro didicit, quod nulla potest ratione convinci. » Si de die Sabbati judicantur Romani quod jejunent in eo, cur non judicantur qui jejunant quinta Sabbati; aut cur moderni Graecorum suis majoribus doctiores existere malunt, ut quod illi receperunt, et dignis laudibus extulerunt, hoc isti reprehendere quaerant: non enim vel religiosiores, vel doctiores eis comprobantur; videant ne fortasse insolentiores reprehendantur. Cur enim per tot saecula quod cum pace Christiana observatum 121.0317A| est, nunc portari non potest, verum moliendo contradictiones in discordiae scandalum congeritur: an adeo imprudentiae tenebris sunt involuti, quo putent Ecclesias Christi insolentium reprehensione velle mutare, quod inconcusse per multa saecula servavere?

Melchiades, Romanae sedis apostolicus a Petro apostolo trigesimus tertius, de quinta Sabbati constituit, ut nulla ratione, Dominica, aut quinta feria jejunium quis de fidelibus ageret; quoniam eos dies pagani quasi sacro jejunio celebrabant. Et quamvis potior illa ratio videatur esse de diei Dominici pransione quam omnis tenet Ecclesia, quod in ea videlicet Christus a mortuis resurrexerit, et quod futuri saeculi requies per eam significatur: de quinta 121.0317B| quoque Sabbati, quam beatus Silvester cum Graecis disputans reddidit, non est tamen contemnendum quod Melchiades Romanus episcopus edocuit. Paganorum etenim jejunia destruere potius quam imitari debet Ecclesia catholica, quemadmodum festivitates eorum universas, in quibus potius daemonibus quam Deo vero noscitur deserviri. Et ideo convenienter definitum est illis diebus a Christianis non esse jejunandum, quibus pagani jejunare noscuntur; ne piae sanctimoniam religionis maculare videatur superstitio daemoniaci cultus. Attamen cum prima Sabbati sit omnibus Christianis generalis observantia, non jejunandi, quintam Sabbati non omnibus observare mos est, pluribus in eo die jejunantibus, maxime Quadragesima paschali; nec 121.0317C| tamen ob hoc ulla fit inter Ecclesias Christi disceptatio, servantibus singulis quam susceperunt a majoribus suis jejunandi vel prandendi consuetudinem. Hoc si vellent Graecorum principes attendere, non tam leviter reprehenderent Latinos sive Romanos Sabbato jejunantes, sed sua contenti consuetudine, mirarentur Reginam assistere Christo in vestitu deaurato, circumamictam varietate, nec certis regulis conarentur addici, de quo nullam habent tam Novi Testamenti quam Veteris auctoritatem.

CAPUT IV. Romani, quod Graecorum more Quadragesimam non observent, redarguuntur. Quam ob causam quadraginta dierum jejunium ante Pascha. Varie hebdomadarum numerus servatur. Quare nonnulli Occidentalium triginta sex dies jejunant. Quadragesimus dierum numerus explicatur. 121.0317D| Transeamus jam ad illud quod de Quadragesima paschali conantur redarguere, dicentes, quod non jejunemus sicut illi octo hebdomadas ante Pascha a carnium, et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu suo more non cessamus. Sic ista dicentes, tanquam hanc illorum consuetudinem omnes Orientales et Occidentales, praeter Romanos, Ecclesiae conservent: quandoquidem tam in Orientalibus quam in Occidentalibus Ecclesiis multa diversitas inveniatur, sicut jam superius ostensum est, aliis sex hebdomadibus, praeter Dominicam, Ecclesiis 121.0318A| ante Pascha jejunantibus; aliis ante sex septimanas; aliis ante septem Paschae septimanas jejunium inchoantibus: id est, quidam jejunium Paschale inchoant sexta hebdomada ante Pascha, nonnulli septima, plures octava; superaddunt etiam alii nonam.

Videant igitur isti reprehensores quos habeant vel comites vel imitatores. Denique cum Romanis non consonant, qui sex hebdomadas continenter ante Pascha praeter Dominicam jejunant; neque cum eis qui septima hebdomada jejunium inchoant: quandoquidem isti illa se dicunt hebdomada ab ovis et caseo continere, perfectam vero jejunii nondum observantiam suscepisse, quod faciunt illi qui septem hebdomadas jejunio Paschali dedicavere.

121.0318B| Dicunt etiam isti, quod octo hebdomadibus ante Pascha carnibus abstineant, jejunii sui non plenam, sed dimidiatam continentiam agentes; unde longe fiunt ab eis qui sic octava hebdomada jejunium inchoant, ut nihil de continentiae varietate permutent. Jam vero cum illis qui novem hebdomadibus jejunando Paschale tempus praeveniunt, nullam isti videntur habere communionem; quandoquidem in nona hebdomada nec ab ovis, nec a caseo, neque a carnibus se continere profiteantur. Ergo cum deprehendantur in observatione jejunii Paschalis non solum ab Occidentalibus, verum ab Orientalibus dissentire, dicant qua ratione reprehendant Romanos, et non reprehendi verentur ab aliis Ecclesiis, quibus 121.0318C| in Paschali jejunio non concordare videntur: aut certe proferant vel Veteris vel Novi Testamenti praecepta, vel auctoritatem, qua defendant suam consuetudinem, vel Romanam merito reprehendant. Quod cum facere nequeunt, doceat eos saltem consuetudo Ecclesiarum varia jejunandi, quod non ista fiat observantia de praeceptione quacunque divina, cujus necessitate jejunantes coerceantur: sed maneat in uniuscujusque proposito, seu voluntatis arbitrio, ut cum gaudio sancti Spiritus offerat Deo quod sibi rectum possibileque videtur, et non necessarium, sed fiat voluntarium bonum nostrum: nec tamen ut hoc in uniuscujusque sit singulariter electione, verum servanda est singulis Ecclesiis majorum auctoritas, et consuetudo; quatenus singuli custodiant quod 121.0318D| unaquaeque Ecclesia a suis accepit fundatoribus custodiendum. Nisi forte putandum quod Graeci sint in hoc praeponendi, quod hebdomada septima nec ova nec caseum comedant; quandoquidem longe praecelluntur ab eis qui coctum aliquid per totam Quadragesimam non comedunt; necnon ab eis qui solo pane vescuntur. Appareant etiam multum inferiores illis, qui nec hoc, sed herbarum tantummodo esu reficiuntur. Nec quoque penitus eis conferendi, qui per totam Quadragesimam vix semel aut bis in hebdomada cibum corpori largiuntur. Cessent igitur se superextollere, ne corruant; sed potius humilientur ut surgant, et potiorem esse cognoscant concordiam pacis, et dilectionis unitatem, quam jejuniorum observantiam. 121.0319A| Considerent quoque cur ista varietas ante Pascha jejunandi contigerit.

Denique tam evangelica quam legali docemur auctoritate, quadraginta dierum celebrandum fore jejunium: nam Salvator in Evangelio legitur quadraginta diebus et noctibus jejunium continuasse. In Veteri vero Testamento scribitur quod Moyses bis hunc dierum jejunando numerum compleverit; semel quidem antequam legis Decalogum, Domino tribuente, perceperit; secundo vero postquam populi transgressione provocatus, tabulas ad radices montis confregerit: duabus de causis iterum quadraginta dierum jejunium noctiumque continuans; una videlicet qua divinitatis offensam circa transgressores placabilem redderet; altera vero qua legem 121.0319B| rursus a Domino dignus percipere praestaretur. Elias quoque Jezabelis indignationem fugiens, quadraginta diebus et noctibus per solitudinem gradiens, usque dum ad montem Dei Oreb perveniret, jejunavit. Hinc factum est ut mos Ecclesiis inoleverit, quadraginta dierum continuatione jejunii.

Cum ergo hunc fere omnes numerum jejunando Christi Ecclesiae celebrare contendant, nec tamen in hebdomadarum numero simul omnes conveniant, dierum facit hoc variabilis vicissitudo. Constat enim apud homines quadragenarium observari numerum Paschalis jejunii, non tamen omnes singulis uniuscujusque hebdomadis diebus jejunare: quidam enim Dominica tantummodo prandent, alii nec sabbato, nec Dominica jejunant: reperiuntur nonnulli quinta 121.0319C| Sabbati jejunium solvere. Sed quia Dominica non jejunant, aliis vero per singulas hebdomadas diebus jejunant, quadragenarium numerum non adimplent; siquidem quatuor dies minus in numerum veniunt: unde fit, ut quadragenarium adimplere volentes, non sex tantum, verum septem hebdomadas ante Pascha jejunent, quamvis sex hebdomadae non quadraginta tantum, verum quadraginta duos dies contineant. Subtractis autem sex Dominicis de quadraginta duobus, supersunt triginta sex dies quibus jejunium celebratur; ut vero quadragenarius perficiatur quatuor dies hebdomada septima jejunatur. Hinc efficitur, ut hebdomadis septimae non sex, sed quatuor tantummodo dies jejunetur, qui triginta sex diebus superadditi quadragenarium perficiunt. 121.0319D| Qui vero nec sabbato, nec Dominica jejunant, et tamen ante Pascha quadragenariam implere gestiunt, necesse est ut octava hebdomada jejunium incipiant. Nam quinque tantum diebus per singulas septimanas jejunare comprobantur, et octies quini quadraginta perficiunt, qui quadragenarius octo septimanis lege praescripta perficitur. Huic vero numero, id est, duobus Dominicae et sabbato, quibus non jejunatur, qui quintam sabbati superaddere malunt, quadragesimam ante Pascha jejunare non possunt; nisi novem jejunium hebdomadae sortiantur: tribus enim ablatis de septem, Dominica videlicet, sabbato, et quinta sabbati, supersunt quatuor dies per singulas hebdomadas jejunii; et quaternarii novies 121.0320A| ducti triginta sex, non quadraginta implere noscuntur: et cum quadraginta jejunando dies non impleant, quadragesimam tamen implere se dicunt.

Hac de causa Graeci non habent quid Romanis objiciant super septimanarum disparilitate, quoniam quod illi in octo hebdomadibus faciunt, per singulas hebdomadas quinis non amplius diebus jejunantes, hoc tam Romana, quam Occidentalis Ecclesia, sex hebdomadibus perficere noscuntur; superadditis quatuor diebus hebdomadis septimae. Nam si octo hebdomadarum sex diebus Graeci jejunarent sicut faciunt Romani, vel omnes fere Latini, non in quadragesimam, sed multo amplius ante jejunarent: octies enim seni quadraginta octo perficiunt. Qua de re videant Graeci, si tot diebus ante Pascha jejunant, 121.0320B| quam sequantur auctoritatem. Nec Salvator enim, nec Elias, nec Moyses hunc jejunando numerum servavere. Quod si jejunii sui summam quadraginta diebus perficiunt, ut a Novo Veterique Testamento non discrepent, nihil quod redarguant in Occidentalibus reperiunt, quoniam tot diebus ante Pascha, quot et ipsi jejunant.

Quod si jejunium est humilitatis exsecutio, secundum illud quod Psalmista confitetur: Et humiliabam, inquiens, in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 16): plures quam Constantinopolitani tam Romani quam Occidentales hebdomadas jejunant: siquidem cantica solemnia videlicet Alleluia, seu martyrum solemnitates, novum ante Pascha septimanis Occidentalis Ecclesia nequaquam solemni more frequentat, 121.0320C| sed ab omni celebri glorificatione, quam per totius anni spatium frequentare consuevit, sese continet, ut tanto gloriosius in die Resurrectionis exsultet, quanto diutius semet humiliando sanctum Pascha praevenire curavit. Nam et filiis Israel Dominus per Moysem mandavit post vituli fabricationem ut ornatum suum deponerent, ut sciret Dominus quid eis faceret: non quod ignoraverit idololatriae culpa qua feriri poena debuerit, sed quod ex humilitatis afflictione praevaricator populus ostenderet quemadmodum reatum praevaricationis agnosceret, qualique satisfactione quod deliquerat expurgare maluisset. Quid ergo ornatum populi, quem deponere jubetur, accipere debemus, nisi laetitiae splendorem, quo laetari consueverat priusquam idololatriae 121.0320D| culpam contraxerit? Sic igitur vel Romana, vel Occidentalis Ecclesia, ornatum suum deponit semet humiliando, quando festa laetitiae vel hymnorum gaudia, quibus totius anni spatio consueverat exsultare, dimittit, et humilitatis habitum sumens, exsultationis gloriam deponit; quatenus humilitatis habitu faciem Domini praeveniens, Paschalia festa exsultationis gaudio suscipiat.

Non habent igitur Graecorum imperatores unde merito culpare queant vel Romanos vel Occidentales, si non tot hebdomadas ante Pascha quod illi jejunant, quoniam dierum numero quadraginta jejunando coaequantur. Quod sit jejunium humilitatem significat, et humilitas est depositio laetitiae, afflictionis 121.0321A| forma, moeroris habitus, jucunditatis remotio, jure quidem dicuntur Romani vel Latini Constantinopolitanis plus jejunare, quoniam novem hebdomadibus semet humiliando Pascha praeveniunt, licet illud sit praecipuum. Unde reprehensores Romanorum sese debent redarguere, si tamen disciplinae legibus cupiunt esse subjecti, quod consuetudo jejunandi ante sanctum Pascha cunctis Ecclesiis non sit uniformis, nec ulla divinorum mandatorum lege constringuntur ad ista; sed unicuique licitum sit Ecclesiae suorum sequi majorum consuetudinem. Quod si novissent, non tam procaces in reprehensione viderentur eorum maxime qui, quod exercent, apostolico quidem instituuntur magisterio, et rationis satis honestae consideratione.

121.0321B| Jejunant denique Romani sex ante Pascha septimanas continuatim, praeter Dominicam, qua jejunium solvunt. Unde si jejunantes triginta sex dies quatuor minus a quadraginta complere noscuntur; causa cur ita faciant pie considerare volentibus et honesta satis est, et in evidenti posita. Siquidem annus solaris trecentis sexaginta quinque diebus peragitur; horum dierum decimam si assumas, triginta sex dies habebis: jubemur autem laborum decimas nostrorum offerre Domino. Non igitur immerito decimas etiam dierum illi offerimus, ut qui totius anni spatio nobis viximus, anni decimas illi offerendo dierum, Domino vivamus; ut delicta quae per totum annum admisimus nobis vivendo, purgemus per hos Domino dies serviendo.

121.0321C| Sed quia perpauci sunt in Occidente qui non quadraginta dies ante Pascha jejunando compleant, hinc etiam causa reddenda est, qua factum est, ut quadraginta dierum numero sint contenti. Seposita igitur auctoritate vel evangelica vel legali, qua docemur evidenter quadraginta dies nos jejunio fore mancipandos: siquidem sunt decem praecepta legis quibus servire praecipimur, secundum instituta Veteris Testamenti, et quatuor Evangelia, quibus in novitatem vitae deducimur. Quater etenim deni quadragenarium perficiunt; et unusquisque Domino serviens ad perfectionis summam venisse cognoscitur, si legale Decalogum Evangelii perfectione suppleverit. Constat etiam homo quatuor, sicut mundus elementis. Et quoniam Decalogum legis per 121.0321D| multa transgredimur, necesse est ut quater decies nos affligendo delictorum veniam consequamur.

Haec igitur causa est cur placuerit Romanis seu Latinis jejunare quadraginta dies ante Pascha; quae cum religiosa, tum fore mystica comprobatur, sicut superius ostensum est. Est igitur et haec reprehensio jejunandi super hebdomadarum numerum ante Pascha et injusta, et nullo rationis pondere suffulta: quapropter pro nihilo ducenda, nisi quod charitas, quae omnia suffert, cogit respondere talibus, quae praeter rationem objecta deprehenduntur; quatenus cognita ratione, reprehendere non 121.0322A| audeant, quod honestatis jure religionisque decore observari cognoverint, et ad unitatis concordiam pacifici redeant, a qua deviasse stulta praesumptione non timuerant.

CAPUT V. De barbae seu capitis tonsione agitur.

Jam videamus quod de barbae tonsione clericos culpare non tantum Romanorum, verum omnium Occidentalium Christi Ecclesiarum non verentur. Quae tam levis agnoscitur, ut nihil ei responderi merito decerneretur, ne forsitan talium levitati pares, vel certe leviores aestimentur qui nullam habenti rationem objecto respondere potius, quam contemnere delegere. Quid enim refert ad justitiae non tantum perfectionem, verum etiam inchoationem 121.0322B| barbae detonsio, vel conservatio? Dicant ergo redarguentes quid hinc vel in Novo vel in Veteri Testamento praeceptum reperiatur: et, ut plus inferam, quid in apostolorum scriptis, vel ecclesiasticorum constitutis magistrorum hinc esse determinatum insinuare possunt? Est enim istud, sicut et reliqua multa, singularum consuetudini derelictum Ecclesiarum, ut pro respectu majorum capitis comam, sive barbam, vel nutriant, vel tondeant. Aliis siquidem mos inest barbam seu caput tondere: nonnullis vero barbam quidem non tondere, caput vero crine totum nudare: nonnullis autem placet faciem pilis omnibus spoliare, verticem capitis capillorum tonsione detergere, relicta capillorum parte quae inter nudati verticis partes et tempora consistit. At 121.0322C| vero quidam barbam non attondent, caput vero ex parte tondent, et detonsum ex parte relinquunt. Est quidem iste clericorum habitus non uniformis cunctis ecclesiis, sed pro consuetudine majorum varius atque diversus; nec hinc aliquando inter ecclesias vel Occidentales, vel Orientales contentio nata est, sed tenuerunt singulae quod suis a majoribus suscepere; vel quod provinciarum usus potius approbavit.

Redarguit apostolus Paulus Corinthios quod viri quidem vel comam nutriebant, vel capita velabant; mulieres autem nec capita velabant, nec comam nutriebant. Quae consuetudo jure reprehenditur ab Apostolo; quoniam etsi Corinthiis videbatur probabilis, naturae tamen apparebat inconveniens. Et cur id 121.0322D| reprehenderit, causam evidenter ostendit, dicens: Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est (I Cor. XI, 7). Cur autem mulier debeat vel comam nutrire, vel caput velare, causam similiter edocet, dicens: Debet mulier potestatem habere super caput propter angelos (Ibid., 20). Hinc igitur considerent clerici qui barbam quidem nutrientes, at vero caput penitus capillis omni ex parte nudant, et vel vim frigoris vel caloris ferre non valentes, vel potius hujusmodi deturpationem habitus utcunque celare volentes, capita veste cooperiunt, an contra praeceptum apostolicum venire comprobentur. 121.0323A| Siquidem negare non possunt contra sententiam Pauli se facere dicentis: Omnis vir orans, vel prophetans velato capite, deturpat caput suum (Ibid., 4).

Non ista dicimus quo forsan talem consuetudinem reprehendere malimus: scimus enim et hujusmodi habitum humilitatis esse indicium; sed ut moneamus Graecorum imperatores e vicino habere quod possint vel redarguere, vel emendare; nec longe positos vel Romanos vel Latinos leviter reprehendant: qui si radant barbam, comam tamen nec nutriunt, nec caput vel prophetantes, vel orantes velant: licet habeant in sanctarum auctoritate Scripturarum unde suam consuetudinem optime defendant. Et in Veteri quidem Testamento Nazareis consuetudo 121.0323B| manebat, ut consecrationis tempus adimplentes caput et barbam raderent, et in ignem sacrificii ponerent: hoc significantes, quod non solum actus, verum etiam omnes cogitatus suos Domino consecrarent. Hinc Ezechieli prophetae sermo divinus loquitur: Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos; assumens eum, duces per caput tuum et barbam tuam (Ezech. V, 1). Fuerat enim sacerdos non extranei generis, sed de sacerdotali germine procreatus: unde secundum consuetudinem Nazaraeorum radere mandatur et caput et barbam. In apostolorum Actibus quoque scribitur, Priscam et Aquilam, Judaeos in Christum credentes, in Cenchris caput sibi totondisse: habebant enim votum, sicut consequenter Scriptura significat. Et in 121.0323C| Hierosolymis seniores apostolo Paulo loquuntur: Sunt nobis viri quatuor; votum habentes super se: his assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita, et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem (Act. XXI, 23, 24). Et paulo post: Tunc Paulus assumptis viris, postera die, purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis (Ibid., 26). Hunc morem sequentes clerici Romanorum, vel cunctarum fere per Occidentem Ecclesiarum, barbas radunt, et capita tondent, formam accipientes tam ab eis qui in Veteri Testamento Nazaraei dicebantur, quam ab eis qui in Novo Testamento talia fecisse leguntur. Sed non penitus capillis capita nudant, verum pro parte significantes 121.0323D| tali schemate tam regale decus, quam insigne sacerdotale. Siquidem regibus decus est proprium coronas in capite ferre; pontifices autem in templo thiaras vertice portabant: et thiara quidem hemisphaerii gerit similitudinem; corona vero circuli gerens figuram caput assolet ambire. Loquitur beatus Petrus apostolus credentibus: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Quod significare volentes clerici Romanorum, sive Latinorum, in verticis nudatione thiarae similitudinem 121.0324A| figurant, per quam sacerdotale decus insinuant Porro reliqua pars capillorum caput ambiens, neque tamen verticem contingens, speciem coronae repraesentat, qua regalis dignitas ostentatur. Sic utraque hac specie regale sacerdotium designatur.

Christus etiam rex et sacerdos exprimitur, propheta testificante: Dominus legifer noster, Dominus Rex noster (Isa. III, 22). Item: Reges eos in virga ferrea (Psal. II, 9). Quod autem sacerdos sit, Pater Filio testificatur, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Igitur sive Christi sacerdotium atque regale solium clerici Latinorum significare volentes, hujusmodi schema capite gestant: sive quod omnis Christiana natio regia simul atque sacerdotali dignitate praeemineat, 121.0324B| tali specie designant. In faciei vero denudatione cordis ostendunt puritatem, illud innuentes apostolicum, ubi ait: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur (II Cor. III, 18). Facies enim capitis faciem cordis insinuat: sicut enim caput arx est cordis, sic mens hoc loco, quae cor appellatur, animae culmen existit: debet enim facies cordis cogitationibus terrenis jugiter spoliari, qualiter puro sinceroque conspectu gloriam Domini possit speculari, et in eam per contemplationis gratiam transformari.

Beatus quoque Petrus apostolus, necnon et alii plures tam de numero apostolorum, quam etiam de Christi discipulorum, leguntur et barbas et capita rasisse. Siquidem hoc egisse Petrum ipsius 121.0324C| hodieque testantur imagines, quae tali schemate pictorum arte formantur. Nec propterea Graecorum veriti sunt reprehensionem vel Apostolus, vel reliqui Christi discipulorum, quibus non displicuit istiusmodi habitum sibi assumere. Et cum nec ante legem, nec post Evangelium hactenus quaestionem hanc aliquis intenderit, viderint cur Graecorum imperatores reprehendere moliantur, quod reprehensionis calumniae subjacere nequaquam merito possit. Si enim barbam tondere peccatum est aliquod, vel divinae legis ulla transgressio, dicant cur propheta Domino jubente barbam raserit; cur Nazaraeis iste mos exstiterit; cur denique apostoli hanc consuetudinem non exhorruerint. Sed huic oppositioni supersedeamus, quoniam nec rationis virtute nixam, 121.0324D| nec gravitatis eam aliqua dignitate suffultam conspicimus: et nisi minus prudentibus subrepi posse arbitraremur, nullam ex hoc fieri responsionis disputationis justius decerneretur.

CAPUT VI. Caelibatus clericorum propugnatur adversus Graecos. Caelibatus clericorum legibus ecclesiasticis asseritur.

Nunc illud considerandum quod objiciunt Romanos nuptias damnare, quoniam presbyteris uxores 121.0325A| ducere non solum non consentiunt, verum penitus interdicunt. Quamvis in caeteris nimium superstitiosi videantur objectis, in isto tamen vel stupendi, vel dolendi plurimum videntur. Stupendi quidem, si tam sunt a sapientiae lumine remoti, quo non intelligant Romanos in hoc facto non solum non culpabiles apparere, verum etiam praedicabiles enitere. Nam continentiae bonum et castitatis insigne tam constat esse praeclarum, ut etiam gentilibus sit admirabile; et in omni ordine cum sit praedicabile, tum praecipue in sacerdotibus, ac reliquis sacri altaris ministris; quos cum reliquae virtutes faciunt illustres, illustriores tamen reddunt sanctimoniae splendor, et castitatis decus egregium. Dolendi vero sunt, si talia cum noverint, adversus conscientiam propriam 121.0325B| nitentes, reprehendere non verentur quod laudabile fore non ignorant. Timere namque debuissent quod per Isaiam loquitur Spiritus sanctus: Vae eis qui dicunt malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Isa. V, 20).

Quemadmodum ergo consequens esse decernunt, ut Romani damnare nuptias judicentur, si penes illos episcopi seu presbyteri matrimonia non sortiuntur: ergo si propterea nuptiarum damnatores habendi sunt, eidem sententiae subjacebunt Patres tam Veteris quam Novi Testamenti. Elias propheta, cujus ad imperium coelum reseratur et clauditur, quique ministerio angelico sustollitur ad coelos, non duxit uxorem. Jeremias vates in utero sanctificatus, virginitatis bonum, et castimoniae puritatem matrimonio 121.0325C| praetulit. Daniel, vir desideriorum appellatus, magis continentiam quam conjugalem copulam delegit. Nec tamen isti nuptias damnavere, quamvis nuptiarum foedera non habuerint. Salvator de virgine nasci maluit; ut sacrum conjugium approbaret, nuptiis interesse non renuit. Joannes amoris privilegium a Christo promeruit, quoniam plus Christi discipulatum, quam nuptias elegit. Petrus apostolus, antequam Christus eum in apostolatus dignitatem subrogaret, matrimonium non sprevit: apostolatus autem dignitate sublimatus, et in evangelicam praedicationem destinatus, etsi conjugem non repulit, opus tamen conjugale declinavit. Quod etiam caeteros apostolos fecisse non dubitandum. Attamen istos nemo sanus dicet damnasse conjugia, licet continentiae 121.0325D| sanctimoniam fuerint amplexati.

Porro Romani quemadmodum culpantur nuptiarum foedera damnare, quandoquidem apud eos nuptiae celebrentur, et ex legitimo matrimonio filii procreentur? Scribit beatus apostolus Paulus Corinthiis, dicens: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unuquisque habet proprium donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7). Unde vero dicebat quod vellet omnes homines esse sicut seipsum, paulo superius aperit, ubi conjugatis praecepta sanxit invicem sibi quemadmodum deservirent, sui corporis potestatem tam vir quam femina non habendo, sed ex alterius permissione servando. Unde in conclusione sic intulit: Hoc autem, inquiens, 121.0326A| dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid., 6). Cui protinus subjecit: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, et reliqua. Quibus manifeste significat se caelibem esse, nec uxoris copula detineri. Hinc alibi scribit: An non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi (Ibid. IX, 5)? In qua re socium sibi Barnabam fore non abnegat, dicens: An ego et Barnabas hanc potestatem non habemus (Ibid., 6)? Et tamen ista cum beatus Apostolus de se profiteatur, nequaquam nuptias condemnat, de quibus et praecepta conjugatis dedit, et incontinentes hortatur, ut si se non continent, nubant. Adeo namque tam Salvator quam beatus Paulus matrimonii pacta non reprobant, ut statuant uxorem a viro non discedere, nec virum uxorem relinquere, 121.0326B| nisi causa fornicationis: quod si discesserint, innuptos manere.

Attamen continentiam persuadere desiderans Paulus, sic eisdem Corinthiis scribit: Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est, reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29-31). Qui superius incontinentibus nubendi licentiam dederat, tanquam infirmis salutis remedium porrigens dicit, Melius est enim nubere quam uri (Ibid., 9). Nunc praecipit frena luxuriae cum propria quoque uxore cohibere. Quid est enim aliud quod dicit: Qui habent 121.0326C| uxores, tanquam non habentes sint, nisi dicere, libidinis lasciviam a propriis etiam uxoribus reprimere, et amori magis filiorum, quam carnis desiderio serviendum? Propter quod dixerat superius: Bonum est homini mulierem non tangere (Ibid., 1). Sed quoniam haec virtus non omnibus adest, propterea dico, Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Ibid., 2). Quod hoc loco infirmitati conceditur, posterius resecare gestiens, ait: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Monens non semper infirmitati deserviendum, verum castimoniae sanctitati consuescendum; quoniam praeterit figura hujus mundi. Figura fuit mundi carnalem posteritatem quaerere, et filiorum progenie gaudere, turbaque propinquorum 121.0326D| exsultare: at vero quoniam mundus in extremo positus finem praestolatur; et, ut ait beatus Joannes, Novissima hora est (I Joan. II, 18); non carnalis propago sed spiritualis magis debet appeti successio: Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed Christo qui pro eis mortuus est, et resurrexit (I Cor. V, 15). Propterea dicit flentes fieri debere tanquam non flentes, ut hujus mundi ruinam atque tribulationes aeternorum spe gaudiorum consolentur. Similiter gaudentes in saecularibus temporaliter commodis, fiant tanquam non gaudentes; ut temporalis boni gaudia contemnentes propter sui fragilitatem, atque permutationem, de aeternis potius gaudeant et exsultent; quatenus gaudia perennia 121.0327A| consequi praevaleant. Similiter ementes non hic possidere concupiscant, sed possessionem suam in coelestibus esse desiderent, cum Psalmista loquentes: Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. XII, 25)? Sic qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur, ut in transitu sit eis, non in desiderio; et in via, non in patria; et tanquam ex latere respiciatur, non ut amore tenendi, sive fruendi, possideatur. Et propterea consequenter ait: Volo autem vos sine sollicitudine esse: qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est: et mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem 121.0327B| nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 32-34).

Videant itaque Graecorum principes, Romanos redarguere nitentes super continentia sacerdotum, ministros altaris in qua sorte constituere disponant; an eos velint esse sine sollicitudine, quod vult Apostolus, an certe sollicitudinibus implicari mundi, quod non optat Apostolus. Si enim sine uxore sunt, a sollicitudine mundi liberi, eorum sollicitudinem gerunt quae sunt Domini, quaerentes omni tempore Deo complacere; apostolicum illud meditantes: Omnia quaecunque facitis, in nomine Domini semper facite (Coloss. III, 17). Si vero cum uxore degerent, necesse est mundi sollicitudinibus eos implicari, et quaerere jam quomodo placeant uxori, non Deo: et 121.0327C| hujusmodi quicunque sunt, divisi sunt, quoniam inter amorem uxoris, amoremque Dei medii consistunt, non valentes dicere cum Propheta: Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam (Psal. CXVIII, 57). Neque cum beato Jeremia, qui ait: Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea praestolabor eum (Thren. III, 24). Dicit Apostolus: Mulier innupta, et virgo cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). An igitur decet Domini sacerdotes, et altaris ministros, mulieribus innuptis et virginibus esse inferiores, ut illis cogitantibus quae sunt Domini, sanctimoniam tam corpore quam spiritu conservando, isti cogitent quae sunt mundi, sanctitatem corporis et spiritus respuendo? Utriusque namque sanctimonia privantur, qui 121.0327D| cogitationem habent eorum quae sunt mundi, placere uxori gestientes; quoniam, sicut dicit Apostolus: Quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (Ibid.). Ait Salvator duobus dominis neminem posse servire (Matth. VI, 24). Ergo vel episcopi, vel praesbyteri, cogitantes debitum solvere uxori, cogitare nequeunt servitutis debitum Domino solvendae. Et cum clerici dicuntur quia sint Domini sors (sic enim nomen ipsum sonare deprehenditur) et eorum portio non alia sit, quam Dominus; sacerdotes uxori servientes, et ea quae sunt mundi cogitantes, sortem Domini, qua specialiter ei cohaerere debuerant, respuere; nec jam eorum possessio solus est Dominus; quoniam mundo per meditationis assiduitatem 121.0328A| cohaerendo, Domino cohaerere nequeunt. Mens namque cogitationibus suis mundum amplexans, et mundo inhaerens, Dominum complexari, et illi inhaerere nullo modo praevalet.

Propter quod mirandi Graecorum principes, quod reprehendere studeant Domini sacerdotes a complexu mulierum longe se facientes, ut nulla necessitate destineantur a mundo, sed mundum respuentes, liberi possint jugiter inhaerere Christo. Quantum vero conjugale vinculum conferat impedimenti Dominum jugiter obsecrandi, beatus Paulus insinuat, cum consequenter dicit: Porro ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi (I Cor. VII, 35). Liquido 121.0328B| namque dicens ista, demonstrat uxori servientes facultatem nequaquam habere jugiter Dominum obsecrandi, verum ad tempus, tantummodo. Videant igitur isti nuptiarum censores, quales habere velint sacerdotes; utrum eos qui sanctimoniae servantes puritatem, facultatem habent sine impedimento Dominum obsecrandi, sancti manentes, in sanctis jugiter habitantes, mundum spernentes, coelestia contemplantes; vel eos certe qui conjugalibus addicti vinculis, nec in sanctis continuo valentes habitare, nec mundum spernere, nec omni tempore Dominum pro sibi subjecta plebe deprecari, quamque sit istorum intellectus ab apostolico sensu longissime remotus. Ille continentiam persuadet, isti sacerdotum sanctimoniam (sine qua nemo videbit Deum) nuptiarum 121.0328C| condemnationem interpretantur; obliti quod ait Apostolus: Hoc ad utilitatem, inquiens, vestram dico, continentiam persuadens. Mox autem infirmitati consulens, inquit: Non ut laqueum vobis injiciam. Ostendit enim quid desideret: sed considerat quod unusquisque proprium habeat donum a Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Rursus ad id quod potius est exhortans, subjungit: Sed ad id quod honestum est; subauditur, vos invitans. Honestatem, talia dicens, continentiae praeponit nuptiis: non quidem quo nuptias condemnet, sed evidenter praedicat quod nuptiae quidem bonae sunt, sed melior est continentia vidualis; supereminet autem integritas virginalis.

Non sunt igitur reprehendendi vel Romani vel 121.0328D| Latini, si vel episcopos, vel sacerdotes a maritali toro suspendunt; quoniam nec Apostolus habetur dignus reprehensione, qui castimoniam persuadens, conjugii foedus hortatur non agere, quatenus facultas jugis maneat fidelibus Dominum deprecandi. Etenim qui Dominici corporis et sanguinis omni tempore debent sacramenta contingere, quemadmodum valent conjugio deservire? David namque ad Abimelech sacerdotem veniens, non antea meruit panes sacros contingere, quam se puerosque suos a mulierum tactu tertia jam die diceret purificatos. Et quis ignorat corporis et sanguinis Christi mysterium fore longe sublimius panibus, qui per singula Sabbata proponebantur super mensam in templo? Et si minime 121.0329A| licebat eos contingere qui non sanctificari fuissent a mulieribus, quemadmodum expediat sacra contingere Dominica mulieribus deservientes, et conjugali toro mancipatos? Quod mysterium Thessalonicensis Ecclesia diligenter examinans, clericos ante clericatum legitime ductas uxores si cognovissent, deponendos fore censuerunt. Unde mirandum Graecorum principes in Romanis redarguere, quod in Thessalonicensibus patienter concedunt. Quod si moderno tempore suae fortassis superstitioni praebuere consensum, quolibet modo teneant persuasos, noverint tamen majorum talem suorum exstitisse consuetudinem.

Sed veniamus ad ecclesiastica tandem decreta, quo cognoscamus quid decernere super his maluerint. 121.0329B| In Nicaeno concilio sub Constantino imperatore primo per trecentos octodecim episcopos sic decernitur (can. 3, ex vers. Dionysii Exigui): « Interdixit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem; nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. » Audiant haec Constantinopoleos imperatores, et judicent, an debeant isti gradus, super quibus hoc capitulo decernitur, matrimonia sortiri, quibus non licet mulieribus cohabitare, nisi solummodo personis illis quas nulla suspicio possit commaculare. Nam quisquis uxorem duxerit, non potest praeter uxorem alias etiam mulieres in domo non habere, quibus uxoria 121.0329C| necessitas, et cura domestica suppleatur. Ubi vero cunctarum interdicitur subintroductio feminarum, praeter omnino personas quae careant omni suspicione, manifestum est quod interdicatur etiam uxoria pariter copula, quae nullo modo potest fieri sine reliquarum accessione feminarum.

In concilio Neocaesariensi sic statuitur ( can. 1, ex ejusdem versione): « Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. » Quod hi canones decernunt, hactenus et Ecclesia Romana et omnes Occidentales servare studuerunt, scientes cunctis esse servandum quod patet esse religiosum, et divinis cultoribus dignum. Videant Graeci, si quod statutum 121.0329D| est tenere contendunt; quod si faciunt, frustra Romanos redarguunt, quos sibi pares in ecclesiasticis servandis conciliis omnino perspiciunt. Quod si constitutum hoc licenter praevaricantur, ecclesiasticarum constitutionum rei deprehenduntur: et dum in Oriente fuerit hoc constitutum, et nimirum servetur ab Orientalibus, quod pro Ecclesiae disciplina probatur esse sancitum, mirum cur in Occidentalibus culpare nituntur, quod apud Orientales servare non dubitant. Quod si leges ecclesiasticas ignorant, quis nescit fore merito contemnendos, quos non sapientiae gravitas, sed ignorantiae levitas ad loquendum propellit?

121.0330A| In concilio Carthaginensi (conc. Afric., an. 424, can. 37): « Praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur, placuit episcopos, et presbyteros, et diaconos secundum priora statuta, etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. » Praesenti capitulo non solum praefati gradus uxores ducere prohibentur, verum a propriis, quas priusquam ordinarentur habuere, continere praecipiuntur: quod si non fecerint, deponi jubentur. Consentitur in hoc decreto tam Nicaeno quam Neocaesariensi concilio: nam utrumque praecipit presbyteros ab uxoribus arceri. Qua de re videant imperiales reprehensiones, qualiter justum sit contra decreta majorum presbyteros uxores ducere, 121.0330B| quibus inhibetur propriis, quas ante ordinationem duxerant, abstinere. Quas leges si servare maluerint, cognoscant quod injuste Romanos redarguant: quod si noluerint, etiam cum Romanis totius Africae provinciales episcopos reprehendant, et cum his etiam suos Orientales, qui constituta majorum servantes, episcopos, presbyteros, et diaconos vivere continenter omnino decernunt, nisi suorum delegerint forte decretorum transgressores.

In libro Constitutionum Justini imperatoris ita decernitur capitulo vigesimo quarto: « Oportet autem eum qui episcopus fit, neque uxorem habere, neque concubinam, neque liberos, seu legibus incognitos. Et si quis contra haec fecerit, et is qui factus est, et is qui eum fecit, episcopatus expellatur honore. » Videant 121.0330C| nunc Graecorum imperatores, qui Romanos damnare nuptias calumniantur, eo quod non episcopos, non presbyteros, non diaconos, uxores ducere concedunt, quo in loco velint habere suas leges, id est, a suis majoribus institutas. Ecce Justinus Romanorum imperator legibus decrevit eum qui episcopus futurus sit, neque uxorem habere, neque concubinam: vos autem e contrario constituitis ut tam episcopi quam presbyteri matrimonii jura sortiantur. Leges a majoribus vestris constitutae, qui hoc fecerint, gradus sui praecipiunt honore privare; vos autem illos, qui non fecerint, culpatis nuptias condemnare, nec in vestram eos vultis recipere communionem. Apparet igitur tam ecclesiasticis legibus, quam vestris sanctionibus vos repugnare: quapropter duplicis reatus 121.0330D| vos culpa constringitis, veluti transgressores tam divini et humani juris, quam ecclesiasticae constitutionis (Justinian., ubi supra, novell. 123, cap. 29). « Presbyteris autem et diaconis, et aliis in clero scriptis, non habentibus uxores secundum divinas regulas, interdicimus et nos mulierem habere in sua domo, excepta matre, et filia, et sorore, et aliis personis quae omnem querelam effugiunt. Si quis autem adversus istam observationem mulierem in sua domo habuerit, quae potest suspicionem inferre turpitudinis, et ille a clericis suis audierit, quod cum tali muliere non debeat habitare, et noluerit eam sua domo repellere; vel accusatore emergente 121.0331A| probatus fuerit inhoneste cum tali muliere versari; tunc episcopus secundum ecclesiasticos canones clero eum repellat, curiae civitatis cujus clericus est tradendum. » Superior lex specialiter super episcopi persona decreverat, licet pariter presbyterorum, diaconorumque personas comprehenderit. Quod enim episcopo non conceditur, ministris consequenter altaris, et mysteria Dominici corporis et sanguinis contrectantibus, pariter interdicitur. Quod si non illic ad liquidum de presbyterorum diaconorumque causa decernitur, praesens sanctio dubietatis omnem caliginem removere cognoscitur, interdicens manifesto non solum presbyteris, et diaconibus, sed etiam subdiaconis, et aliis quibuscunque in clero matrimonium interdicitur, ut in sua domo praeter 121.0331B| matrem, et eas personas quae suspicione turpitudinis careant, habitare nullo modo permittant; praevaricatores autem, si convicti fuerint, clero depelli decernit, et ad ignominiae poenam tales curiae mancipandos esse jubet officiis.

Non credimus quod Ecclesiae Graecorum talia de presbyterorum connubiis sentiant, qualia Constantinopolitani principes sentire comprobantur. Absit igitur ut adversus ecclesiastica constituta venire praesumant, et ea reprehendere conentur, quae constat ab Ecclesiis servata, et jure perpetuo custodita. Quod si potestates saeculi sua praesumptione talia redarguunt, qualia prohibent et condemnant et ecclesiasticae leges et humanae, mirum cur non animadvertunt quod eorum sanctionem non solum Occidentalis 121.0331C| Ecclesia condemnet, verum etiam Orientalis non recipiat, nisi fortassis tyrannidis crudelitate fatigata quaedam pars in Oriente susceptura sit: sed terrere debet eos sententia Domini dicentis: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Verum fixa stat sententia Salvatoris loquentis ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth., XVI, 18).

Item in eodem libro (Ibid., in fine ejusdem cap.): « Nullus episcopus cum muliere penitus habitet: sin autem probatus fuerit hoc non observasse, episcopatus honore dejiciatur; quia ipse se indignum sacerdotio ostendit. » Dicant igitur gloriosi principes 121.0331D| Graecorum qua praesumptionis audacia freti contra constituta majorum, contra leges Ecclesiae, contra consuetudinem hactenus observatam venire non verentur, Romanos atque Latinos reprehendentes, quod episcopis, presbyteris, levitis, atque subdiaconis, uxores ducere non concedunt. Ecce enim imperialibus coarguuntur legibus, quae cum pro Romanis atque Latinis sanciant, eos qui contraveniunt procul dubio condemnant. In Veteri Testamento tabernaculo, sive templo deservientes Levitae, sive presbyteri, uxoribus non appropinquabant, nec sancta vel ingredi vel contingere praesumebant, nisi sanctificarentur: et vos dicitis quia sacerdotes, quibus officium est corporis et sanguinis Domini mysterium 121.0332A| quotidie celebrare, nec a sacris aliquando recedere, quod uxores ducere debeant, nec inter laicos et sacri altaris ministros ullam differentiam consistere. Quod si requiratur a vobis unde nata fuerit opinio talis, non aliam procul dubio monstrare potestis auctoritatem, quam imperitiam atque jactantiam, de quibus levitatis nasci solet audacia.

CAPUT VII. Confirmationis sacramentum a presbyteris conferri posse contendunt Graeci. Hos refellit auctor.--Qui differt sacerdos ab episcopo.

Nunc ad illud veniamus quod objicitur, quia penes Romanos baptizatorum frontes presbyteri chrismate non liniunt. Quod objectum, sicut et reliqua, magis levitate quam ratione propositum est: siquidem Ecclesiae 121.0332B| suae consuetudinem sequentes ista proponunt, non aliquam divinae legis auctoritatem. Quamvis ut hoc fiat et apud Romanos, et apud Occidentales omnes, tam ex Evangelio, quam ex apostolorum Actis esse constat assumptum.

Constat namque Spiritus sancti gratiam per unctionem frontis ex chrismate ab episcopis donari, quod nulli praeter episcopos esse concessum evangelica testatur auctoritas. Resurgens etenim Dominus, et discipulis apparens, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22). Ergo si remissio peccatorum per Spiritum sanctum contribuitur, et hoc munus apostolis specialiter constat esse donatum; jure solis 121.0332C| episcopis haec gratia reservatur, quos in Ecclesia constat apostolorum successionem, et ministerium sortitos. Moysen quoque legimus in Exodo Aaron et filios ejus in sacerdotale ministerium chrismate sancto perunxisse. Deinde reges et sacerdotes oleo sancto perunctos in Veteri Testamento per pontifices exstitisse; quos constat gessisse figuram veri regis atque Pontificis Domini nostri Jesu Christi; cui Psalmista praecinit, dicens: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8).

Constat autem omnem Ecclesiam corpus esse Christi, etenim, videlicet regis et Sacerdotis, unde omnes Christiani genus sumus sacerdotale et regale; propter quod post lavacrum ungimur, ut Christi nomine censeamur; et non nisi per pontifices, a quibus 121.0332D| reges et sacerdotes ungebantur in lege. In Actis habes etiam apostolorum, quia: Cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. (Act. VIII, 14 et seq.) Vide quia primum baptizati fuerant in nomine sanctae Trinitatis, quod est in nomine Domini Jesu; siquidem totius Trinitatis invocatio in nomine Domini Jesu continetur. Nec tamen adhuc acceperant Spiritum sanctum. Postea vero manus imponentibus super 121.0333A| eos apostolis, acceperunt Spiritum sanctum. Quae forma servatur hodieque in Ecclesia, ut baptizentur quidem fideles per presbyteros, gratia vero Spiritus sancti per impositionem manuum tribuatur ab episcopis: quod tunc fit, quando frontes baptizatorum chrismate sancto liniuntur ab episcopis.

Item in eisdem Actis: Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, et Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens in 121.0333B| eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Jesum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit super eos Spiritus sanctus; et loquebantur linguis, et prophetabant (Act. XIX, 1 et seq.). Et hic vides quia Paulus non baptizaverit eos, sed jusserit baptizari. Baptizatis autem manus Paulus imposuit; et ita demum venit super eos Spiritus sanctus. Docemur igitur baptismi gratiam per presbyteros posse contribui, donum vero Spiritus sancti, quod tribuitur per manuum impositionem, quando frontes baptizatorum chrismate sancto liniuntur, non nisi per episcopos posse promereri.

Et revera inter sacerdotes et episcopos differentia non parva consistit. Sacerdotes namque, sicut reliqui 121.0333C| gradus ecclesiastici, per episcoporum ministerium consecrantur; at episcopi non a sacerdotibus benedicuntur. Ipsi quoque sanctum chrisma sanctificant, et oleum consecrant: omnisque gradus ecclesiasticus illorum dispositione peragitur. Quod considerantes ecclesiastici viri, statuerunt ut frontes baptizatorum non a presbyteris, sed ab episcopis chrismate sancto linirentur. Sicut de sancto Silvestro in Gestis apostolicis legitur (Lib. Pontificalis Damasi papae), ubi sic scriptum invenitur: « Hic constituit ut chrisma ab episcopo efficiatur; et privilegium sit episcopis, ut baptizatos chrismate sancto consignent, propter haereticam insimulationem. » Hinc etiam Innocentius papa in suis Decretalibus hoc modo decernit (epist. 1, cap. 3). « De consignandis 121.0333D| infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. » Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum sanctum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, seu praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum paracletum. Hinc omnes Occidentales 121.0334A| episcopi, majorum sequentes institutionem, sumpsere consuetudinem ut frontes baptizatorum chrismate liniendi non presbyteris concedant, sed privilegium sibi reservent: non autem ipsum chrisma (quod mentiuntur Graeci) de fonte conficiunt, sed ex succo balsami, vel olivae liquore: quod fit non solum a Graecis, verum ab universis Christi Ecclesiis.

CAPUT VIII. Romano pontifici patriarcham CP. praeferre conabantur imperatores Graeci. Ecclesia Romana omnes alias dignitate praecellit.

Sed criminantur istud falso, sicut et de agni consecratione; necnon quod arguunt, levitas episcopos fieri, presbyterii gradu non prius accepto; 121.0334B| non reputantes quod in caeteris sibi demant auctoritatem fidei, quandoquidem in istis tam evidenter mentiuntur: non verentes quod Spiritus sanctus loquitur: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V, 7). Et, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ibid.). Et in Salomone: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Quod autem redarguunt levitam episcopum consecrari, cur non contra se dictum advertunt, qui de laicis subito tonsis faciunt episcopos, contra regulas ecclesiasticas, et imperialia decreta? Siquidem prohibet Apostolus (I Tim. III, 6) neophytum episcopum fieri. Justinus quoque imperator in ecclesiasticis constitutionibus (novella 6, cap. 1, sub init.), ita decernit: « Neque ex laico statim ad episcopatum ascendere licet: neque 121.0334C| clericatus honorem simul habuisse sufficit. Oportet autem eum qui episcopus fit neque uxorem habere, neque concubinam, neque liberos, neque nepotes seu legitimos, seu legibus incognitos. Et si quis contra haec fecerit, et is qui factus est, et is qui eum fecit, episcopatus expellatur honore. Nec liceat pecuniae datione episcopum fieri. Esse autem oportet eum qui episcopus fit vel monachum, vel clericum: ita tamen ut non minus sex mensibus appareat eum in clericatu fuisse, » etc. Videmus non solum ecclesiasticis, verum etiam imperialibus obviari constitutionibus, ut ex laico statim ad episcopatus honorem aliquis assumatur, cum debeat prius in Ecclesia probari, et secundum ecclesiastica constituta doceri; quatenus via regia per graduum successionem conscendens, dignus 121.0334D| inveniatur summi culminis apicem obtinere. Verum Graecorum imperatores, tam divina quam humana jura transgredientes, faciunt sibi de laicis subito tonsis episcopos, et eos qui nondum minimi gradus honorem digni percipere fuerant, summi culminis vertice sustollunt: et talia gerentes non verentur Christi Ecclesiam calumniari, falsa pro veris loquentes, pro nihilo ducentes quod Salvator ait in Evangelio: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Ut poena mortis in eos vindicet, et fluctibus perditionis absorbeantur, quos charitas timori sancto non fecit esse subjectos.

121.0335A| Sed unde talis innata sit praesumptio, ut Romanam non vereantur Ecclesiam falsis oppetere criminationibus? Nimirum inde, quod sui mensuram ignorantes status, ambiunt sibi vindicare principatum, quem nec Christus eis, nec apostoli, nec Ecclesiarum magistri, nec ulla consuetudo contribuit, sed illius imitatores effecti, qui dicebat in corde suo: Ascendam super altitudinem nubium, et super sidera coeli exaltabo solium meum: ponam super altitudinem montium, et in lateribus Aquilonis sedem meam. Ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13, 14). Quid enim isti Graecorum principes aliud altitudine cordis sui dicunt, qui Ecclesiae sibi principatum usurpant, et apostolorum sublimitatem (quos Isaias propheta nubes volantes appellat) sibi vindicant: cupientes solium suae 121.0335B| dignitatis super astra coeli componere, id est omni sanctorum coetui praeferre, et patriarcharum venerationem usurpare; quatenus omni Ecclesia sibi subjecta Christo similes efficiantur: cum nulla majorum auctoritas hoc eis contribuat, nec ecclesiastica jura concedant, verum nec humanae leges ascribant? Quae cuncta sibi vindicare velle potissimum comprobant, quod patriarcham Constantinopolitanum praeponere Romano pontifici gestiunt, et urbem Contantinopolim Romae praeferre conantur, tanquam sui juris existat leges ecclesiasticas immutare, et regnorum apicem disponere.

Meminisse tamen debuerant Christum totius Ecclesiae caput existere, et ei Patrem per Prophetam dixisse: Dabo tibi gentes haereditatem tuam; et possessionem 121.0335C| tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Ipsumque fore lapidem abscissum de monte sine manibus, qui confregerit, et in pulverem redegerit universa regna mundi (Matth. XVI, 18). Ipsumque Petro dixisse: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Paulum quoque testificantem: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes (Gal. II, 8). Quos ambos in Ecclesia principatum a Christo positos, et Romae directos, cum ecclesiastica veritas, tum ipsius passionis monstrat auctoritas. Illuc namque ambo principes sunt directi, ubi principatus eminebat mundi: quatenus Romana civitas, sicut imperiali potentia totum sibi 121.0335D| subjecerat orbem, sic religionis culmine, et apostolatus dignitate, totius mundi regnis praesideret. Et sicut voluit Salvator Hierosolymam nativitate sua, doctrina, miraculis, morte, sepultura, resurrectioneque reddere sublimem, sic etiam delegit Romanam urbem apostolorum principum sanguine, sepulcro, memoria, doctrina, reddere gloriosam: ut quoniam Christus Jerusalem coelestis in dextra Patris considens, Rex et Dominus honoratur angelorum et sanctorum omnium famulatu; sic Petrus et Paulus Jerusalem peregrinantis obtineat principatum, subjectis 121.0336A| sibi per totius orbis latitudinem Christi Ecclesiis.

Hoc ita fore et antiquitas ipsa comprobat, et litterarum monimenta confitentur. Siquidem Socrates in Historia ecclesiastica scribens de Arianis, qui in Antiochia Syriae synodum collegerant ad subversionem, atque destructionem Nicaeni concilii, et condemnationem Athanasii; posquam commemoraverat praesules, quorum auctoritate synodus collecta fuerat, subjunxit: « Sed neque Julius interfuit maximae Romae praesul, neque in locum suum aliquem destinavit; cum utique regula ecclesiastica jubeat non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari. » Ecce fuit hic Graecus historiographus, nec tamen Constantinopolim dicit tanta 121.0336B| pollere auctoritate veluti Romam; testificans sine Romani pontificis vel assensu vel jussione nulla posse concilia celebrari.

In concilio Sardicensi (cap. 7, ex interpretatione Dionysii Exigui) tali modo sancitur: « Placuit, ut si episcopus accusatus fuerit, et omnes judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint: si appellaverit qui dejectus videtur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit se audiri: si justum putaverit, ut renovetur examen, scribere episcopis dignetur Romanus episcopus his qui in finitima et propinqua altera provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, ut juxta fidem veritatis omnia definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione 121.0336C| sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, ut habeant etiam auctoritatem personae illius a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos provinciales, ut negotio terminum imponant, faciat quod sapientissimo consilio suo judicaverit. » Hoc concilium ab Orientalibus episcopis in Asiae provincia gestum, taliter de Romani pontificis dignitate decrevit sub Romano imperatore Constantino Magno, qui civitatem Constantinopolim aedificavit, voluitque Juniorem Romam vocitari. Num de Constantinopolitano Patriarcha tale quid ab episcopis legitur constitutum? 121.0336D| Cernimus omnino Romani pontificis auctoritatem super cunctas Ecclesias Christi praeeminere, ut omnes episcopi illum habeant caput, et ad ejus judicium pendeat quidquid in ecclesiasticis negotiis disponitur; ut ex ejus arbitrio vel maneat constitutum, vel corrigatur erratum, vel sanciatur quodcunque fuerit innovandum.

Testatur et hoc Eusebius Caesariensis episcopus, qui in historia de Vita Silvestri ( Vita ms. supra citata ) sic ait: « Quarta die imperator Constantinus privilegium Ecclesiae Romanae pontifici contulit, uti 121.0337A| toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, ut judices regem. » Quae res ex conciliorum gestis approbatur: siquidem omne concilium vel quod in Oriente, vel quod in Africa gestum esse dignoscitur, vel Romani pontificis vicarios semper habuit praesidentes, vel ejus auctoritate litterarum, quae fuerunt decreta firmitudinem acceperunt. Siquidem concilium Nicaenum, omnibus Christi Ecclesiis venerandum, Victorem et Vincentium presbyteros urbis Romae, Romani pontificis vicem agentes, in episcoporum subscriptione primos posuere statim post Osium episcopum civitatis Cordubensis provinciae Hispaniae, qui fuerat illuc a Romano pontifice directus, quoniam ipse venire senectute praepediente non valuerit. Sic reliqua concilia primo in loco 121.0337B| semper habuere Romanos pontifices, vel eorum legatos, tanquam apostolorum vicarios. Et revera omnes Orientales Ecclesiae, simul et Occidentales, Romanae civitatis praesulem semper quasi caput episcoporum venerati sunt, et ad ejus sententiam respexerunt, et de rebus dubiis quaecunque decrevit ejus judicium sustinuerunt, illiusque decreto paruerunt. Quaecunque concilia ejus sententia roborata sunt, rata manserunt; quae vero damnavit, pro nihilo reputata fuerunt, nec auctoritatem ullam habere potuerunt.

Quae licet antiquorum monimentis Patrum vera esse quae dicimus approbentur, unius tamen Romani pontificis placet litteris ostendere quae loquimur. Nam cum Flavianus Constantinopolitanus episcopus, 121.0337C| qui Eutychen archimandritam Constantinopolitanum male de incarnatione Dominica sentientem damnaverat, ipse quoque fuisset a synodo, quae Ephesi collecta est, contra regulas ecclesiasticas damnatus, Romanum hac de causa Leonem pontificem interpellasset, scripsit Theodosio imperatori synodum retractandam, et ea quae prave constituta fuerant cassanda. Quod cum sub Theodosio imperatore fieri non potuit, morte praeveniente, sub principibus Valentiniano et Marciano, qui Theodosio patri successerant, actum est. Quorum litterae, ad Leonem venerabilem episcopum Romanae urbis missae, taliter habentur (ante concil. Chalcedon. epist. 33): « Victores Valentinianus et Marcianus, gloriosi triumphatores, semper Augusti, Leoni reverendissimo 121.0337D| archiepiscopo gloriosae civitatis Romae. Ad hoc maximum imperium venimus Dei providentia, et senatus excellentissimi, cunctaeque militiae. Unde pro reverenda et catholica religione Christianorum fidei, cujus auxiliis virtutem nostrae potentiae confidimus gubernari, tuam sanctitatem principatum in episcopatu divinae fidei possidentem, sacris litteris in principio justum credimus alloquendam, invitantes atque rogantes, ut pro firmitate et statu nostri imperii, aeternam divinitatem tua Sanctitas deprecetur, ut et tale propositum et desiderium habeamus, quatenus omni impio errore sublato per celebrandam synodum, te auctore, maxima pax circa omnes episcopos fidei catholicae fiat. » Item in secunda, 121.0338A| post salutationem et praefationis allocutionem scribitur sic (Ibid. epist. 34): « Superest, ut si placuerit tuae Beatitudini his partibus advenire, et synodum celebrare, hoc facere religionis affectu dignetur; nostris utique desideriis vestra Sanctitas satisfaciet, et sacrae religioni quae utilia sunt decernat. Si vero hoc onerosum est, ut tu ad has partes advenias, hoc ipsum nobis propriis tua Sanctitas litteris manifestet; quatenus in omnem Orientem, et in ipsam Thraciam, et Illyricum, sacrae vestrae litterae dirigantur; ut ad quemdam definitum locum omnes sanctissimi episcopi debeant convenire; et quae Christianorum religioni atque catholicae fidei prosint, sicut Sanctitas tua secundum ecclesiasticas regulas definierit, sua dispositione 121.0338B| declarent. » His litteris Romanorum imperatorum non ostenditur, quod patriarcha Constantinopolitanus Romano pontifici praelatus habeatur; verum quod Romanus pontifex principatum obtineat episcoporum, cujus arbitrio debeat colligi synodus, et quae sunt tractanda per ejus dispositionem debeant ordinari.

Testantur etiam litterae Valentiniani imperatoris ad Theodosium patrem Augustum, quam dignitatem, atque honorem Romanus pontifex super omnes episcopos debeat obtinere: quae ita se habere noscuntur (Ibid., epist. 25): « Domino Theodosio, gloriosissimo victori, ac triumphatori praecellentissimo imperatori et patri, Valentinianus victor gloriosus, ac triumphator, semper Augustus et filius. Cum venissem 121.0338C| in urbem Romam ob Divinitatem placandam, sequenti die ad basilicam apostoli Petri processi, et illic post venerabilem noctem diei apostoli, et a Romano episcopo, et ab aliis cum eo ex diversis provinciis congregatis, rogatus sum scribere vestrae mansuetudini de fide, quae cum sit conservatrix omnium fidelium animarum, dicitur perturbata: quam nos a nostris majoribus traditam debemus cum omni competenti devotione defendere, et dignitatem propriae venerationis beato apostolo Petro intemeratam nostris temporibus conservare, quatenus beatissimus Romanae civitatis episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat et facultatem de fide et sacerdotibus judicare, Domine sacratissime 121.0338D| pater, et venerabilis imperator: hac enim gratia, secundum solemnitatem conciliorum et Constantinopolitanus episcopus eum per libellos appellavit, propter contentionem quae orta est de fide. » Galla quoque Placidia, mater Augusti, litteras eadam pro re filio dirigens Augusto, inter caetera sic ait (Ibid., epist. 26 post init.): « Non modicum detrimentum est ex his quae gesta sunt; ut fides, quae tantis temporibus regulariter custodita est a sacratissimo patre nostro Constantino (qui primus imperio splenduit Christianus) nuper turbata sit, ad arbitrium unius hominis, qui in synodo Ephesinae civitatis odium et contentiones potius exercuisse narratur, militum praesentia et metu appetens Constantinopolitanae civitatis 121.0339A| episcopum Flavianum, eo quod libellum ad apostolicam sedem miserit per eos qui directi fuerant in concilium a reverendissimo episcopo Romae, qui secundum definitiones Nicaeni concilii consueti sunt interesse, Domine sanctissime fili, venerabilis imperator. Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem immaculatam catholicae fidei servari praecipiat, et secundum formam et definitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tanquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii illaeso manente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis judicium transmittat; in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit. Decet itaque nos huic maximae civitati, quae domina 121.0339B| omnium est, in omnibus reverentiam conservare. Diligentius autem hoc providete, ne quod priscis temporibus nostra generatio custodivit, sub nobis imminui videatur, et per praesens exemplum schismata generentur inter episcopos ac sanctas Ecclesias. » Apparet igitur ex his Romanum pontificem nunquam fuisse subjectum patriarchae Constantinopolitano, quin potius ubi necessitas postulavit, eum apostolicam sedem expetiisse, et secundum ejus judicium suam terminum habere causam poposcisse: quandoquidem sit Romana civitas omnibus imperii Romani civitatibus honorabilior, et Romanus pontifex principatum obtineat sacerdotii super omnes episcopos; ut pote cum sit civitas haec domina omnium, et illi civitati quisquis praefuerit episcopus, ex 121.0339C| antiquitatis constitutione princeps omnium habeatur Ecclesiarum.

Hac igitur auctoritate Leo venerabilis Romanae civitatis episcopus fretus, scripsit Anatoho episcopo Constantinopolitano (Epist. 46), quam formam concilii tenere debuisset, damnando Nestorium, et Eutychen, ita scribens: « Licet sperem dilectionem tuam ad omne opus esse devotam, ut tamen efficacior tua fieri possit industria, necessarium et commodum fuit, fratres meos Licentium episcopum Basilium presbyterum (ut promisimus) destinare, quibus tua dilectio societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter: cum residentibus vobis, quibus exsecutionem nostrae dispositionis injunximus, ea 121.0339D| possint agi cuncta cum moderatione; ut nec benevolentiae partes, nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. » Et nonnullis interpositis: « Et quia evangelica et apostolica fides omnes expugnat errores, et ab uno latere Nestorium dejicit, ab alio Eutychen et participes ejus elidit, hanc regulam mementote servandam: ut quicunque in illa synodo, quae nomen synodi nec habere poterit, nec meretur, et in qua malevolentiam suam Dioscorus, industriam autem Juvenalis ostendit, satisfactioni eorum pax fraterna praestetur: . . . . . ita ut non dubiis professionibus Eutychen cum suo dogmate, et cum consortibus suis, anathematis consecratione condemnent. 121.0340A| De his autem, qui in hac causa gravius peccaverunt, et ob hoc superiorem sibi locum in eadem infelici synodo vindicarunt, ut humilium fratrum simplicitatem arrogantiae praejudiciis aggravarent: si forte resipiscant et facti sui defensionem cassantes in condemnationem proprii convertuntur erroris, horum satisfactio talis accedat, quae non refutanda videatur, sed maturioribus apostolicae sedis consiliis reservetur; ut, examinatis omnibus atque perpensis, ipsi eorum agnitionibus, quid constitui debeat, aestimetur. Neque prius in Ecclesia, cui te Dominus voluit praesidere, cujusquam talium (ut ad te jam scripsimus) nomen ad altare recitetur, quam quid de eis constitui debeat, rerum processus ostendat. » Et post pauca: « Annitere itaque, frater charissime, ut 121.0340B| quae Ecclesiae Dei congruunt, fideliter et efficaciter cum his fratribus constanter, quos idoneos auctores elegimus, exsequaris. » Monstratur his litteris Romanum pontificem praeesse patriarchae Constantinopolitano, cui vices suas in synodo habendas committit: cuique de singulis qualiter exsequatur, praescribit; et quid suo judicio reservandum sit, indicit; quid vero ipse determinare debeat, definit; nec tamen solus potestatem habere judicandi permittitur, verum socius illis, qui fuerant ab apostolica sede directi, super determinandis negotiis adhibetur.

Scribit etiam idem beatus Leo episcopus sanctae synodo Chalcedonensi constitutae (epist. 40), pro condemnanda Ephesina synodo secunda, in qua fuerat 121.0340C| patriarcha Constantinopolitanus venerabilis Flavianus non justitia, sed violentia condemnatus. Cujus ista sunt verba, salutatione praemissa. « Optaveram quidem, dilectissimi, pro nostra charitate collegii, omnes Domini sacerdotes in una catholicae fidei devotione persistere, nec quemquam gratia aut formidine saecularium sacerdotem depravari, aut a via veritatis abscedere. Sed quia multa saepe quae poenitudinem possint generare, proveniunt, et superat culpas delinquentium misericordia Dei, atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio, amplectendum est clementissimi principis plenum religione consilium, quo sanctam fraternitatem vestram ad destruendas insidias diaboli, et reformandam ecclesiasticam pacem maluit convenire, beatissimi 121.0340D| apostoli Petri sedis jure et honore servato, adeo ut nos quoque ad hoc ut suis litteris invitaret, ut venerabili synodo nostram sententiam praeberemus: quod quidem nec necessitas temporis, nec ulla poterat consuetudo permittere: tamen in his fratribus, hoc est, Pacasino et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, qui ab apostolica sede directi sunt, me synodo vestra fraternitas aestimet praesidere, nec sejunctam a vobis praesentiam meam, qui nunc in vicariis meis adsum, etiam dudum in fidei catholicae praedicatione non desum. » Et post alia: « Quia vero non ignoramus, per pravas aemulationes multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque fratres, quia haeresim non receperunt, sedibus 121.0341A| suis pulsos, et in exsilia deportatos atque in locum superstitum alios institutos; his primitus vulneribus adhibeatur medicina justitiae; nec quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis: cum si, ut cupimus, errorem omnes relinquunt, nemini quidem honor perire debeat, sed illis qui pro fide laboraverunt, cum omni privilegio oporteat eis proprium reformare. Prioris autem Ephesinae synodi, cui sanctae memoriae Cyrillus episcopus tunc praesedit, contra Nestorium specialiter statuta permaneant: ne tunc damnata impietas demum sibi in aliquo blandiatur, qua Eutyches justa exsecratione percellitur. Puritas enim fidei atque doctrina, quam eodem, quo sancti Patres nostri, spiritu praedicamus, et Nestorianam et Eutychianam cum suis 121.0341B| auctoribus condemnat pariter et persequitur pravitatem. »

Advertimus certe Romanae sedis pontificem nec supponi, nec conferri, sed praeferri Constantinopolitano patriarchae; quandoquidem Chalcedonensem synodum videamus ejus permissione fuisse collectam: cuique praesidere maluit per suos legatos, cuique etiam formam dedit propriis litteris quid de secunda synodo Ephesi collecta foret statuendum: quid quoque de his qui fuerant in ea propter fidei veritatem sedibus propriis expulsi, et in exsilia deportati; necnon et ex iis qui minis atque terroribus compulsi contra fidem judicium protulerunt, atque consenserunt, si reverti ab errore mallent, et veritatem fidei profiteri: synodum quoque primam 121.0341C| Ephesinam per beatum Cyrillum Alexandrinum episcopum factam statuit omnibus modis servandam, condemnans tam Nestorium quam Eutychen de incarnatione Domini nostri Jesu Christi prave sentientes. Quibus omnibus evidenter instruimur, non solum Constantinopolitano, verum cunctis Orientalibus episcopis Romanum pontificem honore praelatum, veluti qui cunctorum sollicitudinem plenam habere debeat episcoporum, et cui specialiter incumbat pro cunctis Ecclesiis pervigil sollicitudo.

Ut autem evidentius appareat quanto Romanus episcopus honore praecellat supra cunctos qui per Orientem habentur episcopos, ex epistola beati Leonis episcopi urbis Romae, Anastasio episcopo 121.0341D| Thessalonicensi directa (epist. 84), placuit ostendere; cui salutatione praemissa sic loquitur: « Quanta fraternitati tuae a beatissimi Petri apostoli auctoritate commissa sint, et qualia etiam nostro tibi favore sint credita, si vera ratione perspiceres, et justo examine ponderares, multum possemus de injunctae tibi sollicitudinis devotione gaudere: quoniam sicut praecessores mei praecessoribus tuis, ita ego dilectioni tuae priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi; ut curam quam universis Ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis effectus adjuvares, et longinquis a nobis provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes. 121.0342A| Siquidem continenti opportunoque prospectu promptum tibi esset agnoscere, quid in quibusque rebus vel tuo studio componeres, vel nostro judicio reservares. Nam cum majora negotia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostra sententiae exspectatione suspendere, nec ratio tibi nec necessitas fuit, in id quod mensuram tui excederet, deviandi: abundant enim apud te monitorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus; ut commendatas tibi Christi Ecclesias per exhortationem charitatis ad salubritatem obedientiae provocares. » Et post alia istiusmodi redargutionibus conquesta, iterum infert (ibid.): « Et dum dominari magis quam consulere subditis quaerant, 121.0342B| placet honor, inflat superbia, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Quod ut necesse habeamus ita dicere, non de parvo animi dolore procedit: meipsum enim quodammodo trahi in culpam sentio, cum te a traditis tibi regulis immodice discessisse cognosco. Qui si tuae existimationis parum diligens eras, meae saltem famae parcere debuisti; ne quae tuo tantum facta sunt animo, nostro viderentur facta judicio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos missa majores apostolicae sedis praesulum scripta decurrat, et vel a me, vel a praecessoribus meis inveniet ordinatum, quod a te cognovimus esse praesumptum. Venit namque ad nos cum episcopis provinciae suae frater noster Atticus, veteris 121.0342C| Epiri metropolitanus antistes, et de indignissima afflictione quam pertulit, lacrymabili actione conquestus est coram astantibus diaconibus tuis, qui querelis flebilibus ejus nihil contra referendo, ea quae nobis ingerebantur fide non carere monstrabant. Legebatur quoque in litteris tuis, quas iidem ad me diaconi tui detulerunt, quod frater Atticus Thessalonicam venisset. »

Et post alia (Ibid.): « Unde deplorationibus supradicti verba epistolae tuae testimonium praebuerunt, et per hoc, quod non est tacitum, nudatum est illud quod silentio fuerat adopertum: aditam scilicet Illyrici praefecturam, et sublimissimam inter mundanos apices potestatem in exhibitionem insontis antistitis incitatam, ut missa exsecutione terribili, 121.0342D| quae omnia sibi officia publica ad effectum praeceptionis adjungeret, a sacris Ecclesiae aditis, nullo vel falso insimulatus crimine extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam aegritudinis, non ob saevitiam hyemis darentur induciae, sed iter asperum et periculis plenum per invias nives agere cogeretur. Quod tanti laboris, tantique discriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati sunt quidam defecisse dicantur. Multum stupeo, frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in eum (de quo nihil amplius indicaveras, quam quod evocatus adesse differret, et excusationem infirmitatis obtenderet) tam atrociter et tam vehementer potueris commoveri; praesertim cum si tale aliquid mereretur, exspectandum tibi 121.0343A| fuerat quid ad tua consulta rescriberem. Sed ut video bene de meis moribus aestimasti, et quam civilia pro conservanda sacerdotali concordia responsurus essem verissime praevidisti, et ideo motus tuos exsequi sine dilatione properasti, ne cum moderationis nostrae aliud disponentia scripta sumpsisses, faciendi id quod factum est licentiam non haberes. An forte aliquid tibi facinus fratris innotuerat, et metropolitanum episcopum novi apud te criminis pondus urgebat? At hoc quidem alienum ab illo esse, etiam tu nihil ei objiciendo confirmas; sed etiam si quid grave intolerandumque committeret, nostra erat exspectanda censura; ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret, agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut 121.0343B| in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Uude sicut multum nos ea quae a te pie sunt curata, laetificant, ita nimium ea quae perperam sunt gesta, contristant. Et necesse est, post multarum experimenta causarum sollicitius prospici, et diligentius praecaveri; quatenus per Spiritum charitatis et pacis omnis materia scandalorum de Ecclesiis Domini, quas tibi commendavimus, auferatur, praeeminente quidem in illis provinciis episcopatus tui fastigio, sed amputato totius usurpationis excessu. Igitur secundum sanctorum Patrum canones, Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi 121.0343C| antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus; ita ut a regulis praestitutis, nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant: » et caetera quae statuit Thessalonicensi episcopo in ecclesiasticis negotiis conservanda.

Quibus videmus nequaquam Constantinopolitanum episcopum Ecclesiis Christi, nisi tantum suae dioeceseos, esse praelatum, sed Romano pontifici hujus sollicitudinis curam antiquitus esse commissam, ad quem omnes Ecclesiae Christi respiciant; et cujus sit officii de singulis ecclesiasticis rationibus disponere, eamque tenere singulas provincias ecclesiasticarum causarum formam, quam pontifex Romanus vel constituerit, vel concesserit; quod approbant pontificum decreta Romanorum, omnibus Christi 121.0343D| Ecclesiis tam per Orientem quam per Occidentem positis directa, quae veluti leges ecclesiasticorum negotiorum et observantur ab omnibus et suspiciuntur Ecclesiis. Quis autem ferat ut Constantinopolitanus patriarcha cunctis Christi praeferatur Ecclesiis, quod nec antiquitas ei contulit, nec ulla decreta majorum constituunt, nec rationis habetur vel ecclesiasticae vel humanae jure firmatum: nisi forte putant Graecorum imperatores moderni, non illi Romanorum, quorum imperium totius orbis provincias disponebat, hoc sibi licere, quod illis non licuit: et Ecclesiam Romanam, quam illi tanquam matrem venerati sunt, pro libito suo disponere, et auctoritatem quam beato Petro tam Christus, quam omnis 121.0344A| Ecclesia, totiusque mundi principatus contulit, immutare posse; quandoquidem civitatem Romam, quae cunctarum principatum Ecclesiarum obtinet, ab imperio suo vident remotam, et omnem Occidentem sibi sublatum, Africamque, et Orientem pene cunctum, praeter paucissimas, Europae, Asiaeque provincias, et paucarum ambitus insularum.

Quam autem reverentiam Constantinopolitanus pontifex obtinere debeat, non suo merito, sed quia secunda vocitata sit Roma, testatur Justiniani pragmaticum imperatoris (Novel. CXXXI, cap. 2), quod ita fertur: « Papa Romanus prior omnibus episcopis et patriarchis sedeat, et post illum Constantinopolitanae civitatis archiepiscopus. » Non hic praefertur neque confertur papae Romano, sed supponitur 121.0344B| patriarcha Constantinopolitanus. Considerandum quoque, quod honor sedis illi contribuitur, potestatis autem culmen nullatenus confertur. Item in Historia Socratis (lib. V, cap. 8) sic scribitur: « Tunc etiam regulam praetulerunt (nimirum episcopi qui Nectarium Constantinopoli constituerunt ut esset episcopus), ut Constantinopolitanus episcopus haberet honoris privilegia post pontificem Romanum, eo quod sit nova Roma. » Sed neque potestatis hic privilegia donantur illi, quae pontifici manere Romano comprobantur. Unde igitur auctoritatem Graecorum principes accipiunt, ut Constantinopolitanum episcopum omnibus Ecclesiis praeferant? Antiquitas eis nulla suffragatur, synodorum decreta nulla, imperatorum pragmatica nulla, quae licet etsi aliqua monstrarentur, 121.0344C| auctoritatis pondus obtinere nequirent sine Romani pontificis astipulatione: cujus tantae manet antiquitate tribuente potestatis jus, ut sine permissionis illius auctoritate nec Constantinopolis, nec ulla civitas Orientalis vel Occidentalis obtinere privilegia valeat potestatis, nisi quae fuerant a Romano pontifice vel concessa vel roborata: ipsi vero maneat potestas atque sollicitudo omnium Ecclesiarum, concedendi, vel disponendi quaecunque ecclesiasticis utilitatibus secundum ecclesiasticas regulas probata fuerint deservire. Quod multis approbatur Scripturarum monumentis, per universas Ecclesias a Romano pontifice destinatis.

Contra Graecorum opposita Contra Graecorum opposita (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne 121.0345B

LIBER PRIMUS. C APUT PRIMUM. Michaelis et Basilii impp. oppositis responsio. Opposita Graecorum. 121.0225D|

Opposita quibus Michael et Basilius, Graecorum imperatores, Romanam Ecclesiam infamare conantur, vel falsa, vel haeretica, vel superstitiosa, vel irreligiosa fore cognoscuntur. Quapropter merito contemptui subjacere deberent, nisi consideraretur quod simplicibus minusque capacibus scandalum laesionis 121.0226D| inferre valerent, illudque Salomonicum Spiritu sancto prolatum: Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur (Prov. XXVI, 5). Cum enim dicant quod chrisma conficiamus ex aqua; et quod agnum die sancto Paschae super altare una cum Dominico corpore sacrandum Judaeorum de more ponamus, nonne manifeste mentiuntur? Nec timent illud Psalmistae Spiritu sancto loquentis: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). 121.0227A| Et quod alibi Spiritus sanctus comminatur: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5, 9). Item, quod culpare nituntur non solum Romanam, verum omnem Latinam Ecclesiam, quod Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere confiteamur, secundum catholicam fidem, cum illi tantum dicant, eum de Patre procedere, nonne se haereseos pravitate condemnant, et ab Ecclesiae communione removent, et in Spiritum sanctum blasphemant? quod peccatum irremissibile esse Salvator in Evangelio protestatur (Marc. III, 29). Nisi forte monstrare possint a suis majoribus catholicis viris hoc aliquando denegatum. Etenim cum dicant Spiritum sanctum procedere a Patre, non negant et a Filio procedere. Quod si majores suos sequi voluerint, amplexabuntur catholice dictum, 121.0227B| procedere Spiritum sanctum a Patre, sicut et sui majores sunt amplexi, qui sacris litteris instituti optime noverunt utriusque Spiritum esse, videlicet tam Patris quam Filii. Quod in sequentibus clarius demonstrabitur.

CAPUT II. Iterum de Graecorum objectis.--Quid muneris imperatoribus incumbit.

Jam quod arguere conantur, quod in Sabbato jejunamus, vel quod Paschale jejunium non eadem cum eis regula celebremus; quis non videat quanto tumore, quantaque stultitia vel inflati vel excaecati talia dicant? Arguunt jejunantes, iterum reprehendunt non jejunantes; aut enim bonum est jejunium, 121.0227C| aut malum; si bonum: cur accusant? si malum: cur exercent quod accusant? Forsitan res non sui merito sancienda, sed pro personarum acceptione judicanda est; ut jejunium quod celebrat Latinus sit arguendum; quod vero Graecus, sit venerandum, sic judicant vel elatione decepti, vel scientia privati. Quis autem ferre possit quod reprehendere gestiunt continentiam affectantes, a feminarum concubitu se removentes, carnis et animae sanctitatem aemulantes? Quae cum sint in cunctis mortalibus praeconio laudis extollenda, tum praecipue in sacri altaris ministris, quorum est officium in sacris semper assistere, Divinitati servitutis obsequium jugiter exhibere, pro commissis populis divinam majestatem diebus omnibus jugi precatu placare. Hoc quia nostri 121.0227D| sacerdotes agere de more majorum non omittunt, infamantur nuptias damnare. Quid haec impugnant, nisi religionem? Quid haec destruere nituntur, nisi sanctimoniam sine qua nemo placere potest Deo? Quis vero non videat quanto sit tenendum ridiculo, de barbae tonsione quod culpant: vel quod presbyteri penes nos baptizatorum frontes chrismate sancto non linunt, sed hoc privilegium pontificibus relinquunt? Num in barbae vel tonsione, vel conservatione, praeceptorum divinorum praevaricatio cognoscitur ulla? vel si presbyteri quos baptizant eorum frontes unctione sacra non linunt; num idcirco baptismi gratiam non perficiunt, trinam mersionem 121.0228A| per invocationem sanctae Trinitatis facientes? Superstitionis ista deprehenduntur esse, non alicujus religiosae considerationis.

Quid mirum hujusmodi si calumniae procedant ab hominibus sacrae legis peritis, saeculari potentia fultis, imperii fastu confidentibus? De sacris dogmatibus, de ecclesiastico ritu, non imperatorum, sed episcoporum fuerat disputare. Discendum illis, non docendum, in Ecclesia ministerium commissum est. Nam quamvis imperiali dignitate praecellant, res illis publica commissa est, non episcopale ministerium. Imperatores de saeculi legibus tractare debent; episcopi vero de divinis dogmatibus disputare. Suum modum studeant tenere, non officium episcopale praeripere, ne illis proveniat quod Oziae regi pontificale 121.0228B| ministerium praesumenti contigit; qui divinitus lepra percussus non solum a templo, verum et a communione populi noscitur ejectus (II Par. XXVI, 17). Cur ergo recentes isti doctores, et monstruosi, ut ita dicamus, praeceptores, suo nunc tempore in crimen devocare conantur, quod sui priores, si tamen Ecclesiae filii sunt, et unitatis catholicae sectatores, duxere semper venerandum? Nullus novus cultus apud Romanam Ecclesiam nunc agitur; nulla nova religio, nulla nova doctrina, institutio nova nulla. Majores nostri quae tenuere, quae docuere, quae servanda suis posteris reliquere, haec tenemus, haec servamus, nihil supra ponentes, nihil eis adimentes. Quod de sancto Spiritu senserunt, hoc sentimus. Perceperunt illi ab apostolis, apostoli a Christo acceperunt. 121.0228C| In eadem fide tam Orientalis quam Occidentalis semper remansit Ecclesia. Noverunt etenim apostoli dictum, quod est una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). Et licet haereses frequenter exsurgerent, quae tanquam mali pisces Christi retia rumperent, Christi tamen tunica permansit integra. Instituta vero majorum suis quibuscunque locis edita, sicut non omnibus ecclesiis eadem, sic unitatem fidei nullo modo divisere: nec propter alternae consuetudinis commutationem mutuae societatis amisere communionem. Quoniam aliud est de habitu, de conversatione discernere, et aliud de unitate fidei similiter sentire. Sed de his posterius. Nunc ad proposita veniamus, et de singulis quae gratia sancti Spiritus donaverit, disputemus, non ordinem propositarum 121.0228D| sequentes quaestionum. Est enim minus prudenter dispositus, quia levitate mentis, non prudentiae gravitate digestus esse cognoscitur.

Et primo de Spiritu sancto quae donaverit ipse dicamus: hoc enim et primum est et praecipuum, et ad catholicae fidei pertinens firmamentum. Ostendere namque est animo quod sic de eo sentimus et confitemur, sicut et Patres nostri senserunt et confessi sunt; et sic ipsi senserunt et professi sunt, sicut apostoli senserunt et docuerunt. Apostolorum autem doctrinam si quis arguere maluerit, Christi necesse est magisterium redarguat, et prophetarum oracula refutet.

CAPUT III. Probatur Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere. Ario assimilantur Graeci. Salvator est veritas. Spiritus sanctus est spiritus veritatis, id est Christi. Charitas dicitur Spiritus sanctus. 121.0229A| Arguitis quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicamus, cum ipsi ex Patre tantum procedere dicatis. Consideremus Evangelii lectionem, et ex eo responsionis tenorem capiamus. Loquitur enim Salvator in sermone quem secundum Joannem ad discipulos nocte, qua tradendus erat, fecerat, inter reliqua sic: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Legitis qui a Patre procedit, et audire non 121.0229B| vultis dicentem Filium, quem ego mittam vobis a Patre. Dicite quemadmodum mittatur a Filio: hoc namque dicere Filium non negatis, si tamen Evangelium legitis, aut Evangelio si creditis? Aut ergo missionem hanc confitemini processionem, aut, quod est impium, dicetis obsequium; et eritis, quod absit, cum Ario, qui minorem dogmate perverso Spiritum sanctum asserebat Filio. Absit autem ut Arii partes velitis astruere; absit ut Spiritum sanctum minorem Patre Filioque velitis affirmare. Igitur cum dicat Filius missurum se esse Spiritum veritatis qui a Patre procedit, profecto fatetur quod a se dicat eum procedere, dum confirmat eum se mittere. Fortassis quaestionem facit, quod non simpliciter dixerit Salvator: Quem ego mittam vobis: 121.0229C| sed addiderit, a Patre. Hoc Ariani movere primi, gradum facere volentes in Divinitate. Sed Evangelii veritas consubstantialem totius Trinitatis ostendit unitatem. Procedit Spiritus sanctus a Patre, illius quia de substantia manat. Mittit quoque Filius Spiritum veritatis a Patre, quia Spiritus sanctus ut a Filio procedat, ipse natus est ex Patre; et sicut accepit de Patre Filius nascendo substantiam, sic itidem accepit a Patre ut Spiritum veritatis mitteret a se procedendo. Alioquin cum dicit: Qui a Patre procedit; non negat a se procedere, quoniam missio Filii, processio est Spiritus sancti; ut mittat Spiritum veritatis, non tanquam minorem jubendo ipse major existendo; sed missionis verbo monstratur, quia sicut procedit Spiritus veritatis a Patre, sic 121.0229D| etiam procedit et a Filio. Hinc in consequentibus: At ille me clarificabit; quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Quid enim accipiet Spiritus sanctus a Filio, cum unius sint substantiae uniusque potentiae? Nimirum, de meo accipiet, dixit; id est a me procedit, quia sicut sunt unius substantiae Pater et Filius, sic et de utroque procedendo Spiritus sanctus accepit consubstantialitatis existentiam.

Nec debet movere quod accipiet futuri temporis dixit, hoc enim ad illud respicit quod futurum erat, quod discipulis mitteretur; non ad illud quod a Patre 121.0230A| Filioque procedit: sine tempore namque procedit a Patre, procedit et a Filio; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus tres quidem personae, sed unius ejusdemque exstiterunt existuntque substantiae.

Sequitur: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 15). Si omnia quaecunque habet Pater, habet et Filius, profecto sicut est Spiritus sanctus Patris Spiritus, sic est et Filii Spiritus; alioquin si Patris est tantum, non etiam Filii, non omnia quaecunque habet Pater, sunt Filii. Sed habet omnia quaecunque habet Pater, Filius. Igitur sicut est Spiritus sanctus Patris Spiritus, sic est et Filii Spiritus. Sed hanc habitationis possessionen non putemus vel minorationem depositionis, vel conditionis additionem. 121.0230B| Verum illud declaratur, quia sicut procedit Spiritus sanctus a Patre, sic quoque procedit a Filio. Paulo superius Christus ait: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis; et prius dixerat: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis. Veritas Salvator est, ipse Philippo testificatur: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Si ergo veritas Salvator est, et Salvator Filius Patris est, quid est aliud dicere Spiritum veritatis, quam Spiritum Filii? Cognoscitur ergo Spiritus Patris esse, qui procedit a Patre; simulque Spiritus Filii, quem Salvator confitetur Spiritum esse veritatis.

Si quaeris unde sit Spiritus veritatis, quaere simul unde sit Spiritus Patris: procedendo namque a Patre Spiritus Patris est; simulque procedendo a Filio, 121.0230C| qui est veritas, Spiritus est Filii. Non propter subjectionem dicuntur ista, sed propter unius ejusdemque substantiae significationem. Quoniam sicut sunt Pater et Filius unius ejusdemque substantiae, sic ab utroque procedit Spiritus sanctus. Nec putes duos habere patres Spiritum sanctum, quia procedit a Patre, procedit a Filio; quoniam Spiritus sanctus non est Filius, et qui filius non est, habere patrem non potest.

Dicitur quoque Spiritus sanctus charitas esse, unde beatus Joannes: Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Quam charitatem commendans scribit fidelibus: Et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis; et necesse non habetis ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. 121.0230D| II, 27). Huic simile Salvator: Cum autem venerit, inquit, ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 16). Sive igitur dicas: Deus charitas est; sive dicas: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus; sive dicas: Spiritum veritatis, qui docet omnem veritatem: Spiritum sanctum significas. Est autem charitas Patris, qua nos dilexit: est charitas Filii, qua nos redemit. Sed non diversa propterea charitas, quia Patris esse dicitur atque Filii: qua namque charitate Pater diligit Filium, eadem charitate Filius diligit Patrem: est namque charitas Patris Spiritus sanctus, est charitas quoque Filii Spiritus 121.0231A| sanctus. Procedit charitas Patris a Patre, ut diligat Filium; procedit etiam charitas Filii a Filio ut diligat Patrem. Igitur utriusque una charitas, quoniam utriusque unus Spiritus ab utroque procedens.

Christus clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Subjungit evangelista: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 39). Aquae vivae flumina, evangelista docente, inundationem dicimus Spiritus sancti, qua docet Salvator in se credentes irrigandos. Unde igitur flumina, nisi de fide Christi manantia? Et unde fides, nisi ex Christi doctrina? Quemadmodum igitur doctrina 121.0231B| Christi de Christo, et fides illius doctrinae de Christo: sic flumina aquae vivae, id est Spiritus sanctus procedit a Christo: Christus namque et homo perfectus, et Deus perfectus. Ex quo perfectus Deus, Spiritum sanctum in se credentibus, qui a se procedit, largitur, infundit; cujus fluenta corda credentium aeternae vitae fontibus inundant.

Samaritanae quoque dicit: Qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13). Quod alibi flumina dixerat aquae vivae; nunc appellat fontem aquae salientis in vitam aeternam; in utroque Spiritum sanctum volens intelligi, quem manifestissime dicit a se dari cum dicit: Aquam 121.0231C| quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae. Quod enim dat, ex semetipso dat: dat autem fontem aquae salientis in vitam aeternam, id est Spiritum sanctum in se credentibus copiosissime largitur. Demonstrans a se procedere, quem a se dicit credentibus donari.

Resurgens a mortuis et discipulis in conclavi residentibus, post pacis salutationem, et post mandatam pacis legationem: Insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), et, reliqua. Quid enim per insufflationem, nisi Spiritus sancti processionem significat? Non ut flatus ille corporeus ex aere sumptus, et pulmonum ministerio per oris organum effusus, Spiritus sancti fuerit substantia, verum tali nos modo voluit edocere, Spiritum sanctum 121.0231D| ex seipso procedere, et de substantia Filii Spiritus quoque sancti substantiam manare. Sicut Pater Filii nativitatem de sua substantia volens ostendere propagatam, ac per hoc Filium sibi fore consubstantialem, loquitur in Psalmo eidem Filio: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Non quod uterum Deus Pater habuerit, de quo Filium ante saecula genuerit; sed quo testificatus fuerit, quod Filium non de nihilo, non alterius de rei subsistentia, sed propria de natura substantiaque genuerit. Sic et Filius insufflando dans Spiritum sanctum apostolis, ostendit de sua substantia procedere, quem tali insufflatione voluit donare.

De sacramento corporis et sanguinis sui loquens 121.0232A| discipulis ait: Verba quae locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Unde igitur procedunt verba, nisi mentis ab intimo? Igitur verba quae loquitur Christus Spiritus et vita sunt, quia Spiritus, qui de corde Christi procedit, vita est. Non quod in Divinitate cor sit, carnis videlicet particula; sed quod tali vocabulo voluit interioris substantiae monstrare sacramentum, de quo dicit procedere Spiritum qui vita est. Ergo procedit Spiritus sanctus a Filio, et est unius ejusdemque substantiae cum Filio.

CAPUT IV. Testimonia proferuntur ex Evangelio et Epistolis Pauli.

In Evangelio Lucae sic legitur: Et egressus est Christus 121.0232B| in virtute Spiritus in Galilaeam (Luc. IV, 14). De Salvatore legitur, quod sit virtus Patris, et nunc Spiritus virtus appellatur. Nunquid alia virtus Christus, et alia virtus Spiritus? Non utique: Sed uterque virtus dicitur, ut una utriusque substantia monstretur. Quid est autem quod ait: In virtute Spiritus? Nunquid majorem voluit ostendere Spiritus sancti virtutem Filii virtute? Non omnino. Quid est ergo quod ait: In virtute Spiritus? Non enim externam Christo voluit ostendere virtutem, et velut aliunde concessam, sed propriam; quae cum sit Spiritus sancti, sit etiam simul et Filii tanquam in una natura non in essentia diversa et manendo simul in uno alter procedat ex altero, Spiritus videlicet sanctus ex Filio; uterque vero de Patre: sed Filius nascendo, Spiritus vero 121.0232C| sanctus procedendo. Non quod alternis temporibus de Patre procedat vel Filio, sed quod nullo interveniente tempore de Patre procedat simul et Filio.

Beatus Paulus apostolus scribit ad Galatas: Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, Pater (Gal. IV, 6). Non ait: Misit Deus Spiritum suum. Quod si diceret, non penitus excluderet Filium; quoniam Deus est etiam Filius, quemadmodum Pater est Deus, et uterque non duo dii, sed unus est Deus: quod enim persona separat, substantia conjungit. Volens autem omnem auferre quaestionem, personam Filii specialiter dixit, misisse Deum Spiritum Filii sui in corda nostra. Num alius est Spiritus Filii, quam Spiritus Patris? Quod si idem est Spiritus amborum, 121.0232D| profecto procedit ab utroque; non enim sic dicitur Spiritus Filii tanquam sit minor Filio; hoc qui sentit, vel dicit, non est catholicus. Qua de re non est quare dicatur Spiritus Filii, nisi quia procedit a Filio; sicut dicitur Spiritus Patris, quia procedit a Patre.

Ad Philippenses autem scribens, inter caetera sic ait: Scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi (Philip. I, 19). Jesus Christus, Deus et homo. Nunquid de humano spiritu loquebatur Apostolus, haec quando dicebat? In cruce namque Jesus Christus humanum posuit spiritum, evangelista testante, qui de illo dicit: Et inclinato capite tradidit 121.0233A| Spiritum (Joan. XIX, 30). Et de quo dicit etiam ipse: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Iste vero Spiritus, de quo nunc loquitur Apostolus (I Cor. XII, etc.), per cujus subministrationem certa spe confidit, quod in nullo super Christi administratione confundetur, Deus est: qui etiam Spiritus sanctus appellatur, ad distinctionem Patris et Filii; de quo testatur Apostolus, quod divisiones gratiarum ipse distribuat, qui operatur omnia prout vult. Hic ergo Spiritus est Christi, non subjectione servili, sed processione divina, Patri, Filioque in natura, in majestate, in dignitate aequalis.

Scribit sanctus Lucas in Actibus apostolorum: Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire Bithyniam, 121.0233B| et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). De quo Spiritu dicat, superius narrat, dicens: Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Ibid., 6). Quem dixerat superius sanctum Spiritum, ipsum postea dixit Spiritum Jesu, manifeste signans non alium esse Spiritum Jesu quam Spiritum sanctum. Cur autem dicatur Spiritus Jesu, frequenter est dictum, quoniam procedit a Jesu. Non ex ea natura qua factus est misericorditer homo, sed ex ea qua natus de Patre aequalis est Patri.

Item loquitur ad Titum: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum 121.0233C| (Tit. III, 5). Quemadmodum effudit per Jesum Christum Spiritum sanctum? nunquid velut minorem per majorem? Hoc Ariani voluerunt: sed Patrem dicit effudisse Spiritum sanctum per Jesum Christum, ut ostenderet effusionem Spiritus sancti factam ex Jesu Christo, non tanquam aliunde accipiendo, sed eam ex seipso mittendo: neque enim voluit dicere ut Pater Spiritum sanctum effuderit per Jesum Christum, tanquam si per fistulam effundatur aqua, ut nihil in hac effusione fuerit Filii, praeterquam ministerium vel evectionis, vel transitionis. Hoc itaque sentire impietatis est. Verum effudit Pater Spiritum sanctum in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, quia procedit et a Filio, sicut procedit a Patre: et dicendo effudit per Filium, monstravit 121.0233D| processionem ejus a Filio, nec tamen negavit eum a Patre procedere; quia cum procedit a Filio, procedit et a Patre.

De hac effusione Spiritus sancti testatur beatus Petrus in Actibus apostolorum de Domino Jesu Christo Judaeis sic loquens: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem vos vidistis et audistis (Act. II, 33). De quo locutus Lucas in eisdem Actibus testatur: Cum complerentur, inquit, dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis; et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis; seditque 121.0234A| supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 1-4). Et in consequentibus: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri (Ibid., 17); et reliqua. Et paulo post: Et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt (Ibid., 18). Hoc totum posuimus ut beato Petro docente nosceremus Spiritum sanctum effusum super apostolos, et reliquos credentes, qui pariter fuerant congregati die Pentecostes, ab Jesu. Unde scriptum est: Hunc Jesum resuscitavit Deus, cui omnes nos testes sumus (Ibid., 32). Deinde intulit: Dextera igitur Dei exaltatus effudit hunc, id est Spiritum 121.0234B| sanctum, nimirum Jesus, quem Deus resuscitavit, quem vidistis et audistis (Ibid., 33). Vidistis in igneis linguis, audistis in linguarum varietate: nam Spiritus sanctus in propria natura nec videri corporea visione, nec audiri potest auditu corporeo, sed assumpsit habitum, ignis speciem sub linguarum imagine, quo posset intueri, et discipulorum potitus est vocibus, quo posset audiri. Quod autem ait: Promissione Spiritus sancti accepta a Patre effudisse hunc Spiritum, non Divinitatis, sed humanitatis commendat gratiam. Nam secundum Divinitatem non accepit repromissionem, quoniam omnia quae habet Pater sua sunt, non temporaliter accipiendo, sed aeternaliter habendo.

CAPUT V. Quid sit effusio sancti Spiritus. Qui spirat Spiritus sanctus. 1 21.0234C| Et comparemus his Pauli sententiam supra jam positam, qua dixit loquens ad Titum, de Spiritu sancto, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum (Tit. III, 6). Paulus testatur quod Pater effuderit Spiritum sanctum per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Petrus vero dicit, quod Jesus effuderit hunc eumdem Spiritum sanctum resurgens a mortuis. Quibus docemur et Patrem eum effundere et Jesum Christum, ut discamus ab utroque procedere Spiritum sanctum, quem uterque effundit: neque enim cogitare debemus hanc effusionem localem exstitisse, ut de Patre manans 121.0234D| localiter transierit ad Christum tanquam Patrem relinquendo, vel ut posset ad Filium venire semetipsum extendendo, ut altera sui parte Filium contingeret, altera vero in Patre maneret. Similiter cum a Filio in discipulos fuerit effusus, vel Filium reliquerit et ad discipulos venerit, vel certe quadam protensione facta, proportione quadam sui, discipulorum corda irradiaverit, et quadam in Christo resederit; veluti radium solis si consideres alia sui parte sphaeram ipsius illustrantem, alia vero terra attingentem. Sed ista in corporibus sunt; at vero in Divinitate sanctae Trinitatis nil istorum deprehenditur, sed absque temporis intervallo vel loci Spiritus sanctus a Patre effunditur, similiter et a Filio. Effunditur 121.0235A| a Patre in Filium, quia genuit Pater Filium, effunditur et a Filio, quia omnia quae Patris sunt, habet Filius.

Testatur quoque sanctum Evangelium quod Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). Quid est spirat? nimirum quia quandocunque vult, ubicunque vult semetipsum effundit. Videamus totius Trinitatis unam operationem. Pater effundit, Filius effundit Spiritum sanctum. Spiritus sanctus, ubi vult spirans, semetipsum effundit. Quam congruenter Apostolus dicit effusionem Spiritus sancti factam per Jesum Christum, per quem Pater Deus omnia fecit, quam convenienter quoque Petrus apostolus testatur Filium effudisse Spiritum sanctum, de quo dicit Evangelium quod omnia quae facit Pater, haec eadem et Filius facit 121.0235B| similiter (Joan. XVI, 15). Effundit igitur Pater Spiritum sanctum, effundit et Filius, quoniam sicut datur a Patre, datur et a Filio. Non igitur arguant Graecorum imperatores Latinos, quod confiteantur Spiritum sanctum procedere a Filio, sicut procedit a Patre, sed potius discant fidei veritatem a Christo, discant et ab apostolis illius.

Item in Actibus apostolorum loquitur Petrus: Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi (Act. V, 32). Quem Deum dicit dedisse Spiritum sanctum, nisi de quo superius ait: Dextera Dei igitur exaltatus, effudit hunc quem vidistis et audistis (Act. II, 33); Jesum Christum (sicut dictum est) intelligi monstrans? Sed quomodo dedit Spiritum sanctum Deus obedientibus sibi? num quasi 121.0235C| minorem? Nequaquam. Filius namque dicit: Spiritus ubi vult spirat. Dat itaque Deus Spiritum sanctum obedientium sibi cordibus infundendo, non ut se relinquat in quo per unitatem substantiae permanet, sed ut illos illuminet quos prius non irradiabat. Nemo quod non habet donare praevalet: sic Filius testatur habere Spiritum sanctum, quem dedit omnibus obedientibus sibi. Quemadmodum autem habet per unitatem substantiae, non per possessionis obtentum, sic et cum donat, non alieni juris quasi donum tribuit, sed sui quod est proprium muneris impertitur. Quod non alias Filius faceret, si non a se quoque Spiritus sanctus procederet. In sequentibus etiam beatus Petrus docens quemadmodum Cornelius de gentibus, et qui cum eo fuerant credentes, 121.0235D| baptismi gratiam perceperint, sic post caetera dicit: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum (Act. XI, 17)? Quamvis hic Deus, vel Spiritus sanctus, qui corda repleverit credentium, et linguarum dederit scientiam, vel certe Pater possit intelligi; tamen si consideremus verba Petri superius loquentis de missione Spiritus sancti super credentes, quod Filius eum effuderit (sicut antea dictum est), consequenter et hic Deus Filius intelligendus, qui dederit eamdem gratiam Cornelio, sociisque ejus, Petro loquente, quam dedit prius effundens Spiritum sanctum super discipulos in linguis igneis. Et evidenter 121.0236A| monstratum est, effusionem Spiritus sancti, sive donationem, ad Patrem pertinere et ad Filium, quia procedit ab utroque. Et hic igitur quod dicit eamdem gratiam dedisse nuper credentibus, quam dedit prius apostolis, Spiritum sanctum manifeste significat, quem dare potuit Filius, quoniam a se procedit: quod omnino non posset, si non ab illo procederet.

CAPUT VI. Testimonia ex Scripturis. Ad Romanos beatus Paulus scribens, fidelibus ait: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum 121.0236B| Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Videte cujus personam velitis accipere cum dicit: Si Spiritus Dei habitat in vobis. Quod si personam Patris accipitis, consequenter eumdem Spiritum, Spiritum Christi esse testatur. Quo dicto manifeste comprobat eumdem esse Spiritum Patris qui sit et Christi: et dum utriusque Spiritum esse non tacet, ab utroque procedere confitetur. Quod si utrumque velitis intelligere de persona Christi, quod ordo lectionis magis videtur admittere (nam Christus est Deus); sic quoque docemur Spiritum Christi esse Spiritum sanctum: per quod instruimur eum a Christo procedere. Nam persona Patris manifestius infra signatur, ubi loquitur: Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in 121.0236C| vobis. Quamvis et hic Filius possit intelligi, quod hominem quem susceperat, ipse quoque cum Patre suscitaverit, sicut in Evangelio dicit. Sed sive hoc, sive illud malueris, manifeste instruimur eumdem esse Spiritum Filii, qui sit et Patris. Unde quod inferius sanctus dicit Apostolus: Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14), de utroque sine cunctatione potest accipi, id est, sive de Patre, sive de Filio; utriusque namque Spiritus est, ab utroque procedens; sicut in multis jam comprobatum est. Et infra: Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater (Ibid., 15). Ad Galatas autem scribens ait: Quoniam autem estis Filii Dei, misit Deus Spiritum 121.0236D| Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater (Gal. IV, 6). Videte quod eumdem dicat Spiritum adoptionis filiorum, quem confitetur Spiritum Filii, quo nos doceat Apostolus eumdem esse Spiritum Patris, quem dicit Spiritum adoptionis, et eumdem esse Spiritum Filii, quem misit Deus in corda nostra; et in eodem, qui tam Patris quam Filii monstratur Spiritus, clamamus Abba, Pater. Quod nequaquam facere possemus, si non quemadmodum procedit a Patre Spiritus sanctus, sic etiam procedat et a Filio.

Scribit Corinthiis in Epistola secunda: Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris; quae scitur et legitur ab omnibus hominibus: manifestati quoniam 121.0237A| epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi (II Cor. III, 2, 3). Cum dicat quod Corinthii sint epistola Christi, quae scripta sit Spiritu Dei vivi, unam operationem demonstrat sancti Spiritus et Christi; sed quem appellat hoc in loco Deum vivum? Nimirum Christum, cujus epistolam dicit esse Corinthios, manifestans Spiritum esse Christi, qui scripserit in cordibus Corinthiorum epistolam non atramento corporis, sed illustratione sui. Per hoc ergo quod eamdem epistolam scribunt Christus et Spiritus sanctus, sicut unius operationis, sic esse monstrantur unius substantiae: quod enim scribit Christus, hoc et Spiritus sanctus, et quod Spiritus sanctus, hoc et Christus, non alternatione temporis, nec locorum permutatione, 121.0237B| nec operis varietate; quoniam sicut ejusdem sunt voluntatis, sic ejusdem operationis, nec dissimilis potentiae, quoniam non sunt dissimilis essentiae. Quemadmodum autem dicatur Spiritus sanctus, Spiritus Christi frequenter est dictum; quoniam non sicut vel pars illius, vel qualitas, vel aliquod subjectum, sed sicut procedens a Christo. Item ad Corinthios in eadem: Usque hodiernum diem cum legitur Moyses, velamem est positum super cor eorum; cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen (II Cor. III, 15, 16). Quem hic dicat Deum paulo superius manifestat; dicens de eodem velamine quomodo in Christo evacuatur. Si ergo velamen veteris lectionis evacuatur in Christo, manifestum quia, cum conversus quis fuerit ad Christum, auferetur 121.0237C| velamen

Quod et beatus Joannes in Apocalypsi sua dicit: Et ego flebam multum, quia nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et septem signacula ejus (Apoc. V, 4, 5). Apertio libri, velaminis est ablatio: quem autem dicat ista facturum, non eget expositione, cum manifestum sit leonem de tribu Juda, et radicem David, significare Christum, qui septem quoque signacula ejus perhibetur aperire. Quibus septem signaculis Spiritus sanctus insinuatur propter septemplicem ipsius donationis gratiam. Ipse est namque Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ipse quoque Spiritus 121.0237D| timoris Domini, sicut propheta loquitur Isaias (Isa. XI, 2). Aperit autem septem signacula libri hujus radix David, id est Salvator: quoniam mysteria quae continentur in eo spiritalia, reseruntur in Christo, cum aufertur velamen quod in libro Veteris Testamenti constat signatum, et revelatur in Christo.

Subjungit vero Apostolus: Dominus autem Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Cujus Domini? Nimirum illius in quo velamen aufertur, quod in lectione Veteris Testamenti cum legitur Moyses, manet non revelatum: remotio vero velaminis, remotio servitutis est, quae continetur in littera legis, ut fiat libertas quae per Spiritum 121.0238A| Domini ministratur; quod fit cum de littera transitur ad spiritalem intelligentiam, et de servitute carnis in Spiritus libertatem venitur. Videmus in his Spiritum Domini Spiritum Christi dici. Hinc et in consequentibus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Ergo cum revelatio faciei per Christum fiat, et nos transformemur a claritate in claritatem a Domini Spiritu, communis operatio Jesu Christi, sanctique Spiritus ostenditur. Unde quod ait: A Domini Spiritu, Christi sine dubio personam ostendit. Qui cum sit Spiritus ipsius, pariter tamen cum Salvatore revelationem operatur veteris lectionis. Quod ergo simul operantur unius 121.0238B| substantiae societas ostenditur. Quod vero Domini Spiritus dicitur, quod ab ipso procedit, insinuatur: Dominum namque Salvatorem hoc in loco significari circumstantia lectionis evidenter insinuat.

CAPUT VII. Testimonia alia.

Beatus Petrus apostolus scribit credentibus in Epistola prima. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi (I Petr. I, 10, 11). Princeps apostolorum cui Salvator loquitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), dicere non dubitat Spiritum 121.0238C| sanctum, qui locutus est in prophetis, Spiritum esse Christi: et nescio qui saeculari elati dignitate praesumunt reprehendere, quod ab apostolis Ecclesiae Christi didicerunt! Ergo si Spiritus sanctus non procedit a Christo, quomodo Spiritus dicitur esse Christi? procedit igitur a Christo, quia non ex subjectione, nec ex particulari sectione dicitur ejus esse, sed quod ejus de substantia substantialiter procedat.

Cerne quoque beatum Joannem in eamdem concurrere sententiam, et Spiritum sanctum Christi Spiritum esse proclamantem; ait enim in Apocalypsi Et vidi in medio throni, et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem, tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem (Apoc. V, 6). 121.0238D| Et exponens quid dixerit, adjecit: Qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram (Ibid.). Agnum occisum nemo, puto, negabit catholicus intelligi Christum debere: de quo Baptista Joannes: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Hic agnus Dei immolatus est propter peccata mundi, et resurrexit propter justificationem mundi. Hic agnus habere dicitur oculos septem, quibus septem Dei spiritus, Joanne docente, significantur: non quia septem sint personarum enumerationes, cum sit unus Spiritus sanctus in sanctae Trinitatis comprehensione: septem autem dicuntur, propter septenariam donorum distributionem; nam substantia liter unus est. Ergo manifestum, cum dicit oculos 121.0239A| agnum habere septem, quod Christum fateatur habere Spiritum sanctum, non quasi membrum aliquod, vel partem corporis aliquam, sed quod substantialiter in ipso sit, a quo substantialiter etiam procedit. In ipso autem dicimus esse, non velut in loco, nec velut in subjecto; non enim continetur a Christo, quasi minor sit Christo, quod solet rebus contingere quae locis continentur; majora sunt enim quae continent eis quae continentur: non enim sic dicimus esse Spiritum sanctum in Christo, quoniam aequalis est, non minor. Sed neque sic dicitur quasi in subjecto; non enim est accidens, quod sine sui subjecto non possit existere: sed est in Christo sicut consubstantialis; sicut in splendore ignis videmus inesse calorem: ignis enim et splendet 121.0239B| et calet, quomodo et illuminat et accendit.

Habes etiam in Zacharia propheta: Ecce enim adducam servum meum orientem: quia ecce lapis quem dedi coram Jesu; super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 8); et infra: Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram (Zach. IV, 10). Lapis iste Salvator est, de quo Psalmista loquitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Quem etiam servum suum orientem Deus Pater appellat: servum propter hominis susceptionem; orientem, quia ipse est sol justitiae. Et super istum lapidem oculos dicit esse septem Domini discurrentes in universam terram. In oculis Spiritum sanctum intelligendum. Septem autem propter causam superius 121.0239C| dictam, cum unus sit Spiritus sanctus, dona vero gratiarum plura. Quid est autem super lapidem septem oculos esse? Nimirum Spiritum sanctum in Christo manere. Et sicut oculi dicuntur ejus in quo sunt substantialiter esse, sic Spiritum sanctum intelligas Christi esse. Quod et sub specie candelabri idem propheta signavit, dicens: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud (Zach. IV, 2). Candelabrum aureum Christi conspice incarnationem; aureum quia sine macula, sine aliqua commistione delicti, totum fulgidum, totum splendidum. Lampas autem super caput ipsius Divinitas est in homine. Caput enim Christi Deus, dicit Apostolus (I Cor. XI, 3). Septem vero lucernae super illud, id 121.0239D| est super candelabrum, vel super caput ejus, plenitudo est Spiritus sancti; requiescit super illum secundum Isaiae vatis oraculum: Et requiescet super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2). Quod si super Christum septem lucernae Spiritus sancti requiescunt, requiescit in eo Spiritus sanctus, qui demonstratur in septem lucernis; et cum in eo requiescit inhabitando substantialiter, ipsius est Spiritus, in quo substantialiter requiescit. Unde non immerito Spiritus esse Christi dicitur. Notandum autem quod de isto Spiritu per septem oculos significato, subjungitur, quod discurrant in universam terram.

121.0240A| Et Apocalypsis, postquam dixit septem spiritus Dei septem esse oculos agni, subjunxit: Missi in omnem terram (Apoc. V, 6). Quod Zacharias ait, discurrentes, hoc Joannes in Apocalypsi dicit, missos; missionis vocabulo processionem insinuans Spiritus sancti, qui dum substantialiter sit in Christo, non discurrit, vel mittitur, nisi procedat a Christo, non localiter, sed substantialiter. Ut enim sit, suscipit et a Patre pariter et a Filio; sicut Filius essentialiter ut sit accepit a Patre. Sed non recurrit convertibiliter, ut quia Spiritus sanctus de Filio pariter procedit et Patre, Filius quoque nascatur pariter et de Patre et de Spiritu sancto; nativitas enim tantum ex Patre est, ab utroque vero processio, id est a Patre simul et Filio. Missos vero septem Spiritus 121.0240B| Dei vel Apocalypsis in omnem terram dicit, vel septem oculos Domini discurrentes in universam terram Zacharias, propter dona Spiritus sancti septiformia, per apostolos, apostolorumque successores, in omnes diffusa gentes, quibus sanctificantur fideles credentes in Christum, et suorum percipientes delictorum emundationem.

Ipsum quoque Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi signavit Joannes, cum dixit vidisse se in medio septem candelabrorum similem Filio hominis (Apoc. I, 13). Et quibusdam interpositis ait: Et oculi ejus velut flamma ignis (Ibid., 14). Quis est iste Filius hominis? Nimirum Dominus Jesus Christus, qui se Filium hominis in Evangelio saepissime nuncupat; ut est illud: Quem dicunt homines esse 121.0240C| Filium hominis? (Matth. XVI, 13.) Et Ezechiel sub figura illius frequenter se audit Filium hominis nuncupari. Oculos autem hujus Filii hominis quos dicit velut flammam ignis relucere, Spiritum sanctum insinuat: nam super apostolos velut ignis de coelo missus apparuit. Dicendo vero oculos ejus Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi significavit. Nec aliud existit cur Christi dicatur Spiritus, nisi quod procedat ab ipso, et sit substantialiter in ipso.

Item dicit Joannes cum de sanctorum gloria loqueretur futura, quod neque sol, neque ullus aestus afficeret eos, subdidit: Quoniam agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum (Apoc. VII, 16, 17). Qui sunt isti vitae fontes aquarum? fluenta Spiritus sancti, quibus fideles et 121.0240D| lavantur per emundationem, et vivificantur per irrigationem. De quibus fluentis Salvator in Evangelio: Qui credit, inquit, in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Significans Spiritum sanctum, quem credentes fuerant accepturi. Quod in apostolis primo completum est quinquagesimo die resurrectionis. Ergo deducet eos ad vitae fontes aquarum agnus, quia Spiritus sancti fluentis eos inebriabit, ut vitae gaudia sempiterna nunquam valeant amittere. Hos autem fontes vitae aquarum extra Christum degere non arbitremur, ipse namque Philippo dixit: Ego sum vita; et: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 6, 9). Sic ergo et qui videt Christum, videt et Spiritum sanctum, qui est 121.0241A| in Christo; et deducere sibi credentes ad vitae fontes aquarum, hoc est ad se ducere, quatenus in se credentes, et illum contuentes, Spiritus sancti de illo procedentis semper fontibus satientur.

Item beatus Joannes in Apocalypsi: Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram, et facta sunt tonitrua et voces, et reliqua (Apoc. VIII, 5). Angelus iste Jesus Christus est, qui legitur magni consilii angelus. Thuribulum autem humanitas est ipsius; altare vero, de cujus igne thuribulum impletur, Christi divinitas est; ignis vero de altari, Spiritus sanctus est de Christi divinitate sumptus: altare namque et thuribulum, utrumque Christus. Sed altare quoniam super illud holocausta sive sacrificia sanctorum offeruntur, cujus 121.0241B| imaginem tenet altare terrenum; nec enim aliter sanctorum vota suscipiuntur, si non super altari Christo componantur. Thuribulum vero propterea dicitur, quoniam orationes sanctorum per ipsum suscipiuntur. Vel certe thuribulum, donum est Spiritus sancti; testatur enim Apostolus: Nescimus quid oremus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis (Rom. VIII, 26), id est postulare nos facit, gemitibus inenarrabilibus (Luc. XII, 49). Ignis autem altaris, Spiritus sanctus est, de quo Salvator: Ignem veni mittere in terram, quem volo ut ardeat. Ergo angelus thuribulum altaris igne plenum misit in terram; quia repromissione Spiritus sancti accepta a Patre, Salvator effudit gratiam Spiritus sancti super credentes. Unde convenienter sequitur quod facta sint tonitrua, 121.0241C| et voces, et fulgura, et terraemotus secundum quod Salvator in Evangelio dicit: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paracletus non veniet. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 7). Quod Apocalypsis dicit de igne altaris, quod miserit angelus eum in terram, et facta sint tonitrua; hoc est quod Salvator ait: Mittam eum ad vos; et cum venerit ille, arguet mundum. Post adventum Spiritus sancti quae tonitrua et voces praedicationum insonuerint, quanto pavore mortalium corda concusserint, quae fulgura miraculorum coruscaverint, qui terrae motus exstiterint duritiam mortalium concutientes, totus orbis agnovit; ignem autem altaris Spiritum sanctum dicit Christi, quem 121.0241D| ipse se missurum promittit apostolis; et Apocalypsis testatur quod miserit eum in terram, manifeste docens quod Spiritus sanctus, Spiritus sit Filii, et ab ipso sit post ascensionem ejus super apostolos missus. Quomodo namque mittitur a Filio, nisi procedendo? et procedit ab eo, cujus est Spiritus.

Item in eadem Apocalypsi Joannes: Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax, et justitia judicat et pugnat: oculi autem ejus sicut flamma ignis (Apoc. XIX, 21). Equus albus corpus est Christi sanctitatis candore perfusum, maculam nullam habens; sessor ejus, divinitas Christi, quae sic hominem quem suscepit, regit, et sedet, ut unum faciat Filium, ex divinitate, 121.0242A| Patris; ex humanitate, matris substantiam continentem; cujus oculi sunt velut flamma ignis, quia sancti Spiritus divinitas et splendor flammificus in eo consistit: de cujus plenitudine velut oculorum lux effulget; tali figura significans, imo clarissime docens divinitatem Spiritus a Filii divinitate procedere; et tanquam lumen oculorum ejus dicitur esse, cujus sunt oculi: ita Spiritus sanctus, Spiritus est Christi, in quo consistit, et a quo procedit.

CAPUT VIII. Testimonia ex Evangelio et conciliis.

Credimus sufficienter esse monstratum divinarum testimoniis scripturarum Spiritum sanctum a Filio procedere. Addamus adhuc ex Evangelio duo testimonia, 121.0242B| quibus contradicentium durities conteratur. A profluvio sanguinis muliere sanata, dicit Salvator: Quis me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Et dixit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse (Luc. VIII, 45). Quae est haec virtus, quam dicit Salvator de se exiisse? Nimirum Spiritus sancti gratia; sic enim ait Apostolus: Alii datur gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum (I Cor. XII, 9). Quid est ergo dicere Salvatorem: Ego novi virtutem de me exiisse? (Luc. VIII, 46,) nisi dicere: Ego novi Spiritum a me procedere, qui est collator sanitatum, et operator virtutum. Exiisse autem Spiritum sanctum a se dicit eo modo, quo de 121.0242C| se alibi dicit: Exivi a Patre (Joan. XVI, 28). Exiisse namque Filium a Patre, est natum esse de Patre. Sic exiisse Spiritum sanctum a Filio, est ab eodem processisse. Item habes in eodem Evangelio beati Lucae: Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). Virtus de Christo exiens sanat omnes, quia Spiritus sanctus ab eo procedens, sanitatis gratiam tribuit cunctis.

Cessent igitur reprehensores, vel malevoli, vel imperiti, Christi Ecclesiam redarguere, quod Spiritum sanctum confitetur a Patre et Filio procedere. Hoc Evangelia docent, hoc apostoli profitentur, hoc prophetae non tacent. Discant primum quod Ecclesia didicit a Christo, et discipuli Veritatis effecti confiteantur 121.0242D| catholicam fidem, ne praesumptionis elatione decepti, vel erroris imperitia capti, haeresim nutriant olim sopitam: labuntur enim haec in Arii vesaniam, qui dum Filio derogabat consubstantialem Patris aequalitatem, Spiritum quoque sanctum Filio docebat esse minorem, conatus astruere nec Filium de Patris substantia natum, et Spiritum sanctum creaturam.

Videritis quo tendat vestra, imperatores praeclari, professio, qui dicitis Spiritum sanctum a Patre procedere, non autem a Filio. Hoc nec in litteris divinis, nec in doctoribus ecclesiasticis aliquando legistis. Dixit quidem sancta synodus Constantinopolitana, vesaniam Arii confutans atque condemnans 121.0243A| (Const. I in Symbolo), Filium consubstantialem esse Patris, Spiritum quoque sanctum procedentem a Patre: nunquid negavit eum a Filio procedere? vel consequens est, ut si procedit a Patre, non procedat a Filio? Potius ergo cognoscite, si Filii vultis esse Ecclesiae, et Patrum sequi doctrinam, quod dicendo sanctum concilium Constantinopoli collectum, Spiritum sanctum procedentem a Patre, quod eum et a Filio procedere non negavit, sed tota Trinitas, cum sit consubstantialis, et Filius sit natus a Patre, Spiritus quoque sanctus sit charitas utriusque, non possit quis negare Spiritum sanctum a Filio procedere, 121.0244A| nisi negaverit Filium charitatem, qua diligit Patrem habere. Quod quia vesanum, tenendum omnino et fideliter profitendum quia Pater diligit Filium, et Filius diligit Patrem, et haec dilectio, qua Pater diligit Filium, a Patre procedit; et dilectio qua Filius diligit Patrem, a Filio nihilominus procedit. Est autem haec dilectio Spiritus sanctus. Procedit ergo Spiritus a Patre et a Filio. Tempus est jam sanctorum Patrum testimoniis processionem sancti Spiritus a Filio comprobare, ut diversa sentientes revereantur et reverentia salutari corrigantur, ne stulta pervicacia in perditionis foveam dilabantur.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Comprobatur ex Patribus Spiritum sanctum a Filio procedere. 121.0243B|

Quaestionem de sancti Spiritus processione versamus, quam Graecorum imperatores a Filio negant fieri, dicentes quod a Patre tantum procedat, et idcirco nolentes Ecclesiae Romanae communicare, legatos apostolicae sedis non receperunt, in culpam devocantes, quod aliter Latina diceret Ecclesia, quam ipsi de Spiritu sancto, profitendo, credendoque Spiritum sanctum a Filio procedere, quem ipsi dicunt tantum a Patre quod procedat. Primo videmus laicos contra cunctas ecclesiasticas regulas venire, decreta fidelibus imponere; et quibus non est licitum 121.0243C| ullo super ecclesiastico jure praeter episcoporum consultum statuta constituere, leges ipsi fidei condere conantur, et secundum sua decreta alii in communionem recipiuntur, alii vero removentur.

Si quid namque sanciri de suae fidei tenore delegerant, episcoporum concilium evocari decuerat, Patrum statuta requiri, sanctarum oracula scripturarum, consultu episcoporum communi sententia decerni, quid sequendum, quid vero fuerat abigendum. Quod si quibusdam in Ecclesiis, vel quadam terrarum in parte teneri vel profiteri deprehenderentur, quae juste recteque permovere debuissent, vel ex fide, vel ex consuetudine, scribendum his primo fuerat, et facti causa cognoscenda. Tum si justae rationis religio postulasset, judicium proferendum. Et 121.0243D| hoc tamen suo sub regimine, imperiique providentia, Ecclesiis constitutis: alioquin ad suae provisionis curam populos non pertinentes, vel Ecclesias suo sub imperio non commorantes, quid juris fuerat, vel de consuetudine judicare, vel de dogmate fidei discutere: et si non per omnia ut illi vel sentiant, vel teneant, excommunicationis censura ferire? Num Graecorum imperatoribus Salvator ligandi solvendique potestatem contribuit? Num illis dixit: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14)? Num illis mandavit docere omnes gentes, et baptizare eas in nomine Patris, 121.0244B| et Filii, et Spiritus sancti? (Matth. XXVIII, 19) Quod si vos dicitis tantum Spiritum sanctum a Patre procedere, nolentes confiteri quod a Filio procedat et omnis Ecclesia Latina vel certe totius orbis catholica profiteatur, quod et a Filio procedat: unde probatis vestram sententiam fore potiorem et veritatis auctoritate munitam? an forsan Evangelii veritas ad vos solos pervenit, et apud vos solos permanet?

Apostolus Paulus vocatum se dicit apostolum, separatum in Evangelium Christi (Rom. XV, 19), ab Hierusalem usque ad Illyricum totum per circuitum Evangelio Christi replevisse; Romam quoque Hispaniasque profectum, et in totum plene orbem Romanum vel praesentia corporis, vel scriptis pertransisse, Christum praedicans. Num dicit, quod solis 121.0244C| Graecis Christum praedicaverit, et Graecis solummodo imperatoribus Evangelii veritatem patefecerit? per totum orbem Evangelium Christi coruscat; apostolorum scripta leguntur; prophetarum oracula recitantur, quibus Ecclesiarum magistri sicut a principio per apostolos fuerant instituti, quotidie discunt quid sentire de sancta Trinitate debeant, quid profiteri; quid populos sibi commissos edocere, quibus moribus instituere, qua conversatione formare, qua religione componere. Nec paginae sanctae loquuntur, nec majorum instituta commendant, nec praecepta censent apostolorum, vel quorumcunque dicta scriptaque majorum, vel Graecos totius Ecclesiae Christi fore magistros, vel ab ipsis monstrandum, vel discendum imperatoribus eorum, quid per totum Christi 121.0244D| Ecclesiae orbem vel in habitu, vel in religione, vel dogmate debeat observari. Quod si nimis stultum nimiumque insolens esse cognoscitur, non debuit Ecclesia Romana tam leviter reprehendi, quod majorum servat instituta suorum, nec in omnibus sequitur instituta Graecorum; quandoquidem sive de sancta Trinitate, vel de cujuscunque observantia religionis quidquid vel tenet, vel exercet, discipulorum Christi manavit de fonte. Nec est sanctarum paginis repugnans vel disconveniens Scripturarum quod credit, docet, exsequitur. Ergo reprehendere conamini 121.0245A| quod dicimus Spiritum sanctum a Filio procedere, cum vos dicatis eum a Patre procedere.

CAPUT II. Conciliorum auctoritate destruuntur opposita Graecorum. Primo postulamus a vobis auctoritatem majorum, videlicet catholicorum episcoporum, qua decretum teneatis quod tantopere defendere conamini. Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum adversus Arium sub Constantino primo imperatore collecta, postquam de consubstantialitate Filii cum Patre Symbolum dictavit, ubi ventum est ad Spiritum sanctum, sic ait: Credimus et in Spiritum sanctum: nihil vel majus, vel minus super ejus vel substantia 121.0245B| vel processione decernens. Ubi ergo nunc regula, qua vos muniri, vel Latinos arbitramini constringi, ut vobis liceat dicere procedentem a Patre Spiritum sanctum, Romanis non liceat dicere procedentem a Filio? Quod si sequentes auctoritatem Nicaeni concilii nihil ultra vultis addere, removete procedentem a Patre, quia non continetur in Nicaeni concilii Symbolo: et fortassis liceat removeri quod a Romanis superadditum est procedentem a Filio. Quod si respondentes dixeritis, in Constantinopolitana synodo centum quinquaginta episcopis, qui Constantinopoli congregati sunt, hoc positum esse; respondemus non licuisse quidquam Nicaeni concilii Symbolo de fide vel demere, vel addere, vel 121.0245C| immutare. Quod si dicatis de Filii consubstantialitate non licuisse quod determinatum est in illo conventu quidquam superaddi; de Spiritu sancto vero quia perparum hinc dictum est, licuisse propter futuras haereticorum quaestiones secundum sanctarum auctoritatem Scripturarum: respondemus hoc idem licuisse Romanis, propter futuras haereticorum quaestiones secundum divinarum auctoritatem Scripturarum. Nec enim convincere potestis majorem Constantinopolitanae civitatis auctoritatem, quam civitatis Romanae, quae caput est omnium Christi Ecclesiarum, quod majorum tam vestrorum, quam nostrorum, testimonio comprobatur. Sed neque centum quinquaginta episcoporum tanta constat auctoritas, ut universis totius orbis episcopis praescribere 121.0245D| possit, ut quod illis licuit, non liceat tam Romano pontifici, quam universis Christi Ecclesiis.

Addiderunt etiam illi symbolo praefato, dicentes: Spiritum sanctum cum Patre et Filio adorandum, et conglorificandum, qui locutus est per sanctos prophetas, et alia plura. Haec superadjicientes non praescripserunt Ecclesiis Christi, sed exemplum dederunt, si quid secundum Scripturas sanctas superaddere vellent de Spiritu sancto, quod haereticos expugnaret, et fidem credentium roboraret. Quod si malitis opponere, inveniri quod non possit in sanctis Evangeliis, sive caeteris divinis paginis scriptum, Spiritum sanctum procedentem a Patre, ac propterea 121.0246A| nolle vos recipere quod in Scripturis sanctis scriptum non reperitur; quemadmodum Ariani nolebant recipere unius ejusdemque substantiae Patrem et Filium, quoniam Scripturae sacrae non haec con tinebant: dicite ubi legeritis quod Constantinopolitanum concilium in symbolo posuit de Spiritu sancto, dicens eum cum Patre et Filio simul adorandum et conglorificandum, et qui locutus est per sanctos prophetas. Quod si dicatis in Scripturis sanctis non nudis verbis ista reperiri, sed virtutem intelligentiae in eis contineri, ut quomodo est unius cum Patre Filioque substantiae, unius potentiae, non dissimilis majestatis, et propterea cum Patre Filioque simul adorandus, et conglorificandus; eadem concedite Latinis Ecclesiis, ut licet nudis verbis Evangelia 121.0246B| non dicant de Filio procedere Spiritum sanctum, multis tamen modis ostendant Spiritum esse Filii, sicut est Spiritus Patris, et a Filio procedere, sicut procedit a Patre: quod sufficienter superiori libello monstratum esse credimus. Ista cum se sic habeant, et de Spiritu sancto fides catholica per Salvatorem et per apostolos fundata semper tenuit, nec praedicare omisit, quod ejusdem sit cum Patre Filioque virtutis, et ejusdem substantiae, procedatque de utroque: quid est nunc quod catholicam fidem reprehendere nitimini, et contra catholica dogmata nescio quid moliri conamini? Fortassis vel Arium, vel Macedonium resuscitare tentatis, et eorum pravi dogmatis cineres olim sopitos in Ecclesiam introducere. Nunquid majores vestri nescierunt quemadmodum 121.0246C| de Spiritu sancto Romana ferebat Ecclesia? nec tamen aliquando a Romanae sedis communione sese removere, scientes catholicae fidei veritatem fore quod tenet et praedicat, nec merito reprehensioni patere, quod sanctarum Scripturarum auctoritate consistit.

Usque ad Arii tempus nulla confusio vexabat credentes, de Patris Filiique consubstantialitate, nec homousion praedicabatur; virtus tamen illius verbi credentium mentibus insita consistebat, quoniam omnipotentem Filium in nullo dissimilem Patri fore credebat, bene dictum Salvatoris recolens, dicentis: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Neque Christum aliud quam creaturam auctorem omnium, sciens ex Joanne dictum: Omnia per ipsum facta 121.0246D| fuisse (Joan. I, 3), nec tamen in symbolo apostolorum collatione facto continebatur aliud, quam quod novimus omnes, credere nos oportere in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Sufficiebat ista fides credentium saluti; quae multorum sanguine martyrum, et innumerabilium ore confessorum per universum orbem et approbata est, et commendata. Verum ubi Arius impugnator veritatis coepit in Christi divinitatem insanire, et blasphema non pauca jaculari, fidelium mentes ad pietatem incitantur, et veritatis arma contra impietatis errorem proferunt, confodiunt una cum auctore impium dogma, quod Filium Dei creaturam et non de Patre genitum; Spiritum 121.0247A| quoque sanctum minorem Filio blasphemabat.

Post quem Macedonius surrexit, de Patre Filioque cum catholicis similia sentiens, Spiritus vero sancti personam non recipiens. Adversus istum catholici decertantes episcopi, Spiritum sanctum probaverunt unum esse in sancta Trinitate, consubstantialem tam Patri quam Filio, et de Patre procedentem, coadorandum, et conglorificandum Patri Filioque. Dein Ariana repullulante vesania, volenteque confirmare non esse rectae fidei Spiritum sanctum dicere de Patre procedere, hoc quia videretur esse blasphemum, quoniam duorum profiteretur Pater esse, id est Filii, seu Spiritus sancti: hanc quoque blasphemiam propellendam decernentes Ecclesiae doctores, superaddidere symbolo Spiritum sanctum de Filio 121.0247B| quoque procedere. Ne si de Patre tantum procedens diceretur, putaretur Filius, nec diceretur Spiritus Filii, quod est impium et blasphemum, et adversus evangelicam apostolicamque doctrinam veniens. Nam si velitis dicere quod procedere verbum satis distinguat, ne Spiritus sanctus putetur esse Filius, scitote quod etiam de Filio praedicetur; ait enim ipse in Evangelio Joannis: Ego ex Deo processi, et veni (Joan. VIII, 42). Si ergo ex Deo Patre procedit Filius, procedit et Spiritus sanctus, quid erit quod Arianis silentium imponat, ne Spiritum sanctum Patris esse Filium blasphement?

CAPUT III. Testimonia ex Athanasio et Gregorio Nazianzeno.

121.0247C| Hanc igitur intuentes causam doctores tam Latinorum, quam Graecorum, dixerunt Filium quidem ex Patre tantum genitum, Spiritum vero sanctum de Patre Filioque procedentem, quomodo divinarum edocti magisterio litterarum intellexerunt tam Patris quam Filii Spiritum esse, ac propterea de utroque procedere. Unde beatus Athanasius Alexandrinus episcopus multa propter catholicae fidei constantiam ab Arianis perpessus, frequenter etiam exsilio illorum factione pulsus, et in Nicaena synodo episcopo suo beato Alexandro diaconus assistens, adversus vesaniam Arii singulariter dimicans, in libello de fide quem edidit, et omnibus catholicis tenendum proposuit, inter caetera sic ait: « Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo 121.0247D| est; non factus, non creatus, sed genitus. Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, non creatus, non genitus, sed procedens. » Quam fidei veritatem Latinorum praesules doctorum comprobantes, et adversus pravi dogmatis Ariani singulare munimen considerantes, et de Scripturis sanctis propagatam intelligentes, symbolo fidei superaddidere, dicentes de Spiritu sancto: Qui ex Patre Filioque procedit. Hanc fidem ex illis temporibus, videlicet Constantini, sub quo synodus in Nicaea trecentorum decem et octo episcoporum congregata est, usque ad nostra tempora Occidentalis tenuit Ecclesia. Sed nec Graecorum abdicavit catholica, quoniam noluit doctrinae veritatis aliena fieri, sicut illorum litteris declaratur. 121.0248A| Et nunc vos hanc fidem accusatis nescio qua levitate permoti, quove errore decepti.

Dicite si Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi profiteamini? Quod si negatis, apostolus Paulus contra vos clamat, qui dicit: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Clamat et sanctus Lucas, qui dicit: Et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). Clamat et Petrus: Dextera igitur Dei exaltatus, effudit hunc, quem vos vidistis et audistis (Act. II, 33). Clamat et ipse Salvator, qui discipulis loquitur: Si non abiero, Paracletus non veniet: si autem abiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). Item post resurrectionem discipulis insufflavit, et ait eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Haec omnia Spiritum sanctum, Spiritum esse Christi profitentur. 121.0248B| Quod negare cum non valeatis, necessitas illa vos constringit ut, velitis nolitis, eum procedere de Filio non negetis: nam ut creaturam eum esse dicatis cum Ario, vel non esse cum Macedonio, testatur professio, qua dicitis eum a Patre procedentem. Hoc cum dicitis, quemadmodum negare conamini a Filio procedere; cum sit utriusque substantiae, Patris scilicet et Filii, nec possit esse de substantia utriusque, nisi procedat ab utroque.

Audiamus quid Gregorius episcopus Nazianzenus in sermone de Spiritu sancto, quem in Ecclesia Constantinopolitana coram populo fecit die Pentecostes, dicat: « Spiritus, inquit, sanctus erat quidem semper, et est, et erit, neque initium ullum, neque finem habens, sed Patri ac Filio coaeternus: neque 121.0248C| enim dignum est aut Filium aliquando defuisse Patri, aut Spiritum Filio. » Dicendo namque Spiritum sanctum Patri Filioque coaeternum, Arianos expugnat, qui, creaturam eum dogmatizabant. Dicendo vero quod erat semper, et est, et erit, Macedonium confutat, qui eum esse negabat. At vero profitendo Filium aliquando non defuisse Patri, nec Spiritum Filio, vos confutat, qui negatis eum procedere a Filio. Si enim secundum vestram sententiam voluisset Spiritum sanctum de Patre tantum procedere, dicere debuerat nec Filium nec Spiritum sanctum aliquando defuisse Patri: nunc vero cum dicat nunquam Filium Patri defuisse, nec Spiritum Filio, manifeste loquitur Filium natum esse de Patre sine ullo tempore, et Spiritum de Filio processisse ante omne 121.0248D| tempus. Nec tamen negavit eum a Patre procedere, unde nulla quaestio fuerat, sed dixit nunquam defuisse Filio, quod in quaestionem venerat.

In consequentibus quoque de ipso Spiritu loquens: « Qui sanctificet, et non sanctificetur, deos faciat, non ipse fiat Deus; inconvertibilis, immutabilis, semper adest sibi ac Patri et Filio, invisibilis, intemporalis, propriae potentiae, omnis potentiae. » Cum dicit eum sibi semper adesse et Patri ac Filio, non obsequii servitutem assistendo demonstrat, sed inconvertibilis et immutabilis, quod sit tamen in propria natura quam in Patris Filiique substantia: in propria siquidem, quia non est apud eum ulla commutatio; Patri vero Filioque sit immutabilis, quia cujus est 121.0249A| naturae Pater et Filius, ejusdem est etiam et Spiritus sanctus. Patri siquidem est inconvertibilis et immutabilis, qui est fons et origo prima universorum; Filio vero, quia procedit ab illo, nec est dissimilis illi, nec alterius quam Filius substantiae; qui quoque dicitur propriae potentiae, omnis potentiae; quia et in propria persona subsistit, et quidquid voluerit, in omni creatura facit. Et infra: « Hic et vita est vivificans, lux et illuminans, bonus et bonitas, qui est Dominus omnium, mittens apostolos: inspirans ubi vult: dividens donationes prout vult: Spiritus veritatis, Spiritus sapientiae; per quem Pater cognoscitur, et Filius glorificatur. »

Multa praeterimus, ea colligentes sola quae praesentem respiciunt quaestionem. Dicitur Spiritus vita 121.0249B| esse; et Filius de se dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Dicitur vivificans esse; et Filius de se ait: Sicut Pater quos vult vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Ergo si vita Spiritus, vita et Filius; et vivificans Spiritus, et vivificans Filius; unius substantiae sunt, et unius operationis. Sed vita Filius ex Patre, vita vero Spiritus ex Filio; sic et vivificans Filius ex Patre, vivificans vero Spiritus ex Filio. Lux quoque Spiritus et illuminans; et Salvator de se: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Evangelista Joannes de Filio: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid. I, 9). Igitur si uterque lux, et uterque illuminans, Filius videlicet et Spiritus sanctus, unius sunt substantiae, unius et operationis. Sed Spiritus sanctus ut sit lux, 121.0249C| accipit de luce Filio, et ut sit illuminans, accipit de Filio illuminante; quemadmodum ipse Filius testatur: De meo accipiet (Joan. XVI, 14). Accipit autem non tanquam non habendo quod accipit, sed tanquam procedens. Item bonus Spiritus; et Filius de se: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). Bonitas Spiritus; Christum quoque bonitatem nemo sanus negabit. Sed bonus et bonus non duo boni, sed unus bonus; sicut bonitas et bonitas non duae bonitates, sed una bonitas; quia non duo dii, sed unus Deus; nec Deitas multiplicando se, numeri novit augmentum. Ergo bonus Spiritus ex bono Filio procedens, non nascens. Et bonitas Spiritus ex bonitate Filio, non nascendo, sed procedendo. Alioquin si de Patre tantum procedat Spiritus, et non de Filio, quomodo 121.0249D| quae sunt Filii, sunt etiam Spiritus? Vel quemadmodum de Filio accipit Spiritus?

Jam vero quod ait sanctus Gregorius, Spiritum sanctum Dominum esse omnium, ad omnipotentiam pertinet Spiritus, eo quod universorum quae creata sunt a Patre per Filium Dominus existat, non ex tempore suscipiendo, sed aeternaliter a Patre Filioque procedendo. Mittens autem apostolos Spiritus sanctus dicitur; et Salvator eisdem loquitur: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16). Monstratur una utriusque operatio, dum Filius et Spiritus sanctus sibi cooperantur. Unde manifestatur nec diversae substantiae, nec diversae voluntatis, nec diversae potentiae consistere, quorum exstat 121.0250A| eadem in omnibus operatio: referri tamen Filium ad Patrem, de quo nascitur, et Spiritum sanctum ad Filium, a quo procedit. Subsequitur beatus Gregorius de Spiritu dicens: « Inspirans ubi vult; dividens donationes prout vult. » Et de Filio: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). Quibus ostenditur sancti Spiritus majestas, quod non subjectus, non imperfectus, non minus potens, verum aequalis Patri sit Filioque in natura, in magnitudine, in omni potentia, et in omni virtute. Quod autem donationes distribuit quemadmodum Filius, non alias, sed ipsas; nec alio tempore Filius, alio Spiritus sanctus; nec aliis hominibus Filius, aliis Spiritus sanctus; evidenter ostenditur unius operationis effectus, et ejusdem 121.0250B| voluntatis affectus. Et cum ita sit, non posse Filium esse sine Spiritu sancto, nec Spiritum sanctum sine Filio, tanquam unius substantiae quod sit uterque, et quod de Filio procedat Spiritus. Dicit etiam Spiritum sanctum Spiritum esse veritatis; et Salvator de se: Ego sum veritas (Joan. XIV, 16). Ergo dicens Spiritum veritatis esse, docet manifeste Spiritum Christi, qui veritas est, esse.

Dicit adhuc beatus iste Spiritum sanctum esse sapientiae; Paulus apostolus testificatur Christum Dei virtutem et Dei sapientiam esse (I Cor. I, 24). Sapientiae itaque Spiritus, Christi Spiritus est, qui est Dei sapientia. Igitur evidenter ostendit Spiritum esse Christi, dicendo Spiritum veritatis, et Spiritum sapientiae. Unde ergo Christi, cum sit Spiritus Dominus 121.0250C| omnium (quemadmodum idem beatus testatur Gregorius)? nimirum quia procedit a Christo: quod si negaveris, fateberis eum subjectum, et per hoc vel creaturam, vel minorem Filio. Est autem utrumque hoc blasphemum, et a catholica pietate longe remotum. Dicatur ergo quod veritas habet, Spiritum esse Christi; videlicet et Spiritum veritatis, et Spiritum sapientiae, quoniam procedit de Christo, id est procedit a veritate, procedit a sapientia. Subjungit: « Per quem Pater agnoscitur, et Filius glorificatur, et a quibus solis ipse cognoscitur. » Ait autem Filius ad Patrem: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi (Joan. XVII, 6). Si Pater per Spiritum agnoscitur, et Filius Patris nomen hominibus manifestat, unius operationis esse 121.0250D| monstrantur. Dicit etiam quod Filius glorificetur a Spiritu sancto; et Filius ait: Est Pater meus qui glorificat me (Joan. VIII, 54). Et Patri loquitur: Clarifica me, Pater, apud temetipsum (Joan. XXVII, 5). Si Spiritus glorificat Filium, et Pater glorificat Filium, unum idemque Pater et Spiritus operantur; et si pariter operantur, unius voluntatis et essentiae, uniusque potestatis ostenduntur. Subjungitur: « Et a quibus solis ipse cognoscitur. » Si a solo Patre Filioque cognoscitur Spiritus sanctus, profecto procedit ab utroque, et est utriusque consubstantialis. Et vide quid dicat, quia glorificatur Filius a Spiritu; quemadmodum legitur, quia Filius glorificat Patrem. Quid est autem Patrem glorificare Filium, 121.0251A| nisi hominibus manifestum facere quod sit genitus a Patre? Similiter Filius glorificatur a Spiritu, ostendens quia procedit a Filio. Multis itaque modis beatus Gregorius probat Spiritum sanctum a Filio procedere, et unius ejusdemque esse cum Patre Filioque substantiae: et concludens: « Quid opus est, inquit, pluribus verbis? Omnia quae Pater est, haec est et Filius, excepto eo quod innatus est Pater. Omnia quae Filius est, haec est et Spiritus sanctus, praeter hoc quod natus est Filius. » Quid vult ista distinctio et ordinis consequentia: Filium esse quod Pater est, praeter hoc quod innatus est Pater: et Spiritum sanctum esse quod Filius est, eo excepto quod natus est Filius? Potuit namque dicere, omnia quae Pater est esse Filium et Spiritum sanctum, 121.0251B| praeter hoc quod non natus est Pater, nec procedit ab alio: nunc autem Filium esse loquitur omne quod Pater est, et Spiritum sanctum, non omne quod Pater est, sed omne quod Filius est, excepto nativitatis privilegio: nimirum sic loquens ostendit quod Pater non est de aliquo, Filius vero de Patre solo sit genitus, Spiritus autem de Filio procedat. Quod autem et a Patre procedat, paulo superius ait, dicens: « Et ad primam omnium originem, qui est Pater, sicut Unigeniti omnia, ita etiam sancti Spiritus omnia referuntur. » Talia dicens ostendit omnia quae sunt Filii, ad Patrem habere relationem; et omnia quae sunt sancti Spiritus, ad eumdem referri velut ad primam omnium originem: quoniam etsi Spiritus procedit a Filio, accepit hoc Filius a Patre, 121.0251C| ut nascendo de Patre Filius, Spiritus sanctus procederet ab illo; ut omnia quae sunt Filii, sint Patris; et omnia quae sunt Spiritus sancti, sint etiam Filii: ac per hoc Patris, a quo Filius accepit ut Spiritus sanctus ab illo procederet, non ut creatus a Patre, sed genitus; nec minoratus, sed aequalis potentiae; nec alterius, sed unius ejusdemque naturae.

Item in posterioribus: « Re enim vera dignum erat, et cum Jesus nobis corporaliter advenisset, etiam Spiritum nobis corporaliter apparere: et cum Christus ad ipsum ascendisset, ipsum descendere ad nos; qui venit quidem ut Dominus in potestate, mittitur autem tanquam qui non sit contrarius Deo. » Et hic unam operationem, et unius concordiae voluntatem, 121.0251D| Jesu et sancti Spiritus, iste doctor ostendit, agens dignum esse, ut quia Jesus corporaliter venerit ad nos, Spiritus sanctus etiam corporaliter appareret nobis. Ex quo unius voluntatis similitudo monstratur, volente Spiritu sancto corporaliter se monstrare mortalibus, quoniam Jesus corporaliter 121.0252A| voluerit suum adventum mortalibus ostendere; ut quia procedit ex ipso, unius voluntatis sit etiam cum ipso; nec a Filio sit opere diversus, a quo non sit natura separatus; et ipsi semper sit conjunctus actione, cui nunquam deest per coaeternitatem ut a quo procedit, illi jugiter cooperetur. Quod vero subjunxit: « Et cum Christus ad ipsum ascendisset, ipsum descendere ad nos, » non minorationem Filii voluit ostendere, sed humanitatis susceptionem: per hanc enim non solum ad Spiritum sanctum ascendit Jesus, verum etiam ad seipsum; quoniam qui ex humanitate factus est intra omnia, per Divinitatem erat supra omnia. Subjungit: « Qui venit quidem ut Dominus in potestate, mittitur autem tanquam qui non sit contrarius Deo. » Duo dicit, et venisse Spiritum 121.0252B| sanctum, et missum esse. Quod venit, proprie potestatis est, et idcirco dixit, Ut Dominus: quod mittitur, alterius ostenditur, et idcirco ait: Tanquam qui non sit contrarius illi a quo mittitur. Missio vero non subjectionem significat, sed processionem. Mittitur vero a Christo, ad quem ascendit Christus; et mittitur tanquam non contrarius Deo, id est, Christo, qui quidem est Deus, cujus voluntati semper jungitur; a quo et mittitur, quoniam procedit ab illo.

Subdidit: « Propterea autem post Christum, ut unus nobis paracletus, id est advocatus vel consolator, nunquam desit: idcirco autem alius Paracletus dicitur, ut aequalitatem naturae ac potestatis agnoscas; alius enim hoc est alius ego; quia alius ego non dicitur de eo qui alterius generis sit, sed de eo qui 121.0252C| ejusdem sit substantiae vel naturae. » Quod Christum dicit paracletum, et Spiritum sanctum nihilominus Paracletum, et abeunte Christo venire Spiritum, ne sint fideles sine paracleto, vel Christo videlicet vel Spiritu sancto, liquido monstrat unius esse officii, quorum constat unum esse vocabulum; et mutuo sibi succedere, dum dicuntur unius voluntatis, et [unius] operationis ostenduntur; et cum Christus ascendit, Spiritus descendit, evidenter a Christo mittitur, cujus vicissitudinem repraesentat. Et missio ista, processio est, quoniam non est minoratio, nec subjectio. Alius autem, hoc est alius ego, mitti Spiritus sanctus dicitur, per quod similitudo monstratur omnimoda: neque enim alius ego potest 121.0252D| dici de eo qui sit alterius generis, sed de eo qui sit ejusdem substantiae, seu naturae. Monstratur igitur ab eo procedere Spiritus, cujus est naturae, seu substantiae: neque enim potest ejusdem naturae, seu substantiae, cujus est Filius, esse Spiritus, nisi procedat ab illo.

Adjunxit etiam inferius: « Ignis ergo Deus, et 121.0253A| ignis Spiritus sanctus. Legitur de Deo quod sit ignis consumens, non quidem naturalis et corporeus, sed spiritalis et invisibilis. Ignis ergo Deus Pater, ignis Deus Filius, ignis Deus Spiritus sanctus: sed ignis ex nullo igne Deus Pater, quia de nullo sumens originem; ignis Deus Filius, sed de Patre igne, quia natus ex illo; et ignis Spiritus sanctus, sed de Filio igne, quia procedens ex Filio. » Ergo dicendo quod Deus sit ignis, et ignis Spiritus sanctus, unam substantiam totius Trinitatis ostendit; Patris quidem et Filii socians personam, dicendo, Ignis Deus: deinde subintulit Spiritus sancti, dicens: Et ignis Spiritus sanctus. Cur autem seorsim Patris et Filii personas posuerit sub Dei vocabulo communiter sociatas, et Spiritus sancti seorsim distinguere maluerit, 121.0253B| res in evidenti est. Voluit utique monstrare tali distinctione, ignem Spiritum sanctum de igne Patre Filioque procedere.

Sanctus Gregorius cum in Ecclesia Constantinopolitana de Spiritu sancto talia tractasset, et litteris mandasset, quibus probavit Spiritum sanctum consubstantialem Patris Filiique esse, et de Filio procedentem, nec tamen processionem ejus a Patre vel silens, vel derogans, sed omnipotentiam ejus, et dominationem ejus Patri Filioque per omnia coaequans, num repulsus est ab Ecclesia? Num illius sermo reprobatus? num vel a civibus, vel ab imperatore in communionem minime susceptus? Fuit certe venerabilis iste doctor Gratiani, sive Theodosii Majoris imperatorum Romanorum temporibus; ex quo 121.0253C| usque ad nostra tempora plusquam quingenti transierunt anni, et nunquam a Filio Spiritus sancti processio denegata est, nec ex eo inter catholicos ulla quaestio facta, praeterquam modo vestris temporibus; verum semper et Orientalis et Occidentalis Ecclesiae similis eademque de Spiritu sancto fidei mansit professio. Quae nunc res ista post tot saecula quaestionis hujus genuerit propositionem, vos videritis; nulla tamen vel probitatis, vel sapientiae ratio comprobatur, cur in hoc deveneritis, quoniam talia dicendo catholicae fidei repugnatur, et veritati resistitur, et sacris paginis obviatur.

CAPUT IV. Ex Ambrosio. 121.0253D| Ambrosius Mediolanensis episcopus, vir omnium splendore virtutum decoratus, adversus Arianos certamina non pauca conficiens, nec paucis ab eis persecutionum injuriis appetitus, in libris quos de Spiritu sancto adversus Arianam pravitatem eloquentissime scripsit, et evangelica veritate roboravit, ait (lib. I de Spir. sancto, cap. 3): « Si Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum qui unxit designasti: et si Patrem dicas; Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicasti; si tamen etiam id corde comprehendas. Et si Spiritum dicas; et Deum Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, quia Filii quoque est Spiritus. » Docet beatus Ambrosius uno 121.0254A| nuncupato, Patre videlicet, vel Filio, vel Spiritu sancto, totius Trinitatis fieri comprehensionem; demonstrans tantam in tribus aequalitatis similitudinem, ut uno vocabulo tres personae contineantur, etsi non vocis distinctione, unitatis tamen aequalitate. Quod autem dicit a Patre procedere Spiritum, nulla hinc quaestio; nobiscum enim id fatemini: quod autem ait Filio nuncupato, Spiritum pariter nuncupari, quia Filii sit Spiritus, hinc a nobis dividimini: qui enim profiteri diffugitis Spiritum a Filio procedere, pariter quoque diffugitis dicere quod sit Spiritus Filii: si non enim ab illo procedit, non recte dicitur Spiritus ejus: dicitur autem Spiritus Patris, quia procedit a Patre, ac per hoc, nuncupato Filio, non simul intelligitur nuncupatio Spiritus sancti; non 121.0254B| enim potest illius nuncupatione comprehensus ostendi, cujus non est Spiritus; non est autem ejus a quo non procedit, sanctus autem Ambrosius dicit quia Filii sit Spiritus, procedit igitur a Filio.

In consequentibus idem loquitur: « Qui Spiritum sanctum negabit, et Deum Patrem negabit et Filium: quoniam idem est Spiritus Dei, qui Christi Spiritus est: unum autem esse Spiritum nemo dubitaverit. » Quanta sit unitas, quanta consubstantialitas Spiritus cum Patre Filioque monstrat, dum dicit: quia qui negat Spiritum, negat quoque pariter Patrem et Filium; quia unus Spiritus est amborum. Unde namque Patris est? quia procedit a Patre: hinc quoque Filii pariter est, quia procedit a Filio: non enim 121.0254C| duo, sed unus est Spiritus: nec enim alius dicitur esse Patris, et alius Filii Spiritus, sed unus amborum; procedit igitur ab utroque. In posterioribus (cap. 10): « Non ergo quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio, sicut ipse Filius cum dicit, de Patre processi et veni. » Manifeste Spiritum ex Filio procedere testatur. Verum ne ista processio de corporalibus spatiis metiatur, ipse Filius hanc opinionem excludens, ait de Patre, Processi et veni (Joan. VIII, 42). Procedit autem Filius de Patre, non spatio loci, sed nativitatis egressu: procedit Spiritus sanctus a Filio nec loci spatio, nec nativitatis egressu, sed existentiae processu.

Inferius loquens de processione Filii ex Patre sic 121.0254D| infit: « Neque cum de Patre exit, de loco recedit, et quasi corpus a corpore separantur. Neque cum est cum Patre, tanquam in corpore corpus includitur: Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et a Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio. » Praecipuus iste doctor, et clarissimus Christi confessor, dicens procedere Spiritum sanctum a Patre, procedere et a Filio, Arianis adversus quos agebat, blasphemandi sustulit occasionem, ne qui dicebant eum fore creaturam, et minorem non solum Patre, verum etiam Filio, victoriae palmam referrent: verum audientes eum ex utroque procedentem, cognoscerent Patris Filiique consubstantialem, ac pariter cum eis coadorandum et conglorificandum. 121.0255A| Et inferius Filium dicentem testatur: Qui diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). « Sic igitur venit Spiritus, quemadmodum venit Pater; quia ubi Pater est, ibi est et Filius; et ubi Filius, ibi est et Spiritus sanctus. » Quid est autem quod ait, quia ubi Pater est, ibi est et Filius, nisi quia Filius de Patre natus est, a quo nunquam dividitur: et quid est, ubi est Filius, ibi est Spiritus sanctus? nisi quia de Filio procedit Spiritus sanctus, a quo nunquam separatur, et ineffabilem ostendit totius Trinitatis consubstantialitatem, cum Filium testatur semper in Patre esse, et Spiritum sanctum semper esse in Filio, ut ubi Pater sit, sit et Filius; et ubi Filius, sit 121.0255B| quoque Spiritus sanctus, non loco, non tempore, non voluntate, non actione, non essentia divisi. Item posterius (cap. 12): « Sicut Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit, accipe quia Spiritus sanctus eum tradidit: scriptum est enim: Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV). Ergo et Spiritus diligens tradidit Filium: est enim una charitas Patris et Filii. » Dum dicit charitatem unam esse Patris et Filii, testificatur unum esse Spiritum utriusque; est enim Spiritus charitas. Dicit Apostolus: Fructus enim Spiritus, charitas (Gal. V, 22). Monstratur ergo Spiritus a Patre et Filio procedere, quorum est charitas: non enim potest charitas Patris esse nisi de Patre procedat; quia non aliunde charitatem accipit: 121.0255C| neque Filii charitas potest esse, nisi procedat a Filio: quomodo qua diligit charitas, ex ipso procedit: et quomodo una charitas est Patris atque Filii, unus Spiritus est utriusque procedens ab utroque.

In secundo libro (cap. 12) sic dicit: « De Filio Spiritus sanctus accepit. Accepit autem per unitatem substantiae, sicut accepit a Patre Filius. » Hoc dicens, nonne clarissime docet quod accepit Spiritus sanctus a Filio? et quod accepit, procedendo accepit; quemadmodum Filius quod accepit a Patre, nascendo accepit. Num aliud potuit accipere Spiritus sanctus a Filio quod antea non habebat, cum sit unius substantiae cum Filio, unius potentiae: et quaecunque Filius habet, habeat etiam et Spiritus sanctus? 121.0255D| Subjungit sanctus Ambrosius testimonium ex Evangelio: Ille, inquit, me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Subsequitur: « Quid igitur hac evidentius unitate? Quae habet Pater, Filii sunt: quae habet Filius, accepit et Spiritus. » Haec sancti Ambrosii verba planissime testantur Spiritum sanctum a Filio substantialiter processisse; ait namque: Quae habet Pater Filii sunt, id est, substantialiter natus de Patre, quae sunt Patris sunt et Filii: similiter et Spiritus sanctus substantialiter procedens de Filio, accepit a Filio, ut quaecunque Filius habet, habeat et Spiritus, id 121.0256A| est, ut sit ejusdem substantiae cum Filio, sicut est Filius ejusdem substantiae cum Patre. Item in consequentibus: « Quod loquitur Filius, loquitur et Pater; et quod Pater loquitur, loquitur et Filius: et de Spiritu Filius Dei dixit: Non enim loquitur a se, hoc est, non sine mea et Patris communione (non enim divisus ac separatus est Spiritus), sed quae audit loquitur (Ibid., 13): audit videlicet per unitatem substantiae, et proprietatem scientiae. » Dum confitetur doctor iste catholicus Spiritum sanctum non loqui sine Patris Filiique communione; videlicet loquente Spiritu, loquitur Pater, loquitur et Filius, testatur eumdem esse Patris et Filii consubstantialem, et ejusdem operationis, nec divisum, nec separatum. Et quod addidit: Quae audit loquitur, 121.0256B| processionem ejus insinuat: non enim quibusdam interjectis spatiis, vel aliquibus foraminibus audit Patris Filiique locutionem Spiritus, cum sit ejusdem substantiae. Et sicut dicit Filius: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): nascendo videlicet de Patre, et in Patris substantia permanendo, non aliquibus intervallis Patris locutionem percipiendo: sic et Spiritus quae audit loquitur, procedendo scilicet de Patre Filioque, quia substantialiter manens in utroque, et procedens ab utroque, audit quae loquitur per unitatem substantiae et proprietatem scientiae.

Et infra: « Omnia Patris habet Filius, qui ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15), et quae accepit ipse per unitatem naturae, ex ipso 121.0256C| per eamdem unitatem accepit Spiritus: sicut ipse Dominus Jesus declarat de Spiritu suo dicens: propterea dixi: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14). » Dicens omnia Patris quae sunt habere Filium, rursus et omnia quae accepit ipse a Patre, per unitatem naturae Spiritum accepisse ex ipso, id est ex Filio; nonne manifeste declarat Filium ex Patre natum, id est ex paterna substantia, Spiritum quoque sanctum ex Filio procedere, id est Filii substantia; et sicut Filius nascendo omnia quae Patris sunt, accepit; sic et Spiritus sanctus procedendo de Filio, quaecunque sunt Filii suscepit? Et infra: « Quod ergo loquitur Spiritus, Filii est; quod dedit Filius, Patris est. » Igitur si quod loquitur Spiritus Filii est, manifeste 121.0256D| doctor iste testatur quia quaecunque Spiritus habet, a Filio suscepit, quia procedit ex ipso; et si quod dedit Filius, Patris est, cui vero dedit? Nimirum Spiritui sancto qui de illo procedit: et si quod dedit Patris est, accepit de Patre nascendo Filius, ut ex ipso procedat Spiritus sanctus. Subjunxit: « Ita nihil a se aut Filius loquitur aut Spiritus, quia nihil extra se Trinitas loquitur. » Tota Trinitas in Patre, Filio, Spirituque consistit. Nihil autem loquitur Filius a se, quia non est a se, sed a Patre. Similiter nihil loquitur Spiritus a se, quia non est a se, sed a Filio: solus autem Pater ex nullo. Ergo cum loquitur Filius, tota Trinitas loquitur; et cum loquitur Spiritus, tota Trinitas loquitur; et cum loquitur Pater, tota 121.0257A| Trinitas loquitur; quia nihil extra se Trinitas loquitur, quia non dividitur a se, nec separatur.

Item ejusdem operis in tertio libello (Cap. 1): « Nam secundum divinitatem non supra Christum est Spiritus, sed in Christo: quia sicut Pater in Filio, et Filius in Patre; ita Dei Spiritus et Spiritus Christi in Patre est et Filio. » Beatus Ambrosius dicens secundum divinitatem Spiritum non esse super Christum, sed in Christo, discernit humanitatem ejus a divinitate. Legimus in Evangelio, quia venit Spiritus sanctus super Salvatorem, et mansit super eum: et Pater loquitur Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum (Joan. I, 33). Itaque secundum humanitatem venit Spiritus super Christum, et mansit super ipsum; at vero secundum 121.0257B| divinitatem manet in Christo, quoniam aequalis est ipsi, utriusque substantiae cum ipso; sicut et de Patre scribitur, quod maneat in Filio, et Filius in Patre. Quod subjunxit, Spiritum Dei, et Spiritum Christi in Patre manere, seu Filio, testatur unum utriusque Spiritum, eo quod ab utroque procedat, et maneat per consubstantialitatem in ambobus. Subjunxit: « Manet enim in Deo, quia ex Deo est, sicut scriptum est; » Nos autem non Spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12); et manet in Christo quia a Christo accepit, et in Christo est. Quia iterum scriptum est: Ille de meo accipiet (Joan. XVI, 14). Unde est ergo ex Deo Spiritus? nempe quia procedit ex Deo. Et unde accepit a Christo? Certe quia procedit a Christo. 121.0257C| Et unde manet tam in Deo quam in Christo? Prorsus quia consubstantialis est utriusque. Dicit in sequentibus (capp. 7, 8) loquens de Antichristo: « Quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui (II Thes. II, 8). Hic non acquisita gratia est, sed individua manet unitas; quia neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus potest esse sine Christo: non enim potest divinae naturae unitas separari. » Hic quoque sanctus Ambrosius humanitatis ac divinitatis Christi separationem ostendit, non quod alius sit homo, et alius Deus Christus, sed quod perfectus Deus, et perfectus homo, sit unus Christus; homo tamen gratia factus est Deus: Deus vero natura existit Deus. Itaque cum diceret: Quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, et subjunxerit, non hic acquisitam 121.0257D| gratiam esse, humanitatem removit, ut Spiritus oris, quo sit Antichristus interficiendus, divinitatis intelligatur Spiritus, videlicet Spiritus sanctus, qui est in sancta Trinitate una persona; ut quod ait, Quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, Spiritum sanctum intelligas, qui sit Spiritus Domini Jesu. Simul videndum, quia cum de eodem Spiritu dicatur quod sit Spiritus oris Domini, et nunc dicitur quod sit Spiritus oris Domini Jesu, clarissime monstratur Spiritus sanctus procedere ex ore Domini Jesu, non quod secundum divinitatem os habeat, sed quod de substantia illius procedat; quemadmodum dicitur Spiritus oris Domini, quoniam procedit de Patris substantia. Igitur evidentissima monstratur assertione 121.0258A| procedere Spiritum tam de Patre quam de Filio, dum legitur quod sit Spiritus oris et Patris et Filii.

Persequitur beatus Ambrosius (cap. 8) individuam manere unitatem tam Christi quam Spiritus; quia « neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus possit esse sine Christo. » Non potest esse Christus sine Spiritu, tanquam sibi consubstantiali, et qui ex se procedat; neque rursus Spiritus potest esse sine Christo, tanquam cui consubstantialis est, et a quo accepit quaecunque Christus habet. Connectitur causa cur ita sit, videlicet « quoniam non potest divinae naturae unitas separari. » Hoc dicens fatetur naturam Christi, naturam esse Spiritus, et naturam Spiritus naturam esse Christi, nec unitatis compagem 121.0258B| aliquo modo posse separari, praeter quam Filius natus, Spiritus vero procedens; sed haec non substantiam faciunt, sed relationem ostendunt. Inferius loquitur: « Lectum est, quia Verbi gladius Spiritus sit: similiter lectum est, quia Spiritus sancti gladius Verbum Dei sit (Ephes. VI, 17). » Et nonnullis per assumptionem interpositis colligendo conclusit, ita: « Cum igitur Verbi gladius Spiritus sanctus sit, et Spiritus sancti gladius Verbum sit, utique unitas est potentiae. » Sed gladius Verbi, quid est nisi ipsum Verbum? Et gladius Spiritus quid est, nisi ipse Spiritus? Ex quo colligitur quia Spiritus sanctus Verbi est Spiritus, cujus est gladius, et Verbum Spiritus sancti est, cujus est gladius; quoniam nec Verbum sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine Verbo, 121.0258C| quoniam unius sunt operationis, ejusdemque potentiae. Cum ita sit, non possunt substantia separari, neque voluntate dividi: igitur unius substantiae uniusque voluntatis Filius et Spiritus sanctus existentes, procedit alter ab altero, id est Spiritus ex Filio, quoniam Filius natus de Patre, omnia quae nascendo accepit a Patre, dedit Spiritui, non quasi minori, nec tanquam extraneo, sed tanquam a se procedenti.

Videndum autem quia cum dicitur Spiritus sancti gladius Verbum, et Verbi gladius Spiritus sanctus, non personarum fit conjunctio, sed substantiae monstratur copulatio, ut unius sint substantiae, cum non sint unius personae. Est autem alter ex altero, Spiritus videlicet ex Filio, non vero Filius de Spiritu, 121.0258D| sed de Patre. Hoc modo sanctus Ambrosius de Spiritu sancto sentiens atque disputans, non imperatoribus Graecorum, Gratiano videlicet et Theodosio Majori, quorum temporibus enituit, vel ingratus vel haereticus visus est, qui toto sanctum virum amore coluerunt, et praecipua veneratione semper habuere. Cujus disputatio, et pro Catholica fide labor indefessus, Arianos Ecclesiam impugnantes expugnavit, vicit, oppressit. Videte nunc vos imperatores quorum studeatis, vel fidem defendere, vel religionem imitari: ecce negando Spiritum sanctum a Filio procedere, catholicis obvias fecistis manus episcopis, qui Arianos prave de Spiritu sancto sentientes protrivere, et vestrorum majorum, 121.0259A| Romanorum videlicet imperatorum, pietatem evertitis, qui hanc fidem semper coluere, et pro ea decertantes multa veneratione dilexere.

CAPUT V. Ex Didymo. Didymus Alexandrinus, corporalibus quidem a puero captus oculis, verum spiritali visione satis illustris, in libro quem de Spiritu sancto scripsit, sic loquitur: « Igitur quicunque communicat Spiritui sancto, statim communicat et Patri et Filio. Et qui charitatem habet Patris, habet eam a Filio contributam per Spiritum sanctum; et qui particeps est gratiae Jesu Christi, eamdem gratiam habet datam a Patre per Spiritum sanctum. » Ex quibus omnibus approbatur eamdem operationem esse Patris et Filii 121.0259B| et Spiritus sancti. Diligenter [quae] dicit, retractemus. Ait ergo: « Quicunque communicat Spiritui sancto, » is autem communicat Spiritui, qui particeps efficitur ipsius, « iste statim communicat et Patri et Filio: » particeps enim est factus tam Patris quam Filii per Spiritus communicationem. Monstratur ex hoc Spiritus consubstantialis esse Patris Filiique, et adeo consors, ut non possit haberi Spiritus, nisi pariter habeatur Pater et Filius. Subjungit: « Et qui charitatem habet Patris, habet eam a Filio contributam per Spiritum sanctum. » Superius consubstantialitatem tantummodo Patris et Filii monstravit, jam vero docere incipit processionem Spiritus. Charitatem autem Patris appellat 121.0259C| Spiritum sanctum, sicut ex posterioribus approbatur, dicens eam contributam per Spiritum sanctum. Non enim tribuit Spiritus sanctus nisi proprium munus cum tribuit charitatem. Et de charitate scribitur quod sit Deus; ergo tribuens charitatem Spiritus, semetipsum tribuit, quoniam ipse charitas est: sed haec charitas Patris esse dicitur, quoniam Spiritus, Patris est Spiritus: et unde illius Spiritus? quia procedit ex ipso, non enim creaturarum unus est Spiritus, ut sit alterius quam Patris substantiae. Quapropter non tanquam ab eo creatus ejus esse dicitur, sed tanquam consubstantialis, et ex illo procedens. Dicit autem habenti charitatem Patris, contributam a Filio per Spiritum sanctum: quemadmodum igitur contribuit Filius munus Spiritus 121.0259D| sancti? Videlicet velut cooperator Patri Spirituique. Sed quemadmodum potest tribuere sibi coaequalem: vel alterius, id est Spiritus sancti donum? Certe quia charitas, quae est Patris, et quae a Filio contribuitur per Spiritum sanctum, est etiam Filii; quia quaecunque sunt Patris, sunt et Filii. Sed nunquid charitas quae est Spiritus sanctus, sic est Filii, ut sit creatura? nequaquam prorsus; sed tribuitur a Filio, quia procedit ex illo; et est Filii, quoniam consubstantialis est illi

Subjungitur: « Et qui particeps est gratiae Jesu 121.0260A| Christi. » Gratiam hoc in loco Jesu, Christi dicit, quam superius charitatem Patris appellavit. Quid est autem quod gratiam Jesu Christi nunc dicat, quam constat esse munus Spiritus sancti? Procul dubio monstrat a Jesu Christo contribui, cujus existit gratia; ut sicut dicitur charitas Patris, quia procedit a Patre, sic eadem charitas, quam appellat gratiam Jesu Christi, procedere cognoscatur a Jesu Christo. Eamdem autem gratiam quisquis habet Christi, dicit ei datam per Spiritum sanctum; ut quidem videamus cooperantem sibi totam Trinitatem, et teneamus Spiritum sanctum, qui est charitas Patris et Filii, procedere tam a Patre quam a Filio. Subsequitur: « Ex quibus omnibus approbatur eamdem operationem esse Patris et Filii et 121.0260B| Spiritus sancti. » Quorum autem est eadem operatio, una est quoque voluntas: et quorum una voluntas, una est substantia. Hinc est quod subjungit: « Quorum autem est una operatio, una est et substantia, quia quae ejusdem substantiae ὑμιούσια sunt, easdem habent operationes: et quae alterius substantiae sunt, dissonas atque diversas. » Approbat Spiritum sanctum unius cum Patre Filioque substantiae, quoniam eamdem cum eis habet operationem. Sed ostensum est superius Patris et Filii Spiritum esse, quoniam procedat tam a Patre quam a Filio. In posterioribus ait: « Cum enim dixerit in tempore respondendi, nimirum Filius, doceri discipulos a Spiritu, quid debeant respondere, in sequentibus ait: Ego enim dabo vobis sapientiam cui non poterunt resistere et 121.0260C| contradicere (Luc. XXI, 15). Ex quibus ostenditur sapientiam, quae discipulis datur a Filio, Spiritus sancti esse sapientiam; et doctrinam Spiritus sancti, Domini esse doctrinam. » Quemadmodum autem sit sapientia, quae datur a Filio, Spiritus sancti? Non alias, nisi quia procedit Spiritus sanctus a Filio, cujus sapientia, sapientia est quoque Spiritus sancti. Et quomodo doctrinam Spiritus sancti, doctrinam dicit esse Domini? Videlicet eo quod omnia quae sunt Spiritus sancti, sint etiam Domini Jesu Christi; quoniam procedit ex ipso. Unde subjungit: « Unumque et naturae et voluntatis consortium Spiritus esse cum Filio. » Testantur haec Spiritum sanctum procedentem a Filio, dum unius et naturae et voluntatis sit Spiritus cum Filio: alioquin si non procedat 121.0260D| ab ipso Spiritus, non est ejusdem voluntatis, cujus est Filius: nam quae separantur consortio, separantur etiam voluntate. Dicit etiam: « Et quia superius demonstratum est socium esse per naturam Spiritum Unigenito Deo, et Deo Patri: Filius vero et Pater unum sunt, juxta illud: Ego et Pater unum sumus; indivisa et inseparabilis secundum naturam ostensa est Trinitas. » Si per naturam sociatur Spiritus Unigenito Deo, et Deo Patri, procedit ab Unigenito Deo. Quod si tantum procedit a Deo Patre, et non procedit ab Unigenito Deo; Patri quidem 121.0261A| sociatur per naturam, unigenito vero Deo non conjungitur: non enim jungi potest ei per naturam, a quo non procedit. Sed auctor testatur esse socium iste per naturam Spiritum unigenito Deo: fatetur ergo procedere Spiritum ab unigenito Deo. Et quoniam indivisam et inseparabilem secundum naturam dicit esse Trinitatem, fatetur Filium de Patre genitum, Spiritum vero de Patre Filioque procedentem. Quod si de Patre doceas tantum procedere Spiritum, jam non est indivisa et inseparabilis Trinitas; quoniam Spiritus dividitur a Filio, a quo non procedit: separatur ab unigenito, cujus non est Spiritus. Procul haec sit a catholicis membris impietatis opinio: est enim indivisa et inseparabilis secundum naturam sancta Trinitas; quoniam Pater de nullo, Filius vero 121.0261B| de Patre genitus, Spiritus autem sanctus de Patre Filioque procedens.

Item dicit: « In alio quoque Evangelio legitur: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Si ergo Spiritus Patris in apostolis loquitur, docens eos quae debeant respondere, et quae docentur a Spiritu, sapientia est, quam non possumus alium praeter Filium intelligere; liquido apparet ejusdem naturae Spiritum esse cum Filio, et cum Patre cujus est Spiritus. Porro Pater et Filius unum sunt. » Dicit auctor iste sapientiam, quam docet Spiritus Patris apostolos, Filium esse. Si sapientia Filius est, et Spiritus sanctus sapientiam, quae Filius est, loquitur in apostolis, accipit a Filio. Quemadmodum autem accipit? procedendo 121.0261C| certe, non participando quod ante non habuerit: non enim fuit aliquando Spiritus sine sapientia, sed accepit a Filio ut semper esset sapiens, ab ipso procedens; quia unius est naturae cum Filio et cum Patre, cujus est Spiritus: quod sic non dixit, ut non etiam Spiritum Filii significaret; cujus sapientiam dixit loqui Spiritum, sed quia superius dixerat: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri. Nam dicit in posterioribus: Porro Pater et Filius unum sunt. Si Pater et Filius unum sunt, Spiritus, qui Patris est, est etiam et Filii; ac per hoc ex utroque procedens. In posterioribus (Ibid., lib. II) cum non pauca de Patris et Filii et sancti Spiritus consubstantialitate tractasset, conclusit: « Ex his colligitur, quanquam indivisa sit 121.0261D| substantia Trinitatis, et Patrem tamen vere Filii esse Patrem, et Filium vere Patris Filium, et Spiritum sanctum vere Patris et Dei esse Spiritum; et insuper sapientiae et veritatis, id est Filii Dei. » Si ergo Pater Filii Pater est, quia genuit illum; et Filius Patris Filius, quia genitus est ab illo, et Spiritus sanctus vere Patris Spiritus, quia procedit ab illo, consequenter et sapientiae et veritatis, id est Filii Dei Spiritus est, quoniam procedit a Filio, id est procedit a veritate, procedit a sapientia, procedit a Deo, id est Filio: ideo namque cum dixisset Spiritum sanctum 121.0262A| Spiritum esse veritatis, intulit, « Et Dei esse Spiritum, » personam Filii volens intelligi. Sed ne titubatio lectorem confunderet, ait in consequentibus, « Spiritum sapientiae et veritatis, id est Filii Dei. »

In posterioribus inquit. « Porro jam frequenter ostendimus ejusdem esse operationis Spiritum, cujus est Pater et Filius, et in eadem operatione unam esse substantiam, et reciproce eorum quae ὁμούσια sunt, operationem quoque non esse diversam. » Operatio Spiritus eadem est quae et Patris et Filii operatio; quoniam consubstantialis est utriusque tanquam procedens ab utroque: non enim potest eis eadem operatione conjungi, si non ab utroque procedit: dividitur namque substantia quibus processione non cohaeret, nec aliter potest vel Patri vel 121.0262B| Filio substantialiter copulari, quoniam ut sit substantia, Spiritus accepit tam a Patre quam a Filio procedendo. Item infra: « In consequentibus de Spiritu veritatis, qui a Patre mittitur, et si paracletus, Salvator ait: Non enim loquitur a semetipso (Joan. XVI, 13); hoc est sine me, et sine meo et Patris arbitrio; quia inseparabilis a mea et Patris est voluntate: hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et me illi est. Ego veritatem loquor, id est inspiro quae loquitur, siquidem Spiritus veritatis est. » Manifeste doctor iste nos instruit Spiritum sanctum esse a Filio; nam cum dicit: Non enim loquitur a semetipso, ostendit eum a semetipso non esse; propter quod explanans quod dixit: « Hoc est sine me, et sine meo et Patris arbitrio; » ostendit a 121.0262C| quo sit, qui non loquitur a semetipso, a Patre scilicet est et a Filio, sine quibus, et sine quorum non loquitur arbitrio. Et dicens: « Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, ego veritas loquor, » ostendit subsistentiam Spiritus esse a Filio. Et si cum loquitur Spiritus, loquitur veritas, hoc est Filius, ostendit quia quod loquitur, et quod subsistit Spiritus, accepit a Filio. Et inculcans idipsum velut apertius quod dixerat, faciens; « id est inspiro quae loquitur. » Quomodo inspirat? nimirum cum ab illo procedit et connectit. « Siquidem Spiritus veritatis est: » quod est dicere, Spiritus Filii est. Quibus omnibus demonstratur quod sit Spiritus Filii, et quod inspiretur a Filio, id est procedat ab illo. Et quia quod loquitur Spiritus, et subsistit Spiritus; 121.0262D| accipit a Filio, non tanquam minor, sed tanquam consubstantialis, et ex illo procedens.

Item infra: « Loqui ergo Patrem, et audire Filium; vel e contrario, Filio loquente audire Patrem, ejusdem naturae in Patre et Filio, consensusque significatio est. Spiritus quoque sanctus, qui est Spiritus veritatis, Spiritusque sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit; cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio. » Dicens loquentem Patrem audire Filium, demonstrat Filii nativitatem ex Patre: similiter Filium loquentem audire Patrem, 121.0263A| Patrem intimat genuisse Filium; et quia sunt unius naturae Pater et Filius, sunt etiam ejusdem consensus; ut hoc sit loqui Patrem ad Filium vel Filium ad Patrem, in unius consensum voluntatis venire: neque diversum aliquid sentire. Spiritum quoque sanctum veritatis Spiritum [et] sapientiae confitens, Spiritum Filii declarat, de quo dicit, quia non potest Filio loquente audire quae nesciat; quoniam cum sit ejusdem cum Filio substantiae, procedatque de Filio, quae loquitur Filius, loquitur et Spiritus sanctus; quoniam hoc ipsum quod est Spiritus, locutio Filii est ad Spiritum, praesenti doctore dicente. Qui cum dixisset non posse Spiritum sanctum Filio loquente audire quae nesciat, mox subdidit: « Cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio; » hoc est prolatio Filii 121.0263B| substantia est Spiritus: nam dicens; cum hoc ipsum sit, subauditur Spiritus: quod profertur a Filio, hoc est quod loquitur Filius. Si quod loquitur Filius, Spiritus sanctus est, quemadmodum doctor iste testatur, non potest negari quod a Filio procedat Spiritus: siquidem locutio Filii de Filio procedit: qua de re cum hoc idem sit Spiritus quod profertur a Filio, procedit omnino Spiritus a Filio

Subjungit: « Denique ne quis illum a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est: Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur (Joan. XVI, 13). Cui simile etiam de semetipso Salvator ait: sicut audio, judico (Joan. V, 30). » Voluntas Patris voluntas est Filii, et societas utriusque Spiritus amborum: quoniam charitas, 121.0263C| quae est Spiritus, sociat voluntatem Patris et Filii: neque potest voluntas Spiritus a voluntate Patris et Filii sejungi; sed sicut societas est utriusque, sic ejusdem voluntatis amborum. Et sicut voluntas Filii nascitur de Patre, sic voluntas Spiritus procedit a Filio. Hinc est quod ait de Spiritu: Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur. A quo audiet? Videlicet a Filio, de quo procedit. Et audire Spiritum, procedere est a Filio: sicut et audire Filium, nasci est de Patre: nam non aliud est audire Filium, et aliud nasci, sed idem utrumque: sic enim aliud minime est audire Spiritum, et aliud procedere, sed unum est utrumque. Et infra: « Scriptum est enim: Quaecunque ille facit (haud dubium quin Pater) haec eadem Filius facit similiter. Quod si operante 121.0263D| Patre et Filio, non juxta ordinem primi et secundi, sed juxta idem tempus operandi eadem et similia, subsistunt universa quae fiunt: et Filius non potest a semetipso quid facere, quia a Patre non potest separari: sic et Spiritus sanctus nequaquam separatus a Filio, propter voluntatis naturaeque consortium, non a semetipso creditur loqui; sed juxta verbum, et veritatem Dei, loquitur universa. » Pater et Filius eadem operantur, non alio tempore Pater, et alio Filius, sed eodem simul et eodem tempore: nec potest Filius separatus operari, quoniam non dividitur a Patre, cum sit natus ex Patre, et ejusdem substantiae cum Patre: sic et Spiritus sanctus non loquitur a semetipso separatus a Filio; quoniam 121.0264A| procedens a Filio consors est naturae Filii: voluntatis et ejusdem, cujus et Filius: non enim voluntas discernit quos natura conjungit, sed juxta verbum et veritatem Dei loquitur universa; quoniam a verbo et veritate procedens percipit quid loquatur: non enim aliud est quod procedit, et aliud loquendi perceptio, sed perceptio locutionis processionis est existentia, quemadmodum existentiae processio, locutionis acceptio.

Et infra: « Quomodo igitur supra de naturis incorporalibus disputantes intelleximus, sic et nunc Spiritum sanctum a Filio accipere, id quod suae naturae fuerat, cognoscendum est, et non dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. Siquidem et Filius eadem a Patre accipere dicitur, 121.0264B| quae est ipse subsistens: neque enim quid aliud est Filius, exceptis iis quae ei dantur a Patre neque alia substantia est Spiritus sancti, praeter id quod ei datur a Filio. » Confirmat processionem Spiritus a Filio factam, et dicit Spiritum sanctum a Filio accipere id quod suae naturae fuerat, quod est, naturam Spiritus ex Filio esse, et non sit aliud accipere Spiritum a Filio, quam procedere de Filio; neque dantem et accipientem intelligendum tanquam alterius et alterius substantiae, sed personam Filii dantem, ut existat Spiritus, et personam Spiritus accipientem, ut procedat a Filio. Et confirmat opinionem suam ex eo quod Filius accipere dicitur a Patre: non enim aliud est Filius, et aliud est quod percipit a Patre; sed a Patre perceptio Filii est subsistentia: quod clarius 121.0264C| affirmat prosequendo: « Neque enim quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre. » Quod est, non licet excipere quae donantur a Patre Filio a substantia Filii, sed data Patris substantia est Filii, quoniam nascendo percepit omnia quae sunt Patris; sic et de Spiritu sancto fatetur, quod non sit alia substantia Spiritus sancti praeter id quod ei datur a Filio: hoc est, non est aliud Spiritus sanctus, et aliud quod Spiritui sancto datur a Filio, sed donum Filii substantia est Spiritus sancti. Quo manifeste commendat Spiritum sanctum esse de Filio, non tanquam partem, sed tanquam totum, quod est Filius; quia quaecunque sunt Filii, sunt et Spiritus sancti: et accipit Spiritus sanctus a Filio, procedens 121.0264D| ab illo sicut consubstantialis, et habens omnia quae sunt Filii. Inferius: « Denique interpretationem inferens quomodo dixisset, de meo accipiet, protinus adjecit omnia quae habet Pater, mea sunt: propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13, 14); quodammodo loquens, licet a Patre procedat Spiritus veritatis, et det Deus Spiritum sanctum petentibus se; tamen quia omnia quae habet Pater, mea sunt, et iste ipse Spiritus Patris meus est, et de meo accipiet. » Hoc dicens docet Spiritum a Filio procedere, sicut procedit a Patre: est enim Spiritus veritatis, videlicet Christi, qui veritatis est: et quia Filius habet omnia quae Patris sunt, iste ipse Spiritus Patris testatur quod sit Filii, et accipit 121.0265A| de Filio. Quid accipit? omnino subsistentiam de illo procedendo.

In consequentibus: « Idem autem Spiritus Dei, et Spiritus Christi est, adducens et copulans eum, qui se habuerit, Domino Jesu Christo. Unde in sequentibus dicitur: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). » Si qui est Spiritus Dei, est et Spiritus Christi, quemadmodum auctor iste fatetur; haud dubium non sunt duo Spiritus, alius Patris, alius Filii, sed unus et idem utriusque. Et si Christi Spiritus est is qui Spiritus Dei Patris est; sicut procedit a Patre, sic procedit a Filio: non enim alias Dei Patris dicitur Spiritus, nisi quod a Deo Patre procedit; sic non aliter dicitur Spiritus Christi, nisi quia procedit a Christo: non 121.0265B| enim est creatura, quo tanquam inferior possideatur, sed consubstantialis. Sic quoque quod addit, Spiritum Christi non habentem Christi non esse, de Christo fatetur prodeuntem, quem dicit esse Christi; nec esse posse Christi, qui non habeat Spiritum ejus; quoniam in quo non est Spiritus Christi, non est Christus: non enim habitatione separantur, qui substantia copulantur. Unde discimus societatem quam habet Spiritus ad Christum, quod habeat et ad Deum Patrem: non enim potest eorum societatem non habere, quibus est consubstantialis, et a quibus existit. Inferius quoque: « Sed et in Epistola Petri Spiritus sanctus esse Christi Spiritus comprobatur: scrutantes, inquit, et exquirentes (id est prophetae de quibus ei fuerat sermo superior) in quod aut quale 121.0265C| tempus significabat his, qui in eis erat Spiritus Christi, testificans in Christo passiones, et ea quae post erant secutura decreta. » Et paulo post: « Iste autem Spiritus sanctus dictus est et Spiritus Dei, ut ibi: Ea quae Dei sunt nemo novit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). » Eumdem ergo fatetur Spiritum Christi, qui sit Spiritus Dei, ac per hoc de utroque prodeuntem; quoniam non sit aliud cur utriusque dicatur Spiritus: aequalis est enim et consubstantialis. Item infra loquitur: « Per hoc quod ait: Si quis autem Spiritum Christi non habet, iste non est ejus (Rom. VIII, 9). Et infertur: Si autem Christus in vobis est (Ibid., 10), manifestissime demonstravit inseparabilem esse Spiritum sanctum a Christo; quia ubicunque Spiritus fuerit, ibi et Christus 121.0265D| est: et undecunque Christi Spiritus discesserit, inde pariter recedit et Christus. » Ista societas Spiritus et Christi, quam docet, non tantum voluntatis est, verum etiam substantialitatis, et non substantialitatis solum, verum etiam processionis: possunt enim voluntate conjungi quae substantia separantur; ut illud quod Christus loquitur discipulis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matth. XXVIII, 20); vel quod in praesenti loco dixit, in quo est Spiritus Christi sit quoque Christus. In quibus namque Spiritus Christi est, et Christus quoque pariter est: simul quidem sunt, sed voluntate, non substantia. Deus etenim et homo non unius, sed diversae sunt substantiae. Item possunt substantia copulari, simulque 121.0266A| nativitate conjungi, ut Pater et Filius. Item copulantur substantia, non autem nativitate, sed processione, Filius et Spiritus. Ergo dum dicit, ubicunque Spiritus fuerit, ibi et Christus est; et undecunque Christi Spiritus discesserit, inde pariter recedit et Christus, monstrat societatem istam, non voluntate solum, substantiaque, verum etiam processione, constare; quod Spiritus non solum consubstantialis exstat Christi, verum etiam existat ab ipso.

Item posterius Apostoli testimonium assumens, ait: « Non accepistis Spiritum servitutis in timore (Rom. VIII, 15); id est non in similitudinem servorum, metu et terrore poenarum vos abstinetis a vitiis, quia habetis vobis datum Spiritum adoptionis, id est 121.0266B| Spiritum sanctum; qui etiam Spiritus Filii et Christi: et veritatis dicitur atque sapientiae. » Quid per haec insinuat? nam veritas et sapientia Christus est (ut Scriptura testatur, et non semel approbatum est,) Christus quoque Filius Patris est haud dubium. Affirmat Spiritum sanctum procedentem a Filio, procedentem a Christo; procedentem a veritate et sapientia non quidem quod sint Spiritus diversi, quia non sunt quae posita sunt, quorum esse dicitur Spiritus, diversam substantiam significantia. Sapientia namque et veritas, et Christus, Filium praedicant; Christus propter hominem susceptum; veritas, quoniam ipse dixit: Ego sum veritas. Sapientia, quia Paulus testatur de ipso (I Cor. I, 30), quod sit nobis a Deo factus Sapientia. Quid haec omnia colligunt? 121.0266C| Procul dubio quod procedat a Filio, cujus esse dicitur Spiritus: non enim vel pars ejus potest esse, vel aliquod Filio subjectum. Unde ergo illius? Processione, sive consubstantialitate: sed consubstantialitas aequalitatem ostendit; aequalitas autem non subjicitur; sed confertur. Unde ergo Spiritus Filii? haud dubium quia procedit ex Filio.

Sufficiant ista de libro Didymi breviter collecta, qui dum talia de Spiritu sancto positus Alexandriae sentiret et scriberet, nec a Graecis, nec a Graecorum imperatoribus est vel reprehensus, vel communione suspensus: intelligebant enim qui per id temporis imperatores; qui non solum Constantinopoli, verum etiam Romae regnabant, catholicum esse dogma, fidem apostolicam, perfidiam haereticorum 121.0266D| quae debellabat, et veritatis doctrinam affirmabat. Vos nunc imperatores moderni, novi sectam erroris instituentes, videte cujus sitis fidei; quosque habueritis in doctrina Christi magistros: nam illorum convincimini non esse discipuli, qui priores vestri fuere, qui catholicam fidem roboravere, qui pravi dogmatis inventa semper expugnavere.

CAPUT VI. Ex Paschasio. His sociemus quid per eadem tempora Romana sensit Ecclesia de Spiritu sancto, ut comprobaverimus novam non fore sectam quam praedicat, 121.0267A| sed olim a Patribus commendatam, et per universum totius Ecclesiae corpus vindicatam, et contra diversa sentientes expugnatam; ostendatur pariter frustra nunc reprehendi quasi novum dogma praedicans, cum sit a prioribus nostris semper praedicatum.

Paschasius, antiquus Romanae sedis et doctor et diaconus, in libello quem de Spiritu sancto scripsit, Didymi sequens Alexandrini vestigia, sic infit (lib. I, cap. 2): « Non scruteris qualiter Deus sit, quem Deum esse manifestum est. Hic ratio latet, veritas non latet. Cur interroges quomodo sit socius et aequalis Regis, quem regii constat esse et honoris et generis. Ex superfluo de nomine agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitatio. » Hoc adversus 121.0267B| Arianos, qui Spiritus sancti divinitatem denegabant, nolentes confiteri Patri Filioque consubstantialem, sed creaturam dicebant Filio subjectam, tanquam minorem, vos veraciter confutans, et Deum verum esse praedicat, et Patris, et Filii consubstantialem. Quid etiam de processione sentiat subdendo manifestat: « Ergo quia Spiritus sanctus ex utroque procedit ideo dicit: Qui autem Spiritum Christi non habet, et hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et alio loco: Insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). » Testatur et Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere; suamque assertionem roborat tam ex Apostolo quam ex Evangelio, pariter ostendens quia Spiritus non aliter possit esse Christi, nisi procedat ab ipso: nec alias dat Christus 121.0267C| Spiritum insufflando, nisi ex sua substantia mittendo, siquidem cum dicatur Spiritus Christi, relationem habere monstratur ad Christum, non vero tanquam servus (non enim est creatura): sed tanquam ab illo capiens existentiam procedendo, non creando vel generando. Similiter cum insufflat eum mittendo: non mittit extraneum, nec aliunde quam de propria natura: nec potest negari processus ejus a Filio, quem insufflando ex intimis suae divinitatis Filius emittit. Subjungit adhuc de eodem loquens Spiritu: « Utrum genitus an ingenitus sit requiris? nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est irrumpere divina silentia. Quod Deus scripturis suis indicandum esse non credidit, interrogare, vel scire superflua curiositate te noluit. Hoc pervenire 121.0267D| debere judicavit ad conscientiam tuam, quod pertinet ad salutem tuam. » Haec adversus eos loquitur qui Spiritus sancti personam, sanctae Trinitati derogantes, Deum esse non recipiebant, tanquam si Deus haberetur, vel ingenitus vel genitus confiteretur: si genitus, duo filii dicerentur, et jam Salvator dici non posset unigenitus; essetque contra catholicam fidem, quae quidem confitetur credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum. Quod si confiteretur ingenitus, jam non unus Pater, sed duo comprobarentur; et esset hoc nihilominus fidei Catholicae valde contrarium. Credimus etenim in unum Deum Patrem omnipotentem. Tam perversa machinantibus 121.0268A| pie satis cauteque respondet doctor iste catholicus, dicens Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum debere dici, quod sanctae Scripturae non loquuntur: debere vero profiteri quod affirmant, Spiritum videlicet sanctum Patri Filioque consubstantialem, et de utroque procedentem.

In posterioribus loquitur (cap. 10): « In Actibus apostolorum Petrus de Domino Jesu Christo differens ita dicit: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem videtis et auditis (Act. II, 33). In dextera Filius, in Deo Pater, in nominis sui proprietate Spiritus sanctus designatur. » Hoc testimonio comprobavit Spiritum sanctum a Filio procedere, quem ab eo dixit effusum: non enim effudit nisi quod in se continebat, 121.0268B| non velut in loco conclusum: sed tanquam in se substantialiter manentem: nec sic effudit ut sui vacuationem faceret; quemadmodum vas efficitur vacuum cum effunditur quod continebatur in illo: est rerum istud corporearum: est in divinis non idem. Cum enim vel Pater vel Filius Spiritum effundit, non se vacuat, sed sui muneris gratiam sine sui damno quibus vult communicat. Et infra ponens testimonium Apostoli: « Vos autem non estis, inquit, in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Dum dicit Spiritum Dei, et infert consequenter Spiritum Christi, adverte quia hic personam Christi sub Dei appellatione designat. Aut si hic Patrem, cujus Spiritus 121.0268C| sit, sub Dei nuncupatione significat, ecce hic Spiritus per unitatem substantiae, et Patris et Filii esse Spiritus declaratur, et merito procedere ex utroque dignoscitur, et in vinculo Trinitatis distinctam personam habere perspicitur; et qui Spiritum sanctum non habet, nec Christum habere monstratur. Deus itaque Spiritus sanctus, quo negato negatur et Christus, qui dixit: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Qui Spiritu sancto vacuus est, Christi non est, et perdidit viam qua pervenitur ad Patrem. » Multis ostendit rationibus Spiritum sanctum et Deum esse, et consubstantialem Patris et Filii, et ex utroque procedere, nec a vinculo Trinitatis posse discerni, cum sit ejusdem, cujus et Pater et Filius est, naturae. Et inculcat 121.0268D| Christum habere non posse, qui non habeat Spiritum sanctum: et quoniam Deus est Spiritus sanctus, qui negaverit Spiritum, consequenter negarit et Christum: quod non fieret, si non in Christo maneret, et ei consubstantialis existeret. Manere vero in Christo, et consubstantialem esse Christo, Spiritum procedentem ab eo demonstrat: non enim potest, nisi procedat ab illo, in quo manet, et cui consubstantialiter inhaeret; et cum via sit Christus ad Patrem, qui Spiritum non habet, viam Christum habere non valet: non enim alterum habere quis potest praeter alterum, qui nec substantia dividuntur, nec mansione. Propter quod Spiritu sancto vacuus, Christo quoque vacuus invenitur; quia qui 121.0269A| fontem non habet, fontis irriguo non inundatur. Quibus omnibus evidenter ostenditur a Christo procedere Spiritum sanctum.

Et infra (cap. 11): « Nil itaque in Spiritu sancto semiplenum putetur, quia plenitudini comparatur: nam qui ad vicem Dei pignoris loco tribuitur, fas non est, ut aliud quam Deus esse credatur. » Semiplenum Spiritum sanctum deputat, quisquis eum a Filio procedere denegat: et negat eum ad vicem Dei pignoris loco contribui, quicumque processionem a Filio illi non tribuit: non enim potest plenus Deus intelligi, cui consubstantialitas denegatur Filii; nec vicem valet Dei repraesentare, cui Filius non est consubstantialis. Verum catholicus nullus sic sentit, sed plenum Deum ac consubstantialem Patri, Filioque 121.0269B| confitetur: noverit inde procedere Filium, unde quoque sumit substantiam; et qui Patri Filioque copulatur substantia, procedat necesse est ab utroque. Item subjungit, capitulum ponens ejusdem Apostoli ad Titum: « Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nobis abunde per Jesum Christum (Tit. III, 5). Ecce etiam hic sub Trinitate manifesta Pater per Filium abundantiam Spiritus sancti effundit. Et, quod vel maxime advertendum est, ipsi Spiritui sancto potentiam regenerationis et renovationis adscribit. » Effudit Pater in nobis Spiritum sanctum abunde per Jesum Christum: ut ostendat quia procedit et a Patre et a Jesu Christo. Dum nobis effunditur, effundit Pater Spiritum sanctum, quoniam mittitur a Patre; 121.0269C| effundit per Jesum Christum, quoniam cooperatur Patri simul effundendo Spiritum: nec enim sic ait effundere Patrem per Jesum Christum, tanquam Christus non effundat; non enim separantur Pater et Filius operatione; sed effundit per Jesum Christum, quia cum Pater effundit, et Jesus Christus effundit, quia mittitur ab utroque; quoniam procedit tam a Patre quam a Filio. Potentiam vero Spiritus sancti testatur auctor iste Patris Filiique coaequam, dum dicit ascribi Spiritui sancto potentiam regenerationis et renovationis, ut ostendat ejusdem eum esse virtutis, cujus est Pater et Filius; ac per hoc et consubstantialis, et de utroque procedens affirmatur.

Item posterius (cap. 12): Psalmistae ponens testimonium, 121.0269D| dicentis: « Quo ibo a Spiritu tuo? (Psal. CXXXVIII, 7.) Hoc est, ubi me a conspectu ejus abscondam, quem praesto esse per omnia, id est intra extraque non ambigo? » Et infra: « De quo dictum evidenter intelligitur: Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Cujus ineffabilis magnitudo profunda inferorum, diffusa fluctuum, extenta terrarum, excelsa coelorum intrat, implet, excidit, mitti a Patre et Filio dicitur, et de ipsorum substantia procedere, et unum cum eis opus agere dignoscitur. » His omnibus sancti Spiritus majestas ostenditur et processio: cum enim testetur nullum esse locum a Spiritus sancti praesentia remotum, Patris Filiique divinitati cuncta penetranti, sive 121.0270A| continenti, comparatur. De quo consequenter adjiciens, quod caloris ejus igne nemo sit qui non contingatur, illud testatur quod de Filio quoque dicitur: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9); monstrans ejusdem eum esse potentiae, cujus et Filius, quandoquidem Filius omnem hominem illuminat, et a calore Spiritus extorris nemo fiat. Cumque et a Patre et a Filio mitti dicitur, et de ipsorum substantia procedere, monstratur pariter et a quo sit Spiritus, et cujus virtutis existat; per omnia Deum illum ostendens coaequalem Patri Filioque tam potentia, quam substantia, et quia prodeat ab utroque: et infra, Filium introducens dicentem: « Paraclitus qui a Patre procedit (Joan. XV, 26), non dixit qui a Patre creatus 121.0270B| est, sed a Patre procedit, id est, de paternae societate potentiae, et de proprietate naturae; et ex ipso sermone ostenditur, cum dicitur a Patre procedere, cum Patre initium non habere. » Nec putes eum negare voluisse Spiritum sanctum de Filio procedere, quia dixit eum de Patre processisse: superius namque eum mitti a Patre et a Filio dixit, et de ipsorum substantia procedere, et unum cum eis opus agere. Nunc quoque dicens eum de paternae societate potentiae, et de proprietate naturae procedere: quoniam sicut Pater et Filius nec potentia, nec natura separantur, sic in existentia Spiritus non secernuntur; quoniam cum sit utriusque Spiritus, procedit ab utroque; et quos aequat natura potentiaque, processione non separat.

121.0270C| Dicit inferius: « Quid est autem quod ex Deo Patre Filius nasci dicitur, et Spiritus sanctus procedere significatur? Si requiras quid inter nascentem et procedentem distet, evidenter hoc interest, quia iste ex uno nascitur, ille ex utroque progreditur. » Quibus et progressum a Patre Filioque Spiritum profitetur. Et ratio redditur cur et a Filio progreditur: nam si dicamus quod a Patre tantum procedat, fidei periculum non evitamus: qualiter enim Filius unicus esse Patris dicatur, cum etiam et Spiritus ejusdem esse non taceatur? Et quomodo comprobetur non esse Filius, qui velut Filius a Patre consistat? fugienda est, imo subruenda talis blasphemia, ut fides catholica jaculis inimicorum non fiat exposita. Dicatur itaque quod nostri dixere 121.0270D| majores: Filius ex Patre natus, solus de solo, ac per hoc unigenitus: Spiritus vero sanctus de Patre quidem procedens, sed non de solo solus; quoniam procedat et a Filio, ne duos Filios videamur praedicare, processionem Spiritus si de Patre solummodo confiteamur. Igitur doctor iste majorum doctrinam secutus suorum, suis posteris transcripsit quod a suis prioribus accepit: cumque de Spiritu sancto Romanam sentire, sicut hodie sentit, probarit Ecclesiam, nullomodo tamen ostendit, in tali fide permanentem ab Orientalibus Ecclesiis vel aliquando fuisse divisam, vel unquam diversa de Spiritu sancto vel sensisse vel docuisse. Ast nunc mirandum quid arguant novi dogmatis repertores; cur 121.0271A| a communione se dividant quam semper tenuere majores? Cur ante cognitionem judicium proferunt? Cur accusant prius quam audiant? Non est hoc aequitatis judicium, sed iniquitatis praejudicium. Quod si satis putant esse quod pro certo noverunt Romanam Ecclesiam praedicare de Spiritu sancto, quod a Patre Filioque procedat; et idcirco nolle requiri quod evidenter novere dici, sciant quia cum Romanis suos quoque judicent majores. Et dum 121.0272A| Romanos sua cupiunt communione privare, se pariter excommunicent a suorum societate majorum: et nulli probentur Ecclesiae communicare catholicae, dum Romana communione sese faciunt alienos. Hoc factum cujus sit mali cito considerent, et errorem corrigere suum non differant; ne si Romanis communicare noluerint, ab universa catholica Ecclesia se paveant excommunicandos.

LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De processione Spiritus sancti.--Quod universalis Ecclesia totum orbem comprehendat. 121.0271B| Scriptura dicit: Ne transferas terminos quos posuere patres tui (Prov. XXII, 28). Si voluissent hoc Graecorum principes custodire praeceptum, nec Romana de Spiritu sancto pateretur Ecclesia quamcunque reprehensionem, nec illi nova conarentur moliri, verum contenti forent fidei terminis quos catholici Patres instituere, quosque Scripturae sacrae per Spiritum sanctum editae disposuere: sed cenodoxiae morbo laborantes, vel invidiae peste languentes, quoniam finibus majorum nequeunt esse contenti suorum, gloriam propriam quaerentes, transgrediuntur quos sui priores terminos fixere. Sed dum gloriam parentum 121.0271C| quaerunt obruere, incidunt in foveam, quam, juxta Psalmistae vocem (Psal. VII, 16), foderunt: non enim de processione Spiritus sancti debuissent ullam nostris temporibus movere quaestionem, si vel doctrinis majorum intendere, vel scripturas sacras pio certassent studio percensere. Quid enim de Spiritu sancto sentire debeamus, catholici doctores liquido demonstrant, qui tam disputatione creberrima, quam scriptis frequentissimis haereticorum prava commenta de summa Trinitate, ubi etiam de Spiritus sancti pariter processione, non solum comprehendere, verum evidentissimis assertionibus expugnaverunt; quorum auctoritatem superius jam non minima parte protulimus: quibus evidenter ostensum credimus, quid de processione Spiritus 121.0271D| sancti sentire debeamus: quibus contradicere, imo non acquiescere molitus quis fuerit, apertissime monstratur fidei catholicae contradictor et Spiritus sancti blasphemator. Quali poena vero talis sit feriendus, Veritatis ore didicimus loquentis, Spiritus sancti blasphemiam neque in hoc saeculo, neque in futuro remittendam (Matth. XII, 32). Placuit etiam superioribus Patris Augustini scripta copulare, doctoris egregii, et inter ecclesiasticos magistros elegantissimi; cui juge certamen adversus haereticos mansit; cujus doctrinae simul et eloquentiae non solum Ariana subjacuit impietas, verum reliquorum haereticorum, Macedonianorum videlicet, Manichaeorum, Pelagianorum cessit immanitas.

121.0272B| Fortassis Graecorum tumor opponet Latinorum auctoritatem se recipere nolle; verum quid de suis dicet quos supra posuimus auctoribus? Quid de sanctarum scripturarum conditoribus? An nolint et ipsos recipere, quoniam erroris sui severos cernunt inimicos, et expugnatores impietatis eorum acerrimos; licet stultissimum sit dicere Latinorum nolle auctoritatem recipere, eisque non consentiendo schismatis novitatem construere, alienosque ab Ecclesia catholica sese reddere. Absit autem ut ista vel dicant vel sentiant, suamque velint tantummodo vel sententiam, vel consuetudinem totius Ecclesiae generalitati praeferre. Est enim jactantiae malum istud vel opinari, vel decernere, tam nefandum, ut non sit tolerabile, verum generali totius Ecclesiae catholicae 121.0272C| feriendum auctoritate: dicente namque Salvatore suis Apostolis: Itè in universum orbem, et praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15), non Graecos tantum commendavit, sed totius orbis plenitudinem commemoravit, cui praedicandum Evangelium praecepit. Et superbissimum est sibi tanquam speciale velle vindicare, quod constat omnibus gentibus, populis et linguis generaliter esse collatum. Dicit enim per prophetam Spiritus sanctus loquens ad Hierusalem: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere (Isa. XLIII, 5). Num de solis Graecis ista dicuntur? vel de Constantinopoli tantummodo Jerusalem populus vaticinatur colligendus? Universalitas gentium toto orbe diffusa nuntiatur, e 121.0272D| quibus Jerusalem coelestis congreganda perdocetur. Non ergo sibi tribuant quod omnibus gentibus est collatum; nec suae praelationis specialitate usurpent munus, quod universalitatis esse constat. Aspiciant catholicam Christi Ecclesiam totius mundi latitudine diffusam, et ab Oriente usque in Occasum, a Septentrione usque in Austrum dilatatam. Gaudeant in toto orbe Christum dominantem, impleto vaticinio David, quo Patrem inducit Filio loquentem: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Et quod alius psalmus in persona Christi loquitur: Et dominabitur. inquiens, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI, 8). Nusquam 121.0273A| isthic vel Graecos vel Constantinopolim meminit: nec tamen usquequaque praeterit, quoniam eos in universalitate concludit: specialitatis praerogativam sustulit, ne inflentur; in generalitate ponit eos, ut humilientur: quatenus noverint non totius corporis Ecclesiae se fore quantitatem, sed portionem, et venerentur matrem a solis ortu in occasum regali magnificentia sublimem, cujus se gaudeant esse filios, non glorientur fore patres. Dicit enim Salvator: Et Patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Salvator etiam coelos ascensurus suis promittit discipulis: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Audimus Christi promissum omnibus credentibus, universae videlicet 121.0273B| Ecclesiae, non autem specialiter vel Graecis vel Constantinopolitanis. Qua de re quacunque lingua, in quacunque gente Christus loquatur, Graecorum imperatores accipiant reverenter, ne si contempserint, veritatem contemnere judicentur, et inde fiant salutis extorres, unde veritatem Christum spreverint alloquentem: non enim Spiritus sanctus in igneis linguis super apostolos descendens Graecorum tantum linguam edocuit, verum omnium gentium linguarum scientiam contulit; ut monstraret Ecclesiam omnibus linguis omnium populorum locuturam, et Spiritus sancti distributionem cunctis nationibus divinitus largiendam. Accipiant igitur gloriosi principes Spiritum sanctum per Doctores Ecclesiae, de semetipso Latina lingua loquentem, quatenus humilitate discant 121.0273C| unde proficiant, ne tumoris inflatione despicientes veritatis lumen, erroris tenebras incurrant.

CAPUT II. Auctoritate Augustini haeretici confutantur. Augustinus episcopus Hipponensis, egregius doctor, et catholicae fidei propugnator eximius, in libro Quaestionum, quem ad Orosium presbyterum scribit, inter caetera de Spiritu sancto sic ait ( quaest. 2): « Spiritum sanctum neque ingenitum, neque genitum fides certa declarat. Quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; sin autem genitum, duos Filios credere culpabimur: sed quod fides certa tenet, nec ingenitus, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est et a Patre et a 121.0273D| Filio. Et ut haec testimoniis approbem, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum discipulos suos audi docentem: Cum autem, inquit, venerit Paraclitus, quem ego vobis mittam a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Et rursum ipse Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum, sicut a Patre, insufflans in discipulos ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Unus ergo Spiritus est Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus et Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur 121.0274A| in vobis (Matth. X, 20). Et quod idem et Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est: si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). »

Quid isthic, o Graecorum principes, dignum reprehensione judicatis? Dicit Spiritum a Patre Filioque procedere. Probat hoc Evangelii testimonio. Dicit et Patris et Filii esse Spiritum; affirmat tam ex Evangelio quam ex Apostolo. Si non vultis Latinis, Evangelio credite. Si verbis Augustini aurem praebere non vultis, praebete Christo, praebete Apostolo. Quod si contemnitis Christum et Apostolum, videte ne contemnamini. Horum enim qui non sequitur doctrinam, societatem a se quidem repellit Christi discipulorum; nec erit particeps Ecclesiae, 121.0274B| qui doctrinam repellit ecclesiasticam; nec cum Christo portionem est habiturus Christi magisterium qui non amplectitur.

Gregorius, Romanae sedis episcopus, Tiberii Constantini temporibus apocrisiarius, tunc quidem diaconus, postea vero praesul eximius, imperatoribus Tiberio Mauricioque, necnon Phocae charissimus atque familiarissimus: qui cum diaconus et Romanae sedis legatus Constantinopoli degeret, Eutychen, Constantinopoleos episcopum, de Resurrectione carnis pessime dogmatizantem, imperatoris in praesentia, divinorum auctoritate librorum. ipsiusque rei veritate catholica evicit, confutavit; de Spiritus sancti processione sic loquitur in homilia habita ad populum octavis Paschae (homil. 26 in 121.0274C| Evang.): « Nam sanctum quoque Spiritum, qui cum sit coaequalis Patri et Filio, non tamen incarnatus est, a Patre quidem Filius mittere se perhibet, dicens: Cum venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26). » Si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi, sanctus procul dubio Spiritus nullo modo diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est; sed ejus missio ipsa processio est, qua de Patre procedit et Filio. Sicut itaque Spiritus mitti dicitur quia procedit, ita et Filius non incongrue mitti dicitur quia generatur. Istius auctoritatem praesulis si contemnere molimini, videte quo superbiae cornu vos erigitis. Vestris prioribus tam sanctitatis quam sapientiae reverentissimus exstitit magnificentia, qui cum foret legatus 121.0274D| sedis, et diaconatus officio fungens, tanta contrivit auctoritate vestrae Constantinopolis episcopi prava dogmata, quo non solum ipsum evinceret, verum dogmatis illius vires usque adeo prostraverit, ut ne respirare postea virtutem obtinuerit. Quod autem dicit de sancti Spiritus processione, rationis approbat virtute, dicens non aliud esse mitti paraclitum a Filio, quam procedere; sicut Filius cum mitti dicitur a Patre, ejus nativitas insinuatur.

Augustinus episcopus in Evangelii Tractatu secundum Joannem (Tr. XCIX), sic ait: « Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus: Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater; Spiritus autem sanctus non est unius 121.0275A| eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum dicentem: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Habes et Apostolum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6). Nunquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, sumus cum significaret Ecclesiam, moxque addit: Et unus Spiritus (Ephes. IV, 4). » Et in consequentibus plura ponit testimonia, quibus approbat Spiritum sanctum et Patris et Filii Spiritum esse; nec alterum Patris, alterum Filii, sed qui sit Filii, sit etiam Patris Spiritus. Hic evidentibus testimoniis quisquis contrariis conatus fuerit, sanctae Scripturae contradicere manifeste probabitur. Et infra: « Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit, 121.0275B| de Patre procedit? (Joan. XV, 26.) Cur putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est, de quo et ipse est. Inde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Si igitur intelligitur hic ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris, quanto magis intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret, de me non procedit. » Evidentissima ratione doctor Augustinus Spiritum sanctum monstrans tam a Patre quam a Filio procedere, testimonio quoque illo Evangelii quo ait Filius de Spiritu, quod de Patre procedat, opinionem suam affirmat. Dicit enim sic esse intelligendum quod ait: De Patre procedit, ut intelligatur etiam de Filio procedere: non enim voluit 121.0275C| negare quod de se procederet, sed Patris personam ponens, suam quoque pariter voluit intelligi: sicut et illud ubi ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Hoc dicens ostendit suam quoque pariter esse; sed Patris dicit esse; quoniam sicut ab illo est, sic et ejus doctrina Patris esse dicitur; quoniam quidquid habet Filius, nascendo sumpsit a Patre: sic quoque dicens Spiritum de Patre procedere, de se quoque non negat procedere: ostendit tamen unde Filius habeat quod a se procedat Spiritus, videlicet a Patre, a quo genitus accepit ut ex illo procederet Spiritus. Unde consequenter sanctus Augustinus: « A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per 121.0275D| hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. » Mirabili prorsus subtilitate doctor egregius et Filii nativitatem et sancti Spiritus processionem insinuat, dicens accepisse Filium a Patre, et ut esset tanquam Deus de Deo, et ut a se procederet Spiritus; nihilominus etiam accepisse Spiritum sanctum ab eodem Patre ut de Filio procedat, sicut procedit de Patre: quod dicens, utrumque confitetur et Filium et Spiritum sanctum a Patre, qui fons est divinitatis, et Filium accepisse, et Spiritum sanctum; Filium generationem, 121.0276A| et Spiritus sancti de se processionem; Spiritum vero sanctum accepisse tam de Patre quam de Filio processionem, non tamen generationem, quod est solius Filii de solo Patre.

Hic subjicit illam quaestionem, quae nonnullos solet movere legentes, si Spiritus sanctus natus esse dicatur? Dicit itaque: « Hic utcunque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est: filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Nec filius hominum simul et ex patre 121.0276B| et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tum procedit ex matre: et eum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit; quamvis hoc Filio Pater dederit ut quemadmodum de se, ita quoque de illo procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus: cum vita sit Pater, vita sit et Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso. » Verissima ratione comprobat Spiritum sanctum tam a Patre quam a Filio procedere, nec tamen amborum esse Filium 121.0276C| cum sit utriusque Spiritus: Filius namque duorum, matris est ac patris: nihil enim tale novit processio spiritalis: non est enim hic distinctio sexus, quia non est carnalis propago, carne vel ossibus fabricata, nec per intervalla temporum fit ista processio, ut alio tempore procedat a Patre, alio vero procedat a Filio, sed simul ab utroque. Nec eo modo fit ut fieri solet in carnali generatione; non est enim hic ulla defluxio, qualis solet seminis esse de viro in uxorem; sed neque propago qualis exstat a matre in filii generationem: in his enim omnibus permutationis motus existit; qui motus a spiritali processione longe remotus exstat. Procedit enim Spiritus sanctus tam a Patre quam a Filio, praeter ullum motum, praeter ullam commutationem, praeter ullam defluxionem: 121.0276D| potentia namque voluntatis efficitur ista processio, non aliqua temporali permutatione, vel extensione, vel tanquam de patre seu matre procreatione, sed veluti de duobus subjectis unum lumen, non ut Pater et Filius subjecti sint Spiritui, sed quod Pater et Filius duae personae, unius tamen essentiae, a quibus tertia procedit Spiritus sancti persona; non quasi qualitas duorum, sed veluti consubstantialitas utriusque. Sicut beatus Augustinus ait, vita Pater, vita Filius, vita Spiritus sanctus. Sed vita Pater de nulla vita sumendo vitam; vita Filius, 121.0277A| de Patre vita capiendo vitam; vita Spiritus sanctus de Patre Filioque vita prodeundo sumens vitam. Non enim deitate poterit esse Trinitas perfectae consubstantialitatis, si non Spiritus sanctus hoc fuerit quod et Pater et Filius.

Et quidem quod de Patre procedat, nulla nunc vertitur quaestio; quod autem a Filio procedat, ipse Filius testis existit, qui loquitur: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Sed hinc haeretici gradus in divinitate construere voluerunt, dicentes: Si Filius accipit a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, minor est Spiritus sanctus a Filio. Huic perversae propositioni obviat beatus Augustinus, superius positum tractans capitulum (Tract. C ante finem): « Quod autem ait: De meo 121.0277B| accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus; quia Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a Christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit quaestionem, et cur hoc dixerit explanavit: Omnia, inquit, quaecunque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15). Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius: quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater 121.0277C| solus est. » Non est contrarium quod nunc agit Spiritum sanctum de Patre procedere, superioribus, ubi dixit eumdem Spiritum sanctum a Filio procedere, sed aufert minorationem quam haeretici garriebant, et commendat aequalitatem, quam catholici credunt. Nam si tantum Spiritus sanctus a Filio diceretur accipere, non etiam a Patre, praeberetur locus Arianis fingendi gradus in divinitate: nunc autem dicens de Patre quod procedat Spiritus sanctus, non est unde fingant minorationem; quoniam inde accipit etiam Spiritus sanctus ut procedat, unde accipit Filius ut nascatur: et dum ambo percipiunt a Patre, Filius nativitatem, Spiritus sanctus processionem, non est unde alter alteri praeferatur. Nec tamen idcirco negandum quod de Filio quoque 121.0277D| procedat: ait namque Filius: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15). Habet autem Pater ut de illo procedat Spiritus sanctus, consequenter et Filius habet ut de illo quoque procedat; ergo procedit ab utroque Spiritus sanctus.

CAPUT III. Item testimonia ex Augustino. In libro de sancta Trinitate primo (cap. 4) sic ait: « Quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo non sit Pater qui Filius est: Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris 121.0278A| et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem: non tamen eamdem Trinitatem natam de Virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam, et sepultam, tertia die resurrexisse, et in coelum ascendisse, sed tantummodo Filium. » Distincte singularum in sancta Trinitate personarum proprietates insinuat, et ad solum Filium Incarnationem pertinere. Etenim Pater non est idem qui Filius, quoniam genuit Filium; et Filius non idem qui Pater, sed tantummodo Filius qui sit a Patre genitus; Spiritus quoque sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus. Et quoniam utriusque dicitur Spiritus, consequenter ab utroque procedere confitendus. Sicut enim Patris dicitur esse, quia procedit a Patre, 121.0278B| sic Filii quoque profitetur esse, quia procedit a Filio. Similis etenim causa cur sit utriusque, similiter confitetur ab utroque procedere; et cum sit Patri Filioque coaequalis, et ad Trinitatis pertineat unitatem, Incarnatio tamen Filii nec ad Patrem, nec ad Spiritum sanctum pertinet: pertinet autem ad solum Patrem genuisse Filium; ad Filium autem hominem suscepisse perfectum: ad Spiritum quoque sanctum ex Patre Filioque processisse. Item in consequentibus (cap. 5): « Movet etiam quomodo Spiritus sanctus in Trinitate sit, quem nec Pater, nec Filius nec ambo genuerint, cum sit Spiritus et Patris et Filii. » His verbis generationem removet a Spiritu sancto, quem nec Pater solus, nec Filius solus, nec ambo genuisse dicantur; attamen sit et 121.0278C| Patris et Filii Spiritus: nimirum insinuans quia qui nascendo non sit Filius, procedendo sit amborum Spiritus: ubi enim nativitas tollitur, et amborum esse dicitur, processio sine dubio significatur, et non ab uno tantummodo, hoc est vel a Patre, vel a Filio, sed ab utroque, quoniam non unius tantum Spiritus, sed utriusque fore comprobatur.

Item infra (cap. 12): « Jam enim ostendimus in hac Trinitate per multos locutionum divinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est, propter inseparabilem operationem unius ejusdemque substantiae. Sicut et de Spiritu sancto dicit: Cum ego iero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7). Non dixit mittemus, sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, et non Pater. Cum alio loco dicat: Haec locutus 121.0278D| sum vobis apud vos manens; advocatus autem ille, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia (Joan. XIV, 25). Hic rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. » Frequenter dictum est missionem Spiritus processionem esse; quapropter cum testatur Filium eum missurum esse, processionem ejus a Filio significat: item cum dicat Patrem missurum Spiritum sanctum in nomine Filii, rursus processionem ejus de Patre signat. Et dum ab utroque mitti dicitur, ab utroque procedere comprobatur. Et dat generalem sanctae Trinitatis regulam, dicens de singulis dici quod omnium est, « propter inseparabilem operationem unius ejusdemque substantiae. » 121.0279A| Quo dicto manifeste docemur, quod cum dicatur Spiritus a Patre procedere, intelligendum pariter quod et a Filio procedat. Itemque cum dicitur a Filio mitti, simul intelligendum quod et a Patre mittatur; quoniam Pater et Filius sicut unius ejusdemque sunt substantiae, sic unius ejusdemque sunt operationis. Qua de re qui negat Spiritum a Filio mitti, cum fateatur eum a Patre mitti, negat procul dubio Filium Patri cooperari; ac per hoc jam Patrem et Filium dicit non unius ejusdemque operationis: quod dicens, consequenter negat Patrem et Filium unius ejusdemque fore substantiae. Tale est et illud quod Filius testatur, Spiritum a Patre procedere. Quisquis negare maluerit non eum quoque a Filio procedere, negat pariter Filium non ejusdem esse operationis 121.0279B| cum Patre: ac per hoc Patrem Filiumque non unius sed diversae fore substantiae. Quod quoniam Arianae videmus impietatis de fonte manare, profiteamur cum catholicis totam sibi Trinitatem cooperari, et de omnibus intelligendum de singulis quod dicitur: quoniam cum sit tota Trinitas unius ejusdemque substantiae, separari nequaquam potest operatione. Qua de re cum dicitur Spiritus a Patre procedere, pariter quoque sentiendum dici quod procedat et a Filio.

Item in lib. XV (cap. 6) sanctae Trinitatis: « Dicitur quidem in Scripturis sanctis Christus Dei virtus, et Dei sapientia. Sed quemadmodum sit intelligendum, nec Patrem Filius videatur facere sapientem, in libro septimo disputatum est. Et ad hoc ratio pervenit, ut sic sit Filius sapientia de sapientia, quemadmodum lumen 121.0279C| de lumine, Deus de Deo. Nec aliud potuimus invenire Spiritum sanctum; nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam; sicut unum Deum, unam essentiam. Quid isthinc edocemur, nisi processionem Spiritus tam de Patre quam de Filio; et hanc Trinitatem unius substantiae? Dicit sapientiam esse Patrem, sapientiam Filium, sapientiam quoque Spiritum sanctum: sed Pater sapientia de nulla sapientia. Non enim a Filio sumpsit ut esset sapiens; quoniam cum sit ipse fons et principium universalitatis, a semetipso sapiens est, non alicujus participatione. Sicut Deus non ab aliquo, sed a semetipso lumen: non enim habet aliquid superius, vel praecedens, alioquin non erit universitatis principium; sed nec imperfectus, nec indigens alicujus Deus, sed plenus, et verus, 121.0279D| et perfectus Deus: igitur a semetipso sapiens. Filius vero sapientia, sed de Patre sapientia; quoniam hoc genuit Pater quod est. Spiritus quoque sapientia, sed non de nulla sapientia: solus enim Pater de nullo. Unde igitur, nisi de sapientia? Pater autem sapientia, Filius quoque sapientia, ergo Spiritus sapientia de Patre Filioque sapientia. Non enim Pater sapientia, Filiusque sapientia, diversitate separantur, sed unitate copulantur. Mittit igitur uterque Spiritum sapientiam procedentem ab utroque. »

Item posterius (cap. VII): « Ecce ergo tria illa, id est memoria, intelligentia, dilectio seu voluntas, in illa summa et immutabili essentia quod est Deus, non Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt, sed Pater 121.0280A| solus. Et quia Filius quoque sapientia est genita de sapientia, sicut nec Pater ei, nec Spiritus sanctus ei intelligit, sed ipse sibi, ita nec Pater ei meminit, nec Spiritus sanctus ei diligit, sed ipse sibi: sua enim est et ipse memoria, sua intelligentia, sua dilectio; sed ita se habere, de Patre illi est, de quo natus est. Spiritus etiam sanctus quia sapientia est procedens de sapientia, non Patrem habet memoriam, et Filium intelligentiam, et se dilectionem: neque enim sapientia esset, si alius ei meminisset, eique alius intelligeret, ac tantummodo sibi ipse diligeret; sed ipse habet haec tria; et ea sic habet, ut haec ipsa ipse sit: verumtamen ut ita sit, unde illi est unde procedit. » Subtiliter nimis atque divine personarum Trinitatis distinctiones insinuans, sapientiam 121.0280B| dicit esse Patrem, sapientiamque Filium, sapientiam quoque Spiritum sanctum; sed Filium genitum, qui est sapientia de Patre, qui similiter est sapientia; et Spiritum procedentem, qui sit etiam sapientia, sed de Patre qui sapientia est, Filioque qui similiter sapientia est. Et ut evidentius clareat quod dicit, ponamus superius positam similitudinem. Tria enim constituit, videlicet memoriam, intelligentiam, dilectionem, tanquam Trinitatis similitudinem in interiori homine positam, de quibus multum disputat, tam in decimo quinto libro, quam et in aliis ejusdem operis, approbans in memoria contineri tam intelligentiam quam dilectionem, et de memoria intelligentiam nasci; de utraque vero, memoria scilicet et intelligentia, dilectionem procedere; 121.0280C| et haec tria simul esse atque unius substantiae. Ea enim meminimus quae intelligimus, et cum volumus intelligentiam nostram intueri, non valemus nisi de memoriae quodam secreto procedat, tanquam generetur: et cum approbamus intelligentiam nostram de memoria progenitam, fit amor quidam complectens et intelligentiam et memoriam; nam delectatur et intelligentia, quam approbat, et memoria de qua novit natam intelligentiam, quam diligit: unde fit, ut haec dilectio tam de memoria quam de intelligentia nascatur. Si nulla namque foret intelligentia, nulla posset esse ejus dilectio; et si nulla foret memoria, non esset unde consisteret intelligentia. Nihil enim intelligimus cujus memoriam non habemus: distinguuntur tamen ista propriis 121.0280D| intellectus sui finibus. Memoria namque non per se intelligit, sed per intelligentiam; nec intelligentia per se sui meminit, sed per memoriam: sic et dilectio sine memoria vel intelligentia non diligit; sublato namque intellectu non est quod memoria retineat; et sublata memoria dilectio nihil meminit; qua de re dilectio jam non erit, cum non sit quod diligat, vel non meminerit quo se diffundat. Sic igitur ista tria et simul sunt, et ex alterutro nascuntur, et suis finibus distinguuntur, et mutuo suimet indigentiam habent. »

Sed non eodem modo sancta Trinitas aestimatur, sicut doctor iste venerabilis insinuat. Est enim Pater et Filius et Spiritus sanctus tota Trinitas, tanquam 121.0281A| memoria, intelligentia, dilectio. Et Pater quidem veluti fons de quo Filius nascitur, sicut memoria principium quoddam existit, ex quo formatur intelligentia. Filius quoque cum sit sapientia, de Patre nascitur, velut intelligentia de memoria generatur; Spiritus quoque sanctus, et ipse sapientia, qui tamen est dilectio, procedit a Filio et a Patre, velut dilectio de intelligentia et memoria procedit. Verum cum ita sit, non est personarum talis distinctio, ut Pater non sit sapiens nisi per Filium, et Filius non diligat nisi per Spiritum sanctum, velut in hominis trinitate videmus interioris, memoriam non per se, sed per intelligentiam intelligere, et intelligentiam non per se, sed per memoriam meminisse: intelligentiam quoque non per se, sed per 121.0281B| dilectionem diligere: dilectionem quoque non per se intelligere, nec per se meminisse, sed per memoriam meminisse, et per intelligentiam intelligere. Non est enim illa Trinitas, quae est summa et immobilis essentia, id est Deus, memoria, intelligentia, dilectio, ut haec tria sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, tanquam Pater memoria, Filius intelligentia, et Spiritus sanctus dilectio; sed solus Pater haec tria sit, et Filius similiter haec tria, Spiritus quoque sanctus haec tria pariter. Pater enim ex se et meminit et intelligit et diligit: non enim accepit a Filio intelligentiam, alioquin nasci diceretur a Filio, quod non est quidem catholicum; nec dilectionem accepit a Spiritu sancto, videretur enim de illo procedere, quod est perversum; sed a semetipso meminit, 121.0281C| sapit, diligit. Filius quoque cum sit sapientia, genitus de sapientia, non ei Pater meminit, sed ipse sibi; sicut nec ei Pater intelligit, sed ipse sibi: nec Spiritus sanctus ei diligit, sed ipse sibi; nam ex se meminit et intelligit et diligit. Spiritus etiam sanctus, qui est et sapientia procedens de sapientia, non habet Patrem sibi memoriam, et Filium intelligentiam, et sibi solummodo dilectionem, sed habet simul haec tria, memoriam, intelligentiam, dilectionem: per se namque meminit, per se intelligit, et per se diligit; ut tamen haec tria sit, inde habet unde procedit, id est tam a Patre quam a Filio: procedit enim ab utroque. Videmus enim subtilissima verissimaque ratione monstratum, cui contradici nemo prudens possit, quod Spiritus sanctus et 121.0281D| de Patre procedat et Filio; et cum sit amborum Spiritus, non tamen vel amborum, vel alterutrius Filius: siquidem dilectio, quam nasci dicimus de memoria et intelligentia, non tamen filia dicitur vel amborum vel alterutrius.

Item in consequentibus (cap. 17): « Nunc de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, differendum est: qui Spiritus sanctus secundum Scripturas sanctas nec Patris est solius, nec Filii solius, sed amborum; et ideo communem qua invicem se diligunt Pater et Filius, insinuat Trinitatem. » Quod Patris solius non est Spiritus, nec Filii solius, sed amborum, causa est, quia procedit ab utroque, et ideo communem insinuat Trinitatem, qua 121.0282A| se diligunt invicem Pater et Filius, utrumque conjungens, velut ex utroque procedens: non quasi qualitas amborum, sed ut existens in Trinitate tertia persona consubstantialis et coaequalis. Item posterius: « Est enim et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul omnes unus Deus. Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater. Ideo autem addidi, principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi Pater dedit, non jam existenti, et nondum habenti, sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de 121.0282B| illo donum commune procederet, et Spiritus sanctus, Spiritus esset amborum. » Et hoc testimonio Spiritum sanctum procedere comprobat a Filio; attamen singulis sanctae Trinitatis personis quasi aliquid proprium assignat, cum sit Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul omnes unus Deus. Est autem proprium Verbi Dei ut dicatur solus Filius, et proprium doni Dei ut solus dicatur Spiritus sanctus, et de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus, non vocitetur nisi Deus Pater. Et hae sunt in sancta Trinitate singularum proprietates personarum. Principaliter autem Spiritum dixit de Patre procedere, quoniam reperiatur et de Filio procedere; et hoc quoque dederit illi Pater non tanquam prius existenti, et hoc 121.0282C| non habenti, sed gignendo dedit; quoniam quidquid habet Filius a Patre gignendo percepit: non enim prius eum genuit Pater, et postea dedit ut de Filio procederet Spiritus, sed ei gignendo contulit, ut etiam de illo donum commune procederet, hoc est Spiritus sanctus, quem dicit esse donum tam Patris quam Filii, quoniam sit Spiritus amborum.

Item infra (cap. 19): « Si in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit charitas, qui dicitur et Deus ex Deo? Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas, qui Spiritus 121.0282D| communis est ambobus? » Superius donum Dei Spiritum sanctum dixerat, et hac proprietate Spiritus sancti personam a Patris Filiique persona discreverat; quod donum Dei modo charitatem appellat, quae sit inter dona divinitatis praecipuum donum, eo quod secundum Apostolum (I Cor. XIII. 3), caetera dona sine charitate nihil sint; et hanc charitatem dicit Deum ex Deo, significans Spiritum sanctum procedentem ex Deo. Et quia Deus commune vocabulum est tam Patris quam Filii, nec appareat de quo dicat eum procedere, consequenter hoc demonstrat, dicens: « Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid convenientius 121.0283A| quam ut ille proprie dicatur charitas, qui Spiritus est communis ambobus? » Quod dicens et Spiritum sanctum charitatem appellat, et communiter de ambobus, Patre scilicet Filioque procedere confitetur: non enim aliter posset ambobus communis existere, nisi ex ambobus communiter procederet. Item posterius (cap. 23): « In illa summa Trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum Trinitas hominum non possit dici unus homo; in illa unus Deus et dicatur, et sit, nec in uno Deo sit illa Trinitas, sed unus Deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa tria, una persona est; ita est illa Trinitas: sed tres personae sunt, Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. » Cum dicat 121.0283B| Patrem Filii esse Patrem tantummodo, et Filium Patris esse Filium; Spiritum vero non Patris solum vel Filii Spiritum, sed amborum, profecto testatur, quod ab utroque procedat. Nam Pater idcirco Filii Pater est, quod eum genuit; et Filius idcirco Patris est Filius, quod ab illo sit genitus: consequenter igitur Spiritus Patris et Filii Spiritus dicitur, quod procedat et a Patre et a Filio. In hac autem Trinitate tantam docet inseparabilitatem, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo (constat enim in tribus hominibus, quemadmodum Trinitas corporum in tribus corporibus, ac per hoc unus homo Trinitas non potest dici: est enim singulare insecabile unius numeri). At in illa summa Trinitate et Trinitas dicitur Deus et unus Deus, nec 121.0283C| tamen ut in uno Deo sit illa Trinitas, videlicet ut unaquaeque persona singulariter sit Trinitas, id est nec Pater solus Trinitas, nec Filius solus, nec Spiritus sanctus solus; sed cum Pater et Filius et Spiritus sanctus sit unus Deus, est Trinitas unus Deus. Nec enim quemadmodum imago Trinitatis hujus habet illa tria, id est memoriam, intelligentiam, dilectionem, et propterea in una persona Trinitas est, non quod unus homo sit trinitas, sed quod in uno homine sint illa tria; ita est in illa summa Trinitate: sed tres personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed haec tria unus Deus, et propterea Trinitas unus Deus. Tanta societas est trium personarum, tanta consubstantialitas, ut tres unum sint, et unus Deus de tribus praedicetur: separantur autem 121.0283D| relatione tantum, substantia vero copulantur. Nam Pater relativum est Filii, Filius relativum est Patris, Spiritus autem sanctus Patrem et Filium habet relationem, unde convincitur ab utroque procedere. Item infra (cap. 26): « Deinde in illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi, aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus: quoniam Scriptura sancta Spiritum eum dicit amborum. » Ipse est enim de quo dicit Apostolus: Quoniam autem estis Filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6). Et ipse est de quo dicit idem Filius: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et 121.0284A| multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur Patris et Filii esse Spiritum, qui proprie dicitur in Trinitate Spiritus sanctus. De quo item dicit ipse Filius: Quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26); et alio loco: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). De utroque autem procedere sic docetur, quia ipse Filius ait: De Patre procedit. Et cum resurrexisset a mortuis, et apparuisset discipulis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipse est virtus quae de illo exibat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). Quis istic contradicendi locus est? Divinarum auctoritate Scripturarum ostenditur quod Spiritus sanctus et Patris sit et Filii, et quod ab 121.0284B| utroque procedat; si negari contenditur, negetur Apostolus, negetur et Filius hoc dixisse. Creditur Filio dicenti, quia procedit de Patre; credatur quoque quod miserit eum ab se cum insufflavit, et ait discipulis: Accipite Spiritum sanctum. Nihilominus quoque virtus, quae sanabat omnes, exiens de Jesu Spiritum sanctum a Filio procedere testificatur. Evidenter igitur ostenditur Spiritus sanctus procedere tam a Patre quam a Filio, quanquam et illud evidentissimum sit processionis illius ab utroque testimonium, quod dicitur esse Spiritus et Patris et Filii; est enim Spiritus amborum: non quia creatus per Filium a Patre, quod est impium, sed quod substantialiter procedat ab utroque. Nec quando processerit vel de Patre vel de Filio, vel si postquam 121.0284C| genitus est Filius, processerit ab utroque Spiritus sanctus, ulla monstrari possunt intervalla temporum: quod enim antecedit omne tempus, nullius mensura temporis continetur. Non est igitur ordo processionis quaerendus in tempore, quod paternitatem concludit omne tempus. Nunquam Pater sine Filio, nunquam Filius sine Patre, nunquam Spiritus sanctus sine Patre Filioque, nunquam Pater et Filius sine Spiritu sancto.

Item infra: « Nunquid ergo possumus quaerere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus quando natus est Filius, an nondum processerat; et illo nato, de utroque processit, ubi nulla sunt tempora: sicut potuimus quaerere ubi invenimus tempora, voluntatem prius de humana mente procedere, ut quaeratur quod inventum proles vocetur, 121.0284D| qua jam parta seu genita voluntas illa perficitur, eo fine requiescens, ut qui fuerat appetitus quaerentis, sit amor fruentis, qui jam de utroque, id est de gignente mente, et de genita notione tanquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque. » Testatur beatus Augustinus processionem Spiritus sancti tam de Patre quam de Filio fieri. Sed movet quaestionem de qua jam superius dictum est, utrum Spiritus sanctus ante Filii nativitatem processerit de Patre, et post nato Filio processerit etiam ab illo: sed in hanc 121.0285A| quaestionem illa compellit similitudo, qua dicitur de humana mente procedere voluntatem priusquam verbum formetur ex mente, ut fiat appetitus quidam voluntatis ad quaerendum, quod cum inventum fuerit, vocetur tanquam proles mentis, qua generata perficitur voluntas illa qua processit appetitus quidem ad quaerendum; sed haec voluntas et primo de mente nata est antequam quaereretur quod inveniri desiderabatur, quo invento plena perficitur, dum ex ipso invento multiplicatur; gaudet enim invenisse quod quaesivit: unde ex utroque nata voluntas, videlicet tam de mente quam de invento, procedit ab utroque; sed prius a mente, et post ab invento; inde videlicet ad quaerendum: hinc autem ut delectetur reperto. Nec tamen ista duplex est voluntas, 121.0285B| veluti prior mentis, posterior inventi, sed una unius quidem rei, videlicet inventi inchoationem habens ex mente ad quaerendum, perfectionem autem ejus quod quaerebat inventi: ut qui primo fuerit appetitus quidam quaerendi, post vero factus sit amor invento fruendi. Sed ista fiunt in rebus creatis quae tempore continentur; at in divinitate, tempus ubi nullum exstat, tale nihil valet reperiri. Non enim dicitur ibi vel ante fuisse Pater, vel post genitus esse Filius, sed semper Pater in Filio, et Filius in Patre mansit; nec Spiritus sanctus procedendo potuit praevenire nativitatem Filii: quoniam ubi nullum exstat tempus, nec ante vel post valet inveniri. Non enim potest consequenti perfici tempore, quod exordium nullum habet ex tempore. Qua 121.0285C| de re qui potest generationem Filii de Patre cogitare sine tempore, cogitet quoque processionem Spiritus sancti tam ex Patre quam ex Filio sine tempore. Sicut igitur non est quaerendum quando sit natus Filius de Patre, sic nullo modo quaerendum quando processerit Spiritus sanctus ab utroque; vel si nativitatem Filii praevenerit de Patre procedendo. Ubi namque sempiternitas inest, temporis ordo deest. Nec ex humanae conditione creaturae lex est ulla divinitatis aestimanda; quoniam ista facta sub tempore temporis ordinem servat: illa vero conditrix temporis nullo temporis jure disponitur: praevenit enim omnia quae tempore continentur.

Subjungit etiam aliud unde comprobet procedere Spiritum sanctum à Patre et à Filio sine tempore, 121.0285D| sicut constat genitum esse Filium de Patre sine tempore: dicit autem: « Et qui potest intelligere in eo quod ait Filius: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita, quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit: intelligat sicut habet Pater in semetipso, ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut de illo procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore; atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio, de Patre esse et Filio; si enim quidquid habet de Patre Filius, de Patre habet, utique ut et de illo 121.0286A| procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habent prius et posterius, quia omnino nulla ibi sunt. » Procedere Spiritum sanctum de Filio, sicut procedit de Patre, testificatur; quod tamen procedit a Filio dedisse Patrem Filio, non prius existenti, sed gignendo; quoniam quaecunque dedit Pater Filio, non tanquam minori, vel prius existenti, dedit, sed gignendo dedit. Et dat similitudinem qua clarius fiat quod approbat: « Qui potest, inquit, intelligere quod ait Filius: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso. Non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse. » Existeret Filius sine vita, si prius aliquo modo fuisset quam viveret, ut existenti jam postea fuerit illa vita contributa. Quemadmodum Genesis 121.0286B| de primo Adam loquitur, dicens: Formavit igitur Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7). Et post infertur: Et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae. Prius namque eum dicit fuisse formatum, et postea jam formato, videlicet per propriae formationis qualitatem existenti, spiramentum vitae contributum. Sed non sic Filio Pater vitam dedit tanquam prius gigneret, cui postea genito vitam donaret: sed gignendo vitam dedit, quoniam substantialiter vita Filius est, cui gignendo vitam dedit. Homo denique prius formatus exstitit, et post vitam accepit, quoniam participando non nascendo vitam accepit: non enim substantialiter vita fuit, sed participatione vitae vixit. At vero Filius Patris unigenitus non participatione vitam accepit, sed substantialiter de Patre genitus est vita: 121.0286C| non enim existenti tanquam sine vita manenti data est vita, sed genitus est totus vitae coaequalis et consubstantialis vitae Patris, qui gignendo dedit ei vitam.

Sequitur: « Sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit. » Hoc dicens ostendit vitam esse Patrem, et vitam esse Filium; sed vita Filius accepit a Patre, ut esset vita; non prius existens sine vita, sed genitus vita, quae coaeterna sit et consubstantialis vitae Patris, qui dedit Filio vitam generando. Quisquis hoc intelligere quomodo sit valet, intelligat quoque sicut habet Pater in semetipso ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio ut de illo procedat idem Spiritus sanctus. Vult enim approbare accepisse Filium a Patre sicut gignendo 121.0286D| vitam, sic etiam gignendo ut de illo procedat Spiritus sanctus, non alter, sedidem qui procedit a Patre. Et cum negare nemo sanae mentis valeat vitam sumpsisse Filium de Patre ut sit vita sicut est Pater, sic Patre ut de illo procedat possit accepisse Filium a consequenter negare non Spiritus sanctus: et hoc utrumque sine tempore; quoniam sicut sine tempore procedit a Patre, sic quoque sine tempore procedit a Filio; quoniam ista processio est minime temporalis, sed aeterna. Sicut enim nativitas Filii de Patre removet omne tempus, sic processio Spiritus sancti quae fit ab uroque, nullum tempus agnovit.

Adjungit: « Atque ita dictum Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur quod etiam procedit 121.0287A| de Filio, de Patre esse et Filio. » Vult ut intelligatur cum legitur vel dicitur Spiritus sanctus de Patre procedere, pariter quoque de Filio significari procedere; et idcirco in Patris commemoratione Filium intelligendum; quoniam sit Filio de Patre ut procedat ab eo Spiritus sanctus. Et quia refertur ad auctorem Patrem a quo accepit Filius ut a se procedat Spiritum sanctum, propterea cum dicitur de Patre procedere, sentiendum pariter quod et a Filio procedat. Hinc etiam subjungit: « Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius; de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus sanctus. » Novimus autem dicente Filio, quod omnia quae Patris sunt, sint et Filii: sed haec cum sibi fuerint a Patre data, merito referentur ad eum a quo sunt data. Et idcirco 121.0287B| cum dicitur Spiritus sanctus a Filio procedere, refertur ad Patrem a quo sibi datum est ut ab illo procederet. Unde cum dicit Filius in Evangelio: Spiritus qui a Patre procedit (Joan. XV, 66), vult intelligi quod a se quoque dixerit eum procedere, sed sine ulla temporis admotione, quoniam non sit disquirendum utrum prius processerit Spiritus sanctus, et postea natus sit Filius; vel nato Filio, postea processerit Spiritus sanctus ab utroque: non est enim hic cogitandum prius vel posterius, quoniam nullum hic tempus aestimandum. Et in consequentibus: « Quomodo ergo non absurdissime Filius diceretur amborum, cum sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae generatio, ita Spiritui sancto praestet essentiam sine ullo initio 121.0287C| temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio. » Monstrat processionem quidem Spiritus sancti tam de Patre fore quam de Filio, sed non quaerendum si prius de Patre; vel post de Filio; verum cogitandum quia sicut generatio Filio tribuit substantiam interveniente nullo tempore, nec aliqua intercedente mutabilitate, sic Spiritui sancto processio dedit substantiam praeter aliquod tempus, et praeter aliquam mutabilitatem: nec disputandam quid ante vel post, sed intelligendam de Patre Filii nativitatem, et ab utroque Spiritus sancti processionem.

Sequitur: « Ideo enim cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum, ne in hoc vocabulo vel duos Patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio quispiam 121.0287D| suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus est; et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et ipso sine ullo intervallo temporis dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem Filius Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. » Perseverat approbare Spiritum sanctum tam de Patre quam de Filio procedere: obviat autem in hac propositione contradicentium disputationi, qui dicunt utriusque esse 121.0288A| Filium, si ab utroque procedit Spiritus sanctus: verum prius de nomine tractat, id est quid dicatur Spiritus sanctus, genitus an ingenitus, et negat neutro vocabulo appellandum: et causam infert, qua comprobet quod affirmat, ea videlicet: quia si dicatur genitus, erit duorum Filius, id est Patris et Filii, quod dicit execrabile christianae pietati; sed nec ingenitum posse vocitari; hoc enim proprie Patri deputatur, quoniam de nullo est alio; sui namque principium est ex sese consistens, nec aliquid habet praecedens; est enim universitatis princicipium, fons et origo. Cum igitur nec genitus, nec ingenitus dici fideliter possit Spiritus sanctus, procedens proprie vocitatur, sed non a solo solus, videlicet a Patre solo solus Spiritus sanctus procedens, 121.0288B| quemadmodum Filius solus a solo Patre dicitur natus: procedit autem ab utroque, id est et a Patre et a Filio intemporaliter, quoniam aeternaliter; nec tamen dicuntur eum genuisse, quoniam nec Filius Patris est, nec Filius Filii, sed ab utroque procedens. Est enim amborum Spiritus. Sic evidenti ratione monstratur ab utroque procedere Spiritus sanctus, dum manifeste docetur non eum solum a solo Patre procedere, ne Filius esse Patris dicatur: sed nec a solo Filio, ne Filius Pater esse blasphemetur, sed dicitur Spiritus sanctus et procedens, et de utroque procedens.

CAPUT IV. Ex eodem. Movet autem multos quid sit inter generationem 121.0288C| et processionem. Ista vero quaestio quoniam inexplicabilis esse videtur in illa incorporea et invisibili Trinitate, dicendum quid praeclarissimus auctor Augustinus senserit. Subjungit itaque (lib. XV de Trinit., c. 27) sic loquens: « Verum quia in illa coaeterna, et coaequali et incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus, dictumque conscripsimus. Inter caetera enim cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem, de utroque procedere Spiritum sanctum. Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur 121.0288D| Filius dixit: De Patre procedit? Cur putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre, et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait: De Patre procedit: ut non diceret, de me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus) ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic utcunque etiam illud intelligitur, quantum a talibus 121.0289A| quales nos sumus intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus; quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur; quia nec Filius hominum simul ex patre et matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre: et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex Patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Pater Filio dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque 121.0289B| enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ei dedit vitam Spiritum sanctum procedere de illo sicut procedit et de ipso. »

Haec beatus Augustinus de sermone quem se dixit fecisse coram populo, transtulit in librum decimum quintum de sancta Trinitate. De quo sermone supra jam testimonia posuimus, et quid nobis visum exinde fuerit breviter diximus, quae replicare nunc credimus non esse necessarium. Hoc solummodo dicendum quod inter generationem ac processionem hanc dicit esse differentiam, quod generatio sit Filii, quoniam ipse natus esse dicatur de Patre; processio 121.0289C| vero pertineat ad Spiritum sanctum; nec eum posse dici generatum; quod si dicatur natus, tam Patris quam Filii esse dicetur: quod summae dicit esse stultitiae, neque divinae generationi convenire. Quando namque quisque Filius de Patre, Filioque natus exstitit? Ergo quoniam ista sunt absurdissima, dicatur Filius natus de Patre, Spiritus vero sanctus procedens ab utroque. Nec hoc inconvenienter. Dictum namque est, Patrem solum ex nullo: ex Patre vero Filium et Spiritum sanctum. Et Patrem esse vitam, Filium etiam vitam, Spiritum quoque sanctum vitam. Sed vitam de nulla vita Patrem solum; Filium vero vitam de Patre solo, sed genitam; Spiritum quoque sanctum vitam non de solo Patre, nec de solo Filio, sed ab utroque; sed non sic de Patre, ut 121.0289D| inde procedat in Filium, et rursus de Filio procedat ad creaturae sanctificationem: non enim isthic ulla momenta temporis, vel ordo cogitandus. Simul denique procedit ab ambobus, id est, cum procedit a Patre, procedit a Filio; et cum procedit a Filio, procedit a Patre, nullo vel tempore vel ordine mediante: hoc tamen interesse ut Pater a nullo acceperit, ut de illo procederet Spiritus sanctus: at vero Filius a Patre percepit, ut ab eo procederet idem Spiritus sanctus.

Item in libro disputationis contra quinque Haereses, 121.0290A| sic de Spiritu sancto sermonem terminans, ait: « Quid aliud dicam fatigatus fatigatis? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio, aeternitate, substantia, vel communione separat, eumque negat Spiritum esse Patris et Filii, plenus est spiritu immundo, vacuus Spiritu sancto. » Audiant haec impugnatores veritatis, negantes Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere. Quod cum negant, negant eum esse Patris Filiique Spiritum: et pertimescant se spiritu plenos esse immundo, vacuosque Spiritu sancto: nec posse veniam consequi, tantae si non blasphemiae renuntiaverint. Quod si nolunt audire maligni, audiant pietatis amici, et exhorrescant impietatis blasphemiam, ut repleantur Spiritu sancto.

Item in libro contra Maximinum Arianum (lib. 121.0290B| III, cap. 5): « Dicis vos Spiritum sanctum honorare, ut doctorem, ut ducatorem, ut illuminatorem, ut sanctificatorem: Christum colere ut creatorem: Patrem cum sincera devotione adorare ut auctorem. Si auctorem propterea dicis Patrem, quia de ipso est Filius, non est autem ipse de Filio: et quia de illo et Filio sic procedit Spiritus sanctus, ut ipse hoc dederit Filio, gignendo eum talem ut etiam de ipso procedat Spiritus sanctus. Si creatorem sic dicis Filium, ut creatorem non neges Patrem, nec Spiritum sanctum. Si denique Spiritum sanctum dicis sic doctorem, ducatorem, illuminatorem, sanctificatorem, ut haec opera nec Patri audeas auferre, nec Filio, ista tua etiam nostra sunt verba. » Haec sanctus Augustinus adversus Arianos. 121.0290C| Videant isti cujus velint esse fidei vel imperatores, vel Ariomanitae. Si negant Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere, catholicae fidei repugnant; et Ariani dogmatis assertores efficiuntur. Quod si catholici sunt, et oderunt pravi dogmatis falsitatem, non arguunt Latinos, imo catholicam confitentem Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere; ista quoniam negare, Arianae perfidiae manifestum est consentire.

Item in eodem libro (cap. 14): « Quaeris a me: (nimirum Maximum Arianum interpellans, cui loquebatur) si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est Spiritus sanctus, cur unus Filius sit, et alius non sit Filius? Ecce respondeo, sive capias, sive non capias: De Patre est Filius, de Patre est 121.0290D| Spiritus sanctus; sed ille genitus, iste procedens. Ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. » Negabat Maximinus Arianus, contra quem agit beatus Augustinus, Spiritum sanctum de Patre procedere. Dicebat enim eum minorem Filio, nec consubstantialem Patri, volens evacuare quod fides catholica tenet, Spiritum sanctum consubstantialem Patri Filioque. Et ideo dicebat: Si de substantia Patris foret Spiritus sanctus, sicut de substantia Patris est Filius, esse jam consequenter duos filios. 121.0291A| Cui respondens beatus Augustinus, dicit eum et de Patre procedere, quoniam ejusdem est cum Patre substantiae; nec tamen esse Filium, quoniam non est natus, sed procedens: Filius namque qui est natus, est de substantia Patris, et idcirco Filius, quia natus. At vero Spiritus sanctus, quanquam sit de substantia Patris, non est tamen Filius, quia non est genitus. Procedit autem de substantia Filii, quoniam est utriusque Spiritus, et consubstantialis amborum. Hoc qui negat, Arianis consentit et catholicae fidei contradicit.

Sequitur: « Sed ideo cum de illo Filius loqueretur, ait: De Patre procedit (Joan. XV, 26): quoniam Pater processionis ejus est auctor, qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit ut etiam de ipso procederet 121.0291B| Spiritus sanctus. Nam si non procederet et de ipso, non diceret discipulis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); eumque insufflando daret, ut a se quoque procedere significaret, aperte ostenderet flando, quod inspirando dabat occulte. Quia ergo si nasceretur, nec tantum de Patre, nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur: sine dubio Filius diceretur amborum. Ac per hoc quia Filius amborum nullo modo est, non oportuit eum nasci de ambobus. Amborum est ergo Spiritus, procedendo de ambobus. » Approbat quod de Filio procedat Spiritus sanctus, et hoc voluisse significare Filium, cum de illo loqueretur in Evangelio, dicens: De Patre procedit. Non enim eo modo dixit hoc ut eum a se negaret procedere, sed auctoritatem processionis 121.0291C| retulit ad Patrem, qui talem genuit Filium, et illi gignendo contulit, ut non solum de Patre, verum etiam de Filio procederet Spiritus sanctus. Et hoc affirmat ex alio testimonio, quo post resurrectionem apparens discipulis Salvator ait: Accipite Spiritum sanctum. Et ne verbis tantum, verum etiam insufflatione daret quod eos accipere jubebat, dicit quod insufflando locutus sit discipulis ut acciperent Spiritum sanctum; eumque insufflando dederit, significans aperte flando a se procedere, quod spirando dabat occulte. Pariter quoque solvens quaestionem, ne Filius sit amborum, quoniam procedit ab ambobus, sicut impietas Ariana calumniabatur, dicens, « Quia si nasceretur Spiritus sanctus, non tantum nasceretur de Patre, nec tantum nasceretur de Filio; » 121.0291D| quoniam procedit ab utroque. Procedit, inquam, non nascitur: sed de ambobus utique nasceretur, quoniam procedit ab ambobus; et diceretur sine dubio Filius amborum. Nunc autem removetur generatio Spiritus, quoniam non est Filius nec Patris, nec amborum; ac propterea non oportuit nasci de ambobus; quoniam qui nativitatem non habet, filietatem refutat, et qui filius non est, nasci nullo modo debuit. Est autem amborum Spiritus procedendo de ambobus. Subvertit igitur Arianam calumniam, falsitatis invidia conflatam, et impietatis malignitate progenitam, asserere cupientem non esse Spiritum de substantia Patris, quia si foret, esset Filius. Sed iste vir catholicus catholica disputatione 121.0292A| demonstrat esse quidem de substantia Patris Spiritum, nec tamen esse Filium; quoniam non est idem procedere, quod est nasci.

Hinc consequenter intulit: « Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens, explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nascitur; sicut non omne quod bipes est, homo est; quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc scio: distinguere autem inter illam generationem et hanc processionem, nescio, non valeo, non sufficio. » Testatur doctor eximius, et haereticorum expugnator vehementissimus, Spiritum sanctum non esse Filium, qui non est natus, sed procedit, non a Patris tantum substantia, sed etiam a Filii. Cum autem sit 121.0292B| utriusque substantiae consors, ut pote consubstantialis, et dicatur de Patre procedere de quo et nascitur Filius, non parva vertitur quaestio, quid sit inter nativitatem et processionem. Et confitetur de illa excellentissima natura non solum sibi, verum nulli mortalium possibile fore distinguere, quid sit inter nasci et procedere; quamvis comprehendatur quod non omne quod procedit, nascatur; attamen omne procedens est quod nascitur: non enim potest aliquid nasci, si non procedat ex eo de quo nascitur, ut filius ex parente. Cum enim ex secretis uteri materni procedit in lucem, dicitur nasci, sed non ita cum procedit ex secretis patris in matrem. Processionem quippe negare non valemus, cum fiat defluxio seminis in uterum matris, de quo postea filius procedens 121.0292C| natus esse dicitur. Non ista dicimus velut alio tempore de Patre processerit Spiritus, et alio de Filio; verum ostendere volentes non omnem processionem esse generationem; omnem autem generationem esse processionem: sicut non omne quod bipes est, homo est; quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc quod ponit exemplum, propter distinctionem ponit nativitatis et processionis; non tamen proprie significans quid sit nasci vel procedere, sed veluti cum dicitur: quid sit species, quid sit genus. Bipes enim genus est ejus speciei quae est homo; et homo species est ejus generis quod est bipes; si genus consideres, et homo, et volatile bipedes sunt; si speciem, homo bipes est. Idcirco dixit: Non omne bipes homo; quoniam hoc generali vocabulo 121.0292D| etiam aves comprehenduntur. At vero cum dixeris hominem, comprehendis omnem quidem hominem simul, sed non omne quod est bipes: amplius enim significat quam homo; et ideo haec definitio nec hominem proprie significat, nec bipedem proprie: sic et processio et nativitas. In processione namque monstratur nativitas, sed non semper: veluti cum dicitur: De ore sapientis procedit mel. Et Psalmista de sole: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Thalamum namque solis secretum quoddam, et ab hominum conspectu remotum significat, unde lucem praebiturus mortalibus singulis diebus procedit. At vero nativitas processionem semper 121.0293A| ostendit, quia nunquam potest fieri sine processione: quidquid enim nascitur, etiam procedit: ac propterea dicit quidem beatus Augustinus quid sit generatio et processio, sed sicut in genere, vel sicut in specie, non vero sicut in proprio; dicit enim haec se nescire, nec propriis finibus illa posse distinguere. Et cur hoc? subjicit causam, inquiens: « Quia et illa et ista est ineffabilis, id est generatio Filii, et processio Spiritus sancti. » Sicut propheta de Filio loquens, ait: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? ita de Spiritu sancto verissime dicitur: Processionem ejus quis enarrabit?

Quibus verbis ostendit et nativitatem Filii, sicut processionem Spiritus sancti, non enarrari posse, quia sint ineffabiles: ac propterea non deberi scrutari 121.0293B| quod non possit enarrari; quia nullo modo possit comprehendi. Debere vero sufficere quod super his Scriptura sancta testatur, natum Filium de Patre, Spiritum vero sanctum procedere, non a Patre solum, verum et a Filio; sicut consequenter insinuat, dicens: « Satis sit ergo nobis, quia non est a seipso Filius, sed ab illo de quo natus est, non est a seipso Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit. Et quia de utroque procedit, sicut jam ostendimus, unde et Spiritus Patris dictus est, ubi legitur: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis. Et Spiritus Filii, ubi legitur: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). » Hic adversus Maximinum Arianum doctor Augustinus agens, ostendit Spiritum 121.0293C| sanctum tam de Patre quam de Filio procedere, quod qui negare contendunt, Ariomanitas se fore confitentur, nec consubstantialem Spiritum sanctum Filio fatentur: quoniam si non procedit ab illo, non est ejusdem substantiae cujus est Filius: ac per hoc jam aut creaturam Spiritum sanctum blasphemabit, aut Filium non omnia quae Patris sunt habere denegabit. Negare vero non potest Spiritum sanctum Spiritum esse Filii, dicit enim Apostolus: Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater (Gal. IV, 6). Quod si est Spiritus Filii, sicut Apostolus confitetur, aut erit subjectus, quod vult Arianus, qui connumerat eum creaturis; aut procedens ex Filio, quod confitentur catholici. Eligant ergo quod volunt imperatores Graecorum: 121.0293D| negare non possunt Spiritum sanctum Spiritum esse Filii; dicant ergo quomodo Filii, si non procedit ab ipso. Nam si processionem negant, praedicant creationem, quod impietatis esse constat Arianae, quia non potest esse Filii Spiritus, si non vel creatus sit, vel procedens ab illo.

Item in consequentibus (cap. 17): « Quid est autem: In principio erat Verbum (Joan. I, 1); nisi in Patre erat Filius? Et ipse Filius interrogatus a Judaeis, quis esset, respondit: Principium qui et loquor 121.0294A| vobis (Joan. VIII, 2). Pater autem principium non de principio; Filius principium de principio: sed utrumque simul, non duo, sed unum principium. Sicut Pater Deus, et Filius Deus, ambo autem simul, non duo dii, sed unus Deus. Nec Spiritum sanctum de utroque procedentem negabo esse principium, sed haec tria, simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium. » Negat esse creaturam Spiritum sanctum, dicens eum esse principium sicut Pater est principium, et Filius principium: sed Pater principium de nullo principio, Filius autem principium, sed de Patre principio: Spiritus quoque sanctus principium non de nullo principio, nec de Patre solum principio, sed de utroque, id est Patre principio Filioque: nec tamen tria principia, sed 121.0294B| unum principium; quemadmodum non tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus, quamvis singulus eorum dicatur Deus: sed hi tres unus Deus.

Item in posterioribus (cap. 21): « Lux de luce, Filius de Patre, et simul ambo lux una: sicut Deus de Deo, et simul ambo utique Deus unus; et hoc totum non sine Spiritu amborum. » Quod dicens testatur eum ab utroque procedere. Nam si Spiritus est Patris, quia procedit a Patre; consequenter quoque Spiritus est Filii, quoniam procedit ab illo: non enim diversa causa dicitur Spiritus esse Patris, et Spiritus Filii, sed una eademque; illa videlicet, quia procedit ab utroque, sicut Spiritus est utriusque. Nam si dicas eum Spiritum Patris, quia procedit de Patre, quaenam causa restat ut dicatur Spiritus 121.0294C| Filii, nisi quia procedat et ab illo? Haec beatus Augustinus adversus Maximinum agens Arianum, de sancti Spiritus processione ex Filio sensit, dixit, scripsit, Arianam perfidiam damnans, catholicae vero fidei pietatem affirmans; cui contradicere quis molitus fuerit, hostis catholicae fidei reperitur.

Hic etiam in collatione dialogi contra Pascentium Arianum disputans (Altercatio Pascentii cum Aug., epist. 178, med.) ait: « Si enim in homine credente ipse totus Deus credendus est habitare, quomodo Filium totum in se Pater, aut Filius Patrem totum non credatur excipere? Ac per hoc ipse in Patre, et Pater in eo manet, et ex Patre et Filio sanctus credendus est Spiritus non solum processisse, sed semper ad agenda opera Trinitatis omnino procedere. » 121.0294D| Unum esse dicit sanctum Spiritum ex sancta Trinitate cooperatorem, qui non solum substantia, verum operatione Patri Filioque copuletur tanquam ab utroque procedens, et cum utroque cooperans: quod non posset facere, si non ab utroque procedendo substantiam et accepisset et accipiat.

CAPUT V. Ex Gennadio et Fulgentio. Gennadius, Constantinopolitanus episcopus, vir multa lectione antiquorum peritus, in libro Ecclesiasticorum 121.0295A| Dogmatum de Spiritus sancti processione sic loquitur: « Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem eo quod habeat Filium; Filium eo quod habeat Patrem; Spiritum sanctum, eo quod sit ex Patre et Filio. Pater ergo principium divinitatis, principale nomen: quia sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater, a quo Filius natus, a quo Spiritus sanctus non natus; quia non est Filius, neque ingenitus, quia non est Pater; nec factus Spiritus sanctus, quia non est ex nihilo, sed ex Deo Patre, et Deo Filio Deus procedens. » Dilucide satis esse profitetur Spiritum sanctum ex Patre et Filio, quod est de substantia Patris Filiique procedere. Non enim aliter ex utroque poterat esse, si non 121.0295B| substantialiter procederet ab utroque. Propter quod dicit in consequentibus, quod ex Deo Patre et Deo Filio Deus sit procedens. Et cum eum dicat procedentem, negat tamen eum dici debere vel natum, quia non est Filius, vel ingenitum, quia non est Pater.

Fulgentius episcopus, litterarum studiis admodum eruditus, et vitae sanctitate perspicuus, ab Arianis quoque pro catholica fide multa perpessus, in libro Quaestionum de Spiritus sancti processione sic ait: « Sic totum quod est ipsa natura, commune tribus invenitur esse personis, ut aliquid tamen inveniatur, quo proprie unaquaeque persona noscatur: quod tamen nec inveniatur separabile, nec possit esse commune. Nam proprium Patris dicimus esse, quod genuit: proprium dicimus Filii 121.0295C| esse, quod solus de solo Patre natus est, proprium Spiritus sancti quod de Patre Filioque procedit. In his vero propriis nulla est naturae separatio, sed quaedam personalis agnitio. » Dicit hic auctor quid commune, quid proprie unaquaeque sanctae Trinitatis persona noscatur habere; commune quidem inest tribus personis unius naturae consubstantialitas; proprium vero singulis, quod Pater solus genuit, Filius solus natus de Patre solo, Spiritus sanctus quod de Patre Filioque procedit. Qua de re qui recipiunt Patris inesse proprium, quod sit genitor, et Filii proprium, quod sit genitus, recipiant quoque necesse est esse Spiritus sancti proprium, quod de Patre Filioque procedit. Quod si negare contendunt, dicant quid sit ei proprium. Nam processio de 121.0295D| Patre communis est etiam Filio; quoniam omne quod nascitur procedit etiam, ergo secundum doctoris hujus sententiam, proprium est Spiritus sancti quo de Patre Filioque procedit, quod nec Patri nec Filio cernitur esse commune: siquidem Pater de nullo, Filius vero de solo Patre, Spiritus autem sanctus de utroque.

Item in consequentibus: « Non ergo potuit Spiritum sanctum divinitas Filii accipere, cum ipse Spiritus sanctus sic procedat a Filio, sicut procedit a Patre; et sic detur a Filio, sicut datur a Patre. Nec illa natura, unde Spiritus sanctus habet originem, potuit vel exspectare vel accipere largitatem. Spiritus ille totus est Patris, totus est Filii; 121.0296A| quia unus naturaliter Spiritus est Patris et Filii. Proinde totus de Patre procedit et Filio, totus in Patre manet ac Filio; quia sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat. Unde naturaliter hanc habet cum Patre ac Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totus a Patre, totus habeatur a Filio. Non ergo accepit Spiritum sanctum divinitas Filii, cum qua unius est naturae Spiritus sanctus, et ex qua habet quidquid habet, imo de qua est hoc quod est; quia quod naturaliter habet, hoc est. » Locus iste tractatur de plenitudine divinitatis Christi, et de ipsius humanitate: humanitatem quidem dicit accepisse Spiritum sanctum, non quidem ad mensuram, quia divinitatis plenitudo consistit in illa, sicut Evangelium testatur, dicens de Christo: 121.0296B| Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Veritas ad divinitatem, gratia refertur ad donum. Ut enim homo de Virgine natus perfectus esset Deus, sicut perfectus est homo, non merito, sed gratiae divinae dono percepit. At vero divinitas naturaliter habet, ut sit plena atque perfecta, nullius indiga, nec minorationem valens accipere, nec augmentum sustinere. Secundum hanc divinitatis plenitudinem Filius Dei Christus non potuit Spiritum sanctum accipere, quandoquidem ipse Spiritus sanctus sic procedat ab ipso, sicut et a Patre procedit, et detur ab illo nihilominus, quemadmodum datur a Patre. Qua de re divinitas Filii, de qua sumit originem Spiritus sanctus, non valet accipere largitatem ejus, 121.0296C| cui sit causa existendi: est enim ille Spiritus totus Patris, et totus Filii; et cum sit amborum totus, vel alterutrius totus, non convertibilitate fit, ut Pater et Filius dicantur esse Spiritus sanctus velut ab illo suscipientes essendi causam; nec solus Filius Spiritus sancti Filius, velut ab illo percipiens existentiam, quoniam naturaliter unus Spiritus est tam Patris, quam Filii, percipiens ab illis essentiam. Proinde sicut beatus Fulgentius testatur, totus de Patre procedit, et totus de Filio: non enim pars illius a Patre, pars quoque procedit a Filio; neque pars manet ejus in Patre, pars rursus in Filio. Est enim insecabilis, et impartibilis, neque ex diversis compositus: et sic manens ut procedat, sic procedens ut maneat. Naturaliter enim habet cum Patre 121.0296D| ac Filio plenitudinem unitatis, et unitatem plenitudinis, et totus habetur a Patre, et totus habetur a Filio. Non ergo divinitas Filii Spiritum sanctum accepit, quem prius non habuit, cum sit Spiritus sanctus ejusdem naturae cujus est Filius, utpote de quo accepit quidquid habet, imo de quo est hoc quod est; quoniam substantialiter de divinitate Filii est. Quibus omnibus evidenter ostenditur Spiritus sancti processio non minus esse de Filio quam de Patre: quod quisquis negare intenderit, negabit pariter Spiritus sancti subsistentiam: quoniam non potest subsistere, nisi essentiam accipiat ab illo de quo procedendo subsistit. Hoc sanctus Fulgentius adversus Arianam perfidiam disputans de Spiritus 121.0297A| sancti processione locutus est, approbans verissime dici tam a Patre quam a Filio procedere Spiritum sanctum, quoniam sit utriusque Spiritus, essentiam accipiens ab utroque; quod qui negat, monstratur Arianae perfidiae obnoxius esse.

CAPUT VI. Ex Athanasio. Sed ad Athanasium, Alexandrinum episcopum, revertamur, quem in exordio catholicorum testium primum posuimus, ut is sit clausula testificationis de processione sancti Spiritus a Filio, qui fuit initium. In libro namque secundo de propriis Personis, et de unito nomine divinitatis adversus Arianos sic ait: « In hoc sane alius est Pater in persona, quia vere genuit; et in hoc est aliud Filius a Patre 121.0297B| in persona, quia vere ab eo genitus est. Sed in hoc alius est in persona Spiritus hic principalis paraclitus a Patre et Filio, qui in Pentecoste in apostolos effusus est, quia vere de unita divinitate Patris et Filii procedit. » Hic auctor singularum proprietatem personarum distinguens, et unitate divinitatis conjungens, ostendit quid singulis sit proprium, quid commune. Proprium Patris esse dicens, quod genuit; in quo nec Filio nec Spiritui sancto participatur, alioquin non ei esset proprium Patris vocabulum: et Filius in hoc discernitur a Patre quod genitus sit, ille genuerit; sed nec in generationis proprietate Spiritus sancti communionem recipit ullam, quoniam cum hic sit genitus, illo 121.0297C| non esse genitus approbetur. Spiritus autem sanctus hoc rursus habet proprium, ut nec genuerit, nec genitus sit, sed de unita Patris et Filii divinitate procedat; in quo nec Patri nec Filio communicat. Pater enim de nullo, Filius de solo Patre, Spiritus autem sanctus de Patre Filioque. Quod qui negare contendit, ostendat unde Spiritus sancti persona distinguatur a Patris Filiique proprietate. Et hae tres personae sanctae Trinitatis suis proprietatibus cum distinguantur a singulis, divinitatis unitate sociantur, ut nullam contineant in divinitatis communione differentiam, sed sit in personis proprietas, in divinitate indifferens unitas.

Item in libro septimo: « Cur qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9), indicat, si non est in 121.0297D| his una invisibilis imago naturae veritatis? Cur legitis, servari veritatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), si eum de ipsa unita divinitate Patris, et Filii esse non accipitis? Cur legitis vas electionis dixisse: Omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 18), si eum vos de unita vera deitatis natura discernitis? » Testatur Filium ejusdem naturae esse cujus sit Pater, quod negabant Ariani, quoniam sit in Patre Filioque una invisibilis imago naturae veritatis. Testatur et Spiritum sanctum ejusdem substantiae fore cujus sit et Filius, quoniam existat de unita 121.0298A| deitate Patris et Filii: quod dicens, liquido monstrat quod procedat ab utroque: cum enim sit deitas Patris et Filii sic unita, ut nullam differentiam recipere possit, non potest procedere Spiritus de deitate Patris, nisi procedat et de Filii. Quemadmodum nec de Filii deitate, nisi procedat etiam de Patris; alioquin unita deitas Patris et Filii non erit jam indifferens, si procedat Spiritus de deitate Patris, et non pariter procedat de deitate Filii: ac per hoc jam non erit unita: quod est impium et Arianum. Dicatur ergo, secundum fidem catholicam, quod beatus Athanasius confitetur, Spiritum sanctum de unita deitate Patris et Filii esse. Item testatur quod unum Spiritum potaverimus. Quod dicens, approbat non alium esse Patris Spiritum, et alium Filii, sed qui 121.0298B| sit Filii, sit etiam Patris, ipseque est de unita vera deitatis natura, id est, Patris Filiique substantia, quae tanta unitate consistit, ut nulla separatione dividatur; cujus substantiae dum Spiritus sanctus sit quoque unus, approbatur evidenter a Patre Filioque procedere, quibus in unita natura deitatis conjungitur.

Item infra: « Hypocritae, quemadmodum suscipitis: Haec omnia operatur atque idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11), si eum de unita deitatis operatione secernitis? Unita deitas totius est sanctae Trinitatis, in qua pariter consistit et persona Spiritus sancti, sine qua nec Trinitas erit. » Ergo dicens deitatem unita operatione conjungi, testatur Spiritui sancto Patrem Filiumque 121.0298C| cooperari; nec posse natura secerni quos eadem operatio conjungit. Consequenter ergo de unita constat natura Patris Filiique Spiritus, quibus et substantia jungitur et operatione. Item: « Hypocritae, quomodo accipitis dictum fuisse: Idem Spiritus, idem et Dominus, idem et Deus (Ibid., 4, 6); si eum vos verum Deum de vera natura, in omnibus mirabilia operantem non suscipitis? » Spiritum et Dominum dicit et Deum: et verum quidem Deum de vera natura. Dum dicit de vera natura, confitetur non a se fore Spiritum sanctum, sed de vera natura Patris Filiique. Sicut enim naturae veritate Pater et Filius non separantur, sic Spiritus sanctus de utriusque subsistit vera natura: quoniam non potest procedere de natura Patris, si non etiam procedat 121.0298D| de natura Filii: quoniam quae natura Patris est, eadem est et Filii. Et dicendo beatus Athanasius Spiritum sanctum verum Deum de vera natura, nec addendo Patris vel Filii, profecto dat intelligi de utriusque vera natura verum Deum Spiritum sanctum esse, in omnibus mirabilia operantem.

Item: « Hypocritae, per quem subministratur sermo sapientiae, sive verbum scientiae, sive fides, sive gratia sanitatis, sive operatio virtutum, sive prophetia, sive separatio Spirituum, nisi quoniam de unita plenitudine est? » Haec omnia quae commemorat, 121.0299A| dona sancti Spiritus esse nemo fidelium ambigit. Inferens autem in conclusione haec Spiritum sanctum posse, quoniam de unita plenitudine est, profecto confitetur quod de Patre Filioque procedit. Unita namque plenitudo divinitatis Patris est et Filii: nam cum sit plena divinitas Patris, et plena divinitas Filii, quia perfecta, quia non valens augeri; ita tamen unita, ut non duae plenitudines, sed una plenitudo; sicut nec duae deitates, sed una deitas et dicatur, et existat; et de hac unita plenitudine Patris et Filii procedit, plenus et ipse consistens Deus, quia non valens augmenti recipere quantitatem. Si enim juxta novam haeresim de Patre tantum procedit Spiritus, non de unita plenitudine procedit, quoniam non est illic communitas Filii, 121.0299B| singularitas ubi est Patris. Est autem hoc falsum atque haereticae pravitatis plenum. Dicatur igitur juxta beati Athanasii sententiam, de unita plenitudine procedere Spiritus sanctus, quoniam consistit de vera deitate tam Patris quam Filii verus Deus.

Item infra: « Ergo quia dixit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6), cognosce hoc Verbum substantivum non aliunde quam de Patre proprium natum fuisse; sed et Spiritum oris ejus eum Spiritum dixit, qui de ipsa unita substantia processit. » Ariani negabant tam Filium quam Spiritum sanctum Patris esse consubstantiales, et ideo per totius disputationis textum praesentem tam Filii quam sancti Spiritus consubstantialem deitatem Patri contendit approbare: 121.0299C| quemadmodum loco praesenti, Verbo Domini coelos firmatos dicens, Filii divinitatem; Spiritu vero oris ejus omnem virtutem eorum, Spiritus sancti consubstantialitatem significat. De quo subjungit etiam, quod de ipsa unita substantia processit. Insinuans profecto quod de Patre Filioque procedat, quorum est unita substantia. Hinc consequenter ait: « Sic autem invenimus non ex alia natura quam de ipsa. » Subauditur esse Spiritum sanctum. Blasphemabant Ariani Spiritum sanctum ex alia natura fore quam sit Pater: nam contendebant eum esse creaturam. Quos explodens beatus Athanasius, dicit eum non ex alia natura esse quam Pater, et de unita substantia Patris Filiique processisse. Ac per hoc testatur unitam esse Patris et Filii et Spiritus sancti 121.0299D| substantiam, quam Graeci dicunt οὐσίαν et unitam ejusdemque esse Trinitatis operationem.

In libro octavo: « Quomodo ergo duo ligna conjuncta missa in fornacem ignis, et de duobus lignis procedit flamma inseparabilis, sic de Patre et Filii virtute procedit Spiritus sanctus, ipsam virtutem deitatis habens. » Nemo putet Deum Patrem et Deum Filium tanquam duo ligna unius flammae voluisse dicere beatum Athanasium subjectos Spiritui 121.0300A| sancto, verum de rebus materialibus sumpsisse similitudinem ejus rei, quae non est materialis, vel loco divisibilis; et non ex toto, sed pro parte: non enim creatura potest ex omni parte Creatori consimilis inveniri, qua de re sensum debemus potius intelligentiae perpendere. Dicit enim, non quia Spiritus sanctus de Patre Filioque procedit tanquam de duobus lignis unus ignis et inseparabilis, Spiritum sanctum idcirco separabilem videri; vel tanquam duos spiritus, unum Patris et alterum Filii, sed unum eumdemque Spiritum sanctum, unam eamdemque deitatis virtutem habentem, quam habet Pater et Filius, a quibus procedit. Nec hoc vel impossibile, vel incredibile videri, quoniam in rebus materialibus inveniatur aliquid de duobus nasci 121.0300B| quod singulariter subsistat, nec dualitatem recipiat. Item in eodem libro: « Pater in Filio, et Filius in Patre; Spiritus autem sanctus conjunctio divinae virtutis, et unitas Trinitatis. » Haec dicens ostendit Spiritum sanctum charitatem esse Patris et Filii, neque enim aliud est quo potentius et convenientius unitas sanctae Trinitatis perficiatur. Non tamen sic accipiendum hic charitatem, quae est Spiritus sanctus, ut sit qualitas, et non substantia, cum una sit persona sanctae Trinitatis. Conjunctionem autem appellat Spiritum sanctum, vel unitatem Patris et Filii, quoniam de utroque procedens utrumque conjungit, manens ipse non divisus, non separatus, et consubstantialis, quoniam sanctae Trinitatis unus existit.

121.0300C| Item in libello Fidei (lib. II de fidei unitate ad Theophilum) sic ait: « Pater verus genuit Filium verum, Deum de Deo, lumen de lumine, vitam ex vita, perfectum de perfecto, totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed genitum, non ex nihilo, sed a Patre, unius substantiae cum Patre: et Spiritum sanctum verum Deum, non ingenitum, neque genitum, non creatum, nec factum, sed Patris et Filii, semper in Patre et Filio. » Et hic Spiritum sanctum nec genitum dicit esse, nec ingenitum, eo quod Filius sit genitus, sicut superius dixit, Pater autem ingenitus, nec tamen propterea vel creatum, vel factum, cum sit Patris et Filii Spiritus, semper in Patre et Filio permanens. Dicens autem Patris Filiique esse Spiritum, non tamen creatum, neque 121.0300D| factum, ostendit ab utroque procedentem, qui tanquam consubstantialis et coaeternus in Patre sit semper et in Filio, quo sanctae Trinitatis unitas nec loco nec tempore separabilis exstat. Item in libro decimo ponens testimonium Apostoli dicentis: « Quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus (I Cor. II, 16). » Quo posito subjungit: « Sensum autem Jesu Christi in substantia propria Apostolus Spiritum sanctum esse 121.0301A| professus est. » Substantiam propriam Christi beatus Athanasius appellat divinitatem ejus, cujus substantiae sensum Spiritum sanctum esse profitetur: sensum autem in hoc loco non secundum humani corporis vel auditum, vel visum sentiendum, sed secundum quod appellamus sensum animi, intellectum ejus significare volentes. Dicit autem intellectum Jesu Christi Spiritum sanctum, non quod non intelligat a se, ut intellectus ejus sit Spiritus sanctus; est enim sapientia Patris: Attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1); sed ideo vult Christi sensum accipi Spiritum sanctum, ut nos instruat de Christi substantia Spiritum esse sanctum: sicut enim sensus animi non potest ab animo separari, nec aliunde 121.0301B| quam ab animo nascitur, ita Spiritus sanctus cum dicatur secundum Apostolum sensus esse Jesu Christi, non a substantia divinitatis Christi separatur, nec aliunde quam ex ea procedit; est enim consubstantialis Filii, processionem habens ipsius de divina substantia.

Et posterius: « Audientes ergo et Salvatorem dicentem: Ego sum vita (Joan. XIV, 6); et Paulum scribentem: Lex enim Spiritus vitae (Rom. VIII, 2); et rursum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6); videntes etiam Unigenitum in faciem apostolorum inspirantem, et dicentem: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); inspirationem Filii in propria vita et substantia manentis, Spiritum esse docemur. Et neque genitum, neque 121.0301C| creatum esse a Filio sapiamus. » Quibus omnibus instruimur Spiritum sanctum de Filio procedere, et in propria vita substantiaque manere. Et licet inspiretur a Filio, quod est eum de Filio procedere, non esse tamen neque creatum, neque genitum ab illo. Non est enim neque Filius, neque creatura Spiritus sanctus. Quibus evidenter instruit ejusdem Spiritum sanctum esse substantiae cujus est et Filius, utpote procedens ab illo; nec qui sit unus de creaturis, sed creaturarum sanctificator. Unde cum dicit eum secundum Apostolum Spiritum Filii, non vult eum intelligi subjectum, quia non est creatus; sed vult ut intelligatur procedens, non tamen genitus, quia non est Filius. Accepit tamen de substantia Filii propriam existentiam, quoniam est una sanctae 121.0301D| Trinitatis persona.

Item in libro Disputationis adversus Arium: « Apparet Spiritum sanctum a Patris et Filii substantia non esse alienum, dum non a seipso tanquam alienus et extraneus, sed utpote unius ejusdemque naturae socius, quae Patris et Filii communia sunt agit et loquitur; nam si de propriis loqueretur, non solum a Patre alienus, sed et fallax et deceptor procul dubio haberetur. Quoniam, ut ait Filius: Omnis qui loquitur mendacium, de propriis loquitur (Joan. VIII, 44), et ideo hic verum loquitur, quia non de proprio, id est, non a semetipso, sed Patris et Filii quae loquenda sunt loquitur: De meo, inquit Filius, accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et ut ostenderet 121.0302A| hoc esse a se accipere, quod est etiam de Patre sumpsisse, ait: Ideo dixi, De meo accipiet, quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Ibid., 15). Vides ergo Spiritum sanctum a Patre et Filio non esse discretum, dum ea loquitur quae Patris et Filii propria esse noscuntur. » Luce clarius ostendit Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere et ambobus esse consubstantialem. Ait enim eum a Patris et Filii substantia non esse alienum, quoniam non sit a semetipso, sed ab eis a quibus procedit: et quoniam sit ejusdem naturae substantiaeque cujus est Pater et Filius, non loquitur propria, sed quae Patris et Filii sunt communia. Non enim est a seipso, et idcirco quae loquitur, eorum esse constat a quibus accepit, ut et sit, et agat, et loquatur. Sicut nec de 121.0302B| propriis loquitur, sed a Patre quod loquitur accepit. Omnis qui loquitur mendacium de propriis loquitur (Joan. VIII, 44); et idcirco beatus Athanasius Spiritum sanctum dicit verum loqui, quia non loquitur de proprio, non enim est a seipso, sed ea loquitur quae sunt Patris et Filii; quoniam sicut consubstantialis est illis, ita percepit ab illis quae loquitur, non prius existendo, et postea accipiendo, sed procedendo accipiens. Et inducit Filium dicentem: De meo, inquit, accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et cur hoc dixerit, exponit cum subjungit: Hoc est, inquiens, de Filio accipere, quod est etiam de Patre sumpsisse: quoniam Pater et Filius sicut substantia non separantur, ita in processione sancti Spiritus nullo modo dividuntur. Idcirco subjungit Filium dixisse: 121.0302C| Propterea, inquit, dixi: De meo accipiet, quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Ibid., 15). Ostendens Spiritum sanctum cum procedit a Patre, procedat et a Filio; et cum procedit a Filio, procedat etiam et a Patre. Unde in fine concludens ait, Spiritum sanctum a Patre Filioque non esse discretum, quibus et natura jungitur et operatione. Nam ea loquitur et ait quae Patris et Filii propria esse noscuntur, ab utroque procedens, ab utroque percipiens sicut essentiam, sic operationem, indivisus ab eis tam voluntate quam virtute, utpote unus ipsius ejusdemque sanctae Trinitatis existens. Haec beatus Athanasius de processione sancti Spiritus dogmatizans, approbat eum procedere tam de Patre quam de Filio. Cui Graecorum imperatores si velint contradicere, videant 121.0302D| in professione sanctae Trinitatis quos sequantur auctores. Nam istius beatissimi catholicissimique viri auctoritatem omnis catholica Christi amplectitur Ecclesia, veneratur et defendit.

Sufficiant ista nos dixisse de Spiritu sancto, auctoritatem majorum sequentes, sanctarumque Scripturarum magisterium imitantes, nos quidem approbare volentes quod Deus sit et consubstantialis Patri Filioque coaeternus, et per omnia similis potentiae, similis virtutis, unius ejusdemque majestatis. Haec namque quaestio sanctorum disputatione Patrum ventilata atque determinata est, expugnantium perfidiam haereticorum, qui de Spiritu sancto male sentientes negabant eum esse Deum verum: nobis autem 121.0303A| ex hoc non multa disputandi necessitas incubuit, quamvis non pauca sint a nobis ex hoc dicta, cum se locus obtulit. De processione vero ipsius plura sunt dicta, de qua quaestio nata est; quae sufficere credimus pietatem amantibus, et veritatem diligentibus, magisque sapientiae lumen quam tenebras erroris sectantibus. De quibus utrisque loquitur Spiritus sanctus in Salomone, dicens: Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et festinabit accipere (Prov. IX, 8). Et rursum: In auribus insipientium ne loquaris: non enim recipient nisi dixeris illa quae versantur in corde eorum (Prov. XXIII, IX). Quapropter videant Spiritus sancti calumniatores ne nolentes recipere sapientiae disciplinam, illis comparentur, qui suam praeferre volunt insipientiam sanctarum 121.0303B| regulis Scripturarum. Hos tamen modernos, non disputatores, quia nihil ex ratione vel redargunt, vel astruunt, sed novitatis assertores, quibus similes esse dicamus? Cum enim negare volunt Spiritum sanctum de Filio procedere, unde quod dicunt comprobent, nullam vel ratiocinationem, vel auctoritatem ostendunt: unde tumor potius levitatis esse videtur, quam prudentiae gravitas. Adeo denique 121.0304A| arrogant sibi, ut quidquid asserunt, auctoritas esse videatur: similes eis qui caeci non videntes lucem, jurant solis praesentiam non esse super terram, cum dies sereno lumine fulgeat. Sed dicamus illis quod Salvator Judaeis loquitur: Scrutamini Scripturas: illae sunt enim quae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Sic et isti sacrarum volumina Scripturarum scrutentur. Et illae sunt quae testimonium perhibent quidem Spiritui sancto quod de Patre Filioque procedat. Evolvant catholicorum dogmata Patrum; et reperient unde suum corrigant errorem, deponantque stultitiae tumorem, quo putant sibi potius quam veritati credendum, et majorum auctoritatem suae vesaniae postponendam: discant prius quod appetunt docere, ne dum imperitiam suam pro summa peritia 121.0304B| voluerint jactare, similes isti fiant, qui postquam elatus est in sublime, dicente Salomone, stultus apparuit.

Verum tempus est jam ad reliqua quae criminose proferunt, transire, quibus dum gestiunt Latinos reprehendere, quam sint ipsi reprehensibiles, liquido demonstrant.

LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. De diversis Ecclesiae consuetudinibus. Quid in Ecclesia uniformiter ab omnibus tenendum. Mutantur aliquando consuetudines. 121.0303C| Objecta quae sequuntur dum sapientiae parum, imperitiae vero non parum continere videantur, poterant omitti, si non minus prudentibus erroris scandalum viderentur posse parturire. Dum enim talia sint quae formam pietatis videantur ostendere, plurimos valent incautos decipere, non valentes discernere quid inter veram simulatamque distet religionem. Etenim cum nihil de dogmate fidei contineant, in quo Christianitatis plenitudo consistit, verum consuetudinem suae Ecclesiae tantummodo narrent, nihil isthinc vel approbandum, vel refutandum nostrae restabat Ecclesiae. Non enim continetur in hoc illud Apostoli dicentis: Obsecro vos ut idem 121.0303D| dicatis omnes; et non sint in vobis ulla schismata (I Cor. I, 10). Quae sint autem de quibus obsecrat idem sentire, idem loqui, nec ullam fieri divisionem, monstrat alibi, dicens: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et pater omnium, qui super omnes est, et in omnibus vobis (Ephes. IV, 5, 6). In his enim nulla fit diversitas credentium, quando sanctae Trinitatis confessionem, et Salvatoris nostri Jesu Christi nativitatem ex Virgine, passionem, mortem, resurrectionem, in coelos ascensionem, ad dextram Patris consessionem, et corde credimus, ut justificemur, et ore confitemur, ut salvemur: sed et ipsum venturum tam vivorum quam mortuorum judicem: et unum baptisma in nomine Patris et Filii 121.0304B| et Spiritus sancti, aequali confessione quicunque sumus Christiani tenemus et confitemur. In his enim 121.0304C| obsecrat nos Apostolus idem sapere, non diversa sentire.

Caeterum consuetudines Ecclesiarum nec eaedem sunt omnes, nec ab omnibus possunt uniformiter haberi. Principio siquidem nascentis Ecclesiae apostolorum Acta testantur quod qui Hierosolymis erant credentes, nihil proprium possidebant: possessiones autem quas habebant, vendebant, earumque pretia coram pedibus apostolorum ponebant, distribuebantque singulis prout cuique opus erat: erant enim eis omnia communia (Act. IV, 34, 35). At vero de gentibus qui crediderant non eadem religionis forma detinebat; scribitur enim in eisdem Actis apostolorum, quae per apostolos praecepta susceperant, quaeque 121.0304D| servantes salutis aeternae participes existerent. Haec autem erant, ut abstinerent se a simulacrorum cultura, a fornicatione, et sanguine, et suffocato: nihil enim supra voluerunt eis imponere, sicut litterae testantur credentibus de praeputio ab apostolis missae, in quibus hoc ferebatur: Visum est, inquiunt, Spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria; ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, etc. Et in conclusione: A quibus custodientes vos bene agetis (Act. XV, 28, 29). Quis non videat diversam esse religionis consuetudinem; nihil proprium possidere, sed communiter vivere, et omnia sua retinere, neque nisi paucissimis praeceptis mancipari? Aliud est namque perfectionis summam assequi; quod 121.0305A| fecerunt qui cuncta sua vendentes pauperibus ea distribuebant, et pauperem Christum ipsi pauperes effecti sunt secuti: aliud autem qui vix praecepta pauca complectentes inter initia religionis continebantur, nec tamen ob hoc alieni facti sunt ab eis qui summa tenebant, isti qui minima, veluti dicam, praecepta sectabantur. Etenim licet observantiae fuerint qualitate dispares, fidei tamen unitate sociabantur.

Eusebius Caesariensis episcopus in Historia ecclesiastica (lib. II, cap. 16) scribit de credentibus qui morabantur Alexandriae, quod religionis fervore detinebantur, quam excellenti conversationis philosophia sese gerebant. Ait ergo: « Primo omnium renuntiant cunctis facultatibus suis, qui se ad hujusmodi 121.0305B| philosophiam dederint, et bonis suis quibus intersunt, cedunt. Tum deinde quod omnes etiam vitae sollicitudines procul abjiciant, et extra urbem egressi in hortulis, vel exiguis quibusque agellulis degant, refugientes imparis propositi consortia, et vitae dissimilis contubernia: scientes impedimento esse haec arduum volentibus iter virtutis incedere. » Et post alia: « Est autem, inquit, in singulis locis consecrata orationis domus, quae appellatur semnion, vel monasterium. Semnion autem significare potest honestorum conventiculum, in quod secedentes honesta et casta vitae mysteria celebrant. Nihil illuc prorsus quod ad cibum potumque pertinet inferentes, vel reliqua humani corporis ministeria, sed legis tantum libros, et volumina prophetarum, hymnos quoque 121.0305C| in Deum, caeteraque his similia. In quorum disciplinis et exercitiis instituti, ad perfectam beatamque vitam studiis jugibus coalescant. Ab ortu autem diei usque ad vesperam omne eis spatium studiorum exercitiis ducitur: quibus ad divinam philosophiam per sacras litteras imbuuntur; Patrum leges in allegoricam intelligentiam deducentes; quoniam formas esse et imagines ea quae in legis littera scripta sunt, opinantur, latentis intrinsecus profundi cujusdam divinique mysterii. » Et in consequentibus: « Continentiam vero velut quoddam fundamentum primo in anima collocant; et ita demum reliquas super hanc pergunt aedificare virtutes. Cibum potumque nullus eorum capit ante solis occasum; videlicet tempus lucis cum philosophiae studiis, curam vero 121.0305D| corporis cum nocte sociantes. Nonnulli autem etiam post triduum in communionem veniunt cibi, quos scilicet edacior studiorum fames perurget. Jam vero hi qui in eruditionibus sapientiae, et in profundiore intelligentia sacrorum voluminum conversantur, tanquam copiosis dapibus inhiantes, expleri nequeunt, et contuendo acrius inflammantur, ita ut nec quarto jam, nec quinto, sed sexto die demum, non tam desideratum 121.0306A| quam necessarium corpori indulgeant cibum. »

Haec scribens de conversatione credentium, non Alexandriae tantum, verum per Aegyptum passim inhabitantium, docet quantum istorum conversatio distabat a caeteris per totius orbis amplitudinem credentibus. Siquidem hi desiderio patriae coelestis adeo incaluerant, ut his merito diceretur: Vestra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). In carne siquidem commorantes, angelicam, ut ita dixerim, in terris vitam agebant. Fertur enim per beatum Marcum evangelistam, quem miserat apostolus Petrus a Roma Alexandriam ut Evangelium Christi illi regioni praedicaret, fuisse sic institutos. Num vero propterea caeteras in orbe toto Christi Ecclesias 121.0306B| longe aliter degentes, sua communione privarant, vel in suos ritus suamque consuetudinem transmutare gestiebant? Noverant enim unicuique non solum hominum, verum etiam Ecclesiae datam esse gratiam secundum mensuram donationis Christi; nec tamen isti, quia continentiam velut fundamentum quoddam primo consecrandam constituerant, nuptias condemnabant: nisi forte putandum apud eos episcopos atque presbyteros uxores duxisse, apud quos constat ipsos etiam laicos nuptiis abstinuisse. Sed neque prandebant omni Sabbato, quos constat usque ad vesperam continuata perduxisse jejunia; plurimosque illorum in tertia vel sexta die cibum corpori vix praebuisse.

Videant igitur Graecorum sapientes, vel certe principes, 121.0306C| quam juste reprehendant Romanos in Sabbato jejunantes. Ergo reprehendant et istos omni die jejunantes; reprehendant etiam totam hebdomadam jejunio continuantes. Quod quia stultum esse cernitur, ex hoc saltem velim vel imprudentiae, vel levitatis suae perspiciant errorem, et studeant potius virtutis imitatores existere, quam jejunantibus derogare. Non enim, ait Apostolus, regnum Dei est esca et potus, sed justitia et pietas (Rom. XIV, 17). Et Salvator diabolum non prandendo, sed jejunando vicit (Matth. IV). Nec suae consuetudinem religionis omnes Christi velint Ecclesias tenere; cum videant tam apostolorum temporibus, quam discipulorum eorum, diversas observationum institutiones fuisse; nec tamen fide diversos, licet observantia dispares exstiterint.

CAPUT II. Item de diversis Ecclesiae consuetudinibus. Jejunium quadragesimale diversimode olim celebratum, variorum ciborum usus. Ritus diversi. Quot olim apud Judaeos sectae. 121.0306D| Scribit Apostolus Thessalonicensibus: Vos enim, inquit, imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei 121.0307A| quae sunt in Judaea in Christo Jesu (I Thes. II, 14). Ista dicens ostendit etiam Ecclesias credentium de gentibus non ejusdem esse virtutis, verum diversi muneris, ac per hoc diversae quoque consuetudinis. Quod etiam beatus Hieronymus in Prologo epistolarum Pauli testatur, dicens: Non eas ordinem ut scriptae sunt, sed quemdam graduum tenere provectum; ut primum locum epistolae contineant, quae missae fuerant ad Ecclesias, quibus minor observantiae doctrina vel virtus inerat. Medium vero teneant, quae missae fuerant his quae jam ab initiis recesserant, necdum tamen perfectionis culmen obtinuerant. Ultimum vero, quae missae fuerant perfectionis gradum obtinentibus, quae tam scientiae quam virtutis eminentia praepollebant, ut infra se multos, supra se 121.0307B| vero nullos haberent. Quid enim in his monstratur, nisi quarum erat differentia in scientia et virtute Ecclesiarum, earum quoque non eadem esset consuetudo religionis. Siquidem longe aliter se gerebant qui Hierosolymis fuerant communiter viventes, et in flactione panis communicantes, et oratione perseverantes, nihil proprium possidentes: atque longe aliter, qui sua quae possederant retinentes, secundum gratiam sibi divinitus impertitam Evangelium Christi, vita, moribus, et fide commendabant. Inter quos plurimum extollit Apostolus Thessalonicenses, quibus donatum est ut eadem paterentur a contribulibus suis, quae passi sunt et hi qui Hierosolymis morabantur a Judaeis.

De varia quoque Ecclesiarum consuetudine Socrates 121.0307C| in Historia ecclesiastica (lib. V, cap. 21) sic loquitur: « Quid vero ex consuetudine quadam per provincias celebratur Pascha, hinc aestimo quod nulla religio easdem videatur servare solemnitates. Nam cum unius sint fidei, plurima tamen disponunt circa Pascha legitima; unde pauca dicenda sunt. Nam in ipsis jejuniis aliter apud alios invenis observari: Romani enim sex ante Pascha septimanas, praeter Dominicam, sub continuatione jejunant. Illyrici vero et tota Hellas, Alexandria quoque ante sex septimanas jejunant; eaque jejunia Quadragesimam vocant. Alii vero ante septem Paschae septimanas jejuniorum facere nascuntur initia. » Et post pauca: « Sed etiam ciborum abstinentiam non similem habent: nam alii omnino ab animatis observant: alii 121.0307D| animantium pisces solummodo comedunt; quidam cum piscibus vescuntur et volatilibus, dicentes haec secundum Moysen ex aqua habere substantiam; alii vero etiam caulibus et ovis abstinere noscuntur: quidam sicco tantum pane vescuntur; alii neque hoc: alii usque ad nonam jejunantes horam, sine discretione ciborum reficiuntur. Et innumerabiles consuetudines apud diversos inveniuntur. Et quia nulla lectio ex hoc invenitur antiqua, puto apostolos singulorum hoc reliquisse sententiae, ut unusquisque operetur non timore, non necessitate, quod bonum est. Sed etiam circa celebritatem collectarum quaedam diversitas invenitur. Nam dum per Ecclesias in universo terrarum orbe constitutas, die 121.0308A| Sabbatorum per singulas hebdomadas sacrificia celebrentur, hoc in Alexandria et Roma quadam prisca traditione non faciunt. Aegyptii vero Alexandriae vicini, et Thebaidis habitatores, Sabbato quidem collectas agunt, sed non sicut moris est sacramenta percipiunt: nam postquam fuerint epulati, et cibis omnibus adimpleti, circa vesperam oblatione facta communicant. Rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur, easque doctores interpretantur; et omnia fiunt praeter solemnem orationis morem. » Item infra: « In eadem Alexandria lectores, et psalmi pronuntiatores, indifferenter fiunt, sive catechumeni, sive jam Christiani, dum omnes Ecclesiae jam fideles in his ordinibus habere videantur. Ego quoque cognovi in Thessalia aliam 121.0308B| consuetudinem: dum quidam clericus ante clericatum legitime duxisset uxorem, quia cum ea mistus fuerit post clericatum, abdicatus est; dum in Oriente cuncti spontanea voluntate, et non aliqua necessitate, etiam episcopi semetipsos abstineant. Plurimi enim eorum etiam episcopatus tempore ex legitima uxore etiam filios habuerunt. Hoc quoque in Thessalia servari cognovi, quoniam apud eos in diebus Paschae tantummodo baptizatur; quapropter plurimi sine baptismate moriuntur. In Antiochia vero Syriae altare non ad Orientem Ecclesiae, sed magis ad Occidentem habent. In Hellada, Hierosolymis, et Thessalia ad tempus vespertinum orationes similes Novatianis Constantinopolim degentibus habent. In Caesarea Cappadociae, et Cypro, die Sabbati et Dominico 121.0308C| circa vesperam cum lucernariis episcopi atque presbyteri Scripturas interpretantur. In Alexandria presbyter non facit sermonem; et haec res initium accepit ex quo Arius Ecclesiam conturbavit. Romae Sabbata universa jejunant. In Caesarea Cappadociae eos qui post baptisma delinquunt, a communione suspendunt. Novatiani circa Phrygiam binubos non recipiunt. Constantinopolim vero, neque aperte recipiunt, neque palam removere noscuntur: in occidentalibus vero partibus aperte recipiunt. »

Longum fiet si cuncta voluerimus colligere, quae per Ecclesias toto orbe dispositas multiplex varietas observare dignoscitur, vel antiquitus observasse deprehenditur. Sed sufficiat ista breviter ex unius scriptoris historia collegisse, et hoc Graeci: quatenus 121.0308D| imperatores intelligant Graecorum quam injuste, quam imperite Romanos redarguant, quod suas consuetudines per omnia non observent. Cogant ergo universum Ecclesiarum Christi corpus toto orbe diffusum in suarum leges consuetudinum, et tum si valent Romanos dijudicent super suae varietate religionis, quod a Constantinopolitana diversi videantur haberi consuetudine. An certe doctiores sunt apostolis, aut ex antiquorum lectione possunt ostendere suam potiorem fore Romana consuetudinem? Historiographus siquidem illorum testatur, singulorum hoc reliquisse sententiae sanctos apostolos, ut unusquisque non timore, non necesitate, quod bonum est operetur; sed magis propriae voluntatis 121.0309A| judicio. Siquidem cum sint unius omnes fidei, diversa tamen disponunt tam circa Pascha legitima, quam circa jejuniorum observationes, aliis plures, aliis pauciores jejuniorum dies celebrantibus. Nec ipsa jejunia sua vel escarum, vel temporis similitudine, vel aequalitate frequentantibus, verum singulos vel provinciae suae, vel majorum consuetudine, vel corporum viribus, fore contentos. Collectas quoque, id est conventus populi, nec eodem tempore, nec uno more omnes tenent Ecclesiae: siquidem aliter Alexandrini et Romani; aliter Aegyptii atque Thebani eas celebrant: nam nec Romani nec Alexandrini die Sabbato conventus faciunt, quod facere comprobantur in universo Oriente Christi Ecclesiae, et Aegyptii quidem sive Thebaidae commorantes, 121.0309B| quanquam conventus, id est collectas, faciant die Sabbato, non tamen sacramenta corporis et sanguinis Christi accipiunt jejuni, sed ad vesperam post ciborum repletionem contra totius orbis consuetudinem. Addunt etiam suae consuetudini Alexandrini quartam et sextam feriam, quibus quidem conventus faciunt Scripturas sacras legentes, doctoribus eas interpretantibus, non tamen solemnem oblationis morem in his diebus agunt; nec tamen propter ista a caeteris orientalibus Ecclesiis excommunicantur, a quibus esse diversi videntur. Thessalia quoque cum diversae sit consuetudinis a caeteris orientalibus: nam post clericatus susceptionem, non patiuntur aliquem, sicut historiographus ille testatur, etiam propriam quam ante clericatum legitime duxerat, 121.0309C| cognoscere uxorem, quod si fecerit, ministerio privatur; cum per caeteras Orientis Ecclesias nullus hac lege constringatur, verum proprio relinquatur judicio suaeque voluntatis arbitrio, ut non solum reliqui gradus ecclesiastici, verum presbyteri et episcopi proprias quas ante ordinationem legitimas habuere uxores, si velint, retineant; non tamen liceat non habentibus ducere, nec prioribus defunctis secunda sortiri matrimonia. Nec tamen haec diversitas a communione quemquam segregat, cum consuetudo discernat. In baptismatis quoque tempore diversitatem Thessalonicensis Ecclesia gerit a caeteris; quandoquidem in Paschae tantummodo baptizat, cum duo sint tempora majorum auctoritate baptismati decreta, Paschae videlicet et Pentecostes.

121.0309D| Quid Antiochiae Syriae memorem, cui mos est altare non ad orientem Ecclesiae, sed magis ad occidentem habere? Constantinopolitanos idem historiographus refert, in recipiendo vel rejiciendo binubos non idem sentire, sed esse divisos, quibusdam sentientibus eorum receptionem, quibusdam dissentientibus ratum esse: cum occidentalis omnis Ecclesia sine contradictione palam recipiat; nec tamen sic inter se consuetudine divisi, communionis unitate separantur. Rogo, quae sit ista sapientia, vel sacrae zelus religionis, ut circa Romanos non patiantur 121.0310A| imperatores Graecorum, quod in toto sustinet orbe universalis Ecclesia, et velint a sua consuetudine nec Romanos, nec occidentales discrepare, quandoquidem Orientales multimoda separentur varietate. Haec ipsa Constantinopolis unius consuetudinis est more contenta?

Parum est de consuetudine credentium in Christum diversa dixisse, si non etiam Judaeorum quod non fuerit uniformis religionis observatio demonstremus. Quamvis enim uni Deo culturam debitam exhiberent, et Mosaicae legis praeceptis continerentur, circa tamen vivendi consuetudinem, morumque, regulas non uniformiter agebantur, sicut Josephus historiographus illorum his verbis commemorat (lib. XVIII, cap. 2, init.): « Judaeis, inquit, philosophiae 121.0310B| tres erant ab initio institutis patriis derelictae: Essenorum, Sadducaeorum, et tertia qua philosophabantur qui dicebantur Pharisaei. Pharisaei enim quotidianam conversationem exiguam habent, et prorsus abjectam; nihil mollitudini aut delicatudini penitus indulgentes, sed quaecunque judicio rationis oportere comperta sunt, illa sequuntur. Praepositis nullo modo reluctantur; majores natu competenti honore venerantur, ita ut nec contrarium quiddam aliquando respondeant. Fato geri omnia credunt; sed neque liberum arbitrium hominis auferunt. Judicium Dei futurum esse sentiunt; illic cunctos homines propria merita recepturos, tam eos qui secundum virtutem vixerint, quam illos qui nequitia depravati sunt. Animas autem immortales dicunt; 121.0310C| sed etiam in inferno congrua unicuique habitacula pro merito vel virtutis vel iniquitatis attribui, sicut unicuique viventi gerebatur studium: et alias quidem animas aeternis retrudi carceribus; alias autem facilitatem reviviscendi percipere. Et ob haec quidem populis acceptabiles, credibilesque consistunt. Quantumcunque item ad divinitatis culturam pertinent, orationum celebrationes, templorum constitutiones expositionibus suis facienda esse praedicant. Nam tantum studii eorum praelatum est testimonium, ut ad eos plurimae civitates, et maxima multitudo, cum studio grandi confluant, opinione adducti qua meliores caeteris aestimantur. Sadducaei autem animas mortales existimant, simulque cum corporibus interire; nullas vero alias observationes praeter legem 121.0310D| custodiunt: adversus doctores autem philosophiae suae certare et reniti gloriosum annumerant; sed ad paucos admodum doctrina pervenit, vel modus exercitationis. Primates autem apud eos dignitatibus honoribusque celebrantur. Esseni autem ad Deum cuncta redigunt. Immortalem animam dicunt: justitiam autem rem pretiosam, pro qua usque ad mortem pugnandum esse praedicant. In templo autem anathemata prohibent. Sacrificia vel hostias cum populo non celebrant, quod se plurimum ab eis putant munditia vel sanctitate differre et merito: se 121.0311A| a communi congregatione discernunt, in remotis sacrificia facientes; cultu vero morum atque conversatione optimi, ad colendam terram et exercendam omni studio intenti. Illud etiam habent dignum et valde mirabile, quod in aliis non invenias gentibus, tam Graecorum quam etiam barbarorum, quod omnes illis in medio opes sunt, et ab eis omnia communia possidentur: nihil amplius inter eos ditior fruitur, nihil pauperibus defraudatur, ac si nihil omnino possideatur. Sunt autem super quatuor millia hominum numero. Uxores non ducunt; neque servos habere festinant; aliud quippe iniquitatis, aliud seditionis opportunitatem aestimant. Isti ergo semotim apud semetipsos adjuvant, mutua sibi vicissitudine ministrantes. Susceptores autem redituum 121.0311B| promovent, curatoresque constituunt, qui cuncta quae terra profert in usus necessarios administrent. Sacerdotes autem optimos viros eligunt: cibus illis simplex est, habitus insumptuosus et mundus. » Describit adhuc Josephus iste (Ibid., in fine), quartam speciem philosophiae, quae penes Judaeos agebatur, cujus principem dicit Judam exstitisse, quam vel propter brevitatem omisimus, vel quia, noviter reperta, caeteris inferior habebatur.

Posuimus ista Judaeorum volentes ostendere circa Divinitatis quidem culturam, et Mosaicae legis observantiam, non dissimilem usum habuisse, parique studio ferbuisse; at vero moralitatis conversationem, et religionis habitum longe dissimilem tenuisse. Non quod illorum nostris temporibus approbemus religionem; 121.0311C| verum monstrare volentes quod in unius cultu Divinitatis cum similes exstitissent, habitu vero conversationis dissimiles, non tamen propterea se ab alterutra communione secernebant, sed in unitatis societatem manentes, patientissime tolerabant morum consuetudinem non omnium fore consimilem; scientes nihil fidei suae repugnare moralitatis diversitatem: quandoquidem de Deo, deque legis observantia praeceptorum eumdem haberent assensum. Et ecce Graecorum imperatores graviter ferunt Romanos non eodem quo illi more conversari, neque secundum suam consuetudinem, id est Graecorum, ingredi; cum ista nec apud Ecclesias Christi possint reperiri, nec apud Judaeos, penes quos ante praedicationem Evangelii Divinitatis cultus insignis habitus 121.0311D| est, fuerint observata. Qua de re convincitur non pietatis studio hujusmodi reprehensionem genuisse, sed livoris malitia, tumorisque jactantia. Veniendum jam ad singula quae videntur apposuisse, quibus dum videntur jactare vel sapientiam vel religionem, suam produnt insipientiam et irreligiositatem.

CAPUT III. Graeci Romanos culpant quod Sabbato jejunent. Quare Romani jejunant. Ad quid jejunium Sabbato observatur. Graecorum objectio. Responsio. Culpant Romanos et Occidentales quod Sabbato 121.0312A| jejunent; quandoquidem ipsi vel Orientales omni Sabbato prandeant, nescientes, ut credimus, quod non omnes Occidentales Ecclesiae hac consuetudine teneantur, sed Romana, vel aliae quaedam Occidentales Ecclesiae; siquidem major numerus Occidentalium in Sabbato non jejunat: nec tamen Romanos propterea jejunantes reprehendunt, vel a Romanis jejunantibus ipsi reprehenduntur. Noverunt enim ab Apostolo dictum: Qui manducat, non manducantem [non] spernat; et qui manducat, non manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Nec tamen omnes Orientales Ecclesiae Sabbato [non] jejunare deprehenduntur. Alexandrina namque cum Romana prisca jam traditione super jejunio Sabbati consentit. Etenim collectae non fiunt eo die Alexandriae, 121.0312B| sicuti nec Romae. Unde monstratur Alexandrinos Sabbato non prandere, sicut nec Romanos. In diebus enim collectarum et sacramenta moris est conficere atque percipere, et jejunia solvere; penes tamen Thebaidos et Aegyptios consuetudo est jejunium quidem Sabbato solvere, sacramenta vero Dominici corporis et sanguinis non nisi ad vesperam percipere post ciborum expletionem; nec tamen ex hoc ab aliis Ecclesiis redargui inveniuntur, licet nullam super hac re inveniant Ecclesiam cujus sequantur consuetudinem; utrum tamen et ab istis reprehensoribus novellis redarguantur, nescimus: scimus tamen Romanos ab apostolo Petro institutos, sicut antiquorum fert traditio, ut in Sabbato jejunent. Scribitur enim Petrum et Paulum apostolos contra 121.0312C| Simonem Magum dimicaturos die Sabbato jejunasse: hac de causa Romanis consuetudinem factam esse in omni Sabbato jejunandi.

« Super qua re, sicut scribit Eusebius historiographus in libello Vitae Silvestri Romani pontificis (lib. I, c. 8), Graeci convenerunt beatum Silvestrum, quaestionem agentes adversus Romanos de jejunio Sabbati; quibus haec respondit: Sufficere debere hoc ad auctoritatem nostri propositi, quod ita tenuisse apostolos priores cognovimus; tamen quia ratio flagitatur a vestra charitate, reddenda est. Si omnis Dominicus dies causa resurrectionis Domini tenetur, justum est ut omnis Sabbatorum dies causa sepulturae jejunii suscipiatur instantia, ut flentes cum apostolis de morte Domini Jesu Christi, gaudere cum 121.0312D| eis de resurrectione ejusdem mereantur. Sed dicebant Graeci unum esse Sabbatum sepulturae, in quo semel in anno jejunium est colendum. Quibus papa Silvester dicebat: Si omnis dies Dominicus resurrectionis esse creditur gloria decoratus, omnis qui eum antecedit dies sepulturae, est jejunio mancipandus, ut merito gaudeat de resurrectione, qui de morte ploraverit. Plorare autem compati dixerim, salvo eo quod passio Domini gaudii nostri sit summa. Accepta igitur Graeci ratione, quieverunt. »

Haec posuimus ut ostenderemus non novum esse 121.0313A| quod Romani Sabbato jejunant, nec leve quod apostolica firmatur auctoritate, et congrua satis ratione roboratur. Unde mirandum quae sit ista novis sapientibus prudentia, non acquiescere, quod sui probantur majores acquievisse. Ex quo namque princeps apostolorum Petrus et Paulus Romae docuerunt, et doctrinae suae veritatem proprii sanguinis effusione commendaverunt, consuetudo fuit Romanis, et quibusdam Occidentalibus omni Sabbato jejunare; nec tamen propterea cunctae per Orientem Ecclesiae, quae non ista consuetudine detinentur, Romanos sua communione judicarunt alienos, quamvis ipsi consuetudinem habeant omni Sabbato sicuti Dominica non jejunare.

Scribit ex hoc doctor Augustinus ad Casulanum 121.0313B| presbyterum (epist. 86, et ad Januarium epist. 118), inquirentem super eadem quaestione, respondens ita: « Sequitur Sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus illo die ab omnibus operibus suis. Hinc exorta est ista in Ecclesia vescendi varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis propter requiem significandum mallent relaxare jejunium; alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romana, et nonnullae Occidentis Ecclesiae. Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur, propter renovandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur ut etiam illi Sabbato jejunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum Sabbatis prandent; utrumque 121.0313C| videlicet significantes, et uno anniversario die luctum discipulorum, et caeteris Sabbatis quietis bonum. Duo quippe sunt quae justorum beatitudinem, et omnis miseriae finem sperari faciunt; mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est; de qua dicitur per prophetam: Plebs mea, intra cellaria tua, abscondere pusillum, donec transeat ira Domini (Isa. XXVI, 20). In resurrectione in homine toto, id est in carne et spiritu, perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore jejunii, sed potius refectionis hilaritate; excepto uno paschali Sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat jejunio prolixiore signandus. Sed quoniam non invenimus, ut jam supra 121.0313D| commemoravi, in evangelicis et apostolicis litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter praeceptum observanda esse jejunia; et ideo res quoque ista sicut aliae plurimae, quas enumerare difficile est, invenit in veste illius filiae Regis, hoc est Ecclesiae, varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis, parum ista curantibus, illa sollicitudinem gereret, utrum secundum morem nostrae civitatis sibi esset Sabbato jejunandum, an Ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac 121.0314A| cunctatione eam liberarem interrogavi hoc supra dictum hominem Dei. At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio? Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut Sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille secutus adjecit: Quando hic sum, non jejuno Sabbato, quando Romae sum, jejuno Sabbato: et ad quamcunque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum; hoc etiam nos secuti sumus. Sed quoniam contingit maxime in Africa, et una Ecclesia, vel unius regionis Ecclesiae, alios habeant Sabbato prandentes, alios jejunantes, mos eorum mihi sequendus videtur, 121.0314B| quibus eorumdem populorum congregatio regenda commissa est. »

Haec de jejunio Sabbati beatus Augustinus catholicus doctor sensit et scripsit, aestimans nullam graviorem hinc disceptationem fore tenendam, verum sequendam uniuscujusque Ecclesiae consuetudinem de jejunio Sabbati, vel pransione, quandoquidem et qui prandent in Sabbato, pietatis habere videntur causam, qua illud faciant: significant enim quoniam in illo die Deus requievit ab omnibus operibus suis; vel credentium requiem, qua requieturi sunt sancti in resurrectione, receptis corporibus aeterna cum Domino quiete fruituri. Similiter et illi qui jejunant, pietatis habent causam, quam sequantur; quoniam illa die propter mortem Christi discipuli 121.0314C| corporaliter contristati sunt, eorumque tristitiam imitari volentes, jejunant quidam in Sabbato fideles. Alii vero non jejunant, ut gaudium resurrectionis Dominicae prandentes, quod habuerunt apostoli visa Domini resurrectione, demonstrent. Siquidem ob imitationem tristitiae discipulorum cunctae per orbem Ecclesiae uno per annum Sabbato, quod sanctum praecedit Pascha, jejunant, licet aliis Sabbatis prandeant, sive non prandeant. At vero Romanis placuit id omni Sabbato jejunando memorari, quemadmodum omni Dominica resurrectionis Domini memoria cunctis ab Ecclesiis frequentatur.

Cum igitur pietatis causam habeant et jejunantes in Sabbato, et prandentes, cur id faciant, et nulla reperiantur praecepta Novi Testamenti, quibus id 121.0314D| vel praecipiatur, vel prohibeatur, non debet in Ecclesiis Christi gravior hinc discrepatio ulla fieri, sed in arbitrio uniuscujusque relinqui quid potius eligant, majorum tamen auctoritatem suorum sequentes, et suae consuetudinem Ecclesiae. Quod si considerassent Graecorum imperatores, nullam hinc movissent disceptationem, sed tenuissent hoc quod sui tenuere majores. Num merito quisquam debet judicari, quod pietatis causa jejunare videtur? sunt enim et alii dies quibus nonnullis Ecclesiis per singulas hebdomadas consuetudo est jejunandi, sicut quarta et sexta feria; et redditur causa cur hoc fiat, sicut ait beatus Augustinus, eo quod quarta feria congregati sunt principes Judaeorum, et consilium 121.0315A| inierunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Sexta vero feria eum crucifixere: de quibus sic loquitur (epist. 86): « Cur autem quarta et sexta feria maxime jejunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur; quod considerato Evangelio ipsa quarta Sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, concilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judaei. Intermisso autem uno die, cujus vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit ejus diei, quem vocamus quintam Sabbati: deinde traditus est ea nocte quae jam ad sextam Sabbati, qui dies passionis ejus manifestus est, pertinebat. Hic dies primus azymorum fuit, a vespera incipiens. Sed Matthaeus evangelista quintam Sabbati dicit fuisse primum diem azymorum, qua 121.0315B| ejus vespera consequente, futura erat coena Paschalis: qua coena azymum incipiebat et ovis immolatio manducari: ex quo colligitur quartam Sabbati fuisse quando ait Dominus (Matth. XXVI, 2 et seq.): Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Ac per hoc, jejunio dies ipse deputatus est: quia sicut evangelista sequitur et dicit: Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et concilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Intermisso autem uno die de quo dicit Evangelium: Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha (Ibid., 17). Hoc ergo die intermisso, passus est 121.0315C| Dominus, quod nullus ambigit Christianus, sexta Sabbati: quapropter et ipsa sexta recte jejunio deputatur. Jejunia quippe humilitatem significant; unde dictum est: Et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13). »

Haec beatus Augustinus de jejunio quartae sextaeque feriae scribit ad Casulanum presbyterum, ostendens cur fuerit institutum: nec tamen hoc jejunium, quod quarta sive sexta Sabbati celebratur, ab omnibus Ecclesiis vel Orientalibus vel Occidentalibus peragitur; sed a quibusdam quibus id placuit observare: nec tamen propterea qui jejunant his diebus reprehenduntur ab eis qui prandent, sed tenet unaquaeque Ecclesia morem quem a majoribus suis suscepit. Qua de re mirandum cur a Graecis 121.0315D| Romani redarguantur super jejunio Sabbati, cum non redarguantur ab eis vel Alexandrini quarta sextaque feria jejunantes, vel reliqui per Orientem Christiani: cum constet Constantinopolitanos quarta sive sexta Sabbati ut jejunent nulla lege vel consuetudine constringi.

In insula Britannica omni sexta Sabbati jejunatur, nec tamen excommunicantur ab eis, qui per Occidentem illo die non habent consuetudinem jejunandi. Scotorum natio, Hyberniam insulam inhabitans, consuetudinem habet per monasteria monachorum, seu canonicorum, vel quorumcunque 121.0316A| religiosorum, omni tempore praeter Dominicam, festosque dies, jejunare, nec nisi vel ad nonam vel ad vesperam corpori cibum indulgere: ad nonam quidem aestivis, ad vesperam vero diebus hyemalibus. Hacque consuetudine cum nulla destineatur Ecclesia vel Occidentalis, vel Orientalis, non tamen vel excommunicantur vel reprehenduntur taliter jejunantes ab eis qui minime sic jejunant.

Dictum est jam superius quantus jejunii fervor habuerit credentes in Alexandria cum primum coeperit illic Christiana religio. Nullus enim sibi sumebat ante solis occasum cibum; plures autem quarta, nonnulli sexta Sabbati cibum capiebant, non tam desiderabilem corpori, quam necessarium: et tamen praeter reliquorum morem credentium 121.0316B| jejunantes non excommunicabantur, vel redarguebantur ab eis, quibus jejunandi consuetudo non ista manebat. Et ecce redarguuntur Romani jejunantes in Sabbato vel propter memoriam sepulturae Dominicae, vel ob discipulorum de morte Domini tristitiam, vel quod principes apostolorum illo die jejunasse traduntur adversus Simonis praestigia fallaciamque pugnaturi, certe contra diabolum Neronisque vesaniam dimicaturi. Quintam quoque Sabbati nonnullis est consuetudo servare, ne in illo die jejunent, quemadmodum nec in Dominica.

Approbat hoc Eusebius, Caesariensis episcopus, in libro, quem de Gestis Silvestri papae composuit, ita dicens: « Et ait papa Silvester: Natalem calicis 121.0316C| similiter ut diem Dominicum solemnem habere debemus, in quo sacrificium Dominici corporis et divini sanguinis ab ipso Domino celebrationis sumpsit initium. Hac die in toto orbe sanctum chrisma conficitur: hac etiam die poenitentibus per indulgentiam subvenitur; discordes ad concordiam hac die redeunt, pacificantur irati; dant indulgentiam principes criminosis; servis malis indulgent domini; judices etiam latronibus parcunt, patescunt carceres in toto orbe. Hac die ad laetitiam festivitatis exeunt qui se clauserunt, propter austeritatem culparum flendo, quod ridendo forte, aut irascendo, aut aliis quibuslibet modis transgrediendo commisere. Haec et his similia multa dicente sancto Silvestro conquievit omnis contradictio, 121.0316D| quam Graeci Christianissimi et docti viri opposuisse memorati sunt, dicentes: Vere apostolica sedes hoc a Petro didicit, quod nulla potest ratione convinci. » Si de die Sabbati judicantur Romani quod jejunent in eo, cur non judicantur qui jejunant quinta Sabbati; aut cur moderni Graecorum suis majoribus doctiores existere malunt, ut quod illi receperunt, et dignis laudibus extulerunt, hoc isti reprehendere quaerant: non enim vel religiosiores, vel doctiores eis comprobantur; videant ne fortasse insolentiores reprehendantur. Cur enim per tot saecula quod cum pace Christiana observatum 121.0317A| est, nunc portari non potest, verum moliendo contradictiones in discordiae scandalum congeritur: an adeo imprudentiae tenebris sunt involuti, quo putent Ecclesias Christi insolentium reprehensione velle mutare, quod inconcusse per multa saecula servavere?

Melchiades, Romanae sedis apostolicus a Petro apostolo trigesimus tertius, de quinta Sabbati constituit, ut nulla ratione, Dominica, aut quinta feria jejunium quis de fidelibus ageret; quoniam eos dies pagani quasi sacro jejunio celebrabant. Et quamvis potior illa ratio videatur esse de diei Dominici pransione quam omnis tenet Ecclesia, quod in ea videlicet Christus a mortuis resurrexerit, et quod futuri saeculi requies per eam significatur: de quinta 121.0317B| quoque Sabbati, quam beatus Silvester cum Graecis disputans reddidit, non est tamen contemnendum quod Melchiades Romanus episcopus edocuit. Paganorum etenim jejunia destruere potius quam imitari debet Ecclesia catholica, quemadmodum festivitates eorum universas, in quibus potius daemonibus quam Deo vero noscitur deserviri. Et ideo convenienter definitum est illis diebus a Christianis non esse jejunandum, quibus pagani jejunare noscuntur; ne piae sanctimoniam religionis maculare videatur superstitio daemoniaci cultus. Attamen cum prima Sabbati sit omnibus Christianis generalis observantia, non jejunandi, quintam Sabbati non omnibus observare mos est, pluribus in eo die jejunantibus, maxime Quadragesima paschali; nec 121.0317C| tamen ob hoc ulla fit inter Ecclesias Christi disceptatio, servantibus singulis quam susceperunt a majoribus suis jejunandi vel prandendi consuetudinem. Hoc si vellent Graecorum principes attendere, non tam leviter reprehenderent Latinos sive Romanos Sabbato jejunantes, sed sua contenti consuetudine, mirarentur Reginam assistere Christo in vestitu deaurato, circumamictam varietate, nec certis regulis conarentur addici, de quo nullam habent tam Novi Testamenti quam Veteris auctoritatem.

CAPUT IV. Romani, quod Graecorum more Quadragesimam non observent, redarguuntur. Quam ob causam quadraginta dierum jejunium ante Pascha. Varie hebdomadarum numerus servatur. Quare nonnulli Occidentalium triginta sex dies jejunant. Quadragesimus dierum numerus explicatur. 121.0317D| Transeamus jam ad illud quod de Quadragesima paschali conantur redarguere, dicentes, quod non jejunemus sicut illi octo hebdomadas ante Pascha a carnium, et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu suo more non cessamus. Sic ista dicentes, tanquam hanc illorum consuetudinem omnes Orientales et Occidentales, praeter Romanos, Ecclesiae conservent: quandoquidem tam in Orientalibus quam in Occidentalibus Ecclesiis multa diversitas inveniatur, sicut jam superius ostensum est, aliis sex hebdomadibus, praeter Dominicam, Ecclesiis 121.0318A| ante Pascha jejunantibus; aliis ante sex septimanas; aliis ante septem Paschae septimanas jejunium inchoantibus: id est, quidam jejunium Paschale inchoant sexta hebdomada ante Pascha, nonnulli septima, plures octava; superaddunt etiam alii nonam.

Videant igitur isti reprehensores quos habeant vel comites vel imitatores. Denique cum Romanis non consonant, qui sex hebdomadas continenter ante Pascha praeter Dominicam jejunant; neque cum eis qui septima hebdomada jejunium inchoant: quandoquidem isti illa se dicunt hebdomada ab ovis et caseo continere, perfectam vero jejunii nondum observantiam suscepisse, quod faciunt illi qui septem hebdomadas jejunio Paschali dedicavere.

121.0318B| Dicunt etiam isti, quod octo hebdomadibus ante Pascha carnibus abstineant, jejunii sui non plenam, sed dimidiatam continentiam agentes; unde longe fiunt ab eis qui sic octava hebdomada jejunium inchoant, ut nihil de continentiae varietate permutent. Jam vero cum illis qui novem hebdomadibus jejunando Paschale tempus praeveniunt, nullam isti videntur habere communionem; quandoquidem in nona hebdomada nec ab ovis, nec a caseo, neque a carnibus se continere profiteantur. Ergo cum deprehendantur in observatione jejunii Paschalis non solum ab Occidentalibus, verum ab Orientalibus dissentire, dicant qua ratione reprehendant Romanos, et non reprehendi verentur ab aliis Ecclesiis, quibus 121.0318C| in Paschali jejunio non concordare videntur: aut certe proferant vel Veteris vel Novi Testamenti praecepta, vel auctoritatem, qua defendant suam consuetudinem, vel Romanam merito reprehendant. Quod cum facere nequeunt, doceat eos saltem consuetudo Ecclesiarum varia jejunandi, quod non ista fiat observantia de praeceptione quacunque divina, cujus necessitate jejunantes coerceantur: sed maneat in uniuscujusque proposito, seu voluntatis arbitrio, ut cum gaudio sancti Spiritus offerat Deo quod sibi rectum possibileque videtur, et non necessarium, sed fiat voluntarium bonum nostrum: nec tamen ut hoc in uniuscujusque sit singulariter electione, verum servanda est singulis Ecclesiis majorum auctoritas, et consuetudo; quatenus singuli custodiant quod 121.0318D| unaquaeque Ecclesia a suis accepit fundatoribus custodiendum. Nisi forte putandum quod Graeci sint in hoc praeponendi, quod hebdomada septima nec ova nec caseum comedant; quandoquidem longe praecelluntur ab eis qui coctum aliquid per totam Quadragesimam non comedunt; necnon ab eis qui solo pane vescuntur. Appareant etiam multum inferiores illis, qui nec hoc, sed herbarum tantummodo esu reficiuntur. Nec quoque penitus eis conferendi, qui per totam Quadragesimam vix semel aut bis in hebdomada cibum corpori largiuntur. Cessent igitur se superextollere, ne corruant; sed potius humilientur ut surgant, et potiorem esse cognoscant concordiam pacis, et dilectionis unitatem, quam jejuniorum observantiam. 121.0319A| Considerent quoque cur ista varietas ante Pascha jejunandi contigerit.

Denique tam evangelica quam legali docemur auctoritate, quadraginta dierum celebrandum fore jejunium: nam Salvator in Evangelio legitur quadraginta diebus et noctibus jejunium continuasse. In Veteri vero Testamento scribitur quod Moyses bis hunc dierum jejunando numerum compleverit; semel quidem antequam legis Decalogum, Domino tribuente, perceperit; secundo vero postquam populi transgressione provocatus, tabulas ad radices montis confregerit: duabus de causis iterum quadraginta dierum jejunium noctiumque continuans; una videlicet qua divinitatis offensam circa transgressores placabilem redderet; altera vero qua legem 121.0319B| rursus a Domino dignus percipere praestaretur. Elias quoque Jezabelis indignationem fugiens, quadraginta diebus et noctibus per solitudinem gradiens, usque dum ad montem Dei Oreb perveniret, jejunavit. Hinc factum est ut mos Ecclesiis inoleverit, quadraginta dierum continuatione jejunii.

Cum ergo hunc fere omnes numerum jejunando Christi Ecclesiae celebrare contendant, nec tamen in hebdomadarum numero simul omnes conveniant, dierum facit hoc variabilis vicissitudo. Constat enim apud homines quadragenarium observari numerum Paschalis jejunii, non tamen omnes singulis uniuscujusque hebdomadis diebus jejunare: quidam enim Dominica tantummodo prandent, alii nec sabbato, nec Dominica jejunant: reperiuntur nonnulli quinta 121.0319C| Sabbati jejunium solvere. Sed quia Dominica non jejunant, aliis vero per singulas hebdomadas diebus jejunant, quadragenarium numerum non adimplent; siquidem quatuor dies minus in numerum veniunt: unde fit, ut quadragenarium adimplere volentes, non sex tantum, verum septem hebdomadas ante Pascha jejunent, quamvis sex hebdomadae non quadraginta tantum, verum quadraginta duos dies contineant. Subtractis autem sex Dominicis de quadraginta duobus, supersunt triginta sex dies quibus jejunium celebratur; ut vero quadragenarius perficiatur quatuor dies hebdomada septima jejunatur. Hinc efficitur, ut hebdomadis septimae non sex, sed quatuor tantummodo dies jejunetur, qui triginta sex diebus superadditi quadragenarium perficiunt. 121.0319D| Qui vero nec sabbato, nec Dominica jejunant, et tamen ante Pascha quadragenariam implere gestiunt, necesse est ut octava hebdomada jejunium incipiant. Nam quinque tantum diebus per singulas septimanas jejunare comprobantur, et octies quini quadraginta perficiunt, qui quadragenarius octo septimanis lege praescripta perficitur. Huic vero numero, id est, duobus Dominicae et sabbato, quibus non jejunatur, qui quintam sabbati superaddere malunt, quadragesimam ante Pascha jejunare non possunt; nisi novem jejunium hebdomadae sortiantur: tribus enim ablatis de septem, Dominica videlicet, sabbato, et quinta sabbati, supersunt quatuor dies per singulas hebdomadas jejunii; et quaternarii novies 121.0320A| ducti triginta sex, non quadraginta implere noscuntur: et cum quadraginta jejunando dies non impleant, quadragesimam tamen implere se dicunt.

Hac de causa Graeci non habent quid Romanis objiciant super septimanarum disparilitate, quoniam quod illi in octo hebdomadibus faciunt, per singulas hebdomadas quinis non amplius diebus jejunantes, hoc tam Romana, quam Occidentalis Ecclesia, sex hebdomadibus perficere noscuntur; superadditis quatuor diebus hebdomadis septimae. Nam si octo hebdomadarum sex diebus Graeci jejunarent sicut faciunt Romani, vel omnes fere Latini, non in quadragesimam, sed multo amplius ante jejunarent: octies enim seni quadraginta octo perficiunt. Qua de re videant Graeci, si tot diebus ante Pascha jejunant, 121.0320B| quam sequantur auctoritatem. Nec Salvator enim, nec Elias, nec Moyses hunc jejunando numerum servavere. Quod si jejunii sui summam quadraginta diebus perficiunt, ut a Novo Veterique Testamento non discrepent, nihil quod redarguant in Occidentalibus reperiunt, quoniam tot diebus ante Pascha, quot et ipsi jejunant.

Quod si jejunium est humilitatis exsecutio, secundum illud quod Psalmista confitetur: Et humiliabam, inquiens, in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 16): plures quam Constantinopolitani tam Romani quam Occidentales hebdomadas jejunant: siquidem cantica solemnia videlicet Alleluia, seu martyrum solemnitates, novum ante Pascha septimanis Occidentalis Ecclesia nequaquam solemni more frequentat, 121.0320C| sed ab omni celebri glorificatione, quam per totius anni spatium frequentare consuevit, sese continet, ut tanto gloriosius in die Resurrectionis exsultet, quanto diutius semet humiliando sanctum Pascha praevenire curavit. Nam et filiis Israel Dominus per Moysem mandavit post vituli fabricationem ut ornatum suum deponerent, ut sciret Dominus quid eis faceret: non quod ignoraverit idololatriae culpa qua feriri poena debuerit, sed quod ex humilitatis afflictione praevaricator populus ostenderet quemadmodum reatum praevaricationis agnosceret, qualique satisfactione quod deliquerat expurgare maluisset. Quid ergo ornatum populi, quem deponere jubetur, accipere debemus, nisi laetitiae splendorem, quo laetari consueverat priusquam idololatriae 121.0320D| culpam contraxerit? Sic igitur vel Romana, vel Occidentalis Ecclesia, ornatum suum deponit semet humiliando, quando festa laetitiae vel hymnorum gaudia, quibus totius anni spatio consueverat exsultare, dimittit, et humilitatis habitum sumens, exsultationis gloriam deponit; quatenus humilitatis habitu faciem Domini praeveniens, Paschalia festa exsultationis gaudio suscipiat.

Non habent igitur Graecorum imperatores unde merito culpare queant vel Romanos vel Occidentales, si non tot hebdomadas ante Pascha quod illi jejunant, quoniam dierum numero quadraginta jejunando coaequantur. Quod sit jejunium humilitatem significat, et humilitas est depositio laetitiae, afflictionis 121.0321A| forma, moeroris habitus, jucunditatis remotio, jure quidem dicuntur Romani vel Latini Constantinopolitanis plus jejunare, quoniam novem hebdomadibus semet humiliando Pascha praeveniunt, licet illud sit praecipuum. Unde reprehensores Romanorum sese debent redarguere, si tamen disciplinae legibus cupiunt esse subjecti, quod consuetudo jejunandi ante sanctum Pascha cunctis Ecclesiis non sit uniformis, nec ulla divinorum mandatorum lege constringuntur ad ista; sed unicuique licitum sit Ecclesiae suorum sequi majorum consuetudinem. Quod si novissent, non tam procaces in reprehensione viderentur eorum maxime qui, quod exercent, apostolico quidem instituuntur magisterio, et rationis satis honestae consideratione.

121.0321B| Jejunant denique Romani sex ante Pascha septimanas continuatim, praeter Dominicam, qua jejunium solvunt. Unde si jejunantes triginta sex dies quatuor minus a quadraginta complere noscuntur; causa cur ita faciant pie considerare volentibus et honesta satis est, et in evidenti posita. Siquidem annus solaris trecentis sexaginta quinque diebus peragitur; horum dierum decimam si assumas, triginta sex dies habebis: jubemur autem laborum decimas nostrorum offerre Domino. Non igitur immerito decimas etiam dierum illi offerimus, ut qui totius anni spatio nobis viximus, anni decimas illi offerendo dierum, Domino vivamus; ut delicta quae per totum annum admisimus nobis vivendo, purgemus per hos Domino dies serviendo.

121.0321C| Sed quia perpauci sunt in Occidente qui non quadraginta dies ante Pascha jejunando compleant, hinc etiam causa reddenda est, qua factum est, ut quadraginta dierum numero sint contenti. Seposita igitur auctoritate vel evangelica vel legali, qua docemur evidenter quadraginta dies nos jejunio fore mancipandos: siquidem sunt decem praecepta legis quibus servire praecipimur, secundum instituta Veteris Testamenti, et quatuor Evangelia, quibus in novitatem vitae deducimur. Quater etenim deni quadragenarium perficiunt; et unusquisque Domino serviens ad perfectionis summam venisse cognoscitur, si legale Decalogum Evangelii perfectione suppleverit. Constat etiam homo quatuor, sicut mundus elementis. Et quoniam Decalogum legis per 121.0321D| multa transgredimur, necesse est ut quater decies nos affligendo delictorum veniam consequamur.

Haec igitur causa est cur placuerit Romanis seu Latinis jejunare quadraginta dies ante Pascha; quae cum religiosa, tum fore mystica comprobatur, sicut superius ostensum est. Est igitur et haec reprehensio jejunandi super hebdomadarum numerum ante Pascha et injusta, et nullo rationis pondere suffulta: quapropter pro nihilo ducenda, nisi quod charitas, quae omnia suffert, cogit respondere talibus, quae praeter rationem objecta deprehenduntur; quatenus cognita ratione, reprehendere non 121.0322A| audeant, quod honestatis jure religionisque decore observari cognoverint, et ad unitatis concordiam pacifici redeant, a qua deviasse stulta praesumptione non timuerant.

CAPUT V. De barbae seu capitis tonsione agitur. Jam videamus quod de barbae tonsione clericos culpare non tantum Romanorum, verum omnium Occidentalium Christi Ecclesiarum non verentur. Quae tam levis agnoscitur, ut nihil ei responderi merito decerneretur, ne forsitan talium levitati pares, vel certe leviores aestimentur qui nullam habenti rationem objecto respondere potius, quam contemnere delegere. Quid enim refert ad justitiae non tantum perfectionem, verum etiam inchoationem 121.0322B| barbae detonsio, vel conservatio? Dicant ergo redarguentes quid hinc vel in Novo vel in Veteri Testamento praeceptum reperiatur: et, ut plus inferam, quid in apostolorum scriptis, vel ecclesiasticorum constitutis magistrorum hinc esse determinatum insinuare possunt? Est enim istud, sicut et reliqua multa, singularum consuetudini derelictum Ecclesiarum, ut pro respectu majorum capitis comam, sive barbam, vel nutriant, vel tondeant. Aliis siquidem mos inest barbam seu caput tondere: nonnullis vero barbam quidem non tondere, caput vero crine totum nudare: nonnullis autem placet faciem pilis omnibus spoliare, verticem capitis capillorum tonsione detergere, relicta capillorum parte quae inter nudati verticis partes et tempora consistit. At 121.0322C| vero quidam barbam non attondent, caput vero ex parte tondent, et detonsum ex parte relinquunt. Est quidem iste clericorum habitus non uniformis cunctis ecclesiis, sed pro consuetudine majorum varius atque diversus; nec hinc aliquando inter ecclesias vel Occidentales, vel Orientales contentio nata est, sed tenuerunt singulae quod suis a majoribus suscepere; vel quod provinciarum usus potius approbavit.

Redarguit apostolus Paulus Corinthios quod viri quidem vel comam nutriebant, vel capita velabant; mulieres autem nec capita velabant, nec comam nutriebant. Quae consuetudo jure reprehenditur ab Apostolo; quoniam etsi Corinthiis videbatur probabilis, naturae tamen apparebat inconveniens. Et cur id 121.0322D| reprehenderit, causam evidenter ostendit, dicens: Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est (I Cor. XI, 7). Cur autem mulier debeat vel comam nutrire, vel caput velare, causam similiter edocet, dicens: Debet mulier potestatem habere super caput propter angelos (Ibid., 20). Hinc igitur considerent clerici qui barbam quidem nutrientes, at vero caput penitus capillis omni ex parte nudant, et vel vim frigoris vel caloris ferre non valentes, vel potius hujusmodi deturpationem habitus utcunque celare volentes, capita veste cooperiunt, an contra praeceptum apostolicum venire comprobentur. 121.0323A| Siquidem negare non possunt contra sententiam Pauli se facere dicentis: Omnis vir orans, vel prophetans velato capite, deturpat caput suum (Ibid., 4).

Non ista dicimus quo forsan talem consuetudinem reprehendere malimus: scimus enim et hujusmodi habitum humilitatis esse indicium; sed ut moneamus Graecorum imperatores e vicino habere quod possint vel redarguere, vel emendare; nec longe positos vel Romanos vel Latinos leviter reprehendant: qui si radant barbam, comam tamen nec nutriunt, nec caput vel prophetantes, vel orantes velant: licet habeant in sanctarum auctoritate Scripturarum unde suam consuetudinem optime defendant. Et in Veteri quidem Testamento Nazareis consuetudo 121.0323B| manebat, ut consecrationis tempus adimplentes caput et barbam raderent, et in ignem sacrificii ponerent: hoc significantes, quod non solum actus, verum etiam omnes cogitatus suos Domino consecrarent. Hinc Ezechieli prophetae sermo divinus loquitur: Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos; assumens eum, duces per caput tuum et barbam tuam (Ezech. V, 1). Fuerat enim sacerdos non extranei generis, sed de sacerdotali germine procreatus: unde secundum consuetudinem Nazaraeorum radere mandatur et caput et barbam. In apostolorum Actibus quoque scribitur, Priscam et Aquilam, Judaeos in Christum credentes, in Cenchris caput sibi totondisse: habebant enim votum, sicut consequenter Scriptura significat. Et in 121.0323C| Hierosolymis seniores apostolo Paulo loquuntur: Sunt nobis viri quatuor; votum habentes super se: his assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita, et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem (Act. XXI, 23, 24). Et paulo post: Tunc Paulus assumptis viris, postera die, purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis (Ibid., 26). Hunc morem sequentes clerici Romanorum, vel cunctarum fere per Occidentem Ecclesiarum, barbas radunt, et capita tondent, formam accipientes tam ab eis qui in Veteri Testamento Nazaraei dicebantur, quam ab eis qui in Novo Testamento talia fecisse leguntur. Sed non penitus capillis capita nudant, verum pro parte significantes 121.0323D| tali schemate tam regale decus, quam insigne sacerdotale. Siquidem regibus decus est proprium coronas in capite ferre; pontifices autem in templo thiaras vertice portabant: et thiara quidem hemisphaerii gerit similitudinem; corona vero circuli gerens figuram caput assolet ambire. Loquitur beatus Petrus apostolus credentibus: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Quod significare volentes clerici Romanorum, sive Latinorum, in verticis nudatione thiarae similitudinem 121.0324A| figurant, per quam sacerdotale decus insinuant Porro reliqua pars capillorum caput ambiens, neque tamen verticem contingens, speciem coronae repraesentat, qua regalis dignitas ostentatur. Sic utraque hac specie regale sacerdotium designatur.

Christus etiam rex et sacerdos exprimitur, propheta testificante: Dominus legifer noster, Dominus Rex noster (Isa. III, 22). Item: Reges eos in virga ferrea (Psal. II, 9). Quod autem sacerdos sit, Pater Filio testificatur, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Igitur sive Christi sacerdotium atque regale solium clerici Latinorum significare volentes, hujusmodi schema capite gestant: sive quod omnis Christiana natio regia simul atque sacerdotali dignitate praeemineat, 121.0324B| tali specie designant. In faciei vero denudatione cordis ostendunt puritatem, illud innuentes apostolicum, ubi ait: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur (II Cor. III, 18). Facies enim capitis faciem cordis insinuat: sicut enim caput arx est cordis, sic mens hoc loco, quae cor appellatur, animae culmen existit: debet enim facies cordis cogitationibus terrenis jugiter spoliari, qualiter puro sinceroque conspectu gloriam Domini possit speculari, et in eam per contemplationis gratiam transformari.

Beatus quoque Petrus apostolus, necnon et alii plures tam de numero apostolorum, quam etiam de Christi discipulorum, leguntur et barbas et capita rasisse. Siquidem hoc egisse Petrum ipsius 121.0324C| hodieque testantur imagines, quae tali schemate pictorum arte formantur. Nec propterea Graecorum veriti sunt reprehensionem vel Apostolus, vel reliqui Christi discipulorum, quibus non displicuit istiusmodi habitum sibi assumere. Et cum nec ante legem, nec post Evangelium hactenus quaestionem hanc aliquis intenderit, viderint cur Graecorum imperatores reprehendere moliantur, quod reprehensionis calumniae subjacere nequaquam merito possit. Si enim barbam tondere peccatum est aliquod, vel divinae legis ulla transgressio, dicant cur propheta Domino jubente barbam raserit; cur Nazaraeis iste mos exstiterit; cur denique apostoli hanc consuetudinem non exhorruerint. Sed huic oppositioni supersedeamus, quoniam nec rationis virtute nixam, 121.0324D| nec gravitatis eam aliqua dignitate suffultam conspicimus: et nisi minus prudentibus subrepi posse arbitraremur, nullam ex hoc fieri responsionis disputationis justius decerneretur.

CAPUT VI. Caelibatus clericorum propugnatur adversus Graecos. Caelibatus clericorum legibus ecclesiasticis asseritur. Nunc illud considerandum quod objiciunt Romanos nuptias damnare, quoniam presbyteris uxores 121.0325A| ducere non solum non consentiunt, verum penitus interdicunt. Quamvis in caeteris nimium superstitiosi videantur objectis, in isto tamen vel stupendi, vel dolendi plurimum videntur. Stupendi quidem, si tam sunt a sapientiae lumine remoti, quo non intelligant Romanos in hoc facto non solum non culpabiles apparere, verum etiam praedicabiles enitere. Nam continentiae bonum et castitatis insigne tam constat esse praeclarum, ut etiam gentilibus sit admirabile; et in omni ordine cum sit praedicabile, tum praecipue in sacerdotibus, ac reliquis sacri altaris ministris; quos cum reliquae virtutes faciunt illustres, illustriores tamen reddunt sanctimoniae splendor, et castitatis decus egregium. Dolendi vero sunt, si talia cum noverint, adversus conscientiam propriam 121.0325B| nitentes, reprehendere non verentur quod laudabile fore non ignorant. Timere namque debuissent quod per Isaiam loquitur Spiritus sanctus: Vae eis qui dicunt malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Isa. V, 20).

Quemadmodum ergo consequens esse decernunt, ut Romani damnare nuptias judicentur, si penes illos episcopi seu presbyteri matrimonia non sortiuntur: ergo si propterea nuptiarum damnatores habendi sunt, eidem sententiae subjacebunt Patres tam Veteris quam Novi Testamenti. Elias propheta, cujus ad imperium coelum reseratur et clauditur, quique ministerio angelico sustollitur ad coelos, non duxit uxorem. Jeremias vates in utero sanctificatus, virginitatis bonum, et castimoniae puritatem matrimonio 121.0325C| praetulit. Daniel, vir desideriorum appellatus, magis continentiam quam conjugalem copulam delegit. Nec tamen isti nuptias damnavere, quamvis nuptiarum foedera non habuerint. Salvator de virgine nasci maluit; ut sacrum conjugium approbaret, nuptiis interesse non renuit. Joannes amoris privilegium a Christo promeruit, quoniam plus Christi discipulatum, quam nuptias elegit. Petrus apostolus, antequam Christus eum in apostolatus dignitatem subrogaret, matrimonium non sprevit: apostolatus autem dignitate sublimatus, et in evangelicam praedicationem destinatus, etsi conjugem non repulit, opus tamen conjugale declinavit. Quod etiam caeteros apostolos fecisse non dubitandum. Attamen istos nemo sanus dicet damnasse conjugia, licet continentiae 121.0325D| sanctimoniam fuerint amplexati.

Porro Romani quemadmodum culpantur nuptiarum foedera damnare, quandoquidem apud eos nuptiae celebrentur, et ex legitimo matrimonio filii procreentur? Scribit beatus apostolus Paulus Corinthiis, dicens: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unuquisque habet proprium donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7). Unde vero dicebat quod vellet omnes homines esse sicut seipsum, paulo superius aperit, ubi conjugatis praecepta sanxit invicem sibi quemadmodum deservirent, sui corporis potestatem tam vir quam femina non habendo, sed ex alterius permissione servando. Unde in conclusione sic intulit: Hoc autem, inquiens, 121.0326A| dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid., 6). Cui protinus subjecit: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, et reliqua. Quibus manifeste significat se caelibem esse, nec uxoris copula detineri. Hinc alibi scribit: An non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi (Ibid. IX, 5)? In qua re socium sibi Barnabam fore non abnegat, dicens: An ego et Barnabas hanc potestatem non habemus (Ibid., 6)? Et tamen ista cum beatus Apostolus de se profiteatur, nequaquam nuptias condemnat, de quibus et praecepta conjugatis dedit, et incontinentes hortatur, ut si se non continent, nubant. Adeo namque tam Salvator quam beatus Paulus matrimonii pacta non reprobant, ut statuant uxorem a viro non discedere, nec virum uxorem relinquere, 121.0326B| nisi causa fornicationis: quod si discesserint, innuptos manere.

Attamen continentiam persuadere desiderans Paulus, sic eisdem Corinthiis scribit: Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est, reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29-31). Qui superius incontinentibus nubendi licentiam dederat, tanquam infirmis salutis remedium porrigens dicit, Melius est enim nubere quam uri (Ibid., 9). Nunc praecipit frena luxuriae cum propria quoque uxore cohibere. Quid est enim aliud quod dicit: Qui habent 121.0326C| uxores, tanquam non habentes sint, nisi dicere, libidinis lasciviam a propriis etiam uxoribus reprimere, et amori magis filiorum, quam carnis desiderio serviendum? Propter quod dixerat superius: Bonum est homini mulierem non tangere (Ibid., 1). Sed quoniam haec virtus non omnibus adest, propterea dico, Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Ibid., 2). Quod hoc loco infirmitati conceditur, posterius resecare gestiens, ait: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Monens non semper infirmitati deserviendum, verum castimoniae sanctitati consuescendum; quoniam praeterit figura hujus mundi. Figura fuit mundi carnalem posteritatem quaerere, et filiorum progenie gaudere, turbaque propinquorum 121.0326D| exsultare: at vero quoniam mundus in extremo positus finem praestolatur; et, ut ait beatus Joannes, Novissima hora est (I Joan. II, 18); non carnalis propago sed spiritualis magis debet appeti successio: Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed Christo qui pro eis mortuus est, et resurrexit (I Cor. V, 15). Propterea dicit flentes fieri debere tanquam non flentes, ut hujus mundi ruinam atque tribulationes aeternorum spe gaudiorum consolentur. Similiter gaudentes in saecularibus temporaliter commodis, fiant tanquam non gaudentes; ut temporalis boni gaudia contemnentes propter sui fragilitatem, atque permutationem, de aeternis potius gaudeant et exsultent; quatenus gaudia perennia 121.0327A| consequi praevaleant. Similiter ementes non hic possidere concupiscant, sed possessionem suam in coelestibus esse desiderent, cum Psalmista loquentes: Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. XII, 25)? Sic qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur, ut in transitu sit eis, non in desiderio; et in via, non in patria; et tanquam ex latere respiciatur, non ut amore tenendi, sive fruendi, possideatur. Et propterea consequenter ait: Volo autem vos sine sollicitudine esse: qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est: et mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem 121.0327B| nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 32-34).

Videant itaque Graecorum principes, Romanos redarguere nitentes super continentia sacerdotum, ministros altaris in qua sorte constituere disponant; an eos velint esse sine sollicitudine, quod vult Apostolus, an certe sollicitudinibus implicari mundi, quod non optat Apostolus. Si enim sine uxore sunt, a sollicitudine mundi liberi, eorum sollicitudinem gerunt quae sunt Domini, quaerentes omni tempore Deo complacere; apostolicum illud meditantes: Omnia quaecunque facitis, in nomine Domini semper facite (Coloss. III, 17). Si vero cum uxore degerent, necesse est mundi sollicitudinibus eos implicari, et quaerere jam quomodo placeant uxori, non Deo: et 121.0327C| hujusmodi quicunque sunt, divisi sunt, quoniam inter amorem uxoris, amoremque Dei medii consistunt, non valentes dicere cum Propheta: Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam (Psal. CXVIII, 57). Neque cum beato Jeremia, qui ait: Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea praestolabor eum (Thren. III, 24). Dicit Apostolus: Mulier innupta, et virgo cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). An igitur decet Domini sacerdotes, et altaris ministros, mulieribus innuptis et virginibus esse inferiores, ut illis cogitantibus quae sunt Domini, sanctimoniam tam corpore quam spiritu conservando, isti cogitent quae sunt mundi, sanctitatem corporis et spiritus respuendo? Utriusque namque sanctimonia privantur, qui 121.0327D| cogitationem habent eorum quae sunt mundi, placere uxori gestientes; quoniam, sicut dicit Apostolus: Quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (Ibid.). Ait Salvator duobus dominis neminem posse servire (Matth. VI, 24). Ergo vel episcopi, vel praesbyteri, cogitantes debitum solvere uxori, cogitare nequeunt servitutis debitum Domino solvendae. Et cum clerici dicuntur quia sint Domini sors (sic enim nomen ipsum sonare deprehenditur) et eorum portio non alia sit, quam Dominus; sacerdotes uxori servientes, et ea quae sunt mundi cogitantes, sortem Domini, qua specialiter ei cohaerere debuerant, respuere; nec jam eorum possessio solus est Dominus; quoniam mundo per meditationis assiduitatem 121.0328A| cohaerendo, Domino cohaerere nequeunt. Mens namque cogitationibus suis mundum amplexans, et mundo inhaerens, Dominum complexari, et illi inhaerere nullo modo praevalet.

Propter quod mirandi Graecorum principes, quod reprehendere studeant Domini sacerdotes a complexu mulierum longe se facientes, ut nulla necessitate destineantur a mundo, sed mundum respuentes, liberi possint jugiter inhaerere Christo. Quantum vero conjugale vinculum conferat impedimenti Dominum jugiter obsecrandi, beatus Paulus insinuat, cum consequenter dicit: Porro ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi (I Cor. VII, 35). Liquido 121.0328B| namque dicens ista, demonstrat uxori servientes facultatem nequaquam habere jugiter Dominum obsecrandi, verum ad tempus, tantummodo. Videant igitur isti nuptiarum censores, quales habere velint sacerdotes; utrum eos qui sanctimoniae servantes puritatem, facultatem habent sine impedimento Dominum obsecrandi, sancti manentes, in sanctis jugiter habitantes, mundum spernentes, coelestia contemplantes; vel eos certe qui conjugalibus addicti vinculis, nec in sanctis continuo valentes habitare, nec mundum spernere, nec omni tempore Dominum pro sibi subjecta plebe deprecari, quamque sit istorum intellectus ab apostolico sensu longissime remotus. Ille continentiam persuadet, isti sacerdotum sanctimoniam (sine qua nemo videbit Deum) nuptiarum 121.0328C| condemnationem interpretantur; obliti quod ait Apostolus: Hoc ad utilitatem, inquiens, vestram dico, continentiam persuadens. Mox autem infirmitati consulens, inquit: Non ut laqueum vobis injiciam. Ostendit enim quid desideret: sed considerat quod unusquisque proprium habeat donum a Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Rursus ad id quod potius est exhortans, subjungit: Sed ad id quod honestum est; subauditur, vos invitans. Honestatem, talia dicens, continentiae praeponit nuptiis: non quidem quo nuptias condemnet, sed evidenter praedicat quod nuptiae quidem bonae sunt, sed melior est continentia vidualis; supereminet autem integritas virginalis.

Non sunt igitur reprehendendi vel Romani vel 121.0328D| Latini, si vel episcopos, vel sacerdotes a maritali toro suspendunt; quoniam nec Apostolus habetur dignus reprehensione, qui castimoniam persuadens, conjugii foedus hortatur non agere, quatenus facultas jugis maneat fidelibus Dominum deprecandi. Etenim qui Dominici corporis et sanguinis omni tempore debent sacramenta contingere, quemadmodum valent conjugio deservire? David namque ad Abimelech sacerdotem veniens, non antea meruit panes sacros contingere, quam se puerosque suos a mulierum tactu tertia jam die diceret purificatos. Et quis ignorat corporis et sanguinis Christi mysterium fore longe sublimius panibus, qui per singula Sabbata proponebantur super mensam in templo? Et si minime 121.0329A| licebat eos contingere qui non sanctificari fuissent a mulieribus, quemadmodum expediat sacra contingere Dominica mulieribus deservientes, et conjugali toro mancipatos? Quod mysterium Thessalonicensis Ecclesia diligenter examinans, clericos ante clericatum legitime ductas uxores si cognovissent, deponendos fore censuerunt. Unde mirandum Graecorum principes in Romanis redarguere, quod in Thessalonicensibus patienter concedunt. Quod si moderno tempore suae fortassis superstitioni praebuere consensum, quolibet modo teneant persuasos, noverint tamen majorum talem suorum exstitisse consuetudinem.

Sed veniamus ad ecclesiastica tandem decreta, quo cognoscamus quid decernere super his maluerint. 121.0329B| In Nicaeno concilio sub Constantino imperatore primo per trecentos octodecim episcopos sic decernitur (can. 3, ex vers. Dionysii Exigui): « Interdixit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem; nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. » Audiant haec Constantinopoleos imperatores, et judicent, an debeant isti gradus, super quibus hoc capitulo decernitur, matrimonia sortiri, quibus non licet mulieribus cohabitare, nisi solummodo personis illis quas nulla suspicio possit commaculare. Nam quisquis uxorem duxerit, non potest praeter uxorem alias etiam mulieres in domo non habere, quibus uxoria 121.0329C| necessitas, et cura domestica suppleatur. Ubi vero cunctarum interdicitur subintroductio feminarum, praeter omnino personas quae careant omni suspicione, manifestum est quod interdicatur etiam uxoria pariter copula, quae nullo modo potest fieri sine reliquarum accessione feminarum.

In concilio Neocaesariensi sic statuitur ( can. 1, ex ejusdem versione): « Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. » Quod hi canones decernunt, hactenus et Ecclesia Romana et omnes Occidentales servare studuerunt, scientes cunctis esse servandum quod patet esse religiosum, et divinis cultoribus dignum. Videant Graeci, si quod statutum 121.0329D| est tenere contendunt; quod si faciunt, frustra Romanos redarguunt, quos sibi pares in ecclesiasticis servandis conciliis omnino perspiciunt. Quod si constitutum hoc licenter praevaricantur, ecclesiasticarum constitutionum rei deprehenduntur: et dum in Oriente fuerit hoc constitutum, et nimirum servetur ab Orientalibus, quod pro Ecclesiae disciplina probatur esse sancitum, mirum cur in Occidentalibus culpare nituntur, quod apud Orientales servare non dubitant. Quod si leges ecclesiasticas ignorant, quis nescit fore merito contemnendos, quos non sapientiae gravitas, sed ignorantiae levitas ad loquendum propellit?

121.0330A| In concilio Carthaginensi (conc. Afric., an. 424, can. 37): « Praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur, placuit episcopos, et presbyteros, et diaconos secundum priora statuta, etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. » Praesenti capitulo non solum praefati gradus uxores ducere prohibentur, verum a propriis, quas priusquam ordinarentur habuere, continere praecipiuntur: quod si non fecerint, deponi jubentur. Consentitur in hoc decreto tam Nicaeno quam Neocaesariensi concilio: nam utrumque praecipit presbyteros ab uxoribus arceri. Qua de re videant imperiales reprehensiones, qualiter justum sit contra decreta majorum presbyteros uxores ducere, 121.0330B| quibus inhibetur propriis, quas ante ordinationem duxerant, abstinere. Quas leges si servare maluerint, cognoscant quod injuste Romanos redarguant: quod si noluerint, etiam cum Romanis totius Africae provinciales episcopos reprehendant, et cum his etiam suos Orientales, qui constituta majorum servantes, episcopos, presbyteros, et diaconos vivere continenter omnino decernunt, nisi suorum delegerint forte decretorum transgressores.

In libro Constitutionum Justini imperatoris ita decernitur capitulo vigesimo quarto: « Oportet autem eum qui episcopus fit, neque uxorem habere, neque concubinam, neque liberos, seu legibus incognitos. Et si quis contra haec fecerit, et is qui factus est, et is qui eum fecit, episcopatus expellatur honore. » Videant 121.0330C| nunc Graecorum imperatores, qui Romanos damnare nuptias calumniantur, eo quod non episcopos, non presbyteros, non diaconos, uxores ducere concedunt, quo in loco velint habere suas leges, id est, a suis majoribus institutas. Ecce Justinus Romanorum imperator legibus decrevit eum qui episcopus futurus sit, neque uxorem habere, neque concubinam: vos autem e contrario constituitis ut tam episcopi quam presbyteri matrimonii jura sortiantur. Leges a majoribus vestris constitutae, qui hoc fecerint, gradus sui praecipiunt honore privare; vos autem illos, qui non fecerint, culpatis nuptias condemnare, nec in vestram eos vultis recipere communionem. Apparet igitur tam ecclesiasticis legibus, quam vestris sanctionibus vos repugnare: quapropter duplicis reatus 121.0330D| vos culpa constringitis, veluti transgressores tam divini et humani juris, quam ecclesiasticae constitutionis (Justinian., ubi supra, novell. 123, cap. 29). « Presbyteris autem et diaconis, et aliis in clero scriptis, non habentibus uxores secundum divinas regulas, interdicimus et nos mulierem habere in sua domo, excepta matre, et filia, et sorore, et aliis personis quae omnem querelam effugiunt. Si quis autem adversus istam observationem mulierem in sua domo habuerit, quae potest suspicionem inferre turpitudinis, et ille a clericis suis audierit, quod cum tali muliere non debeat habitare, et noluerit eam sua domo repellere; vel accusatore emergente 121.0331A| probatus fuerit inhoneste cum tali muliere versari; tunc episcopus secundum ecclesiasticos canones clero eum repellat, curiae civitatis cujus clericus est tradendum. » Superior lex specialiter super episcopi persona decreverat, licet pariter presbyterorum, diaconorumque personas comprehenderit. Quod enim episcopo non conceditur, ministris consequenter altaris, et mysteria Dominici corporis et sanguinis contrectantibus, pariter interdicitur. Quod si non illic ad liquidum de presbyterorum diaconorumque causa decernitur, praesens sanctio dubietatis omnem caliginem removere cognoscitur, interdicens manifesto non solum presbyteris, et diaconibus, sed etiam subdiaconis, et aliis quibuscunque in clero matrimonium interdicitur, ut in sua domo praeter 121.0331B| matrem, et eas personas quae suspicione turpitudinis careant, habitare nullo modo permittant; praevaricatores autem, si convicti fuerint, clero depelli decernit, et ad ignominiae poenam tales curiae mancipandos esse jubet officiis.

Non credimus quod Ecclesiae Graecorum talia de presbyterorum connubiis sentiant, qualia Constantinopolitani principes sentire comprobantur. Absit igitur ut adversus ecclesiastica constituta venire praesumant, et ea reprehendere conentur, quae constat ab Ecclesiis servata, et jure perpetuo custodita. Quod si potestates saeculi sua praesumptione talia redarguunt, qualia prohibent et condemnant et ecclesiasticae leges et humanae, mirum cur non animadvertunt quod eorum sanctionem non solum Occidentalis 121.0331C| Ecclesia condemnet, verum etiam Orientalis non recipiat, nisi fortassis tyrannidis crudelitate fatigata quaedam pars in Oriente susceptura sit: sed terrere debet eos sententia Domini dicentis: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Verum fixa stat sententia Salvatoris loquentis ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth., XVI, 18).

Item in eodem libro (Ibid., in fine ejusdem cap.): « Nullus episcopus cum muliere penitus habitet: sin autem probatus fuerit hoc non observasse, episcopatus honore dejiciatur; quia ipse se indignum sacerdotio ostendit. » Dicant igitur gloriosi principes 121.0331D| Graecorum qua praesumptionis audacia freti contra constituta majorum, contra leges Ecclesiae, contra consuetudinem hactenus observatam venire non verentur, Romanos atque Latinos reprehendentes, quod episcopis, presbyteris, levitis, atque subdiaconis, uxores ducere non concedunt. Ecce enim imperialibus coarguuntur legibus, quae cum pro Romanis atque Latinis sanciant, eos qui contraveniunt procul dubio condemnant. In Veteri Testamento tabernaculo, sive templo deservientes Levitae, sive presbyteri, uxoribus non appropinquabant, nec sancta vel ingredi vel contingere praesumebant, nisi sanctificarentur: et vos dicitis quia sacerdotes, quibus officium est corporis et sanguinis Domini mysterium 121.0332A| quotidie celebrare, nec a sacris aliquando recedere, quod uxores ducere debeant, nec inter laicos et sacri altaris ministros ullam differentiam consistere. Quod si requiratur a vobis unde nata fuerit opinio talis, non aliam procul dubio monstrare potestis auctoritatem, quam imperitiam atque jactantiam, de quibus levitatis nasci solet audacia.

CAPUT VII. Confirmationis sacramentum a presbyteris conferri posse contendunt Graeci. Hos refellit auctor.--Qui differt sacerdos ab episcopo. Nunc ad illud veniamus quod objicitur, quia penes Romanos baptizatorum frontes presbyteri chrismate non liniunt. Quod objectum, sicut et reliqua, magis levitate quam ratione propositum est: siquidem Ecclesiae 121.0332B| suae consuetudinem sequentes ista proponunt, non aliquam divinae legis auctoritatem. Quamvis ut hoc fiat et apud Romanos, et apud Occidentales omnes, tam ex Evangelio, quam ex apostolorum Actis esse constat assumptum.

Constat namque Spiritus sancti gratiam per unctionem frontis ex chrismate ab episcopis donari, quod nulli praeter episcopos esse concessum evangelica testatur auctoritas. Resurgens etenim Dominus, et discipulis apparens, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22). Ergo si remissio peccatorum per Spiritum sanctum contribuitur, et hoc munus apostolis specialiter constat esse donatum; jure solis 121.0332C| episcopis haec gratia reservatur, quos in Ecclesia constat apostolorum successionem, et ministerium sortitos. Moysen quoque legimus in Exodo Aaron et filios ejus in sacerdotale ministerium chrismate sancto perunxisse. Deinde reges et sacerdotes oleo sancto perunctos in Veteri Testamento per pontifices exstitisse; quos constat gessisse figuram veri regis atque Pontificis Domini nostri Jesu Christi; cui Psalmista praecinit, dicens: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8).

Constat autem omnem Ecclesiam corpus esse Christi, etenim, videlicet regis et Sacerdotis, unde omnes Christiani genus sumus sacerdotale et regale; propter quod post lavacrum ungimur, ut Christi nomine censeamur; et non nisi per pontifices, a quibus 121.0332D| reges et sacerdotes ungebantur in lege. In Actis habes etiam apostolorum, quia: Cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. (Act. VIII, 14 et seq.) Vide quia primum baptizati fuerant in nomine sanctae Trinitatis, quod est in nomine Domini Jesu; siquidem totius Trinitatis invocatio in nomine Domini Jesu continetur. Nec tamen adhuc acceperant Spiritum sanctum. Postea vero manus imponentibus super 121.0333A| eos apostolis, acceperunt Spiritum sanctum. Quae forma servatur hodieque in Ecclesia, ut baptizentur quidem fideles per presbyteros, gratia vero Spiritus sancti per impositionem manuum tribuatur ab episcopis: quod tunc fit, quando frontes baptizatorum chrismate sancto liniuntur ab episcopis.

Item in eisdem Actis: Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, et Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens in 121.0333B| eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Jesum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit super eos Spiritus sanctus; et loquebantur linguis, et prophetabant (Act. XIX, 1 et seq.). Et hic vides quia Paulus non baptizaverit eos, sed jusserit baptizari. Baptizatis autem manus Paulus imposuit; et ita demum venit super eos Spiritus sanctus. Docemur igitur baptismi gratiam per presbyteros posse contribui, donum vero Spiritus sancti, quod tribuitur per manuum impositionem, quando frontes baptizatorum chrismate sancto liniuntur, non nisi per episcopos posse promereri.

Et revera inter sacerdotes et episcopos differentia non parva consistit. Sacerdotes namque, sicut reliqui 121.0333C| gradus ecclesiastici, per episcoporum ministerium consecrantur; at episcopi non a sacerdotibus benedicuntur. Ipsi quoque sanctum chrisma sanctificant, et oleum consecrant: omnisque gradus ecclesiasticus illorum dispositione peragitur. Quod considerantes ecclesiastici viri, statuerunt ut frontes baptizatorum non a presbyteris, sed ab episcopis chrismate sancto linirentur. Sicut de sancto Silvestro in Gestis apostolicis legitur (Lib. Pontificalis Damasi papae), ubi sic scriptum invenitur: « Hic constituit ut chrisma ab episcopo efficiatur; et privilegium sit episcopis, ut baptizatos chrismate sancto consignent, propter haereticam insimulationem. » Hinc etiam Innocentius papa in suis Decretalibus hoc modo decernit (epist. 1, cap. 3). « De consignandis 121.0333D| infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. » Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum sanctum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, seu praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum paracletum. Hinc omnes Occidentales 121.0334A| episcopi, majorum sequentes institutionem, sumpsere consuetudinem ut frontes baptizatorum chrismate liniendi non presbyteris concedant, sed privilegium sibi reservent: non autem ipsum chrisma (quod mentiuntur Graeci) de fonte conficiunt, sed ex succo balsami, vel olivae liquore: quod fit non solum a Graecis, verum ab universis Christi Ecclesiis.

CAPUT VIII. Romano pontifici patriarcham CP. praeferre conabantur imperatores Graeci. Ecclesia Romana omnes alias dignitate praecellit. Sed criminantur istud falso, sicut et de agni consecratione; necnon quod arguunt, levitas episcopos fieri, presbyterii gradu non prius accepto; 121.0334B| non reputantes quod in caeteris sibi demant auctoritatem fidei, quandoquidem in istis tam evidenter mentiuntur: non verentes quod Spiritus sanctus loquitur: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V, 7). Et, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ibid.). Et in Salomone: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Quod autem redarguunt levitam episcopum consecrari, cur non contra se dictum advertunt, qui de laicis subito tonsis faciunt episcopos, contra regulas ecclesiasticas, et imperialia decreta? Siquidem prohibet Apostolus (I Tim. III, 6) neophytum episcopum fieri. Justinus quoque imperator in ecclesiasticis constitutionibus (novella 6, cap. 1, sub init.), ita decernit: « Neque ex laico statim ad episcopatum ascendere licet: neque 121.0334C| clericatus honorem simul habuisse sufficit. Oportet autem eum qui episcopus fit neque uxorem habere, neque concubinam, neque liberos, neque nepotes seu legitimos, seu legibus incognitos. Et si quis contra haec fecerit, et is qui factus est, et is qui eum fecit, episcopatus expellatur honore. Nec liceat pecuniae datione episcopum fieri. Esse autem oportet eum qui episcopus fit vel monachum, vel clericum: ita tamen ut non minus sex mensibus appareat eum in clericatu fuisse, » etc. Videmus non solum ecclesiasticis, verum etiam imperialibus obviari constitutionibus, ut ex laico statim ad episcopatus honorem aliquis assumatur, cum debeat prius in Ecclesia probari, et secundum ecclesiastica constituta doceri; quatenus via regia per graduum successionem conscendens, dignus 121.0334D| inveniatur summi culminis apicem obtinere. Verum Graecorum imperatores, tam divina quam humana jura transgredientes, faciunt sibi de laicis subito tonsis episcopos, et eos qui nondum minimi gradus honorem digni percipere fuerant, summi culminis vertice sustollunt: et talia gerentes non verentur Christi Ecclesiam calumniari, falsa pro veris loquentes, pro nihilo ducentes quod Salvator ait in Evangelio: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Ut poena mortis in eos vindicet, et fluctibus perditionis absorbeantur, quos charitas timori sancto non fecit esse subjectos.

121.0335A| Sed unde talis innata sit praesumptio, ut Romanam non vereantur Ecclesiam falsis oppetere criminationibus? Nimirum inde, quod sui mensuram ignorantes status, ambiunt sibi vindicare principatum, quem nec Christus eis, nec apostoli, nec Ecclesiarum magistri, nec ulla consuetudo contribuit, sed illius imitatores effecti, qui dicebat in corde suo: Ascendam super altitudinem nubium, et super sidera coeli exaltabo solium meum: ponam super altitudinem montium, et in lateribus Aquilonis sedem meam. Ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13, 14). Quid enim isti Graecorum principes aliud altitudine cordis sui dicunt, qui Ecclesiae sibi principatum usurpant, et apostolorum sublimitatem (quos Isaias propheta nubes volantes appellat) sibi vindicant: cupientes solium suae 121.0335B| dignitatis super astra coeli componere, id est omni sanctorum coetui praeferre, et patriarcharum venerationem usurpare; quatenus omni Ecclesia sibi subjecta Christo similes efficiantur: cum nulla majorum auctoritas hoc eis contribuat, nec ecclesiastica jura concedant, verum nec humanae leges ascribant? Quae cuncta sibi vindicare velle potissimum comprobant, quod patriarcham Constantinopolitanum praeponere Romano pontifici gestiunt, et urbem Contantinopolim Romae praeferre conantur, tanquam sui juris existat leges ecclesiasticas immutare, et regnorum apicem disponere.

Meminisse tamen debuerant Christum totius Ecclesiae caput existere, et ei Patrem per Prophetam dixisse: Dabo tibi gentes haereditatem tuam; et possessionem 121.0335C| tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Ipsumque fore lapidem abscissum de monte sine manibus, qui confregerit, et in pulverem redegerit universa regna mundi (Matth. XVI, 18). Ipsumque Petro dixisse: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Paulum quoque testificantem: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes (Gal. II, 8). Quos ambos in Ecclesia principatum a Christo positos, et Romae directos, cum ecclesiastica veritas, tum ipsius passionis monstrat auctoritas. Illuc namque ambo principes sunt directi, ubi principatus eminebat mundi: quatenus Romana civitas, sicut imperiali potentia totum sibi 121.0335D| subjecerat orbem, sic religionis culmine, et apostolatus dignitate, totius mundi regnis praesideret. Et sicut voluit Salvator Hierosolymam nativitate sua, doctrina, miraculis, morte, sepultura, resurrectioneque reddere sublimem, sic etiam delegit Romanam urbem apostolorum principum sanguine, sepulcro, memoria, doctrina, reddere gloriosam: ut quoniam Christus Jerusalem coelestis in dextra Patris considens, Rex et Dominus honoratur angelorum et sanctorum omnium famulatu; sic Petrus et Paulus Jerusalem peregrinantis obtineat principatum, subjectis 121.0336A| sibi per totius orbis latitudinem Christi Ecclesiis.

Hoc ita fore et antiquitas ipsa comprobat, et litterarum monimenta confitentur. Siquidem Socrates in Historia ecclesiastica scribens de Arianis, qui in Antiochia Syriae synodum collegerant ad subversionem, atque destructionem Nicaeni concilii, et condemnationem Athanasii; posquam commemoraverat praesules, quorum auctoritate synodus collecta fuerat, subjunxit: « Sed neque Julius interfuit maximae Romae praesul, neque in locum suum aliquem destinavit; cum utique regula ecclesiastica jubeat non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari. » Ecce fuit hic Graecus historiographus, nec tamen Constantinopolim dicit tanta 121.0336B| pollere auctoritate veluti Romam; testificans sine Romani pontificis vel assensu vel jussione nulla posse concilia celebrari.

In concilio Sardicensi (cap. 7, ex interpretatione Dionysii Exigui) tali modo sancitur: « Placuit, ut si episcopus accusatus fuerit, et omnes judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint: si appellaverit qui dejectus videtur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit se audiri: si justum putaverit, ut renovetur examen, scribere episcopis dignetur Romanus episcopus his qui in finitima et propinqua altera provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, ut juxta fidem veritatis omnia definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione 121.0336C| sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, ut habeant etiam auctoritatem personae illius a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos provinciales, ut negotio terminum imponant, faciat quod sapientissimo consilio suo judicaverit. » Hoc concilium ab Orientalibus episcopis in Asiae provincia gestum, taliter de Romani pontificis dignitate decrevit sub Romano imperatore Constantino Magno, qui civitatem Constantinopolim aedificavit, voluitque Juniorem Romam vocitari. Num de Constantinopolitano Patriarcha tale quid ab episcopis legitur constitutum? 121.0336D| Cernimus omnino Romani pontificis auctoritatem super cunctas Ecclesias Christi praeeminere, ut omnes episcopi illum habeant caput, et ad ejus judicium pendeat quidquid in ecclesiasticis negotiis disponitur; ut ex ejus arbitrio vel maneat constitutum, vel corrigatur erratum, vel sanciatur quodcunque fuerit innovandum.

Testatur et hoc Eusebius Caesariensis episcopus, qui in historia de Vita Silvestri ( Vita ms. supra citata ) sic ait: « Quarta die imperator Constantinus privilegium Ecclesiae Romanae pontifici contulit, uti 121.0337A| toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, ut judices regem. » Quae res ex conciliorum gestis approbatur: siquidem omne concilium vel quod in Oriente, vel quod in Africa gestum esse dignoscitur, vel Romani pontificis vicarios semper habuit praesidentes, vel ejus auctoritate litterarum, quae fuerunt decreta firmitudinem acceperunt. Siquidem concilium Nicaenum, omnibus Christi Ecclesiis venerandum, Victorem et Vincentium presbyteros urbis Romae, Romani pontificis vicem agentes, in episcoporum subscriptione primos posuere statim post Osium episcopum civitatis Cordubensis provinciae Hispaniae, qui fuerat illuc a Romano pontifice directus, quoniam ipse venire senectute praepediente non valuerit. Sic reliqua concilia primo in loco 121.0337B| semper habuere Romanos pontifices, vel eorum legatos, tanquam apostolorum vicarios. Et revera omnes Orientales Ecclesiae, simul et Occidentales, Romanae civitatis praesulem semper quasi caput episcoporum venerati sunt, et ad ejus sententiam respexerunt, et de rebus dubiis quaecunque decrevit ejus judicium sustinuerunt, illiusque decreto paruerunt. Quaecunque concilia ejus sententia roborata sunt, rata manserunt; quae vero damnavit, pro nihilo reputata fuerunt, nec auctoritatem ullam habere potuerunt.

Quae licet antiquorum monimentis Patrum vera esse quae dicimus approbentur, unius tamen Romani pontificis placet litteris ostendere quae loquimur. Nam cum Flavianus Constantinopolitanus episcopus, 121.0337C| qui Eutychen archimandritam Constantinopolitanum male de incarnatione Dominica sentientem damnaverat, ipse quoque fuisset a synodo, quae Ephesi collecta est, contra regulas ecclesiasticas damnatus, Romanum hac de causa Leonem pontificem interpellasset, scripsit Theodosio imperatori synodum retractandam, et ea quae prave constituta fuerant cassanda. Quod cum sub Theodosio imperatore fieri non potuit, morte praeveniente, sub principibus Valentiniano et Marciano, qui Theodosio patri successerant, actum est. Quorum litterae, ad Leonem venerabilem episcopum Romanae urbis missae, taliter habentur (ante concil. Chalcedon. epist. 33): « Victores Valentinianus et Marcianus, gloriosi triumphatores, semper Augusti, Leoni reverendissimo 121.0337D| archiepiscopo gloriosae civitatis Romae. Ad hoc maximum imperium venimus Dei providentia, et senatus excellentissimi, cunctaeque militiae. Unde pro reverenda et catholica religione Christianorum fidei, cujus auxiliis virtutem nostrae potentiae confidimus gubernari, tuam sanctitatem principatum in episcopatu divinae fidei possidentem, sacris litteris in principio justum credimus alloquendam, invitantes atque rogantes, ut pro firmitate et statu nostri imperii, aeternam divinitatem tua Sanctitas deprecetur, ut et tale propositum et desiderium habeamus, quatenus omni impio errore sublato per celebrandam synodum, te auctore, maxima pax circa omnes episcopos fidei catholicae fiat. » Item in secunda, 121.0338A| post salutationem et praefationis allocutionem scribitur sic (Ibid. epist. 34): « Superest, ut si placuerit tuae Beatitudini his partibus advenire, et synodum celebrare, hoc facere religionis affectu dignetur; nostris utique desideriis vestra Sanctitas satisfaciet, et sacrae religioni quae utilia sunt decernat. Si vero hoc onerosum est, ut tu ad has partes advenias, hoc ipsum nobis propriis tua Sanctitas litteris manifestet; quatenus in omnem Orientem, et in ipsam Thraciam, et Illyricum, sacrae vestrae litterae dirigantur; ut ad quemdam definitum locum omnes sanctissimi episcopi debeant convenire; et quae Christianorum religioni atque catholicae fidei prosint, sicut Sanctitas tua secundum ecclesiasticas regulas definierit, sua dispositione 121.0338B| declarent. » His litteris Romanorum imperatorum non ostenditur, quod patriarcha Constantinopolitanus Romano pontifici praelatus habeatur; verum quod Romanus pontifex principatum obtineat episcoporum, cujus arbitrio debeat colligi synodus, et quae sunt tractanda per ejus dispositionem debeant ordinari.

Testantur etiam litterae Valentiniani imperatoris ad Theodosium patrem Augustum, quam dignitatem, atque honorem Romanus pontifex super omnes episcopos debeat obtinere: quae ita se habere noscuntur (Ibid., epist. 25): « Domino Theodosio, gloriosissimo victori, ac triumphatori praecellentissimo imperatori et patri, Valentinianus victor gloriosus, ac triumphator, semper Augustus et filius. Cum venissem 121.0338C| in urbem Romam ob Divinitatem placandam, sequenti die ad basilicam apostoli Petri processi, et illic post venerabilem noctem diei apostoli, et a Romano episcopo, et ab aliis cum eo ex diversis provinciis congregatis, rogatus sum scribere vestrae mansuetudini de fide, quae cum sit conservatrix omnium fidelium animarum, dicitur perturbata: quam nos a nostris majoribus traditam debemus cum omni competenti devotione defendere, et dignitatem propriae venerationis beato apostolo Petro intemeratam nostris temporibus conservare, quatenus beatissimus Romanae civitatis episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat et facultatem de fide et sacerdotibus judicare, Domine sacratissime 121.0338D| pater, et venerabilis imperator: hac enim gratia, secundum solemnitatem conciliorum et Constantinopolitanus episcopus eum per libellos appellavit, propter contentionem quae orta est de fide. » Galla quoque Placidia, mater Augusti, litteras eadam pro re filio dirigens Augusto, inter caetera sic ait (Ibid., epist. 26 post init.): « Non modicum detrimentum est ex his quae gesta sunt; ut fides, quae tantis temporibus regulariter custodita est a sacratissimo patre nostro Constantino (qui primus imperio splenduit Christianus) nuper turbata sit, ad arbitrium unius hominis, qui in synodo Ephesinae civitatis odium et contentiones potius exercuisse narratur, militum praesentia et metu appetens Constantinopolitanae civitatis 121.0339A| episcopum Flavianum, eo quod libellum ad apostolicam sedem miserit per eos qui directi fuerant in concilium a reverendissimo episcopo Romae, qui secundum definitiones Nicaeni concilii consueti sunt interesse, Domine sanctissime fili, venerabilis imperator. Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem immaculatam catholicae fidei servari praecipiat, et secundum formam et definitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tanquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii illaeso manente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis judicium transmittat; in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit. Decet itaque nos huic maximae civitati, quae domina 121.0339B| omnium est, in omnibus reverentiam conservare. Diligentius autem hoc providete, ne quod priscis temporibus nostra generatio custodivit, sub nobis imminui videatur, et per praesens exemplum schismata generentur inter episcopos ac sanctas Ecclesias. » Apparet igitur ex his Romanum pontificem nunquam fuisse subjectum patriarchae Constantinopolitano, quin potius ubi necessitas postulavit, eum apostolicam sedem expetiisse, et secundum ejus judicium suam terminum habere causam poposcisse: quandoquidem sit Romana civitas omnibus imperii Romani civitatibus honorabilior, et Romanus pontifex principatum obtineat sacerdotii super omnes episcopos; ut pote cum sit civitas haec domina omnium, et illi civitati quisquis praefuerit episcopus, ex 121.0339C| antiquitatis constitutione princeps omnium habeatur Ecclesiarum.

Hac igitur auctoritate Leo venerabilis Romanae civitatis episcopus fretus, scripsit Anatoho episcopo Constantinopolitano (Epist. 46), quam formam concilii tenere debuisset, damnando Nestorium, et Eutychen, ita scribens: « Licet sperem dilectionem tuam ad omne opus esse devotam, ut tamen efficacior tua fieri possit industria, necessarium et commodum fuit, fratres meos Licentium episcopum Basilium presbyterum (ut promisimus) destinare, quibus tua dilectio societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter: cum residentibus vobis, quibus exsecutionem nostrae dispositionis injunximus, ea 121.0339D| possint agi cuncta cum moderatione; ut nec benevolentiae partes, nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. » Et nonnullis interpositis: « Et quia evangelica et apostolica fides omnes expugnat errores, et ab uno latere Nestorium dejicit, ab alio Eutychen et participes ejus elidit, hanc regulam mementote servandam: ut quicunque in illa synodo, quae nomen synodi nec habere poterit, nec meretur, et in qua malevolentiam suam Dioscorus, industriam autem Juvenalis ostendit, satisfactioni eorum pax fraterna praestetur: . . . . . ita ut non dubiis professionibus Eutychen cum suo dogmate, et cum consortibus suis, anathematis consecratione condemnent. 121.0340A| De his autem, qui in hac causa gravius peccaverunt, et ob hoc superiorem sibi locum in eadem infelici synodo vindicarunt, ut humilium fratrum simplicitatem arrogantiae praejudiciis aggravarent: si forte resipiscant et facti sui defensionem cassantes in condemnationem proprii convertuntur erroris, horum satisfactio talis accedat, quae non refutanda videatur, sed maturioribus apostolicae sedis consiliis reservetur; ut, examinatis omnibus atque perpensis, ipsi eorum agnitionibus, quid constitui debeat, aestimetur. Neque prius in Ecclesia, cui te Dominus voluit praesidere, cujusquam talium (ut ad te jam scripsimus) nomen ad altare recitetur, quam quid de eis constitui debeat, rerum processus ostendat. » Et post pauca: « Annitere itaque, frater charissime, ut 121.0340B| quae Ecclesiae Dei congruunt, fideliter et efficaciter cum his fratribus constanter, quos idoneos auctores elegimus, exsequaris. » Monstratur his litteris Romanum pontificem praeesse patriarchae Constantinopolitano, cui vices suas in synodo habendas committit: cuique de singulis qualiter exsequatur, praescribit; et quid suo judicio reservandum sit, indicit; quid vero ipse determinare debeat, definit; nec tamen solus potestatem habere judicandi permittitur, verum socius illis, qui fuerant ab apostolica sede directi, super determinandis negotiis adhibetur.

Scribit etiam idem beatus Leo episcopus sanctae synodo Chalcedonensi constitutae (epist. 40), pro condemnanda Ephesina synodo secunda, in qua fuerat 121.0340C| patriarcha Constantinopolitanus venerabilis Flavianus non justitia, sed violentia condemnatus. Cujus ista sunt verba, salutatione praemissa. « Optaveram quidem, dilectissimi, pro nostra charitate collegii, omnes Domini sacerdotes in una catholicae fidei devotione persistere, nec quemquam gratia aut formidine saecularium sacerdotem depravari, aut a via veritatis abscedere. Sed quia multa saepe quae poenitudinem possint generare, proveniunt, et superat culpas delinquentium misericordia Dei, atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio, amplectendum est clementissimi principis plenum religione consilium, quo sanctam fraternitatem vestram ad destruendas insidias diaboli, et reformandam ecclesiasticam pacem maluit convenire, beatissimi 121.0340D| apostoli Petri sedis jure et honore servato, adeo ut nos quoque ad hoc ut suis litteris invitaret, ut venerabili synodo nostram sententiam praeberemus: quod quidem nec necessitas temporis, nec ulla poterat consuetudo permittere: tamen in his fratribus, hoc est, Pacasino et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, qui ab apostolica sede directi sunt, me synodo vestra fraternitas aestimet praesidere, nec sejunctam a vobis praesentiam meam, qui nunc in vicariis meis adsum, etiam dudum in fidei catholicae praedicatione non desum. » Et post alia: « Quia vero non ignoramus, per pravas aemulationes multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque fratres, quia haeresim non receperunt, sedibus 121.0341A| suis pulsos, et in exsilia deportatos atque in locum superstitum alios institutos; his primitus vulneribus adhibeatur medicina justitiae; nec quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis: cum si, ut cupimus, errorem omnes relinquunt, nemini quidem honor perire debeat, sed illis qui pro fide laboraverunt, cum omni privilegio oporteat eis proprium reformare. Prioris autem Ephesinae synodi, cui sanctae memoriae Cyrillus episcopus tunc praesedit, contra Nestorium specialiter statuta permaneant: ne tunc damnata impietas demum sibi in aliquo blandiatur, qua Eutyches justa exsecratione percellitur. Puritas enim fidei atque doctrina, quam eodem, quo sancti Patres nostri, spiritu praedicamus, et Nestorianam et Eutychianam cum suis 121.0341B| auctoribus condemnat pariter et persequitur pravitatem. »

Advertimus certe Romanae sedis pontificem nec supponi, nec conferri, sed praeferri Constantinopolitano patriarchae; quandoquidem Chalcedonensem synodum videamus ejus permissione fuisse collectam: cuique praesidere maluit per suos legatos, cuique etiam formam dedit propriis litteris quid de secunda synodo Ephesi collecta foret statuendum: quid quoque de his qui fuerant in ea propter fidei veritatem sedibus propriis expulsi, et in exsilia deportati; necnon et ex iis qui minis atque terroribus compulsi contra fidem judicium protulerunt, atque consenserunt, si reverti ab errore mallent, et veritatem fidei profiteri: synodum quoque primam 121.0341C| Ephesinam per beatum Cyrillum Alexandrinum episcopum factam statuit omnibus modis servandam, condemnans tam Nestorium quam Eutychen de incarnatione Domini nostri Jesu Christi prave sentientes. Quibus omnibus evidenter instruimur, non solum Constantinopolitano, verum cunctis Orientalibus episcopis Romanum pontificem honore praelatum, veluti qui cunctorum sollicitudinem plenam habere debeat episcoporum, et cui specialiter incumbat pro cunctis Ecclesiis pervigil sollicitudo.

Ut autem evidentius appareat quanto Romanus episcopus honore praecellat supra cunctos qui per Orientem habentur episcopos, ex epistola beati Leonis episcopi urbis Romae, Anastasio episcopo 121.0341D| Thessalonicensi directa (epist. 84), placuit ostendere; cui salutatione praemissa sic loquitur: « Quanta fraternitati tuae a beatissimi Petri apostoli auctoritate commissa sint, et qualia etiam nostro tibi favore sint credita, si vera ratione perspiceres, et justo examine ponderares, multum possemus de injunctae tibi sollicitudinis devotione gaudere: quoniam sicut praecessores mei praecessoribus tuis, ita ego dilectioni tuae priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi; ut curam quam universis Ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis effectus adjuvares, et longinquis a nobis provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes. 121.0342A| Siquidem continenti opportunoque prospectu promptum tibi esset agnoscere, quid in quibusque rebus vel tuo studio componeres, vel nostro judicio reservares. Nam cum majora negotia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostra sententiae exspectatione suspendere, nec ratio tibi nec necessitas fuit, in id quod mensuram tui excederet, deviandi: abundant enim apud te monitorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus; ut commendatas tibi Christi Ecclesias per exhortationem charitatis ad salubritatem obedientiae provocares. » Et post alia istiusmodi redargutionibus conquesta, iterum infert (ibid.): « Et dum dominari magis quam consulere subditis quaerant, 121.0342B| placet honor, inflat superbia, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Quod ut necesse habeamus ita dicere, non de parvo animi dolore procedit: meipsum enim quodammodo trahi in culpam sentio, cum te a traditis tibi regulis immodice discessisse cognosco. Qui si tuae existimationis parum diligens eras, meae saltem famae parcere debuisti; ne quae tuo tantum facta sunt animo, nostro viderentur facta judicio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos missa majores apostolicae sedis praesulum scripta decurrat, et vel a me, vel a praecessoribus meis inveniet ordinatum, quod a te cognovimus esse praesumptum. Venit namque ad nos cum episcopis provinciae suae frater noster Atticus, veteris 121.0342C| Epiri metropolitanus antistes, et de indignissima afflictione quam pertulit, lacrymabili actione conquestus est coram astantibus diaconibus tuis, qui querelis flebilibus ejus nihil contra referendo, ea quae nobis ingerebantur fide non carere monstrabant. Legebatur quoque in litteris tuis, quas iidem ad me diaconi tui detulerunt, quod frater Atticus Thessalonicam venisset. »

Et post alia (Ibid.): « Unde deplorationibus supradicti verba epistolae tuae testimonium praebuerunt, et per hoc, quod non est tacitum, nudatum est illud quod silentio fuerat adopertum: aditam scilicet Illyrici praefecturam, et sublimissimam inter mundanos apices potestatem in exhibitionem insontis antistitis incitatam, ut missa exsecutione terribili, 121.0342D| quae omnia sibi officia publica ad effectum praeceptionis adjungeret, a sacris Ecclesiae aditis, nullo vel falso insimulatus crimine extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam aegritudinis, non ob saevitiam hyemis darentur induciae, sed iter asperum et periculis plenum per invias nives agere cogeretur. Quod tanti laboris, tantique discriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati sunt quidam defecisse dicantur. Multum stupeo, frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in eum (de quo nihil amplius indicaveras, quam quod evocatus adesse differret, et excusationem infirmitatis obtenderet) tam atrociter et tam vehementer potueris commoveri; praesertim cum si tale aliquid mereretur, exspectandum tibi 121.0343A| fuerat quid ad tua consulta rescriberem. Sed ut video bene de meis moribus aestimasti, et quam civilia pro conservanda sacerdotali concordia responsurus essem verissime praevidisti, et ideo motus tuos exsequi sine dilatione properasti, ne cum moderationis nostrae aliud disponentia scripta sumpsisses, faciendi id quod factum est licentiam non haberes. An forte aliquid tibi facinus fratris innotuerat, et metropolitanum episcopum novi apud te criminis pondus urgebat? At hoc quidem alienum ab illo esse, etiam tu nihil ei objiciendo confirmas; sed etiam si quid grave intolerandumque committeret, nostra erat exspectanda censura; ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret, agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut 121.0343B| in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Uude sicut multum nos ea quae a te pie sunt curata, laetificant, ita nimium ea quae perperam sunt gesta, contristant. Et necesse est, post multarum experimenta causarum sollicitius prospici, et diligentius praecaveri; quatenus per Spiritum charitatis et pacis omnis materia scandalorum de Ecclesiis Domini, quas tibi commendavimus, auferatur, praeeminente quidem in illis provinciis episcopatus tui fastigio, sed amputato totius usurpationis excessu. Igitur secundum sanctorum Patrum canones, Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi 121.0343C| antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus; ita ut a regulis praestitutis, nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant: » et caetera quae statuit Thessalonicensi episcopo in ecclesiasticis negotiis conservanda.

Quibus videmus nequaquam Constantinopolitanum episcopum Ecclesiis Christi, nisi tantum suae dioeceseos, esse praelatum, sed Romano pontifici hujus sollicitudinis curam antiquitus esse commissam, ad quem omnes Ecclesiae Christi respiciant; et cujus sit officii de singulis ecclesiasticis rationibus disponere, eamque tenere singulas provincias ecclesiasticarum causarum formam, quam pontifex Romanus vel constituerit, vel concesserit; quod approbant pontificum decreta Romanorum, omnibus Christi 121.0343D| Ecclesiis tam per Orientem quam per Occidentem positis directa, quae veluti leges ecclesiasticorum negotiorum et observantur ab omnibus et suspiciuntur Ecclesiis. Quis autem ferat ut Constantinopolitanus patriarcha cunctis Christi praeferatur Ecclesiis, quod nec antiquitas ei contulit, nec ulla decreta majorum constituunt, nec rationis habetur vel ecclesiasticae vel humanae jure firmatum: nisi forte putant Graecorum imperatores moderni, non illi Romanorum, quorum imperium totius orbis provincias disponebat, hoc sibi licere, quod illis non licuit: et Ecclesiam Romanam, quam illi tanquam matrem venerati sunt, pro libito suo disponere, et auctoritatem quam beato Petro tam Christus, quam omnis 121.0344A| Ecclesia, totiusque mundi principatus contulit, immutare posse; quandoquidem civitatem Romam, quae cunctarum principatum Ecclesiarum obtinet, ab imperio suo vident remotam, et omnem Occidentem sibi sublatum, Africamque, et Orientem pene cunctum, praeter paucissimas, Europae, Asiaeque provincias, et paucarum ambitus insularum.

Quam autem reverentiam Constantinopolitanus pontifex obtinere debeat, non suo merito, sed quia secunda vocitata sit Roma, testatur Justiniani pragmaticum imperatoris (Novel. CXXXI, cap. 2), quod ita fertur: « Papa Romanus prior omnibus episcopis et patriarchis sedeat, et post illum Constantinopolitanae civitatis archiepiscopus. » Non hic praefertur neque confertur papae Romano, sed supponitur 121.0344B| patriarcha Constantinopolitanus. Considerandum quoque, quod honor sedis illi contribuitur, potestatis autem culmen nullatenus confertur. Item in Historia Socratis (lib. V, cap. 8) sic scribitur: « Tunc etiam regulam praetulerunt (nimirum episcopi qui Nectarium Constantinopoli constituerunt ut esset episcopus), ut Constantinopolitanus episcopus haberet honoris privilegia post pontificem Romanum, eo quod sit nova Roma. » Sed neque potestatis hic privilegia donantur illi, quae pontifici manere Romano comprobantur. Unde igitur auctoritatem Graecorum principes accipiunt, ut Constantinopolitanum episcopum omnibus Ecclesiis praeferant? Antiquitas eis nulla suffragatur, synodorum decreta nulla, imperatorum pragmatica nulla, quae licet etsi aliqua monstrarentur, 121.0344C| auctoritatis pondus obtinere nequirent sine Romani pontificis astipulatione: cujus tantae manet antiquitate tribuente potestatis jus, ut sine permissionis illius auctoritate nec Constantinopolis, nec ulla civitas Orientalis vel Occidentalis obtinere privilegia valeat potestatis, nisi quae fuerant a Romano pontifice vel concessa vel roborata: ipsi vero maneat potestas atque sollicitudo omnium Ecclesiarum, concedendi, vel disponendi quaecunque ecclesiasticis utilitatibus secundum ecclesiasticas regulas probata fuerint deservire. Quod multis approbatur Scripturarum monumentis, per universas Ecclesias a Romano pontifice destinatis.

Unde Acacius episcopus Constantinopolitanus ad Simplicium episcopum urbis Romae scribens (Epist. 121.0344D| 6 Simplicii), sic ait: « Domino sancto patri archiepiscopo Simplicio Acacius. Sollicitudinem omnium Ecclesiarum secundum Apostolum circumferentes, nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes et praecurrentes; sed vos divino zelo sollicitos demonstratis, statum Alexandrinae Ecclesiae certius requirentes, ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem, piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum, » et reliqua. Cognoscimus quod Acacius pontifex Constantinopolitanus Romanum pontificem testatur omnium Ecclesiarum secundum Apostolum sollicitudinem circumferentem, et hanc ei semper adesse ex antiquitate superimpositam: quod dicens, sibi nullo modo contribuit omnium 121.0345A| Ecclesiarum procurationem: novit enim hoc a suo longe remotum officio, nec usurpare sibi praesumit, a quo se procul abesse non ignorat. Cui Acacio, cum contra regulas ecclesiasticas deprehensus fuisset egisse, quod sibi nulla ratio justa facere concessisset, Felix episcopus Ecclesiae sanctae catholicae urbis Romae, sic scribit (Epist. 6): « Multarum transgressionum reperiris obnoxius, et in venerabilis concilii Nicaeni contumelia saepe versatus, alienarum tibi provinciarum jura temerarie vindicasti. Haereticos et perversores, atque ab haereticis ordinatos, et quos ipse damnaveras, atque ab apostolica sede petisti damnari, non modo communioni tuae recipiendos putasti; verum etiam Ecclesiis aliis, quod nec de catholicis fieri poterat, praesidere fecisti, 121.0345B| atque honoribus, quod non merebantur, auxisti. » Et cum multa de transgressionibus illius scripsisset, in conclusione sic intulit: « Habe ergo cum his quos libenter amplecteris, portionem, et sententia praesenti, quam per tuae tibi direximus Ecclesiae defensorem, sacerdotali honore, et communione catholica, 121.0346A| necnon etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, Spiritus sancti judicio, et apostolica per nos auctoritate damnatus, nec jam anathematis vinculis exuendus. » Num modo convincitur Romanus pontifex patriarchae Constantinopolitano subjectus, per quem de suis transgressionibus non leviter redarguitur, et anathematis sententia condemnatur? Immensum fiet si cuncta congesserimus, quibus Romanus pontifex approbatur Constantinopolitano pontifici fore praelatus. Sed sufficiant quae posita sunt, quibus evidenter ostensum est Constantinopolitanum patriarcham Ecclesiis Christi nullatenus omnibus praeferendum, sed sui mensura honoris esse debere contentum; ne contra Nicaeni concilii decreta faciens, 121.0346B| honoris proprii damna sustineat.

Egimus velut potuimus, respondentes ad ea quae nobis scripta misistis. Quae si placuerint, Deo gratias agimus: sin vero displicuerint, vestrae correctionis censuram praestolamur.

( Epistolam de Cynocephalis Vide ad calcem vol. )

  • MONITUM. Hos libros episcoporum hortatu jussuve elucUnde Acacius episcopus Constantinopolitanus ad Simplicium episcopum urbis Romae scribens (Epist. 121.0344D| 6 Simplicii), sic ait: « Domino sancto patri archiepiscopo Simplicio Acacius. Sollicitudinem omnium Ecclesiarum secundum Apostolum circumferentes, nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes et praecurrentes; sed vos divino zelo sollicitos demonstratis, statum Alexandrinae Ecclesiae certius requirentes, ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem, piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum, » et reliqua. Cognoscimus quod Acacius pontifex Constantinopolitanus Romanum pontificem testatur omnium Ecclesiarum secundum Apostolum sollicitudinem circumferentem, et hanc ei semper adesse ex antiquitate superimpositam: quod dicens, sibi nullo modo contribuit omnium 121.0345A| Ecclesiarum procurationem: novit enim hoc a suo longe remotum officio, nec usurpare sibi praesumit, a quo se procul abesse non ignorat. Cui Acacio, cum contra regulas ecclesiasticas deprehensus fuisset egisse, quod sibi nulla ratio justa facere concessisset, Felix episcopus Ecclesiae sanctae catholicae urbis Romae, sic scribit (Epist. 6): « Multarum transgressionum reperiris obnoxius, et in venerabilis concilii Nicaeni contumelia saepe versatus, alienarum tibi provinciarum jura temerarie vindicasti. Haereticos et perversores, atque ab haereticis ordinatos, et quos ipse damnaveras, atque ab apostolica sede petisti damnari, non modo communioni tuae recipiendos putasti; verum etiam Ecclesiis aliis, quod nec de catholicis fieri poterat, praesidere fecisti, 121.0345B| atque honoribus, quod non merebantur, auxisti. » Et cum multa de transgressionibus illius scripsisset, in conclusione sic intulit: « Habe ergo cum his quos libenter amplecteris, portionem, et sententia praesenti, quam per tuae tibi direximus Ecclesiae defensorem, sacerdotali honore, et communione catholica, 121.0346A| necnon etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, Spiritus sancti judicio, et apostolica per nos auctoritate damnatus, nec jam anathematis vinculis exuendus. » Num modo convincitur Romanus pontifex patriarchae Constantinopolitano subjectus, per quem de suis transgressionibus non leviter redarguitur, et anathematis sententia condemnatur? Immensum fiet si cuncta congesserimus, quibus Romanus pontifex approbatur Constantinopolitano pontifici fore praelatus. Sed sufficiant quae posita sunt, quibus evidenter ostensum est Constantinopolitanum patriarcham Ecclesiis Christi nullatenus omnibus praeferendum, sed sui mensura honoris esse debere contentum; ne contra Nicaeni concilii decreta faciens, 121.0346B| honoris proprii damna sustineat.

Egimus velut potuimus, respondentes ad ea quae nobis scripta misistis. Quae si placuerint, Deo gratias agimus: sin vero displicuerint, vestrae correctionis censuram praestolamur.

( Epistolam de Cynocephalis Vide ad calcem vol. )

  • MONITUM. Hos libros episcoporum hortatu jussuve eluc