Contra Felicem Manichaeum

This is the stable version, checked on 7 Iulii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Felicem Manichaeum
Saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1             LIBER PRIMUS

 

 

  1. Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris,

AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei, et asserere quod veritatem habeant; si hoc placet tibi hodie facere, aut praesumis te posse, dic.

FELIX manichaeus dixit: Ego me non nego dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.

Et cum Augustinus episcopus epistolam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me vides ferre, epistolam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere an ipsa sit?

FELIX dixit: Agnosco.

AUGUSTINUS dixit: Accipe tu ipse, et lege.

Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba ex perenni ac vivo fonte, quae qui audierit et iisdem primitus crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, numquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est iudicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit.

AUGUSTINUS episcopus dixit: Agnovisti certe epistolam Manichaei vestri?

FELIX dixit: Agnovi.

AUGUSTINUS dixit: Proba nobis ergo quomodo Manichaeus iste sit apostolus Iesu Christi. Non enim eum in Evangelio inter Apostolos legimus aliquando; et quis fuerit ordinatus in locum Iudae traditoris, novimus, id est sanctus Matthias 1; et quis postea Domini voce de coelo vocatus sit, hoc est Paulus apostolus 2, omnes recognoscunt. Istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistolae suae ausus est ponere.

  1. FELIX dixit: Et Sanctitas tua mihi probet quod in Evangelio scriptum est, Christo dicente: Vado ad Patrem; et mittam vobis Spiritum sanctum paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem 3. Hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam Spiritus sancti, quod Christus promisit ubi omnis veritas reperiatur; et si invenero veritatem in aliis codicibus qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit; sic enim dictum est a Christo, quia Spiritus sanctus paracletus ipse in omnem veritatem inducet: secundum Christi sermonem ego scripturas Manichaei recuso.

AUGUSTINUS dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis ut ego probem quomodo miserit Spiritum sanctum paracletum quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inveneris impletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei; quamvis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce prior ipse respondeo, et ostendo tibi quando missus sit Spiritus sanctus quem Christus promisit.

(Et accedit ad Evangelium et ad Actus Apostolorum).

  1. Et cum accepisset codicem Evangelii, recitavit: Dum autem haec loquuntur, Iesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Et cum legeret, dixit: Hoc post resurrectionem. Et cum dixisset, legit: Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum; palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas; et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos autem estis testes horum. Et ego mittam promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto 4. Et cum reddidisset codicem Evangelii, accepit Actus Apostolorum, et dixit: Audivimus in Evangelio commemorasse Evangelistam sanctum promissionem Christi, quae est in Evangelio secundum Ioannem, quem praesens Felix commemoravit. Ubi enim dixit Dominus: Mitto vobis Spiritum sanctum paracletum 5, Ioannes evangelista scripsit. Hoc autem quod modo legi, Lucas evangelista attestatus est, et consonuit veritati apostoli Ioannis. Videamus etiam quomodo perfectum est quod promisit Dominus, et quomodo impletum; ut cum fuerit ex canonicis Libris sanctae Ecclesiae expressa impletio promissionis Domini, paracletum Spiritum sanctum alterum non quaeramus, ne in seductorum laqueos incurramus.
  2. Et recitavit ex Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, in die quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare Evangelium; quibus praebuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus eis dies quadraginta, et docens de regno Dei, et quomodo conversatus est cum illis. Et praecepit eis ne discederent ab Ierosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo; quoniam Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies, usque ad Pentecosten. Illi ergo convenientes, interrogabant eum dicentes: Domine, si in hoc tempore praesentabis regnum Israel? Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Ierosolymam, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in totam terram. Cum haec diceret, nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quomodo contemplantes erant cum iret in coelum, ecce duo viri adstabant illis in veste alba, qui dixerunt ad eos: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste Iesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte qui vocatur Elaeon, qui est iuxta Ierosolymam, sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi. Et erant perseverantes omnes unanimes in orationibus, cum mulieribus, et Maria quae fuerat mater Iesu, et fratribus eius. Et in diebus illis exsurrexit Petrus in medio discentium, et dixit (fuit autem turba in uno, hominum quasi centum viginti): Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam praedixit Spiritus sanctus ore sancti David de Iuda, qui fuit deductor illorum qui comprehenderunt Iesum, quoniam annumeratus erat inter nos, qui habuit sortem huius ministerii. Hic ergo possedit agrum de mercede iniustitiae suae, et collum sibi alligavit, et deiectus in faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia viscera eius. Quod et cognitum factum est omnibus qui inhabitabant Ierosolymam, ita ut vocaretur ager ille ipsorum lingua Aceldemach, id est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat villa eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter. Oportet itaque ex his viris qui convenerunt nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus Iesus Christus, incipiens a baptismo Ioannis usque in illum diem quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum esse. Et statuit duos, Ioseph qui vocabatur Barsabas, qui et Iustus, et Matthiam. Et precatus dixit: Tu, Domine, cordium omnium intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad suscipiendum locum huius ministerii et annuntiationis, a qua excessit Iudas ambulare in locum suum. Et dederunt sortes suas, et cecidit sors super Matthiam, et simul deputatus est cum undecim Apostolis duodecimus 6. Et cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Iudae traditoris, quod paulo ante commemoravi, ne quisquam per fraudem irrepat in Apostolorum numerum, et nomine apostolatus fallat ignaros.
  3. Nunc videamus quod promisimus, quomodo impleta sit Christi promissio de Spiritu sancto. Et cum dixisset, legit in loco: Tempore quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. Et factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totam illam domum, in qua erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Ierosolymis autem fuerunt habitatores Iudaei, homines ex omni natione quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et admirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen, et qui advenerant Romani, Iudaeique et Proselyti, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei 7. Et cum recitaret, dixit: Audisti nunc iam Spiritum sanctum, quomodo sit missus? Quod a me exegisti probavi; superest ut et tu facias quod promisisti; quoniam invenimus quando misit Spiritum sanctum, quem promisit; respuas illam scripturam, quae sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel lectorem vel auditorem.
  4. FELIX dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quaero, illam respuo. Hoc enim Sanctitas tua mihi legit, ubi Spiritum sanctum Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quaero qui me doceat de initio, de medio, et de fine.

AUGUSTINUS dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum: Mitto vobis Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, medium et finem; bene me astringis ut ostendam quos docuerit Spiritus sanctus.

FELIX dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod Apostoli ipsi acceperunt Spiritum sanctum paracletum; iterum dico, de Apostolis ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam evacuet de duodecim quem volueris.

AUGUSTINUS dixit: Absit longe a fide Apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. Sed quoniam dicis unum ipsorum debere evacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti Apostoli non sunt in corpore; ego minimus, non solum omnium Apostolorum, sed omnium episcoporum, (nam ad merita Apostolorum quando aspiro?) quantum mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistolae, quam tu ipse Manichaei esse non negas.

FELIX dixit: Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt, scripturae eorum valent usque nunc; et quia dixit Sanctitas tua, et quia dedisti potestatem dicendi quae voluerimus sine ulla formidine, dixisti: Evacuo legem Manichaei; et ego dico: Omnis homo mendax, solus Deus verax 8; Scripturae Dei loquuntur.

  1. AUGUSTINUS dixit: Tu quidem et homo es, et sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quae voluisti, non de Scriptura Dei; oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit; si falsitas est, quid interest a quo destruatur? Tamen quia de Apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sint in corpore, sunt hic scripturae eorum; ante assumpti sunt Apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat; propterea non inveniuntur scripturae Apostolorum evidenter contra Manichaeum disserentes. Verumtamen quod apostolus Paulus in Spiritu isto sancto paracleto quem acceperat, futurum praeviderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et vos, recito ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad Timotheum legit: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona est, et nihil ab-iciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi 9. Et cum legeret, dixit: Ego hoc de vobis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam Dei immundam esse, et qui dicunt omnem concubitum et qui fit cum uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait: Prohibentes nuptias; per Spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico. Tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris in iis quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et evacuantem doctrinam Manichaei futuri. Itaque responde ad id quod interrogo: Omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum?
  2. FELIX dixit: Iterum mihi recitetur quod dixit Apostolus. Et recitatum est: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi 10.

FELIX dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut ceteri recesserunt a fide quasi in sectam suam; Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur quia a fide recessit.

AUGUSTINUS dixit: Quoniam te video nolle respondere ad quod interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum sanctum, quem iam probavimus missum esse Apostolis, vel non esse in eorum numero quos futuros Paulus designavit, ubi et vos ipsos prophetavit; breviter respondeo: Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti: Recedent a fide; quia non recedunt a fide, nisi illi qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit a qua recesserit, sed in qua fuit in ea permansit; hoc te interrogo, utrum Manichaeus, vel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum quae fuit in Manichaeo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. Si enim multi a vobis, et per vos, et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide, et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit; et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem, unde Apostolus dicit: Prohibentes nuptias; et incipiant dicere, carnes quas comedunt homines, non esse Dei creaturam, sed daemonum facturam, et esse immunditiam, manifestum est de his praedixisse Spiritum sanctum paracletum qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. Iam ergo quia ego respondi, iustum est ut tu respondeas ad quod interrogavi, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem; aut si ad hoc non vis respondere, ad id quod primo interrogavi responde, ut probes Mani- chaeum esse apostolum Christi; aut si et hoc non vis, permitte me evacuare doctrinam ipsius, quod promisi cum legeretur epistola eius, quam dicitis Fundamenti.

  1. FELIX dixit: Ego respondeo ad id quod dicit Sanctitas tua, quia in Paulo venit Spiritus sanctus paracletus.

AUGUSTINUS dixit: Non in solo.

FELIX dixit: Ego de ipso ago; quia si in ipso, et in omnes. Et si in ipso, Paulus enim in altera Epistola dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus; cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quae ex parte dicta sunt 11. Nos audientes Paulum hoc dicere, venit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit: Mitto vobis Spiritum sanctum 12. Et Paulus venit et dixit quia et ipse venturus est, et postea nemo venit; ideo suscepimus Manichaeum. Et quia venit Manichaeus, et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae; quia hoc in Paulo non audivimus, nec in ceterorum Apostolorum scripturis; hoc credimus, quia ipse est Paracletus. Itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est, Spiritus sanctus, de quo voluero interrogare, et docueris me; credo et renuntio.

  1. AUGUSTINUS dixit: Dicis te ideo non credere Spiritum sanctum paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit : Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus 13; et inde putas Apostolum per haec verba praedixisse velut alium venturum post se, qui praedicaret omnia quae ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum. Primo ergo, ex ipsa lectione Apostoli ostendo unde dicebat hoc Apostolus. Deinde, quia dixisti quod Manichaeus vos docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit mundus, de cursu solis et lunae, et de aliis quae commemorasti; non legitur in Evangelio Dominum dixisse: Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat, non mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Christus autem venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem; sed non ibi ait: Initium, medium et finem; non ait: Solis et lunae cursus. Aut si putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere, quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te quot sint stellae. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere; oportet ut renunties et respondeas mihi. Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero, si non responderis, non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum est: Inducet in omnem veritatem 14; si illa est veritas quo ista pertinent. Itaque elige tibi utrum velis et paratus sis mihi de his rebus respondere, tamquam homo qui accepisti Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque ego tibi possum ea dicere quae pertinent ad doctrinam christianam; tu autem qui putas ad eam pertinere quomodo sit factus mundus, et quae agantur in mundo, ad omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum responderis, probaturus es. Sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam ego prius quod promisi, unde dicebat Apostolus: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus.
  2. Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista vita homo cum est, non potest assequi omnia; sed ex parte assequitur in hac vita; ipse autem Spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac vita, post hanc vitam introducet in omnem veritatem. Quod ut apertissime doceatur, audi Apostolum. Et cum diceret, ex Apostolo legit: Sive autem prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur; ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam quasi parvulus, cogitabam quasi parvulus; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 15. Et cum legeret, dixit: Iam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat Apostolus, utrum tu videas modo Deum facie ad faciem.
  3. FELIX dixit: Non tantum ego possum contra tuam virtutem, quia mira virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum; et superius petivi compendive ut doceas me quid est veritas; et si docueris me quid est veritas, patebit quod teneo mendacium esse.

AUGUSTINUS dixit: Apparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum; quare autem non potueris, breviter expono. Dixisti inde te probare Manichaeum esse apostolum Christi, quia paracletum venturum promisit Christus Spiritum sanctum; et quia non invenires quando venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando venerit apertissime Spiritus sanctus, quem venturum promisit Dominus Christus, convertisti te, ut diceres, debere tibi ostendi quid docuerit, et utrum Manichaei doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissem Manichaeum post Apostolos fuisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam; dixi tamen unum ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum sanctum, qui in omnes Apostolos venerat, prophetasse etiam de ista vestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum; ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina, ad vestram professionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum; quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis; et abstinentiam a cibis quos Deus creavit; quia novi vos quosdam cibos dicere immundos, cum ipse sequatur et dicat: Omnis creatura Dei bona est 16. Cum hic a te exigerem ut responderes, dixisti Manichaeum vos docere initium, medium et finem, et cursum solis et lunae, et cetera talia, quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere; respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic videre per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et quaesivi a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus esset Manichaeus, qui doceret quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum Paulum de illa vita dixisse, de qua dicit et Ioannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 17. Hoc tu cum audisses, dixisti te non valere contra meam virtutem; quae virtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium fidelium suorum, et pleno corde de se praesumentium. Dixisti etiam quod te episcopalis terreat auctoritas; cum videas quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus; quemadmodum populus praesens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam timere te leges Imperatorum; hoc pro vera fide non timeret, quem Spiritus sanctus impleret; nam et Petrus apostolus in passione Domini timuit, et ter negavit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro fide Domini crucifixus est; et ille qui primo habuit negationem timoris, postea implevit gloriosissimam passionem confessionis. Tu itaque ex hoc ipso quod timere te dixisti leges Imperatorum, quamvis et de ceteris rebus satis apparet, quod non inveneris Spiritum paracletum veritatis; quia et si non timeres, aliis rebus convincereris.

FELIX dixit: Et Apostoli timuerunt.

AUGUSTINUS dixit: Timuerunt ut caverent, non ut fidem suam comprehensi edicere dubitarent. Tu autem iam hinc timere debuisti, ut non hic te inveniremus; iam in medio es; quare times, nisi quia quod dicas non habes? Nam et si Imperatores timuisses, ante tacuisses. Nunc vero cum hesterno die libellum Curatori dederis, et publice clamitaveris, cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si aliquid mali in ipsis fuerit inventum; unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie veritatem fugis ut timidus?

  1. FELIX dixit: Non veritatem fugio.

AUGUSTINUS dixit: Dic ergo, si vides Deum facie ad faciem, secundum pollicitationem tuam; quia dixisti apostolum Paulum de vobis dixisse quia tam plenam veritatem accepturi essetis; ut intellegamus, vel credamus, Apostolum habuisse ex parte, et te totum.

FELIX dixit: Non veritatem fugio, sed veritatem quaero. Quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per Scripturas deificas; hoc quaero iam.

AUGUSTINUS dixit: Prius profitere te non potuisse probare Mani- chaeum apostolum Iesu Christi; et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum, donante Domino, insero tibi quae sit scientia veritatis, quae perducat ad Deum, initians a fide.

FELIX dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem, et accipiam alteram, meliorem dumtaxat, quod quaero ego; non hoc respondeo, ut legem meam negem antequam alteram accipiam.

AUGUSTINUS dixit: Sed prius de vase funditur quod adversum habet, et sic impletur quod bonum est; aut si adhuc dubitas fundere, defende quo plenus es. Ostendam enim tibi, quantum me Dominus adiuvat, quanta immunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas ut legatur illa epistola, de cuius initio iam tractavimus, et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum; sed ideo moras innectis, ne cetera legantur, ubi aperte vestra sacrilegia deprehenduntur; aut si permittis, legantur.

FELIX dixit: Permitto; quia dixisti omnia immunda fundi, et sic bona immitti; hoc enim dictum est Sanctitatis tuae. Ad quod et ego dico: Nullus aquam fundit, nisi alter impleverit.

AUGUSTINUS dixit: Hoc vide quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar, et non dicam insane. Utique de vase tibi similitudinem posui; in vas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud quo plenum erat.

FELIX dixit: Unum dixisti, et ego dixi duo.

AUGUSTINUS dixit: Si duo vasa dixisti, vis illum parem tuum fundimus et implemus illum, ut possis tu fundere quod habes?

FELIX dixit: Ambo unam aquam habemus.

AUGUSTINUS dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua vestra, quid implebimus, ut doceamus vos, nisi aliquis vestrum fuderit quod habet? Aut si bonum est, et ideo debet teneri ut defendatur et legatur illa epistola, videamus si vel cetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti; aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo Manichaeus sit apostolus Christi.

  1. FELIX dixit: Christus dixit: Spiritum sanctum missurum se, qui in omnem veritatem inducat.

AUGUSTINUS dixit: Si habes illum, attende ad id quod te iamdudum interrogavi. Dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere, etiam ista mundana cognoscere; dic mihi quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem veritatem.

FELIX dixit: Et ego dico, quia si Paracletus per Apostolos locutus est, et per Paulum; et ego peto Sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas quae iam dixi.

AUGUSTINUS dixit: Confitere te non potuisse ostendere quod ego interrogavi, et ostendam secundum Scripturas quod pertineat ad fidem christianam.

FELIX dixit: Et ego, si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi, quidquid me interrogaveris, probo tibi.

AUGUSTINUS dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistola, cuius aperuimus principium, et invenimus ibi scriptum: Manichaeus apostolus Iesu Christi; et video quia ipsum principium non mihi exponis, quia non probas quomodo Manichaeus sit apostolus Iesu Christi.

FELIX dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.

AUGUSTINUS dixit: In quo secundo?

FELIX dixit: In Thesauro.

AUGUSTINUS dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit? Manichaeus? Nolo mihi ab illo probes; quia ille Manichaeus mentitur, dicendo se esse quod non est.

FELIX dixit: Tu proba mihi per alterum.

AUGUSTINUS dixit: Quid vis tibi probem?

FELIX dixit: Quia mentitur Manichaeus.

AUGUSTINUS dixit: Quia tu non potes probare verum dicere Manichaeum, oportet ut ego probem mentitum esse Manichaeum?

FELIX dixit: Quare non potui probare? Numquid prolatae sunt scripturae quas ego petivi, et non probavi?

AUGUSTINUS dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus; aliunde proba. Ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum, et blasphemasse Manichaeum.

FELIX dixit: Afferantur libri.

AUGUSTINUS dixit: Praesens est epistola Manichaei, quam dicitis Fundamenti. Initium in aedificio nullum est, nisi fundamentum; si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, ceteram eius constructionem utquid quaerimus?

  1. FELIX dixit: Hoc dicis, in ipsa ostendens ruinam esse; et ego dico, da arbitros quantos et tu habes, et tibi probo quia non mentitur.

AUGUSTINUS dixit: Absit a nobis et a genere humano ut quantos hic vides, tantos videas Manichaeos.

FELIX dixit: Da, dixi, quae a te petivi.

AUGUSTINUS dixit: Quos vis ergo ut dem tibi?

FELIX dixit: Quos tu volueris.

AUGUSTINUS dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.

FELIX dixit: Quomodo istos das?

AUGUSTINUS dixit: Praesentes qui nos audiunt.

FELIX dixit: Isti mihi non favent.

AUGUSTINUS dixit: Ergo tu tales quaeris qui tibi faveant, non qui veritati?

FELIX dixit: Qui me audiant, et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur an verum dicit, an mentitur.

AUGUSTINUS dixit: Vides ergo quia audiunt. Legamus cetera; quia tu istam epistolam Manichaei esse confessus es.

FELIX dixit: Non nego.

AUGUSTINUS dixit: Ergo legatur.

  1. FELIX dixit: Arbitros non habeo. Et adiecit: Legatur caput illius. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet eadem epistola: Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter atque deserviunt; sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis vestras animas;

FELIX dixit: Da scripturam quae ista redarguat.

AUGUSTINUS dixit: Adhuc nihil mali audivimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum Christi se nominare. Nam ea quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent, et ad ovinam pellem, quibus eis prius dicit verba bona, ut possit introducere mala. Sed quid velit per haec verba introducere, videamus. Si enim aliquid mali introduxerit, et ista verba mala erunt et seductoria; si autem aliquid boni in posterioribus et veri dixerit, necessitate comprehendemus. Permitte ergo legantur sequentia.

FELIX dixit: Si ergo asseris quia in primo bona ponuntur, et postea mala immittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?

AUGUSTINUS dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi, nec mala. Nihil mali adhuc audivimus, dixi; non dixi: Iam aliquid boni audivimus. Malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. Verba vero quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. Permitte ergo ut sequentia legantur: quare times?

FELIX dixit: Non timeo.

AUGUSTINUS dixit: Permitte ergo ut legantur.

FELIX dixit: Legantur.

  1. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet: Ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moveri aut concuti possint;

AUGUSTINUS dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? Fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? Istam dico terram lucidam et beatam quam dicit.

FELIX dixit: Quomodo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat invisibilis et coinquinabilis et incomposita18? Ego ita intellego: In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat; quasi duae terrae mihi videntur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna.

AUGUSTINUS dixit: Quia Scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam, et ostendere tibi, sine blasphemia esse illud scriptum, et cum veritate et non secundum Manichaeum; ut deinde tu vel in secundis mihi respondeas quod interrogavi.

FELIX dixit: Respondeo.

AUGUSTINUS dixit: Quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram; breviter complexa est Scriptura quid fecerit Deus. Deinde quia nondum apparebat haec terra quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram fecerat Deus, secuta Scriptura exposuit, qualis terra erat de qua dixerat: In principio fecit Deus coelum et terram; tamquam cum audissemus: In principio fecit Deus coelum et terram, quaereremus, qualem terram, subiecit et ait: Terra autem, id est, illa quam fecerat Deus, invisibilis erat et incomposita. Non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. Tu itaque responde nunc mihi quod breviter interrogavi: Terra ista lucida et beata quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna Dei, ab ipso Deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat? Unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiversatione responde.

FELIX dixit: Ipsa se scriptura interpretatur.

AUGUSTINUS dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram vel genuit Deus, vel fecit, vel coaeterna illi erat, aperi ad locum quem nosti, et lege mihi.

FELIX dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera.

AUGUSTINUS dixit: Credo ergo, quia si qua est illa scriptura, meministi quid ibi dixerit. Itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam; et si dixero quia non sic habet, convinces me. Si autem sic cognovero, secundum hoc disputo quod tu ipse responderis. Dic ergo an fecerit terram istam Deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit; qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.

FELIX dixit: Quia modo Sanctitas tua interpretata est Scripturam tuam, quomodo voluisti et acceptavi, et tu sic mihi accepta quidquid dixero.

AUGUSTINUS dixit: Interim quod interrogavi, si nihil me contra moverit accepto; si autem aliquid moverit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas.

FELIX dixit: Ego non respondi ad tua dicta.

AUGUSTINUS dixit: Quia prius est ut mihi ad id quod interrogavi respondeas, tamen feci etiam ut tibi prior respondeam; forte non te movit, ideo non respondisti, forte et me non movebit, cum responderis. Responde ergo ad quod interrogavi.

  1. FELIX dixit: Respondeo. Et adiecit: Dixisti ergo de terra illa in qua Deus habitat, an facta est ab illo, an generavit illam, an coaeterna illi est. Et ego dico, quia quomodo Deus aeternus est, et factura apud illum nulla est, totum aeternum est.

AUGUSTINUS dixit: Non illam ergo genuit, neque fecit?

FELIX dixit: Non, sed est illi coaeterna.

AUGUSTINUS dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.

FELIX dixit: Quod nascitur, finem habet; quod innatum est, non habet finem.

AUGUSTINUS dixit: Quibus ergo erat ille pater, aut cuius erat pater, quem modo patrem nominavit? Si enim nihil genuerat, pater esse non poterat.

FELIX dixit: Sed sunt alia quae generavit.

AUGUSTINUS dixit: Illa ergo quae generavit, non sunt illi coaeterna, an et ipsa coaeterna sunt?

FELIX dixit: Coaeterna sunt illi quidquid Deus generavit.

AUGUSTINUS dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti: Omne quod nascitur, finem habet.

FELIX dixit: Interim quia secundum generationem carnis locutus sum, erravi.

AUGUSTINUS dixit: Modestissime confessus errorem, merearis intellegere veritatem.

FELIX dixit: Faciat Deus.

AUGUSTINUS dixit: Attende ergo iam, ut incipias cognoscere erro- rem scripturae huius. Si quae genuit Deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa quam non generavit Deus, ubi habitant omnia quae generavit Deus, quam terram dicis ab eo non generatam.

FELIX dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generavit, et quae non generavit, id est, terra illa ubi commorabatur.

AUGUSTINUS dixit: Quid, ipse qui generavit, aequalis est illis omnibus, aut maior est illis?

FELIX dixit: Et qui generavit, et quos generavit, et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt.

AUGUSTINUS dixit: Unius ergo substantiae sunt?

FELIX dixit: Unius.

AUGUSTINUS dixit: Hoc quod est Deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?

FELIX dixit: Hoc unum sunt omnes.

AUGUSTINUS dixit: Huius ergo terrae non est pater, sed inhabitator?

FELIX dixit: Etiam.

AUGUSTINUS dixit: Si nec genuit illam, nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola vicinitate non video, quomodo si habeat aliquis vicinum bonum; et duae iam erunt res ambae ingenitae, terra et pater.

FELIX dixit: Imo tres sunt, pater ingenitus, terra ingenita, et aer ingenitus.

AUGUSTINUS dixit: Hoc totum una substantia est?

FELIX dixit: Una.

AUGUSTINUS dixit: Et ita fundata, ut a nullo umquam moveri aut concuti possit?

FELIX dixit: Motio et concussio habet distantiam.

AUGUSTINUS dixit: Habeat; sed tamen talia fuerunt, ut a nullo umquam moveri aut concuti possent?

FELIX dixit: Est distantia inter moveri et concuti.

AUGUSTINUS dixit: Non inde te interrogo.

FELIX dixit: Sed inde me vis tenere.

AUGUSTINUS dixit: Quomodo vis, accipe moveri; non poterat moveri?

FELIX dixit: Non dico quia non poterat moveri, sed motio distantia est.

AUGUSTINUS dixit: Sed ita dixi: Nec moveri, nec concuti. Non dixi: Moveri quidem potest, sed concuti non potest; aut: Concuti quidem potest, sed moveri non potest; sed ambas res dixi, non posse nec moveri, nec concuti.

FELIX dixit: De ambabus rebus distantia est inter moveri et concuti.

  1. AUGUSTINUS dixit: Legamus ergo sequentia, videamus si Deus iste qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo umquam moveri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat ut neminem timeret, cuius regna sic fundata erant, ut a nullo aut moveri aut concuti possent. Et legit sequentia: Iuxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae. Et cum legeret interrogavit: Quod latus? dextrum, an sinistrum?

FELIX dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam, et exponere quod ibi non est; ipsa sibi interpres est; ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.

AUGUSTINUS dixit: Legatur hoc ergo quod sequitur. Et cum legeret, et ventum esset ad locum ubi habet: Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur.

AUGUSTINUS dixit: Nunc iam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic quid ista gens tenebrarum, quam videtur Deus timuisse, ne magna labes et vastitas ex tenebris in regna eius irruerent, nocere poterat Deo; maxime cuius regna superius dixit ita fundata, ut a nullo umquam moveri aut concuti possent. Quid ergo illi factura erat gens ista? Poterat ei nocere, an non poterat? Responde unum de duobus.

FELIX dixit: Ego respondeo: Si nihil contra Deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum; pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? Si adversarius nullus contra Deum est, utquid baptizati sumus? Utquid Eucharistia, utquid Christianitas, si contra Deum nihil est?

AUGUSTINUS dixit: Quia video te nolle respondere ad id quod te interrogo, et te interrogare ut tibi respondeam; et hoc non recuso; dum tamen memineris quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. Sed quia me interrogasti, audi quod interrogasti. Nos quidem dicimus liberatorem Christum venisse, et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia Dei geniti, sed per eius Verbum facti a Deo. Multum autem interest inter natum de substantia Dei, et factum a Deo quod non est de substantia Dei. Quidquid ergo fecit Deus, potest esse mutabile; ipse autem Deus non est mutabilis; quia non possunt aequari opera artifici et conditori. Tu autem qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et Pater qui generavit ibi lucis filios, et aer, et ipsa terra, et ipsi filii una substantia sunt, et aequalia sunt omnia; oportet ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. Si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat quare praelium agitaret, et illud numen quod dicit, huc mitteret.

FELIX dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.

AUGUSTINUS dixit: Quando? Cras intermissus sufficit?

  1. FELIX dixit: Intermitte mihi tres dies, id est, hodie, et cras, et perendie, aut usque ad diem qui est post dominicum, id est, pridie idus decembris.

AUGUSTINUS dixit: Video te dilationem ad respondendum petiisse; humanum est ut concedatur tibi; sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?

FELIX dixit: Ero victus.

AUGUSTINUS dixit: Quid, si fugeris?

FELIX dixit: Reus ero civitatis huius, et ubique, et legis meae.

AUGUSTINUS dixit: Imo hoc dic: Si fugero, sic habear tamquam si anathemavero Manichaeum.

FELIX dixit: Hoc dicere non possum.

AUGUSTINUS dixit: Ergo aperte nobis dic quia fugere cogitas, et nemo te tenet.

FELIX dixit: Non fugio.

AUGUSTINUS dixit: Ut video, non vis quasi victus abscedere; sed saltem hoc dic: Si fugero, victus sum.

FELIX dixit: Dixi.

AUGUSTINUS dixit: Et unde apparebit te fugisse propter Gesta?

FELIX dixit: Iube ut quem elegero, cum ipso sim.

AUGUSTINUS dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.

FELIX dixit: Sim cum illo qui est in medio.

AUGUSTINUS dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cum illo eris.

FELIX dixit: Etiam, et ego hoc consentio.

BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo veniam, christianus est.

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensis, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.

Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.

1 - Cf. Act 1, 26.

2 - Cf Act 9, 17.

3 - Io 16, 13.

4 - Lc 24, 36-49.

5 - Io 16, 7.

6 - Act 1, 1-26.

7 - Act 2, 1-11.

8 - Ps 115, 2; Rom 3, 4.

9 - 1 Tim 4, 1-6.

10 - 1 Tim 4, 1-6.

11 - 1 Cor 13, 9-10.

12 - Io 16, 7.

13 - 1 Cor 13, 9.

14 - Io 16, 13.

15 - 1 Cor 13, 8-12.

16 - 1 Tim 4, 4.

17 - 1 Io 3, 2.

18 - Gen 1, 1-2.

2             LIBER SECUNDUS

 

 

  1. Cum ventum esset ad diem praestitutum, id est, ad pridie iduum decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis.

AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, dilationem te petiisse meministi, cum ad ea quae interrogaveram in praesenti respondere non posses. Si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum aliquid excogitasti, responde. Hoc enim tunc interrogaveram: Si Deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? Si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem Deum colitis, qualem veritas et apostolica doctrina testatur.

FELIX dixit: Ex quo a Sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reversus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque velles interrogare, ventum est ad diem; et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae unde me instruere possem; nullus enim ad certamen exit, nisi prius militatus fuerit, et nullus litigator potest sine suis chartis litigare; similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.

AUGUSTINUS dixit: Istam tergiversationem tanto dierum spatio excogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adiuvare nihil poterit. Notum est enim omnibus qui aderant, quos etiam nunc adesse video, te dierum tantum dilationem petiisse; debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petiisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. Novi te petiisse codices, non quidem ad instructionem inspiciendos, verum hoc longe antequam peteres dilationem; cum vero dilationem petiisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.

FELIX dixit: Modo peto codices, reddantur mihi, et venio ad certamen post biduum; et si victus fuero, quod deliberaveris, subeo.

AUGUSTINUS dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. Non te autem habere quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo iam videt. Sed quia codices tuos repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum venire posse post biduum; illud quod iam constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse recole. Tolle autem codices tuos, et dic quid inde velis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas.

FELIX dixit: Omnes scripturas quae mihi sublatae sunt. Ista enim epistola Fundamenti est, quod et Sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. Ipsa legatur, et quidquid malum obiicitur legi meae, probetur; et nego illam, si probata fuerint illa crimina quae obiiciuntur legi meae.

AUGUSTINUS dixit: Quoniam fateris hanc esse epistolam, ubi doctrinae vestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi Deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum, et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse; tam sacrilegum est, ut ferri vix ab audientibus possit; hoc obiicitur primo sectae vestrae, sive initium hoc voces, sive medium, sive finem, non valde id curo; hoc tamen de hac epistola, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas; hoc vobis obiicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia veniamus. Unde iterum interrogo: si Deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat, nescio quae gens adversa quam fingitis? Si nihil ei nocere poterat, nulla causa fuit quare partem suam naturae daemonum commisceret. Si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis.

  1. FELIX dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas, et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in Evangelio duas dicit esse arbores: Arbor bona numquam facit fructum malum, et arbor mala numquam facit fructum bonum 1. Ecce duas naturas. Deinde in Evangelio scriptum est: Numquid bonum semen seminasti in agro? Unde apparuerunt zizania? Hoc inimicus fecit 2. Iste inimicus si non est extraneus a Deo, probetur mihi; si ad Deum pertinet inimicus iste, quale semen seminavit? Item in Evangelio scriptum est, Christo dicente, quia in novissimis temporibus thronum in medio saeculo ponet, et mittet Angelos suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridiem, et congregabit omnes gentes ante se, et separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. Et ut compendive dicam, agnis dicet: Ite in regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Haedis dicet, qui in sinistra parte sunt: Recedite a me, qui operati estis iniquitatem: nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 3. Qui sunt qui nomen Christi habent, et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis eius; et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen eius portant? Hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. Nam Paulus apostolus dicit: Prudentia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest 4. Hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est Deo, ad Deum non pertinet; si autem ad Deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit: hoc Manichaeus non dicit. Iterum Paulus dicit: Deus saeculi huius excaecavit mentes infidelium, ad non contemplandam claritatem Evangelii Christi, qui est imago Dei 5. Ipse Paulus iterum dicit: Datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet die ac nocte: propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate probatur 6. Ecce quid Apostolus dixit, ecce quid Evangelista; cum Manichaeus hoc asserat, quia est extraneus a Deo, qui contra Deum bellavit; sive quia Christus crucifixus est, sive quia Apostoli omnes propter Dei mandatum; iste qui eos crucifixit, cui mandatum Dei non placet, hoc mihi dicat Sanctitas tua, si ad Deum pertinet.
  2. AUGUSTINUS dixit: Scripturas sanctas, quas non intellegendo longe a veritate aberratis, commemorare voluisti, velut ex eis patrocinium adhibens vaniloquiis vestris. Inter omnia tamen, quae partim sicut vere scripta sunt, partim aliter quam scripta sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti quia Deus regnis suis hostilem naturam imminentem repellere volens, ut habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae contrariae daemonum miscens, colligari ab eis et contaminari fecerit. Hoc autem est quod vobis obiicitur, unde quid respondeas non inveniendo, commemorasti divinarum Scripturarum capitula, ubi de peccatoribus dictum est quia non pertinent ad beatam vitam, quam bonis et fidelibus donat Deus; et has velut duas naturas accipi voluisti, secundum deliramenta Manichaei. Veritas autem dicit, omnia ista quae videmus et quae non videmus, quae naturaliter subsistunt, a Deo facta esse; in quibus rationalem creaturam, etiam ipsam factam, sive in Angelis sive in hominibus accepisse liberum arbitrium; quo libero arbitrio si Deo servire vellet, secundum voluntatem ac legem Dei, haberet apud eum aeternam felicitatem; si autem legi eius subdi noluisset, sed potestate sua usa contra eius fecisset imperium, secundum eius iustitiam poenae debitae subiaceret. Haec omnipotentia Dei in creandis omnibus, haec iustitia in remunerandis peccatoribus. Esse autem liberum arbitrium, atque inde peccare quemque si velit, non peccare si nolit, non solum in divinis Scripturis, quas non intellegitis, sed etiam in verbis ipsius Manichaei vestri probo. Circumclusus enim videt potentiam veritatis, contra quam conatus fuerat aliam naturam quam non fecit Deus, inducere contra Deum, non solida veritate, sed inani phantasmate; tamen ad confitendum verum de libero arbitrio, plus in eo valuit natura humana in qua eum Deus effecit, quam fabula sacrilega quam sibi ipse confinxit.
  3. Audi ergo de libero arbitrio, primo ipsum Dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti; audi dicentem: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 7. Cum ergo dicit: Aut hoc facite, aut illud facite; potestatem indicat, non naturam. Nemo enim nisi Deus facere arborem potest; sed habet unusquisque in voluntate, aut eligere quae bona sunt, et esse arbor bona; aut eligere quae mala sunt, et esse arbor mala; non quia mala ipsa quae eliguntur, aliquam habeant in se ipsis substantiam; sed quia Deus, omnia quae condidit, gradibus suis condidit, generibusque distinxit, coelestia atque terrena, immortalia atque mortalia, et omnia bona in suo genere condidit; animam habentem liberum arbitrium, sub se ipso et supra cetera collocavit; ut si serviret superiori, dominaretur inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. Hoc ergo Dominus dicens:

Aut facite illud, aut facite illud; ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tamquam Deus; et quia si bonum eligerent, praemium eius acciperent, si malum eligerent, poenam eius sentirent: semper autem ille iustus est aut remunerator, aut damnator.

  1. Audi ergo iam quemadmodum Manichaeus ipse tam perversus, tam superbus, ut aliam introducens naturam, se aequalem Deo faceret, Deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium: in Thesauro vestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis: Hi vero qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint, mandatisque divinis ex integro parum obtemperaverint, legemque sibi a suo liberatore datam plenius servare noluerint, neque ut decebat sese gubernaverint, etc. Vides in his verbis confirmatum esse, etiam a nesciente quid loqueretur, liberum arbitrium. Qui enim servare legem non vult, in potestate eius est, si velit. Non enim dixit: Non potuerint; sed: noluerint. Hoc certe quod nolunt servare legem, non a gente tenebrarum coguntur; si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur ut non faciant, sed voluntate sua nolunt. Hoc ergo quod in eorum voluntate est ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum. Hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum; et inde vides unde veniant omnes culpae, unde merita culparum, unde distributiones poenarum.
  2. Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon quidem catholicus non admittit, vobis autem tanto graviores sunt, quanto a catholico canone secluduntur. Aliquid etiam inde commemorem, cuius ego auctoritate non teneor, sed tu convinceris. In Actibus scriptis a Leutio, quos tamquam Actus Apostolorum scribit, habes ita positum: Etenim speciosa figmenta, et ostentatio simulata, et coactio visibilium, nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo homine qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. Vide quemadmodum hic, et per se ipsum dicit, et per seductionem. Fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior voluntate peccator. Sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est, et per se ipsum, et per seductionem; ut in eo quod positum est per se ipsum, liberum arbitrium; in eo vero quod positum est per seductionem, intellegas diabolum, non oppressorem inviti, sed tentatorem volentis.
  3. Proinde quia ego respondi, et quantum potui probavi ea quae scripta sunt in Libris sanctis de peccatoribus et de iustis, non ad diversitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit, sed voluntas culpam; responde tu ad illud quod iam interrogavi: Si Deo nocere nihil poterat, quare partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla divina Scriptura canonica potueris invenire; si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis, de quo Apostolus dicit: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum 8. Denique idem dicit: Deus habitat lucem inaccessibilem 9. Numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini 10? Numquid ad illam lucem non accedunt sancti de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 11? Sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui Deus ipse donaverit ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. Nemo enim potest ad eam accedere, quem Deus noluerit ut accedat; cui autem donaverit, ipse accedet. Quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum accedere ad habitationem Dei, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit nisi cui Deus donaverit? Aut si donum acceperat a Deo ut accederet, ad expugnandum regnum Dei non daret, et non timeret. Si autem donum tale non dederat ut posset accedere, securus in suo regno erat, habitans inaccessibilem lucem; quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, ligandam, premendam, contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? Ut enim purgetur inde, dicitis quod audire nefas est, sed ad vos confundendos et forte salvandos, tacere non possumus; ut purgetur inde pars Dei, dicitis in nave lucis, quam solem appellatis, facientes iniuriam Creatori solis, et ipsi soli quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur; dicitis enim illic positum Deum, virtutes suas convertere in masculos, ad irritandum concupiscentias daemonum feminarum; et eosdem rursus convertere in feminas, ad irritandum concupiscentias daemonum masculorum; ut cum daemoniis iniiciunt libidinem, accensis in formas confictas a Deo, relaxentur membra eorum, et sic evadat pars Dei quae ibi fuerit colligata. Hoc tantum opprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis, et praedicare non dubitatis. Haec sunt media doctrinae vestrae. Finis vero quis est? Quis, nisi quia non potuit Deus totum purgare? Et quia non potuit, facturum eum dicitis velut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur quod purgari non potuit, et nihil sua sponte commisit. Ita fit ut deus vester, non verus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde vestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. Ad haec ergo responde, et incipe ab illo quod dixi, quare Deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat; aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.
  4. FELIX dixit: Crudelem asseritis Manichaeum haec dicentem: de Christo quid dicimus, qui dixit: Ite in ignem aeternum 12?

AUGUSTINUS dixit: Peccatoribus hoc dixit.

FELIX dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?

AUGUSTINUS dixit: Quia noluerunt.

FELIX dixit: Quia noluerunt, hoc dixisti?

AUGUSTINUS dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.

FELIX dixit: Quare noluerunt? Est qui non vult curari? est qui non vult purgari? est qui non vult illuminari? Quis infirmus est qui non vult ad sanitatem venire? Si crudele est quod Manichaeus dixit, quia aliqua pars Dei quae se purgare non potuit, in globo ligata est; hoc crudele non est, ut Christus qui dixit: Ego propter peccatores veni; modo ad ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portaverunt? Sed mandata, credo, non potuerunt complere. Si hoc crudele est, crudelius est et illud. Si illud crudelius est, quia Deus illos non potuit purgare, et globo ligavit; et id crudelius videtur esse, quos Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere; hoc mihi Sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.

AUGUSTINUS dixit: Si ea quae iam dixi, vel intellexisses, vel te intellegere fatereris (fortassis enim non habendo quid dicas, finxisti te non intellegere quod apertum est), ista non diceres. Iam enim diximus et probavimus per divinas Scripturas, esse liberum arbitrium; Deum autem esse liberi arbitrii iustum iudicem, remuneratorem fidelium eique se subiicientium et volentium se sanari, damnatorem autem superborum et impiorum. Quia ergo ad peccatores sanandos venit, sanat utique peccata confessos, sanat poenitentes; neminem autem poenitet cum alius peccavit; sed si est poenitentia iusta et verax, unde et ipse Dominus dicit: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam 13; ipsa poenitentia indicat non alienae esse naturae, sed voluntatis nostrae, si quid forte peccamus. Nam si alio peccante, alium poenitet, non est ista prudens, sed insana poenitentia. Secundum vos autem nulla peccata sunt. Gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. Nullum ergo invenis peccatum quod damnet Deus, nullum invenis peccatum quod poenitentia possit sanari. Si autem poenitentia est, et culpa est; si culpa est, et voluntas est; si voluntas est in peccando, natura non est quae cogat. Sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt implere quod volunt; unde Apostolus Paulus dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 14; manifestum est hoc venisse de traduce primi peccati Adam, et de consuetudine mala. Nam hodieque libera voluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contra eos lex habitet in membris eorum. Sed qui concipiunt timorem Dei, et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico, et sicut bono curatori, ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et poenitentiae sanantur. Superbi vero dicentes se iustos, aut dicendo quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat, et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt, et experiuntur iustum iudicium Dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 15. Non est ergo indignum ut Deus dicat: Ite in ignem aeternum, eis qui eius misericordiam per liberum arbitrium respuerunt; et dicat: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 16, eis qui per liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerunt, et quales per eum facti sunt illi placuerunt. Tu ergo iam ad hoc quod interrogavi responde; sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit? Si nocere poterat, non est incorruptibilis Deus.

  1. FELIX dixit: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc Filium suum misit?

AUGUSTINUS dixit: Vide quemadmodum semper interrogas, et ad interrogata respondere non vis. Audi quod interrogasti, memento tamen te ad ea quae dico non respondere, me autem respondere. Deo nocere nihil potest; sed Filium suum misit, ut carne indueretur, et hominibus appareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. In sua quippe natura pati nihil poterat; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 17. In hac natura, quia Deus erat Verbum, pati nihil ille poterat. Ut autem pati pro nobis posset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 18. Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem; assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem. Itaque idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. Non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. Praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen in illa carne ipse deterior factus; sed caro in illo melior facta est. Pars vero dei vestri, nulla carne assumpta (non enim erat in gente tenebrarum pro qua pateretur), descendit ut teneretur, ligaretur, pollueretur, et turpius quam ligabatur purgaretur. Iam enim de purgatione eius dixi. Haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum quoniam in naturam Dei ista non cadunt. Et absit a pio animo atque fideli talia de Deo credere, Deo bono, Deo vero, qualia vos creditis; non quem invenistis, sed quem finxistis. Responde iam nunc: Si Deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius, nulla carne assumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc missa est secundum vestra vaniloquia?

  1. FELIX dixit: Si nihil poterat noceri Deo a parte adversa, et Christo nihil poterat noceri ab adversa natura; ad quam venit Christus, ut eam liberaret? Quia, ut dicis, propter libertatem nostram venit: ergo in captivitate fuimus. Si in captivitate tenebamur, et propterea Christus venit, ut nos liberaret de captivitate, qui nos tenebat extraneus a Deo erat, aut virtus Dei. Si Dei virtus erat qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille qui nos tenebat? Si in ipsius arbitrio erat quando vellet dimittere, ut quid Christus crucifigitur? Neminem autem latet Christum crucifixum. Quid illum crucifixerunt? Si Dei virtus est, nihil nobis nocebat. Si Dei virtus erat, non fuimus capti apud illum; sed quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem Romani cum Barbaris. Non oportebat ergo, quia cum virtute Dei constituti eramus, Deum Filium suum mittere, ut dicatur quia liberator noster venit. Si paret ergo cum virtute Dei nos constitutos esse, Apostolus dixit: Christus nos liberavit de maledicto Legis; quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno 19. Hoc enim Apostolus dicit. Si iste qui maledicit omnes qui pendent in ligno, Dei virtus est; Christus enim pependit in ligno, et Apostoli ipsius omnes qui addicti sunt pro ipsius praecepto: quis ergo iste est qui maledicit omnem qui pendet in ligno?
  2. AUGUSTINUS dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem suam tenebantur a diabolo, et in eius conditione constituti erant per iustum Dei iudicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. Sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captivaretur; sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. Peccator ergo angelus per liberum arbitrium, suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium; ut diabolus si noluisset non peccasset, et homo si noluisset non consensisset. Cum autem iam ab illo cui consenserat teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia iustum Dei iudicium fuit dare in potestatem diaboli hominem, qui contempsit super se potestatem Dei, et eius legi obtemperare noluit; quia ergo sic invenit Christus peccatores sub peccato, cum sit peccatum in libero arbitrio, inveniens peccatores sub peccato redemit confitentes a superbiente. Quod autem in Lege positum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno 20; unde Apostolus dicit: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno 21: non Legem reprehendit, sed misericordiam commendavit. Quia enim Adam peccaverat, et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat; Dominus autem carnem de ipsa massa suscipere voluit, ut suscipiendo mortalitatem quae de poena venerat, solveret mortem, quod de gratia veniebat; ideo dicit Lex: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto veniebat. Quomodo ergo suscipiendo mortem, interfecit mortem; sic suscipiendo maledictum, solvit maledictum. Unde et Apostolus dicit: Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo 22; quia de vetere homine nostro, id est, de sorte mortis, quae veniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de virgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum; passionis, ad firmandam poenitentiam; resurrectionis, ad excitandam spem; ut duas vitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de vita nostra mortali, unam laboriosam, alteram beatam; laboriosam, quam tolerare debemus; beatam, quam sperare debemus. Toleramus autem laboriosam merito peccati nostri; ille autem ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suae, sed officio misericordiae suae. Nam ut noveris bonam esse Legem, quam tu reprehendere voluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Adhuc videtur illam reprehendere; sed audi quod sequitur: Ubi autem, inquit, abundavit delictum, superabundavit et gratia 23. Data est enim lex superbis hominibus, et viribus suis totum tribuentibus, ut cum implere non possent legem datam, praevaricatores invenirentur, et facti rei sub lege, peterent misericordiam a legis Conditore. Proinde paulo post dicit idem apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum 24. Sed ne dicas quia de alio mandato dicit, ut ostendat quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat: Lex subintravit ut abundaret delictum; statim sibi opposuit quaestionem: Quod ergo bonum, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Erat enim peccatum, sed non apparebat peccatum; data est lex superbo, fecit contra legem, et apparuit peccatum, quod erat, sed non apparebat. Apparens autem peccatum humiliavit superbum, humiliatus superbus factus est poenitens, de poenitentia impetrata est misericordia. Audisti ergo quod interrogasti, responde quod interrogo: Nihil nocere poterat gens tenebrarum Deo; quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a natura daemonum?
  3. FELIX dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat; quando voluero, ero christianus. Voluntas nobis subiacet, aut esse christianum, aut non esse.

AUGUSTINUS dixit: Quia voluntas nobis adiacet, manifestum est, et hoc de divinis Scripturis docui; quod coactus est etiam invitus dicere, etiam ille qui vos in istum induxit errorem. Quod autem dicis: Nemo cogatur, quando voluero, ero christianus; nemo plane te cogit; quando volueris, esto; quia ex voluntate tua huc venisti, et ex voluntate tua ista disputasti. Et vae voluntati malae, si mala est; pax bonae voluntati, si bona est. Sive autem mala sit, sive bona sit, voluntas est. Bonam voluntatem sequitur corona, malam sequitur poena. Deus iudex voluntatum est, creator autem naturarum. Si ergo putas cogi te ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi. Cogita potius quae audis, perpende, in tua voluntate es; examina ut prudens, si tamen in te est ulla prudentia vel humana, utrum ea quae dicta sunt, veritate fulta sint; utrum tu ipse in Manichaei vestri defensione defeceris, sicut apparet; et quando volueris, esto quod nondum es, et desine esse quod es.

  1. FELIX dixit: Ecce iam compendive, ut dixit Sanctitas tua; ne chartas cumulemus, si tibi placet, quod petivi pridem, huc veni, ostende mihi veritatem, ut illud quod teneo, pareat quia veritas non est, et habes me paratum ad credendum.

AUGUSTINUS dixit: Iam quidem quod tenes, satis apparet quia veritas non est. Absit enim a cordibus veritatem quaerentium vel tenentium, ut credant Deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam. Absit a fidelibus credere Deum ad liberandam substantiam suam convertere se in masculos contra feminas, et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam irritandam. Absit a fidelibus credere Deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. Hoc ergo quia veritas non est, manifestum est. Sed quia vis tibi pro ista falsitate expulsa atque convicta, patefieri veritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc movet, ab initio fidei poteris erudiri. Etenim aptum perceptioni veritatis incommutabilis facit pia fides; a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit, et ad id quo tendit, vel quo vult pervenire, perduci non poterit. Sed quia iam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam veritatem.

  1. FELIX dixit: Cum apparuerit mihi, quia mihi non apparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare.

AUGUSTINUS dixit: Anathemandus est error qui dicit corruptibilem Deum, an non est anathemandus?

FELIX dixit: Iterum dic.

AUGUSTINUS dixit: Anathemandus est error qui dicit corruptibilem Deum, an non est anathemandus?

FELIX dixit: Quaeratur si dicit.

AUGUSTINUS dixit: Ego hoc interrogavi: Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est, an non?

FELIX dixit: Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est; hoc mihi obiicis?

AUGUSTINUS dixit: Hoc interrogo.

FELIX dixit: Corruptibilem Deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit adversariis?

AUGUSTINUS dixit: Interim quod interrogo responde: Qui dicit corruptibilem Deum esse, anathemandus est, an non?

FELIX dixit: Valde.

AUGUSTINUS dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam Dei, anathemandus est, an non?

FELIX dixit: Non intellexi quod dixisti.

AUGUSTINUS dixit: Hoc dico quod omnis homo intellegit, qui non se fingit non intellegere: Naturam et substantiam Dei, id est, illud ipsum quidquid est Deus, qui dicit esse corruptibilem, anathemandus est, an non?

FELIX dixit: Etiam anathemandus est, si probatum fuerit esse verum.

AUGUSTINUS dixit: Nondum tibi dixi, quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam Dei; sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est.

FELIX dixit: Et ego respondi: Etiam.

  1. AUGUSTINUS dixit: Pars illa quae tenebrarum genti mixta est, de Dei natura est, an de aliqua alia natura?

FELIX dixit: De Dei.

AUGUSTINUS dixit: Quod de Dei natura est, hoc est quod Deus, an aliud quid quod non est Deus?

FELIX dixit: Ita est: quod de Deo est, Deus est, secundum quod scriptum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 25. Deus enim lumen est, et tenebrae in eo non sunt 26.

AUGUSTINUS dixit: Bene respondisti, quia et quidquid de Dei natura est, Deus est, et Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, et talis lux luxit in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Videamus ergo utrum Manichaeus partem Dei non dicat esse comprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non etiam maculatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris et purgatoris. Si autem haec dicit, secundum te etiam, et secundum veras confessiones tuas, anathemandus est; quia partem Dei et naturam Dei, quod est ipse Deus, dicit comprehensam a tenebris et ligatam et pollutam; quod tu ipse secundum Evangelium loquens non potuisti dicere; sed verum dixisti, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Manichaeus ergo anathemandus, qui dixit, quia lux tenebrata est in tenebris, et tenebrae eam comprehenderunt.

FELIX dixit: Sed et qui polluitur, et qui tenetur, liberatur; et nos si polluti sumus, mundamur.

AUGUSTINUS dixit: Sed hoc de Dei natura non recte dicitur, sed de illa quae pollui potest, recte dicitur, quia polluitur et mundatur; de illa vero quae pollui non potest, vides cum quanto sacrilegio dicatur: Polluitur et mundatur; maxime quia sic dicitis quamdam Dei partem esse pollutam, ut propterea ligetur in aeternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari. Hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit, quia omnis qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est.

  1. FELIX dixit: Hoc quod dixit Sanctitas tua, quia pars quae se non mundavit ab coinquinatione gentis tenebrarum; et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum Dei. Hoc enim asseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit, quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum.

AUGUSTINUS dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari; postea si opus fuerit, de illa quae figitur in globo eius. Interim quae purgatur, polluta erat.

FELIX dixit: Quae polluitur, et mundatur.

AUGUSTINUS dixit: Qui ergo dicit naturam Dei et substantiam Dei, et id quod Deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus?

FELIX dixit: Christus unde nos mundavit? unde nos liberavit?

AUGUSTINUS dixit: Christus non partem Dei, non naturam Dei liberavit; sed facturam quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium, sua misericordia liberavit. Eam rem mundavit quae pollui poterat, eam rem liberavit quae captivari poterat, eam rem sanavit quae infirmari poterat. Modo autem de Deo, de natura Dei, de substantia Dei, de eo quod Deus est loquimur; poterat pollui, an non poterat?

  1. FELIX dixit: Anima nostra ex Deo est, quae polluta est? Si non est ex Deo, utquid pro illa Christus crucifixus est? Si ergo paret quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret quia ex Deo est, et polluta erat, et ipse eam mundavit.

AUGUSTINUS dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex Deo esse dico; quia hoc habet catholica fides. Sed aliud est quod de se Deus genuit, quod hoc est quod ipse; aliud autem quod fecit Deus. Quod Deus genuit, aequale est Patri; quod Deus fecit, non est aequale conditum conditori. Aliud autem dicimus ex Deo esse, quod melius dicitur de Deo esse, quia hoc est quod ipse, sicut unigenitus Filius, sicut Verbum eius per quod facta sunt omnia 27; alia vero sic dicimus ex Deo, quia dixit, et facta sunt; mandavit, et constituta sunt 28. Hinc est anima, ex his quae fecit Deus, non illud quod de se genuit Deus. Ideo Verbum quod de se genuit, pollui non potuit, nec potest, nec poterit. Anima vero quam fecit rectricem corporis, ut serviret superiori, dominaretur inferiori, id est, serviret Deo, dominaretur corpori, contempta Dei lege per peccatum polluta est; Deus autem misericordiam praestans his quae fecit, misit Filium per quem fecit, et per illum refecit. Quando condendum erat quod non erat, per Verbum conditum est; quando reficiendum erat quod depravatum fuerat, suscepta est inde creatura de virgine Maria, ut per id quod erat homo, demonstraretur homini et quid sustinendum et quid sperandum esset. Itaque natura Verbi, substantia unigeniti Filii Dei nihil passa est vel a persecutoribus Iudaeis, vel a diabolo angelo malo persequente. Sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili, in eo quod se induit, passus est quidquid voluit ad exemplum patientiae, et reformavit hoc ad exemplum iustitiae. Tu modo dic mihi de Dei parte, quod Deus est, utrum pollui possit, an non. Si potest, non est incommutabilis Deus; et qui hoc dicit, anathemandus est; si autem non potest, vides anathemandum esse Manichaeum, qui dicit partem Dei, naturam Dei, id quod est Deus, venisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solvi ac mundari.

  1. FELIX dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex Deo non est.

AUGUSTINUS dixit: Non dixi; sed dixi quia ex Deo est, tamquam a Deo facta, non tamquam a Deo nata.

FELIX dixit: Dixisti de anima quia non est ex Deo, sed factura Dei, quia sine Deo nihil est: hoc enim dicis tu, et non vis asseverare quia ex Deo est anima.

AUGUSTINUS dixit: a Deo est, sed facta est a Deo.

FELIX dixit: Aut facta, aut missa, aut data, ex Deo est. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de pollutione; quid culpas Manichaeum?

AUGUSTINUS dixit: Quia ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et per Dei misericordiam in poenitentia liberatam; tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum; et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur.

FELIX dixit: Ergo pars Dei est.

AUGUSTINUS dixit: Iam tibi dictum est, non est pars Dei; et accipe quomodo intellegas Deum omnipotentem factorem. Omnia quae fiunt, et quod quisque facit, aut de se est, aut ex aliquo, aut ex nihilo. Homo quia non est omnipotens, de se filium facit; ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento vasculum. Potuit enim facere vasculum, sed non potuit facere argentum; potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. Ex nihilo autem, ex eo quod prorsus non est facere ut sit, nullus hominum potest. Deus autem quia omnipotens est, et de se Filium genuit, et ex nihilo mundum fecit, et ex limo hominem formavit; ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus valentem. Quia de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. Quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram unde faceret hominem, quomodo fecit Deus argentum argentario unde faciat vasculum; sed ipse fecit, et quod non erat ut esset, et quod inde rursus esset, quod iam ipse ex nihilo creaverat ut esset. Sic ergo corpus, sic anima, sic intellegitur universa creatura facta a Deo; non genita de Deo, ut hoc sit quod Deus. Proinde modo forte eliges quid teneas, et quid respuas. Elige quid sit melius. Quoniam videmus multa mutabilia, et ipsa tamen bona, quamvis mutabilia; multa mortalia, et ipsa tamen bona, quamvis mortalia; bonum autem omnino incommutabile ipse Deus est; quid melius sit tibi tenere, elige: Deum mutabilem esse, an quod fecit Deus mutabile esse? Quia necesse est ut unum de duobus dicas. Si nolueris admittere id quod fecit Deus esse mutabile, restat ut dicas ipsum Deum esse mutabilem. Ut autem ab hoc sacrilegio te purges, et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam Dei esse mutabilem; quare non concedis Deum qui vere est, et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit: Ego sum qui sum 29, fecisse omnia bona, sed non sibi paria? Proinde quia ipse incommutabilis est, non est mirum si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. Ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit, et per eius misericordiam liberari.

  1. FELIX dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil interest inter patrem et filium. Quia hoc ergo protulit Sanctitas tua, et ego respondeo quia Deus et quae facit, aequalia sunt sibi.

AUGUSTINUS dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur; sic et Deus Filium unicum genuit, dixi tibi, non fecit. Fecit autem illud quod aequale ei non est; quod autem genuit, aequale illi est. Itaque elige tibi, utrum velis dicere mutabilem Dei facturam, an mutabilem Dei naturam.

FELIX dixit: Quomodo Deus immutabilis est, similiter quem genuit, immutabilis est; et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur.

AUGUSTINUS dixit: Sed iam tibi dictum est quia quod fecit, non de ipsius natura est; sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. Non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.

FELIX dixit: Ego non hoc dixi: sed dixi, quia Deus immutabilis est, et quod genuit immutabile est, et quod fecit immutabile est. Non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesivi, unde fecerit.

AUGUSTINUS dixit: Sed a me audisti quod non quaesisti, ut iam desineres stulta loqui. Omnipotens Deus et de se potuit generare, et de nihilo facere, et ex eo quod iam fecerat, aliquid formare; de se, Filium aequalem sibi; de nihilo, mundum et universam creaturam; ex aliquo, de terra hominem: quia omnipotens est. Quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest, quomodo nec ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium, et mundari per ipsius misericordiam, condemnando quod peccavit, et agnoscendo qui eum creavit. Tu vero qui paulo ante dixisti quia qui Dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse quod pars Dei in gente tenebrarum comprehensa atque polluta est, et his eum verbis blasphemasse apparet, ita ut peius blasphemare forte non posset; aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus.

  1. FELIX dixit: Manichaeus dicit quia polluta est pars Dei; et Christus dicit quia polluta est anima, et venit liberare illam de pollutione.

AUGUSTINUS dixit: Sed anima non est pars Dei. Nam iam tu confessus es quia Manichaeus dixit pollutam partem Dei; nos autem pollutam dicimus animam ex voluntate peccati; non esse autem animam partem Dei, non de Deo genitam, sed a Deo factam. Sic ergo dicitur anima ex Deo, quomodo dicitur aliquod opus fabri ex artificio eius, vel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum, sicut filius eius. Tu ergo quia iam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem Dei, et iamdudum dixisti anathemandum qui dicit corruptibilem vel contaminabilem Deum, vel naturam eius; iam anathemasti, quod non vis fateri. Hoc enim quod dixisti, quia polluitur et quia mundatur, hoc ipso quod dicis: Mundatur, expressisti quia polluitur; et non habes unde evadas: et Manichaeus, et tu dixisti quia polluitur pars Dei. Anathema ergo Manichaeum, aut anathemandus es cum Manichaeo.

FELIX dixit: Ego non a Manichaeo didici quia polluta est pars Dei; sed a Christo didici quia propter animam venit quae polluta erat.

AUGUSTINUS dixit: A Christo non didicisti quia anima pars Dei est.

FELIX dixit: A Christo didici quia anima ex Deo est.

AUGUSTINUS dixit: Et nos didicimus quia anima ex Deo est, sed non est pars Dei. Sic est enim anima ex Deo, quomodo factura ex artifice; non de Deo, sicut filius de patre.

FELIX dixit: De pollutione agimus; si polluta est anima quae ex Deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa venit; et illa pars Dei quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius Dei.

AUGUSTINUS dixit: Ecce iterum dicis partem Dei pollutam purgari, et paulo ante dixeras anathemandum esse qui illam dicit corruptibilem; modo dicis quia pollui potuit; et dicis quia mundari potest, ut confirmes quia pollui potuit. Hoc nos de parte Dei non dicimus: sed de anima dicimus; quia tamquam opus eius ex ipso est, non tamquam proles de ipso. Redi ergo ad id quod dicis, et discerne quod dicimus. Anima nec Deus est, nec pars Dei. Tu autem Manichaeum dicis dixisse pollui partem Dei, quam dicit purgari, ut confirmet quia polluitur. Restat ergo ut eum anathemes, aut ista sentiens anathemeris.

  1. FELIX dixit: Pertinet ad Deum anima quae per peccatum coinquinata est, an non?

AUGUSTINUS dixit: Pertinet, sed non est pars eius.

FELIX dixit: Non hoc interrogavi.

AUGUSTINUS dixit: Et quid interrogasti?

FELIX dixit: Pertinet ad Deum, an non pertinet?

AUGUSTINUS dixit: Iam dixi, et quia pertinet, et quomodo pertineat.

FELIX dixit: Ego quaero utrum vere est ex Deo.

AUGUSTINUS dixit: Ex Deo, non de Deo.

FELIX dixit: Si nihil peccatum est, et anima ex Deo est, et polluta est, et venit Christus liberare eam, et eam liberavit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem Dei pollutam esse, et iterum mundari?

AUGUSTINUS dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse partem Dei esse pollutam, et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in Deum effundere; nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium, et poenitendo purgari per misericordiam Creatoris sui; quia non est ex Deo tamquam pars eius, vel tamquam proles eius; sed ex Deo vel a Deo facta est, tamquam opus eius; quid intersit inter nostram fidem et vestram perfidiam, omnibus manifestum est. Itaque secundum verba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum qui dicit corruptibilem naturam Dei, quod et Manichaeum dicere manifestum est, quia noluisti ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematus.

  1. Post haec cum multis verbis inter se agerent:

FELIX dixit: Dic iam tu, quid vis faciam?

AUGUSTINUS dixit: Ut anathemes Manichaeum, cuius sunt tantae istae blasphemiae. Sed si ex animo facis, tunc fac; nemo enim te cogit invitum.

FELIX dixit: Deus videt si ex animo facio; non enim homo potest videre: sed hoc peto, ut confirmes me.

AUGUSTINUS dixit: In quo vis ut te confirmem?

FELIX dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.

AUGUSTINUS dixit: Ecce etiam manu mea scribo; volo enim ut et tu manu tua scribas.

FELIX dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum qui in Manichaeo fuit, et per eum ista locutus est, anathemes.

Augustinus accepta charta scripsit haec verba: Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae iam anathemavi Manichaeum et doctrinam eius, et spiritum qui per eum tam exsecrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat, non veritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius.

Et cum eamdem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua haec verba scripsit: Ego Felix qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum, et doctrinam ipsius, et spiritum seductorem qui in illo fuit, qui dixit Deum partem suam genti tenebrarum miscuisse, et eam tam turpiter liberare, ut virtutes suas transfiguraret in feminas contra masculina, et ipsas iterum in masculos contra feminina daemonia, ita ut postea reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum. Has omnes et ceteras blasphemias Manichaei anathemo.

Augustinus episcopus, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.

Felix his Gestis subscripsi.

- Mt 7, 17.

2 - Mt 13, 27-28.

3 - Mt 25, 31-34.

4 - Rom 8, 7.

5 - 2 Cor 4, 4.

6 - 2 Cor 12, 7-9.

7 - Mt 12, 33.

8 - 1 Tim 1, 17.

9 - 1 Tim 6, 16.

10 - Ps 33, 6.

11 - Mt 5, 8.

12 - Mt 25, 41.

13 - Mt 9, 13.

14 - Rom 7, 23.

15 - Cf. Iac 4, 6.

16 - 1 Tim 4, 4.

17 - Io 1, 1.

18 - Io 1, 14.

19 - Gal 3, 13; Deut 21, 23.

20 - Deut 21, 23.

21 - Gal 3, 13; Deut 21, 23.

22 - Rom 6, 6.

23 - Rom 5, 20.

24 - Rom 7, 12-13.

25 - Io 1, 5.

26 - 1 Io 1, 5.

27 - Cf. Io 1, 3.

28 - Cf. Ps 148, 5.

29 - Ex 3, 14.