Migne Patrologia Latina Tomus 42
AugHip.CoFaMa 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM.
Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus, secta manichaeus, ac per hoc nefando errore perversus. Noveram ipse hominem, quemadmodum eum commemoravi in libris Confessionum mearum (Lib. 5, capp. 3, 6). Hic quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem, et catholicam veritatem. Quod cum venisset in manus nostras, lectumque esset a fratribus; desideraverunt, et jure charitatis per quam eis servimus flagitaverunt, ut ei responderemus. Hoc aggrediar nunc in nomine atque adjutorio Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut omnes qui haec legent, intelligant quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur (Psal. XXXVI, 23). Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus occulta aequitate divinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi, deserti adjutorio Dei, ad hoc velociter et pertinaciter currerent, ut a veritatis via longius aberrarent. Commodum autem arbitror, sub ejus nomine verba ejus ponere, et sub meo responsionem meam.
CAPUT II. FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem jam traductis erroribus, ac Judaicae superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto; non ab re visum est, fratres charissimi, haec quoque brevia vobis et concinna responsa, propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones, scribere, quo cum iidem vos ex more parentis sui serpentis captiosis circumvenire quaestiunculis voluerint, et ipsi ad respondendum vigilanter eis sitis instructi. Ita enim fiet ut ad ea ipsa quae proposuerint religati, ulterius huc atque illuc vagari non possint. Ac ne profusa confusave oratione legentium inundarentur ingenia, tam breviter quam distincte ex adverso sibi, ipsorum atque nostrorum verba constitui.
CAPUT III. AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cavendos putas, quod nos esse dicis: nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus. Nam quod semis est, ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo? si aliquid deest fidei eorum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? Sicut ad quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram conversationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo (Coloss. II, 5). Cernebat utique quamdam fabricam spiritualem, sicut alibi dicit, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9): et in ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod jam aedificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate, insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest, respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere: ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum qui homini praeceptum in paradiso dedit (Gen. II, 16, 17), et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos aperuit (Gen. III, 7)? Puto justum esse ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum, tu potius agnoscas parentem tuum. Nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Et maxime. Proinde ergo et natum accipis Christum? Non ita est. Neque enim sequitur ut si Evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. Cur? Quia Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari; in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec ipse ejus scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1). Non ergo, liber Evangelii Jesu Christi; sed, liber generationis: quippe ubi et stella inducitur quae confirmat genesim (Id. II, 2); ut recte Genesidium hoc magis nuncupari possit quam Evangelium. At denique Marcus, qui generationem scribere non curavit, sed praedicationem tantum Filii Dei quod est Evangelium, vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Jesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1). Ut hinc satis abundeque appareat genealogiam non esse Evangelium. Nam et in ipso Matthaeo post inclusum Joannem in carcerem, tunc legitur Jesum coepisse praedicare Evangelium regni (Matth. IV, 12, 17). Ergo quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthaeum ponere, Evangelium Jesu Christi filii Dei; nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium? Quapropter, si jam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse Evangelium quam genealogiam; scias me, ut dixi, accipere Evangelium, id est, praedicationem Christi. De quo quidquid jam perrogare volueris, omissis generationibus quaere. Aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia: sed tu disce interrogare quod primum est. Videris enim mihi nunc scire velle, non utrum Evangelium accipiam, sed utrum generationes.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti teipsum velut ex persona nostra, utrum acciperes Evangelium; et respondisti, Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum; et respondisti, Non ita est: hanc scilicet causam subjiciens, quia generatio Christi non pertinet ad Evangelium. Quid ergo respondebis Apostolo dicenti, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8)? Vides certe quam nescias, vel te nescire fingas, quid sit Evangelium; nec ex doctrina apostolica, sed ex vestro errore nomines Evangelium. Aut si hoc appellas Evangelium, quod Apostoli appellaverunt; aberras ab Evangelio, qui non credis Christum ex semine David: quod Apostolus secundum suum Evangelium praedicari testatus est. Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam caeterorum Apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego, sive illi; sic praedicamus, et sic credidistis (I Cor. XV, 11). Non enim omnes illi Evangelium conscripserunt, sed tamen omnes Evangelium praedicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum Domini nostri Jesu Christi, proprie dicti sunt Evangelistae. Nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, Bonum nuntium dicitur Evangelium, vel, Bona annuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum annuntiatur, semper dici potest: proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi annuntiatio Salvatoris. Si autem vos aliud annuntiatis, extra Evangelium vos esse manifestum est. Utique sunt adversus vos parvuli quos appellatis semichristianos, si matris charitatis vocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Cum ergo ipse Paulus secundum Evangelium suum annuntiaverit Christum ex semine David, vos qui hoc negatis, et aliud annuntiatis, anathema sitis. Quis autem non videat quanta caecitate dicatur, quod nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum pene nunquam se filium hominis taceat?
CAPUT III. Sed videlicet doctissimi homines, profertis nobis ex armario vestro, nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis, contra inimicorum aquas; et igne suo, contra inimicorum ignem; et ventis suis, contra inimicorum ventos. Cur non ergo et fumo suo, contra inimicorum fumum; et tenebris suis, contra inimicorum tenebras: sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur; et contra tenebras luce? An quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas ejus? Bona ergo sunt illa tria, aqua, ventus, ignis. Cur ergo ea potuit habere malitia gentis adversae? Hic respondetis: Sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat; quam vero primus homo attulit, bona erat: et ventus illius malus, hujus autem bonus; ita et hujus ignis bonus contra malum ignem illius dimicavit. Cur ergo et contra malum fumum non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestra mendacia, tanquam fumus ipse, evanescunt atque deficiunt? Certe primus homo vester contra naturam contrariam bellum gessit. Cur quinque illis elementis quae in contraria gente confingitis, unum allatum est de divinis regnis contrarium, lux contra tenebras? Caetera enim quatuor non sunt contraria. Nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua, et ventus vento, et ignis igni.
CAPUT IV. Jamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem vestrum dicitis, secundum hostium voluntatem, quo eos caperet, elementa quae portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis falsitatis, in sua natura manens, non fallaciter dimicaret, et substantia veritatis mutabilis appareret, ut falleret? Hujus primi hominis filium credi vultis Dominum Jesum Christum. Hujus commentitiae fabulae filiam dicitis veritatem. Hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum adversa gente pugnavit; si verum dicitis, non imitamini: si autem imitamini, et vos mentimini. Quapropter Dominus et Salvator noster Jesus Christus, verus et verax Dei Filius, verus et verax hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero Deo divinitatis aeternitatem, et de vero homine carnis originem duxit. Non novit apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite Apostolum Paulum: Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49). Primus itaque homo de terra terrenus, ille Adam de limo formatus; secundus autem homo de coelo coelestis, Dominus Jesus Christus: quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta et homo exterius fieret, et Deus interius permaneret; ut et Filius Dei verus esset per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret per quem refecti sumus. Cur ergo primum hominem vestrum commentitium nescio unde producitis, et primum hominem quem doctrina apostolica docet non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis quod ipse Apostolus ait: A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 4)? Paulus annuntiat primum hominem de terra terrenum: Manichaeus annuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum. Et Paulus dicit, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.
CAPUT V. Quod autem etiam stellae calumniamini, qua Magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis: quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. Unde et ista sacrilega deliramenta vos cogunt, non solum in coelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus quae nascuntur in ea, confixum et colligatum atque concretum Christum dicere, non jam Salvatorem vestrum, sed a vobis salvandum cum ea manducatis atque ructatis.
Nam et ista impia vanitate seducti, seducitis Auditores vestros, ut vobis cibos afferant, quo possit ligato in eis Christo subveniri per vestros dentes et ventres. Talibus enim auxiliis eum solvi et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias ejus in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum implexae implicataeque teneantur: et si mundo stante solvi et purgari non potuerint, jam illo igne ultimo quo ipse mundus ardebit (II Petr. III, 10-12), solvantur atque purgentur. Nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed ejus bonae divinaeque naturae novissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui valeant, damnari in aeternum confixas globo horrido tenebrarum. Ecce qui se fingunt indignari quod Filio Dei fiat injuria, quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tanquam genesis ejus sub fatali constellatione sit constituta; cum eum ipsi non tantum sub stellarum connexione, sed in vinculis omnium terrenorum, et in succis omnium herbarum, et in putredine omnium carnium, et in corruptione omnium ciborum, ita ligatum pollutumque constituant, ut ex magna, non tamen ex tota parte, solvi purgarique non possit, nisi et ab hominibus, Electis videlicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur.
Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene vel male vivitur, propter justum judicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione credimus factam, qui est aeternus universorum Creator et Dominus? Itaque illa stella quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur; nec eum subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub Creatoris lege custodiunt; sed novo Virginis partu, novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, praeeundo perduceret. Qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse, asseverent? Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ob hominis nati diem posse mutari. Quapropter, si stella illa ex iis erat quae in coelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo jussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat exorta est; non ideo Christus natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic, nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quae a fando, id est, a dicendo appellata sunt; quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent, dicta sunt omnia; non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est: qui et ipsam carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit; ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit.
CAPUT VI. Cur ergo non sit Evangelium quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis annuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? An quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret, Initium Evangelii Jesu Christi, sicut ait Marcus; sed, Liber generationis Jesu Christi? Hoc modo nec Joannes Evangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait, Initium Evangelii, aut Liber Evangelii; sed, In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Nisi forte tam elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Joannis exordium, Verbidium nominaverit, propter Verbum; sicut illud, propter genesim, Genesidium ausus est appellare. Sed cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et impias fabulas vestras Evangelium nominetis? Quid enim illic boni annuntiatur, ubi dicitur Deus adversus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius avidas fauces devorandam mitteret, atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? Itane tam malus nuntius Evangelium est? Certe omnes qui graece vel tenuiter noverunt, Evangelium, Bonum nuntium, aut Bonam annuntiationem interpretantur. Quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse Deus vobis, velo sibi opposito, lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vastatione et contaminatione reparentur atque purgentur? Qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. Quid enim de illo male meruit pars illa ejus quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est; sed ridere, quia falsus est.
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu sum hoc ipsum qualecumque est persuadere mihi, quia sit natus Deus: sed offensus duorum maxime evangelistarum dissensione, qui genealogiam ejus scribunt, Lucae et Matthaei (Matth. I, 1-17, et Luc. III, 23-38), haesi incertus quemnam potissimum sequerer. Fieri enim posse putabam, ut quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret verum; et quem vera loqui, ipse forsitan mentiretur. Infinita ergo eorum praetermissa lite, et interminabili mihi, ad Joannem Marcumque me contuli: nec impariter a duobus ad duos, et ab Evangelistis ad ejusdem nominis professores. Quorum mihi principia interim non immerito placuerunt, quia nec David, nec Mariam inducunt, nec Joseph; sed Joannes quidem in principio fuisse Verbum dicit, et Verbum fuisse apud Deum, et Deum fuisse Verbum (Joan. I, 1), Christum significans: Marcus vero, Evangelium, inquit, Jesu Christi filii Dei (Marc. I, 1): tanquam Matthaeum exprobrans, qui posuerit filium David. Nisi forte alterum hic, et alterum ille annuntiat Jesum. Haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. Tu vero, si tantus es ut hanc mihi adimas offensionem, effice ut inter se ipsi conveniant; et utcumque succumbam: quamvis nec sic quidem dignum erit ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: O si pio studio legisses Evangelium, et ea quae te in Evangelistis tanquam repugnantia movissent, diligenter quaerere, quam temere damnare maluisses; ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam, cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subjugarent. Quid enim magnum est videre quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Joseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum ejus matre sanctum et virginale conjugium, etiam ipse parens Christi meruit appellari; ut propter virilem dignitatem, ab ipso, vel usque ad ipsum, generationes contexerentur? Quid ergo magnum est quod vidistis, quod alium patrem habeat Joseph secundum Matthaeum, alium secundum Lucam; et alium avum secundum istum, alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David, per tam multas generationes alios parentes ejus ab isto, alios ab illo enumerari? Itane tam apertam manifestamque diversitatem, tot acuti et docti viri, divinarum Scripturarum pertractatores diligentissimi, non viderent? qui quidem in latina lingua perpauci sunt; eos autem in graeca quis numeret? Viderunt eam plane. Quid enim facilius, aut quis paululum intuens, ista non videat? Sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam, latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus negaretur; a quaerentibus inveniretur, reprehendentibus subtraheretur; pulsantibus aperiretur (Matth. VII, 7), oppugnantibus clauderetur; petierunt, quaesierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.
CAPUT III. Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum evangelistarum, in diversis generationibus enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, jam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cujus erant ambo filii, et Salomon qui pertinet ad ordinem quem Matthaeus secutus est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim ista nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem carnis hominem gigni; et ideo putant istam quaestionem non posse dissolvi: nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est, patrem cujusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a quo fuerit adoptatus.
Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero suo natos: sicut Sara ex Agar (Gen. XVI, 2), et Lia ex ancilla sua (Id. XXX, 9 13), et filia Pharaonis Moysen adoptavit (Exod. II, 9, 10). Ipse autem Jacob, nepotes suos, filios Joseph adoptavit (Gen. XLVIII, 5). Ipsum vero adoptionis nomen plurimum valere in nostrae fidei sacramento, apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Judaeorum meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 4, 5). Item dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei, redemptionem corporis nostri (Id. VIII, 23). Item alio loco: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque hujusmodi testimoniis satis apparet. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit: et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum jam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii ejus essemus, adoptio vocatur. Unde Joannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Cum igitur jus adoptionis filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit; quae impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tanquam utraeque verae esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo duos patres habere potuerit; unum cujus carne homo sit genitus, alterum cujus voluntate, cum jam homo esset, filius sit adoptatus? Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), ei de cujus substantia nati non sumus, sed cujus gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et Patrem: Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi sumus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod ejus adoptione renati sumus.
Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum, aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Joseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excaecaret, facile videre possetis. Sed ab illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent: haec autem a vestro intellectu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.
CAPUT IV. Cur autem Matthaeus ab Abraham coeperit, descendens usque ad Joseph; Lucas autem a Joseph coeperit, ascendens, non usque ad Abraham, sed usque ad Deum qui fecit hominem, et dato praecepto potestatem dedit ut credens filius Dei fieret: et cur ille in capite libri generationes ipsas enumeravit; ille autem, cum Dominus Salvator a Joanne baptizatus fuisset: et quid sibi velit numerus generationum secundum Matthaeum, ut ter quatuordecim digerantur, quibus in summam computatis, tanquam una minus appareat; numerus autem generationum secundum Lucam, qui in baptismo Domini commemoratur, ad septuaginta et septem perveniat: quem numerum ipse Dominus in peccatorum remissionem commendat dicens, Non tantum septies, sed usque septuagies septies (Id. XVIII, 22): nullo pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, non quolibet, sed divinarum Scripturarum studioso, et quantum posset, perito; aut ipsi ab errore correcti, pietate catholica peteretis ut acciperetis, quaereretis ut inveniretis, pulsaretis ut intraretis.
CAPUT V. Quapropter, quoniam id quod Faustum de generationum diversitate permovit, quia in duobus patribus intelligendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, et ab aliis duobus auferre: magis offensurus ad quos se contulisset, quam eos a quibus abstulisset. Non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores. Unitate enim gaudent, et in Christo unum sunt: et si alius aliud, et alius aliud; aut alius aliter, et alius aliter; vera tamen omnes dicunt, nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si mitis legat, si non haeretico animo unde rixetur, sed fideli corde unde aedificetur, inquirat. Jam ergo, quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere alienum, singulos Evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a veritate nostra fides aliena. Quocirca, inter se jam Evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.
CAPUT VI. An illud quod adjunxit, vos movet adhuc? Quamvis nec sic quidem, inquit, dignum erit, ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum. Quasi nos ipsam divinam naturam ex feminae utero exstitisse credamus. Nonne modo commemoravi Apostoli testimonium, ubi ait de Judaeis: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula? Christus ergo Dominus et Salvator noster Filius Dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo quod est super omnia Deus benedictus in saecula ex femina natus est; sed ex illa infirmitate quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis, et eam sanaret in nobis: non ex forma Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, natus ex femina est; sed ex forma servi, quam accipiendo, semetipsum exinanivit (Philipp. II, 6). Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est, nisi accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. Illa enim natura, qua in forma Dei aequalis est Patri, incommutabiliter permanente, suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine nasceretur. Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere horretis, ipsam divinitatem Dei, non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis! semel conceptam in utero virginis Christi carnem non vultis credere, in quo non solum non ligatus, sed nec mutatus est Deus; et ipsam Dei partem, divinamque naturam, in omnium hominum, ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus, per omnes terras, et per omnes aquas, et per omnes horas ligari, opprimi, coinquinari, et nec totam postea liberari posse praedicatis!
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Accipis Testamentum Vetus? Si est mihi in eo haereditas, accipio; si non est, non accipio. Improbitas enim haec quidem nimia est, usurpare tabulas quae testentur exhaeredatum. An ignoras Testamentum Vetus Chananaeorum terram repromittere (Gen. XV, 18, et XVII, 8); sed eam tamen Judaeis, id est, circumcisis, et sacrificantibus, et abstinentibus a porcina, ac reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata observantibus, et azymorum solemnitatem, ac reliqua hujusmodi, quae ejus ipse testator eis observanda mandavit (Levit. XI, 7, et Exod. XII, et XX, 8)? Quae quia Christianorum placuere nemini; neque enim quisquam nostrorum ea custodit; dignum est ut cum refusa haereditate reddamus et tabulas. Haec ergo prima causa est cur ego Testamento Vetus abjiciendum puto: nisi tu me prudentius aliquid doceas. Secunda vero causa est, quod tam etiam misera ejus, et corporalis, ac longe ab animae commodis haereditas est, ut post beatam illam Novi Testamenti pollicitationem, quae coelorum mihi regnum, et vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidirem.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum promissiones Testamento Veteri contineri, et ideo Vetus Testamentum appellari, nemo nostrum ambigit; et quod aeternae vitae promismissio regnumque coelorum ad Novum pertinet Testamentum: sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae implerentur in nobis, in quos finis saeculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est, dicente Paulo, cum de talibus loqueretur, Haec omnia figurae nostrae fuerunt; et iterum, Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 6, 11). Non ergo Vetus Testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intelligendas in eis Novi Testamenti praenuntiationes accipimus: Veteris quippe testificatio, fidem Novo conciliat. Unde Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, seque non solum intuendum discipulorum oculis, sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de veterum Librorum testificatione firmavit dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est; quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spirituales viros, Patriarchas et Prophetas, his terrenis rebus fuisse deditos credimus: intelligebant enim, revelante sibi Spiritu Dei, quid tempori illi congrueret, et quibus modis Deus per illas omnes res gestas et dictas, futura figuranda et praenuntianda decerneret; magisque desiderium eorum de Novo Testamento erat: sed praesens functio corporalis, ad significanda nova ventura, pollicitationibus veteribus praebebatur. Ita illorum hominum non tantum lingua, sed et vita prophetica fuit. Carnalis autem populus, promissis vitae praesentis inhaerebat. De quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura.
Sed vos ista non intelligitis; quia, sicut propheta dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Non enim estis eruditi in regno coelorum, id est, in Ecclesia Christi vera catholica. Quod si essetis, de divitiis sanctarum Scripturarum, non solum nova, sed etiam vetera proferretis. Ipse quippe Dominus dicit: Propterea omnis scriba eruditus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Et ideo, dum sola promissa Dei nova tenere vos arbitramini, remansistis in vetustate carnis, et novitatem induxistis erroris. De qua novitate Apostolus dicit: Profanas autem verborum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus, et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II, 16-18). Ex qua vena falsitatis vos manare cognoscite, qui dicitis, nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per praedicationem veritatis; corporum autem, quam praedicaverunt Apostoli, futuram negatis. Quid autem spiritualiter, secundum hominem interiorem, qui renovatur in agnitione Dei (Coloss. III, 10), potestis cogitare; cum per vetustatem carnis, et per carnalium rerum imagines, quibus totus error vester involvitur, res corporeas, non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? Terram enim Chananaeorum, quae manifesta erat, et manifeste illi populo data est, contemnere vos, et fastidire gloriamini; quasi non ita terram luminis describatis ex una parte, a terra gentis tenebrarum, tanquam cuneo coarctato discissam, ut neque in rerum veritate inveniatur, et in cogitationum vestrarum falsitate credatur: et ideo nec vitam vestram data sustineat, et mentem vestram desiderata corrumpat.
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? tu me interrogas utrum accipiam, in quo idipsum accipere apparet, quia quae jubet observo. An ego de te quaerere debeo, utrum accipias, in quo nulla accipientis Evangelium videntur indicia? Ego patrem dimisi, et matrem, uxorem, filios, et caetera quae Evangelium jubet (Matth. XIX, 29); et interrogas utrum accipiam Evangelium? Nisi adhuc nescis quid sit quod Evangelium nuncupatur. Est enim nihil aliud quam praedicatio, et mandatum Christi. Ego argentum et aurum rejeci, et aes in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur, aut corpus operiatur, sollicitudinem gerens (Id. X, 9, 10, et VI, 25- 34); et quaeris a me utrum accipiam Evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt (Id. V, 3-11); et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? Non ergo jam mirum est Joannem Baptistam viso Jesu, et ejus item auditis operibus, quaerere adhuc utrum ipse esset Christus: cui digne et merito Jesus nec dignatus quidem est renuntiare quod ipse esset; sed opera rursus eadem illi, quae jamdudum audierat, remandavit, Caeci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt (Id. XI, 2-6), etc. Quod ego quoque circa te non immerito fecerim, si perroganti utrum accipiam Evangelium dixero, Omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, voluptates: hoc tibi ad interrogata satis responsum puta, et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.
CAPUT II. Sed non, inquis, accipere Evangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias; sed ut etiam credas omnibus quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Deus. Sed nec item est solum illud, Evangelium accipere, ut credas quia natus est Jesus; sed ut facias etiam quod praecepit. At si me idcirco Evangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto, nec tu ergo accipis; et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. Ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes: aut si tibi non praejudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum quia accipias Evangelium, mihi quare ad hoc praejudicet genealogia damnata? Quod si Evangelium accipere, in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere, et servare mandata, quid ergo imperfectus imperfectum judicas? Uterque nostrum eget alterutro. Sin, quod certius est, accipere Evangelium in sola observatione constat coelestium mandatorum, duplici modo improbus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. Et tamen age, ponamus, quia ita vis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in verbo, id est fateri Christum natum; altera vero in opere, quod est observatio praeceptorum: vide ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu vide quam levissimam et faciliorem. Nec immerito plebs ad te confluit, a me refugit, nesciens utique quia regnum Dei non sit in verbo, sed in virtute. Quid ergo est quod me lacessis, si difficiliorem fidei aggressus partem, tibi ut infirmo reliqui faciliorem? Sed ego ad tribuendam, inquis, salutem animis, hanc partem fidei efficaciorem puto, ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est, Christum fateri natum.
CAPUT III. Age ergo, ipsum eumdem interrogemus Christum, et unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex ejus ore discamus. Quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? Qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei qui in coelis est (Matth. VII, 21). Non dixit: Qui me professus fuerit natum. Et alibi ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et docentes eos servare omnia quae mandavi vobis (Id. XXVIII, 19, 20). Non dixit: Docentes eos quia sim natus, sed ut mandata conservent. Item alibi: Amici mei eritis, si feceritis quae praecipio vobis. Non dixit, Si natum me credideritis. Rursum: Si feceritis mandata mea, manebitis in mea charitate (Joan. XV, 14, 10). Et alia multa. Necnon et in monte cum doceret, Beati pauperes spiritu, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 3-10); nusquam dixit, Beati qui me confessi fuerint natum. Et in discretione agnorum ab haedis in judicio, dicturum se dicit iis qui ad dextram erunt: Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potastis me, et caetera: propterea percipite regnum (Id. XXV, 35, 34). Non dixit: Quia natum me credidistis, regnum percipite. Necnon et diviti quaerenti vitam aeternam: Vade, inquit, vende omnia quae habes, et sequere me (Id. XIX, 21). Non dixit: Crede me natum, ut in aeternum vivas. Ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut vultis, fide delegi, ubique regnum, vita, beatitudo promittitur; vestrae vero nusquam. Aut docete sicubi scriptum est, beatum esse, regnumve percepturum, aut aeternam habiturum vitam, qui eum confessus fuerit natum ex femina. Interim tametsi et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. Cum vero eam nec partem fidei probaverimus, quid fiet? Nempe eritis vos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. Sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. Cui tamen accedit et illa alia beatitudo, ex confessione quoque sermonis, quia Jesum confitemur esse Christum Filium Dei vivi: quod aeque ipse ore suo testatur Jesus dicens ad Petrum, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi hoc caro et sanguis revelavit, sed Pater meus qui in coelis est (Id. XVI, 17). Quapropter non jam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus, et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes, alteram sine blasphemia praedicamus.
CAPUT IV. AUGUSTINUS respondit: Jam supra commemoravi, quam saepe se Dominus Jesus Christus filium hominis dicat, et quanta vanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant, de nescio quo commentitio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum, contra Apostolum praedicant dicentem, Primus homo de terra terrenus (I Cor. XV, 47): et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Quapropter restat ut filium hominis Christum ita credamus, sicut apostolica veritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. Cum igitur eum Evangelistae annuntient natum ex femina de domo David, hoc est, de familia David; Paulusque ad Timotheum scribat dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8): satis apparet quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Ideoque utrumque se dicit, et Filium Dei, et filium hominis. Unde ne pergam per plurima, uno loco in Evangelio secundum Joannem ita scriptum est: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V, 25-27). Dixit, Vocem Filii Dei audient: et dixit, Quia filius hominis est. Secundum hoc enim quod filius hominis est, accepit potestatem judicium faciendi, quia in ipsa forma venturus est ad judicium, ut et a bonis et a malis videatur. In qua forma etiam ascendit in coelum, et vox illa discipulis sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Nam secundum id quod Filius Dei, Deus aequalis est Patri, et cum Patre unum, non videbitur a malis: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cum ergo credentibus in se promittat vitam aeternam, nec aliud sit credere in eum, quam credere in verum Christum, qualem se ipse praedicat, et ab Apostolis praedicatur, hoc est, et verum Dei Filium et verum hominis filium; vos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum Deum, gentis adversae tumultu perterritum, membra sua misisse crucianda, nec postea tota purganda docetis, videtis quam sitis alieni a vita aeterna, quam promittit Christus illis qui credunt in eum. At enim dixit Petro confitenti eum Filium Dei: Beatus es, Simon Bar-Jona (Id. XVI, 17). Numquid ideo nihil promittit eis qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et Filius Dei et filius hominis? Habes etiam aperte vitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14, 15). Quid vultis amplius? Credite ergo in filium hominis, ut habeatis vitam aeternam; quia ipse est et Filius Dei qui potest dare vitam aeternam; quia ipse est verus Deus et vita aeterna, sicut idem Joannes ait in Epistola sua. Ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne venisse (I Joan. V, 20, et IV, 3).
CAPUT V. Quid ergo vos tanquam de mandatorum ejus perfectione jactatis, quod ea quae in Evangelio praecepta sunt operamini? Quid enim illa prodessent, ubi non est fides vera, etiamsi vere implerentur a vobis? Nonne audistis Apostolum dicentem: Si distribuam omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3)? Quid ergo vos tanquam de christiana paupertate jactatis, cum christiana charitate careatis? Habent enim inter se, quam charitatem vocant, etiam latrones, sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non charitatem quam commendat Apostolus. Et ut eam a caeteris improbandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Unde ergo habere potestis veram charitatem ex fide ficta surgentem? Aut quando vos pigebit fidem vestram fucare mendaciis, quando et primum hominem vestrum, cum suis hostibus in suae naturae veritate manentibus, mutabili fallacia dimicasse praedicatis; et ipsum Christum qui dicit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), speciem carnis, mortem crucis, vulnera passionis, cicatrices resurrectionis, mentitum esse suadetis? Proinde vos Christo vestro anteponi vultis, si illo mentiente, vos annuntiatis veritatem. Si autem Christum vestrum sectari vultis, quis non in vobis caveat falsitatem, ut in his quoque mandatis quae vos implere dicitis, non sit nisi sola fallacia? Quippe cum ausus sit Faustus dicere quod aes in zonis non portetis: nisi forte ideo verum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis: nec reprehenderentur ista in vobis, nisi quia profitemini aliud, et aliter vivitis. Adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo jam frater noster catholicus christianus, qui multos vestrum Romae in domum suam congregaverat, propter implenda praecepta Manichaei, satis quidem vana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum vestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in viam suam. Unde illi qui in eis perdurare voluerunt, a vestra societate schisma fecerunt; et quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur: a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti, et caprinae lodices, qua deliciarum affluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. Auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non vultis, saltem de litteris vestris: ne lingua vestra cum vita vestra, tanquam ille primus homo cum gente tenebrarum, mendacibus, non elementis, sed verbis pugnare videatur.
CAPUT VI. Sed ne in homines potius non implentes ea quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam vanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: Talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores; si autem faciatis, decepti sitis. Neque enim Christus vobis praecepit ut herbam non evellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes, vellere spicas sabbato non prohibuit (Matth. XII, 1), unde convinceret et praesentes Judaeos, et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat; istos vero, quia fiebat. Sed plane Manichaeus praecepit ut otiosis manibus vestris, de homicidiis vivatis alienis: et illa quidem falsa sunt homicidia, sed vestra sunt vera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.
CAPUT VII. Inest tamen ille haereticus typhus, intolerabilisque superbia. Vides, inquit, in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt; et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? Si hoc esset justum esse, justificare seipsum, verbis suis volasset in coelum homo iste, cum haec loqueretur. Sed ego in delicias Fausti non invehor, notas omnibus Auditoribus Manichaeorum, et eis maxime qui sunt Romae: talem propono manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat impleri, non qualem videri nolebat. Et illum tamen quomodo video pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam Deum credat, nec captivum erubescat? Quomodo mitem, qui tantae auctoritati evangelicae mavult insultare, quam credere? Quomodo pacificum, qui naturam ipsam divinam, qua Deus est quidquid est, qui solus vere est, perpetuam pacem habere non potuisse putat? Quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta? Quomodo lugentem, nisi Deum suum captum et ligatum; donec solvatur et evadat, ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a Patre ligabitur, et non lugebitur? Quomodo esurientem et sitientem justitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo ne sibi deesse videretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? Sed quam justitiam isti esuriunt et sitiunt, quibus perfecta justitia erit, damnatis in globo fratribus qui nihil suo vitio peccaverunt, sed hostili tabe, contra quam eos Pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?
CAPUT VIII. Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter justitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere justitia est? Pro qua impia perversitate, propter christianorum temporum mansuetudinem, quam parva et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? Sed, tanquam caecis fatuisque loquamini, justitiae vestrae velut magnum esse vultis indicium, quod opprobria sustinetis, persecutionemque patimini. Porro si tanto est quisque justior, quanto graviora perpetitur, omitto dicere, quod videre facillimum est, quam multo graviora vobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti. Illud dico, si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto, quisquis patitur persecutionem, jam etiam veram fidem justitiamque tenere dicendus est; concedite ut ille sit fidei verioris, majorisque justitiae, quem multo vobis graviora perpessum potuerimus ostendere: et millia jam vobis nostrorum martyrum occurrant, atque ipse praecipue Cyprianus, cujus etiam litteris edocetur quod in Christum crediderit natum ex virgine Maria. Pro hac ille fide, quam vos detestamini, usque ad gladium mortemque pervenit, cum gregibus christianorum tunc ita credentibus, atque ita graviusque morientibus. Faustus autem convictus vel confessus quod manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad judicium proconsulare perductis, eis ipsis christianis a quibus perducti sunt intercedentibus, levissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est: quod sua sponte quotidie servi Dei faciunt, se a turbulento strepitu populorum removere cupientes; et unde publica terrenorum principum vota per indulgentiam solent relaxare damnatos. Denique non multo post inde omnes eadem solemni sorte dimissi sunt. Fatemini ergo illos fidem tenuisse veriorem, justioremque vitam, qui pro ea multo quam vos atrociora sustinere meruerunt; aut desinite vos inde jactare, quod multis detestabiles sitis: sed discernite quid sit persecutionem pati pro blasphemia, et persecutionem pati pro justitia; et pro qua istarum patiamini, in vestris libris etiam atque etiam diligenter advertite.
CAPUT IX. Quam multi autem in nostra communione veraciter faciunt ista sublimiora praecepta evangelica, de quorum specie fallitis imperitos? Quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti, et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi jejuniis vel crebris, vel quotidianis, vel etiam incredibiliter continuatis, corpus servituti subjicientes? Quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad victum et tegumentum necessaria; unam animam et cor unum in Deum, charitatis igne conflantes? Atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes, perversa voluntate cito deficiunt; quam multi in tentationibus inveniuntur, quod alio animo talem vitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes propositum usque ad finem perseverant, et salvi fiunt? In quorum societate quasi dispares apparent; sed tamen eadem charitate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem, secundum Apostoli exhortationem habent uxores tanquam non habentes, et emunt tanquam non tenentes, et utuntur hoc mundo tanquam non utentes. His subjunguntur secundum abundantes divitias misericordiae Dei, etiam illi quibus dicitur: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram: hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. VII, 29, 30, 31, 5, 6). Qualibus etiam idem apostolus dicit: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Et eorum portans infirmitatem, paulo post dicit: Saecularia igitur judicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate (Id. VI, 7, 4). Neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, vendunt vel dimittunt omnia sua, et sequuntur Dominum, pertinent ad regnum coelorum; sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium charitatis subjungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35), et caetera. Alioquin damnandi erunt illi, quorum domos tam diligenti et sollicita cura componit Apostolus, monens mulieres subditas esse viris suis, viros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione Domini; servos obedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod justum est et aequum servis praestare (Coloss. III, 18-IV, 1). Sed absit ut istos a mandatis evangelicis alienos, et a vita aeterna separandos judicet Apostolus: quia ubi ait Dominus, Si quis non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad perfectionem; ibi statim et istos consolatus est dicens, Qui receperit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Unde non tantum qui modicum vini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates ejus (I Tim. V, 23), sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae frigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur, non perdet mercedem suam (Matth. X, 38-42).
CAPUT X. Quid autem fallitis Auditores vestros, qui cum suis uxoribus, et filiis, et familiis, et domibus, et agris vobis serviunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipit Evangelium? Sed quia eis non resurrectionem, sed revolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur, et vita Electorum vestrorum vivant, tam vana, et inepta, et sacrilega, quam vos vivitis, quando valde laudamini; aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres, vel in alios aliquos cibos veniant, quos vos manducaturi estis, ut vestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis evangelicis alienatis; sed et vos ipsos talia sentientes atque suadentes, maxime inde separare debetis. Si enim haec vanitas ad fidem evangelicam pertineret, non debuit dicere Dominus, Esurivi, et dedistis mihi manducare: sed, Esuristis, et manducastis me; aut, Esurivi, et manducavi vos. Neque enim ex illo jam ministrationis merito, secundum vestra deliramenta, quisquam recipietur in regnum Dei, quia manducare sanctis dedit; sed quia vel manducavit quos anhelaret, vel manducatus est a quibus anhelaretur in coelum. Nec illi dicerent, Domine, quando te vidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? Sed dicerent, Quando te vidimus esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 35-40): sed, Cum unus ex minimis meis vos manducavit, ego vos manducavi.
CAPUT XI. Haec portenta sentientes et docentes, et secundum haec viventes, audetis vos dicere evangelica praecepta servare, et catholicae Ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque Dominus benedicit, pro suis gradibus evangelica mandata servantes, et evangelica promissa sperantes. Sed vestrum oculum malevolus error in solam paleam nostrae segetis ducit: nam et triticum ibi cito videretis, si et esse velletis. In vobis autem, et qui manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, vani sunt. Ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit; et qui eam veram existimat, fallitur: nec ex ea potest existere bona vita; quia ex amore suo quisque vivit, vel bene vel male. Vos autem si spiritualis atque intelligibilis boni charitate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis notissimum est, solem istum corporeum, non pro divina substantia, et pro sapientiae luce coleretis.
LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Accipis Vetus Testamentum? Quomodo, cujus praecepta non servo? Puto quidem quia nec tu: nam peritomen ego ut pudendam despui; ac, si non fallor, et tu. Cessationem sabbatorum, ut supervacuam; credo quod et tu. Sacrificia, ut idololatriam; non dubito quod et tu. Porcina certe non ego sola abstineo; tu item non solam comedis. Ego quidem, quia omnem carnem immundam existimem; tu vero, quia nihil immundum: quo utroque, ab utroque nostrum, Vetus destruitur Testamentum. Azimophagiae hebdomadas, scenopegiam, uterque nostrum tanquam inutilia et vana contempsit. Lineis vestibus non inserere purpuras. In adulteriis ponere vestem linostimam. Bovem et asinum jungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare. Calvum ac reburrum, et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt hujusmodi apud Deum immundi, uterque contempsimus, risimus, nec in secundis habuimus, nec in primis: quae omnia praecepta sunt et justificationes Veteris Testamenti. Quod ergo objicis, tibi mecum commune est, sive crimen putandum, sive recte factum: uterque enim nostrum Vetus respuit Testamentum. Ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam; hoc, quia tibi mentiri libet, et illiberaliter agere, ut quod mente oderis, verbo collaudes: ego fallere non didici, quod sentio loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores, quam ipsa praecepta.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur Testamentum Vetus ab haeredibus Testamenti Novi, jam supra diximus (Lib. 4, cap. 2). Sed quia paulo ante de promissis ejus Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere voluit; respondeo istos omnino nescire quid intersit inter praecepta vitae agendae, et praecepta vitae significandae. Exempli gratia: Non concupisces (Exod. XX, 17), praeceptum est agendae vitae; Circumcides omnem masculum octavo die (Gen. XVII, 10-12), praeceptum est significandae vitae. Ex hac quippe imperitia Manichaei, et omnes quibus displicent litterae Veteris Testamenti, quidquid Deus mandavit priori populo ad celebrandum, umbram futurorum non intelligentes, ei ea modo non observari animadvertentes, ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifesta sunt, ventura significarentur. Sed quid dicturi sunt adversus Apostolum, qui ait: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 6, 11)? Ecce ipse aperuit cur illae Litterae accipiantur a nobis, et cur illa rerum signa jam necesse non sit ut observentur a nobis. Cum enim dicit, Scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intelligenda, et in quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt: cum vero dicit, Figurae nostrae fuerunt; et, In figura contingebant illis, ostendit jam non opus esse ut cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus. Unde dicit alio loco: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quae sunt umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Hinc etiam cum dicit, Nemo vos in eis judicet, declarat quam non sit necesse ut jam haec observentur: cum autem dicit, Quae sunt umbra futurorum, ostendit quam oportuerit ut illo tempore observarentur, quo ista quae nobis jam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.
CAPUT III. Proinde si Manichaei resurrectione Domini justificarentur, cujus resurrectionis dies, ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum, octavus fuit: profecto spoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum: et cordis circumcisione gaudentes, non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore Veteris Testamenti, quamvis jam tempore Novi Testamenti fieri observarique non cogerent. In quo enim membro congruentius exspoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? Sed, sicut dicit Apostolus, Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Itaque isti, qui nimis mundi sibi videntur, quia illa membra tanquam immunda aversantur, aut aversari se fingunt, in eas infidelitatis et erroris immunditias inciderunt, ut cum detestentur circumcisionem carnis, quam dixit Apostolus signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11), in ipsis tamen carnalibus membris divina Dei sui membra credant colligata et inquinata detineri: ut cum carnem immundam dicunt, et Deum illic ex parte, qua ibi tenetur, immundum factum dicere compellantur; quippe quem mundari oportere asserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore afflictionum, sed etiam in voluptate corruptelarum. Ei namque se dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis arctius implicetur, et sordidius inquinetur. Cum ergo Apostolus dicat, Omnia munda mundis, utique hominibus qui possunt in deterius voluntatis perversitate mutari; quanto magis omnia munda sunt Deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? De cujus sapientia divina dictum est in eis Libris, quos reprehendendo vehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit, et attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 25, 24). Quapropter, o immundissima vanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae, illum cui munda sunt omnia Deum jussisse constitui; et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab impudicis hominibus perpetrantur, ipsum Deum vestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae commaculari atque corrumpi? Quid enim patitur in variis turpibus corruptelis, quem conjugali quoque concubitu creditis inquinari? Ad id etiam quod dicere soletis, Ergone deerat, ubi Deus praefiguraret signaculum justitiae fidei, nisi in illo membro? respondetur, Cur enim non et ibi? Primo, quia omnia munda mundis, quanto magis Deo? Deinde quia hoc Apostolus dixit, signaculum datum Abrahae justitiae fidei, in tali circumcisione. Vos autem nolite erubescere, si potestis, cum vobis dicitur: Ergone deerat Deo vestro quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, implicaret? Pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent verecundiam, impudici petulantiam, Deus justitiam.
CAPUT IV. Cessationem vero sabbatorum jam quidem supervacuam ducimus ad observandum, ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae; non tamen ad legendum et intelligendum: quia propheticis temporibus cum essent ista quae nobis hoc tempore patefacta sunt, non tantum sermonibus, sed et actionibus praefiguranda et praenuntianda; illo signo quod legimus, res ista praenotata est quam tenemus. Vos autem volo mihi dicatis, cur vestram cessationem nolitis implere? Judaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. Vos autem cessantes quidem exspectatis quis Auditorum vestrorum propter vos pascendos cultello vel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum vobis afferat, mirum dictu, viva cadavera. Nam si non eas occidit, quid vos in tali facto metuitis? Si autem occiduntur cum decerpuntur, quomodo eis inest vita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando vos asseritis subvenire? Accipitis ergo viventes cucurbitas, quas, si possetis, deglutire deberetis: ut post illud unum vulnus, in quo eas cum decerpsit vester Auditor, reus factus est, vestra indulgentia liberandus; saltem deinceps ad officinam aqualiculi vestri, ubi Deum vestrum illo praelio confractum, reformare possetis, illaesae atque integrae pervenirent. Nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a vobis: quibus tam crebris vulneribus earum, quomodo vos non estis rei? Videte quemadmodum vobis expediret ut quod uno in septem diebus faciunt Judaei, vos quotidie faceretis, et a tali etiam domestico opere cessaretis. Jam quid in igne cucurbitae patiuntur, ubi certe non reformatur vita, quae in eis est? Non enim fervens olla sancto ventri comparari potest: et tamen irridetis, tanquam superfluam sabbati cessationem. Quanto utique sanius, non solum eam non reprehenderetis in Patribus, quando superflua non fuit; sed etiam nunc, quando jam superflua est, ipsam potius teneretis, quam istam vestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non implendo rei estis secundum opinionem vestrae vanitatis, et implendo vani secundum judicium veritatis? dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manditur. Non ergo debuistis vesci, nisi eis quae cruda et illaesa possunt transvorari, ut unum saltem dolorem cum decerpuntur, non a vobis, sed a vestris Auditoribus paterentur.
Sed dicitis: Quomodo subvenimus tantae vitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi? Si ergo ista compensatione tam multos cibis vestris dolores infligitis; cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? Nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli vestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, verum etiam de omnibus oleribus facerent. Si autem non vellatur, aut decidatur, aut quoquo modo dematur ex terra vel arbore, venire ad escam nullo pacto potest. Hoc ergo facile debuit esse veniale, sine quo ei subvenire non valeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis, membris Dei vestri non dubitatis inferre. At enim plorat arbor, cum fructus carpitur: hoc quippe dicere non erubescitis. Certe novit omnia vita quae ibi est, et praesentit quis ad eam veniat. Venientibus ergo Electis, et poma carpentibus, gaudere debuit, non plorare: illum transitorium dolorem tanta felicitate compensans, et tantam evadens miseriam, si in alios incidisset. Cur itaque pomum non decerpitis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? Respondete, si potestis. Nec ipsa jejunia vobis competunt: non enim oportet vacare fornacem, in qua spirituale aurum de stercoris commixtione purgatur, et a miserandis nexibus divina membra solvuntur. Quapropter ille est misericordior inter vos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil ejus valetudini obsit, saepe crudos cibos sumere, et multa consumere. Vos autem et tantas poenas escae vestrae irrogando crudeliter manducatis, et a membrorum divinorum purgatione cessando crudeliter jejunatis.
CAPUT V. Et audetis tamen etiam sacrificia Testamenti Veteris exsecrari, et idololatriam nominare, et in hujusmodi sacrilegium nos quoque sociare. Unde pro nobis prius respondemus, sic illa jam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis divinarum Scripturarum, ad intelligenda quae his praenuntiata sunt, amplectamur: quia et ipsa figurae nostrae fuerunt, et omnia talia multis et variis modis unum sacrificium, cujus nunc memoriam celebramus, significaverunt. Unde isto revelato, et suo tempore oblato, illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Sed in eis videlicet interfectio vos movet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo conditionaliter serviat. Sed vos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. Dominus autem Jesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit (Matth. VIII, 32). Qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui, cuidam leproso, quem mundaverat, ait: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus tuum, quod praecepit Moyses, in testimonium illis (Luc. V, 14). Magis enim, quia et per Prophetas Deus saepe testatur, nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere quod nec ejus rei egeat, qui nullius eget; compellitur animus humanus inquirere quid nos per haec docere voluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi juberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset, et talibus signis praefigurari oporteret. Vos autem quanto melius et honestius istis, quamvis jam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus, sacrificiis subderemini, quam vobis ab Auditoribus vestris vivas escarum victimas offerri juberetis et crederetis? Nam cum apostolus Paulus de quibusdam, propter epulas Evangelium praedicantibus, congruentissime dixerit, Quorum Deus venter est (Philipp. III, 19); quanto vos arrogantiore impietate jactatis; qui ventrem vestrum non Deum, sed quod sceleratioris audaciae est, Dei mundatorem dicere non timetis? Cujus porro dementiae est, pios se videri velle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant; quibus, ut putant, viventibus, tanta vulnera et manibus et dentibus ingerunt?
CAPUT VI. Cur autem, si carnibus vesci non vultis, non ipsa animalia Deo vestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita divinas, ut ipsa Dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant, vestris orationibus commendentur? An amplius eas adjuvatis ventre quam mente, et illa potius Dei natura salvatur, quae vestris visceribus exhalari meruerit, quam quae vestris precibus commendari? Propterea ergo ventri vestro pecora non sacrificatis, quia ea viva absumere non potestis, ut eorum animas intercessione vestri stomachi liberetis. O beata olera, quibus et manu evulsis, et ferro concisis, et igne cruciatis, et dente contritis, concessum est tamen ut ad vestrorum intestinorum aras, viva perveniant! et o misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in vestra corpora intrare non possunt! Ita delirantes adhuc putatis quod ideo sumus inimici Veteris Testamenti, quia nullam carnem immundam ducimus, tenentes Apostoli sententiam, dicentis, Omnia munda mundis (Tit. I, 15); et illud ubi Dominus ait, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11). Quod non ad solas turbas Dominus dixit, sicut vester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum Veteri Testamento calumniaretur, voluit intelligi; sed etiam remotus a turbis, hoc idem discipulis suis evidentius et expressius elocutus est. Cum enim hanc Domini sententiam Testamento Veteri opposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam immunda carnium, a quibus ille populus jussus est abstinere, timuit ne sibi diceretur: Cur ergo vos non quasdam, sed omnes carnes immundas existimatis, atque ab edendis omnibus temperatis; cum tu ipse proferas evangelicum testimonium, non coinquinari hominem ex iis quae in os ingrediuntur, et in ventrem vadunt, atque in latrinam emittuntur? Itaque has arctissimas, et fallaciam suam manifestissima veritate praefocantes angustias conatus evadere, ait hoc Dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto vera diceret, in turbas autem falsa jactaret: cum et hoc de Domino credere sacrilegum sit; et omnes qui legunt, noverint, hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. Quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum, ut ei solum praeferat Manichaeum, compendio requiro utrum ista Domini sententia, qua dixit non inquinari hominem iis quae in os ejus intrant, vera an falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens, ad expugnandum Testamentum Vetus objecit? Si autem vera est, cur adversus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne vescantur? nisi forte verum respondere velint, et dicere, Apostolum non dixisse, Omnia munda haereticis; sed, omnia munda mundis. Cur enim non sint istis haec munda, idem apostolus sequitur, et dicit: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Unde revera Manichaeis omnino nihil est mundum, quandoquidem etiam ipsam Dei substantiam vel naturam, non solum coinquinari potuisse, sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse, verum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. Unde mirum est quod ita se dicunt immundas omnes carnes existimare, et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum, non solum escarum, sed omnium creaturarum. Nam et ipsa olera, et poma, et omnes fruges, et totam terram, et coelum, commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata Utinam ergo et in caeteris cibis errori suo congruerent, atque ab iis, quae immunda dicunt, omnibus abstinendo, fame potius morerentur, quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! nam se corrigere atque emendare nolentibus, hoc esse utilius quis non intelligat?
CAPUT VII. Testamento autem Veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus, Omnia munda mundis; et, Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4); si possunt, intelligant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis; illas autem Litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam, non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est: tanquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus; et tam illud animal, quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. Immundum quippe illud animal in Lege positum est, eo quod non ruminet: non autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura: qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae, tanquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine revocare, quid est aliud, quam spiritualiter quodam modo ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia, tale vitium nos cavere praemonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutiit illum (Prov. XXI, 20). Hae autem similitudines rerum in locutionibus vel observationibus figuratis, propter quaerendi et comparandi exercitationem, rationales mentes utiliter et suaviter movent. Sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriori tempore fuerant revelanda. Quibus per Christum atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata. Ecce nos diximus qua causa, cum secundum Domini Apostolique sententiam nullas animalium carnes immundas habeamus, Veteri tamen Testamento, ubi quaedam immundae dictae sunt, non adversemur: vos jam dicite, quare immundas carnes existimetis.
CAPUT VIII. Si secundum errorem vestrum, propter commixtionem gentis tenebrarum; non carnes, sed ipse Deus vester immundus est in ea parte, quam velut debellandis et captivandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit: deinde propter ipsam commixtionem, etiam quidquid aliud manducatis, immundum est. Sed dicitis: Multo amplius immundae sunt carnes. Et quare amplius immundae sint carnes, longum est eorum de hac re deliramenta commemorare; sed breviter attingam quod sat est, ut inspiciantur reprehensores Veteris Testamenti, tanta stultitiae vetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spirituali veritate solam carnem sapere convincantur. Fortasse enim paulo prolixior ista responsio sic adversus eos lectorem instruet, ut in caeteris responsionibus non a nobis tam multa verba requirantur. Dicunt enim isti vaniloqui et mentis seductores, in illa pugna, quando primus eorum homo, tenebrarum gentem elementis fallacibus irretivit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in coelestibus fabricis colligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum coelum rotari coepisset, eamdem vertiginem ferre non valentes, conceptus suos abortu excussisse; eosdemque abortivos fetus et masculos et feminas de coelo in terram cecidisse, vixisse, crevisse, concubuisse, genuisse. Hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae moventur in terra, in aqua, in aere. Ergo si de coelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas immundiores putare: praesertim quia in ipsa structura mundi, eosdem principes tenebrarum, ita per omnes contextiones a summis usque ad ima colligatos dicunt, ut quanto quique amplius haberent commixti boni, tanto sublimius collocari mererentur; ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de coelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. Deinde, quid tam insanum dici potest, quam conceptos fetus ante vitae commixtionem tanto vivaciores fuisse, ut et abortivi et de coelo in terram ruentes viverent; commixta autem vita nisi tempore maturo editi, vivere non possint, et si de paulo altiore loco cadant, continuo moriantur? Utique si regnum vitae contra regnum mortis belligeravit, commixta vita vivaciores facere debuit, non corruptibiliores. Quod si in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas bonam et malam, sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. Unde igitur asserunt immundiores carnes, quas de coelo genus ducere affirmant, istas duntaxat omnibus notas? Nam ipsa prima corpora principum tenebrarum, ex arboribus ibidem natis tanquam vermiculos opinantur exorta; ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. Proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de coelo; quid causae est ut immundiora quam fructus arborum existimentur? Si propterea quia cum moriuntur, amittunt animam, ut jam immundum sit quidquid vita deserente remanserit; cur eodem pacto non sunt immunda olera vel poma, quae utique, sicut supra dictum est, cum decerpuntur vel avelluntur, moriuntur? Horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil vel ex terra vel ex arbore decerpunt. Deinde, cum duas animas esse in uno animantis corpore affirment, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum; numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit, et mala remanet? Si enim hoc esset, sic viveret animal occisum, quomodo vivebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellaverat adversum regna divina. Cum ergo in morte cujuslibet animalis, utraque anima et bona et mala deserat carnem; cur immunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? Quia etsi aliquae vitae reliquiae remanent, ex utraque remanent: nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum Dei. Nullam igitur causam reperiunt, cur asseverent carnes frugibus immundiores. Sed videlicet fallacem castitatem suam ostentare conantes, eo putant immundiorem carnem, quod de concubitu existat: quasi non tanto vehementius cogantur membro illi divino manducando succurrere, equanto illic arctius colligatum putant. Postremo, si ista causa est majoris immunditiae carnium, ea comdant animalium corpora, quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera vermium, quorum nonnullos vulgo edunt quaedam Venetiae regiones ex arboribus natos. Ranas etiam quas repente ex una pluvia terra generat, in escam isti assumere debuerunt, ut Dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur; et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque vescantur, ex masculorum feminarumque coitu procreatis, et mundiores coeli et terrae filias ranas abjiciant. Nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum, quorum parentes arbores fuerunt, quam ipse Manichaeus, quem pater et mater concumbendo genuerunt: mundiores etiam pediculi eorum, qui sine concubitu, sudore carnis vel corporis exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. Aut si jam quidquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant immundum, quia ipsa caro ex concubitu est; immunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. Ubi videant quid faciant, vel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. Nam stercore quid immundius ex carne projicitur, et quid frugibus feracius adhibetur? Certe ipsi dicunt per attritiones et digestiones ciborum, fugere inde vitam, et exiguum quiddam in stercore remanere. Cur ergo ubi exigua vita remanet, inde cibi vestri, hoc est fructus terrae, de stercore et meliores et majores et plures existunt? Caro non purgamentis terrae, sed fetibus pascitur: terra vero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. Eligant quid sit mundius: aut jam correcti desinant esse immundi et infideles quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur Apostolum dicentem, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4). Omnia quippe quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt: et nemo in eis peccat; nisi qui ordinem suum in Dei obedientia non custodiens, eorum quoque ordinem male utendo perturbat.
CAPUT IX. Patres autem nostri qui Deo placuerunt, tenuerunt ordinem suum in ipsa obedientia, ut quidquid Deus temporibus congruis jubendo distribuit, sic observarent, quemadmodum ille distribuit. Itaque non solum carnes ad cibum datas, cum omnes natura mundae essent, quasdam tamen nonnulla significatione immundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat, ut talibus significationibus futura rerum manifestatio praefiguraretur: sed et azymum panem, et caetera hujusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit Apostolus (Hebr. X, 1), tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si observare contemnerent, quando sic illa fieri, et ista quae nunc revelata sunt, tunc sic praenuntiari oportebat; quam nos desipientes essemus, si nunc jam manifestato Novo Testamento, illas praenuntiativas observationes, aliquid nobis prodesse putaremus. Sicut sacrilegi et impii, si eosdem Libros qui propter nos scripti sunt, ut ea quae jam nobis revelata et in manifestatione annuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes, fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abjiciendos, quia ea quae ibi scripta sunt, non jam observare corporaliter, sed intelligere et facere spiritualiter nos Dominus jubet. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit, sicut item dicit idem apostolus (I Cor. X, 11). Omnia enim quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt (Rom. XV, 4). Quapropter, non manducare azymum per statutos septem dies (Exod. XII, 15), tempore Veteris Testamenti peccatum fuit; tempore autem Novi Testamenti non est peccatum: sed in spe futuri saeculi quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens justitia, et corpus nostrum induens immortalitate, totos nos innovat, credere aliquid ex veteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros vel acturos, semper peccatum est, quamdiu volvuntur isti septem dies quibus peragitur tempus: sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura occultatum, a quibusdam sanctis intelligebatur; tempore autem Novi Testamenti in manifestatione revelatum, populis praedicatur. Unde Scriptura illa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. Scenopegiam non celebrare aliquando peccatum fuit (Lev. XXIII, 34); nunc non est peccatum: tabernaculo autem Dei quod est Ecclesia non compaginari, semper peccatum est; sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. Lineis vestibus miscere purpuram, et linostima veste indui aliquando peccatum fuit (Deut. XXII, 11); nunc non est peccatum: sed inordinate vivere, et diversi generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum, vel ea quae se non continens nupsit, speciem virginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconvenienter ex diverso genere in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. Illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. Ergo ipsa Scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Bovem et asinum ad operandum jungere tunc non licebat (Deut. XXII, 10); nunc licet. Declaratum est enim per Apostolum, cum de bove triturante non infrenando Scripturam recoleret, dicentem: Numquid de bobus cura est Deo? Quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit jam licet? Quia idem ipse ibi secutus Apostolus ait: Propter nos Scriptura dicit (I Cor. IX, 9, 10). Et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos: magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos in quibus figurabatur. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis jungit: sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat, et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut annuntient verbum Dei, non sine scandalo quisquam comites facit. Itaque eamdem Scripturam tenemus, et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur; et nunc auctoritate attestantem luce apertum, quod tunc tegebatur.
De calvo autem et reburro (Levit. XIII, 40), quod eos immundos Lex dixerit, parum Faustus attenderat, aut in mendosum codicem inciderat. Sed utinam ipse calvam frontem habere voluisset, atque in ea crucem Christi figere non erubuisset: profecto Christum clamantem, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), nec cum falsis vulneribus occubuisse, nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. Quin etiam dicit: Ego fallere non didici; quod sentio loquor. Non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur, et non solum de caeteris vanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tanquam non fallenti vult credi: utrum Christo melior, quo fallente ipse non fallit; an eo ipso non veracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur?
LIBER SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Jesu? Multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere, aut genus in terra: sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a Patre Deo processerit, quia descenderit de coelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint voluntatem Patris sui, qui in coelis est. Ad haec, illi ipsi qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante nativitatem cognovisse videntur: sed neque statim ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis viderint gesta; sed juveni jam et maturo conjuncti sunt ei, id est, annorum ferme triginta: siquidem et aetas ascribi divinis potest sine blasphemia. Quare cum in omni testimonio veritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audieret, an viderit; isti vero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem, aut quia omnino sit natus; nec vidisse oculis, quia longo post tempore, id est, post Baptismum cognoverint eum: mihi et omni recte judicanti, tam stultum videtur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in judicium vocet.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogiam Jesu Christi, ibi apertissime victus ostenditur, legentibus quae supra diximus de Filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur (Matth. VIII, 20), et de Filio Dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis (Id. IX, 6); quomodo secundum divinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine David, sicut apostolica doctrina testatur (Rom. I, 3, et II Tim. II, 8). Unde oportet eum credi et intelligi, et a Patre exisse (Joan. XVI, 28), et de coelo venisse (Id. VI, 41), et hic tamen Verbum carnem factum inter homines habitasse (Id. I, 14). Quod si propterea putant eum non habuisse in terra matrem vel genus, quia dixit, Quae mihi mater, vel qui fratres (Matth. XII, 48)? superest ut etiam discipulos ejus, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum coelorum contemnerent, affirment non habuisse patres, quia dixit eis, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus enim est Pater vester Deus (Id. XXIII, 9). Quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit: sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere, et, ut sequeremur, praeire dignatus est. Quapropter iste qui in eo quod putat, palmare sic vincitur, quam jaceat et involvatur in caeteris animadvertendum est. Quippe qui propterea dicit non credendum esse Apostolis, qui ejus non solum divinam, sed etiam humanam nativitatem annuntiaverunt, quia postea juveni adhaeserunt, et nec viderunt eum natum, nec se hoc ab illo audisse dixerunt. Cur ergo credunt Joanni dicenti, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3), et caetera quae illis quamvis non intelligentibus tamen placent? Dicant ubi hoc Joannes viderit, aut ubi se hoc ab ipso Domino audisse dixerit. Quidquid enim dixerint, unde hoc Joannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes annuntiatores nativitatis Christi, id quod annuntiaverunt scire potuisse. Deinde quaero, unde credant dixisse Dominum, Quae mihi mater, aut qui fratres? Si quia hoc Evangelista narravit, cur ei non credunt et illud, Quia mater ejus et fratres quaerebant eum (Matth. XII, 48, 46)? Si autem hoc mentitus est quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse quod nolunt intelligere? Deinde si Christum natum, quia jam juveni adhaeserat, non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum, post tot annos natus nosse Manichaeus? Dicturi sunt: Spiritus sanctus hoc sciebat qui erat in Manichaeo. Ille sane si Spiritus sanctus esset, vera dixisset. Sed cur non potius de Christo discipulis ejus, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus; qui non solum per Spiritum sanctum ab ipso impertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria, etiam solo humano sensu, genus Christi secundum carnem et totam originem collegerunt? Et tamen caeci et surdi testes dicuntur Apostoli. Utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam vana et sacrilega disceres; sed etiam mutus, ne talia diceres!
LIBER OCTAVUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quare non accipis Testamentum Vetus? Quia jam praeventus sum Novo: veteri autem et novo non convenit, ut Scriptura testatur. Nam, Pannum, inquit, novum nemo assuit vestimento veteri, alioquin major scissura fiet (Matth. IX, 16, et Luc. V, 36). Quia ergo majorem, sicuti vos, scissuram facere caveo, Christianam novitatem Hebraicae vetustati non misceo. Quis enim non etiam sordidum judicet, novis vestibus indutis, non donare inferioribus vetera? Quapropter, ego etiamsi natus essem Judaeus, ut fuerunt Apostoli, dignum tamen erat me, Novo accepto Testamento, Vetus repudiare, ut fecerunt ipsi. Nunc vero et naturae beneficio consecutus ut sub servitutis jugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis; quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultra addixero servituti? Quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes, ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo servire vellent (Galat. IV et V). Quomodo ergo id ego admittam, in quo alium videam reprehendi? Turpe est redire in servitutem, sed turpius ire.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Jam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem Veteris Testamenti, non ad Judaicae servitutis imitationem, sed ad Christianae libertatis testificationem. Neque enim mea, sed Apostoli vox est, Quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Quapropter non in servitute facimus quae jussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus quae scripta sunt ad nos confirmandos. Quis itaque jam non intelligat, unde Galatas revocat Apostolus, non religiose Scripturam circumcisionis legentes, sed jam superstitiose circumcidi volentes (Galat. IV et V)? Unde non pannum novum vestimento veteri assuimus; sed erudimur in regno coelorum, ad similitudinem illius patrisfamilias, quem commemorat Dominus proferentem de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Ille autem assuit pannum novum vestimento veteri, qui continentiam vult habere spiritualem, et nondum deposuit spem carnalem. Nam legite diligenter, et videte de jejunio Dominum interrogatum, respondisse, Nemo assuit pannum novum vestimento veteri (Id. IX, 16). Adhuc enim discipuli Dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam ne occisum amitterent, formidabant. Unde Petrum revocantem se a passione, satanam appellat, quod non saperet quae Dei sunt, sed quae hominum (Id. XVI, 23). Proinde attendite in illa phantasia vestra de regno Dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tanquam ad exemplum vobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis: et invenietis jejunia vestra quomodo prudentiae carnis, tanquam vestimento veteri assuantur. Verumtamen cum pannus novus vestimento veteri non conveniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra Dei vestri, non adjuncta atque consuta, sed, quod est vehementius, commixta et concreta cohaerere? An utrumque vetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? Nisi forte inde vultis probare unum fuisse novum, alterum vetus, quia major scissura facta est; ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur, et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. Et tamen argute sibi videtur velut acu linguae divinarum Scripturarum firmamenta compungere, talium fabularum sordibus sartor, aut mendicus indutor.
LIBER NONUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quare non accipis Vetus Testamentum? Si Apostolis licuit sub eodem natis ab eo discedere, mihi quare non liceat id in quo natus non sum, non usurpare? omnes quippe Gentiles nascimur, non Judaei, non denique Christiani: sed alios ad se ex eadem Gentilitate Testamentum Vetus adducit, facitque Judaeos; alios Novum, et initiat Christianos: tanquam si duae arbores, dulcis et amara, radicibus suis unius terrae in se vim transferant, immutandam qualitatibus suis. Apostolis ergo in dulcem transeuntibus ex amaro, quam demens ero ego, si in amaram convertar ex dulci?
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Cur ergo Apostolus, quem dicis relicto Judaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christum credere noluerunt; et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum, tanquam oleastrum gentes insertas, ut fierent participes pinguedinis oleae? Nam cum de Judaeorum lapsu admoneret Gentes ne superbirent, ita locutus est: Vobis enim, inquit, dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum glorifico, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si rejectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami: quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pingueainis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene. Incredulitate fracti sunt. Tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris. Et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 13-26). Videtis ergo vos, qui in ista inseri radice non vultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et impius populus Judaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. Nam quid, nisi oleastrum Gentium sapit, adorare solem et lunam? Nisi forte propterea vos jam non putatis esse in oleastro Gentium, quia spinas novi generis addidistis, et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed perverso corde finxistis? Inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet Apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. Inde se quippe liberatum dicit, cum se a Judaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice, atque in illa arbore, praedicatus est: in quem venientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi: quibus ne superbiant, dicitur, Noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: Et ipsi si non permanserint in incredulitate, inserentur: votens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Ecce unde etiam ipse gloriatur, a fractura liberatus, et radicis pinguedini redditus. Qui ergo in vobis sunt, quos inde fregit impietas, redeant, et rursus inserantur. Qui autem nunquam ibi fuerunt, veniant a naturali sterilitate praecisi, participes fecunditatis futuri.
LIBER DECIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Cur non accipis Testamentum Vetus? Quia et ab ipso hoc, et ex Novo didicimus, aliena non concupiscere. Quid autem, inquis, alienum habet Testamentum Vetus? Imo quid habet non alienum? Divitias promittit, et ventris saturitatem, et filios et nepotes, vitamque longam, et cum his Chananitidis regnum: sed omnia haec circumcisis et observantibus sabbata, et immolantibus sibi, et abstinentibus a porcina, et hujusmodi caeteris: quae quia ego negligo, et Christianus omnis, ut inepta scilicet, et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit, ad me jam spectare cognosco: memorque quia sit mandatum, Non concupisces aliena (Exod. XX, 17; Rom. VII, 7), Judaeis bona sua habere, libens volensque permisi, solo scilicet Evangelio et regni coelorum splendida haereditate contentus. Nam ut Judaeo, si sibi Evangelium usurparet, jure increpitans dicerem, Improbe, quid tibi cum eo est, cujus praecepta non servas? sic vereor ne mihi eadem Judaeus increpitet, tenenti Testamentum Vetus, cujus mandata contemnam.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe vana repetere istum non pudet, sed eadem saepe, quamvis vera, respondere me piget. Quisquis itaque etiam adversus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat (Lib. 6, cap. 2). Judaeo autem dicenti mihi, Cur tenes Vetus Testamentum, cujus praecepta non servas? respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis Libris praecepta vitae agendae; praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem: sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie Vetus dicitur Testamentum. Quamvis enim mihi aeterna speranda revelata sint; et illa tamen attestantia lego, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Itaque si audistis quid respondeamus Judaeis, audite et quid objiciamus Manichaeis.
CAPUT III. Certe Faustus dixit, turbari nos posse, si nobis Judaei dixerint: Quare tenetis Vetus Testamentum, cujus praecepta non observatis? Quibus nos, ejusdem Scripturae venerata atque servata auctoritate respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur: Quare tenetis evangelicos Libros, quorum vos ad decipiendos imperitos confingitis sectatores; et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis viribus oppugnatis? Certe videtis vos potius de Novo Testamento, quam nos de Vetere objectis respondere non posse. Omnia enim quae in Vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus, et divinitus mandata, et congruis temporibus distributa. Vos autem cum vobis objecta fuerint, quae in libris Novi Testamenti scripta sunt, nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo, et manifesta veritate faucibus pressis, anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? vel potius quid aliud possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est Faustus, non concupiscere aliena, non solum se ex Novo Testamento, sed etiam ex Vetere didicisse: quod certe a suo Deo non posset discere. Ille quippe, si non concupivit alienum, quare super terram tenebrarum, ubi nunquam fuerunt, nova saecula construxit? An dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod ab illa erat alienum? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? An angustum antea fuerat regnum lucis? Optandum igitur erat bellum, ut acquireretur de victoria latitudo regnandi. Quod si bonum est, et ante potuit concupisci: sed exspectabatur ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi justius expugnaretur. Si autem non est bonum, quare inimico victo, super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus, plena felicitate vixisset? Sed utinam vere isti haec ipsa praecepta vitae agendae, quorum est unum, ne concupiscamus alienum, vellent ex illis Litteris discere: profecto mansuescerent, et mites intelligerent etiam illa praecepta vitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse. Nos autem quomodo Vetus Testamentum tanquam alienum concupiscimus, cum ea legamus quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit? Puto quod non concupiscit alienum, qui hoc legit quod scriptum est propter ipsum.
LIBER UNDECIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? Et maxime. Cur ergo non credis Filium Dei ex semine David natum secundum carnem (Rom. I, 3)? Non equidem crediderim Apostolum Dei contraria sibi scribere potuisse, et modo hanc, modo illam de Domino nostro habuisse sententiam. Sed quia vobis ita placet, qui nunquam sine stomacho auditis aliquid esse in Apostolo cauponatum, ne hoc quidem nobis sciatis esse contrarium Si quidem haec vetus videatur esse et antiqua opinio Pauli de Jesu, cum eum et ipse David filium putaret, ut caeteri: quod tamen ubi falsum didicit, interpolat et infirmat, scribensque ad Corinthios: Nos, inquit, neminem novimus secundum carnem: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula, e quibus unum perhibet Jesum filium David secundum carnem, alterum vero jam se neminem nosse secundum carnem. Quae si utraque sunt Pauli, aut hac ratione erunt, qua dixi; aut unum ipsorum non erit Pauli. Prosequitur denique: Itaque, inquit, si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 16, 17). Vides ergo eum veterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est, Jesum credidisse ex semine David secundum carnem: novam vero hanc secundam et permanentem, qua neminem jam noverit secundum carnem. Quapropter et alibi: Cum essem, inquit, parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam: cum autem factus sum vir, quae parvuli erant deposui (I Cor. XIII, 11). Quod si ita est, quid ergo et nos indignum facimus, si novam et meliorem Pauli tenentes confessionem, veterem illam ac deteriorem projicimus? Aut si vobis secundum quod ad Romanos scribit, credere cordi est; nobis quare licitum non sit, secundum quod ad Corinthios dogmatizare? Quamvis et hoc ad duritiam vestram ita responderim. Alioquin absit Apostolum Dei, quod aedificavit, unquam destruere, ne se ipse praevaricatorem constituat, ut contestatus est (Galat. II, 18). Verumtamen si ejus est et prior illa sententia, nunc emendata est: sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid unquam, ipsius non est.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, quia ubi sic manifesta veritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis verbis sanctarum Scripturarum, exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium quod prolatum est, falsum esse respondent. O vocem a veritate fugacem, in amentia pertinacem! Usque adeo invicta sunt, quae adversus vos de divinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud quod dicatis, nisi eos esse falsatos. Quae jam auctoritas litterarum aperiri, quis sacer liber evolvi, quod documentum cujuslibet scripturae ad convincendos errores vestros exseri potest, si haec vox admittitur, si alicujus ponderis aestimatur? Aliud est ipsos libros non accipere, et nullo eorum vinculo detineri, quod Pagani de omnibus Libris nostris, quod Judaei de Novo Testamento faciunt, quod denique nos ipsi de vestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, vel de iis qui appellantur apocryphi: non quod habendi sint in aliqua auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati, de nescio quo secreto, nescio quorum praesumptione prolati sunt: aliud est ergo auctoritate aliquorum vel librorum vel hominum non teneri, et aliud est dicere, Iste quidem vir sanctus omnia vera scripsit, et ista epistola ipsius est, sed in ea ipsa hoc ejus est, hoc non est ejus. Ubi cum ex adverso audieris, Proba; non confugias ad exemplaria veriora, vel plurimum codicum, vel antiquorum, vel linguae praecedentis unde hoc in aliam linguam interpretatum est: sed dicas, Inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me. Tu es ergo regula veritatis? quidquid contra te fuerit, non est verum? Quid, si alius simili insania, sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat, Imo illud quod pro te sonat, falsum est; hoc autem quod contra te est, verum est? quid acturus es, nisi forte alium librum prolaturus, ubi quidquid legeris, secundum tuam sententiam possit intelligi? Hoc si feceris, non de aliqua ejus particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem, Falsus est. Quid ages? quo te convertes? quam libri a te prolati originem, quam vetustatem, quam seriem successionis testem citabis? Nam si hoc facere conaberis, et nihil valebis: et vides in hac re quid Ecclesiae catholicae valeat auctoritas, quae ab ipsis fundatissimis sedibus Apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie, et tot populorum consensione firmatur. Itaque si de fide exemplarium quaestio verteretur, sicut in nonnullis, quae et paucae sunt, et sacrarum Litterarum studiosis notissimae sententiarum varietates; vel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeavit, nostra dubitatio dijudicaretur, vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus, aut vetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta varietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. Hoc modo quaerunt, qui quod eos movet in Scripturis sanctis, tanta auctoritate firmatis, invenire volunt, ut habeant unde instruantur, non unde rixentur.
CAPUT III. Hoc autem quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli Epistola profertur, Filium Dei ex semine David esse secundum carnem (Rom. I, 3), omnes codices et novi et veteres habent, omnes Ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. Exuimini ergo pallio fallaciae, quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tanquam interrogantem et dicentem, Accipis apostolum Paulum? respondit, Et maxime. Cur enim non potius respondit, Et minime; nisi quia fallax, aliud quam id quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accipit apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum: de quo item dicit, Factus est primus homo Adam in animam viventem. Ille autem annuntiat nescio quem primum hominem, nec de terra terrenum, nec factum in animam viventem, sed de substantia Dei, idipsum existentem quod Deus est, membra sua, vel vestimenta sua, vel arma sua, id est quinque elementa, cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia Dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de coelo, quem dicit etiam novissimum Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 47, 45), quem dicit factum ex semine David secundum carnem, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Galat. IV, 4, 5); de quo ad Timotheum dicit, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8); in cujus exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens, Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quia Christus mortuus est pro peccatis nostris; secundum Scripturas; et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et paulo post infert quare hoc dixerit: Si autem Christus praedicatur quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 3, 4, 12)? Iste autem, qui interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondet, Et maxime, haec omnia negat: nec Jesum ex semine David vult accipere, nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel pariendo corrupta, mulierem. Paulus appellat; sed more Scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueverunt: sicut in Genesi de Eva scriptum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22); cum commixta viro non fuisset. Nec ipsam mortem Christi, et sepulturam, et resurrectionem accipit; quandoquidem Christum dicit, nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset; nec illas cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit (Luc. XXIV, 39, 40, et I Cor. XV, 5): nec ipsam carnem nostram resurrecturam, in corpus spirituale mutatam, sicut apertissime idem apostolus dicit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Unde discernens inter corpus animale et spirituale, contexuit quod jam commemoravi de primo Adam et de novissimo Adam. Deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam ipsam speciem carnis, et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere volens quid nunc appellaverit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intelligi voluit, quae tunc in resurrectione justorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Et ne adhuc quisquam putaret, non illud quod sepultum fuerit resurrecturum, sed tanquam alia tunica ponatur, et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare quia hoc ipsum in melius commutabitur: sicut vestimenta Christi in monte non sunt posita, et alia sumpta, sed ipsa quae fuerant, in melius clarificata sunt (Matth. XVII, 2): sequitur et contexit dicens, Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Et ne adhuc esset incertum, qui sint qui immutabuntur, In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Adhuc forte dicant, non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione immutari, sed secundum animam: cum Apostolus hoc non proposuerit unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa ejus indicat propositio, Sed dicet aliquis, inquit, Quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore veniunt? Hic jam consequenter tanquam digito ostendit unde loqueretur, et subjecit dicens, Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53). Haec ergo cum iste neget, cumque ipsum Deum, de quo Paulus dicit, Immortali, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17), iste corruptibilem praedicet; quandoquidem substantiam ejus atque naturam et totam timuisse ne a tenebrarum gente corrumperetur, et ut caeterae consuleretur, ex parte corruptam, detestanda et abominanda eorum fabula somniat; quid est quod etiam in hoc conatur fallere imperitos, et in divinis Scripturis minus eruditos, ut interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat, Maxime; et inveniatur, minime?
CAPUT IV. Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam, et scribentem ad Corinthios, emendasse quod scripserat ad Romanos; aut omnino non scripsisse, quod tanquam ejus profertur, Filium Dei ex semine David secundum carnem. Qua tandem ratione id ostendit? Quia non potest, inquit, utrumque verum esse, et quod in Epistola est ad Romanos, De Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3); et quod ait ad Corinthios, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Restat ergo ut nos demonstremus quam possit utrumque verum esse, et quam sibi haec duo non sint contraria. Unum quippe eorum non esse Pauli, nullo modo possumus dicere; quia nulla in eo variat codicum auctoritas. Etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur, factus, sed, natus ex semine David, cum graeca factus habeant, unde non ad verbum, sed ad sententiam transferre voluit dicendo, natum, latinus interpres: tamen Christum ex semine David esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. In hoc autem Paulum aliquando errasse, et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. Quod etiam ipse Faustus sensit quam improbe atque impie diceretur; maluitque dicere, Pauli Epistolam aliorum falsitate corruptam, quam ipsius errore vitiosam.
CAPUT V. De his enim libris dici potest, aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori, et ad dignoscendum difficiliori veritati, quod aut sic remanserit, aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Inter hos enim sumus, quibus idem apostolus dicit: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15). Quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum judicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimiretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis Veteris et Novi Testamenti, quae Apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes Ecclesiarum, tanquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis et pius intellectus. Ibi si quid velut absurdum moverit, non licet dicere, Auctor hujus libri non tenuit veritatem: sed, aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis. In opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illae sacratissimae canonicarum Scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum invenitur eadem veritas, longe tamen est impar auctoritas. Itaque in eis, si qua forte propterea dissonare putantur a vero, quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorve judicium, quo vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit: et ideo cuncta ejusmodi nisi vel certa ratione, vel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur sive omnino ita esse, sive fieri potuisse quod vel disputatum ibi est, vel narratum; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. In illa vero canonica eminentia sacrarum Litterarum, etiamsi unus propheta, seu apostolus, aut evangelista aliquid in suis Litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare quod verum sit: alioquin nulla erit pagina, qua humanae imperitiae regatur infirmitas, si Librorum canonicorum saluberrima auctoritas, aut contempta penitus aboletur, aut interminata confunditur.
CAPUT VI. Quapropter quisquis es, quem velut repugnantia ista moverunt, quod alibi scriptum est, Filium Dei ex semine David, alibi autem, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus: et si non utrumque ex unius Apostoli Litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus, aut Isaias, aut alius quisquam Apostolorum, sive Prophetarum; quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tanquam uno ore dicta, justissima et prudentissima pietate credantur, et serenissimo intellectu inveniantur, et solertissima diligentia demonstrentur; non liceret de alterutro dubitare. Proinde, quia ex apostoli Pauli canonicis, id est, vere Pauli Epistolis, utrumque profertur, et non possumus dicere, aut mendosum esse codicem, omnes enim latini emendati sic habent; aut interpretem errasse, omnes enim graeci emendati sic habent: restat ut tu non intelligas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. Si enim tu quoque pie quaereres, posses invenire quomodo ista perscrutata dilucescant.
CAPUT VII. Nam quod Filius Dei ex semine David homo factus est, nec idem apostolus uno loco dicit, et aliae sanctae Scripturae apertissime praedicant. Quod vero dicit, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus; ea ipsa circumstantia Scripturae loci ejus satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more vitam nostram futuram, quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tanquam jam adsit, praesensque teneatur: quae utique vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem. Carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, quam Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat, dicens, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intelligi, quae tunc non erit in nobis, sicut jam in Christo non est. Hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur, et diceret, quod jam supra commemoravi, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit, Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, id est, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53): jam secundum id quod carnem, non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit; secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud verum est quod ait Dominus, posteaquam resurrexit, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; et hoc verum est quod ait Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Illud enim dictum est secundum ipsam substantiam, quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur: hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem antequam resurgeret: sed nunc jam non novimus; quia, sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Nam si te ad verborum proprietatem teneas, mentitus est cum ait, Noveramus Christum secundum carnem, si Christus nunquam fuit secundum carnem: nemo enim noverat quod non erat. Non autem dixit, Putabamus Christum secundum carnem; sed, Noveramus. Verumtamen ut verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum Apostolum, ut pro eo quod est, putabamus, diceret, Noveramus: illud miror non attendere homines caecos, vel potius non miror non videre caecos, quia si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit Apostolus, nunc jam non se nosse Christum secundum carnem; nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem. Neque enim de solo Christo id volens intelligi, posset dicere, Neminem novimus secundum carnem: sed quia illorum secum vitam futuram tanquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur, Amodo, inquit neminem novimus secundum carnem; id est, tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo jam in ipsa notitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Nondum utique resurreximus sicut Christus; sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, jam nos cum illo resurrexisse testatus est. Unde etiam dicit: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Quis autem non intelligat in lavacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non jam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tanquam jam data esset eadem salus, salvos nos, inquit, fecit. Alio quippe loco dilucidissime dicit: Nos in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Sicut ergo hic non dixit, Salvi futuri sumus; sed, Amodo jam salvi facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe, Spe enim, inquit, salvi facti sumus: sic et quod ibi dictum est, Amodo neminem novimus secundum carnem; nondum in re, sed in spe intelligitur: quia spes nobis in Christo est, quia in illo jam completum est quod nobis promissum speramus. Ille quippe jam resurrexit, et mors ei ultra non dominabitur. Quem et si noveramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset; inerat quippe in ejus corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat Apostolus: sed jam nunc non novimus; illud enim ejus mortale jam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem jam caro appellari non possit.
CAPUT VIII. Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico, magis eluceat. Charitas, inquit, Christi compellit nos; judicantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus. Certe jam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse Apostolum; quandoquidem ista verba illud praecessit, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud, non sibi, sed ei vivant, nisi ut secundum carnem non vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae jam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui jam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem Apostolus noverat, propter spem futurae immortalitatis, in cujus exspectatione vivebant, quae in Christo jam non spes, sed res erat: quem et si noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, jam tamen non noverat; quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei mortem non dominaturam. Et quia omnes in illo, et si nondum in re, jam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum (II Cor. V, 14-18). Omnis ergo nova creatura, id est, populus innovatus per fidem, ut habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur, in Christo habet jam quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo jam non est tempus Veteris Testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo: et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum jam non secundum spem, sed secundum rem, et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors: et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53): quod jam factum est in Christo, quem secundum rem, jam non noverat Paulus secundum carnem: eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum carnem; quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, etcum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo; cujus gratia sumus salvi facti. Quod enim hic dixit, Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit, Cujus gratia salvi sumus facti; jam velut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet. Nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit: Spe enim salvi facti sumus. Ideoque et hic sequitur, et tanquam perfectum enumerat quod futurum est: Et simul, inquit, excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Certe enim in coelestibus Christus jam sedet, nondum autem nos: sed quia spe certa, quod futurum est, jam tenemus, simul sedere nos dixit in coelestibus, nondum in nobis, sed jam in illo. Namque ne putares jam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tanquam perfectum sit, atque ut intelligas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II, 4-7). Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti (Rom. VII, 5). Ita enim dixit, Cum essemus in carne, quasi jam non essent in carne: quod ita intelligitur, Cum essemus in spe rerum carnalium: quando lex, quae impleri non potest nisi per charitatem spiritualem, ad hoc super eos erat, ut per praevaricationem abundaret delictum; ut postea revelato Novo Testamento, per indulgentiam, superabundaret gratia (Rom. VII, V, 20). Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subjecit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Id. VIII, 8, 9). Id est, qui in spe carnalium bonorum sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritualium, id est, regni coelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spirituale erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Si ergo neminem eorum jam noverat secundum carnem Apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent; quanto expressius de Christo diceret quod eum jam non noverat secundum carnem, in cujus corpore etiam re ipsa jam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant? Quanto ergo melius, quanto religiosius divinae Scripturae ita tractantur, ut discussis omnibus concordare inveniantur, quam deficiente homine in quaestione quam solvere non potest, tanquam verae in parte acceptentur, et tanquam falsae in parte damnentur? Quia et cum esset parvulus Apostolus, et ea quae parvuli erant, saperet (I Cor. XIII, 11) quanquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritualis, qualis jam erat cum scriberet quae ad Ecclesiarum aedificationem, non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus versarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.
LIBER DUODECIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Cur non accipitis Prophetas? Imo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus Prophetas accipere. Propter testimonia, inquis, quae de Christo praefati sunt. Ego quidem nulla inveni, quamvis attentius eos et curiosissime legerim. Sed tamen et hoc enervis fidei confessio est, in Christum sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi vos docere soletis, idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, indiciis eam ac testibus fulciendo, et hoc Judaeis? Aut si prima vobis sententia displicet, idcircoque transitis in alteram; quis fidelior vobis esse testis debet, quam Deus ipse de Filio suo, qui non per vatem, nec per interpretem, sed ultro coelitus erupta voce, cum eum mitteret ad terram dixit: Hic est Filius meus, dilectissimus, credite illi (Matth. III, 17, et Luc. IX, 35). Necnon et ipse de se, A Patre meo processi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28): atque multa alia hujusmodi. Ad quae ringentes Judaei, Tu de te testificaris, dicebant; testimonium tuum non est verum. Quibus ipse, Etsi ego testificor de me, testimonium meum verum est, quia non sum solus. Nam et in Lege vestra scriptum est, Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me qui me misit Pater (Id. VIII, 13-18): non dixit, Prophetae. Ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium vocat, Si mihi non creditis, dicens, operibus credite (Id. X, 38). Non dixit, Si mihi non creditis, Prophetis credite. Quapropter nos testimoniis de Salvatore nostro nullis egemus: exempla tantum vitae honestae, et prudentiam ac virtutem in Prophetis quaerimus, quorum nihil in Judaeorum fuisse vatibus, quia te non latuerit sentio: siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non improvide, nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus, in sola transiluisti praesagia; oblitus utique scriptum esse, nunquam vindemiar uvam de spinis, nec de tribulis ficus (Matth. VII, 16). Quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, qua quaeris cur non accipiamus Prophetas. Alioquin nihil eos de Christo prophetasse, abunde jam parentum nostrorum libris ostensum est. Ego vero illud adjiciam, quia si Hebraici vates Christum scientes et praedicantes, tam flagitiose vixerunt, jure et in ipsos dici poterit, id quod Paulus de Gentium sapientibus contestatur: Quia cum cognovissent Deum, non ut Deum clarificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21). Vides ergo non esse magnum magna cognovisse, nisi ex eorum vixeris dignitate.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus verbis id agit Faustus, ut Prophetas Hebraeos neque quidquam de Christo praenuntiavisse, neque si praenuntiaverunt, eorum testimonia nobis prodesse, neque illos ipsos ex eorumdem testimoniorum dignitate vixisse credamus. Nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia, et quantum per ea nobis ad fidei veritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque vixisse. In hac tripartita disputatione, illud quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis omnibus Libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum: sed hujus hominis levitatem gravissimo auctoritatis pondere conteram. Ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur Apostolos. Apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tanquam ex adversa voce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit, Et maxime (Supra, lib. 11), quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3). Quid vult amplius? Nisi forte hoc de aliis aliquibus Prophetis, non de nostris Hebraeis dictum velit intelligi? Sed quanquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen Filio Dei promissum est Evangelium, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; in quod Evangelium segregatum se dicit Apostolus: istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc Evangelium credimus Filium Dei factum ex semine David secundum carnem; tamen apertiora cognoscant, quibus evidentissimum Prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum Apostolum, cujus auctoritate superborum istorum colla frangantur.
CAPUT III. Veritatem, inquit, dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 1-5). Quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari? Quae est enim adoptio Israelitarum, nisi per Filium Dei? unde ad Galatas dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 1, 2). Quaerant isti quae sint eloquia Dei credita Judaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum Prophetarum. Jam vero Testamenta cur dixit ad Israelitas praecipue pertinere, nisi quia et Vetus Testamentum illis datum est, et Novum in Vetere figuratum? Legis autem constitutionem, quae Israelitis data est, non intelligentes ejus dispensationem, quia jam non vult nos Deus esse sub Lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent imperitia furiosa. Cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israelitarum excellentiam, etiam hoc enumeravit, quod eorum sit Legis constitutio. Quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur. Si autem Christum non praedicaret, non ipse Dominus diceret, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46): nec post resurrectionem sic ei attestaretur, dicens, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44).
CAPUT IV. Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum quem praedicaverunt Apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cujus falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur; nisi quod impudenter sibi credi volunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur; contigit eis quod de ipsis infidelibus Judaeis dicit Apostolus, Cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum: neque enim aufertur hoc velamen, per quod non intelligunt Moysen, nisi transierint ad Christum: non qualem ipsi finxerunt, sed qualem Patres Hebraei prophetaverunt. Sic enim idem apostolus ait: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen (II Cor. III, 15, 16). Neque enim mirum est quod resurgenti Christo, et dicenti, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me, nolunt isti credere: quandoquidem Christus ipse narravit, quid Abraham dixerit immisericordi cuidam diviti, cum apud inferos torqueretur, et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum. Hoc enim ei dictum est: Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant illos. Et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, verissime responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent (Luc. XVI, 27-31). Quapropter isti non audientes Moysen et Prophetas, non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. Quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? Nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt?
CAPUT V. Nos autem illis non tanquam ejus Christi qui fallax fuit, sed ejus qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. Habemus enim Christum verum atque veracem, praedictum a Prophetis, praedicatum ab Apostolis, praedicationis suae testimonia ex Lege et Prophetis adhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. Quod Paulus brevissime verissimeque complexus est, dicens: Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 21). Quos Prophetas, nisi Israelitas, quorum esse apertissime dixit, et Testamenta, et Legis constitutionem, et promissiones (Id. IX, 4)? De quo promissiones, nisi de Christo? Quod breviter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam (II Cor. I, 20). Dicit mihi Paulus, Israelitarum esse Legis constitutionem. Dicit etiam: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Dicit etiam de Christo loquens, Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam: et tu mihi dicis, Israelitas de Christo nihil praedixisse Prophetas! Quid igitur restat, nisi ut eligam utrum Manichaeo credam, fabulam vanam et longam contra Paulum narranti; an Paulo praemonenti, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9)?
CAPUT VI. Hic forte dicant, Ostende nobis ubi sit Christus ab Israelitis Prophetis praenuntiatus. Quasi parva sit ista auctoritas, qua dicunt Apostoli ea quae in Hebraeorum Prophetarum litteris legimus, in Christo esse completa: vel quod dicit ipse Dominus, de se illa esse conscripta. Proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intelligit: non Apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. Verumtamen ut multa non colligam, et hoc unum commemorem, quod eodem loco Apostolus consequenter dicit: Non potest autem excidere verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 6-8). Quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Gen. XXVI, 4)? Nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat Apostolus dicens, Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16); fortasse aliquis non tam impudenter nollet hoc credere, antequam videret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. Nunc vero cum hoc impleri videamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes jam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum millia, In semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut vel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere; vel de isto vero Christo Prophetias Hebraeas cujus gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse?
CAPUT VII. Quis autem potest, non dico una brevi responsione, quales in hoc opere habere coarctamur, sed quolibet ingenti volumine omnia commemorare praeconia Prophetarum Hebraeorum, de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo? quandoquidem omnia quae illis continentur Libris, vel de ipso dicta sunt, vel propter ipsum. Sed propter exercitationem quaerentis, et delectationem invenientis, multo plura ibi per allegorias et aenigmata, partim verbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur. Verumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non comprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. Quanquam et ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita conjungunt in contestatione Christi voces suas, ut cujusvis obtusi surditas erubescat.
CAPUT VIII. Sex diebus in Genesi consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit (Gen. II, 1, 2). Sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum, Dei opera insigniunt: quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta, inde usque ad humilem adventum Domini nostri Jesu Christi; sexta, quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad judicium; septima vero intelligitur in requie sanctorum, non in hac vita, sed in alia, ubi vidit requiescentem pauperem dives ille, cum apud inferos torqueretur (Luc. XVI, 23); ubi non fit vespera, quia nullus ibi rerum defectus est. Sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem Dei (Gen. I, 27): sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in novitate mentis, secundum imaginem ejus qui creavit nos, sicut dicit Apostolus (Coloss. III, 10). Fit viro dormienti conjux de latere (Gen. II, 22): fit Christo morienti Ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit (Joan. XIX, 34). Vocatur Heva vita et mater vivorum, quae de viri sui latere facta est: et dicit Dominus in Evangelio, Si quis non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Id. VI, 53). Et omnia quae illic leguntur enucleate minutatimque tractata, Christum et Ecclesiam praeloquuntur, sive in bonis Christianis, sive in malis. Neque enim frustra dixit Apostolus, Adam qui est forma futuri (Rom. V, 15); et illud, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse Patrem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): reliquisse etiam matrem synagogam Judaeorum, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae Ecclesiae, ut in pace Novi Testamenti essent duo in carne una? Quia cum sit Deus apud Patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps nostri, ut illius capitis corpus esse possemus.
CAPUT IX. Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur; ita Novi Testamenti fides ex innocentia gratiae Deum laudans, Veteris Testamenti terrenis operibus anteponitur: quia etsi ante Judaei recte illa fecerunt; in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia Christo veniente jam tempus Novi Testamenti a tempore Veteris Testamenti non distinxerunt. Dixit enim Deus ad Cain: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Qui si obtemperasset Deo dicenti, Quiesce; ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius; ad se convertisset peccatum suum, sibi hoc tribuens, et confitens Deo: ac sic adjutus indulgentiae gratia, ipse peccato suo dominaretur; non illo sibi dominante servus peccati, fratrem occideret innocentem (Gen. IV, 3-8.). Sic et Judaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissionem agnoscentes, audirent Christum dicentem, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 12, 13); et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et, Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36): ad se convertissent peccatum suum in confessione, sicut in Psalmo scriptum est, medico dicentes, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5); et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. Nunc autem ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 3), elati de operibus Legis, non humiliati de peccatis suis, non quieverunt: et regnante peccato in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Id. VI, 12), offenderunt in lapidem offensionis (Id. IX, 32), et exarserunt odio adversus eum, cujus opera videntes Deo accepta esse, doluerunt, illo qui caecus natus jam videbat, sibi dicente, Scimus quia peccatores Deus non exaudit; sed qui eum coluerit, et voluntatem ejus fecerit, hunc exaudit (Joan. IX, 31): tanquam hoc eis diceret, Super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. Itaque occiditur Abel minor natu a fratre majore natu: occiditur Christus caput populi minoris natu a populo Judaeorum majore natu: ille in campo, iste in Calvariae loco.
CAPUT X. Interrogat Deus Cain, non tanquam ignarus eum a quo discat, sed tanquam judex reum quem puniat, ubi sit frater ejus. Respondet ille nescire se, nec ejus se esse custodem. Usque adhuc quid nobis respondent Judaei, cum eos Dei voce, hoc est, sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? Fallax enim Cain ignoratio, Judaeorum est falsa negatio. Essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain, Numquid ego custos sum fratris mei? Dicit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur, Amen. Haec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.
CAPUT XI. Dicit Deus ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris in terra (Gen. IV, 9-12). Non dixit, Maledicta terra; sed, Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus Judaicus infidelis a terra, id est, ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum, de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub Lege; ut esset ab Ecclesia maledictus, id est, ut eum intelligeret et ostenderet Ecclesia maledictum, dicente Apostolo, Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt Legis (Galat. III, 10). Deinde cum dixisset, Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; non dixit, Quoniam operaberis eam; sed ait, Quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi. Unde non est necesse eamdem terram intelligere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu ejus: sed ideo maledictus intelligitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adjiciet virtutem suam dare illi; id est, ideo populum Judaeorum maledictum agnoscit et ostendit Ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha: quae omnis terrena operatio habet occultam virtutem intelligendae gratiae Christi, quae non datur Judaeis in impietate et infidelitate perseverantibus, quia Novo Testamento revelata est; et non transeuntibus ad Dominum, non eis aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet, quia in solo Christo evacuatur, non ipsa lectio Veteris Testamenti, quae habet absconditam virtutem, sed velamen quo absconditur (II Cor. III, 14-16). Unde Christo in cruce passo velum templi conscissum est (Matth. XXVII, 51), ut per Christi passionem revelentur secreta sacramentorum fidelibus, ad bibendum ejus sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. Propterea populus ille, sicut Cain, adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem Legis carnaliter, quae non ei dat virtutem suam, quia in ea non intelligit gratiam Christi. Propterea et in ipsa terra quam Christus portavit, id est, in ejus carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non justificati sunt virtute resurrectionis ejus, qui resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25): quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, sicut dicit Apostolus (II Cor. XIII, 4). Haec ergo est virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens, eis a quibus erat crucifixus apparuit; tanquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum virtutis suae: Quoniam operaberis, inquit, terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi.
CAPUT XII. Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat moerore amissi regni, et tremat timore sub innumerabilibus populis Christianis? Ideoque respondit Cain et dixit: Major est causa mea, si ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me. Vere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam, quam illam quod ei terra non dat virtutem suam, ne spiritualiter moriatur. Carnaliter enim sapit, et abscondi a facie Dei, id est, iratum habere Deum, grave non putat, nisi ne inveniatur et occidatur. Carnaliter sapit tanquam operans terram, cujus virtutem non accipit. Sapere autem secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Quam ille non intelligens, amisso regno gemit, et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondet Deus? Non sic, inquit; sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet: id est, non sic quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Judaeorum. Quicumque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet; id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi: ut hoc toto tempore quod septenario dierum numero volvitur, quia non interit gens Judaea, satis appareat fidelibus Christianis, quam subjectionem meruerint, qui superbo regno Dominum interfecerunt.
CAPUT XIII. Et posuit Dominus Deus Cain signum, ne eum occidat omnis qui invenerit (Gen. IV, 13-15). Hoc revera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes quae a Romanis subjugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperint; gens autem Judaea, sive sub Paganis regibus, sive sub Christianis, non amiserit signum Legis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur: et omnis imperator vel rex qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit, nec occidit; id est, non efficit ut non sint Judaei, certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti: nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut jam non inveniatur Cain, nec exeat a facie Dei, nec habitet in terra Naid, quod dicitur interpretari Commotio. Contra quod malum, Deus rogatur in Psalmo, Ne dederis in motum pedes meos (Psal. LXV, 9); et, Manus peccatorum non moveant me (Psal. XXXV, 12); et, Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero (Psal. XII, 5); et, Dominus a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8); et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes qui exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis ejus. Unde dicitur in quodam psalmo: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Sed vide quid sequitur: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Unde intelligitur omnem animam participatione lucis Dei, non per se ipsam, esse pulchram, et decoram, et virtute pollentem. Quod et isti Manichaei si considerarent et intelligerent, non in tantam blasphemiam caderent, putando se esse naturam et substantiam Dei. Sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intelligunt: nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se converterent, id est, sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum; atque ita per gratiam Dei eidem peccato dominarentur. Nunc vero et ipsi et omnes qui diversis erroribus contumaces, resistendo veritati exeunt a facie Dei, sicut Cain, sicut Judaei perditi, habitant in terra commotionis, id est, in perturbatione carnali, contra jucunditatem Dei, hoc est contra Eden (Gen. IV, 16), quod interpretatur Epulatio, ubi est plantatus paradisus. Jam caetera pauca de multis breviterque perstringam, ne propositum operis hujus et responsionis meae nimia longitudine sermonis impediam.
CAPUT XIV. Quem enim non moveat ad quaerendum et intelligendum Christum in illis Libris, ut ea omittam quae quamvis tanto suavius contemplentur, quanto ex abditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus attestationibus indigent: ut omittam ergo talia; quem non moveant ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam, Deo placuit, et translatus est (Gen. V, 24); et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis qui tanquam sexto die sexta aetate saeculi, Christi adventu formatur? Quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur (Id. VII, 23); sicut familia Christi per Baptismum crucis passione signatur. Quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur; sicut Ecclesia de sanctis construitur, ad omne opus bonum semper paratis (II Tim. II, 21). Quadratum enim, quacumque verteris, firmiter stat. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar, ostendit quia in corpore humano Christus apparuit. Quod cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur; sicut dicit Apostolus, Cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). Unde, nisi charitate spirituali? Propter quod ipse item dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum Spiritum misit, quo corda credentium dilatavit (Act. II, 1-4). Quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus omne hujus saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus nunquam destitit praedicari; in quinque per Prophetiam praenuntiatus, in sexta per Evangelium diffamatus. Quod ejus altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans Legem non se venisse solvere, sed implere (Matth. V, 17). Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur (Gen. V, et Luc. III, 36-38). Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus (Gen. VI, 14, 15): ut in compage unitatis significetur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab eis qui intus, sive ab eis qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, vi magna fortitudinis ad tenendum societatem spiritualem omnia tolerantem.
CAPUT XV. Quod cuncta animalium genera in arca clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, Ecclesia continet. Quod et munda et immunda ibi sunt animalia (Act. X, 11, 12): sicut in Ecclesiae Sacramentis et boni et mali versantur. Quod septena sunt munda, et bina immunda (Gen. VII, 2): non quia pauciores sunt mali quam boni; sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens, in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito consummatur; propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Mali autem in binario numero ad schismata faciles, et quodam modo divisibiles ostenduntur. Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octavo die, id est, post sabbati septimum primo, a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum qui per omne tempus volvuntur, et octavus et primus est.
CAPUT XVI. Quod arca collecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut Ecclesia corpus Christi in unitatem collecta sublimatur et perficitur. Unde dicit in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30). Quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in Ecclesiam, nisi per Sacramentum remissionis peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manavit. Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur (Gen. VI, 16): sicut ex omnibus gentibus vel bipartitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et praeputium; vel tripartitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. Et non est ista varietas: quia omnia et in omnibus Christus est, tanquam nos in uno cubito desuper coelesti unitate consummans.
CAPUT XVII. Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluvium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consumpta est: quia praeter Ecclesiae societatem, aqua Baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius ad perniciem. Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit (Id. VII, 17-23); quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis Legis admittitur, per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur; decem quippe quater ducta, quadraginta fiunt; sive ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive, quod ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento Baptismi coelestis abluitur.
CAPUT XVIII. Quod Noe quingentorum erat annorum cum ei locutus est Dominus ut arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam esset ingressus (Gen. V, 31, VII, 6), unde intelligitur per centum annos arca fabricata; quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi aetates singulas saeculi? Unde ista sexta aetas, quae completis quingentis usque ad sexcentos significatur, in manifestatione evangelica Ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum, et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur, et sexcenti, et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et sexcenties, et quiquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numerus in infinita incrementa consurgit.
CAPUT XIX. Et quod vigesimus et septimus dies mensis commemoratur; ad ejusdem quadraturae significationem pertinet, quae jam in quadratis lignis exposita est. Sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est; quodam modo conquadratos trinitas perficit: in memoria, qua Deum recolimus; in intelligentia, qua cognoscimus; in voluntate, qua diligimus. Tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est, requievit (Id. VIII, 4, 14); ad illam septimam requiem significatio recurrit. Et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur: nam vigesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum; et rursus vigesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur: neque enim reddito corpore finitur requies quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed jam ipsa re, omni ex parte, et spiritus et corporis perfecta immortalitatis salute renovatum, in aeternae vitae munus adsumit: quia ergo septima requies cum octava resurrectione conjungitur; et hoc in Sacramento regenerationis nostrae, id est, in Baptismo, altum profundumque mysterium est. Quindecim cubitis supercrevit aqua excedens altitudinem montium (Id. VII, 20): id est, hoc Sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo conjuncti, quindecim fiunt. Et quia septuaginta a septem, et octoginta ab octo denominantur, conjuncto utroque numero, centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque confirmans altitudinem Baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.
CAPUT XX. Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus; significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam. id est, praeter Ecclesiam Baptismus occidit, seduci et teneri. Quod columba emissa, non inventa requie reversa est; ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus vitam, quae in hoc mundo agitur, significat. Denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam, operationem spiritualem, olivae fructuosum surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriore tempore quasi vespere, in ore columbae tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod post alios septem dies dimissa, reversa non est (Gen. VIII, 6-12); significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manavit; sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24), ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.
CAPUT XXI. Nimis longum est, ut vel tam breviter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sexcentesimo et uno anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcae tectum, et tanquam revelatur quod erat absconditum sacramentum. Cur vigesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra (Gen. VIII, 13, 14), tanquam finita esset jam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. Ipse est enim dies secundi mensis vigesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis, septies octonos habet, uno addito propter unitatis vinculum. Cur de arca conjuncti exeant, qui disjuncti intraverant. Sic enim dictum erat, quod intraverit in arcam Noe et filii ejus, et uxor ejus et uxores filiorum ejus (Id. VII, 7): seorsum viri, seorsum feminae commemoratae sunt. In hoc enim tempore hujus sacramenti, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Exeunt autem Noe et uxor ejus, et filii ejus et uxores filiorum ejus (Gen. VIII, 18), nunc conjuncte commemorati masculi et feminae: quia in fine saeculi atque in resurrectione justorum, omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia vel concupiscentia resistente. Cur animalia, quamvis et munda et immunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur Deo in sacrificio nisi munda (Ibid., 20).
CAPUT XXII. Quid deinde sibi velit, Deo loquente ad Noe et tanquam rursus ab exordio, quia multis modis eadem significari oportebat, figuram Ecclesiae commendante, quod progenies ejus benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia: sicut in illo disco Petro dicitur, Macta et manduca (Act. X 13). Quod ejecto sanguine jubentur manducare: ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tanquam effusionem per confessionem. Quod testamentum posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum qui apparet in nubibus (Gen. IX, 1-17), qui nunquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in Prophetis et omnibus divinis Scripturis tanquam in Dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. Verum ne adoratores hujus solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem, cujusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.
CAPUT XXIII. Jam vero illud, quod de vinea quam plantavit, inebriatus Noe, nudatus est in domo sua (Ibid., 20-23); cui non appareat Christus passus in gente sua? Tunc enim nudata est mortalitas carnis ejus, Judaeis scandalum, Gentibus stultitia, ipsis autem vocatis Judaeis et Gentibus tanquam Sem et Japheth, Dei virtus et Dei Sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est, quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I Cor. I, 23-25). Proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati, unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet jam praeteritae atque transactae dominicae passionis, nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant velamento, tanquam scientes unde sint nati. Medius autem filius, id est, populus Judaeorum, ideo medius, quia nec primatum Apostolorum tenuit, nec ultimus in Gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi; et nuntiavit foras fratribus: per eum quippe manifestatum est, et quodam modo publicatum. quod erat in Prophetia secretum; ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, bajulans Legem et Prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram?
CAPUT XXIV. Quem autem non excitet, quem non vel informet, vel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honoraverunt, quamvis aversi; velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit? Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem. Quanquam enim sit Deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio vocabulo et in ipsis jam Gentibus dicitur Deus Israel. Et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Japheth? In populo enim Gentium totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus, hoc praenuntiabatur, cum diceretur: Latificet Deus Japheth, et habitet in domibus Sem (Gen. IX, 26, 27). Videte, Manichaei, videte; ecce in conspectu vestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia latificat Deus Japheth. Videte si non habitet in domibus Sem, id est, in Ecclesiis, quas filii Prophetarum Apostoli construxerunt. Audite quid dicat Paulus jam fidelibus Gentibus: Qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini Testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Per haec verba ostenditur quod nondum habitabat Japheth in domibus Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat advertite. Igitur jam, inquit, non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 12, 19, 20). Ecce quomodo dilatatur Japheth, et habitat in domibus Sem. Et tamen Epistolas Apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. Ubi et vos ipsos deputaverim, nisi in illa maledicta medietate cui non est lapis angularis Christus? Quia nec in illo pariete vos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et Apostoli; nec in isto qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex caeteris Gentibus, in eamdem unitatem fidei, tanquam in pacem anguli concurrentes. Sed et omnes qui quoslibet nostri canonis Libros accipiunt et legunt, ubi Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eamdem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice velant, sed sine scientia pietatis et charitatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus; quamvis inter se dissentiant, et Judaei ab haereticis, et ipsi haeretici alii ab aliis, una tamen conditione servitutis, vel ad aliquam attestationem, vel ad aliquam probationem utiles sunt Ecclesiae. Nam et de haereticis dictum est: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Ite nunc, et objectate calumnias veteribus Litteris sacris; hoc agite, servi Cham; ite, quibus viluit nudata caro ex qua nati estis: neque enim esset unde vos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus sicut a Prophetis praenuntiatus est, venisset in mundum, bibisset de vinea sua calicem illum qui transire non potuit, dormisset in passione sua, tanquam in ebrietate stultitiae, quae sapientior est hominibus; atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum Dei consilium, fortior hominibus, quam nisi Dei Verbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et vos gloriamini, non esset in terris. Verum hoc agite, ut dixi; irridenter prodite quod nos reverenter honoremus: utatur vobis Ecclesia tanquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. Usque adeo nihil, quod vel habitura vel passura erat, Prophetae illi tacuerunt, ut et vos ibi locis vestris inveniamus, in vanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos manifestandos.
CAPUT XXV. Christum dicitis ab Israelitis Prophetis non esse praedictum: cui praedicendo omnes illae paginae vigilant, si eas perscrutari pietate, quam exagitare levitate malletis. Quis alius in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua, ut apud exteros ditetur et locupletetur (Gen. XII, 1-3), nisi qui relicta terra et cognatione Judaeorum, unde secundum carnem natus est, apud Gentes ita praepollet et praevalet, ut videmus? Quis alius in Isaac lignum sibi portabat ad victimam (Id. XXII, 6), nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portabat? Quis alius aries immolandus in vepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus affigebatur?
CAPUT XXVI. Quis alius in angelo cum Jacob luctatus, eum sibi praevalentem, quasi fortiorem infirmior victusque victorem partim benedicit, partim latitudinem femoris ejus claudam reddit (Gen. XXXII, 24-31); nisi qui praevalere adversus se passus populum Israel, quosdam qui crediderunt, benedixit in eis? Latitudo autem femoris Jacob, in multitudine carnalis populi claudicavit. Quis alius lapis positus ad caput Jacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est, nisi caput viri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? Qui etiam hoc ipsum in Evangelio commemorans, et de se figuratum apertissime testificans, cum quemdam Nathanaelem dixisset vere Israelitam, in quo dolus non esset; et cum ille tanquam lapidem illum habens ad caput, confessus eum esset Filium Dei et Regem Israel, ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est, ipsum esse confitens Christum; ibi opportune Dominus etiam illud commemoravit, quod tunc vidit Jacob, qui per benedictionem appellatus est Israel: Amen dico vobis, inquit, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 47-51). Hoc enim Israel viderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in coelum scalas, per quas ascendebant et descendebant Angeli Dei (Gen. XXVIII, 11-18). In quibus significati sunt Evangelistae praedicatores Christi: ascendentes utique, cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eam inveniant in principio Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia (Joan. XI, 1-3); descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). In illo enim scalae a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum; quia in illo carnales proficiendo, velut ascendendo spirituales fiunt: ad quos lacte nutriendos, etiam ipsi spirituales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1-3). Sic et ascenditur et descenditur super Filium hominis. Filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse Salvator; et Filius hominis deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum et scalas intelligimus, quia ipse dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvuli nutriantur. Et per illum ascenditur et descenditur: exemplum quippe ejus sequentes praedicatores ejus, non solum se erigunt, ut eum sublimiter spectent; sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. Videte Apostolum ascendentem: Sive, inquit, mente excessimus, Deo. Videte et descendentem: Sive, inquit, temperantes sumus, vobis. Dicat et per quem ascenderit et descenderit: Charitas enim, inquit, Christi compellit nos; judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 13-15).
CAPUT XXVII. Haec in Scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinens ad fabulas convertitur (II Tim. IV, 3, 4). Et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles varia quadam delectatione sollicitant: sed nos jam corpus Christi, agnoscamus in Psalmo vocem nostram, et dicamus ei: Narraverunt mihi injusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Christus mihi ubique illorum Librorum, ubique illarum Scripturarum peragranti et anhelanti, in sudore illo damnationis humanae, sive ex aperto, sive ex occulto, occurrit et reficit: ipse mihi et ex nonnulla difficultate inventionis suae desiderium inflammat, quo id quod invenero avide sorbeam, medullisque reconditum salubriter teneam.
CAPUT XXVIII. Ipse mihi in Joseph innuitur, qui persequentibus et vendentibus fratribus, in Aegypto post labores honoratur (Gen. XXXVII-XLVII). Didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum; et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum, erogatione frumenti sui sibi omnia subjugantis. Ipse mihi innuitur in virga Moysi, quae in terra serpens effecta, ejus mortem figuravit a serpente venientem: sed quod apprehensa cauda ejus rursus virga redditur (Exod. IV, 2-4), significat quod posterius, peractis jam omnibus in fine actionis, ad id quod fuerat, resurgendo revertitur, ubi per vitae reparationem morte consumpta, nihil serpentis apparet. Nos quoque corpus ejus in eadem mortalitate per lubrica temporum volvimur: sed fine novissimo velut cauda saeculi, per manum, id est, per potestatem judicii, ne ultra prolabatur apprehensa, reparabimur, et novissima inimica morte destructa resurgentes (I Cor. XV, 26), in dextera Dei virga regni erimus.
CAPUT XXIX. Jam de exitu Israel ex Aegypto, non ego, sed Apostolus loquatur: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus (Id. X, 1-4). Exponendo unum, in caetera introduxit intellectum. Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus, tanquam panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI, 42)? quo vere qui vescuntur, spiritualiter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes, mortui sunt. Sed cum dicit Apostolus, Eumdem cibum spiritualem manducaverunt, ostendit et illud spiritualiter intelligi in Christo; sicut et potum cur spiritualem dixisset, aperuit cum subjunxit, Petra autem erat Christus: quo aperto cuncta fulserunt. Cur ergo non et nubes Christus, et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per noctem lucens, per diem non lucens; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39)? Nubes et mare Rubrum; Baptismus utique Christi sanguine consecratus: hostes sequentes a tergo; moriuntur peccata praeterita.
CAPUT XXX. Ducitur populus per desertum (Exod. XVII, 1); baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non vident, sperando et per patientiam exspectando (Rom. VIII, 25), tanquam in deserto sunt. Et illic laboriosae et periculosae tentationes, ne revertantur corde in Aegyptum. Nec ibi tamen Christus deserit: nam et illa columna non recedit (Num. XIV, 14). Et amarae aquae ligno dulcescunt: quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt. Et duodecim fontes, septuaginta palmae arbores irrigantes (Exod. XV, 23-27), apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme Spiritus donum Legis decalogus impleatur. Et hostis intercludere molitus viam, extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur (Id. XVII). Et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur: quod verbis ipsius Domini declaratur, Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Num. XXI, 9; Joan. III, 14). Itane etiam ista non clamant? Tantane est surditas in cordibus duris? Fit Pascha in occisione ovis: occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Prohibentur qui Pascha faciunt, ossa frangere: non franguntur in cruce ossa Domini. Attestatur Evangelista hinc esse dictum, Os ejus non comminuetis (Exod. XII, 46; Joan. XIX, 39). Sanguine illiniuntur postes, ut pernicies depellatur (Exod. XII, 22, 23): signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. Datur ibi Lex quinquagesimo die post actum Pascha (Id. XX): venit Spiritus sanctus quinquagesimo die post Domini passionem (Act. II, 1-4). Dicitur illic scripta Lex digito Dei (Exod. XXXI, 18): dicit Dominus de Spiritu sancto, In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Et clamat Faustus oculis clausis, nihil se in Litteris illis invenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! Quid autem mirum si oculos habet ad legendum, et cor ad intelligendum non habet, qui positus ante ostium clausum divini secreti, non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? Plane ita sit, ita fiat: justum enim est. Claudatur superbis janua salutis: veniat mansuetus, quem docet Dominus vias suas (Psal. XXIV, 9), videat et haec in illis Libris, et caetera vel omnia, vel quaedam, qualia credat in omnibus.
CAPUT XXXI. Videat Jesum introducentem populum in terram promissionis (Josue III): neque enim hoc temere ab initio vocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Jesus appellatus est. Videat botrum de terra promissionis in ligno pendentem (Num. XIII, 24). Videat in Jericho tanquam in hoc mortali saeculo meretricem, de qualibus ait Dominus quod praecedant superbos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31), per fenestram domus suae tanquam per os corporis sui coccum mittentem (Josue II), quod est utique sanguinis signum, propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. Videat muros ipsius civitatis, tanquam munitiones mortales saeculi, septies circumacta Testamenti arca cecidisse (Id. VI): sicut nunc per tempora, quae septem dierum vicissitudine dilabuntur, Testamentum Dei circuit totum orbem terrarum; ut in fine temporum mors novissima inimica destruatur, et ex impiorum perditione unica domus tanquam unica Ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis, per fenestram confessionis, in sanguine remissionis.
CAPUT XXXII. Videat tempora, primo Judicum, postea Regum; sicut erit primo judicium, deinde regnum: inque ipsis temporibus Judicum et Regum iterum atque iterum multis et variis modis Christum et Ecclesiam figurari. Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet (Judic. XIV), nisi qui Ecclesiam vocaturus ex Gentibus dixit, Gaudete, quia ego vici saeculum (Joan. XVI, 33)? Quid sibi vult in ore ipsius leonis occisi favus exstructus (Judic. XIV, 8), nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc jam perempta feritate dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? Quid est illa mulier plena fiduciae, hostis tempora ligno transfigens (Id. IV, 21), nisi fides Ecclesiae, cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus complutum area sicca, et postea compluta area sicco vellere (Id. VI, 37-40), nisi primo una gens Hebraeorum, habens occulte in sanctis mysterium Dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis vacuus erat; nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa vacuata est?
CAPUT XXXIII. Quid jam Regum temporibus, ut et inde pauca commemorem, nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuelem, reprobato Heli (I Reg. II, 27-36), et commutatum regnum in David, reprobato Saüle (Id. XVI, 1-14), clamat praenuntiari novum sacerdotium novumque regnum, reprobato vetere, quod umbra erat futuri, in Domino nostro Jesu Christo venturum? Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus (Id. XXI, 6), in una persona utrumque futurum, id est, in uno Jesu Christo regnum et sacerdotium figuravit? Nonne cum decem tribus a templo separatae sunt, et duae derelictae (III Reg. XII, 16, 20), satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5).
CAPUT XXXIV. Pascitur Elias tempore famis; corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes (III Reg. XVII, 6): et Manichaei non intelligunt in illis Libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidem primitias spiritus nunc habentes, in fine autem, velut ad vesperam saeculi, etiam carnis resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam, quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. Benedicitur farina ejus et oleum (Ibid., 9-16): fructus et hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7).
CAPUT XXXV. Elisaeo pueros insultantes et clamantes, Calve, calve, bestiae comedunt (IV Reg. II, 23, 24): puerili stultitia deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum, invasi a daemonibus pereunt. Mittit Elisaeus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit; venit ipse, conjungit et coaptat se morti ejus, et reviviscit (Id. IV, 29-37): misit sermo Dei Legem per servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano; quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam: venit ipse, conformavit se nobis, factus particeps mortis nostrae, et vivificati sumus. Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo projectum, reversum est (Id. VI, 4-7); ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi tanquam infructuosas arbores caederet, quia de illo Joannes dixerat, Ecce securis ad radices arboris posita est (Matth. III, 10), ab eis interveniente passione, corpus ipsum deseruit, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito, tanquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Quam multa praeteream brevitatis necessitate constrictus, norunt qui legunt.
CAPUT XXXVI. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam Spiritus Dei per Jeremiam prophetam jubet ut pergant, et orent pro eis ipsis in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos (Jerem. XXIX, 1-7), quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est (Joan. I, 47), per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum Gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus, tanquam Jeremiam replicans, dicit: Volo ergo primo omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et charitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 1-4). Ex hoc quippe illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianarum congregationum, et novellatae vineae populi fidelium, et plantati horti; ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia Gentium tanquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit (Matth. XIII, 31, 32). Nam quod etiam post septuaginta annos, secundum ejusdem Jeremiae prophetiam, reditur ex captivitate, et templum renovatur (Jerem. XXIX, 10, et Esdr. I); quis fidelis Christi non intelligat, post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? Per quem, nisi per Jesum Christum, vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem? Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae (Zach. III): sicut corpus Jesu Christi quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur. Quod etiam in Psalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12, 13).
CAPUT XXXVII. Quis potest ex occasione alterius operis, omnia quae in illis veteribus Legis et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere? Nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur. Hoc forte Judaei possunt dicere, sive Pagani: eis autem qui se Christianos putari volunt, premit cervicem apostolica auctoritas, dicens, Omnia haec in figura contingebant illis; et, Haec omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 10, 6). Nam si Ismael et Isaac homines nati, duo Testamenta significant (Galat. IV, 22, 24); quid credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? Nihilne significant? Si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas, honorato aliquo loco; quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? annon potius intelligeret scriptum, ut si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? Ita prius illa omnia, quae sunt in veteri instrumento Scripturarum sanctarum, quisquis non perverso animo legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.
CAPUT XXXVIII. Verbi enim gratia; numquid, si oportebat adjutorium viro feminam fieri; etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat utilitas, ut de dormientis latere fieret (Gen. II, 18, 21, 22)? si causa evadendi diluvii opus erat fabricari arcam; quid opus erat mensuras ejus, aut ipsas potissimum fieri, aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari? Si propter genus reparandum animalia includi oportebat; quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de immundis? Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri, vel etiam memoriae commendari per litteras (Id. VI, 14-VII, 3), quid cogebat? Immolare filium jubetur Abraham: jussus hoc fuerit, ut ejus obedientia tali etiam examine probata, posteris innotesceret; convenientius ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate gravissima se feriret: numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? Aut si jam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens cornibus appareret (Id. XXII), ad ullum augmentum victimae pertinebat? Sic omnia cum considerantur, et quasi superflua necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem, prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.
CAPUT XXXIX. Itaque etiam ipsi Judaei, qui Christum, cujus passionem nos agnovimus, illi derident, nolunt talibus rerum, non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praenuntiatum videri, coguntur a nobis discere quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedant, tam divinae auctoritatis Libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. Vidit hoc Philo quidam, vir liberaliter eruditissimus, unus illorum, cujus eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant: et conatus est aliqua interpretari, non ad Christum intelligendum, in quem non crediderat; sed ut inde magis appareret quantum intersit, utrum ad Christum referas omnia, propter quem vere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet conjecturas quolibet mentis acumine persequaris; quantumque valeat quod Apostolus ait, Cum transieris ad Dominum, auferetur velamen (II Cor. III, 16). Ut enim quiddam ejusdem Philonis commemorem, arcam diluvii secundum rationem humani corporis fabricatam volens intelligi, tanquam membratim omnia pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti, congruenter occurrebant omnia, quae ad intelligendum Christum nihil impedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis Salvator apparuit; nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum caeterorum. At ubi ventum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii conjectura defecit. Ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, per quas urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. Non mirum, si ostio non invento sic erravit. Quod si ad Christum transisset, ablato velamine, Sacramenta Ecclesiae manantia ex latere hominis illius invenisset (Joan. XIX, 34). Nam quia praedictum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24); propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam vero ad Ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. Sic et in caeteris interpretationibus figurarum per universum textum divinae Scripturae licet considerare, et comparare sensus eorum qui Christum ibi intelligunt, et eorum qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur.
CAPUT XL. Nec Pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta, sed etiam facta, figurate accepta interpretemur ad Christum intelligendum: praesertim quia ea quae praenuntiata intelligimus, etiam demonstramus impleta; cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias vel theologias, id est, rationes naturales, vel divinas, interpretando referre conentur: ex parte plane satis indicantes, qualia sint; ex parte autem dissimulantes, dum ea rident in theatris quae venerantur in templis, in turpitudine nimium liberi, in superstitione nimium servi.
CAPUT XLI. Nobis autem quisquis dixerit, non ideo illa vel gesta vel scripta, ut Christus in eis intelligatur; excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc impletarum, aliis praesagiis propheticis apertis manifestisque ferietur: sicuti est illud, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc dictum est ad Abraham, hoc ad Isaac, hoc ad Jacob (Id. XXII, 18, et XXVI, 4, et XXVIII, 14). Unde non immerito dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6): completurus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. Nec immerito ipse Abraham, cum ejus servus ei jurasset, sub femore suo jussit eum ponere manum, (Gen. XXIV, 2, 9), sciens inde venturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non tunc praenuntiamus, sed quod tunc praenuntiatum est, nunc videmus.
CAPUT XLII. Vellem scire, imo melius nescierim, qua caecitate animi legerit Faustus, ubi vocavit Jacob filios suos, et dixit: Congregamini ut annuntiem vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus: congregamini et audite, filii Jacob; audite, Israel, patrem vestrum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus ergo quid dicat filio suo Judae, de cujus tribu Christus venit ex semine David secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur (Rom. I, 3). Juda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? Non deerit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum, et cilicio pullum asinae: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum: fulgentes oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 1, 2, 8-12). Falsa sint ista, obscura sint ista, si non in Christo evidentissima luce claruerunt; si non eum laudant fratres ejus Apostoli, et omnes cohaeredes ejus, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius: si non sunt manus ejus super dorsa inimicorum ejus; si non deprimuntur atque curvantur ad terram, crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc adversantur: si non eum adoraverunt filii Jacob in reliquiis, quae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5): si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo parvulus factus est; propter hoc additum, De germinatione filius meus. Causa quippe reddita est quare catulus, in cujus laude alibi scriptum est, Catulus leonis fortior jumentis (Prov. XXX, 30); hoc est, etiam parvulus fortior majoribus: si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum: si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non est victus, sed vicit; et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde et natus: si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Eo enim quod dictum est, Quis suscitabit eum? satis expressa est tanquam ignoti significatio. Si defuit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec venirent opportuno tempore, quae promissa tanquam reposita fuerant. Sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Judaeorum, quo tempore natus Christus est (Matth. II, 3, 7). Ita non defuit rex de semine Juda, donec venirent quae reposita erant illi. Sed quia non solis Judaeis fidelibus profuit quod promissum est, vide quid sequatur: Et ipse exspectatio gentium. Ipse alligavit ad vineam pullum suum, id est, populum suum, in cilicio praedicans et clamans, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. III, 2). Populum autem Gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Jerusalem (Id. XXI, 2-10), id est, in visionem pacis, docens mansuetos vias suas. Si non lavit in vino stolam suam: ipsa est enim gloriosa Ecclesia, quam sibi exhibet, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27): cui dicitur etiam per Isaiam, Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. 1, 18). Unde, nisi de dimissis peccatis? In quo ergo vino, nisi illo de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28)? Ipse est enim botrus ille qui pependit in ligno (Num. XIII, 24). Propterea et hic vide quid adjungat, Et in sanguine uvae amictum suum. Jam vero fulgere oculos ejus a vino, illa in corpore ejus membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. Unde quiddam paulo ante commemoravimus, dicente Paulo, Sive enim mente excessimus, Deo. Hi sunt fulgentes oculi a vino. Sed tamen quia sequitur, Sive temperantes sumus, vobis (II Cor. V, 13); nec parvuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi (Hebr. V, 12), quia et hic sequitur, Et dentes ejus candidiores lacte.
CAPUT XLIII. Quid ad haec respondetis, insani? Nempe ista manifesta sunt; nempe omnes, non dico calumnias contradictionis, sed etiam nebulas dubitationis expellunt. Talia quaerite primo in illis Libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est; nec multa, quia longum est; nec pauca veliem, ne sola existimentur ab eis qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura evidentiora repererit, quod ista potissimum posuerim quae mihi occurrere in praesentia potuerunt: invenietis enim multa quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in verbis Jacob. Quis enim jam quaerat expositorem dum legit, Velut ovis ad victimam ductus est; et omnia quae illic multipliciter et evidenter dicuntur, Quia livore ejus sanati sumus, Quia peccata nostra ipse portavit (Isai. LIII, 7, 5)? Quis non quasi Evangelium cantari arbitretur, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Quis nisi nimium caecus jam impleri non cernat, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28)? Quid illud in Evangelio, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et, Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27)? Nonne prius in Psalmo sonuit, Dormivi conturbatus? Et unde factum est ut dormiret? quorum vocibus acclamatum est, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21, 22); nonne et in Psalmo secutus praenuntiat, Filii hominum, dentes eorum arma, et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? Quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo, et super coelos ascensuro, et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? Vide utrum hoc Psalmus ante tacuerit: sequitur enim, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5, 6). Quis unquam de Christo dictum dubitavit, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8)? Quis alium intelligere permissus est, ubi Jeremias dicit, nimirum de Sapientia, Tradidit illam Jacob puero suo, et Israel electo suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 37, 38)?
CAPUT XLIV. Quis non eumdem Salvatorem agnoscat apud Danielem, cum antiquo dierum offertur filius hominis, et accipit regnum sine fine, ut serviant ei omnes gentes (Dan. VII, 13, 14)? Jam vero si locum illum quem commemoravit Dominus ex ejusdem Danielis prophetia, Cum videritis abominationem vastationis quae dicta est a Daniele, stantem in loco sancto; qui legit, intelligat (Id. IX, 27; Matth. XXIV, 15), si supputatis etiam temporibus hebdomadum, ille numerus pertractetur; non solum Christus, sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit venire passurum. Quanquam, et sine computatione temporum, manifestis rerum effectibus Judaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum jam venerit, passusque fuerit disceptatio est. Convincuntur autem rebus ipsis apertissimis, non solum de fide omnium gentium, quas ei servituras eadem, cui cedere coguntur, Scriptura praedixit, quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiversantium oculos feriat; verum etiam de iis quae in ipsa Judaeorum gente jam facta sunt, quod sacrarium eversum est, quod cessavit hostia, et sacerdos, et unctio pristina: quae omnia Daniel tunc praenuntiavit futura, quando ungi Sanctum sanctorum liquide prophetavit (Dan. IX, 24-27). Cum igitur illa omnia jam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus Sanctus sanctorum, et quid respondeant non inveniunt. Quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de adventu ejus disceptarent, nisi bene nossent eum in suis Libris prophetatum? Cur a Joanne quaerunt, utrum ipse sit Christus (Joan. I, 19)? Cur ipsi Domino dicunt, Quamdiu animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Id. X, 24)? Cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaeli, Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus (Id. I, 41), nisi quia hoc nomen in illa gente per illas Litteras et sciebatur, et exspectabatur? Nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et vocavit, quorum significativam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille venisset qui in eis praenuntiabatur (I Reg. X, 1, 2, et Exod. XXIX). Sic enim Judaei noverant illos christos suos, ut tamen unum sperarent, per quem demum liberarentur: sed excaecati occulta justitia Dei, dum solam ejus virtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. Hinc illa verba in libro Sapientiae de illis praedicta cognoscimus: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius: si vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum (Sap. II, 18-21). Quod etiam de istis verissime dici potest, qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum, in tanta manifestatione completarum, adhuc dicunt Scripturis illis Christum non esse prophetatum. Quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre, adjuvante illo qui tantam copiam praebuit adversus calumnias erroris humani, ut ea quae jam commemoravimus, non repetamus.
CAPUT XLV. Jam porro aliam Fausti tergiversationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae luce repercuteretur, callidissimam se invenisse arbitratus est, etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. Quis enim dementissimus diceret, enervis esse fidei, de Christo sine teste non credere? Vellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent: an illam vocem de coelo audierunt, Hic est Filius meus (Matth. III, 17, XVII, 5)? Ei quippe voci potius Faustus nos jubet credere, qui de Christo non vult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam ejusdem vocis notitia sine homine teste pervenerit, cum et manifestum sit sic eam pervenisse, ut Apostolus dicat, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est, Quam speciosi eorum pedes qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Rom. X, 14, 15)! Videtis certe quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae, propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quae Apostoli annuntiabant, demonstrabantur haec a Prophetis ante fuisse praedicta: quia etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant) qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nascerentur, Prophetas sibi constituere a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. Sed videlicet vetat nos Faustus de vero Christo Hebraeis Prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.
CAPUT XLVI. Verum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam, ut eam capacem faciat ad intelligenda superna et aeterna. Sic etenim et propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). At ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19), non sine causa dispensationem humilitatis ejus, qua humanitus natus et passus est, a Prophetis, per propheticam gentem, per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam; nisi quia in illa stultitia quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate quae fortior est hominibus (I Cor. I, 25) magnum aliquid latet ad justificationem et glorificationem nostram. Et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), qui nulli aperiuntur, si sibi per maternam carnem trajectum cibum, id est, per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit; et tanquam infantilem victum quasi praegrandi aetate fastidiens, prius in venena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum temere arbitratur, irruerit. Non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei quod dicimus ut Prophetis credatur: magis enim ad hoc pertinet, ut Prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intelligi qui per Prophetas sic loquebatur.
CAPUT XLVII. At enim si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter sua prophetatione vixerunt. Unde hoc scitis? An quid sit vel bene vel male vivere, judicare vos potestis, quorum justitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum vos manducetis, quam mendico esurienti, ut manducandum aliquid detis? Catholicis autem parvulis, antequam sciant quae sit animae humanae perfecta justitia, et quantum intersit inter ipsam cui suspiratur, et istam qua hic vivitur, sufficit de illis viris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Praevidens enim Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, dicens, Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat. III, 6, 8). Apostoli verba sunt. Ad cujus tam claram tamque omnibus notissimam vocem, si a vestris fallacissimis somniis evigilaretis, sequeremini vestigia patris nostri Abraham, et in ejus semine benediceremini cum omnibus gentibus. Ipse enim accepit, sicut dicit Apostolus, signum cirumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium; ut deputetur et illis ad justitiam: ut sit pater circumcisionis, non his solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham (Rom. IV, 11, 12). Cujus ergo justitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, intelligere debemus quemadmodum vixerit, non reprehendere: ne ante per abortum labamur ex utero matris Ecclesiae, quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.
CAPUT XLVIII. Hoc Fausto pro moribus Patriarcharum et Prophetarum ex voce parvulorum nostrorum breviter responderim: inter quos et me ipsum deputaverim, dum tamen non reprehendam vitam sanctorum antiquorum, etiam si non intelligam quam mystice vixerint, quorum vitam nobis laudabiliter Apostoli Evangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros Apostolos praedixerunt, ut clament ad se invicem duo Testamenta, sicut duo Seraphim, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3). Cum vero coeperit Faustus Patriarchas et Prophetas, non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari, adjuvabit me Dominus Deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. Nunc vero illos homines Faustus Manichaeus vituperat, Paulus autem apostolus laudat: eligat quisque cui credat.
LIBER TERTIUS DECIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis, Prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse venturus? Christum quidem nostrum, id est, filium Dei, Hebraeorum aliquos annuntiasse Prophetas, nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? Illos manet haec reprehensio, qui ex Judaismo forte ad Christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, Prophetarum, postea neglexerint eos, ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos natura Gentiles sumus, id est, quod Paulus praeputium vocat (Ephes. II, 11), sub alia nati lege, et praefatoribus aliis quos Gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad Christianismum conversi: non ante effecti Judaei, ut merito Hebraicorum Prophetarum sequeremur fidem, euntes ad Christianismum, sed sola exciti fama, et virtutum opinione, atque sapientia Liberatoris nostri Christi Jesu. Unde si mihi adhuc in paterna religione moranti, praedicator adveniens, Christum vellet ex Prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui Gentili mihi, et longe alterius religionis homini, de magis dubiis dubia conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante Prophetis mihi credendum esse persuaderet, et tunc per Prophetas Christo? Quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis Prophetis, qui pro istis facerent fidem. Quapropter si tu Christum per Prophetas accipiendum putas, Prophetas per quem accipies? An dicturus eris, Per Christum, ut vicissim, id est, ut alter alterum commendet, Christus prophetas, et Prophetae Christum? Sed Paganus utriusque eorum conditione liber, nec Prophetis de Christo dicentibus crederet, nec Christo de Prophetis. Ita totum nulli alii, quam suae fidei debet, quicumque fit ex Gentibus Christianus. Atque ut exemplo fiat id quod dicimus apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari Gentilem, cui assidentes dicamus, Crede Christo, quia Deus est. Ille vero, Unde hoc mihi probatis, dicat? Et nos respondentes dicamus, Ex prophetis. Rursum illo quaerente, Quibus Prophetis? nos respondeamus, Hebraeis. Atque ille subridens dicat, Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus, Quid, quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens, dicat, Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet, his ita transactis? nonne haerebimus, et ille risis nobis tanquam imprudentibus, remeabit ad sua? Ita nihil, ut dixi, Ecclesiae Christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex Gentibus quam ex Judaeis. Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei, aliorumque in Gentilitate vatum, haec nos aliquanto ad fidem juvare poterunt, qui ex Gentibus efficimur Christiani: Hebraeorum vero testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post fidem supervacua; quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc vero ex superfluo credimus.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Prosit hoc nobis loco ad brevitatem respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim jam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem, et adhuc dicentem, Christum Filium Dei Hebraeos non praenuntiasse Prophetas: in qua sola gente nomen ipsum quod dicitur Christus, et in rege, et in sacerdote sacratissimum fuit (Exod. XXIX; I Reg. X, 1, et Exod. XIX); nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis figurabatur (Dan. IX, 24). Respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. Si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae: cum Faustus reprehendat Romanos, et Graecos, vel alias Gentes, si Hebraeis Prophetis tanquam alienigenis de Christo crediderint; dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sybillae et Orphei, vel si qua forte alia sunt vatum Gentilium, ut credatur in Christum: nec attendat in nullis Ecclesiis illa recitari, cum Hebraei Prophetae in omnibus gentibus clareant, atque ad Christianam salutem tanta fidelium examina adducant. Dicere autem non esse aptam Gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est.
CAPUT III. Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est: et tamen omnes populi Gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; accipiendo scilicet Evangelium, quod Deus ante promiserat, sicut Apostolus commemorat, per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3). Unde propheta Isaias dixit, Erit radix Jesse, qui exsurget regnare in gentibus: in eum gentes sperabunt (Isai. XI, 10); et, Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14), quod interpretatur, Nobiscum Deus (Matth. 1, 23): nec putent isti, hominem tantummodo Christum ab Hebraeis Prophetis praenuntiatum; hoc enim videtur tetigisse Faustus, cum ait Christum quidem nostrum Filium Dei; quasi Hebraei Christum suum non Filium Dei dicerent. Ecce nos ostendimus Deum Christum virginis Filium ex Hebraea prophetia. Nam utique et Judaei carnales, ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse Dominus ex prophetia ejusdem David, quaerens ab eis quid eis videretur de Christo, cujus eum dicerent esse Filium. Qui cum respondissent, David; ne hoc solum, ut dixi, putaretur, et non respicerent ad Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus, Et quomodo, inquit, ipse David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Matth. XXII, 42-44)? Ecce, inquam, nos ostendimus ex Hebraea prophetia Christum Deum: vos ostendite aliquam prophetiam vestram, unde nomen Christi didiceritis.
CAPUT IV. Manichaeus enim vester non fuit propheta venturi Christi: apostolum quippe ejus se dicit, impudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, verum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. Omnes tamen ejus epistolae ita exordiuntur Manichaeus apostolus Jesu Christi. Huic vos de Christo quare credidistis? Quemnam testem vobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Judaeorum in sacerdotibus et regibus institutum, ut non solum ille aut ille homo, sed universa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni, cur iste invasit, cur usurpavit, qui Prophetis Hebraeis vos vetat credere, ut vos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? Postremo, ne diceretur ei, Mentiris, protulerit vobis aliquos et prophetas, secundum assertionem suam Christum praenuntiantes: quid facietis ei, qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere voluerit? An Apostolos nostros pro se testes vocabit? Non, opinor, homines producet, sed Libros aperiet: quos non pro se, sed contra se apertos reperiet. Ibi enim Christum natum ex Maria virgine, ibi Filium Dei factum ex semine David secundum carnem legimus et docemus (Id. I, 22-25; Luc. II, 7, et Rom. I, 3). Quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem oppugnabit: si autem alios, quos dicat Apostolorum nostrorum, codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per Ecclesias Christi ab ipsis Apostolis constitutas non accepit, ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret? Quomodo ille, cui non credo, profert mihi Scripturas quibus de illo credam; et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?
CAPUT V. Si autem famae de Christo credidistis; hoc enim et Faustus magnis angustiis coarctatus, transeunter attigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est: ergo si de Christo famae credidistis, videte utrum fama idonea testis sit, diligenter considerate quo vos praecipitetis. Mala enim multa de vobis fama disseminat, cui credi non vultis. Quae igitur ratio est, hanc de Christo velle veracem, quam de vobis vultis esse mendacem? Quid quod etiam famae Christi contradicitis? Ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine David secundum Scripturas Hebraeas disseminato, implet, quod ibi scriptum est, promissum Abrahae, et Isaac, et Jacob, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 22, 18, XXVI, 4, et XXVIII, 14). Quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? Nostrorum porro Librorum auctoritas, tot gentium consensione, per successiones Apostolorum, episcoporum, conciliorumque roborata, vobis adversa est: vestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur, et ab iis qui Deum et Christum mendacem colunt. Unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tanquam imitatores Dei et Christi sui mendaces habeantur. Fama vero etiam ipsa consulta, et vos pessimos jactat, et Christum ex semine David contra vos praedicare non cessat. Vocem Patris de coelo non audistis (Matth. III, 17, et XVII, 5), opera Christi quibus de seipso testificabatur, non vidistis: codices in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, velut accipitis; ne tamen contra vos legantur, infalsatos dicitis. Profertis inde Christum dicentem, Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38); et, Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Id. VIII, 18): et non vultis contra vos inde proferri, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me; et, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit; et, Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant eos (Id. V, 39, 46); et, Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei (Luc. XVI, 29, 31)! Unde huc existis? unde confiditis? Scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis, etiam ipsa in vobis caveremus, praestruente nos Domino et dicente, Exsurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae, et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis (Matth. XXIV, 24, 25). Usque adeo nihil credi voluit adversus confirmatam Scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec impleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiavit.
CAPUT VI. Restat ut rationem vos exhibere dicatis, tam certam et invictam, ut per seipsam declarata veritate, nullam testis auctoritatem, nullam miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? quid profertis? quam rationem, quam veritatem? Fabula illa est longa et vana, puerile ludibrium, et muliebre jocamentum, et aniculare deliramentum, continens initium truncum, et medium putridum, et finem ruinosum. Cum enim vobis ex ejus initio dictum fuerit, Immortali, invisibili, incorruptibili Deo, quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? et de medio ejus, Quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis Deus, cujus membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis ut purgetis? et de fine ejus, Quid fecit anima misera, ut in globo tenebrarum perpetuo vinculo puniatur, quae non suo vitio, sed alieno maculata, Deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus vobis, et quid respondeatis non invenientibus, conspuuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices vestri; et multum dolentur labores antiquariorum, et saccelli miserorum, et panis deceptorum. Si ergo nec Scripturarum auctoritatis antiquitas, nec miraculorum potestas, nec morum sanitas, nec rationis veritas, vos asserit; abite confusi, et redite confessi, ipsum esse Christum omnium in se credentium Salvatorem: cujus nomen et cujus Ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt; non per quemlibet de cavernosis latebris procedentem, sed quadam gente, et quodam regno ad hoc propagato et instituto, ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per Prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per Apostolos praedicata praesentarentur?
CAPUT VII. Proinde constituite vobis aliquem catechizandum gentilem, in quo Faustus defecisse nos risit: ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. Si enim dixerimus homini gentili, crede Christo, quia Deus est; et responderit, Unde credo? prolataque auctoritate Prophetarum, eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus; ostendimus fidem Prophetarum ex iis quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret, quantas a regibus hujus saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio: aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris memoriaeque mandatas, ei facile probaretur: quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente, Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversum Christum ejus: quod non de ipso David fuisse dictum, in eodem ipso psalmo facile apparet. Ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit, Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 1, 2, 7, 8): quod genti Judaeorum in qua regnavit David, non esse concessum; Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante, nemo dubitat esse completum. Credo moveretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. Videret etiam ipsos reges terrae Christi imperio jam salubriter subjugatos, omnesque gentes eidem servientes: et legeretur ei de Psalmo tanto ante praedictum, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11): totumque psalmum ipsum, qui figurate tanquam in Salomonem dicitur, si legere vellet, inveniret Christum vere regem pacificum; hoc enim Salomonis nomen interpretatur: in quo cognosceret completa omnia quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israel. Illum itidem psalmum, ubi Deus unctus a Deo dicitur, et utique Christus ipsa unctione declaratur; idemque Christus Deus apertissime ostenditur, cum Deus unctus insinuatur (Psal. XLIV, 8): si considerare vellet quae ibi de Christo, quae de ipsa Ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum impleta conspiceret; videret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum, idque ipsum a Prophetis praedictum esse disceret: audiret Jeremiam dicentem, Sic dicetis illis: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant a terra, et de sub coelo (Jerem. X, 11). Item alio loco cum eumdem prophetam dicentem audiret, Domine, fortitudo mea, et adjutorium meum, et refugium meum in die malorum: ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! si faciet homo deos et ipsi non sunt dii. Propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis, et virtutem meam, et scient quoniam ego Dominus (Id. XVI, 19-21), Haec audiens de Scriptura prophetica, et cernens in universa terra, quid dicam quemadmodum moveretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam, et his temporibus impletam, corda fidelium sic firmari cognoscimus?
CAPUT VIII. Jam vero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. Ibi enim sequitur et dicit: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus: et erit sicut tamarix quae in deserto est; non videbit cum venient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa quae non inhabitabitur: et, Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes ejus: eritque tanquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum venerit aestus, et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit, et non deficiet faciendo fructum. Hic certe cum maledictum diceret eum qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret; et benedictum qui in Domino confideret, eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret; turbaretur fortasse ille, quomodo ei, ne spem suam in hominem poneret, Deum Christum annuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. Sic enim quidam Deum credendo Christum, et hominem negando erraverunt: et rursus quidam hominem putando, et Deum negando, aut contempserunt, aut in homine spem suam ponentes, in illud maledictum inciderunt. Hic ergo iste gentilis si turbaretur, diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse: quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo Deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum (I Tim. II, 5); istum autem Deum tantum dixisse, de natura vero humana nullam fecisse mentionem: ibidem ejusdem prophetae vocem audiret se admonentis et corrigentis, Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 5-9)? Ideo quippe homo, ut graves corde per formam servi ex fide sanarentur, et eum agnoscerent Deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine Deo. Et tamen, grave cor per omnia, et homo est: formam servi accipiens. Et quis agnoscit eum? qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6). Et homo est: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et quis agnoscet eum? quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1). Et vere grave cor per omnia: nam et in discipulis ejus ipsum grave cor fuit, cum eis dicebat, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quid est enim, Tanto tempore vobiscum sum, nisi quod hic dicitur, Et homo est? Quid est autem illud, Et non cognovistis me? nisi quod hic dicitur, Et quis agnoscet eum? Quem, nisi eum qui dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9)? Ut spes nostra non sit in homine, propter illud per prophetam editum maledictum: sed sit in homine Deo, id est, in Filio Dei Salvatore Jesu Christo, Mediatore Dei et hominum; et quo Pater major est propter formam servi, et qui Patri aequalis est propter formam Dei.
CAPUT IX. Dicit et Isaias: Humiliabitur et cadet contumelia hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die: et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae, a facie timoris Domini et a majestate virtutis ejus, cum surrexerit confringere terram. Illa enim die projiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia (Isai. II, 17-20). Et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum, Non credo Prophetis Hebraeis, aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca, aut in scissura petrae, aut in caverna terrae, aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse, aut in civitate, vel in fundo suo scit factum esse a facie timoris Domini, qui per reges terrae, secundum eamdem prophetiam, jam sibi servientes seque adorantes, severissimis legibus terram confringit, id est, terreni cordis frangit audaciam. Quomodo ergo dicat, Non credo Prophetis Hebraeis, cum et in se ipso completum forte cognoscat, quod olim praedictum est a Prophetis Hebraeis.
CAPUT X. Magis verendum erat, ne tanta rerum evidentia circumfusus, fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, Christianos has Litteras composuisse, ut ante divinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. Hoc verendum erat, nisi esset late sparsus lateque notus populus Judaeorum: Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur (Gen. IV, 15), et ille Cham servus fratrum suorum (Id. IX, 25) portando Libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. Per eorum quippe codices probamus, non a nobis tanquam de rerum eventu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque servata, nunc autem manifestata et impleta: in quibus et ea quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11), jam nunc illustrata solvuntur; et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, jam factarum luce manifestantur.
CAPUT XI. Forte etiam hinc se diceret permoveri, quod ipsi, in quorum Libris haec inveniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur impleta, non nobiscum tenent ejusdem Evangelii societatem. Cum vero doceretur etiam hoc ab eisdem Prophetis esse praedictum, quantum moveretur ad fidem; quis tam demens est, ut non videat? quis tam impudens ut se videre dissimulet? Quis enim dubitet hoc de Judaeis fuisse prophetatum, cum Isaias dicat, Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 3); aut illud quod Apostolus commemorat, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Rom. X, 21; Isai. LXV, 2); et maxime illud, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant et non intelligant (Rom. XI, 8; Isai. VI, 10); et multa hujusmodi? Quod si diceret, Quid ergo peccaverunt Judaei, si Deus illos excaecavit ne agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis Deo cognitis, venire justam poenam hujus caecitatis: quod non solum dixisse Apostolum de quibusdam, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum, vel in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24, 28), volentem ostendere quaedam peccata manifesta, ex poena venire quorumdam occultorum; sed nec ipsos hoc tacuisse Prophetas demonstraremus. Nam ne pergam longius, idem Jeremias eo ipso loco, ubi ait, Et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Judaei, quia non cognoverunt, Si enim cognovissent, sicut Apostolus dicit, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8); sequitur, et ostendit occulti eorum meriti fuisse ut non cognoscerent. Ait enim: Ego Dominus, interrogans corda, et probans renes, ut dem unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum studiorum ejus.
CAPUT XII. Porro si hoc gentilis ille moveretur, cur etiam ipsi qui appellantur Christiani, in multas haereses variasque discedunt: neque hoc a Prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. Tanquam enim esset consequens, ut Judaeis in sua caecitate demonstratis, hoc illi veniret in mentem, quod etiam multi sub nomine Christiano ab ipsa Christiana societate deviarent, ipse Jeremias, velut catechizandi ordinem nobis insinuans, continuo subjecit: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum judicio. Perdix enim nimis contentiosum animal, notum est quanta aviditate ipsius contentionis currat in laqueum. Non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima pervicacia, ut congregent, sicut hic dixit, quae non pepererunt. Christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, jam per ipsius Christi Evangelium natos inveniunt, et faciunt illos divitias suas: non sane cum judicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intelligunt ibi esse veram salubrem, et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separaverunt, quos ad suas divitias congregarunt. Et quia de talibus dicit Apostolus, Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8, 9): sequitur et hic Propheta, et dicit de perdice, qui congregavit quae non peperit, In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens: id est, qui primo tanquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est, apparebit insipiens. Eis quippe quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum apparebit, quia dementia ejus nota erit omnibus.
CAPUT XIII. Et tanquam ille quem et catechizamus, quaereret et diceret, Quo ergo signo manifesto adhuc parvulus, et nondum valens liquidam discernere a tot erroribus veritatem; quo manifesto indicio tenebo Ecclesiam Christi, in quem jam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione compellor? sequitur idem propheta, et tanquam motus animi ejus ordinatissime excipiens, docet eum Ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et apparet. Ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Unde iste dicit: Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra (Jerem. XVII, 10-12). Propter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci ab hominibus, manifestationem claritatis Ecclesiae Dominus quoque praevidens, ait, Non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14): quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non audiantur illi qui ad religionum scissuras traducunt, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic. Partes enim ostendunt, dicentes, Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas super montem sit; quem montem, nisi eum qui secundum prophetiam Danielis ex parvo lapide crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam terram (Dan. II, 34, 35)? Nec illi audiantur, qui sub nomine quasi secretae et apocryphae veritatis et hominum paucitatis dicunt, Ecce in cubiculis, ecce in deserto (Matth. XXIV, 23, 26): quia non potest abscondi civitas super montem constituta, quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.
CAPUT XIV. Cum ergo gentilis iste his atque hujusmodi aliis testimoniis Prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Judaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum, de excellentia sanctae Ecclesiae verorum et germanorum Christianorum, ante praedicta et nunc impleta conspiceret; quid inveniret fide dignius, quam illos Prophetas, quibus de divinitate Christi eligeret credere? Etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili Prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum videret, merito fortasse diceret: Quid mihi est cum istis Prophetis, quos unde veraces probem, non mihi ostenditur? Cum vero tam magna et tam multa quae praedixerunt, jam ad effectum manifestationemque perducta sint; plane ille, si perversus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante, et tanto apparatu, praevidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos a quibus praevideri et praenuntiari potuerunt. Nullis enim prudentius credimus, vel de praeteritis quae olim facta sunt, vel de futuris quae nondum facta sunt, quam eis qui nobis fidem verborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta jam facta sunt, probaverunt.
CAPUT XV. Sibylla porro, vel Sibyllae, et Orpheus, et nescio quis Hermes, et si qui alii vates vel theologi, vel sapientes, vel philosophi Gentium de Filio Dei, aut de Patre Deo vera praedixisse seu dixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad Paganorum vanitatem revincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam; cum illum Deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere ausi non sunt. At illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum, imperante et adjuvante Deo, propagaverunt atque rexerunt, ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. Itaque si qui illic in cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur, ipsis suae reipublicae legibus, aut liberrimo tonitru coercebantur propheticis vocibus. Unus enim ab eisdem colebatur Deus, qui fecit coelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est, significativo futurorum; qui ritus aboleretur, cum illa venissent quae per eum significabantur esse ventura: quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex, et sacerdos mystica significatione ungebantur (Deut. XVIII, 15; Psal. II, 6; Psal. CIX, 4; I Reg. X, 1, et Exod. XXIX); quod non ante, ipsis quoque Judaeis ignorantibus, ac per hoc invitis ablatum est, nisi cum venisset ille gratia spirituali unctus Deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum (Dan. IX, 24, et Psal. XLIV, 8), idem verus rex consulendo nobis, et idem verus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. Quamobrem quantum distat de Christi adventu inter praedicationem Angelorum et confessionem daemoniorum, tantum inter auctoritatem Prophetarum et curiositatem sacrilegorum.
CAPUT XVI. His et talibus, quae nunc breviter tangimus, tunc forte pro necessitate depellendi veternosi erroris aliquanto latius disputatis, et robore uberioris probationis assertis, ille gentilis quem nobis catechizandum Faustus proposuit, si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moveretur ad fidem: qua imbutus et in Ecclesiae catholicae gremio fovendus collocatus, consequenter etiam moneretur quos mores tenere deberet. Neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inveniret quae observare juberetur: quamvis cum eo corporaliter congregarentur in Ecclesiam, et eadem Sacramenta perciperent. Sciret cum paucis haereditatem Dei, cum multis autem signacula ejus participanda: cum paucis communicare sanctitatem vitae, et donum charitatis diffusae in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem Sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29), qui autem manducare contemnit, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54), et ideo non perveniet ad vitam aeternam. Eosdemque paucos, in comparatione multitudinis malorum, paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum, crescentes inter zizania, et cum palea usque ad diem messis et ventilationis (Matth. XIII, 25, 26, et III, 12). Hoc in Evangelio dictum est, hoc a Prophetis ante praedictum. Ante enim praedictum est, Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Ante praedictum est, Inhabitavi in tabernaculis Cedar; cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 5, 7). Ante praedictum est, Signa in fronte eos qui gemunt et moerent ob iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 1). Itaque iste gentilis, quem tali alloquio firmaremus, jam factus civis sanctorum et domesticus Dei, nec jam alienus ab Israel (Ephes. II, 19, 12), sed verus Israelita, in quo dolus non esset (Joan. I, 47), disceret etiam ista verba ex corde simplici dicere, quae subsequenter contexit idem ipse Jeremias: Patientia Israel, Domine; universi qui te derelinquunt, terreantur. Cum enim de perdice dixisset, qui clamat et congregat quae non peperit, commendavit excellentiam civitatis super montem positae quae abscondi non potest, ut ab Ecclesia catholica hominem haeretici non separent, dicens, Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra. Deinde quasi veniret in mentem, Quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium? subjecit statim, Patientia Israel, Domine. Patienter enim ferendum est quod ait, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30): ne impatientia tolerandi malos, relinquantur boni, qui proprie sunt corpus Christi; et ideo cum ipsi relinquuntur, ille relinquitur. Unde subjecit atque addidit, Universi qui te derelinquunt, terreantur: confundantur qui recesserunt in terram. Terra est enim homo de se praesumens, atque alios ut de ipso praesumatur inducens: et ideo sequitur, Evertentur, quoniam dereliquerunt fontem vitae Dominum. Quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem vitae, ad quem congregati recedant a Christo, Christi promissione decepti, cujus nomine jam tenebantur imbuti? Non enim quos peperit, congregat: sed ut congreget quos non peperit, dicit, Salus quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. Sed vide quid iste dicat, Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Unde Apostolus dicit, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21): et iste subjungit, Quoniam gloriatio mea tu es (Jerem. XVII, 13, 14). His modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20).
CAPUT XVII. Faustus autem quomodo persuaderet divinitatem Christi, homini gentili, quem constituit dicentem, Nec Prophetis credo de Christo; nec Christo de Prophetis? An Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? Vere ridiculum est hoc putare. Quem semel enim dignum fide non duceret, aut omnino nihil ei crederet, aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. Hic forte Faustus irrisus, Sibyllas homini legeret, et Orpheum, et caeteros hujusmodi, si quos alios Gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? Sed non faceret: eos quippe sibi incognitos fassus est, dicens, Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in Gentilitate vatum. Horum ergo iste litteras nesciens, quandoquidem per famam putat esse aliquos tales, non eas utique legeret illi dicenti, Nec Prophetis credo, nec Christo. Quid igitur faceret? An proferret Manichaeum, et ex illo commendaret Christum? Nunquam hoc fecerunt: sed potius de Christo, cujus jam nomen ubique dulciter clarum est, Manichaeum semper commendare conati sunt, ut hoc melle scilicet venenati sui poculi labra perungerent. Cum enim Christus promiserit suis, missurum se Paracletum, id est, consolatorem vel advocatum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16); per hanc promissionis occasionem, hunc Paracletum dicentes esse Manichaeum, vel in Manichaeo, subrepunt in hominum mentes ignorantes ille a Christo promissus quando sit missus. Qui autem legerunt canonicum librum, qui Actus Apostolorum inscribitur, vident illam Christi promissionem illic rursus commemoratam, et illic manifestissime impletam (Act. I, 8, et II, 1-4). Sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo? Puto enim neminem esse tam caecum, qui velit dicere, Manichaeo credo: cum dicat, Christo non credo. Deinde si non ridens, saltem stomachans diceret, Itane Persicis libris me jubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? Quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi jam nomini Christi aliquo modo subditum inveneris; ut quia ille jam Christo credendum esse non dubitat, tanquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus acquiescat? Ecce est ille perdix congregans quae non peperit. Itane eum nondum derelinquitis, vos quos congregat, et nondum vobis apparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis, etiam si vera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem supervacua.
CAPUT XVIII. Abjiciant ergo qui crediderunt, omnes libros per quos factum est ut crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum Evangelium Christi a fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus, vel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo. Post fidem autem supervacuum, si etiam veris de Christo praeconiis jam superfluo creditur, cum in eum creditum fuerit. Hic forte dicetis: Sed Evangelium debet legere jam fidelis, ne obliviscatur quod credidit. Sic ergo, insani, etiam Prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse quod credidit. Aut projicite jam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse Deus erat; et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam, et ligatam, et inquinatam, et dilaniatam: quam vos manducando recreatis, et solvitis, et purgatis, et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne cum illa quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. Hanc fabellam quotidie et moribus et vocibus cantatis: cur adhuc in ea quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus vestris aliena substantia consumatur, et Dei vestri ligata teneatur? Incendite omnes illas membranas, elegantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua vos oneret, et Deus vester inde solvatur, qui tanquam poena servili etiam in codice ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos comedere, quantum membris Dei vestri beneficium praestaretis? An et si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quae corio inhaesit agnino. Sed et hoc vos fecistis, qui tanquam primo bello vestro, id quod mundum erat in calamo, immunditiae membranarum scribendo affixistis: nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. Vos enim potius ad lucem candidarum paginarum, cum tenebris atramenti venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur? Nos autem et ad commemorationem fidei nostrae, et ad consolationem spei nostrae, et ad exhortationem charitatis nostrae, Libros propheticos et apostolicos legimus alterutris vocibus sibimet concinentes; et ea concinentia, tanquam coelesti tuba, et a torpore mortalis vitae nos excitantes, et ad palmam supernae vocationis extendentes. De Libris enim propheticis quiddam cum commemorasset Apostolus, sicut scriptum est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10); continuo subjungit utilitatem divinae lectionis: Quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. XV, 4). Sed contradicit Faustus Fiat ergo illi quod dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9).
LIBER QUARTUS DECIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? Amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri? Quapropter et nos Moysen, quanquam humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod Christum Filium Dei, qui nostrae salutis causa pependit in ligno, diro devotationis convicio lacessivit: utrum volens, an casu, tu videris. Neutro enim horum excusatus erit aut commendatus, ut debeat accipi. Ait enim maledictum esse omnem qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam: cum si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse Christo; si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse divinum. Tu ergo elige utrumvis, aut Moysen prophetam non fuisse, et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit, nesciens blasphemaverit et Deum; aut fuisse quidem divinum, nec futura haec ignoravisse, sed invidentem tamen nostrae saluti, quae futura erat ex ligno, in ejus auctorem maledici oris sui venena prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse Patrem, qui sic laceraverit Filium: hunc adventum Filii potuisse praedicere, qui ascensionis ejus ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium, quamque multa comprehendat et violet: ut omnes etiam tangat justos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus, et Andreas, ac reliqui ejusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non propheta, nescisset, aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non tam crudelis devotationis contumelia lacerasset. Neque enim vulgo saltem eos maledictos dicit, id est, apud homines tantum, sed maledictos Deo. Quod si ita est, unde jam benedictionis relinquetur spes vel Christo, vel Apostolis, vel ipsis nobis, si nominis ejus causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines in ligno suspendi; alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero justitiae causa, et propter Deum: idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem conjecit maledictum: cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem qui pependisset in ligno; ut esset discretio aliqua inter justos et injustos: quanquam ne sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxerit in paradisum Patris sui (Luc, XXIII, 43). Ubi est ergo, Maledictus omnis qui pendet in ligno? An Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Judaeorum rogatu emissus e carcere (Matth. XXVII, 26), magis fuit benedictus, quam ille qui cum Christo de cruce ascendit in coelum? Quid denique, quod etiam eum maledictum vocat, qui solem adoraverit, aut lunam (Deut. XVII, 3)? Si ergo sub gentili positus rege, solem adorare cogar, et cum restitero, maledictum hoc metuens jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit qui pendet in ligno? An ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? Nos vero tanti devotationes ejus aestimare debemus, quanti sunt stomachantium vetularum. Sic enim et Dei omnes pueros ac virgines pari devotatione prosequitur dicens, maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel (Id. XXV, 5-10). Quod aeque convicium principaliter quidem Jesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Judaeis, nullam tamen inter eos servandae posteritatis causa sobolem suscitavit. Deinde et discipulos ejus, quorum nonnullos quidem ab uxoribus sejunxit, quos copulatos invenerat: quosdam vero et conjungi vetuit, quos deprehendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc linguam, maledictorum jaculis Christum lumen, sanctimoniam, divina omnia petentem, jure nos cognoveris exsecratos. Ac ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum; nam et hoc in praesidium vobis defensionis soletis assumere; commentis hisce vestris Paulum audias praescribentem, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13).
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse, et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. Interim, antequam aperiam in quam magno sacramento, et quam pie dictum sit, Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23), istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi, quandoquidem maledictum ejus ad Christum istorum non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique affixus est. Unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstravit (Joan. XX, 27). Quod si ita est, utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. Si ergo et illa vulnera, et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. Non itaque potuit ad eum illa maledictio pervenire, non est quod succenseant ei a cujus ore processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim; quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius, criminantur? Si enim non est accipiendus qui maledictum ingerit mortalitati; quomodo est detestandus qui fallaciam objicit veritati? Sed jam videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.
CAPUT III. Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quae intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina: et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quae fit per manum. Dicimus enim, Prolata est manus ejus: Lecta est adversus eum manus ejus: Habeo manum tuam: Recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis: non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et peccatum, non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est; sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellata est. Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus: illud autem alterum, id est, mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen: ibi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum, damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.
CAPUT IV. Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso, Qua die tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17): hoc est maledictum, quod pependit in ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat Apostolum dicentem, Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est (Rom. VI, 6); et intelligat quem maledictum Moyses dixerit. Ideoque securus Apostolus ait de Christo, Factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13): sicut non timuit dicere, Pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Hoc est enim, mortuus est, quod maledictus: quoniam mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum.
CAPUT V. Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes offocet. Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat: sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum, consequenter dicens, Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco, Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc Propheta et praevidere debuit, et praedicere, paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit Prophetam dixisse, maledictum; cogitur reprehendere Apostolum dixisse, peccatum: nam utique maledictum comes peccati est.
CAPUT VI. Nec ideo major invidia est, quod addiderit, Deo, ut diceret, Maledictus Deo omnis qui pependerit in ligno. Nisi enim Deus odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur, Maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praevidit etiam justos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos, quam de longe clamat Moyses, Sine causa tergiversamini, quibus displicet veritas mortis Christi, Maledictus omnis qui pendet in ligno: non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius Dei semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra (Rom. IV, 25), in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus in sua justitia, maledictus autem propter delicta nostra, in morte suscepta ex poena nostra: ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia separaretur.
CAPUT VII. Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas mortuum, non jam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret, Maledictus omnis qui in ligno pependerit; nisi, Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere, Maledictus omnis mortalis; aut, Maledictus omnis moriens: sed hoc est quod asserit Propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent, Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo, Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem quo dictum est, Si tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicumque illum attenderent sanabantur (Num. XXI, 9).
CAPUT VIII. Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Judam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, Apostolum non sinere aliud intelligere, quam de Christo esse praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio Manichaeorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire: tales in eos cecideramus, tales haeseramus; tales, non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.
CAPUT IX. Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit? Dixit enim, et abiit: nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia, juste humana rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint quod Faustus objicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli unquam deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, et divinorum. Si enim diceret eum Deo non pepercisse, facile convinceretur falsae criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare Deum verum, qui fecit coelum et terram. Si autem diceret, nulli deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicae matris pullis fugientibus non congregaret quae non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione Christiana, et Pagani eis favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos Gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse.
CAPUT X. Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent haeretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2). Qui enim nisi daemones, quibus est amica fallacia, istis persuaderent quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non vere passus, nec vere mortuus sit, nec illae verae fuerint ex veris vulneribus cicatrices? Quae sunt evidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum, quam istae quibus persuadetur Filium Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam, non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25).
CAPUT XI. Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt: in sole autem et luna noverunt se servire creaturae; et quod putant se etiam Creatori servire, multum falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant Deum creasse, quae aperte Apostolus ad Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus ageret, Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4). Videte quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo Apostolus et creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat: sic et Moyses (qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari [Deut. XVII, 3], ad quorum circuitum vos per omnes angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a Deo, et in coelesti ordine ad peragenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis (Gen. I, 16, et Psal. CXXXV, 8, 9). Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix creatura. Potestates vero coelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari volunt: quarum illa vera laus est, qua Creatori illarum non fit injuria. Fit autem cum dicitur quod partes ejus sunt, aut membra ejus, aut aliquid substantiae ipsius. Ille enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis, sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis coelestia, in quibus excellunt sol et luna! cum ipse Apostolus dicat, Corpora coelestia et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium (I Cor. XV, 40).
CAPUT XII. Non ergo conviciatur Moyses soli et lunae, cum eos vetat adorari; sed eos laudat tanquam creaturam coelestem: Deum autem laudat tanquam creatorem coelestium et terrestrium; nec vult offendi Deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.
At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam maledictum vocat Moyses, qui solem adoraverit ac lunam. Si ergo, inquit, sub gentili positus rege, solem cogar adorare, et cum restitero, maledictum hoc metuens, jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno. Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult fieri: sed sicut Creator ipse impios blasphematores suos usque ad judicium sustinet, sic et ipsa coelestia tolerant vanos adoratores suos usque ad judicium Creatoris sui. Tamen mementote Christianum regem non posse cogere ut sol adoretur. De gentili enim rege exemplum Faustus proposuit, sciens profecto ad Gentiles pertinere quod facitis, cum solem adoratis. Non est ergo hoc christianum: sed ubique jam perdix nomen Christi ponit, ut congreget quae non peperit (Jerem. XVII, 11). Videte tamen quam facile respondeat veritas, et sana doctrina quam facile disrumpat hunc vestrae quaestionis tanquam inevitabilem et bicipitem laqueum. Ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. Si declinavero, inquis, maledictum, quod Lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud quod eadem Lex prompsit in eum qui pependerit in ligno. Ita vero turbaberis: sed tu, imo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. At vero Christianus aedificatus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20), attendit singulas causas, et singula maledicta: videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur; alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors est corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. Eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur: devitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. Hanc enim quaestionem nobis Dominus solvit, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Tanquam diceret, Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter solvitur: sed timete maledictum spiritualis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Sic enim aufert Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo non blasphemavit Moyses dicendo, Maledictus omnis qui pendet in ligno: quomodo non blasphemaverunt Apostoli dicendo, Mortuus est (II Cor. V, 14, 15); et, Vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6); et, De peccato damnavit peccatum (Id. VIII, 3); et, Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21); et multa hujusmodi. Vos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem Christi. Ubi apparet vestra, non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem Christi corporis, animae vestrae morte non creditis. Quam tamen mortem Christi non veram, sed simulatam suadetis: quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.
CAPUT XIII. Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto Moyses visus est, quia dixit, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel (Deut. XXV, 7); legant Isaiam clamantem, Haec dicit Dominus spadonibus omnibus: Qui observaverint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deerit illis (Isai. LVI, 4, 5). Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam: et maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in conjugali castitate ad officium civicum pertinebat; sive nunc, ne quisquam spiritualiter natus, putet sibi debere sufficere, nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel.
LIBER QUINTUS DECIMUS. CAPUT PRIMUM FAUSTUS. dixit: Quare non accipitis Testamentum Vetus? Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit: et stomachus satur rejicit ingesta. Proinde et Judaei ex praeoccupatione Moyseos Testamento Veteri satiati, respuerunt Novum: et nos ex Christi praeventione Novo referti, respuimus Vetus. Vos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi: alterumque ex altero in vobis non tam repletur, quam corrumpitur; quia et sema vasa nunquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut vini vino, mellis melle, et aceti aceto: quibus si dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel, et aquam vino, et aceto garos: non repletio vocabitur haec, sed adulterium. Haec ergo causa est, unde nos parum accipimus Testamentum Vetus: et quia Ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta, sed diviti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei Testamenti Veteris et ejus auctoris munera, famaeque suae custos diligentissima, nisi sponsi sui non accipit litteras. Vestra sane Ecclesia usurpet Testamentum Vetus, quae ut lasciva virgo immemor pudoris, alieni viri et muneribus gaudet et litteris. Amator denique ille vester, et pudoris corruptor Hebraeorum Deus, diptychio lapideo suo, aurum vobis promittit et argentum, ventris saturitatem (Deut. VIII, 7-9), et terram Chananaeorum (Exod. XXIII, 23). Hi vos delectaverunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam immensis dotibus ejus. Haec vos illiciunt, ut in Hebraeorum depereatis Deo post nuptias Christi. Discite ergo jam nunc etiam falli vos, et decipi falsis promissionibus ejus. Pauper est, egens est, nec ea quidem praestare potest quae promittit: nam si suae propriae conjugi, dico autem Synagogae, nihil horum praestat quae pollicetur, et quidem morem gerenti sibi per omnia, et servienti submissius quam ancilla; vobis praestare quid poterit alienis ab se, et mandatorum suorum detrectantibus jugum superba cervice? Sed vos quidem pergite agere ut coepistis, rudem pannum veteri vestimento committite, novum vinum veternosis utribus credite (Matth. IX, 16, 17), duobus maritis nulli placituri servite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum, nec hominem: nobis soli Christo servire permittite, ejus tantum immortali dote contentis, et imitantibus Apostolum qui dicit, Sufficientia nostra ex Deo est, qui nos idoneos probavit ministros Novi Testamenti (II Cor. III, 5, 6). Hebraeorum Dei et nostra admodum diversa conditio est; quia nec ipse quae promittit implere potest, et nos ea fastidimus accipere. Superbos nos adversus blanditias ejus, Christi liberalitas fecit. Ac ne incongrue me haec comparasse existimes, Paulus in nos hanc conjugalis disciplinae similitudinem prior contulit, dicens: Quae sub viro est mulier vivente viro alligata est lege viri: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Ergo vivente viro vocabitur, inquit, adultera, si juncta fuerit alteri viro: quod si mortuus fuerit vir ejus, non erit adultera alii conjuncta (Rom. VII, 2, 3). Per hoc ostendens, spiritu moechari eos qui non ante repudiantes, et in mortuis quodam modo ponentes Legis auctorem, tum demum se copulaverint Christo. Quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Judaeis, videlicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. Nobis vero in hoc quid opus est vel praecepto, quibus ex Gentilitate conversis ad Christum, Hebraeorum Deus non mortuus debet videri, sed nec natus? Sane Judaeo, si credat, Adoneus debet videri defunctus, gentili vero idolum: et unicuique quod est veneratus ante cognitum Christum. Nam si post idololatriae divortia Hebraeorum quis Deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem a detriti pudoris femina discrepavit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus; et videte, si toleratis, nisi quia ipse est vestra patientia. Faustus novo melle plenus, respuit acetum vetus, et Paulus aceto vetere plenus, effudit dimidium, quo caperet infusum mel novum; non servandum, sed corrumpendum. Vides enim, quod ait apostolus Paulus, Servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, ex melle novo est. Illud autem quod sequitur, Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3); ex aceto vetere. Quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19)? Sed quid opus est eadem jam superius satis dicta repetere (Lib. 8)? Nam pannum novum et vestimentum vetus, et vinum novum et utres veteres, non duo Testamenta significare, sed duas vitas, et spes duas: ad duo vero Testamenta intelligenda illam datam esse a Domino similitudinem, Propterea omnis scriba eruditus in regno Dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52), ex his quae ante diximus, recordetur qui potuerit, vel certe recenseat qui voluerit. Duas enim spes si quis habendas putaverit ut et propter felicitatem terrenam, et propter regnum coelorum Deo serviat; haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. Inde est et illud: Nemo potest duobus dominis servire. Quod exposuit dicens, Non potestis Deo servire et mammonae (Id. VI, 24). Vetus autem Testamentum recte intelligentibus prophetia est Novi Testamenti. Itaque et in illo primo populo sancti Patriarchae et Prophetae, qui intelligebant quod agebant, vel quod per eos agebatur, in Novo Testamento habebant istam spem salutis aeternae: ad illud enim pertinebant, quod intelligebant et diligebant; quia etsi nondum revelabatur, jam tamen figurabatur. Ad Vetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intelligebant. Sed haec jam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta sunt.
CAPUT III. Illa vero est mirabilis impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se jactare non dubitat: in quo adversus sanctae Ecclesiae vere casta membra quid proficit, nisi ut veniat in mentem adversus tales apostolica illa admonitio: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3)? Quid enim agunt isti evangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo servamus, quando legem Dei culpant nomine vetustatis, et errorem suum laudant nomine novitatis, quasi omnis vetustas fugienda sit, aut omnis novitas appetenda; cum et mandatum vetus in laude ponat apostolus Joannes (I Joan. II, 7), et profanas verborum novitates evitari jubeat apostolus Paulus (I Tim. VI, 20)? Te ergo, vera sponsa veri Christi Ecclesia catholica, alloquar et ego te pro modulo meo, qualiscumque filius et servus tuus positus in te dispensare cibaria conservis meis. Cave semper, ut caves, Manichaeorum impiam vanitatem, jam tuorum periculo expertam, et liberatione convictam. Ille me quondam de gremio tuo error excusserat: expertus fugi quod experiri non debui. Sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc servit liberatio mea. Quia nisi mihi verus et verax sponsus tuus, de cujus latere facta es, in vero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me vorago fallaciae, et terram factum serpens irreparabiliter devorasset. Noli decipi nomine veritatis: hanc sola tu habes, et in lacte tuo, et in pane tuo; in hac autem tantum nomen ejus est, ipsa non est. Et in tuis quidem grandibus secura es: sed appello in te parvulos tuos, fratres, filios, dominos meos, quos vel tanquam ova sollicitis alis foves, vel tanquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda, virgo mater. Hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te; sed potius anathement, si quis eis evangelizaverit praeter id quod acceperunt in te (Galat. I, 9): nec relinquant verum veracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), et magnam multitudinem dulcedinis ejus, quam abscondit metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20). Ibi vero quomodo possunt esse verba veracis, in praedicatore Christi fallacis? Contemne insultationes eorum: quia bene tibi es conscia, promissionem vitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est, ipsum sponsum tuum, quia ipse est vita aeterna.
CAPUT IV. Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem ventris et terram Chananaeorum. Intelligis quippe in ipsis etiam promissionibus te jam tunc figuratam et prophetatam, praescientiam parturisse sanctorum. Nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso movearis: quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. Es enim epistola Apostolorum, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2, 3). Ad quae verba illi vani gaudent, putantes Apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam Veteris Testamenti, non intelligentes hoc eum ex Propheta dixisse. Haec enim verba, quae imperite amplectuntur, longe antequam per Apostolos dicerentur et implerentur, a Prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. Propheta enim dixerat: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI, 19). Videant si non hoc est, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales, hoc volunt, ut carnaliter sapiamus: sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit; per lapidis insensualitatem significatum est cor non intelligens, et per carnis sensualitatem significatum est cor intelligens. Tu potius istos irride, qui dicunt, et terram et ligna et lapides habere sensum, et intelligentiore vita vivere, carnes autem stolidiore et obtusiore. Unde non a veritate, sed a sua vanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis, quam suum thesaurum in pellibus morticinis. An forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt esse ossa principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? Nempe ergo illa Testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas, quam caprina pellis codicem istorum. Haec tu misericorditer irride, ut eis irridenda et fugienda commendes: nam in illo diptychio lapideo, jam tu non corde lapideo intelligis, quid duro illi populo congruebat; et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum quem Petrus loquitur, lapidem vivum ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Illis ergo erat lapis offensionis, et petra scandali: tibi autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr. II, 4-8). Quod totum idem Petrus apostolus explicat, et totum a Prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. Lege sane etiam illud diptychium: ne timeas, plane sponsi tui est. Aliis lapis ille significavit duram stoliditatem: tibi autem firmam stabilitatem. Digito Dei scriptae sunt tabulae illae (Exod. XXXI, 18): digito Dei sponsus tuus ejecit daemonia (Luc. XI, 20): digito Dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam (I Tim. IV, 2). Ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se Paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. Quinquagesimo enim die post Pascha datae sunt illae tabulae (Exod. XX); et quinquagesimo die post passionem sponsi tui quam Pascha illud praefigurabat, datus est digitus Dei, Spiritus sanctus promissus Paracletus (Act. II, 1-4). Noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur: tantum noli esse sub lege, ne illam timore non impleas; sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis charitas. Non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est charitas (Rom. XIII, 9 et 10). Ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis Dei, et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. Hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta veniens commendavit, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris divinitatem, isto congregas societatem. Quae duo praecepta, ipsa sunt decem: tria pertinent ad Deum, et septem ad proximum. O pudicum diptychium, in quo, vetere figura, ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum novum, in decachordo psalterio (Psal. XCI, 4): tanquam pro te etiam nervos suos extensurus in ligno, ut de peccato peccatum damnaret in carne, et justitia legis impleretur in te (Rom. VIII, 3, 4). O diptychium conjugale, quod non sine causa odit adultera!
CAPUT V. Jam enim mihi ad te est sermo, manichaea congregatio fallax, et fallaciis involuta. Itane multinuba tot elementis, vel potius meretrix prostituta daemoniis, et sacrilegis vanitatibus impraegnata, audes matrimonium catholicum Domini tui, crimine impudicitiae lacerare? Ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem, et Atlantem laturarium. Illum enim dicis capita elementorum tenere, mundumque suspendere; istum autem genu fixo, scapulis validis subbajulare tantam molem, utique ne ille deficiat. Ubi sunt isti? Qui si vere essent, quando ad te venirent occupati tanto negotio? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua, et otiosa, plane delicata, post tantum laborem, alteri digitos, alteri humeros confricares? Sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia, et parias phantasmata. Cur ergo non respuas diptychium veri Dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente vagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia graviora et honestiora reperirentur, vel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba, pueriles et in senibus animas, nomine veritatis illectas, miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut Apostolus dicit, et a veritate auditum suum avertentes, ad fabulas convertuntur (II Tim. IV, 4)? Quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4), cum tot deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione voluteris? Annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? Quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset: nam etiam vir unus floreis coronis cinctus pudicae conjugi displiceret. Neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum, vel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis, ipse tibi veritatem nudam et propriam loqueretur. Proprie igitur cantas Deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. Ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur: non decet regiae virgae severitatem illa luxuriae mollitudo. Huc accedit, quia non a te solus adamatus est: sequeris enim cantando, et adjungis duodecim saecula floribus convestita, et canoribus plena, et in faciem patris flores suos jactantia. Ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quatuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. Quem quomodo immensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, nunquam invenire potuistis. Adjungis etiam innumerabiles regnicolas, et deorum agmina, et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis Deum, sed de sua substantia genuisse.
CAPUT VI. Ita convinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno Deo natus Filius, et utriusque Spiritus sanctus. Quos tamen non solum innumerabiles, sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia, sed etiam una eademque operatio, per ipsam propriam unam eamdemque substantiam; per creaturam vero corporalem etiam demonstratio singulorum. Haec tu non intelligis, non capis: novi, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. Digeras aliquando quod exhalas, et te jam obruere talibus desinas: interim canta quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. Invitavit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos ubi scatent aromata, cujus arbores et montes, maria et flumina, dulce nectar fluunt per cuncta saecula. Et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi vanis recordationibus luxuriata et dissoluta jacteris. Cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili affluentia spiritualium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur; ita ut noverit animus qui talibus exercetur, esse aliud quod ibi quaerendum et intelligendum sit, sive corporeis sensibus in veritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo (Exod. III, 2), et de virga serpens, et de serpente virga (Id. IV, 2-4), et tunica Domini a persecutoribus non divisa (Joan. XIX, 24), et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis ejus (Matth. XXVI, 7, et Joan. XII, 3), et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum ejus (Matth. XXI, 7-9): sive in spiritu per imagines corporum, vel in somnio, vel in ecstasi figurate ostendantur, sicut Jacob scalae (Gen. XXVIII, 12), et Danieli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem (Dan. II, 34, 35), et Petro ille discus (Act. X, 11), et Joanni tam multa (Apoc. I, etc.): sive sola locutione ad eumdem modum figurentur, sicut Cantica canticorum (Cantic. I, etc.), et quod in Evangelio fecit pater familias nuptias filio suo (Matth. XXII, 2-14), et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum (Luc. XV, 11-32), et homo quidam novellavit vineam, et locavit agricolis (Matth. XXI, 33). Tu vero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad solvenda ultimus venerit: ut et figuris antiquorum apertis, et suis narrationibus ac disputationibus evidenti luce prolatis, nullo se occultaret aenigmate. Addis eam praesumptionis hujus causam, quod videlicet antiqui, ut figuras hujusmodi vel viderent, vel agerent, vel dicerent, sciebant istum postea venturum, per quem cuncta manifestarentur: iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. Quid ergo facit affectus tuus desideriis carnalibus sordidus, in campis et montibus nemorosis, et coronis floreis, et scatentibus aromatibus? Si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis, aut vecordia furoris. Si vero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum, apertam veritatem, ut illiciat, promittentem, et fabulosa fallacia quos illexerit illudentem? Nonne ministri ejus, et ipsi miseri talibus vanitatibus venenati, in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur; et, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 9, 10, 12)? Ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetaverit, per speculum et in aenigmate videns, quod totum auferendum est veniente Manichaeo, et afferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem veritas videatur. O lasciva, immunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis ventos, adhuc amplecteris idola cordis tui! Itane tu facie ad faciem vidisti regnantem regem sceptrigerum, floreis coronis cinctum, et deorum agmina, et splenditenentem magnum, sex vultus et ora ferentem, micantemque lumine; et alterum regem honoris, Angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum; dextra hastam tenentem, et sinistra clypeum; et alterum gloriosum regem tres rotas impellentem, ignis, aquae, et venti; et maximum Aulantem mundum ferentem humeris, et eum genu fixo brachiis utrinque secus fulcientem? Haec et alia mille portenta tu facie ad faciem vidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat, et nescis? Vae tibi, infelix! ecce quibus phantasmatibus constupraris, ecce quas vanitates pro veritate lambis: et serpentinis poculis ebria, de diptychio lapideo audes insultare matronali verecundiae conjugis unici Filii Dei; quia illa jam non sub paedagogio Legis, sed sub magisterio gratiae, nec superba operibus, nec fracta terroribus, vivit ex fide et spe et charitate, facta Israel, in quo dolus non est (Joan. I, 45), et audiens quod ibi scriptum est, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI; 4): quod tu non audiens, in tam multos fictos deos fornicationem tuam diffudisti.
CAPUT VII. Quomodo non sint tibi inimicae illae Tabulae, in quibus secundum praeceptum est, Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7); quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter carnales a carnali vanitate mundandos, etiam carneis oculis verus in veritate carnis exortus est, in fallaciae vanitate posuisti? Quomodo tibi non sit adversum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot figmentorum illusionibus inquieta anima ventilaris? Haec tria praecepta quomodo pertineant ad dilectionem Dei, quando capies, quando sapies, quando amabis? Immoderata es, et foeda, et contentiosa: tumuisti, evanuisti, viluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. Talis apud te fui, novi te. Quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem Dei pertinere, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia (Rom. XI, 30)? Unde hoc intelligis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem proximi pertinent qua humanae vitae societas continetur, erroris tui detestanda perversitate nosse atque observare permitteris? In quibus mandatum primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam: quod et Paulus commemorat mandatum primum in repromissione, eadem atque itidem etiam ipse praecipiens (Exod. XX, 12, et Ephes. VI, 2). Tu autem doctrina daemoniaca didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligaverint, et hoc modo utique deo tuo immundas compedes imposuerint. Hinc etiam consequens praeceptum, quod est, Non maechaberis, ita violatis, ut hoc maxime in conjugio, detestemini, quod filii procreantur; ac sic Auditores vestros, dum cavent ne feminae quibus miscentur concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis. Ducunt enim eas ex lege matrimonii, tabulis proclamantibus, liberorum procreandorum causa: et vestra lege, metuentes ne particulam dei sui sordibus carnis afficiant, ad explendam tantum libidinem feminis impudica conjunctione miscentur; filios autem inviti suscipiunt, propter quod solum conjugia copulanda sunt. Quomodo ergo non prohibes nubere, quod de te tanto ante praedixit Apostolus (I Tim. IV, 3), quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae? Quo ablato, mariti erunt turpiter amatores; meretrices, uxores; thalami, fornices; soceri, lenones. Ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est, Non occides, ex ejusdem erroris perversitate non servas. Dum enim times ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem: hic formidans homicidium falsum, illic perpetras verum. Itaque si incurras in eum famelicum qui mori possit, nisi cibum porrigendo subvenias; jam tu homicida teneberis aut lege Dei, si non dederis; aut lege Manichaei, si dederis. Quid caetera Decalogi praecepta, quomodo servabis? An a furto abstineas, ut nescio quis panem, seu quamlibet escam in suis visceribus trucidandam, devoret potius, quam tu, si possis, ei subripias, atque ad officinam ventris Electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in gravius incidat vinculum, et quo inciderat eruatur? Porro si in eodem furto comprehendaris; nonne per ipsum deum tuum, non te abstulisse jurabis? Quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis, Falsum juravi per te, sed pro te; nisi velles ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem? Ita et illud mandatum Legis, Ne falsum testimonium dicas, propter membra dei tui sic contemnes, ut ea non solum testimonio, sed et juramento falso de compedibus liberes. Jam vero quod sequitur, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 13, 16, 17), debet apud te impleri: et hoc unum video, quod nulla tui erroris necessitate violare cogaris. Sed si nefas est conjugem concupiscere alienam, considera quid sit concupiscendum se proponere alienis: et recordare deos tuos formosos et deas formosas, praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum, et illae a masculis: quibus excitatis in fruendi libidinem, et in suos amplexus inhianter aestuantibus, eruant ab eis illum deum tuum ubique compeditum, et tanta suorum turpitudine, ut solvi valeat, indigentem. Nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum Decalogi mandatum, unde potes, misera? Nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula nova, ubi post falsam victoriam falso triumpho tumescas? Quod cum modo insana vanitate desideras, et eamdem terram gentis tenebrarum summa vicinitate substantiae tuae conjungi credis, utique rem proximi concupiscis. Merito tibi est inimicum diptychium, continens tam bona mandata multum errori tuo contraria. Nam illa tria quae ad dilectionem Dei pertinent, omnino ignoras, omnino non servas: haec autem septem quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris; aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris; aut malum factum bona aliqua consuetudine horrescis; aut ipsa naturali lege, quam injuste alteri facias quod tibi ab altero fieri non vis, advertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire compellat, et dum sequeris, et dum non sequeris, sentis; cum vel hoc facis quod pati non vis, vel ideo non facis quia pati non vis.
CAPUT VIII. At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte impudentissima insultas, intelligit quid distet inter litteram et spiritum (II Cor. III, 6), quae duo dicuntur alio modo, Lex et gratia: et non jam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus Deo serviens (Rom. VII, 6), non est jam sub lege, sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur; sed mitis intendit verbis Apostoli, ut intelligat quid appellet legem, sub qua nos jam non vult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 19): et quia ideo subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Nec ideo tamen eadem legem peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat; auget enim potius reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15); et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est, lex sine gratia, tantummodo reos facit: sed proponit sibi quod putare minus intelligentes possent, et aperit quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 7-13). Haec ista, cui tu insultas, intelligit; quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat: et sic videt non reprehendi legem, cum dicitur, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur, Scientia inflat, charitas vero aedificat. Nam utique ipse dixerat, Scimus quia omnes scientiam habemus: et tunc adjungit, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Utquid ergo habebat ipse quo inflaretur, nisi quia cum charitate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita littera cum spiritu, et lex cum gratia, jam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita enim lex et virtus peccati dicta est (Id. XV, 56), cum auget ejus noxiam delectationem, per severam prohibitionem. Nec tamen etiam sic mala est: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala. Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, jam mortua legi, id est, peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia jubet, non juvat: tali ergo legi mortua, ut sit alterius qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis injuria, ne sacrilegium committat in ejus auctorem: quod tu facis in eum, quem non intelligis auctorem boni; cum audias Apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce auctor boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende veritatem, ferit tibi oculos. Ecce Paulus apostolus dicit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce cujus auctorest, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni sacramenti dispensationem praemisit. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17), cum accessit litterae spiritus, ut inciperet impleri justitia legis, quae non impleta reos etiam praevarisatione faciebat. Neque enim alia lex est sancta et justa et bona, et alia per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit: sed eadem ipsa est. Ecce sequere, lege. Sed peccatum, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Surda, caeca, audi, vide. Per bonum, inquit, mihi operatum est mortem. Ergo lex semper est bona; sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia, semper est bona: sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4), sive dolentibus oculis noceat, sive sanos mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reverberati in densiores tenebras pellebantur: sic anima per charitatem spiritus salva facta, non justitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. Itaque de illa utrumque dicitur, et, Bona est lex, si quis ea legitime utatur; et quod sequitur, Sciens hoc, quia justo lex non est posita (Id. I, 8, 9); quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa justitia.
CAPUT IX. Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae, et tibi optat bonam conversionem a fabulis ad veritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans, cum versutissimo adultero serpente remaneas. Adonai enim verbum hebraeum est, et interpretatur Dominus, eo modo quo solus Deus dicitur Dominus: sicut Latria, quod verbum graecum est, et interpretatur Servitus, non quaecumque, sed illa qua tantummodo Deo servitur: sicut Amen, interpretatur Verum, non ubicumque et quomodocumque, sed mystica religione. Quod si a te quaeratur unde tu quoque habeas; praeter hebraeas litteras, vel quae ex hebraeo sunt, non invenis. Non ergo timet Ecclesia Christi istorum nominum objectionem: intelligit, et amat; nec curat imperitum insultatorem: et quae nondum intelligit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. Objiciat ei quisque quod Emmanuel adamaverit; irridet inscitiam illius hominis, amplectitur veritatem hujus nominis. Objiciat quod amaverit Messiam; repellit exstinctum adversarium, tenet unctum magistrum. Ita te quoque cupit sanari a vanis erroribus, et aedificari super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20). Quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec attendis quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricasti in corde tuo. Itane ille non est Hippocentaurus, semiferus et semideus? Vere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. Quid autem sit, tu attende, et erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cujus astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cavere debuisti, qui veram Ecclesiam volens virginem castam exhibere Christo, Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti, et venenatis incantationibus ejus amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. Porro si errant multae fallaciis ejus variis et multiformibus irretitae, quae tamen hanc admonitionem Apostoli veram fatentur: tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo Apostolus Christi seductam Evam atque corruptam clamat, ut ab eo virginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? Tenebravit cor tuum, qui tecum in phantasmatibus lucidorum nemorum volutatur. Quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa ejus? O ebria, non a vino (Isai. LI, 21) !
CAPUT X. Nempe conviciata es impudentia sacrilega Deo Prophetarum, quod ipsis Judaeis sibi servientibus non exhibuerit quod promisit. Nec sane dixisti quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi convincereris aut jam exhibitum quod non intelligis, aut adhuc futurum quod non credis. Tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos novorum saeculorum super terram tenebrarum? Si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde jam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso quia esse vos videmus; prius probatura es quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes voluit. Neque enim putat turpe mendacium: aut vero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ovinis, qui Christum laudans asseverat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. At ego vos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, verum et ab Apostolo expressius. Sed videte quemadmodum: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad perpiciendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1-4). Haec quemadmodum in vobis impleta sint, et luce clarius omnium qui vos noverunt oculos tangit, et supra pro tempore ostendimus.
CAPUT XI. Ista autem, quam doctrina apostolica virginem castam uni viro exhibens Christo, a fallacia serpentis qua tu corrupta es, monet ut caveat, agnoscit Deum Prophetarum, Deum verum, Deum suum: hujus ultimae pollicitationi secura credit, cujus tanta promissa completa jam tenet; nec quisquam dicit, ad praesens tempus ei confictos esse Prophetas, quos in Judaeorum codicibus asserit. Quid enim incredibilius promittebatur, quam id quod Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Et quid certius jam tenemus exhibitum? Illa certe est ultima ejus promissio, quam propheta breviter ita commemorat: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Finita quippe omni indigentia, et novissima inimica morte destructa (I Cor. XV, 26), perpetua Dei laus erit otiosorum negotium: quo jam nemo accedet, unde jam nemo discedet. Quod alibi propheta ita commemorat: Collauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confirmavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te (Psal. CXLVII, 1, 2). Clausis portis nullus intrabit, nullus exibit. Quod et ipse sponsus in Evangelio dicit, fatuis virginibus, etiam pulsantibus, se non aperturum (Matth. XXV, 12). Haec Jerusalem, sancta Ecclesia, sponsa Christi, in Apocalypsi Joannis copiosius uberiusque describitur. Non credat huic propheticae promissioni virgo casta, si non jam tenet quod ei per eamdem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus: afferentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi, in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione, propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi (Psal. XLIV, 11-18). Sed tu infelix a serpente corrupta, quando vel cogitare conaris quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? Ipsa est enim castitas mentis, ubi tu vitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam; ac sic per justum judicium Dei alienareris a ligno vitae, quod est aeterna et interna sapientia; nihilque aliud vocares putaresque veritatem atque sapientiam, nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam, et in immensum auctam, multipliciterque variatam per imagines fabulosas impudica mente convolveres. Hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. Et tamen patienter cogita eas, et revertere ad me, dicit Veritas. Revertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi, et refundaris mihi. Hoc audi, hoc dicit vera Veritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnavit, nec fallaci sanguine te redemit.
LIBER SEXTUS DECIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit; et si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46)? Ego vero non solum Moysen de Christo scripsisse velim, sed omnes etiam Prophetas Judaeorum et Gentium. Quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et convenientia undique in Deum nostrum testimonia carperemus? Siquidem esset etiam tum liberum nobis, odio manente atque exsecratione superstitionis eorum, solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias: adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamvis sit alienus a Christo, nonnihil tamen videatur scripsisse de Christo. An quisquam hominum non optaverit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel: quamvis nec muscas, nec gramen in cibum, nec spinas in coronae usurpemus ornatum? An quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in silvis omnibus poma? Aut si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere; nobis liberum non esset, religionis cujusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? Neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ac redigendos in propriam servitutem: quia nec spiritibus immundis, cum iidem Jesum esse Filium Dei exserte indissimulanterque confiterentur (Matth. VIII, 29), profuit, ut minime sint nobis exosi. Quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam: ita tamen ut ipsi hoc minime prosit ad captivandum me in propriam legem, quam nihil videam a Paganismo distare. Quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gavisurum, spiritum omnem prophetasse de Christo.
CAPUT II. Tibi sane sufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis quia Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud doceas, quaenam sint ea quae scripsit. Nam ego quidem Scripturas ejus perscrutatus, ut jussum est, nullas ibidem de Christo prophetias inveni; sive quia nullae sunt, sive quia intelligere ipse non potui. Unde in ingenti positus aestu, ratione cogebar in alterum e duobus; ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem Jesum. Sed id quidem alienum pietatis erat, Deum existimare mentitum. Rectius ergo visum est, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori mendacium. Quippe cum et ipsum dicentem audirem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se (Joan. X, 8): qua sententia primum omnium video feriri Moysen. Ad haec, et cum majestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen appellat, Judaei indignantes reclamarent, Quia tu de te testificaris, testimonium tuum non est verum: non eum video prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse Moysen; sed tanquam revera alienus et nullum habens ex eorum patribus testimonium, respondit, Nempe in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me; et testificatur de me, qui me misit, Pater (Id. VIII, 13, 17, 18). Illud eis commemorans, quod de coelo dictum omnes audierant, Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi (Matth. III, 17, et Luc. IX, 35). Necnon et illud mihi verisimile non videtur, Judaeos potuisse tacere, cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret. Sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Jesum nihil tale dixisse significat.
CAPUT III. Quamvis ergo et haec non parva videantur ad confirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus, nullas ibi de Christo prophetias inveni. Nunc tamen te compertus melioris intelligentiae lectorem, consecuturum me aliquid credo, acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi objurgationis tuae fiducia promittit, nulla frustreris invidia; sed doceas, si quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac de Domino nostro memoratum in scriptura Moysi. Nec dixeris, quaeso, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor; sed puta nos cum Judaeo tractare, puta cum Gentili: cum eis dixerimus, Moyses de Christo scripsit, quaesituri erunt probationes, quid offeremus? Numquidnam dicere poterimus, Christus hoc dixit, cui adhuc illi minime credunt? Nempe opus erit nos ipsis ostendere quid scripserit.
CAPUT IV. Quid ergo ostendemus? An illud quod vos soletis, ubi Deus suus loquitur ad Moysen dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi (Deut. XVIII, 15, 18)? Sed hoc quidem ad Christum minime spectare, nec Judaeum latet, nec nobis sic credere conducibile est: quia non propheta Christus, nec Moysi similis propheta: siquidem ille fuerit homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex virgine, secundum me vero nec ex virgine; ille offenso Deo suo occiditur in monte (Deut. XXXIV, 5), hic Patri perplacens patitur propria voluntate (Joan. X, 18). Quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi? Nempe statim nos Judaeus aut ut imperitos irridebit, aut coarguet ut mendaces.
CAPUT V. An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere, Videbunt vitam suam pendentem, et non credent vitae suae (Deut. XXVIII, 66)? Cui vos quidem adjicitis, in ligno; nam non habetur. Sed hoc quoque probare quod ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. Inter maledictorum enim saeva, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adjecit, futuros eosdem dicens in captivitate hostium suorum, finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec vitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a victoribus condonata: quia eadem ex incerto penderet pavens ac sollicita semper sub imminentia gladiorum. Ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet: quaerenda sunt alia. Nam illud quidem vix crediderim de Christo vos dictum putare, maledictum esse omnem qui pendet in ligno (Id. XXI, 23): aut illud aliud, interficiendum esse prophetam sive principem populi, qui eos a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum (Deut. XIII, 5). Quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. Sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetaverit, ut aut malediceret Christo, aut eum juberet occidi. Si enim spiritum Dei habuit, haec de Christo non dixit: si haec de Christo dixit, spiritum Dei non habuit. Neque enim divinus spiritus aut malediceret Christo, aut eum juberet interfici. Ut ergo Moysen ab hoc crimine vindicetis, fateamini necesse est, ne haec quidem eum scripsisse de Christo. Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod nusquam est. Ita si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum illud falsum esse constiterit.
CAPUT VI. Sed nec illud quidem verisimile est, quod prosequitur, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46). Quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Judaei crederent, alteri necessario repugnarent. Nam Moyses quidem prae caeteris ab omni opere abstinendum docet in sabbato, causamque inducit religionis hujus hanc esse, quia Deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima vero cessaverit, quod est sabbatum: idcircoque benedixerit, id est, sanctificaverit, tanquam suae tranquillitatis portum, legemque dederit insuper, ut qui idem solveret, occideretur (Exod. XX, 8-11, et XXXI, 13-17). Hoc igitur Judaei vehementer credebant, docente Moyse: idcircoque Christo ne aures quidem accommodandas putabant, asseveranti Deum semper operari, nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit jugis et infatigabilis virtus; seque adeo idcirco nunquam debere cessare, ne sabbatis quidem: Pater enim, inquit, meus semper operatur, et me oportet operari (Joan. V, 17, et IX, 4). Item Moyses carnis peritomen in sacris et Deo amabilibus numerat, jubetque circumcidi masculinum omne, carne praeputii ipsorum: esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod Deus suus disposuerit ad Abraham, affirmatque quod virorum quisquis hoc non gestaverit, exterminabitur ille de tribu sua, et haereditatis quae Abrahae repromissa sit ac semini ejus, non veniet in consortium (Gen. XVII, 9-14). Et hoc ergo Judaei valde crediderant, asseverante Moyse: idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea, et insuper asseveranti quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus (Matth. XXIII, 15). Item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem, et inter pisces ac volucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet; jubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem: quorum in parte porcum taxat et leporem, et si quid in piscibus caret squama, aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet, nec ruminat (Deut. XIV, 3-20). Et haec ergo Judaei fortiter crediderunt, scribente Moyse: idcircoque Christo jam credere non poterant, indifferentiam docenti ciborum, et a suis quidem discipulis omnia penitus removenti, saecularibus vero vulgo concedenti omnia quae possent edi, atque asseveranti quod eos nihil in os intrans pollueret; quia quae de ore impudenter procedant, ea sola sint quae polluant hominem (Matth. XV, 11-20). Haec atque alia multa Moysi contraria, Jesum dogmatizare, nemo qui nesciat.
CAPUT VII. Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est, quia Christianarum haeresium pars maxima, et, quod est in promptu, Catholici nihil eorum servare curant, quae Moyses scribit. Quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex vera illa Christi et discipulorum ejus traditione, vos omnino fateamini necesse est, contraria invicem sibi Jesum docuisse atque Moysen: idcircoque nec creditum Christum a Judaeis, quia fidem vellent exhibere Moysi. Quorsum ergo falsum non erit, illud Jesum dixisse ad eos, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: cum sit longe manifestum, idcirco magis eos non credidisse Jesu, quia Moysi crederent; potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent? Tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.
CAPUT VIII. Alias inquit: Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses. Quod si non credis, christianus non es. Inepta haec semper et imbecilla responsio est nihil habentium quod ostendant. Quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti, quem scias necesse habere ut credam causa religionis qua famulor Christo: licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute; an scriptoris, ut examinari sollicite. Nec si nos non credimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. Tamen utcumque hoc ferri poterit Christianis oppositum: quid autem de illis agemus, quos retuli, Judaeo scilicet atque Gentili, quibus dicere non possumus, Si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? Quanquam ne Christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit: nec dixit, Si discipulus es, crede, si non credis, discipulus non es. Tu mihi hoc dicas, non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit ejus, an subinducta. At, inquis, beatiores appellat, qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27, 29). Hoc si ideo dictum putas, ut sine ratione et judicio quidque credamus; esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.
CAPUT IX. AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inveneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. Sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est, ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum praenuntiet, sive quod ejus gratiam gloriamque commendet; tu qui commentitium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ita Moysi non vis credere, sicut nec piscem vis edere. Verum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. Si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti; cur ita eum vos noxium praedicatis, ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini, quam pisce vescamini? Quid, quod si omnis caro immunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba vita illa misera dei vestri retinetur, quae per vestra alimenta purganda est; detestabilis superstitio tua et piscem te cogit projicere quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere quas vituperasti? Quod vero etiam daemonibus Dei famulum comparasti, ut quales illi fuerunt cum Christum confiterentur, (Matth. VIII, 29), talis et iste accipiatur si aliquid in ejus libris reperiri potuerit quod praedicet Christum; ille quidem non dedignatur opprobrium Domini sui. Si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici ejus (Id. X, 25)? Sed vos videte a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi qui Domino ita conviciati sunt. Illi enim non eum Christum esse credebant, et ideo fallacem putabant: vos autem doctrinam non putatis esse veracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.
CAPUT X. Unde autem tibi videtur legem Moysi nihil a Paganismo distare? An quia templum, sacrificium, altare, sacerdotemque commendat? At haec omnia nomina et in Novo Testamento reperiuntur. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19); et, Cum offers munus tuum ad altare (Matth. V, 24); et, Vade ostende te sacerdoti, et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis (Id. VIII, 4). Quorum autem figurae fuerint istae, partim Dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi comparat; partim apostolica doctrina cognoscimus: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (I Cor. III, 17); et, Obsecro itaque vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1); et caetera hujusmodi. Proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6), sicut idem dicit, et saepe commemorandum est: quia non daemoniis exhibebantur, sed uni vero Deo, qui fecit coelum et terram; non tanquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti, et jubenti praesentia, per quae significaret futura. Vos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas imperfectosque Christianos, Paganismum vos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianorum librorum, in quibus vobis solem ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. Vester ergo potius error Paganismo similis est; quandoquidem nec Christum colitis, sed Christi nomine nescio quid, quod vobis mentiendo finxistis, et deos vel in isto conspicuo coelo visibiles, vel alios innumerabiles commentitios adoratis. Quibus phantasmatibus quasi vanis atque inanibus simulacris, non aediculas fabricastis, sed corda vestra templa fecistis.
CAPUT XI. Exigis a me ut ostendam quaenam scripserit de Christo Moyses. Jam quidem superius multa demonstrata sunt; sed quis possit omnia demonstrare? Praesertim, quia si quaedam commemorem, paratus videtur iste perversus, vel in alium sensum ea conari pervertere; vel si fuerit evidentia clarioris veritatis oppressus, dicere se illa tanquam de mari salso suavem piscem capere: nec ideo se ad totam Scripturam Moyseos, velut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. Quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa quae reprehendenda decerpsit de Scriptura legis Hebraeorum, ad Christum praedicandum pertinere, si recte intelligantur, ostendam: ex quo satis appareat multo magis caetera, vel statim pronuntiata, vel diligenter ac veraciter perscrutata, christianae fidei convenire; si ea quae deridenda atque damnanda objicit inimicus, eis ipsis convincatur christiana veritate damnandus. Quapropter, o plene omni fallacia, cum Dominus in Evangelio dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46); nihil est quod te in ingenti aestu positum fingas, et cogi videaris in alterum e duobus, ut aut falsum pronunties capitulum hoc, aut mendacem Jesum. Sicut enim hoc capitulum verum est, ita et verax est Jesus. Rectius visum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori mendacium. Itane tu Christum credis veritatis auctorem, quem praedicas carnis, et mortis, et vulnerum, et cicatricum simulatorem? Volo mihi ostendas, unde auctorem veritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanavit, audes ascribere falsitatem. Non enim vidisti Christum, aut quemadmodum cum Apostolis, locutus est tecum, aut de coelo te, sicut Saulum, vocavit (Act. IX, 3-7). Quid de illo sentire, quid credere possumus, nisi quod Scriptura testatur? Porro si mendax est Evangelium disseminatum et notum omnibus gentibus, et ab initio praedicationis nominis Christi in Ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine collocatum; quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? Quid poteris proferre scriptum, quod non ille qui hoc non vult credere, dicat esse confictum, si tanta Evangelii notitia venit in dubium?
CAPUT XII. Deinde subjungis, ipsum te audisse dicentem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se (Joan, X, 8). Unde illum audisti hoc dicentem, nisi ex Evangelio? At si hoc, quod ita credis ex Evangelio, ut tanquam ex ore Domini audisse te dicas, alius falsum esse contendat, atque hoc dixisse Christum neget; quo ibis? quid facies? Nonne evangelicam auctoritatem quantis potueris viribus praedicabis? Miser, illic scriptum est quod non vis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab ipso Christo dicas audisse. Ecce nos utrumque credimus, quia Evangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est; et de Christo scripsisse Moysen, et omnes qui ante Christum venerunt, fures fuisse et latrones. Venisse quippe ita vult intelligi, quia missi non sunt: nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti Prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso venerunt; quia non eum per superbiam praecedere voluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portaverunt. Vos autem, qui haec Domini verba sic intelligitis, secundum vestrum intellectum satis confitemini nullos vos habere prophetas, qui venturum Christum prophetaverint: et ideo vobis eum sicut voluistis, finxistis. Nam si aliqui vestri, quibus quidem propterea fides habenda non est, quia non nisi a vobis proferuntur; tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne venturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum; non dico ex hoc ipso quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse veraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum vestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum venerunt, qui eum venturum quoquo modo praedicaverunt. Porro si ille intellectus est verus, ut ipsi ante Christum venisse dicantur, qui cum Christo, id est, cum Verbo Dei venire noluerunt, sed cum eos non miserit Deus, mendacia sua hominibus attulerunt: vos quoque ipsi, quamvis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis; quia priusquam vos ipse illuminaret, ut veritatem ipsius praedicaretis, ante eum venire voluistis, ut vestram fallaciam jactaretis.
CAPUT XIII. Illic autem, ubi ei dictum est a Judaeis, Tu de te testificaris; testimonium tuum non est verum; non mirum est, non te videre prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen: non enim habes pium oculum, quo id possis videre. Nam ecce idipsum quod eis respondit: nempe, In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit, Pater (Joan. VIII, 13, 17, 18): quid aliud sonat recte intelligentibus, nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura revelatio Patris et Filii, quorum Spiritus est in illa inseparabili Trinitate Spiritus sanctus? Ideo scriptum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15). Alioquin et unus testis plerumque verum dicit, et plures plerumque mentiuntur: potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo evangelizanti, quam populis errantibus a quibus ipse persecutionem patiebatur. Non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium: et cum hoc Dominus respondit, eo quoque ipso intelligi voluit de se prophetasse Moysen. An forte inde calumniamini, quia non ait, in lege Dei, sed, In lege vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem Scripturarum quis non agnoscat? In lege enim vestra dixit, vobis data (II Tim. II, 8, et Galat I, 11, 12): sicut dicit Apostolus Evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem Jesu Christi. An et Christum dicitis negasse se habere Patrem Deum, ubicumque non ait, Pater noster; sed, Pater vester (Matth. VI, 26, 32, etc.)? Jam vero vocem illam, quam commemorasti coelo delatam, Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi (Id. III, 17, et XVII, 5); quia vos non audistis, nolite illi credere. Si autem ideo creditis, quia eam in Scripturis sanctis invenistis, ibi est et ista cui credere non vultis, de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis: nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat, istam vocem omnino non sonuisse de coelo; et sicut vos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus evangelica auctoritate confertur, etiam in vestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen, quia si hoc ille dixisset, nec Judaei tacere potuissent, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille vanus et perditus dicat, Si de coelo vox illa sonuisset, omnes Judaei qui audierant, credidissent? Cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit ut et post illam coelestem vocem dura Judaeorum infidelitas permaneret; ita fieri potuisse ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes unde convincerentur audire, omnino non quaererent quid de illo scripserit Moyses?
CAPUT XIV. Sed hanc non solum sacrilegam adversus evangelicam sanctitatem, verum etiam enervem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus; atque intentionem suam in illud potius confert, eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias invenit. Cui cito respondeo, quia non intelligit: et si cur non intelligat quisquam quaesierit; respondebo, quia inimico, quia adverso animo legit; quia non ideo scrutatur ut sciat, sed quod nescit, scire se putat. Haec praesumptio tumidae arrogantiae oculum cordis vel claudit, ut omnino non videat; vel distorquet, ut perverse videat, et aliud pro alio probet aut improbet. Tu me, inquit, doce, quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac Domino nostro memoratum in Scriptura Moysi. Et hic cito respondeam, Totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. Sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero Domino adjuvante, servabo, quod superius dixi, ut ea ipsa quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. Quin etiam petis ne dixerim, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Quod quidem si dico, non ut imperitus, sed ut fidelis dico: non valere autem hoc ad convincendum Gentilem vel Judaeum, et ego fateor; sed adversus vos, qui quoquo modo nomine Christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praevalidum, tu quoque etsi diu tergiversatus, tamen coactus es confiteri dicens, Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor: sed puta nos cum Judaeo tractare, puta cum Gentili. Quibus verbis ostendisti, te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse convictum de Christo scripsisse Moysen; quia ipsum Christum hoc dixisse, in Evangelio scriptum est, cujus tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes: quia et cum id ex obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis, et cernens quanta ruina te obruat cum tibi dicitur, nullam esse scripturam cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si Evangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas; et timens ne amisso Christiani nominis pallio nuda vanitas vestra omnibus conspuenda et detestanda ramaneat, rursus te saucium colligere conaris, et dicis quod istis Evangelii verbis jam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est, errorem tuum atque fallaciam; et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen: quia hoc Christum dixisse in Evangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Cum Judaeo vero vel Gentili si mihi necesse fuerit disputare, jam supra ostendi quibus modis pro meis parvulis viribus me agere oportere existimem.
CAPUT XV. Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tanquam facile refellendum elegisti, ubi Deus loquitur ad Moysen, dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi (Deut. XVIII, 15, 18). Nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere voluisti, ullo modo ab hac fidei veritate deterrent. Comparans enim Christum atque Moysen, et cupiens demonstrare dissimiles, ut ob hoc non de Christo videatur intelligendum esse quod scriptum est, Suscitabo illis Prophetam similem tibi; opposuisti tibimet ex adverso multa contraria, quod ille homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum nos ex virgine, secundum vos vero nec ex virgine; ille offenso Deo occiditur in monte, hic Patri perplacens patitur propria voluntate. Quasi vero cum simile aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intelligatur: quia non ea tantum, quae unius ejusdemque naturae sunt, dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines, vel filii parentibus, vel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt, quod et in caeteris animalibus intueri facillimum est, vel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur, verum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut olivae oleaster, et far tritico. De rebus adhuc proximis et attingentibus loquor: nam quid tam longe distans a Filio Dei, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 3), quam pecus et lapis? et tamen in Evangelio legitur, Ecce Agnus Dei (Ibid., 29); et in Apostolo, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4): quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo modo ille susciperet. Quid ergo mirum si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est ovi, quam in ejus praenuntiationem per ipsum Moysen praecepit Deus manducari a populo suo, ejusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi, et Pascha appellari (Exod. XII), quod nunc in Christo esse completum nemo dissimulare permittitur? Quapropter de Scripturis agnosco dissimilem, de Scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem unde similem; sed alia causa illud, alia illud; dum tamen utrumque demonstrem. Dissimilis homini Christus, quia Deus; scriptum est enim de illo, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): et similis homini Christus, quia homo; quia de illo itidem scriptum est, Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus: et similis peccatori Christus, quia Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex virgine natus est: sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est, Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est: sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est.
CAPUT XVI. Nec ideo Moysi famulo Dei derogaveris, quia eum peccatorem fuisse, et offenso Deo suo in monte occisum esse dixisti (Deut. XXXIV, 5). Noverat enim et ipse in Domino gloriari, ut ab eo salvus fieret: a quo et ille qui dicit, Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Arguitur enim Moyses voce divina, quod ejus fides ad aquam de petra eliciendam aliquantum titubaverit (Num. XX, 10-12): quod ei cum peccato Petri potest esse commune, qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitavit (Matth. XIV, 30, 31). Verum absit ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum, qui cum sancto Elia, sicut Evangelium loquitur, meruit clarificato in monte Domino assistere (Matth. XVII, 1-5). Nam, ut in veteribus legimus Libris, etiam post ipsum peccatum, quantum sit apud Deum meritum ejus apparet. Sed quid causae fuerit, ut de peccato ejus tali morte vindicando Deus loqueretur? Quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris; faciam sicut possum, Domino adjuvante, ut hoc etiam quod in Moysi morte reprehendisti, prophetiam fuisse de Christo recte intelligentibus doceam.
CAPUT XVII. Sicut enim mos est divinorum in Scripturis sanctis mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat; tunc Moyses populi Judaeorum sub Lege positi personam gerebat, eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Sicut ergo Moyses petram virga percutiens de Dei virtute dubitavit; ita ille populus, qui sub Lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum Virtutem Dei esse non credidit. Sed sicut percussa petra manavit aqua sitientibus; sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem Apostoli, cum inde loqueretur, dicentis, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. Quia sicut Apostolus ait, Petra erat Christus; ita ipse Dominus, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14): se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem. Prudentia carnis vivit, cum tanquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur: Christus enim crucifixus Judaeis scandalum est, Gentibus autem stultitia. Et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur: ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis, Christus Dei Virtus et Dei Sapientia est (I Cor. I, 23, 24). Ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua vivo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. Nonne ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit, cum Domino passionem suam praenuntianti ait: Absit, Domine, non fiet istud; propitius esto tibi? Neque enim pepercit huic peccato Dominus, cum ei retulerit: Redi retro, satanas, scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia, nisi in Christi glorificatione, tanquam in montis altitudine? Nam utique vivebat, cum eum timide negaret: et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. Haec vivebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans vastabat christianam fidem (Act. VIII, 3): et ubi nisi in illo monte mortua erat, cum jam Paulus diceret, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20).
CAPUT XVIII. Quid habes igitur, haeretica vanitas, unde te putes posse convincere, non de Christo esse praedictum, Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi; quando ne hinc quidem potes, quod dissimilem ostendis? Aliis enim causis et nos similem ostendimus. An quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit? Nisi forte aliud est propheta, quam homo ultra humanas conjecturas futura praenuntians? Unde et ipse de se ipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). Sed de te videro, qui te convictum paulo ante confessus es, cum dixisti, quod te ad credendum Evangelio professio tua fecit obnoxium: Judaeus ipse procedat in medium, qui cervicem a jugo Christi male liberam tollit, et ideo sibi adhuc fas putat dicere, Mentitus est Christus vester; nihil de illo scripsit Moyses.
CAPUT XIX. Dicat mihi quem prophetam promiserit Deus, cum ait Moysi, Suscitabo illis Prophetam de fratribus eorum, sicut te, vel, similem tibi? Multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quemdam intelligi voluit. Hic ei, credo, facillime occurret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum, in terram promissionis induxit. Quem cogitans, me adhuc fortasse ridebit quaerentem de quo dictum sit, Suscitabo illis Prophetam similem tibi; cum legam quis in eodem munere populi illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. Qui cum me velut imperitum riserit (talis enim et a Fausto describitur), non desinam hominem adhuc etiam compellare, et a securo risu ad curam respondendi revocare, quaerendo atque flagitando, cur eidem ipsi futuro suo successori, in cujus comparatione improbatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis; ne videlicet Lex per Moysen non ad salvandum, sed ad convincendum peccatorem data, in regnum coelorum introducere putaretur (Joan. I, 17), sed gratia et veritas per Jesum Christum facta: quaeram ergo a Judaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutaverit. Vocabatur enim Ause, et appellavit eum Jesum (Num. XIII, 9, et XIV, 6). Cur denique tunc appellaverit, quando ex convalle Pharan praemisit ad eamdem terram, quo erat populus ipso duce venturus? Dixit enim verus ipse Jesus: Et si iero, et praeparavero vobis locum; iterum veniam, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3). Quaeram etiam, utrum non huic figurae attestetur propheta dicens, Deus ab Africo veniet, et sanctus de Pharan (Habac. III, 3): tanquam diceret, Ejus nominis veniet Deus sanctus, cujus nominis erat ille qui venit ab Africo de Pharan, id est, Jesus. Huc accedit quod idem ipsum Dei Verbum intelligitur loqui, ubi promittit eumdem ipsius Moyseos successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans; sicut etiam homines aliquid nuntiantes in Scriptura divina solent appellari: et ita dicit, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, et inducat te in terram quam juravi tibi. Attende tibi, et obaudi eum, ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi, nomen enim meum est in eo (Exod. XXIII, 20, 21). Quid est hoc? Perscrutetur Scripturas illas non jam Manichaeus, sed ipse etiam Judaeus, et videat utrum de aliquo Angelo Deus dixerit, Nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. Deinde quaerat in hominibus quis Moysi successor introduxerit populum; et inveniet Jesum: non hoc ab initio vitae suae, sed nomine mutato appellatum. Qui ergo dixit, Nomen meum est in illo Jesu, ipse est verus Jesus, rector et ductor populi in haereditatem vitae aeternae, secundum Testamentum Novum, cujus figura erat Testamentum Vetus. Ita quantum attinet ad propheticum apparatum, nec geri, nec dici aliquid posset insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.
CAPUT XX. Superest ut Judaeus ille, si vult et in abscondito Judaeus esse non littera, sed spiritu (Rom. II, 29); si vult reputari verus Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47), recordetur in figura illum mortuum Jesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in veritate vivum Jesum, quo duce intret in terram viventium. Talis enim jam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Jesu qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus, audiet jam ipsum cujus nomen ille habebat, verius introducentem et dicentem, Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Hic jam etiam ille Gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus de quibus suscitat Deus filios Abrahae (Id. III, 9), nonne miraretur in Libris antiquis ejusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Jesus, tam evidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen ejus exprimeretur: simulque ibi adverteret, non quemlibet hominem praedictum fuisse Jesum, sed utique Deum, cum in homine illo qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus, mutato nomine Jesus appellatus est, suum nomen inesse Deus diceret, eumque angelum nominaret; eo ipso quod mutato nomine mittebatur, magnum aliquid divinumque nuntiantem? Nuntium quippe graece Angelum dici, quis illa lingua vel tenuiter tinctus ignoret? Quamobrem quilibet Gentilis, si perversus et pervicax esse nollet, non ideo Libros illos contemneret, quia essent Hebraei, cujus gentis lege non teneretur: sed cujuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inveniret, quae suis jam temporibus impleta cognosceret: ipsumque Christum Jesum non propterea sperneret, quia Hebraicis litteris praenuntiatum videret; sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur, per tot volumina saeculorum, partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum ingenti admiratione et devota religione sectandum venerandumque censeret. Ita illi ex rerum Christianarum jam praesentatis effectibus, Librorum prophetia vera probaretur: ex Librorum vero prophetia Christus colendus agnosceretur. Vana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per universum orbem terrarum eorumdem Librorum recitatione concurritur.
CAPUT XXI. Unde mirabiliter istorum est ridenda vecordia, qui tanquam impossibile a nobis quaerunt, quomodo per Judaeorum Libros fidem Christianam velit discere homo Gentilis, cum tanta devotione et tanta celebritate omnes gentes istorum Librorum fieri discipulas cernat: eo ipso nimirum fortius atque firmius, quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur; in quibus ideo Gentes quae credunt, nihil de illo ad tempus possunt putare confictum, quia in eis Libris inveniunt Christum, quibus a tot saeculis serviunt, qui crucifixerunt Christum, et quos in tanto apice auctoritatis habent qui quotidie blasphemant Christum. Si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur: nunc vero id exponit qui praedicat, quod recitat qui blasphemat. Ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas impiorum a summo Deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio injuste vivunt, illius judicio juste disponantur. Ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi, indigna passuri, morituri, resurrecturi, ascensuri, per omnes gentes Evangelium vitae aeternae disseminaturi, illi finxisse crederentur, qui eum populis annuntiarent; magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Judaeorum, ut iidem ipsi qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. Nec inde auctoritas illis Libris minuitur, quod a Judaeis non intelliguntur; imo et augetur: nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. Unde magis non intelligendo veritatem perhibent testimonium veritati: quia cum eos Libros non intelligunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos veraces ostendunt.
CAPUT XXII. Hinc est et illud, cujus ambiguitate Faustus fallitur: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Quae verba et aliter posse intelligi, potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intelligi, nec Faustus ausus est dicere, nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negaverit aut Christum esse vitam, aut a Judaeis visum esse pendentem, aut eos illi non credidisse. Cum vero et ipse dicat, Ego sum vita (Joan. XIV, 6); et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Judaeorum; non video cur dubitare debeamus, id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait, Ille enim de me scripsit (Id. V, 47). Proinde si quod scriptum est, Suscitabo eis Prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intelligi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte convictus est; quid opus est in hoc testimonio laborare? Aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam; sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse vitam, vel in conspectu Judaeorum non ei credentium non pependisse. Cum autem hoc ille non dixerit, nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est cur moremur hanc quoque de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo famuli ejus amplecti prophetiam. At enim inter caetera maledicta et hoc positum est. Num ideo non est prophetia, cum et caetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? Aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa quae in ea lectione vel praecedentia vel consequentia contexuntur, nihil pertinere videntur ad Christum? Quasi vero quidquam sit pejus inter maledicta, quae Judaeis pro merito superbae impietatis acciderunt, quam videre vitam suam, id est, Filium Dei pendentem, et non credere vitae suae. Maledicta enim, cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. Nam illa quae de malo voto sunt, prohibentur, cum dicitur, Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum, sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera sua (II Tim. IV, 14). Nam illud tanquam stomachatus et indignatus etiam male optasse videtur Apostolus, Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12)! Quod utique si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelliges. Sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Quod in his quoque verbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. Sic enim sonuit fortasse Judaeis, quod dictum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; ut inter minas vel dolos hostium suorum vitam suam videntes ex incerto pendere, victuros se esse non crederent. Sed filius Evangelii cum audit, Ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae videt quid Prophetae porcis projiciant, quid hominibus innuant: statimque illi occurrit vita hominum Christus pendens, eique non credentes Judaei, ob hoc ipsum quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret, inter caetera maledicta quae in illa lectione ad aliquid de Christo intelligendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae. Neque enim fieri non posset ut inter diversa maledicta quae impio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. Sed ego, et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait, Ille enim et de me scripsit; ut et alia quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur: sed ait, De me enim ille scripsit; ut omnem scripturae illius intentionem non nisi ad intelligendam Christi gratiam perscrutando consuleremus; etiam caetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si velim, nimis longum erit.
CAPUT XXIII. Unde tantum abest ut hoc quod Faustus commemoravit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter caetera maledicta positum est; ut nec ipsa caetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur: quanto magis hoc? Quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens, id ore funderet; facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam cum audirem populo Judaeorum dictum, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, de Christo prophetatum negarem. Neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex verbis ejus intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens, ait expedire ut unus homo moreretur, ne periret tota gens. Ubi Evangelista subjecit, hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse (Joan. XI, 49-51). Sed Moyses non erat Caiphas: quare illud quod populo Hebraeo dixit, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; non solum de Christo dixit, quod etsi nesciens dixisset, de nullo alio dixisse deberet intelligi; verum etiam sciens dixit. Erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est, illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamvis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. Hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret: hoc autem vita impia, ut nesciens prophetaret. Quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses, a quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi vel nesciens prophetavit?
CAPUT XXIV. Nam de maledicto pendentis in ligno, jam quantum satis visum est, supra diximus. Interficiendum autem esse prophetam sive principem populi, qui filios Israel a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, non adversus Christum praecepisse Moysen, et ex his quae jam multa egimus, satis clarum est, et magis magisque consideranti dicta et facta Domini nostri Jesu Christi, magis magisque clarebit: quia nec a suo Deo voluit quemquam eorum Christus avertere. Deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat, ipse est certe Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, quem Dominus Jesus Christus eadem commendatione commemorat, ejusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait, De resurrectione autem mortuorum non legistis quid Deus locutus sit de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 31, 32, et Luc. XX, 37, 38): omnes enim illi vivunt. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convicti sunt Sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam isti negant. Item cum fidem Centurionis laudans diceret, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel; adjecit et ait, Dico autem vobis, quoniam multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 10-12). Si ergo, quod negare Faustus non potest, non commendavit Moyses populo Israel Deum, nisi Deum Abraham, et Isaac, et Jacob, eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione commendat; non est conatus illum populum avertere a Deo suo: sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret a Deo suo, in cujus regno Gentes vocatas ex toto orbe terrarum, recubituras dicit cum Abraham, et Isaac, et Jacob: non ob aliud, quam quod fidem, tenuissent Dei Abraham, et Isaac, et Jacob. Unde et Apostolus dicit, Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat. III, 8); ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. Non igitur Christus Israelitas a Deo suo volebat avertere, sed eos potius quod ab illo averterentur arguebat. Mandatorum autem aliquod eorum quae per Moysen data sunt, infregisse Dominum qui arbitratur, non mirum si hoc putat quod Judaei: sed ideo errat, quia in hoc erraverunt et Judaei. Ubi autem Faustus commemorat ipsum mandatum, quod Dominum infregisse vult credi, ibi opus est ut ostendamus quomodo fallatur, sicut jam supra, ubi oportebat, ostendimus. Nunc illud dico, quia si aliquod illorum mandatorum Dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Judaeos arguisset: quibus calumniantibus quod discipuli ejus illotis manibus manducarent, et ob hoc excederent, non mandatum Dei, sed traditiones seniorum, ait illis, Utquid et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis? Ipsumque Dei mandatum commemorat, quod per Moysen mandatum esse novimus. Secutus quippe ait, Deus enim dixit, Honora patrem et matrem; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. Vos autem dicitis, Quicumque dixerit patri vel matri, Munus quod est ex me, proderit, non honorabit patrem suum: et irritum fecistis verbum Dei propter vestram traditionem (Matth. XV, 3-6). Qua in re videte quam multa nos doceat, et Judaeos a Deo suo se non avertere; et ejus mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos a quibus infringerentur, arguere; et non nisi Deum per Moysen ista mandasse.
CAPUT XXV. Quamobrem quoniam nos credimus omnia quae scripsit Moyses, ad Christi commendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus, polliciti sumus in iis hoc ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda vel vituperanda delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse prophetam sive principem, qui eos a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem, quae in Ecclesia Christi discitur, pertinere. Videbat quippe ille spiritu prophetico et Deo sibi loquente, multos exsurrecturos haereticos diversorum errorum magistros adversum doctrinam Christi, qui non eum Christum praedicarent qui verus est Christus. Ille enim verus est, qui per prophetias, per eumdem Moysen caeterosque sanctos ejus gentis editas, praenuntiatus est. Quisquis itaque alium docere vellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. Quid autem nunc aliud agit lingua catholica, nisi ut spirituali gladio utriusque Testamenti acie bis acuto interficiantur omnes qui nos a Deo nostro volunt avertere, aliquodve infringere mandatorum? Inter quos praecipue cadit ipse Manichaeus, cum ejus error asserta Legis et Prophetarum veritate perimitur, volentis nos avertere a Deo nostro, Deo Abraham, et Isaac, et Jacob, quem Christus commendat; et volentis infringere mandata Legis, in quorum etiam figuris Christum prophetatum esse cognoscimus.
CAPUT XXVI. Jam vero illam complexionem utrum obtusissimam an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium: unde magis arbitror eum nebulam injicere voluisse minus attento lectori, quam non vidisse quod dicam: ait enim, Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Haec propositio vera est, sed consequens erat ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse, et alia dari non posse. Nihil autem horum fecit: quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint; et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. Non est ergo cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. Attende enim quid dicas: Quod si haec, inquis, minime de Christo scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Verum dicis. Proinde, quia et haec de Christo, vel propter Christum scripta docuimus, et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. Et haec quidem quae commemorasti, quamvis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. Quod autem subdidisti, Aut alia dabitis, aut nulla erunt; prius demonstrare debuisti, alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. Nunc vero tanquam libellus tuus surdos auditores vel caecos lectores esset habiturus, ut nullus adverteret quid praetermiseris, cucurristi dicere: Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod nusquam est; ita, si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum hoc falsum esse constiterit. O hominem se cogitantem dictorem, et alium non cogitantem contradictorem! Ubi est acumen tuum? An in mala causa non posses aliter? Sed mala causa te vana loqui coegit: malam vero habere causam nemo te cogit. Quid si enim alia dabimus? Certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. Et si erunt aliqua, potuit Christus hoc asseverare quod est. Ita, si Christus hoc asseverare potuit, capitulum illud evangelicum falsum esse non constat. Redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti, Aut alia dabitis, aut nulla erunt; et vide non te ostendisse nulla nos alia daturos. Vide etiam quam multa alia jam supra dederimus, et quid hinc conficiatur adverte; scilicet non esse falsum, quod in Evangelium Christum dixisse legimus, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Et Evangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata veritas, ut etiamsi nos propter tarditatem intelligentiae nostrae nulla inveniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere quae scripsit, quia non ait, Et de me scripsit; sed, De me ille scripsit; credere deberemus. Nunc autem etsi de isto Evangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, compertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis, omnis illa dubitatio tolleretur: et quia de capitulo Evangelii dubitandum non est, etiamsi illa comperta non essent, esse tamen credi oporteret.
CAPUT XXVII. Nam illud quod adjungis, dissimilem fuisse traditionem Christi atque Moyseos; et ideo non fuisse verisimile, ut si crederent Moysi, crederent et Christo; imo illud potius esse consequens, ut si alteri Judaei crederent, alteri necessario repugnarent; non utique diceres, si considerationis oculum paululum attolleres, orbemque terrarum sine contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se debitorem dicebat Apostolus (Rom. I, 14), et Moysi et Christo simul credentem. Si ergo non erat verisimile ut Judaei Moysi et Christo pariter crederent, multo minus verisimile est ut orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. Cum vero videamus omnes gentes utrique credere, et illius prophetiam cum Evangelio hujus convenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid impossibile gens una vocabatur, cum ei diceretur, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: potiusque est miranda et vehementius arguenda duritia Judaeorum, qui hoc non fecerunt, quod totum mundum fecisse conspicimus.
CAPUT XXVIII. Nam quidquid dicis de sabbato, et de circumcisione carnis, et de differentia ciborum, aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse Christianos; jam supra ostendimus quia, sicut dicit Apostolus, Haec omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6). Non ergo diversa doctrina est, sed diversum tempus. Aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari; et aliud est, quo haec jam oportet per manifestam veritatem redditamque adimpleri. Sed quid mirum si Judaei carnaliter intelligentes sabbatum, Christo, qui jam hoc spiritualiter insinuabat, repugnaverunt? Tu Apostolo responde, si potes, qui vacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur (Coloss. II, 16, 17). Sed si illi restiterunt Christo, non intelligentes verum sabbatum, vos ei nolite resistere, et intelligite veram innocentiam. Nam eo ipso loco, ubi praecipue destructor sabbati putatur Jesus, cum discipuli ejus per segetem transeuntes et esurientes vellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit, respondens Judaeis, Si sciretis quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes (Matth. XII, 7). Magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. A vobis autem quisquis vulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam vocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. An forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt Apostoli, ut inde membra Dei manducando purgarent, sicut vestra fabula est? Vos ergo crudeles, qui hoc non facitis. Sed videlicet novit Faustus destruere sabbatum, quia scit virtutem Dei semper atque infatigabiliter operari. Illi hoc dicant, qui intelligunt Deum sine temporali voluntate universa tempora facientem. Hoc ad vos multum est, qui Dei vestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam, et hostium repentino impetu perturbatam. An ex aeterno praevidens hoc futurum, nunquam habuit requiem, quia nunquam securus fuit, qui se cogitabat tam grave bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum?
CAPUT XXIX. Caeterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria voluntate, sicut ipse in ejus laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro ejus in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? Quid, nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? Propter hoc dixit Apostolus: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15). Quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intelligimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit: propterea scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus hujus corporis futuram resurrectionem, quae in ipso Domino jam praecessit, dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat exponit. Volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subjecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut jam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa ejus quae sequuntur verba consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53). Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate: hoc est circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri jussa est (Gen. XVII, 12), et octavo die, id est, dominico post sabbatum jam in veritate a Domino impleta. Unde dicitur, Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur: quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto ejus corpore, id est, Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur: haec est fides nostra. Et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4); haec est justificatio nostra. Mortuum quippe Christum et Pagani credunt: resurrexisse autem Christum, propria fides est Christianorum. Si enim confitearis, ait Apostolus, in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9). Quia ergo ex ista resurrectionis fide justificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, Quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Id. IV, 25). Et quia ista resurrectio, quae credita nos justificat, illa octava diei circumcisione figurata est; propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit Apostolus: Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei (Ibid., 11). Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses: de quo ipse dicit, De me enim ille scripsit. Quod autem dicit Dominus, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et aridam, facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis: non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos, dicens, Super Cathedram Moysi sedent Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 15, 2, 3). In quibus dominicis verbis utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cujus cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias (Rom. II, 25). Quia vero ille in non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae: propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Judaeis natus, sed sponte Judaeus factus.
CAPUT XXX. Quid autem dicere voluisti, sine respectu injuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet, jubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem? cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat; aut si discernit, suaviora eligat. An hoc ideo dicis, ut imperitis continentia tua velut ab ineunte aetate miranda videatur, quasi nescientis, vel jam obliti, quanto jucundius sapiat porcina, quam vervecina? Sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit, in animalium carnibus significans homines, vel incorporandos Christi corpori, quod est Ecclesia; vel respuendos; vos quoque inter immunda figuravit, qui propterea fidei catholicae non convenitis, quia nec ruminatis verbum sapientiae, et duo Testamenta, Vetus et Novum, non concorditer distinguentes tanquam geminam ungulam non habetis. Quis autem ferat te quoque Adimanti vestri fallaciam non puduisse sectari?
CAPUT XXXI. Dicis enim et tu, Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus removeret, saecularibus vero vulgo concederet omnia quae possent edi; atque asseveraret quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore impudenter procedunt, ea sola sunt quae polluant hominem. Haec verba tua sunt, tanto impudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. Primo quia secundum Christi sententiam, si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt; cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut non eos tanquam ab immundis carnibus esset necesse prohiberi? An saeculares homines non polluuntur his quae in os intrant, sed his quae ex ore exeunt? Ergo munitiores sunt adversus immunditiam quam sancti, si sanctos et ea quae intrant, et ea quae exeunt possunt inquinare. Vellem autem isti mihi dicerent, quid manducabat et bibebat Christus, qui in comparatione Joannis non manducantis neque bibentis, se dixit manducantem et bibentem? Cum enim argueret perversitatem hominum, utrobique calumnias inquirentium, Venit enim, inquit, Joannes non manducans neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax et vinarius, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 18, 19). Et Joannis quidem escam et potum novimus: non enim dictum est quod omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet (Luc. I, 15): bibebat ergo aquam. Cibus autem ejus non omnino nullus erat, sed locustae et mel silvestre (Matth. III, 4). Unde ergo dictus est non manducans neque bibens, nisi quia illo victu quo Judaei utebantur, ille non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in ejus comparatione manducans bibensque diceretur. An forte ideo quia pane et oleribus Dominus vescebatur, quibus Joannes non vescebatur? Mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit; et manducans dicitur, qui pane atque olere contentus est. Sed de cibis suspicamini quidquid vultis; certe bibens et vinarius non diceretur, nisi vinum biberet: cur ergo et hoc vos immundum putatis? Neque enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod immunda sint: nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis, contra Apostolum dicentem, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab iis prohibuisse, quae immunda ipsi putant. Ostendite, ubi ista a discipulis suis removerit, fallaces, improbi; verumtamen Dei vindicis providentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos unde convincamini. Nam vim patior ab animo meo, nisi totum ipsum Evangelii capitulum, quod iste adversum Moysen opponere voluit, inspiciendum inseruero: ut ibi videamus quam falsum sit, quod prior Adimantus, et modo Faustus dixit, Dominum Jesum a discipulis suis carnes vescendas removisse, easque vulgo saecularibus concessisse. Nempe cum respondisset calumniantibus quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur Evangelium: Et convocatis turbis, ait illis, Audite et intelligite. Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, communicat hominem. Tunc accedentes discipuli, dixerunt ad eum: Scis quod Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? Hic certe a discipulis compellatus, debuit eos, sicut isti volunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud quod supra dixit, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, turbis dixisse videretur. Sequatur ergo Evangelista, et dicat quid jam non turbis, sed discipulis responderit Dominus. At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caecum ducat, ambo in foveam cadunt. Hoc utique ideo, quia traditiones suas volentes statuere, mandata Dei non intelligebant. Sed nondum quaesierant discipuli a Magistro, quomodo ipsi quod turbis dixerat, accipere deberent. Ecce et hoc fit: nam contexit Evangelista, et dicit, Respondens autem Petrus, ait illi: Narra nobis parabolam istam. Hinc intelligimus Petrum putasse, non proprie, nec aperte Dominum locutum fuisse cum diceret, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore: sed, ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare voluisse. Videamus ergo utrum jam secretius discipulis interrogantibus hoc dicat, quod Manichaei volunt, immundas esse omnes carnes, nec eos aliquid earum debere contingere. Quid, quod exprobrat quod apertam suam locutionem nondum intellexerint, et proprie dictum parabolam putent? Sic enim sequitur: At ille dixit: Adhuc et vos insipientes estis, et non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in latrinam emittitur: quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, et illa communicant hominem? Nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae communicant hominem: non lotis autem manibus manducare, non communicat hominem (Matth. XV, 10-20).
CAPUT XXXII. Certe jam manifestata fallacia convicta discedit: certe jam clarum est, non aliud hac de re turbas, aliud secreto discipulos Dominum docuisse: certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum, non Testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam, hic revelatam; ibi prophetatam, hic praesentatam. Quomodo ergo nihil eorum Catholicos servare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus observent; non jam in figuris, sed in eis rebus quas illae figurae significando praenuntiarunt? Neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus Scripturam illam non observare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret: cum illi fuissent figurae sonorum, ille autem jam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. Ideo autem Judaei Christo non credebant, quia nec illa quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, observabant. Unde illis dicit: Decimatis mentham et cyminum, et relinquitis graviora Legis, misericordiam et judicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere (Matth. XXIII, 23, 24). Unde est et illud, quod traditionibus suis docebant quomodo infirmaretur praeceptum Dei, quo deferri honorem parentibus jusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut caetera non intelligerent: quia ea quae intelligebant, impie contemnebant.
CAPUT XXXIII. Videsne quam tibi non dicam, Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, Christianus non es? Ipse quippe videris quid de te sentias, qui te ut Gentilem vel Judaeum doceri de Christo expetis: ego tamen neque hoc defugi, et omnes tibi aditus erroris quantum potui clausi. Nec illud sivi patere praecipitium, qua vos caeci mittitis, dicentes falsa esse in Evangelio, sicubi vestra haeresis exitum non invenerit: ut vobis nihil remaneat, quo redire possitis, unde Christo credatis, ubi vobis haec vox pestilentiae non possit opponi. Quin etiam sic te doceri cupis, ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus, sed quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. Haec verba tua sunt. Bene quod sic te doceri exigis. Quam enim verebar ne hoc quoque in Evangelio falsum esse contenderes! Crede ergo cicatricibus Christi: quia si cicatrices illae verae erant, vera etiam illa vulnera fuerant; nec vera vulnera, nisi vera caro habere potuisset: hoc verum totum vestrum evertit errorem. Porro, si Christus falsas cicatrices dubitanti discipulo demonstravit, et ipsum fallacem dicis ita docentem, et te falli cupis ita discentem. Sed quia falli nemo est qui velit, fallere autem multi volunt, magis te velle intelligo quasi exemplo Christi fallaciter docere, quam exemplo Thomae fallaciter discere. Proinde, si credis quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis velit credere docentem, ac non potius cavere fallentem? At si ille discipulus veras cicatrices tetigit Christi, veram confiteri cogeris et carnem Christi. Ita Manichaeus non permanebis, si sic credas ut Thomas: infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas (Joan. XX, 27, 28).
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Cur Legem non accipitis et Prophetas, cum Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere (Matth. V, 17)? Quis hoc testatur dixisse Jesum? Matthaeus. Ubi dixisse? In monte. Quibus praesentibus? Petro, Andrea, Jacobo et Joanne, quatuor his tantum: caeteros enim necdum elegerat, nec ipsum Matthaeum. Ex his ergo quatuor unus, id est Joannes, Evangelium scripsit? Ita. Alicubi hoc ipse commemorat? Nusquam. Quomodo ergo quod Joannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo, postquam Jesus de monte descendit, secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Jesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus: ut interim permiserimus nobis injuriam fecisse Matthaeum, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine ejus: quod docet et ipsa lectionis ejusdem Matthaei obliqua narratio. Quid enim dicit? Et cum transiret Jesus, vidit hominem sedentem ad telonium, nomine Matthaeum, et vocavit eum: at ille confestim surgens, secutus est eum (Id. IX, 9). Et quis ergo de se ipso scribens, dicat, Vidit hominem, et vocavit eum, et secutus est eum; ac non potius dicat, Vidit me, et vocavit me, et secutus sum eum: nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub ejus nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet, verum foret; quia praesens non erat cum Jesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Jesu et Matthaei?
CAPUT II. Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecipit non putare quia venerit Legem solvere, magis intelligi detur quia solverit? Neque enim nihil eo tale faciente Judaei suspicari hoc possent. Sed, Nolite, inquit, putare quia veni solvere Legem. Agedum ergo, si ei et Judaei dixissent, Quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas, sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo, Nolite putare. Et quid hoc amplius, quidve manifestius fieri potuit in destructionem Legis ac Prophetarum? Aut si hoc adimplere est Legem, quid erit solvere? Quid, quod etiam Lex et Prophetae ne adimpletione quidem gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati, quorum auctor ac pater non minus cis adjici indignatur, quam detrahi, ut scribens in Deuteronomio dicat, Haec praecepta quae mando tibi hodie, Israel, observabis; et cave ne declines ab iisdem, neque in sinistram, neque in dexteram; nec addas quidquam eis, nec minuas: sed in iisdem perseverabis, ut benedicat te Deus tuus (Deut. V, 32, et XII, 32)? Quapropter, sive adimplendi causa Jesus Legi aliquid et Prophetis adjecit, in dexteram videtur lapsus; sive dempsit ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit Legis auctorem: idcircoque aut aliud aliquid significat istud, aut falsum est.
CAPUT III. AUGUSTINUS respondit: O mirabilem insaniam, de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo, et velle credi Manichaeo! Si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset, Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17); et propterea non est ei credendum: numquid Manichaeus interfuit, aut jam vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? Secundum ergo hanc fidei vestrae legem, nihil ei de Christo testificanti credere debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit, et longe post natus est; sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur, et contra Evangelium quod illorum auctoritate firmatum est. Habemus enim Apostoli vocem, qui in Spiritu sancto tales venturos esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Nam si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus ejus vera dicuntur, quia illi qui viderunt et audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt; cur ex ore Joannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit, et ipse non adfuit, si ex libro Joannis possumus vera loqui de Christo, non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? Hinc enim non solum Matthaei, verum etiam Lucae ac Marci Evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis egerat quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Joannes in Evangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui, cum diceretur, praesens erat? Quasi fieri non potuerit ut cum omnia quae a Domino audierat, scribere non posset, inter alia quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. Nonne Evangelium suum ita ipse conclusit, dicens, Et alia quidem multa fecit Jesus, quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scriberentur libros (Joan. XXI, 25)? Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de Lege et Prophetis vos delectat Joannis auctoritas, Joanni credite attestant: Legi et Prophetis. Ipse scripsit quod Isaias viderit Christi gloriam (Joan. XII, 41). In ejus habetis Evangelio, unde jam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Id. V, 46). Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.
CAPUT IV. At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de sua electione diceret, non ait, Vidit me, et dixit mihi, Sequere me; sed, Vidit Matthaeum, et dixit ei, Sequere me (Matth. IX, 9): quod nescio utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae. Sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit, nec audierit, solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam venerint, ita se contexere, tanquam de alio narrent, quod de se narrant. Magis ergo hunc arbitror non ut imperitum, sed ut imperitis nebulam obtendere voluisse, sperantem se plures esse capturum, qui ista non nossent. Et in historia quidem rerum saecularium talis narrationis reperiuntur exempla: sed non opus est ut ex alio genere litterarum vel nostros admoneam, vel istum refellam. Ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen, imo et affirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. Legat ergo in eisdem libris, quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit, Dixi, aut, Feci hoc vel illud; et non potius, Dixit Moyses (Exod. III, 3), et, Fecit Moyses (Id. VII, 6): aut, Vocavit me Dominus, vel, Dixit ad me Dominus; et non potius, Vocavit Dominus Moysen (Levit. I, 1), et, Dixit Dominus ad Moysen (Exod. IV, 19): et omnia caetera in eumdem modum. Ita ergo et Matthaeus de se tanquam de alio scripsit: quod et Joannes fecit; nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: Conversus Petrus vidit discipulum quem diligebat Jesus, qui et recumbebat in coena super pectus ejus, et dixerat Domino, Quis est qui te tradet? Numquid et hic dixit, Conversus Petrus vidit me? An forte propterea nec istum putant hoc Evangelium scripsisse? Sed paulo post dicit: Hic est discipulus qui testificatur de Jesu, et qui haec scripsit; et scimus quia verum est testimonium ejus (Joan. XXI, 20, 24), Numquid ait, Ego sum discipulus qui testificor de Jesu, et qui haec scripsi; et scimus quia verum est testimonium meum? Certe manifestum est hunc morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. Quam multa et ipse Dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? non dixit, Cum venero, putas, inveniam? Et, Venit Filius hominis manducans et bibens (Matth. XI, 19): non dixit, Veni. Et, Veniet hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Joan. V, 25): non dixit, Vocem meam: et multa hujusmodi. Unde jam puto sufficere quae dicta sunt, et ad studiosos commonendos, et ad calumniosos convincendos.
CAPUT V. Jam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait, non eum dicere potuisse, Nolite putare quia veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere: nisi aliquid tale jam fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemus Judaeis non intelligentibus videri potuisse Christum destructorem Legis et Prophetarum: sed hoc ipsum est cur ille verax et veritas non potuerit de alia Lege et de aliis Prophetis dicere, quod eos non solveret, nisi de iis quos illi eum solvere suspicabantur. Quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non transiet de Lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: quicumque autem fecerit, et sic docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Pharisaeos enim cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant Legem factis, et docebant verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Id. V, 17-20): id est, nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic docent, non intrabitis in regnum coelorum. Quam ergo Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere: quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes Pharisaei, et dicentes nec facientes, audiendi sunt, non imitandi.
CAPUT VI. Nec intelligit Faustus, aut forte se fingit non intelligere, quid sit implere Legem; cum hoc de verborum adjectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur Scripturae Dei, vel detrahatur (Deut. XII, 32): unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt ergo isti quomodo adimpleat Legem, qui sic vivit ut Lex praecepit. Plenitudo enim Legis charitas, sicut dicit Apostolus (Rom. XIII, 10). Istam charitatem Dominus et exhibere et donare dignatus est, mittendo fidelibus suis Spiritum sanctum. Unde item dicit idem apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Et ipse Dominus: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis. (Joan. XIII, 35). Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Id. I, 17). Ipsa Lex cum impleta est, gratia et veritas facta est. Gratia pertinet ad charitatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque per Christum, ideo non venit solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere: non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae scripta erant: quod ipsa ejus verba testantur. Non enim ait, Iota unum, aut unus apex non transiet a Lege, donec addantur quae desunt; sed, donec omnia fiant.
LIBER DECIMUS OCTAVUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere, non minus tibi contrarium scias esse, quam mihi. Uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem Legis ac Prophetarum venisse putavimus. Quod si tu verbo interim fateri non vis, attamen id operibus indicas. Inde enim est quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis: inde quod Novum Testamentum Jesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud, quam destructionem fatemur Veteris Testamenti? Quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmetipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis, et ad poenitudinem recurramus, obsequamurque Legi de integro ac Prophetis, atque eorum curemus, qualiacumque sint, observare mandata? Quod cum fecerimus, tunc denique vere crediderimus dixisse Jesum quia non venerit Legem solvere, sed adimplere. Nunc autem falsum est, quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.
CAPUT II. Sed esto, licuerit in praeteritum errasse. Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Placet circumcidi, id est, pudendis insignire pudenda, et Deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium, et Saturniacis manus insertare catenis? Placet ad ingluviem Judaeorum daemonis (neque enim Dei) nunc tauros, nunc arietes, nunc etiam hircos, ut non et homines dicam, cultris sternere: ac propter quod idola sumus exosi, id nunc exercere crudelius sub Prophetis ac Lege? Placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda, quaedam in immundis et contaminatis habere, ex quibus inquinatiorem porcinam Lex asserunt et Prophetae? Negabis profecto horum quidquam faciendum nobis volentibus perseverare esse quod sumus: quoniam quidem Christum dicentem audias, dupliciter filium gehennae fieri eum qui fuerit circumcisus (Matth. XXIII, 15). Sabbatum vero nec ipsum servasse videas, nec usquam mandasse servandum. De cibis item ipsum asseverantem audias, nullo eorum inquinari hominem, quae in os ingrediuntur, sed ea potius quae de ore procedunt polluere (Matth. XV, 11). De sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem, Deum misericordiam velle, non sacrificium (Id. IX, 13, et XII, 7). Haec igitur si ita sunt, ubi illud erit, non eum venisse solvere Legem et Prophetas, sed adimplere? Quod si dixit, aut aliud significans dixit, aut, quod absit, mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Jesum quidem mentitum esse nullus dicat, duntaxat Christianus: ac per hoc aut aliter dictum est, aut omnino nec dictum.
CAPUT III. Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta: esse enim permulta zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus noctivagus quidam seminator insperserit (Id. XIII, 25). Idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo, quamvis reverendi nominis prae se ferat inscriptionem; quia probare mihi adhuc ex proposito licet, utrumne et hic interdiani satoris et boni sit, an nocturni illius et pessimi. Tu vero qui temere omnia credis, qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter verum falsumque judicare religio est, cuique bonum a contrario separare, non minus formidini est, quam infantibus maniae; quid facturus eris, cum te in capituli hujus angustiam necessitas coget? Dico autem, cum te Judaeus, seu quis alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita Legis et Prophetarum praecepta non serves, cum Christus eadem non se venisse solvere dicat, sed adimplere? Nempe cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum.
CAPUT IV. AUGUSTINUS respondit: Jam toties explosa atque convicta quia repetis, nos quoque, quibus ea convicimus, repetere non pigebit. Ea Christiani ex Lege et Prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus ipsis per Christum revelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo quoque ipso quod haec ablata sunt, Lex et Prophetae implerentur. Ibi quippe et hoc scriptum est, daturum Deum Testamentum novum, Non quale dedi, inquit, patribus eorum (Jerem. XXXI, 32). Populus enim ille pro suo corde lapideo, multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura: sed tunc a non intelligentibus celebrabantur. Cum autem venerunt et patefacta sunt quae illis significabantur, non jam illa jubentur facienda, sed leguntur intelligenda. Unde ibi de hac etiam re futura dicitur, Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI, 19): id est, non cor sine sensu, sed cor cum sensu. Unde traxit Apostolus quod ait, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Quid enim aliud dixit, quam cor carneum? Quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur, non implerentur Lex et Prophetae; quia non fieret quod praedixerant: cum vero et hoc fit, inde potius intelliguntur adimpleri, unde vobis videntur non adimpleri.
CAPUT V. Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium, catenas Saturniacas appellas. Vana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere venisset in mentem, nisi quia vos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. Sicut autem nos eumdem diem dominicum dicimus, in eoque non istum solem, sed resurrectionem Domini veneramur; sic otium sabbatorum sine Saturni veneratione a patribus observatum est, cum sic illud observari oportebat: erat enim umbra futurorum, sicut Apostolus testis est (Coloss. II, 17). Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina Gentes imposuerunt. De quibus ait Apostolus, quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Quos in hac parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, caetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. Propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes, Martium vocaverunt. Et inde Aprilem a nullo dei sui nomine, sed a re ipsa, quasi Aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. Inde tertium mensem Maium, quod Maiam Mercurii matrem deam colant. Inde quartum Junium a Junone. Inde caeteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. Sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus divinos honores decreverant, appellati sunt, Julius et Augustus: nam septimus September, et caeteri, ut dixi, usque de Decembrem, numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. Porro Januarius a Jano appellatus est, Februarius a Februis sacris Lupercorum. Vultis ergo ut et vos dicamini in mense Martio Martem colere? Illo enim mense Bema vestrum cum magna festivitate celebratis. Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem; cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, divinis Scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni Gentes appellaverunt? Nempe jam videtis cum quanta impietate deliretis.
CAPUT VI. De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat, magis ea perverso populo congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata? Sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt; quia nostra mundatio, et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sed illarum figurarum veritas Christus est, cujus sangiune redempti et mundati sumus. Nam in figuris eloquiorum divinorum, et taurus dictus est propter virtutem crucis, cujus cornibus impios ventilavit; et aries, propter innocentiae principatum; et hircus, propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII, 3): et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraveris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. Quocirca sive circumcisio, sive sabbatum, sive differentia ciborum, sive immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae: quas Christus non solvere, sed adimplere venit, cum ea quae his praenuntiabantur, implevit. Attende cui contradicas: cum Apostolo, ex Apostolo dico, Omnia haec figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6).
CAPUT VII. Nam sicut te Manichaeus impiam docuit perversitatem, ut ex Evangelio, quod haeresim tuam non impedit, hoc accipias; quod autem impedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam provisionem, ut quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Unde Christiani catholici et vos inter zizania numerant, quia Dominus exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris; sed homines filios maligni, id est, imitatores diabolicae falsitatis (Matth. XIII, 39). Nec omnia temere credunt: et ideo Manichaeo caeterisque haereticis non utique credunt. Nec rationem ex hominibus damnant: sed quam vos dicitis esse rationem, errorem esse convincunt. Nec verum falsumque judicare impium putant: ideo vestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam verissimam judicant. Nec bonum a contrario separare formidant; sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intelligunt: non gentem nescio quam tenebrarum, adversum divina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae vere ampliorem formidinem intulit deo vestro, quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius impetu capta et vastata conspiciat, velum contra se posuisse. Proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi Legis et Prophetarum praecepta non servent: quia et ex gratia Christi habent legitimam charitatem Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40); et quaecumque ibi vel rebus gestis, vel sacramentorum celebrationibus, vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia impleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec illud evangelicum capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos nos negamus: quia ea ratione veritatis, quam pro meis viribus toties exposui, non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas. non venit solvere, sed adimplere.
LIBER DECIMUS NONUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Non veni solvere Legem et Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17). Ecce jam consentio dictum. Quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Jesus, utrumne compalpandi Judaeorum furoris causa, quia iidem sacrosancta sua ab eodem conculcari videntes indignarentur, eumque ac si impium ac malesanum, ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum: an ut nos qui ei credebamus ex Gentibus, institueret atque informaret, patienter ac morigere mandatorum subire jugum, quod cervicibus nostris Judaeorum Lex imponeret ac Prophetae. Sed hoc quidem nec teipsum putare credo, quod Jesus hoc verbum protulerit, ut nos Hebraeorum Legi addiceret ac Prophetis. Ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse quam dixi. Judaeos enim verbis semper atque operibus Christi vehementer insidiatos esse, nemo qui nesciat. Ex quibus cum iidem colligerent Legem ac Prophetas suos ab eodem solvi, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia venisset Legem solvere, sed adimplere. Nec hoc ipsum mentitus est, nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominavit Legem.
CAPUT II. Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat (Rom. VIII, 2). Aliud vero Gentium, quod naturale vocat: Gentes enim, inquit, naturaliter quae legis sunt faciunt; et ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Id. II. 14, 15). Tertium vero genus legis est veritas, quod perinde significans Apostolus dicit: Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Id. VIII, 2). Tribus ergo existentibus legibus, et Jesu asseverante nobis quia non venit solvere Legem, sed adimplere, non parva cura ac diligentia opus est, de qua earum dixerit intelligere. Item Prophetae, alii sunt Judaeorum, alii Gentium, alii veritatis. Sed de Judaeorum quidem nullus quaesiverit; notum est enim. De Gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus, dicit: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12). Ac per hoc dubitandum non est, et Gentes suos habere prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos, tam idem Paulus significat, quam etiam Jesus. Et Jesus quidem, ubi dicit: Ecce mitto ad vos sapientes et Prophetas, et ex ipsis inter ficietis in singulis locis (Matth. XXIII, 34). Paulus vero cum dicit: Ipse Dominus constituit primum apostolos, deinde prophetas (I Cor. XII, 28, et Ephes. IV, 11).
CAPUT III. Lege ergo tripartita, et tripartitis Prophetis; de quonam eorum Jesus dixerit, non satis liquet: est tamen conjicere ex consequentibus. Etenim si circumcisionem statim nominaret, et sabbata ac sacrificia et observationes Hebraicas, inque eas aliquid adimpletionis gratia protulisset; dubium non erat quin de Judaeorum Lege dixisset et Prophetis, quia eos non solvere venerit, sed adimplere. Ubi vero horum quidem nihil memorat, sola vero recenset antiquiora praecepta, id est, Non occides, Non moechaberis, Non pejerabis; Haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et caeteros eorum similos justos, quibus eadem illustres tradiderint Angeli temperandae in hominibus gratia feritatis: cui non videatur hoc eum de veritatis dixisse lege et ejus prophetis? Denique etiam adimpletio probatur ejus circa haec eadem quae promisit. Quid enim dicit? Audistis dictum esse antiquis, Non occides; ego autem dico vobis, ne irascamini quidem: adimpletio est. Audistis dictum esse, Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem: adimpletio est. Dictum est, Non pejerabis; ego autem dico vobis, ne juretis quidem: aeque adimpletio est. In his enim et priora roborat, et quod defuit, adjicit. Ubi vero Judaeorum quaedam visus est nominasse, illa quidem nec adimplevit, sed etiam penitus eradicavit praeceptione contrariorum. Quid enim sequitur? Audistis dictum esse, Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis, qui te percusserit in maxillam, proebe illi et alteram: hoc jam destructio est. Dictum est, inquit, Amabis amicum tuum, et oderis inimicum tuum; ego autem dico vobis, amate inimicos vestros, et pro persecutoribus vestris orate: aeque destructio est. Dictum est, Qui voluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico, quicumque uxorem suam dimiserit, excepta causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit. (Matth. V. 21-44). Haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta, idcircoque destructa: illa veterum justorum, et ob hoc adimpleta. Quod si et tibi ita intelligere placet, non ab re erit et illud dixisse Jesum, quia non venit solvere Legem, sed adimplere. Sin haec nostra tibi displicet expositio, aliam quaere: tantum ne Jesum mentitum dicere cogaris; aut te necesse sit Judaeum fieri: ne etiam nunc Legem solvere perseveres, quam ipse non solvit.
CAPUT IV. Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum objiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod Jesus dixerit, non se venisse solvere Legem; aliquantisper haesissem incertus quid ei responderem. Nec immerito: veniebat enim corpore atque animo simul Lege obsitus ac Prophetis. Nam hujusmodi, quos aio, et circumcisionem portant, et observant sabbatum, et porcina ac reliquis abstinent hujusmodi quae praecepit Lex, sub christiani quamvis nominis professione, decepti etiam ipsi, ut intelligi datur, hoc ipso capitulo quo et tu, quia Christus non ad solvendam Legem se venisse dixerit, sed ad implendam. Quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capituli hujus a me molestiam demolirer: tibi vero nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus, et impudentia potius lacessenti, ut facilius tentari me putem abs te, quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te videam credidisse. Nec enim quidquam eorum praeferens, quibus Lex et Prophetae non solvi videantur, sed adimpleri, me tanquam desidem objurgas ac praevaricatorem, ex hujus objectione capituli. An et tu jam de truncatorum inguinum obscoeno illo signaculo gloriaris, tanquam Judaeus aut Nazaraeus? An supercilium de observatione erigis sabbatorum? An de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? An denique de victimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Judaeorum te exsaturasse Deum exsultas? Quod si horum fecisti nihil, quid ita Christum non venisse Legem solvere, sed adimplere contendis?
CAPUT V. Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque, cum capitulum hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pene ieram in consilium Judaeus fieri. Nec immerito: etenim si Christus Legem non venit solvere, sed adimplere, adimpletio autem nunquam in vase inani dicitur, sed in semo, solus mihi videbatur Israelita posse Christianus fieri, qui refertus maxima ex parte Lege ac Prophetis, ad Christum veniret, replendus eo cujus adhuc videretur esse capacior; si tamen et ipse priora non solveret: alioquin nec circa eum adimpletio haec esset, sed exhaustio. At ego ex Gentibus veniens, incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale afferrem, quod in me de suis posset adjectionibus adimplere. Quaerens ergo quaenam esset prior illa mensura, invenio sabbata, peritomen, sacrificia, neomenias, baptismata, azymophagias, ciborum discretiones, potuum, vestimentorum, et alia, quae percurrere longum est. Arbitratus ergo sum hoc esse; nec aliud quidquam, quod se Christus non venisse solvere dixerit, sed adimplere. Nec immerito: quid enim Lex sine mandatis? Quid Prophetae sine praefatibus? Ad haec invenio etiam amarum illic indictum maledictum adversus eos, qui non permanserint in omnibus quae scripta sunt in libro Legis illius, ut faciant ea (Deut. XXVII, 26). Et illinc ergo maledictum metuens tanquam Dei, et hinc Christum tanquam ejus filium dicentem audiens quod non venerit eadem solvere, sed adimplere; vide si quid impedire jam poterat quin factus essem judaeus. Sed huic periculo me Manichaei veneranda fides eripuit.
CAPUT VI. Tu tamen quid fiduciae gerens, haec objicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus videatur esse contrarium. Si Christi non est Legem solvere et Prophetas, utique nec Christianorum. Cur ergo eadem vos solvitis? An sensim fatemini vos non esse Christianos? Quid Legi et Prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem Deum requievisse testantur (Gen. II, 2), vos omni opere profanatis, nec poenam mortis quam adversum violatores ejus statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam? Quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo Legi ac Prophetis omnibus honorato, et maxime Abrahae post opinatam suam fidem, sinus defenditis vestros: praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Judaeorum Deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus (Gen. XVII, 9-14)? Cur et sacrificiorum legitima, quae nec Moyses ac Prophetae sub Lege, nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, vos spernitis? Cur vero et ciborum indifferentia animas polluitis vestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non venit solvere, sed adimplere? Cur et azymorum anniversale jus, et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum servare Lex et Prophetae praecipiunt, vos impiatis? Cur denique neomenias, et baptismata, et scenopegiam, ac reliqua hujusmodi Legis atque Prophetarum sacramenta carnalia, parum devitatis irrumpere, si eadem Christus minime destruxit? Quare non immerito dixerim, quia si vultis ut ratio vobis contemptus istius constet, oportet aut vos negare Christi esse discipulos, aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. Quod cum fueritis confessi, tunc et illud consequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tanquam idem dixerit, non se venisse solvere Legem, sed adimplere; aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis, significasse.
CAPUT VII. AUGUSTINUS respondit: Quia jam consentis dixisse Christum, Non veni solvere Legem vel Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17); durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem venire; durum etiam tibi videatur venire adversus Apostolum, dicentem, Omnia haec figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6); item dicentem de Christo, Quia non fuit Etiam et Non, sed Etiam in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam (II Cor. I, 19, 20); id est, in illo exhibitae, in illo adimpletae sunt: et sine caligine videbis, et quam Legem adimplere venerit, et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera Prophetarum, quaerens qua exeas, et non inveniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam Novi Testamenti scriptura saepe testatur, quam Legem et quos Prophetas Christus non venerit solvere, sed adimplere. Ipsa est enim Lex, quae per Moysen data, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Ipsa est, inquam, Lex per Moysen data, de quo Christus ait, De me enim ille scripsit (Id. V, 46). Certe enim ipsa est Lex, quae subintravit ut abundaret delictum (Rom. V, 20): quod ad ejus reprehensionem, nihil intelligentes, in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia ipsa est de qua dicitur, Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 12, 13). Neque enim Lex jubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum; sed superbos multum sibi tribuentes, mandati sancti et justi et boni adjectio reos etiam praevaricationis effecerat: ut eo modo humiliati, discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut jam non essent Legi subditi per reatum, sed Legi sociati per justitiam. Idem quippe apostolus dicit: Quia priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae postea revelata est. Itaque Lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu: sed posteaquam venit fides, jam non sumus sub paedagogo (Galat. III, 23-25). Quia nos reatus Legis non obligat, jam per gratiam liberatos. Namque antequam spiritualem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, jubens quod non possemus implere. Unde idem dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor III, 6). Rursus ejusdem apostoli verba sunt: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Item ipsius verba sunt: Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4). Ecce quod est, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Quia lex enim superbos etiam praevaricationis reatu devinxit, augendo peccatum, cum jubet quod implere non possunt; ipsius Legis impletur justitia per gratiam spiritus, in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde; qui venit non Legem solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis, in hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in Lege scriptum est, Non concupisces (Exod. XX, 17); ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam, etiam hinc adimplens Legem; ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur, cujus capitis membra effecti sumus. Unde Joannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2).
CAPUT VIII. Prophetias autem sic adimplevit, cum in eo veritas facta est promissionum Dei. Hoc paulo ante ex Apostolo commemoravi, dicente, Quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam. Idem rursus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum (Rom. XV, 8). Quod ergo in Prophetis, sive aperte, sive per figuras, vel locutionum vel actionum promittebatur, in illo adimpletum est, qui non venit solvere Legem et Prophetas, sed adimplere. Hoc autem vos non intelligitis, quia si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis fierent, nihil significaretur, nisi nondum venisse, quae tum illis figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut nondum venit, aut si jam venit, superfluo vel fallaciter praenuntiatur. Quapropter, unde vobis videtur Christus non implesse Prophetas, quia non fiunt a Christianis quaedam quae per Prophetas, ab Hebraeis ut fierent, instituta sunt, inde potius probatur implesse. Usque adeo enim quidquid per hujusmodi figuras prophetabatur impletum est, ut jam per illas non prophetetur. Ad hoc pertinet etiam quod ipse Dominus ait, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16). Lex enim, quae praevaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem quae postea revelata est, gratia facta est per Jesum Christum, per quem superabundavit gratia: ac per hoc impleta est per gratiam liberantem, quae non implebatur per litteram jubentem. Item in ipsa Lege universa prophetia, quae non tantum verbis, sed etiam quarumdam actionum figuris, Salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Jesum Christum. Lex enim per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Ex cujus adventu jam regnum Dei coepit annuntiari: quia Lex et Prophetae usque ad Joannem; Lex ut reos faceret, qui desiderarent salutem; Prophetae, ut promitterent Salvatorem. Caeterum prophetas alios exstitisse jam in Ecclesia post ascensionem Christi, quis nesciat? De quibus Paulus dicit: Et quosdam constituit in Ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores (I Cor. XII, 28), et caetera. Non itaque de illis dictum est, Lex et Prophetae usque ad Joannem: sed de iis qui primum Christi adventum prophetaverunt; qui adventus impletus non utique adhuc posset prophetari.
CAPUT IX. Proinde, cum quaeris, cur jam non circumcidatur carne Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo ideo jam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem circumcisione prophetabatur, jam Christus implevit. Exspoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur, jam Christi resurrectione adimpleta est: quod est in nostra resurrectione futurum sacramento Baptismi commendatur. Nam neque penitus auferri debuit novae vitae sacramentum, quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum: et in melius tamen idem succedente Baptismo debuit commutari, quia jam factum est, quod nunquam factum erat, ut futurae vitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. Cum quaeris, sabbati otium cur non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura prophetabatur, jam Christus implevit. In illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29).
CAPUT X. Cum quaeris, quare Christianus non observet differentiam ciborum, quae in Lege praecipitur, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea id non observat Christianus, quia quod illis figuris prophetabatur, jam Christus implevit, non admittens ad corpus suum quod in sanctis suis ad vitam aeternam praedestinavit, quidquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. Cum quaeris, quare Christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia offerat Deo, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea magis haec Christianus jam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Cum quaeris, cur azyma sicut Judaei non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea magis hoc non observat Christianus, quia quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento, novam vitam demonstrans Christus implevit (I Cor. V, 7). Cum quaeris, cur de carne agni Christianus Pascha non celebret, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea Christianus jam sic Pascha non celebrat, quia id quod illa figura praenuntiabatur, agnus immaculatus sua passione Christus implevit. Cum quaeris, quam ob causam neomenias in Lege mandatas non celebret Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea jam Christianus istas non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, jam Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Cum quaeris, cur illa singularum quarumque immunditiarum baptismata, quae in Lege praecipiuntur, non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, inde potius haec non observare Christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Cum quaeris, quid causae est ut scenopegia non sit solemnitas Christianorum, si Lex a Christo adimpleta est, non soluta: respondeo, tabernaculum Dei fideles ejus esse, in quibus charitate sociatis et quodammodo compactis habitare dignatur; et ideo magis illud non observari a Christianis, quia jam Christus in Ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, implevit.
CAPUT XI. Et nunc quidem ista pro suscepto negotio, ne silentio praeterirentur, quanta potuimus brevitate perstrinximus. Caeterum membratim articulatimque discussa, libros magnos multosque fecerunt, nihil aliud in eis quam Christum prophetatum ostendentes: ita fit ut omnia quae ex illa Scriptura propterea putatis non observari a Christianis, quod ea Christus solverit, propterea potius reperiantur non observari a Christianis, quod ea Christus impleverit. Ipsa quippe talium figurarum observatio, praenuntiatio Christi fuit. Unde quid mirum est, quid absurdum, imo quid non congruum et consentaneum, si post ejus cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut ejus praenuntiaret adventum? Figurae igitur rerum, quae ad hoc observabantur, ut ipsa earum observatione venturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi adventum non impletae, quia illo veniente non observantur, ut nisi jam per adventum Christi implerentur, adhuc observarentur. In nullum autem nomen religionis, seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur: quorum sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.
CAPUT XII. Verumtamen, quia visibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam impiis, sicut habuisse sanctum Baptismum etiam magum Simonem legimus (Act. VIII, 13); fiunt tales, quales Apostolus ait, Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Virtus autem pietatis est finis praecepti, id est, charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5). Unde apostolus Petrus, cum de sacramento arcae, in qua Noe domus a diluvio liberata est, loqueretur, Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit. Et ne sibi sufficere putarent visibile sacramentum, per quod habebant formam pietatis, et per malos mores perdite vivendo virtutem ejus abnegarent, continuo subjecit, Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21).
CAPUT XIII. Proinde prima sacramenta, quae observabantur et celebrabantur ex Lege, praenuntiativa erant Christi venturi: quae cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt; et ideo ablata, quia impleta; non enim venit solvere Legem, sed adimplere: et alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tanquam justitia fidei revelata, et in libertatem vocatis filiis Dei jugo servitutis ablato (Galat. V, 1, 13), quod duro et carni dedito populo congruebat.
CAPUT XIV. Verumtamen si antiqui justi, qui sacramentis illis intelligebant venturam praenuntiari revelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita, munere tamen pietatis intellecta, etiam tunc ipsi vivebant; quia in hac vita nemo esse potest justus, nisi qui ex fide vivit (Rom. I, 17): si ergo antiqui justi pro illis praenuntiativis sacramentis et rerum nondum impletarum figuris, omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt, et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danielemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt (Dan. I, 8), quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus, quia escas, quibus nunc Christiani licite utuntur, attingere noluerunt (II Machab. VII), quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro Baptismo Christi, pro Eucharistia Christi, pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse Christianus, cum illa fuerint promissiones rerum complendarum, haec sint indicia completarum? Quod enim adhuc promittitur Ecclesiae, id est, corpori Christi, et in manifestatione praedicatur, et in ipso capite corporis Salvatore, id est, in ipso Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu (I Tim. II, 5), jam utique completum est. Quid enim promittitur, nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc jam completum est in illa carne, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant, eademque sperabant omnes justi et sancti etiam temporum illorum; et promissiva erant illa omnia sacramenta omnisque ritus ille sacrorum: nunc autem revelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub Lege custodiebatur (Galat. III, 23); et quod fidelibus promittitur in judicio, jam completum est in exemplo, per eum qui Legem et Prophetas non venit solvere, sed adimplere.
CAPUT XV. Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum Scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis justis fides passuri et resurrecturi Christi, quam vel revelationibus discebant, vel in Prophetis intelligebant; quantum nunc prodest fides passi et resuscitati: an ipsa effusio sanguinis Agni Dei, quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28), aliquid utilitatis et purgationis vel dederit vel addiderit, etiam iis qui hoc futurum credentes, antequam fieret ex hac vita emigraverant; et utrum mors ejus ad liberationem etiam mortuos visitaverit. Sed nunc istam quaestionem vel pertractando discutere, vel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire, et longum est, et huic operi non necessarium.
CAPUT XVI. Interim adversus calumniosam imperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent qui putant signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus praenuntiavit promissas, et quas ritus evangelicus annuntiavit impletas: aut qui censent, cum res eaedem sint, non eas aliis sacramentis annuntiari debuisse completas, quam iis quibus adhuc complendae praenuntiabantur. Si enim soni verborum quibus loquimur, pro tempore commutantur, eademque res aliter enuntiatur facienda, aliter facta, sicut ista ipsa duo verba quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum intervallis, nec iisdem vel totidem litteris syllabisve sonuerunt: quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis jam facta annuntiatur; quandoquidem ipsa verba, futurum et factum, passurus et passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter, nec similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est,je nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus, et fit, et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur, Deus, nisi dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt: virtus tamen quae per ista operatur, jugiter manet, et donum spirituale quod per ista insinuatur, aeternum est. Qui ergo dicit, Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, illa sacramenta Legis et Prophetarum in Christianorum congregationibus et celebrationibus permanerent; potest dicere, Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus: cum ideo magis haec non solverit, sed adimpleverit, quia jam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant; sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta quae a Christianis aguntur, jam personant. Qui ergo venit Legem et Prophetas non solvere, sed adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea per quae adhuc promittebatur implendum, quod jam constat impletum: tanquam si verba ista tolleret, nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura essent, recte dicebantur; et institueret dici, Natus est, passus est, resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis, recte dicuntur.
CAPUT XVII. Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum qui non venit Legem et Prophetas solvere, sed adimplere, jam impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt: quod primis Christianis, qui ex Judaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque monuerunt. Inde est quod Timotheum Judaea matre et Graeco patre natum, propter illos, ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus (Act. XVI, 1-3): atque ipse inter eos morem hujusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis jam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, ea tanquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat: ut jam de caetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, ex praeputio, ad illum angularem lapidem qui est Christus, convenirent (Ephes. II, 14, 20), ad nulla talia cogerentur. Si autem iis qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur: verum si in hujusmodi Legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tanquam a certa pernicie vetarentur. Unde est illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V. 2). Circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant, sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat quod sine his Legis operibus salvi esse non possent (Act. XV, 1). Nam cum Gentes ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis ejusmodi observationibus onerarentur; quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide; et non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tanquam Christus per illa mysteria venturus adhuc promitteretur: cum ergo sic venirent ad fidem, ut jam ex Gentibus venire oportebat, non intelligentes qui ex circumcisione venerant, cur sibi illa permissa essent, et cur Gentibus imponenda non essent; quibusdam carnalibus seditionibus coeperant Ecclesiam perturbare, quod Gentiles ad Dei populum accedentes, non solemniter proselyti fierent in carnis circumcisione, et caeteris hujuscemodi observationibus Legis: atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Judaeos inter quos versabantur. Contra hos apostolus Paulus multa scripsit: nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna objurgatione correxit (Galat. II, 14). Sed posteaquam in unum Apostoli congregati, etiam consilio suo censuerunt Gentes ad hujusmodi opera Legis non esse cogendas (Act. XV, 6-11); displicuit quibusdam ex circumcisione Christianis, non valentibus mente discernere, illos solos ab hujusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his jam imbutos invenerat; ut in eis jam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adimpletionem prophetiae jam tenuerat: ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur; si autem et Gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus Dei, antequam Christus veniret Legem Prophetasque adimplere, illa omnia quae hunc promittebant, observare jubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intelligebant; servus autem in eis, qui hoc non intelligebant. Posterior vero populus accedens ad fidem qua jam Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in iis quidem hominibus quos jam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat, nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur: in iis autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis vel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur; ut per eos jam inciperet apparere, illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta; quo veniente atque haec promissa adimplente, jam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum moderamenque Spiritus sancti per Apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intelligebant, in ea perversitate manserunt, ut et Gentes cogerent judaizare. Ii sunt quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui usque ad nostra tempora jam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in ipsa paucitate perdurant.
CAPUT XVIII. Quid habent ergo isti, unde Legi et Prophetis calumnientur, quod eos Christus solvere venerit potius quam adimplere, quia Christiani non observant quae ibi praecepta sunt; cum ea sola non observent per quae Christus promittebatur; et ideo non observent magis, quia eadem promissa jam Christus implevit, nec adhuc promittuntur quae jam impleta sunt; eorumque promissiva signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adimplentis jam talibus imbutos invenerat? Numquid enim non observant Christiani quod in illa Scriptura est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4): Non facies tibi idolum; et caetera hujusmodi? Numquid non observant Christiani quod ibi dicitur, Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum? Numquid ipsum sabbatum, quod ad intelligendam veram requiem pertinet, non observant Christiani? Numquid honorem parentibus Christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est? Numquid a fornicationibus, aut homicidiis, aut furtis, aut falsis testimoniis, aut a concupiscenda uxore proximi, aut a concupiscenda re proximi non se temperant Christiani; quae omnia in illa Lege conscripta sunt (Exod. XX, 4-17)? Haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum: haec implentur per adjuvantem gratiam, illa per redditam veritatem: utraque per Christum et illam semper gratiam donantem, nunc etiam revelantem; et hanc veritatem tunc promittentem, nunc exhibentem: quia Lex per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1, 17). Denique ista, quae in recte vivente conscientia conservantur, fide per dilectionem operante complentur (Galat. V, 6): illa vero quae in promittente significatione versata sunt, rebus redditis transierunt. Ita et ipsa non soluta, sed adimpleta sunt; quia ea non irrita, nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.
CAPUT XIX. Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam Dominus Jesus adimplevit, quae ab antiquis justis jam dicta erant ante Legem Moyseos, sicuti est, Non occides; quod non contrario redarguit, sed magis firmavit, cum et ab ira et a convicio revocavit (Exod. XX, 13, et Matth. V, 21, 22): quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis Hebraeorum, sicuti est, Oculum pro oculo, dentem pro dente; quod videtur potius abstulisse quam confirmasse, eum ait, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed et si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram (Exod. XXI, 24, et Matth. V, 38, 39), et caetera. Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant solvisse Christum, velut contraria referendo, et tunc pro tempore bene fuisse instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta.
CAPUT XX. Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui justi, Enoch et Seth (hos enim potissimum Faustus commemorat), et si qui alii, non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa, aut dixerint fratri, Fatue. Si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? Quod si et talia docuerunt, quaero quemadmodum vel eorum justitiam doctrinamque Christus adimpleverit, addendo, Ego autem dico vobis, si quis irascitur fratri suo; aut si quis dicit, Racha; aut si quis dicit, Fatue; reus erit vel judicii, vel consilii, vel gehennae ignis (Matth. V, 22): quandoquidem et illi eodem modo vivebant, eodem modo vivendum monebant? An ignorabant illi justi frenandam esse iracundiam, nec petulanti convicio fratrem lacessendum; aut noverant quidem, sed ab his se abstinere non poterant? Ergo rei erant gehennae: quomodo igitur justi? Profecto enim nec imperitam rerum ad suum officium pertinentium, nec intemperantem audes dicere eorum fuisse justitiam, in tantum ut eos faceret reos gehennae. Cur ergo illam legem, secundum quam vivebant antiqui justi, haec addendo Christus impleret, cum eorum quoque justitia sine istis esse non posset? An dicturus es quod praeceps iracundia, et lingua improba, ex quo venit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere; antea vero non erat iniquum vel corde vel ore ista committere? Sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis, invenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit; vel quod ante non licuerit, nunc licere. Non usque adeo desipis, ut hoc dicas: sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adimplere venerit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae non fuit; si dicere fratri, Fatue, cum apud antiquos justos non fuisset injustum, nunc ita injustum esse Christus voluit, ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. Proinde nondum invenisti cuinam legi haec aliquando defuerunt quibus nunc additis, eam Christus impleret.
CAPUT XXI. An forte lex non moechandi apud illos justos antiquos semiplena erat, donec a Domino adimpleretur, addente, ne quis ad concupiscendum videat mulierem? Sic enim commemorasti ipsam sententiam: « Audistis dictum esse, Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem. » Adimpletio est, inquis. Explica plane ipsa verba evangelica, noli tuis extenuare quod dictum est, et vide quid de illis antiquissimis justis senseris. Audistis, inquit, quia dictum est, Non moechaberis: ego autem dico vobis, si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Exod. XX, 14 et Matth. V, 27, 28). Itane vero illi justi, Seth vel Enoch, vel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis; et, aut non erat cor eorum templum Dei, aut moechabantur in templo Dei? Quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos jam tunc plena erat, modo veniens Christus implevit?
CAPUT XXII. De non jurando autem (Exod. XX, 7 et Matth. V, 33-37), quia et hic illorum legem a Christo adimpletam esse dixisti, non possum affirmare antiquos justos non jurasse: nam et Paulum apostolum jurasse invenimus (Rom. I, 9; Philipp. I, 8 et II Cor. I, 23). De vestro autem ore non tollitur crebra juratio, cum juretis per lumen, quod amatis cum muscis; neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), nostis aliqua ex parte cogitare: et per dominum vestrum Manichaeum, qui Manes lingua patria vocabatur; sed vos ut apud Graecos nomen insaniae vitaretis, velut declinato et prolongato nomine, quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. Sic enim mihi quidam vestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tanquam manna fundere videretur; quia Graece fundi χέειν dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius vobis somniaretis insaniam. Neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna; sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannichaeum, sed Manichaeum; ut nihil aliud vobis tam prolixis et vanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. Saepissime juratis et per Paracletum, non sane illum quem Christus discipulis promisit et misit (Joan. XIV, 16, 26; XVI, 7, et Act. II, 2-4): sed per eum ipsum, ut latine nomen ejus interpreter, insanifusorem. Cum ergo jurare nunquam desinatis, vellem scire quomodo intelligatis hanc quoque Legis partem, quam vultis antiquissimam intelligi, quod vobis Dominus adimpleverit, et magis propter jurationes Apostoli. Nam vestra quae auctoritas est, vel vobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? Unde puto jam clarere, quam sit aliter accipiendum quod ait Christus, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Non his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum, vel ad conversationem, non ad impletionem.
CAPUT XXIII. Quia enim non intelligebant homicidium, nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur; aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Unde et Joannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, XV). Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit Magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. Item quia pejerare grave peccatum est; non jurare autem, sicut verum jurare, nullum peccatum est; sed longius remotus est a falsum jurando, qui nec jurare consuevit, quam qui verum jurare proclivis est: maluit nos Dominus et non jurantes non recedere a vero, quam verum jurantes propinquare perjurio. Itaque et Apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, nunquam juravit, ne jurandi consuetudine aliquando vel nescius in perjurium laberetur. In scriptis autem, ubi est consideratio major atque propensior, pluribus locis jurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum jurando peccari, sed potius intelligeret, humanae fragilitatis corda non jurando tutius a perjurio conservari. Quibus perspectis, invenimus nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae velut proprie vult ad Moysen pertinere.
CAPUT XXIV. Nam et hic quaero ab istis, cur proprium velint esse Legis Moysi, quod dictum estantiquis, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum (Levit. XIX, 18). An et apostolus Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles (Rom. I, 30)? Et utique in hac admonitione ipse Dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur Deum. Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quaerendum itaque est quomodo intelligatur, exemplo Dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, diligendos inimicos. Sic apparebit Dominum male intelligentibus id quod dictum est, Oderis inimicum tuum, inferre voluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. Utrumque autem quomodo servandum sit, longum est disputare. Sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum: aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni; cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. Ea quippe regula et hoc solvitur, doceturque non esse contrarium, quod in antiqua Scriptura dictum est, Oderis inimicum tuum; et in Evangelio, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 43-45): quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est; ut illud quod in eo recte odimus, arguamus, id est, vitium, quo possit illud quod in eo recte diligimus, id est, humana natura ipsa emendato vitio liberari. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, id est, socialem rationaleqmeu creaturam: nisi quod nos non eum per naturam vel suam vel alienam, sed per propriam voluntatem malum esse convincimus. Illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos Deus totus timuit, antequam in parte vinceretur; et in parte ab ea sic victus est, ut nec totus liberaretur. Audito igitur, et non intellecto, quod antiquis dictum est, Oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi vitium: hos corrigit Dominus, dicendo, Diligite inimicos vestros; ut, qui jam dixerat, Non veni Legem solvere, sed adimplere, ideoque de odio inimici quod scriptum est in Lege non solveret, praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quonam modo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam. Sed hoc ad perversas eorum mentes intelligere multum est. Urgendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem, vel potius amentiam, defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum; ideoque ad ejus exemplum non habent quemadmodum hortentur ut suum quisque diligat inimicum. Potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt, quam deo suo. Illa quippe, sicut delirant, vicinam sibi lucem atque contiguam concupivit eaque frui voluit, atque ut frueretur invadere cogitavit. Neque ista culpa est, cum verum et beatificum bonum appetitur. Unde et Dominus dicit: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim fecerint, diripient illud (Matth. XI, 12). Ecce gens tenebrarum secundum eorum vanitatem, vim facere ac diripere voluit bonum quod amaverat, ejus claritate et specie delectata: nec eam vicissim Deus dilexit, sed odio detestans frui se volentem, funditus eradicare molitus est. Si ergo mali amant bonum quo fruantur, boni autem oderunt malum ne polluantur; respondete, Manichaei, quinam eorum impleant quod Dominus ait, Diligite inimicos vestros. Ecce si has singulas repugnantesque sententias esse vultis, deus vester fecit quod scriptum est in lege Moysi, Oderis inimicum tuum; et gens tenebrarum, quod scriptum est in Evangelio, Diligite inimicos vestros. Quanquam nec fingendo invenire potuistis, pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas, et blattas lucifugas: utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. Unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc aversando sua potius origne delectantur? An mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis, quam blattae in obscuris cubiculis?
CAPUT XXV. Jam vero illud quod antiquis dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus, Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis percusserit te in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram (Exod. XXI, 24, et Matth. V, 39), et caetera? Quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum, saevientiumque immoderatos animos refrenandos, ita praeceptum est. Quis enim tantumdem facile contentus est reponere vindictae, quantum accepit injuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus, non aut judicia eoncitat in damnationem ejus qui percusserit; aut, si ipse repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae, ac per hoc injustae ultioni, lex justum modum figens, poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit injuriam, tale supplicium pendat. Proinde, Oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur, impositus. Est enim quaedam justa vindicta, justeque debetur ei qui fuerit passus injuriam: unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo jure largimur. Unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur (Matth. VI, 12). Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur: sed sicut in jurando, etiam qui verum jurat, propinquat perjurio, unde longe abest qui omnino non jurat; et quamvis non peccet qui verum jurat, remotior tamen a peccato est qui non jurat; unde admonitio non jurandi, conservatio est a peccato perjurii: ita cum peccet qui per immoderationem injuste vult vindicari, non peccet autem qui modum adhibens juste vult vindicari; remotior est a peccato injustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutior longe est a peccato injusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere, Dictum est antiquis, Non injuste vindicabis; ego autem dico, ne vindicetis quidem; adimpletio est: sicut de jurando Faustus ait, Dictum est, « Non pejerabis; ego autem dico, ne juretis quidem; » aeque adimpletio est. Poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adjecta verba, quod Legi defuit, a Christo additum videretur; ac non potius id quod Lex volebat efficere, ne injuste se quisquam vindicando peccaret, conservari tutius si omnino se non vindicaret; sicut id quod volebat efficere, ne quisquam pejerando peccaret, conservari tutius si non juraret. Nam si contrarium est, Oculum pro oculo; et, Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram: cur non sit contrarium, Reddes Domino jusjurandum tuum; et, Noli jurare omnino (Exod. XX, 7, et Matth. V, 33-37)? Et tamen illam non destructionem, sed adimpletionem Faustus arbitratur: quod et hic debuit arbitrari. Nam si, Verum jura, adimpletur dicendo, Ne jures: cur non et, Juste vindica, adimpletur dicendo, Ne vindices? Sic et ego in utroque conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum juratur, vel injuste vindicatur: quanquam hoc de donanda omnino vindicta valeat etiam ad illud, ut dimittendo hujusmodi debita, etiam nobis dimitti mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo disceret non egredi debitum: ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam rapit, jam qui vellet, tranquillus attenderet quid ipse deberet, quod sibi relaxari a Domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum relaxaret.
CAPUT XXVI. Nam et illud de uxore non dimittenda quod Dominus praecepit; cum antiquis dictum sit, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii (Deut. XXIV, 1, et Matth. V, 31, 32); si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Exposuit enim Dominus quid Lex voluerit: cum passim dimittenti uxorem jusserit libellum repudii dare. Neque enim ait, Qui voluerit, dimittat uxorem suam; cui esset contrarium non dimittere: sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret: praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat, nisi Scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam, et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur sapientiam, verum etiam sectarentur. Ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes Legis interpretes et justos discidii dissuasores, Lex mittere voluit eum, quem jussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. Non enim ei poterat scribi libellus, nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate venientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concridamque concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odiu, ut exstingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam conjugio charitatem nulla prudentium persuasione revocaretur. Si enim non diligitur uxor, dimittenda est. Quia ergo dimittenda non est, diligenda est. Dilectio autem monendo atque suadendo componi, non invitum cogendo imponi potest. Hoc facere Scriba debebat justus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat: ad quem ut veniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem vir bonus prudensque non scriberet, nisi in animo nimis averso atque perverso consilium concordiae non valeret. Verumtamen a vobis ex vestri erroris sacrilega vanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis? Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod vobis odiosum est. Eo modo enim putatis partem dei vestri, gentis tenebrarum praelio devictam et subactam, etiam carneis compedibus colligari.
CAPUT XXVII. Sed ut potius quod nunc agitur explicem: si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adjunxit, Ego autem dico vobis, neque primorum hominum legem hoc verborum additamento adimplevit, neque illam quae per Moysen data est quasi contrariorum oppositione destruxit; sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit, ut quidquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius conservandum quod illa voluisset: vides quam sit aliter intelligendum, quod ait, non se venisse Legem solvere, sed adimplere; scilicet ut non quasi semiplena istis verbis integraretur, sed ut quod littera jubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur, opere factorum, non adjectione verborum. Fides enim, sicut Apostolus ait, per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Unde item dicit; Qui enim diligit alterum, Legem implevit (Rom. XIII, 8). Istam charitatem quia veniens Christus, per Spiritum sanctum quem promissum misit, in manifestatione donavit, qua sola charitate justitia Legis posset impleri, propterea dixit: Non veni solvere Legem, sed adimplere. Hoc est Novum Testamentum, quo huic dilectioni haereditas regni coelorum promittitur, quod in figuris Veteris Testamenti pro temporum distributione tegebatur. Unde idem dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34).
CAPUT XXVIII. Itaque vel omnia, vel pene omnia, quae monuit seu pracepit, ubi adjungebat, Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illi veteribus Libris. Ibi contra iram dictum est, Turbatus est prae ira oclus meus (Psal. VI, 8); et, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32). Ibi contra verbum durum, Plaga flagelli livorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa (Eccli. XXVIII, 21). Ibi contra moechiam cordis, Ne concupiscas uxorem proximi tui (Exod. XX, 17). Non enim iat, Ne adulteres; sed; Ne concupiscas. Unde Apostolus hoc ex Lege commemorat, dicens, Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Ibi de patientia non resistendi laudatur vir praebens percutientise maxillam et saturatus opprobriis (Thren. III, 30). Ibi de inimoco diligendo dicitur, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi (Prov. XXV, 21). Hinc enim hoc commemoravit Apostolus (Rom. XII, 20). Et illud in Psalmo, Cum iis qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7): et alia multa. Quod autem temperando a vindicta, et diligendo etiam malos, Deum imitemur, habes ibi de ipso Deo id agente copiosum locum: ibi namque scriptum est, Multum enim valere tibi soli superat semper, et virtuti brachii tui quis contra stabit? Quoniam tanquam momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum; et tanquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram: sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti: nec enim odio habens aliquid constituisses. Quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum no esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admonens, alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine (Sap. XI, 22; XII, 2). Ad hanc benignam patientiam Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, nos imitandam Christus hortatur: ut vindicare nostras injurias negligamus, et benefaciamus nis qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut Pater noster coelestis perfectus est (Matth. V, 44-48). Valere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cavendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis Libris veteribus scriptum est: Qui vindicari vult, inveniet vinidictam a Deo, et peccata illius confirmans confirmabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et nunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservatiram, et a Domino quaerit medelam carnis? In homoinem similem sibi non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur Dominum? et ipse dum caro sit, reservat iram, et repropitiationem petit a Domino? et quis exorabit pro peccatis illius (Eccli. XXVIII, 1-5)?
CAPUT XXIX. Jam vero de uxore non dimittenda, quid aliud, vel quid opportunius ex illis Libris commemorem, quam id unde Judaeis de hac re interrogantibus Dominus ipse respondit? Cum enim quaererent utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam facit eos, et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Ecce Judaei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Duem fecisse et conjunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnant, non jam Moyseos libro, sed Christi Evangelio resistentes. Porro autem si quod ipsi opinantur et praedicant, verum est, diabolum fecisse atque junxisse masculum et feminam: qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tanquam conjugia dirimentem per libellum repudii, et laudat Christum tanquam illud ejusmodi vinculum confirmantem ex praecepto Evangelii; cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudere debuerit separantem quod fecerat et conjunxerat diabolus, et Christum vituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Jam illud qumod aperit Magister bonus, cur ipse Moyses, ex cujus libro prolata est de prima conjunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione violanda castitas conjugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam cum illi respondissent, Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? ait illis, Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras (Matth. XIX, 4-8). Hoc est quod paulo ante exposuimus (Supra, cap. 26). Quanta enim duritia erat ,quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus justis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam conjugii charitatem? Ita Dominus, quid Lex et bonis praeciperet, et duris permitteret, ejusdem Legis testimonio declaravit; cum et non dimittendam uxorem ex eadem Scriptura commemorata conjunctione masculi et feminae monuit, divinamque auctoritatem ejusdem conjunctionis exposuit, et dandum libellum repudii propter duritiam vel domandi vel indomiti cordis ostendit.
CAPUT XXX. Quapropter, cum omnia illa excellentia praecetpa Domini, quae veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque Libris inveniantur; unde venit Dominus Legem non solvere. sed adimplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita veritate adimpletae atque suhblatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae Lex illa sancta et justa et bona est (Rom. VII, 12), non per vetustatem litterae jubentis, et delicta superborum reatu etiam praevaricationis augentis, sed per novitatem spiritus adjuvantis, et humilium confessionem salutis gratia liberantis, implerentur in nobis? Quia revera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec in illis Libris veteribus desunt; ita illic finis quo referantur occultus est: quamvis secundum eum viverent sancti, qui futuram ejus revelationem videbant, et pro temporum proprietate vel prophetice tegebant, vel prophetice tectum sapienter intelligebant.
CAPUT XXXI. Denique, quod non temere dixerim, nescio utrum quisquam in illis Libris invenit nomen regni coelorum, quod tam crebro nominat Dominus. Dicitur quidem ibi: Diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis (Sap. VI, 22). Et ipsa vita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret Dominus etiam malis Judaeis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est, Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini (Psal. CXVII, 17); et, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4); et, Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum: et paulo post, Illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur (Sap. III, 1-5): et in alio loco, Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini (Id. V, 16, 17)? Haec et alia multa, sive apertissima sive subobscura, inveniuntur illic testimonia vitae aeternae. Et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt Prophetae. Unde Pharisaei adversum Sadducaeos eam non credentes, acerrime confligebant: quod non solum in Actibus Apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de adventu veri Paracleti, quem promisit Dominus, convincantur, evidenter apparet (Act. XXIII, 6-9); verum etiam in Evangelio, ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singillatim nupserat, cum in ejus connubium alter alteri morienti succederet, cujusnam eorum in resurrectione uxor esset futura (Matth. XXII, 23-28). Proinde testimoniis vitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa Scriptura: sed hoc nomen, id est regnum coelorum, de nullo inde loco mihi occurrit; hoc enim proprie pertinet ad revelationem Novi Testamenti, quia ea corpora quae terrena fuerant, mutatione illa quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritualia (I Cor. XV, 42-44), ac per hoc coelestia, in quibus possideamus regnum coelorum. Quod ori ejus etiam nominandum servabatur, quem regem ad regendos, et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos universus ille apparatus veteris Instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, observationibus, festivitatibus, omnibusque eloquiorum praeconiis, et rebus gestis, et rerum figuris parturiebat esse venturum: qui plenus gratia et veritate (Joan. I, 14), et ad praecepta facienda adjuvando per gratiam, et ad promissa implenda curando per veritatem, venit Legem non solvere, sed adimplere.
LIBER VIGESIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis Pagani et Gentium schisma, non secta? Igitur non ab re fuerit et hoc ipsum quaerere, quo manifestius videre possimus, uter nostrum hoc nomine debeat appellari. Et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis referam, videar fortasse excusationis causa id fingere, aut divinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. Sed tu quidem utcumque volueris accipe: me tamen dixisse non poenitebit, vel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt, religionem nostram nihil cum Gentibus habere commune.
CAPUT II. Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii ejus, et Spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen: sed Patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat (I Tim. VI, 16): Filium vero in hac secunda ac visibili luce consistere; qui quoniam sit et ipse geminus, ut cum Apostolus novit, Christum dicens esse Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24); virtutem quidem ejus in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna: necnon et Spiritus sancti, qui est majestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diversorium; cujus ex viribus ac spirituali profusione, terram quoque concipientem, gignere patibilem Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. Quapropter et nobis circa universa, et vobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamvis eorum acerrime oderitis auctores. Haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaveris, audies; quamvis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod vel tu, vel quilibet alius rogatus, ubinam Deum suum credat habitare, respondere non dubitabit, In lumine: ex quo cultus hic meus omnium pene testimonio confirmatur.
CAPUT III. Sed nunc ad illud, quia nos non sectam, sed schisma Gentium nuncupasti. Schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio. Secta vero est longe alia opinantem quam caeteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu divinitatis instituisse culturam. Quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam Paganorum. De tuis postea videbimus. Pagani bona et mala, tetra et splendida, perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et divina unum habere principium dogmatizant. His ego valde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor Deum, contrariis vero Hylen: sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. Item Pagani, aris, delubris, simulacris, victimis, atque incenso Deum colendum putant. Ego ab his in hoc quoque multum diversus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile Dei templum puto: vivum vivae majestatis simulacrum Christum Filium ejus accipio: aram, mentem bonis artibus et disciplinis imbutam, honores quoque divinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono: quomodo ergo schisma sum Paganorum?
CAPUT IV. Hactenus enim et Judaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem Deum colam, quod sibi et Judaeus omnis audaciter assumit, cum non considerares rituum diversitatem, qua a me coleretur Omnipotens, et a Judaeis; si tamen Omnipotentem Judaei colunt. Sed interim de opinione tractamus, quae sic et Paganos de solis cultura fefellit, ut de Omnipotentis Judaeos. Sed nec vestrum quidem schisma si me dixeris, verum est, quamvis Christum venerer et colam: quia alio eum ritu colo et alia fide quam vos. Schisma vero aut nihil immutare debet ab eo unde factum est, aut non multum: ut puta vos, qui desciscentes a Gentibus, monarchiae opinionem primo vobiscum divulsistis, id est, ut omnia credatis ex Deo: sacrificia vero eorum vertistis in agapes, idola in martyres, quos votis similibus colitis: defunctorum umbras vino placatis et dapibus; solemnes Gentium dies cum ipsis celebratis, ut calendas, et solstitia: de vita certe mutastis nihil; estis sane schisma, a matrice sua diversum nihil habens nisi conventum. Necnon et priores vestri Judaei, segregati etiam ipsi a Gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa vero, et immolationes, et aras, et sacerdotia, atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt, ac multo superstitiosius quam Gentes. De opinione vero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a Paganis: quare constat vos atque Judaeos schismata esse Gentilitatis; cujus fidem tenentes et ritus, modice quamvis immutatos, de sola conventuum divisione putatis vos esse sectas. Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus. Ita quidem oppositi invicem nobis, ut est veritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. Vos vero nec erroris secta estis, nec veritatis: sed schisma tantum; nec ipsum veritatis saltem, sed erroris.
CAPUT V. AUGUSTINUS respondit: O imperita pestis, et vanitas versipellis! utquid tibi objicis, quod si quis tibi objicit, nescit cum quo agat? Neque enim vos Paganos dicimus, aut schisma Paganorum; sed habere cum eis quamdam similitudinem, eo quod multos colatis deos. Verum vos eis esse longe deteriores. quod illi ea colunt quae sunt, sed pro diis colenda non sunt: sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. Et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. Ipsa etiam daemonia, unde dicit Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20); utique sunt quibus illos immolare dicit, et quorum nos socios esse non vult. Jam vero coelum et terra, mare et aer, sol et luna, et caetera sidera, omnia haec manifesta oculis apparent, atque ipsis sensibus praesto sunt. Quae cum Pagani tanquam deos colunt, vel tanquam partes unius magni dei; nam universum mundum quidam eorum putant maximum deum: ea colunt quae sunt. Cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus quod nulla sint, sed quod colenda non sint: eisque colendum horum omnium conditorem Deum invisibilem suademus, cujus solius participatione beatus homo fieri potest; quod omnes velle nemo ambigit. Sed quia nonnulli eorum invisibilem et incorpoream creaturam colunt, quod est et anima mensque humana; tamen quia nec ejusmodi creaturae participatione fit homo beatus; ille non solum invisibilis, verum etiam incommutabilis Deus, id est, Deus verus colendus est: quia solus ille colendus est, quo solo fruens, beatus fit cultor ejus; et quo solo non fruens, omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. Vos autem cum ea colatis quae omnino non sunt, sed vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur, propinquiores essetis verae pietati ac religioni, si saltem Pagani essetis, vel in eorum genere qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen vera. Unde vos verius dixerim nec solem istum colere, ad cujus gyrum vestra oratio circumvolvitur.
CAPUT VI. Nam et de ipso tam falsa, et tam detestanda jactatis, ut si suas vindicaret injurias, jam flammis ejus vivi arderetis. Nam primo eum navim quamdam esse dicitis: ita non tantum, ut dicitur, toto coelo erratis, sed et natatis. Deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat, eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit; vos eum triangulum perhibetis, id est, per quamdam triangulam coeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut ad istum quidem solem dorsum cervicemque curvetis; non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. Quam profecto faber ille non faceret, si quemadmodum emuntur ligna, quibus navigiorum tabulae compinguntur, sic emerentur et verba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. Verum haec tolerabilius vel ridentur vel flentur in vobis: illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa navi puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi, et ad masculos feminae; ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tanquam de tetris sordidisque compedibus dei vestri membra solvantur. Et his obscoenissimis pannis vestris conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in secreto quodam lumine habitare; Filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam; Spiritum vero sanctum in aere!
CAPUT VII. In qua tripartita vestra, vel potius jam quadripartita fabula, de Patris quidem secreto lumine, quid vobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale videre consuestis? Hoc enim conspicuum et omni carni, non tantum hominum, verum etiam bestiarum et vermiculorum notissimum lumen intuentes, ex illo conceptam corde phantasiam in immensum soletis augere, et eam lucem dicere ubi Deus Pater habitat cum regnicolis suis. Quando enim discrevistis lucem qua cernimus, ab ea luce qua intelligimus, cum aliud nihil unquam putaveritis esse intelligere veritatem, nisi formas corporeas cogitare, sive finitas, sive ex aliquibus partibus infinitas; quae inania phantasmata esse nescitis? Proinde cum tantum intersit inter cogitationem qua cogito terram luminis vestram quae omnino nusquam est, et cogitationem qua cogito Alexandriam quam nunquam vidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam qua cogito Alexandriam incognitam, et eam qua cogito Carthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione qua certa et nota corpora cogito, longe incomparabiliter distat cogitatio qua intelligo justitiam, castitatem, fidem, veritatem, charitatem, bonitatem, et quidquid ejusmodi est: quae cogitatio dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia quae hoc non sunt, et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur: et tamen etiam hoc lumen, non est lumen illud quod Deus est; hoc enim creatura est, Creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum vult quod nolebat, et scit quod nesciebat, et reminiscitur quod oblitum erat, illud autem incommutabili voluntate, veritate, aeternitate persistit; et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et irrationalibus animantibus natura qua vivunt, vigor quo sentiunt, motus quo appetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura ut subsistant, numerus ut ornentur, pondus ut ordinentur. Itaque lumen illud Trinitas inseparabilis, unus Deus est, cujus vos nullo corpore adjuncto, per se ipsam incorpoream, spiritualem, incommutabilemque substantiam etiam locis dividitis. Nec saltem Trinitati loca tria datis, sed quatuor: Patri unum, id est, lumen inaccessibile, quod prorsus non intelligitis, Filio duo, solem scilicet atque lunam; Spiritui sancto rursus unum, id est, aeris hunc omnem ambitum. De Patris ergo inaccessibili lumine, quia veram fidem tenentibus non inde separatur Filius et Spiritus sanctus, hactenus, in praesentia dixerim.
CAPUT VIII. Vestrae autem vanitati quid placuit in sole ponere virtutem Filii, et in luna sapientiam? Cum enim in ipso Patre Filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia ejus ab ejus virtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna; cum per ejusmodi locos nisi corpora dividi separarique non possint? Quod si sciretis, nunquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. At in ea ipsa falsitate atque fallacia, quam incongrue, quam perverse sedem sapientiae minus lucere dicitis, quam sedem virtutis; cum ad virtutem pertinere videatur operari et efficere, ad sapientiam vero docere et ostendere: ac per hoc si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque invenissent ista figmenta verisimilitudinis nebulam, hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui nihil putant esse, nisi quod corporale cogitaverint; caloris enim violenta operatio est ad movendum, unde virtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor, ad demonstrandum, unde hanc sapientiae darent: cum vero lux longe in sole praecellat, quomodo ibi virtus, hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? O sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus, Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 24), Spiritus autem sanctus non ipse sit Christus; quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur Spiritus sanctus? Aerem quippe, quem sedem Spiritui sancto vestra fabula tribuit, totam mundi fabricam implere perhibetis. Unde sol et luna circuitus suos peragentes, semper cum illo sunt. A sole autem luna recedit, et ad solem rursus accedit: ita vobis auctoribus, vel potius deceptoribus, per dimidiam partem circuli recedit a virtute sapientia, et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit: et cum plena est, tum longe est a virtute sapientia; tunc enim tam longo intervallo a se disjuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol vergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente: ex quo fit, ut quoniam infirmantur omnia quae virtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. Si autem, quod veritas habet, et sapientia Dei semper tantumdem valet, et virtus Dei semper tantumdem sapit; cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus intervallisque separetis, cum et ipsas sedes ejusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum, et virtute ac sapientia ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter, nec valere sapienter? Itane vero, detestanda et anathemanda stultitia, Christus per solem lunamque distentus; hic virtute habitans, hic sapientia; nec hic perfectus et plenus, nec in sole sapiens, nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum, et masculis puellas? Haec legitis, haec creditis, haec docetis: ex hac fide doctrinaque vivitis; et miramini quia sic abominamini!
CAPUT IX. Verum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod vobis dementissime fingitis adoretis, quid de caeteris vestris fabulis dicam? Quis enim splenditenens suspendit mundum, et quis Atlas cum illo supportat? Haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt, et colitis ea. Hinc vos Paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis: eo vero in pejorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt quae sunt, sed dii non sunt; vos autem colitis ea quae nec dii, nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. Habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas fabulas norunt; et vel a poetis delectandi causa fictas esse asserunt, vel eas ad naturam rerum vel mores hominum interpretari conantur: sicut Vulcanum claudum, quia ignis terreni motus ejusmodi est; et Fortunam caecam, quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur; et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora, praeteritum quod in fuso jam netum atque involutum est, praesens quod inter digitos nentis trajicitur, futurum in lana, quae colo implicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum, tanquam per praesens ad praeteritum trajiciendum est; et Venerem Vulcani uxorem, quia ex calore voluptas naturaliter nascitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum volitantem ac sagittantem, quod irrationabilis et instabilis amor corda vulneret miserorum: et alia permulta in hunc modum. Quocirca hoc in eis irridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta, quamvis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. Ipsis quippe interpretationibus convincuntur, non se illum Deum colere, cujus solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam: nec solas virtutes ipsius creaturae, sicut Minervam, cujus fabulam quod de Jovis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit; sed etiam vitia, sicut de Cupidine diximus. Unde quidam eorum tragicus ait: Deum esse amorem, turpis et vitio favens Finxit libido. (Seneca in Hippolyto, act. 1, scen. 2, vers. 194, 195.) Nam et corporalium vitiorum simulacra Romani consecraverunt, sicut Palloris et Febris. Ut ergo omittam quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent affectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi vident, tanquam deos timeant; illae ipsae interpretationes, quibus haec muta, et surda, et caeca, et exanima defenduntur, dignius accusantur: verumtamen et ista quoque modo sunt, quamvis, ut jam dixi, ad salutem vel aliquam utilitatem nihil sint, et quae ex his interpretantur, in rebus inveniuntur. Vos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captivis corporibus gentis tenebrarum, aut potius de membris dei vestri victis atque subjectis, mundum fabricantem; et splenditenentem, reliquias eorumdem membrorum dei vestri habentem in manu, et caetera omnia capta, oppressa, inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abjiciat, atque ita fabula vestra velut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium pervenire non possit: et alia innumerabilia pariter inepta et insana, nec pingendo aut sculpendo, nec interpretando demonstratis: et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis; et insuper Christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tanquam temere credulis insultatis. Ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica, etsi mihi difficile non esset, certe nimis longum est; hoc dico: si ista vera sunt, Dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. Hoc autem credere, plenum est sacrilegae insaniae. Illa igitur omnia vana sunt, falsa sunt, nulla sunt. Proinde vos Paganis istis, qui vulgo noti sunt, et antiquitus fuerunt, et in reliquiis suis jam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea quae dii non sunt, vos autem omnino quae non sunt.
CAPUT X. Itaque, si propterea vos putatis tenere veritatem, quia et errori Paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a vobis, quam a Paganis forte distamus: dicatur et mortuus ideo sanus, quia jam nec aegrotus est; et ideo reprehendatur qui sanus est, quia vicinior est aegroto quam mortuo. Aut si plerique Pagani; non velut aegri, sed velut mortui deputandi sunt; laudetur in sepulcro cinis informis, quia jam nec formam cadaveris tenet; et membra viva culpentur, quia cadaveri sunt similiora, quam cineri. Sic et nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri Paganorum, quam cineri Manichaeorum. Quanquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum dividi soleant, ut quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inveniatur ubi ante non erat. Velut, verbi gratia, si quis omnem carnem dividat in volatilia, et ea quae volare non possunt; per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora, quam avibus; pariter enim volare non possunt. Rursus si quis per aliam differentiam dividat, ut dicat alia esse rationalia, alia irrationalia; jam quadrupedes avibus sunt similiores, quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. Hoc Faustus non cogitans, ait: Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae; ia est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus. Videlicet quoniam dixerat eo maxime distare Gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant, addentes principium gentis tenebrarum. In hac differentia, quod fatendum est, plerique Pagani nobiscum sentiunt: sed non vidit quia item si quis ita dividat, ut dicat eorum qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum Deum colendum, aliis multos; per hanc differentiam et Pagani a nobis remoti sunt, et isti cum Paganis deputantur, nos autem cum Judaeis. Potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putare. Hic forte dicatis quod vos multos deos vestros ex una substantia perhibetis: quasi Pagani multos suos non ex una asserant; quamvis diversa illis officia et opera et potestates attribuant: sicut etiam apud vos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum; alius desuper suspendit, alius subter portat; alius rotas ignium, ventorum, et aquarum in imo versat, alius in coelo circumiens radiis suis, etiam de cloacis membra dei vestri colligit. Et quis numeret omnia deorum vestrorum officia fabulosa, nulla veritate manifesta, nullis aenigmatibus figurata? Porro, si alius ita dividat omnes homines, ut alios esse dicat qui credunt Deum humana curare, alios qui id omnino non credunt: in hac parte et Pagani nobiscum sentiunt et Judaei, et vos et omnes haeretici, qui quoquo modo Christiani appellantur; in illa vero Epicurei reperiuntur, et si qui alii sunt qui ita senserunt. Parvane ista differentia est? Cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? An audebitis in hac differentia discedere a nobis, qui Deum praedicamus humana curare; et esse cum Epicureis, qui hoc negant? Hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. Sic per alias et alias differentias, nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde juncti, aliunde disjuncti, vicissim omnes nobiscum, et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum, nec nos cum aliquibus eorum. Quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.
CAPUT XI. Quid autem hinc dicam, quod ait, ex viribus sancti Spiritus ac spirituali profusione terram quoque concipientem, gignere patibilem Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno? O demens, ut interim non discutiam de hac re vestra vaniloquia, potestne terra de Spiritu sancto concipere patibilem Jesum, et Maria virgo non potuit? Compara, si nudes, virginalia viscera tanta castitate sanctificata, cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque gignuntur. Itane in illa femina exhorrescis, aut horrescere te fingis uterum pudicitiae dedicatum, et in hortis omnibus circum quasque urbes ex cloacinis aquis Jesum gigni non exhorrescis? Quis enim quamlibet coenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? Sic praedicatis nasci patibilem Jesum, quem credere natum esse de virgine clamatis indignum. Si carnem putatis immundam, cur vobis non videtur immundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis expurgat? An caro immunda est, et fimus qui carne egeritur mundus est? Non ergo attenditis, non videtis stercoribus laetari agros, quo fertilius fecundentur? Nempe ad id redit vestra dementia, ut de Spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus pinguefacta. An ut hoc defendatis, dicetis Spiritum sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia? Respondetur vobis: Cur non ergo et in utero virginali? Sed ut de conceptu jam taceam, partum ipsum deinde respicite. Concipientem de Spiritu sancto dicitis terram gignere patibilem Jesum, quem tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium vescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte purgandus cui fames vestra subvenerit. Itaque nos Christum Filium Dei, Verbum Dei, incontaminabiliter carne indutum, corde credimus, ore confitemur; quia illa substantia contaminari nec carne potest, quae nulla re potest: vos autem secundum vestram fabulam, adhuc in arbore pendentem Jesum jam contaminatum dicitis, antequam carnem ingrediatur cujusque vescentis: aut si non est contaminatus, quomodo vos eum manducando purgatis? Deinde cum omnes arbores crucem ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus ex ligno; cur non sicut illum verum Jesum, bonum opus faciens Joseph ille ab Arimathia de cruce deposuit, ut sepeliret (Joan. XIX, 38), ita et vos poma decerpitis, ut Jesum de ligni suspensione depositum vestro ventre sepeliatis? Aut unde pium est, Christum sepulcro condere, impium autem de ligno deponere? An, ut de vobis etiam concinat, quod de propheta ponit Apostolus, Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11; Rom. III, 13); ore aperto exspectatis quis inferat Christum, tanquam optimae sepulturae, faucibus vestris? Postremo, dicite nobis quot christos esse dicatis. Aliusne est quem de Spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno, sed etiam jacens in herba; et alius ille quem Judaei crucifixerunt sub Pontio Pilato; et tertius ille per solem lunamque distentus? An unus atque idem, ex quadam sui parte ligatus in arboribus, ex quadam vero liber, eidem ligatae captaeque subveniens? Quod si ita est, ille quem sub Pontio Pilato passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis, nondum dico quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit; sed quaero cui naves illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore fieri non possent. Secundum praesentiam quippe spiritualem nullo modo illa pati posset: secundum praesentiam vero corporalem simul et in sole, et in luna, et in cruce esse non posset. Proinde si corpus non habuit, non est crucifixus: si autem habuit, quaero unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse dicatis, quamvis substantiam divinam cogitare nisi corpoream nunquam valueritis. Unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum, quo absurdius et dementius dici nihil potest: aut in phantasmate potius quam in veritate visum fuisse crucifigi; qua rursus impietate quid pejus est? aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse etiam corpus divinae substantiae, quod tamen immortale non sit, sed possit ligno affigi et occidi; quod nihilominus plenum est dementiae: aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum, atque ita qui ejus corporis matrem Mariam virginem credere timetis, gentem daemonum non timetis. Postremo, cum secundum sententiam Fausti, quam quidem ex illa longissima fabula vestra decerptam, quanta potuit brevitate perstrinxit, de Spiritu sancto terra concipiens gignat patibilem Jesum, qui est vita et salus hominum, omni suspensus ex ligno; cur ille Salvator pendenti pendendo congruit, et nascenti nascendo non congruit? Si autem propterea Jesum dicitis esse in arboribus, et Jesum crucifixum sub Pontio Pilato, et Jesum per solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est; cur non et caetera millia numinum vestrorum hac appellatione concluditis? Cur enim non sit Jesus et ille splenditenens, et ille Atlas, et ille rex honoris, et ille spiritus potens, et ille primus homo, et quidquid aliud innumerabiliter per diversa nomina et diversa officia praedicatis?
CAPUT XII. Ipse denique Spiritus sanctus cur in tertia persona ponitur, cum sit inter innumerabiles? aut cur non sit etiam ipse Jesus? Et quid sibi jam vult in scriptis Fausti fallax textura verborum, ubi conatus velut congruere veris Christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii ejus, et Spiritus sancti, unum idemque sub triplici appellatione colimus numen? Cur enim sub triplici, ac non potius sub multiplici, non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt? Neque enim sicut in armis una res est sub triplici appellatione, ensis, mucro, gladius, sicut unam rem dicitis, et lunam, et navem minorem et luminatorem nocturnum, et si quid aliud vocabuli eidem rei tribuitis; ita potestis dicere eumdem primum hominem, quem spiritum potentem, et quem splenditenentem, et quem Atlantem maximum: sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. Aut quomodo unum numen, si diversa opera? Aut cur non totum simul unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus, et in persecutione Judaeorum Christus, et in sole ac luna Christus? Nempe vias omnes vestra phantasmata perdiderunt: nempe nihil aliud sunt, quam visa furentium.
CAPUT XIII. Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem nescio, cum Manichaeis vinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. In uva enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus et inclusus offenderit. Noster autem panis et calix, non quilibet (quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt), sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis: nisi quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni ejus munere, non solum spirituali, verum etiam corporali. Vobis autem per fabulam vestram in escis omnibus Christus ligatus apponitur, adhuc ligandus vestris visceribus, solvendusque ructatibus. Nam et cum manducatis, dei vestri defectione vos reficitis; et cum digeritis, illius refectione deficitis. Cum enim vos plenos reddit, resumptio vestra ipsum premit. Quod quidem misericordiae deputaretur, quando aliquid pro vobis patitur in vobis, nisi vos rursus inanes relinqueret, ut a vobis liberatus effugeret. Quomodo ergo comparas panem et calicem nostrum, et parem religionem dicis errorem longe a veritate discretum; pejus desipiens quam nonnulli, qui nos propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? Quod ideo commemorandum putavi, ut advertatis ex qua vanitate veniat etiam illud vestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. Sicut enim a Cerere et Libero Paganorum diis longe absumus, quamvis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo nobis pares esse volueritis, nostro ritu amplectamur; ita patres nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamvis pro tempore prophetiae sabbati vacationem observaverint.
CAPUT XIV. Sed cur non etiam propter Hylen, quae in nonnullis libris Paganorum frequentatur, parem vos cum Paganis religionem habere dixistis? Quinimo propter hoc imparem longeque dissimilem voluistis intelligi, quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus vester appellat. In quo quidem imperitia vestra magna deprehenditur: quia nec quid sit Hyle scitis, et hoc rei vocabulo, quam penitus ignoratis, etiam inflari velut docti affectatis. Hylen namque Graeci, cum de natura disserunt, materiem quamdam rerum definiunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem: quae quidem in corporum mutabilitate utcumque cognoscitur; nam per se ipsam nec sentiri nec intelligi potest. Verum in hoc errant quidam Gentilium, quod eam tanquam coaeternam Deo conjungunt; ut haec ab illo non sit, quamvis ab illo formetur: quod alienum esse a veritate, ipsa veritas docet. Ecce tamen quibus Paganis de hac ipsa Hyle invenimini esse consimiles, quod eam vos quoque suum habere principium, nec ex Deo esse perhibetis: et in hoc vos dispares esse dicebatis, nescientes quid dicatis. In illo vero, quod nulla est huic Hylae forma propria, nec nisi a Deo formari potest, nostrae illi veritati consentiunt: a vestra autem falsitate dissentiunt; qui nescientes quid sit Hyle, id est quid sit rerum materies, gentem tenebrarum eam dicitis, ubi non solum distinctas quinque generibus innumerabiles corporum formas, verum etiam mentem constituitis horum corporum formatricem; et, quod est imperitius, vel potius dementius, ipsam magis mentem dicitis Hylen, quam non formari, sed formare perhibetis. Nam si esset ibi mens quaedam formans, et elementa corporea quae formarentur, illa elementa dicenda essent Hyle, id est, materies quam formaret eadem mens, quam mentem principium mali esse vultis. Hoc si diceretis, non quidem multum erraretis in eo quod est Hyle, nisi quod ipsa quoque elementa, quamvis in alias formas formanda, tamen quia jam elementa essent, et speciebus propriis distinguerentur, Hyle non essent, quia illa est prorsus informis; verumtamen tolerabilis esset imperitia vestra, quia eam quae formaretur, non eam quae formaret, Hylen diceretis: sed tamen etiam sic eo teneremini vani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non esse posse, nisi a Patre et Filio et Spiritu sancto, principio mali tantum bonum tribueretis. Nunc vero cum et quid sit Hyle, et quid sit malum ignoretis, o si possem vobis persuadere, ut a seducendis imperitioribus vos compesceretis!
CAPUT XV. Jam vero quod etiam inde vos Paganis vultis esse meliores, quod illi aris, delubris, simulacris, victimis atque incenso Deum colendum putant, vos autem nihil horum facitis, quis non irrideat? Quasi vero non satius sit vel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere, et victimam offerre, quam id quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare? Verum tu, qui rationabile Dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis? Placetne tibi ut templum Deus habeat, cujus aliquam partem diabolus fabricaverit? An vos non estis, qui dicitis omnia membra vestra, totumque corpus a maligna mente, quam Hylen dicitis, fabricatum, ejusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei vestri? Quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum Dei templum, an Dei carcerem te dicere debuisti? Nisi forte animam tuam templum Dei dicis, quam ex terra luminis habes. At illam partem Dei, vel membrum Dei soletis dicere, non templum Dei. Restat ergo ut templum Dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricavit. Ecce quomodo templum Dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, verum etiam machinamentum diaboli, et ergastulum Dei. At vero Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos: et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est; audi expressius, Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est in vobis Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. III, 17, et VI, 19)? Vos autem fabricam daemonum Dei templum dicitis, et ibi vivum, sicut Faustus ait, vivae majestatis simulacrum Christum Filium Dei collocatis. Plane Christus vester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae vanitatis. Ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum vocari potest.
CAPUT XVI. Ita et mentem tuam aram fecisti, sed vide cujus. Ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis apparet, quibus eam imbutam esse dixisti. Illae artes et disciplinae vetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara vestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram Domino destruente, qui ex Lege commemorat quali odore delectatur Deus, dicens, Misericordiam volo quam sacrificium (Osee. VI, 6). Ubi autem hoc Dominus commemoraverit, attendite: cum scilicet transiret per segetem, et esurientes discipuli ejus vellerent spicas, quod homicidium esse vos dicitis ex disciplina vestra, qua imbuistis mentem vestram; aram sane, non Dei, sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia (I Tim. IV, 2), homicidium appellans, quam Veritas innocentiam dicit. Ita enim Judaeis ait, ubi vos quoque futuros percussit atque destruxit: Si sciretis quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes (Matth. XII, 7).
CAPUT XVII. Quas autem habere simplices et puras orationes, tanquam divinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia divina tanta indigna et turpia sentiatis, ut non solum vestris sacrificiis Deus verus non propitietur, sed in sacrificiis Paganorum deus vester immoletur? Neque enim in lignis solum, et in herbis, aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus vinculis colligatum esse censetis. Ipsa vero anima vestra, cui Deo laudem dicat, cujus particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans, quid aliud quam vituperat Deum, quem sibi alio pacto adversus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione, et tam turpi captivitate? Unde vestrae etiam preces ad deum vestrum non possent esse religiosae, sed invidiosae. Quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria voluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno ejus compararetur? Nec saltem sicut obsides dari solent, cum honore custodiendi: nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias: pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula, non membrum suum; et plerumque ita, ut ante bestia capiatur, quam pecus laedatur. Vos autem membra dei dati estis hostibus, non valentes eorum a deo vestro compescere feritatem, nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili veneno tabefacti. Unde non potestis dicere in precibus vestris, Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum (Psal. LXXVIII, 9): sed dicitis, Libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. Haec vox accusatoria est, non deprecatoria. Nec illud potestis dicere, quod Magister veritatis docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Qui sunt enim debitores vestri, qui in vos peccaverunt? Si gens tenebrarum, numquid ei dimittitis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? Quae autem debita vobis potest ille dimittere, quando ille potius in vos peccavit, cum ad ista vos misit, quam vos in illum, qui mittenti obtemperastis? Aut si propterea ille non peccavit, quia hoc necessitate fecit; major est vestra necessitas, cum jam in pugna prostrati jaceatis, quam fuit illius antequam pugnaretis. Jam enim vos patimini commixtum malum, nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut vos mittere, pateretur. Itaque aut ipse potius vobis debet, quod ei dimittatis; aut si nec ipse vobis, multo magis nec vos illi. Ubi sunt ergo sacrificia vestra, simplices ac purae orationes vestrae, cum sint fallaces et impurae blasphemiae?
CAPUT XVIII. Et tamen volo mihi dicatis, unde ista omnia quae laudatis in vobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. Si enim vero Deo ista vera non debentur, cur laudabiliter in vera religione praedicantur? Si autem Deo vero verum sacrificium rite debetur, unde etiam divini honores recte appellantur, caetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cujusdam veri sacrificii. Haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis quos deceperint, divinos honores exigentium, sicut sunt vel erant omnia in templis idolisque Gentilium; partim praedicamenta venturi unius verissimi sacrificii quod pro peccatis omnium credentium offerri oporteret, qualia erant praecepta divinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. Proinde verum sacrificium, quod uni vero debetur Deo, quo ejus altare solus Christus implevit, in victimis pecorum imitata daemonia sibi arroganter exposcunt. Unde dicit Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20): non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in victimis pecorum, quas offerebant Deo, multis et variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant futurae victimae, quam Christus obtulit. Unde jam Christiani, peracti ejusdem sacrificii memoriam celebrant, sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei vero nescientes quid damnandum sit in sacrificiis gentium, et quid intelligendum in sacrificiis Hebraeorum, et quid tenendum vel observandum in sacrificio Christianorum; vanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit, recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.
CAPUT XIX. Discat ergo Faustus, vel potius illi qui ejus litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex Gentibus nos habere; sed Gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius veri Dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. Sapientes enim eorum (quia, sicut dicit Apostolus, Invisibilia Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles) cognoscentes Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedium, et serpentium. Haec sunt enim simulacra Gentium, in quibus interpretandis non habent exitum, nisi ad creaturam quam condidit Deus; ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum jactare atque inflare consueverunt, hoc in eis fiat quod paulo post idem apostolus dicit: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 20-25). Vos autem et in eo quod eis dissimiles estis, vani estis; et in eo quod eis similes estis, pejores estis. Ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi verum credunt, ut ipsius unius Dei substantiam expugnabilem corruptibilemque credatis; quod est impiae vanitatis: in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, vobis multa phantasmata.
CAPUT XX. Nec sacrificia eorum vertimus in agapes: sed sacrificium illud quod paulo ante commemoravi intelleximus, dicente Domino, Misericordiam volo quam sacrificium. Agapes enim nostrae pauperes pascunt, sive frugibus, sive carnibus. Pascitur enim creatura Dei de creatura Dei, quae humanis dapibus congrua est. Vobis autem quia daemonia mendaciloqua persuaserunt, non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 2-4): ingrati Creatori, et pro largis ejus beneficiis sacrilegas retribuentes injurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam Christianorum similem dicitis sacrificiis Paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. Propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea revolvi arbitramini, quod in quorumdam gentilium philosophorum libris invenitur: quanquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. Verum in hoc etiam multo deterius erratis: illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum; vos autem deum vestrum, cujus membra esse etiam pecorum animas arbitramini.
CAPUT XXI. Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola convertisse, non tam me movet, ut huic calumniae respondeam, quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei vanitatibus exorbitare voluisse, et in vulgarem atque poeticam Paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit videri, nescio quomodo incautum incidisse. Cum enim dixisset nos vertisse idola in martyres, quos votis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras vino placatis et dapibus: sunt ergo umbrae defunctorum? Nunquam hoc in vestris sermonibus audivimus, nunquam in litteris legimus: imo contradicere soletis talibus opinionibus, asserentes animas mortuorum malas minusve purgatas, aut in revolutiones ire, aut in graviores aliquas poenas; bonas autem in naves imponi, et in coelo navigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant: ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri: unde igitur umbrae defunctorum? quae substantia earum? qui locus? Sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est: aut forte dormitans umbras somniando dictavit; nec, cum verba sua legeret, evigilavit. Populus autem christianus memorias martyrum religiosa solemnitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur, atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis martyrum, constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit, Offerimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriane: sed quod offertur, offertur Deo qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit; ut ex ipsorum locorum admonitione major affectus exsurgat, ad acuendam charitatem et in illos quos imitari possumus, et in illum quo adjuvante possumus. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius post certamina superata: quanto etiam fidentiore laude praedicamus, jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At illo cultu, quae Graece λατρεία dicitur, latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam proprie divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum qui hoc etiam idolis exhibent; nullo modo tale aliquid offerimus, aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo: et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut caveatur. Etiam ipsi enim sancti, vel homines, vel Angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. Apparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum commoti miraculis quae per eos facta sunt Lycaonii, tanquam diis immolare voluerunt: conscissis enim vestimentis suis, confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt (Act. XIV, 7-17). Apparuit et in Angelis, sicut in Apocalypsi legimus, angelum se adorari prohibentem, ac dicentem adoratori suo, Conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10, et XXII, 8, 9). Ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli ejus, sicut per omnia templa et sacra Gentilium. Quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est: sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. Unde sanctus Daniel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur, nisi a rege solo, Deum suum, hoc est, unum et verum Deum adorare deprecarique deprehensus est (Dan. VI). Qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis approbari possunt, cum eos, etiam si in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? Sed aliud est quod docemus, aliud quod sustinemus, aliud quod praecipere jubemur, aliud quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare compellimur. Alia est disciplina Christianorum, alia luxuria vinolentorum, vel error infirmorum. Verumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae vinolentorum et sacrilegorum. Longe quippe minoris peccati est, ebrium redire a martyribus, quam vel jejunum sacrificare martyribus. Sacrificare martyribus dixi: non dixi, Sacrificare Deo in memoriis martyrum; quod frequentissime facimus, illo duntaxat ritu quo sibi sacrificari Novi Testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur, et uni Deo debetur. Sed quid agam, et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam vim habeat quod in Psalmis canitur: Sacrificium laudis glorificabit me, et illic via est, ubi ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 23)? Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinum promittebatur; in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur; post ascensum Christi per Sacramentum memoriae celebratur: ac per hoc tantum interest inter sacrificia Paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem, et praefigurationem prae nuntiantem. Sicut autem non ideo contemnenda vel detestanda est virginitas sanctimonialium, quia et Vestales virgines fuerunt; sic non ideo reprehendenda sacrificia Patrum, quia sunt et sacrificia Gentium: quia sicut inter illas virginitates multum distat, quamvis nihil aliud distet, nisi quae cui voveatur atque reddatur; sic inter sacrificia Paganorum et Hebraeorum multum distat, eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae impietati daemoniorum idipsum sibi ob hoc arrogantium, quo haberentur dii, quia divinus honor est sacrificium; illa vero uni Deo, ut ei offerretur similitudo promittens veritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita veritas in passione corporis et sanguinis Christi.
CAPUT XXII. Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Judaei segregati a Gentibus, cum templum haberent, et immolationes, et aras, et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est, idola: poterant enim sicut nonnulli, etiam sine idolorum sculpturis, arboribus, et montibus, postremo etiam soli ac lunae caeterisque sideribus immolare. Quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam Creatori servientibus, et ob hoc non parvo malo impiae superstitionis errantibus, nihilominus daemonia se praeberent ad eos illudendos, et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. Illi quippe superbi et impii spiritus, non nidore ac fumo, sicut nonnulli vani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed malevola delectatione cum quoquo modo decipiunt, vel arroganti fastu simulatae majestatis cum divinos sibi honores exhiberi gloriantur. Non ergo illi patres nostri sola Gentium simulacra dimiserunt; sed neque terrae, neque cuiquam terrenae rei, neque mari, neque coelo, neque militiae coeli aliquid immolantes, uni Deo creatori omnium victimas obtulerunt: quas sibi offerri voluit, per earum similitudinem promittens victimam veram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliavit in Christo Jesu Domino nostro, cujus capitis corpus effectos fideles Paulus alloquitur dicens, Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum, et carceres quibus victus inclusus est Deus: unde longe aliud annuntiat Faustus, aliud Paulus. Sed quoniam quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9); verum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto.
CAPUT XXIII. Qui etiam dicit, nihil nos mutasse de moribus Gentium, nesciens quid loquatur. Cum enim justus ex fide vivat (Rom. I, 17); finisque praecepti sit charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5); maneantque ad formandam vitam fidelium tria haec, fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13): unde fieri potest ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? Qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est ut aliter vivat. Et si usus quarumdam rerum similis videtur nobis esse cum Gentibus, sicut cibi et potus, tectorum, vestimentorum, lavacrorum; et qui ex nostris conjugalem vitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, haereditandorum: longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert; et aliter qui ex his Deo gratias agit, de quo prava et falsa non credit. Sicut enim in ipso errore vestro, cum eo pane vescamini quo caeteri homines, et fructibus vivatis et fontibus, lana et lino similiter texto amiciamini, nec in his tamen parem ducitis vitam, non aliud edendo, aut bibendo, aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo, et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet vestri erroris atque vanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum Gentibus vivimus, easdem res non ad eumdem finem referendo, sed ad finem legitimi divinique praecepti, charitatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium. In quo sane principatum tenetis, non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diversam vitam valere, si diversa sit fides, ut cum auditores vestri et uxores habeant, et filios quamvis inviti suscipiant, eisque patrimonia congerant vel custodiant, carne vescantur, vinum bibant, lavent, metant, vindemient, negotientur, honores publicos administrent, vobiscum eos tamen, non cum Gentibus computetis, cum facta eorum Gentibus videantur similiora quam vobis. Nam et quorumdam facta Gentilium cum magis vobis propinquent, quam quibusdam Auditoribus vestris; nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a vino et a carnibus et a concubitu temperant; potius Auditores vestros his omnibus utentes, et in eo vobis dissimiles, in Manichaei grege numeratis, quam istos eadem quae facitis facientes: potiusque feminam quae in Manichaeum crediderit, vestram dicitis, etiam parientem, quam Sibyllam nec saltem nubentem. At enim multi Christiani catholici vocantur, et sunt adulteri, raptores, avari, ebriosi, et quidquid aliud sanae doctrinae adversatur? Quid autem inter vos, in tam exiguo ac pene nullo numero vestro, nonne plerique sunt tales, et quidam in Paganis non sunt tales? Num ideo Paganos, qui tales non sunt, dicitis meliores vobis? Cum tamen propter sacrilegam vanitatem sectae vestrae etiam qui in vobis tales non sunt, Paganis etiam talibus deteriores sint. Unde manifestum est, non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi ejus nomine censeri volunt, et per illam sanari nolunt. Agnoscenda est enim paucitas illa, quam Dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa (Matth. XX, 16): quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod saepe commendandum est, tanquam granorum in comparatione multitudinis palearum, paucitas dicitur; per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos vestros, quos pariter veritas reprobat, incomparabili multitudine superet. Ecce non sumus Gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius: sed nec vos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in pejus.
LIBER VIGESIMUS PRIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Unus Deus est, an duo? Plane unus. Quomodo ergo vos duos asseritis? Nunquam in nostris quidem assertionibus duorum deorum auditum est nomen. Sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. Quia bonorum et malorum duo principia traditis. Est quidem quod duo principia confitemur, sed unum ex his Deum vocamus, alterum Hylen: aut, ut communiter et usitate dixerim, daemonem. Quod si tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate, duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem, duas easdem putabis copias. Quod si et de albo et nigro disputante me, et frigido et calido, et dulci et amaro, dicas quia duo alba, et duo calida, et duo dulcia ostenderim, nonne videberis mentis impos, et cerebri minime sani? Sic et cum duo principia doceo, Deum et Hylen, non idcirco videri jam debeo tibi duos ostendere deos. An quia vim omnem maleficam Hylae assignamus, et beneficam Deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum vocemus Deum? Quod si ita est, poteris et venenum audiens et antidotum, nihil interesse putare, an utrumque vocetur antidotum, quia utrumque eorum vim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur: necnon et medicum audiens ac venenarium, utrosque vocabis medicos: et justum audiens atque injustum, poteris utrosque vocare justos, quia uterque eorum aliquid agat. Quod si hoc facere absurdum est, quanto absurdius Deum et Hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? Quapropter inepta haec et viribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles invidiam. Nam nec diffiteor, etiam interdum nos adversam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, verum juxta praesumptum jam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam imprudenter existimant deum: quemadmodum et Apostolus, Deus, inquit, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium (II Cor. IV, 4). Deum quidem nominans, quia sic jam vocaretur a suis: sed adjiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intelligatur non esse verus Deus.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in vestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es, quasi rationem reddens cur hoc dicatis: quia et Apostolus ait, Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quam quidem sententiam plerique nostrum ita distinguunt, ut verum Deum dicant excaecasse infidelium mentes. Cum enim legerint, In quibus Deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita verborum ordinem mutes, In quibus Deus excaecavit mentes infidelium saeculi hujus, idem qui in illa distinctione sensus elucet. Potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quemdam modum pertinere ad verum Deum; quod non facit malitia, sed justitia: sicut idem Paulus alibi dicit, Numquid iniquus Deus, qui infert iram (Rom. III, 5)? Item alibi: Quid ergo dicimus, inquit? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Cum ergo praemisisset, quod inconcusse est retinendum, non esse iniquitatem apud Deum, paulo post attende quid dicat: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam etc. (Id. IX, 14, 15, 22, 23). Certe hic nullo modo dici potest, alium Deum esse qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in vasis quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit divitias in vasis misericordiae. Nam unum eumdemque Deum facere utrumque, apostolica doctrina testatur. Hinc est et illud, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: et paulo post, Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: item paulo post, Et quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum (Id. I, 24, 26, 28). Ecce quomodo verus Deus et justus excaecat mentes infidelium. Neque enim unquam in his Apostoli verbis quae commemoravi, alius Deus intellectus est, quam ille qui Filium suum misit dicentem, In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo Deus excaecet mentes infidelium. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi Deus agat justissimum examen judicii sui, ut quorumdam mentes excaecentur, quorumdam illuminentur: cui verissime dictum est, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Cujus profunditatis impenetrabilem altitudinem Apostolus admiratus, exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, etc. (Rom. XI, 33)!
CAPUT III. Vos autem non valentes discernere quid faciat Deus beneficio, quid judicio, quia et a corde et ab ore vestro longe est Psalterium nostrum, ubi dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1); quidquid vos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et judicio Dei veri: videlicet habentes paratum alterum deum malum, quem vobis non veritas ostendit, sed vanitas fingit, cui tribuatis non solum quidquid facitis injuste, verum etiam quidquid patimini juste; ita Deo tribuentes beneficia donorum, et ei auferentes judicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus quod praeparaverit ignem aeternum malis (Matth. XXV, 41), quam de illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 45). Unde hic tantam bonitatem, et ibi tantam severitatem ad unum pertinere Deum non intelligitis, nisi quia misericordiam et judicium cantare non nostis? Nonne idem ipse qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum? Nonne de uno ipso illic dicit Apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 17-24)? Nempe auditis, nempe advertitis, quemadmodum nec Deo auferat judiciariam severitatem, nec homini liberam voluntatem. Occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum Deus et damnet impium, et justificet impium: utrumque enim de illo Scripturarum sanctarum veritas loquitur. Num igitur ideo adversus divina judicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia? Quanto convenientius, quanto accommodatius est modulo nostro, expavescere illic ubi Paulus expavit, et exclamare, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quanto melius est ita mirari quod investigare non sufficis, quam propterea velle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti comprehendere? Non enim de nomine agitur, sed de opere.
CAPUT IV. Nam cito videtur Faustus se defendisse, cum ait: Non dicimus duos deos, sed Deum et Hylen. Porro autem cum quaesieris quam dicat Hylen, audies plane describi alterum deum. Si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis Hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. Nunc vero quantus error est, quanta dementia, vel materiem corporum dicere opificem corporum, vel opificem corporum negare Deum? Quia ergo quod Deus verus facit, id est, corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc vos dicitis nescio quem alterum facere; quolibet eum nomine vocitetis, recte dicimini errore vestro deum alterum inducere. In hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea quae Deus facit, eum facere dicitis, quem Deum fateri erubescitis; sed nullo modo efficietis ut non sit Deus, nisi eum talia facere negaveritis, qualia non facit nisi Deus: iterum autem, quia ea quae bonus Deus bona facit, vos et a malo fieri, et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes quae poenalis mortalitatis imbecillitati non congruunt, et amantes quae congruunt. Proinde malum dicitis, qui fecit colubrum: istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a Deo, sed prolatum vel missum esse credatis. Deus autem verus, in quem nondum a vobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora, et solem inter alia superiora; et adhuc in sublimioribus non corporalibus coelestibus, sed jam in spiritualibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit: quanto magis vos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam vestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini? Neque enim potest in vobis esse cogitatio vel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur; vel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.
CAPUT V. Ut ergo ista in imo rerum opera Dei, terrena, infirma, mortalia, sed tamen opera Dei, qualia possumus videre, considerem, ineffabiliter moveor laude Creatoris illorum, qui prorsus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. Ars enim divina, qua coelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. Neque enim universum condit in singulis, sed ad universi complexum condens singula, universam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens, et omnibus particulariter atque universaliter congrua tribuens. Ecce hic in isto quasi fundo infimo universae creaturae aspicite animalia, quae volant, et natant, et gradiuntur, et repunt. Nempe mortalia sunt: nempe vita eorum, sicut scriptum est, vapor est ad modicum apparens (Jacobi IV, 15). Hunc enim modulum ab optimo Conditore perceptum, tanquam in commune conferunt universo pro sui generis portione complendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. Verumtamen attendite, et date mihi unum quamlibet abjectissimum animal, cujus anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foveat eam, motuque vitali vegetet et regat, et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam universum suum, ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. Quod enim rationalis anima castigat corpus suum, et servituti subjicit, ne immoderato appetitu terrenorum impediatur a perceptione sapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, quam sibi ad obediendum legitime subdit atque ordinat. Postremo vos ipsi, quamvis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem vestram, ejusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus, et casus, et intemperiem qua laeditur devitare, munimenta vero et salubritatem qua conservatur appetere: ita ostenditis praevalere naturae legem contra erroris vestri opinionem.
CAPUT VI. Quid in ipsa carne vitalia viscera, totius formae convenientia, membra operandi, vasa sentiendi, locis atque officiis suis cuncta distincta, et concordi unitate contexta, moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum, nonne indicant artificem suum Deum verum, cui vere dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21)? Si ergo cor non perversum atque corruptum vanis fabulis haberetis, invisibilia ejus etiam per ista quae in hac infirma et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis (Rom. I, 20). Unde enim istis haec quae commemoravi, nisi ab illo cujus unitate omnis modus sistitur, cujus sapientia omnis pulchritudo formatur, cujus lege omnis ordo disponitur? Quod si ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica vos ducat auctoritas.
CAPUT VII. Apostolus enim, cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat virorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. Qui diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit: nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nulrit et fovet eam, tanquam Christus Ecclesiam (Ephes. V, 28, 29). Ecce in conspectu vestro est carnalis universa substantia; videte quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum pertendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam. Neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte vivunt, non solum consulunt saluti carnis suae, verum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant: sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant interitum; et quidquid illam membrorum compagem copulamque carnis et spiritus a concordi junctura dissicere ac dirimere potest, quanta valent agilitate devitant, nutrientes etiam ipsae ac foventes carnem suam. Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit, inquit, ac fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Videte unde, quo ascenderit: intuemini, si potestis, quam vim ducat a Creatore creatura, ab ipsis coelestibus apparatibus usque ad carnem et sanguinem universitatis plenitudine terminata, formarum varietate decorata, rerum gradibus ordinata.
CAPUT VIII. Rursus idem apostolus, cum de spiritualibus diversis muneribus, et tamen ad unitatem consonis, rem plane magnam et divinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cujus artificem Deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. Quod etsi longum est, tamen quia valde necessarium, totum ipsum locum ex ejus ad Corinthios Epistola huic operi me inserere non pigebit. De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres: scitis quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti. Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones autem donationum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, et idem ipse Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui omnia operatur in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii, sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem, fides in eodem Spiritu; alii, donatio curationum in uno Spiritu; alii, operationes virtutum; alii, prophetia; alii, dijudicatio Spirituum; alii, genera linguarum; alii, interpretatio sermonum: omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum potavimus. Etenim corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes, Quia non sum manus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Vel si dixerit auricula, Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit. Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest autem dicere oculus manui, Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo: sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quae videntur viliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent: quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 1-26). Si ulla non dico fides christiana, ut credatis Apostolo, sed ullus sensus humanus in vobis est, ut manifesta cernatis; unusquisque in semetipso ista videat atque consideret, quam vera, quam certa sint, quam in parvo magna, et in extremo quam bona: quandoquidem ista in laude ponit Apostolus, ut per haec infima corporalia quae videntur, possint facilius illa sublimia spiritualia quae non videntur, intelligi.
CAPUT IX. Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat Apostolus, quisquis artificem Deum negat, videtis cui contradicat, annuntians vobis praeter id quod accepimus (Galat. I, 9). Quid igitur opus est ut a me redarguatur potius, quam ab omnibus Christianis anathemetur? Dicit Apostolus, Deus temperavit corpus: et dicit iste, Hyle, non Deus. Quid apertius his inimicitiis ante anathemandis, quam refellendis? Numquid et hic Apostolus, cum diceret, Deus, addidit, hujus saeculi (II Cor. IV, 4)? Ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus: quibus qui consentiunt, justitiae lumen amittunt, Deo retribuente quod justum est. Haec omnia legimus in Scripturis sanctis: nam et illud dictum est de seductione extrinsecus veniente, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (Id. XI, 3). Cui simile est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33): et illud quod et sibi quisque seductor sit, Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3): et illud de Dei vindicta, quod supra commemoravi, Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom, I, 28). Ita et in veteribus Libris, cum praedixisset, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13); paulo post, Invidia, inquit, diaboli mors introivit in orbem terrarum (Id. II, 24). Et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent, Impii autem manibus et verbis, inquit, accersierunt illam; et existimantes illam amicam defluxerunt (Id. I, 16). Alibi autem, Bona et mala, vita et mors, divitiae et paupertas a Domino Deo sunt (Eccli. XI, 14). Hic perturbati homines non intelligunt in uno eodemque opere malo, non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante vindicta, aliud venire de astutia suadentis, aliud de nequitia volentis, aliud de justitia punientis; cum diabolus suggerit, homo consentit, Deus deserit. Quocirca in opere malo, id est, excaecatione infidelium, si intelligatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur, Deus hujus saeculi, non mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur, Deus; cum adjungitur, hujus saeculi, id est hominum impiorum, non nisi in hoc saeculo florere volentium: secundum quod dicitur, et malum saeculum, sicut scriptum est, Ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno (Galat. I, 4). Tale est enim et illud, Quorum Deus venter (Philipp. III, 19): nisi esset ibi, Quorum, nullo modo diceret, deus venter. Nec in Psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur, Gentium. Sic enim scriptum est: Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Hic autem, nec, Deus hujus saeculi; nec, quorum deus venter; nec, dii Gentium daemonia: sed simpliciter positum est, Deus temperavit corpus; qui non potest intelligi, nisi Deus verus omnium creator. Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. Nisi forte Deum temperasse corpus, non dispositione membrorum, hoc est, fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae, Faustus intelligit: ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui hoc fabricavit; Deus autem miscendo bonitatem suam, hujus fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim fabulis pueriles animas hebetant. Sed neque hoc eos posse dicere permisit subveniens Deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et paulo superius, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit. Quis jam non intelligat secundum hoc Deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit, officia diversorum operum in unitatis compage servantibus?
CAPUT X. Dicant ergo Manichaei utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum Hyle fabricaverat in gente tenebrarum, antequam illis Deus lucem suam miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat Apostolus: utrum ibi diceret caput pedibus, aut oculus manui, Opus te non habeo. Nunquam hoc dixerunt, nec dicere potuerunt: tales enim eis actus et opera tribuunt; repebant, ambulabant, natabant, volabant, quaeque pro suo genere; videbant quoque, et audiebant, caeterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis nutriebant et fovebant corpora sua. Hinc etiam prolis fecunditas suppetebat: nam et conjugia tribuunt eis. Haec certe omnia quae tanquam Hyles opera vituperat Manichaeus, fieri non possunt sine membrorum concordia, quam laudat et Deo assignat Apostolus. Dubitatis adhuc quisnam sectandus, et quisnam anathemandus sit? Quid, quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis concionantibus omnia serpentia, quadrupedia, volatilia, natatilia, audirent, intelligerent, consentirent? Miranda haec et omnino divina eloquentia; et neminem grammaticum aut rhetorem audierant, nec inter lacrymas ferularum atque virgarum ista didicerant. Nempe iste Faustus ut has vanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis etiam serus accessit; et quamvis esset acer ingenio, tamen legendo stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci assentirentur. O miserum, qui in ista luce, ac non in illis tenebris natus est! illic enim eum contra lucem concionantem, omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam serpens a dracone usque ad cochleam libenter audiret, alacriter obediret: hic autem contra tenebras disputantem, plures eloquentem, quam doctum, multi autem seductorem perversissimum nominabant: inter paucos vero Manichaeos tanquam magno magistro plaudentes, nullum ei pecus annuebat, nec ex illa doctrina saltem caballus ejus aliquid sciebat, tanquam omnibus animalibus ad hoc pars divina concreta sit, ut stolida fierent. Quid est hoc, rogo? Evigilate aliquando, miseri, et comparate in fabula vestra omnium animantium prius tempus et praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo; tunc firma erant corpora, nunc infirma sunt, tunc acris acies oculorum ad videndum cum delectatione invadendi regionem dei, nunc ita obtusa, ut a solis radiis avertatur; tunc auctae mentes animalium ad intelligendum concionantis sermonem, nunc hebetes et ab hujusmodi capacitate penitus alienae; tunc naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto studio ac labore vix parva et exigua. O quam magna bona commixtione boni perdidit gens tenebrarum!
CAPUT XI. Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa sibimet contraria eleganter opponere visus est, sanitatem et infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et frigidum, dulce et amarum: in quibus omitto de albo et nigro aliquid dicere: aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album dicant ad Deum pertinere, nigrum autem ad Hylen; cum omnia genera volatilium Hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum Deus aspersit, ubi latebant corvi, quando cycni candore perfusi sunt? Item de calido et frigido disputare non opus est: utrumque enim temperanter adhibitum, salubre, intemperanter autem, perniciosum est. Caetera videamus. Bonum et malum, quod in primis forte ponere debuit in iisdem contrariis ita videtur posuisse, ut tanquam generalia vellet intelligi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia, album, calidum, dulce; ad malum autem, infirmitas, egestas, nigrum, frigidum, amarum: quam imperite et inconsiderate, videat qui potuerit. Ego autem ne homini calumniari puter, nihil objicio de albo et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro, sanitate atque infirmitate. Si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et amarum duo mala, quomodo plurima uva, omnisque oliva nigrescendo dulcescit, id est, mali amplius habendo fit melior? Item si duo bona sunt calor et sanitas, duo vero mala frigus et infirmitas, cur calescendo corpora aegrescunt? An forte sana febriunt? Non ergo haec objicio, quae forte non cautus, aut pro quibuslibet contrariis potius, quam pro bonis et malis commemoravit: praesertim quia ignem gentis tenebrarum nunquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem ejus utique malum.
CAPUT XII. Verum ut ista omittamus, illa videamus, quae ita commemoravit bona in his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam, dulcedinem. Itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et nasci, et crescere, et gignere, et ita perdurare potuerunt illa animalia, ut quibusdam eorum gravidis, sicut desipiunt, captis, et in coelo colligatis, nec saltem pleni temporis, sed abortivi fetus de tam excelso in terram cadentes, et vivere potuerint et crescere, et ista carnium, quae nunc sunt innumerabilia, genera propagare? aut copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et ventis, sed etiam in igne et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari, ut ex earum fructibus sui cujusque generis animalia gignerentur, et earum arborum feracitate nutrita atque pasta conservarentur, quorum saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur: maxime ubi nullus labor agriculturae, nec intemperies esset aestatis et hiemis; neque enim sol ibi circumibat, ut alternantibus temporibus anni transcurrerent? Proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus elementum et alimentum sui generis, sicut gignendis adfuerat, ita fetandis perpetuo suppetebat, et fructus nunquam deesse faciebat: sicut videmus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si jugiter irrigentur. Magna ergo illic copia, et ejus habendae magna securitas: neque enim vel grando timebatur, ubi non erant luminis exactores, quos tonitrua commovere fabulamini.
CAPUT XIII. Dulces autem ac suaves si non haberent cibos suos, nunquam eos appeterent, nunquam eis corpora vegetarent. Ita enim se res habet, ut pro cujusque corporis congruentia vel delectet esca vel offendat. Si delectat, dulcis aut suavis dicitur; si autem offendit, amara, sive aspera, sive aliqua insuavitate respuenda. Nonne ipsi nos homines ita sumus, ut plerumque alter appetat alimentum, quod alter exhorreat; sive pro temperatione naturae, sive pro usu consuetudinis, sive pro affectione valetudinis? Quanto magis longe diversi generis corpora bestiarum possunt illud habere jucundum, quod nobis amarum est? An aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? Nam sicut nonnulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suavis oleaster. Sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid valeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur; quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritualia. Itaque in gente tenebrarum, cum animal alicujus elementi eo vescebatur cibo, qui nascebatur in ejus elemento, procul dubio suavitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio vel amaritudo vel asperitas vel insuavitas vel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena vi compagem corporis concordiamque disrumpat, ac sic interimat, aut vires auferat, etiam venenum vocatur, non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui quotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, exstinguitur; et nos, si helleborum, quo pecora pleraque vescuntur; cujus tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. Quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique venenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tanquam Deus sit antidotum, et Hyle venenum: cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta sive adhibita, vel prosit, vel noceat. Itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse venenum genti tenebrarum, cujus corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet: sed quia et lux ipsa capta, oppressa, corrupta est, invicem sibi venenum fuerunt.
CAPUT XIV. Cur non ergo haec, aut duo bona dicitis aut duo mala, vel magis et duo bona et duo mala; duo bona apud se, duo mala in alterutrum? Postea si opus fuerit, quaeremus quid horum sit melius aut pejus: interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur: Regnabat Deus in terra sua, regnabat et Hyle in sua. Sanitas regnantium et ibi et hic: copia fructuum et ibi et hic: fecunditas prolis utrobique: suavitas propriarum voluptatum apud utrosque. Sed illa gens, inquiunt, excepto eo quod vicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. Interim bona ejus multa jam dixi, si et vos mala ejus potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum: quaenam ergo hujus mala dicitis fuisse? Vastabant se, inquit, invicem laedebant, occidebant, absumebant. Si ad hoc solum ibi vacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur? Erat ibi ergo et quies et pax. Verumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia: duo tamen bona ista multo accommodatius dixerim, quam unum bonum et alterum malum; ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimetipsis nocebant, nec invicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamvis invicem adversarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem, naturamque tuebatur. Verumtamen deo vestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo intervallo comparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta servierunt, quem concionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. Ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus obeditur. Huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est, bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium caeterorum genera subdita erant, et ad nutum ejus convertebantur, faciendo quod jussisset, credendo quod suasisset. Haec dicentes, usque adeo putatis surda hominum corda, ut exspectent a vobis deum alterum nominari, quem vident plane aperteque describi. Si enim principis hujus vires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas; si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. In his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo jam mali natura dicenda est, nisi ab eis qui nesciunt quid loquantur? Porro, si propterea mali naturam putatis, quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum; nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem, quam patiebatur deus vester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare, et in ejus fauces sic opprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset tota purgari? Ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur quod solum dicitis malum. Aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum, et propria stultitia patiebatur illam necessitatem; aut si poterat corrumpi ejus substantia, non colitis Deum incorruptibilem, qualem Apostolus praedicat (I Tim. I, 17). Quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen a qua corrumpi poterat, non vobis in deo vestro videtur malum?
CAPUT XV. Illud etiam quis non videat, quod aut praescientia ibi non erat; ubi vestrum est jam cogitare, utrum nullum vitium Dei sit carere praescientia, et quid immineat omnino nescire: aut si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat, sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. An non timebat, ne jam jamque adveniret tempus, quo membra ejus ita vastarentur et inquinarentur in illo praelio, ut vix cum tanto labore, nec tamen tota liberentur atque mundentur? Sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur; certe ipsa membra ejus, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. An hoc futurum ipsa nesciebant? Ergo qualicumque parti substantiae dei vestri defuit utique praescientia. Numerate mala in summo vestro bono. An ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praevidebant? Certe vel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo vinculis a suo regno noverant alienandos.
CAPUT XVI. An ibi charitas non erat, ut nulla esset fraterna compassio, pro his utique quorum peccato nullo praecedente impendebant aeterna supplicia? Quid, illae ipsae animae in globo ligandae, nonne et ipsae membra dei vestri erant? Nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum vinculum suum, nempe timebant, nempe moerebant. Aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei vestri provida erat, pars improvida: quomodo ergo una eademque substantia? Cum ergo tanta mala et ibi fuerint, antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tanquam puro et simplici et summo bono gloriamini? Ergo etiam apud semetipsas istas duas naturas, aut duo bona, aut duo mala fateri cogimini. Concedimus vobis, si duo mala dixeritis, ut quod volueritis horum pejus dicatis: si autem duo bona, quodlibet horum melius dicite, erit postea diligentior consideratio; dum tamen vester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae; et plane duos deos, unum bonum, et alterum malum. Jam vero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, invicem sibi ista nocuerunt: fuerit una pars improbior, quia prior appetivit alienum. Una ergo malum inferre voluit, altera malum pro malo retribuit: et non lege talionis, tanquam oculum pro oculo (Exod. XXI, 24), quod imprudenter reprehendere soletis, sed multo gravius. Eligite ergo quam pejorem dicatis, quae prior nocere voluit, an quae amplius nocere et voluit et potuit. Ista enim pro modulo suo luce perfrui concupivit; illa eam funditus eradicavit. Ista si quod appetivit implesset, sibi certe nihil obfuisset: illa vero ut hostilem adversitatem penitus everteret, etiam suae parti graviter nocuit. Sicut est illa notissima, et quarumdam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: Pereant amici, dum inimici una intercidant (Apud Ciceronem, pro Dejotaro ). Missa est enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis vivus sepeliendus est: tantum enim timebitur et victus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei caetero deo tribuat qualemcumque securitatem. O magna innocentia bonitatis! Ecce faciet et deus vester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. Idipsum omnino in deo vestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur, et civis affigitur: imo vero superat in amplius nocendo, et alienis et suis, pars illa, quam dicitis deum. Hyle quippe non eradicare alienum regnum voluit, sed tenere; suos autem quosdam, etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per intervalla temporum suae vitae laetitia fruerentur: Deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat, et suos damnat: et quod mirabiliore dementia creditur, Hyle animalia sua laedit in pugna sua, Deus membra sua punit in victoria sua. Quid est, vani homines? Nempe recordamini verba Fausti de Deo tanquam de antidoto, et Hyle tanquam veneno: ecce plus nocet vestrum antidotum quam venenum. Numquid Hyle tam horrendo globo in aeternum, vel Deum includeret, vel sua viscera affigeret: et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse videatur, quod eas purgare non potuit. Dicit enim Manichaeus in Epistola Fundamenti, ideo dignas illas animas fieri tali supplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit; si invitas, injustus, ut cogeret; si volentes, ingratus, ut damnet. Quae se futuras inimicas origini suae, si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae, et in bello inexpiabiliter maculatae, et post bellum in aeternum damnatae, nunquam beatae. Si autem praescire non potuerunt, et ante bellum improvidae, et in bello invalidae, et post bellum miserae, nunquam divinae. Et utique quod ipsae, hoc Deus, secundum unitatem substantiae. Putamusne respicitis quam immaniter blasphematis? Et tamen aliquando volentes quasi defendere bonitatem Dei, etiam ipsi Hylae praestare dicitis aliquid boni, ut inclusa in semetipsa non saeviat. Habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? An forte sicut Deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita Hyle post bellum sine commixtione boni habebit cessationis bonum? Dicite ergo duo mala, sed unum altero pejus: aut duo non summa bona, sed unum altero melius; ita sane, ut quod est melius, hoc dicatis miserius: nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut superata Hyle a propria vastatione et Dei membris affixis in globo, aliquid boni praestetur hostibus, et tantum mali infligatur civibus; cogitate quis vicerit. Sed videlicet venenum est Hyle, quae formare, firmare, nutrire, vegetare valuit animalia sua: et antidotum Deus, qui damnare potuit, qui sanare non potuit membra sua. Insani, nec illa est Hyle, nec ille Deus. Sic delirant, qui sanam doctrinam non sustinentes, ad fabulas convertuntur (II Tim. IV, 3).
LIBER VIGESIMUS SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. FASTUS dixit: Cur Legem blasphematis et Prophetas? Minime quidem nos hostes sumus, aut inimici Legis ac Prophetarum, sed nec ullius omnino: adeo ut si modo per ipsos vos liceat, simus parati fateri, falsa illa omnia esse quae de eis scripta sunt, et quorum causa videntur nobis exosi. Sed enim vos repugnatis, et scriptoribus assentiendo vestris, in crimen forsitan Prophetas innocentes adducitis, infamatis Patriarchas, dedecoratis et Legem, atque quod sit stultius, vultis et scriptores vestros non esse mendaces, et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint vitas. Quod quia utrumque pariter constare non potest: oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos:
CAPUT II. Age, si libet, assensu communi scriptoribus damnatis, defensionem suscipiamus Legis et Prophetarum. Legem autem nunc dico ego, non circumcisionem, nec sabbata, et sacrificia, caeteraque hujusmodi Judaeorum; sed eam quae vere sit Lex, id est, Non occides, Non moechaberis, Non pejerabis (Exod. XX, 13, 14, 16), et caetera. Cui quia olim diffamatae in gentibus, id est, ex quo mundi hujus creatura consistit, Hebraeorum scriptores irruentes, tanquam lepram ac scabiem, abominanda haec sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant, et sacrificia, age si es certo et tu amicus Legis, damna eos mecum, qui hanc violare ausi sunt hac commixtione inconvenientium eidem praeceptorum: quae praecepta, nisi et vos Legem non esse sciretis, nec Legis partem, utique aut eadem servare niteremini professi justitiam, aut vos coram fateremini esse non justos. Nunc vero et de illis quae scelera prohibent mandatis, sollicita vobis est cura recte volentibus vivere; et de iis quae pertinent ad Judaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum vobis erit, nisi eamdem Legem non esse constiterit? Denique si ut incenderis, intolerabile convicium judicans, si quis te negligentem praecepti hujus appellet, quo dictum est, Non occides, vel, Non moechaberis; ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum vocaret, et negligentem sabbati; erat intelligi procul dubio quod essetutrumque lex et Dei mandatum. Nunc vero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserves; et de his nullam ejusdem boni jacturam metuis, quia contemnas. Quare constat haec, ut dixi, non esse Legem, sed Legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur ut falsa, non ut legitima. Nec tangit convicium hoc Legem, nec Legis auctorem Deum, sed eos qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. Ut autem interdum Legis nos reverendum nomen, cum Judaica praecepta persequimur, lacessamus, vestro fit vitio, qui inter Hebraicas institutiones et Legem, nullum vultis esse discrimen: alioquin reddite Legi propriam dignitatem, Israeliticas ab eadem turpitudines tanquam verrucas incidite, deformationis ejus crimen scriptoribus imputate, et statim videbitis nos Judaismi inimicos fuisse, non Legis. Legis nomen est quod vos decipit: quia cui jure debeat adscribi, non nostis.
CAPUT III. Ad haec et Prophetas ac Patriarchas vestros cur nos blasphemare existimetis, ego non video. Nam si a nobis scripta haec dictatave fuissent, quae iidem commisisse leguntur, esset vestra haec in nos non irrationabilis accusatio: ubi vero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem, de vitiis captantibus gloriam, aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? Damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se, nec interrogati confessi sunt rei: aut si haec per invidiam scriptorum adversus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, gravitati atque censurae suae Patriarcharum reddatur auctoritas.
CAPUT IV. Et sane fieri potuit ut quemadmodum de Deo impudenter iidem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno versatum dicentes, et postea miratum cum vidisset lucem; nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud quod non esset servaturus Adam, ei mandaret; nunc et improvidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam videre non posset; nunc et invidum ac timentem, ne si gustaret homo suus de ligno vitae, in aeternum viveret; nunc alias et appetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum, zelantemque si et aliis eadem offerrentur ut sibi; et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos; nunc perimentem millia hominum ob levia quidem aut nulla commissa; nunc etiam comminantem venturum se fore cum gladio, et parciturum nemini, non justo, non peccatori: fieri, inquam, potuit ut et de Dei hominibus mentirentur, qui de Deo ipso tanta protervitate mentiti sunt. Sed vos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen, si vultis eodem liberari Prophetas.
CAPUT V. Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus, quod habendae prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id jam sibi de Sara conjuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit sub conscientia (quo sit inhonestius) uxoris (Gen. XVI, 2-4). Nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator, idem avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diversis temporibus, memoratam Saram conjugem suam sororem mentitus (Id. XX, 2, et XII, 13), quia erat pulcherrima, in concubitum venditavit. Nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus, cum duabus filiabus suis in monte concubuit (Id. XIX, 33, 35); qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis, quam in monte flagravit inconcessae flamma libidinis. Sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria, erga Rebeccam conjugem suam, fingens et ipse eam sororem (Id. XXVI, 7), quo per ipsam viveret turpiter. Nec quod Jacob filius ejus inter Rachel et Liam duas germanas sorores, earumque singulas famulas, quatuor uxorum maritus, tanquam hircus erraverit; ut esset quotidie inter quatuor scorta certamen, quaenam eum venientem de agro prior ad concubitum raperet, interdumque etiam mercedibus in noctem ab invicem conducerent eum (Id. XXIX et XXX). Item quod Judas filius ejus cum Thamar nuru sua dormierit, post unius et alterius nuptias filii, deceptus, ut aiunt, habitu prostitutionis (Id. XXXVIII), in quem se transformaverat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium. Nec quod David post tot numero uxores, mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit, ipsumque perdiderit in bello (II Reg. XI, 4, 15). Nec quod Salomon filius ejus trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit, et regum filias sine numero (III Reg. XI, 1-3). Nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit: cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium Dei (Osee I, 2, 3). Sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit (Exod. II, 12), quod spoliaverit Aegyptum (Id. XII, 35, 36), quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit (Id. XVII, 9, etc.), quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit. Haec, inquam, et horum similia, quae in diversis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est: sed aut scriptorum vestrorum ista commenta sunt falsa, aut patrum crimina vera. Vos utrum vultis eligite: nam nos, aut hos, aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus, quam mendaces.
CAPUT VI. AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intelligitis, nec facta Prophetarum; quia neque sanctitatem, neque justitiam cogitare nostis. Sed de praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti saepe ac multa jam diximus, ut intelligeretur aliud ibi fuisse quod per gratiam Novi Testamenti faciendo donaretur implendum, aliud quod per veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum: cum Dei et proximi dilectione susciperetur Legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur Legis persoluta promissio. Praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad exspectandum Salvatorem: ut per adventum Novi Testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret veritas reddita. Ipsa enim Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat ex Dei dono custodiretur, veritas autem, ut ablata observatione umbrarum, quod promissum erat ex Dei fide praesentaretur.
CAPUT VII. Proinde isti, qui ea quae non intelligunt reprehendentes, lepram vel scabiem seu verrucas Legis esse dicunt promissivas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea quorum non capiunt utilitatem: veluti si surdus videns moveri labia loquentium, tanquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; vel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo, vellet palpando probare quod dicitur, et parietum laevitatem manu pertractans, in fenestras irrueret, easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret, cavernasque ruinosas putaret.
CAPUT VIII. Jam vero facta Prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam ut intelligant, quorum mentes vanitas occupavit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum Deum aliquando in tenebris esse versatum, quia scriptum est, Tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2): tanquam nos abyssum dicamus Deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam Deus verbo faceret lucem? Sed quia non distinguunt inter lucem quod est ipse Deus, et lucem quam fecit Deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit, antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret, Fiat lux; et facta est lux (Ibid., 3). Sicut enim in Novo Testamento, utrumque de illo dicitur; nam et, Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5), ibi legimus; et, Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris (II Cor. IV, 6), itidem ibi legimus: sic et in illis veteribus Libris, et, Candor est lucis aeternae (Sap. VII, 26), dictum est de Sapientia Dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia (Joan. I, 3); et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Sicut et ab initio cum tenebrae essent super abyssum, dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: quam non fecisset, nisi lucifica lux, quod est Deus.
CAPUT IX. Sicut enim Deus sibi sufficit ad aeternam beatitudinem, et ex hac abundat ad faciendos beatos; ita sibi sufficit ad aeternam lucem, et ex hac abundat ad faciendos illuminatos: nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis voluntas bona; nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis voluntas mala: quia nec auget eum, qui ejus dono beatus est, nec terret eum, qui ejus judicio miser est. Talem Deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata vestra sectamini, quae cor vestrum vanum et vagum, lucem istam coelestium corporum per carnis oculos hauriens, vobis multiplici fictione dilatavit atque variavit. Lux ista, quamvis et ipsam Deus fecerit, longe incomparabilis est etiam illi luci, quam fecit Deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat, sicut ab impietate justificat: quanto magis illi inaccessibili, quae ista omnia facit? Nec omnibus inaccessibilis est: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: impii vero non videbunt lumen, sicut dicit Isaias (Isai. LIX, 9, 10). Talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritualem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit: non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45).
CAPUT X. Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille qui erat lux, dixit, Fiat lux. Quae lux lucem fecerit, manifestum est; manifeste enim positum est, Dixit Deus: quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est. Utrum enim illam quae in mentibus Angelorum est, id est, ipsos tunc spiritus rationales Deus fecerit, an corporalem quamdam lucem, remotam etiam ab aspectibus nostris in sublimibus hujus mundi locis, inter studiosos divinarum Scripturarum concorditer disputatur. Quarto enim die fecit ista conspicua coeli luminaria. Quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa quae jam facta erat, quodam modo accensa sint, similiter quaeritur. Quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit Deus, Fiat Lux; creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas Litteras pie legendo fit dignus qui intelligat.
CAPUT XI. Nec ideo putandus est Deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia Spiritus Dei superferebatur super aquas (Gen. I, 2), cum praedictum fuisset, Tenebrae erant super abyssum. Abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. Unde potest occurrere carnali prudentiae, velut in iis tenebris, quae erant super abyssum, habitaverit Spiritus Dei, de quo dictum est, Ferebatur super aquas; non intelligenti quemadmodum lux luceat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendant (Joan. I, 5), nisi per Dei verbum fiant lux, et dicatur eis, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quod si rationales mentes per voluntatem impiam tenebrosae lucem sapientiae Dei nusquam absentem comprehendere non possunt, quod ab ea longe sint affectu, non loco; quid mirum si Spiritus Dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, incomparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum?
CAPUT XII. Scio quidem istis quam surdis haec cantem: nec tamen despero quod cantici mei veritas inventura sit aurem suam, quam Dominus aperuerit, a quo sunt vera quae dicimus. Istos autem, quales divinarum Scripturarum judices patimur, quibus etiam displicet quod Deo placuerint opera sua, quem tanquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est, Et vidit Deus lucem quia bona est (Gen. I, 4)? Approbat enim opera sua, quia placent ei quae fecit, et hoc est videre quia bona sunt. Neque enim aliquid invitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat; aut in aliquid faciendum imprudens labitur, ut factum esse displiceat. Cur autem istis non displiceat, quod Deus noster opus suum vidit, quia bonum est; quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, velum contra se posuit? Non enim quod fecit vidit, quia bonum est: sed noluit videre, quia malum est.
CAPUT XIII. Miratum sane Faustus Deum nostrum dixit, quod scriptum non est: nec omnino est consequens ut cum aliquis vidit quia bonum est, etiam miratus dicatur. Multa enim bona videntes non miramur, tanquam praeter opinionem ita sint; sed tantummodo approbamus, quod ita esse debuerint. Verumtamen ostendimus eis, non in Vetere Testamento cui malitiose calumniantur, sed in Novo quod ut imperitos fallant accipiunt, Deum esse miratum. Christum enim fatentur Deum, et hanc in laqueo suo velut escam dulcissimam ponunt, qua Christo deditos capiant. Deus ergo miratus est, cum Christus miratus est: sic enim scriptum est in Evangelio, quod audita fide cujusdam Centurionis miratus est, et ait discipulis suis, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 10). Ecce nos ut potuimus, exposuimus, Vidit Deus quia bonum est; et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti quare sit miratus Jesus, quod antequam fieret, praesciebat; et antequam audiret, utique noverat. Quanquam enim plurimum intersit, utrum videat aliquis quia bonum est, an etiam miretur: in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Jesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius Centurionis ipse fecerat, qui verum est lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) ?
CAPUT XIV. Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere in Evangelio, sicut Deum Faustus in vetere Testamento. Diceret enim et ille improvidum Christum, non solum ex hoc quod miratus est Centurionis fidem; verum etiam quod Judam inter discipulos elegit, qui mandata ejus non erat servaturus (Id. VI, 71): sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo (Gen. II, 16, 17, et III, 6). Culparet etiam illud, quod scire non potuerit quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam vestimenti ejus, quae fluxum sanguinis patiebatur: sicut iste culpavit Deum nescisse ubi lateret Adam. Credo quia dixerit, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? sicut dixit Christus, Quis me tetigit (Luc. VIII, 44, 45)? Diceret et invidum ac timentem, ne si intrarent quinque aliae virgines in regnum ejus, viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret (Matth. XXV, 11, 12), velut obliviscens quod ipse promiserat, dicens, Pulsate et aperietur vobis (Id. VII, 7): sicut iste invidiae timorisque arguit Deum, quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. Diceret et appetentem, non pecudum, sed hominum sanguinis, quia dixit, Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Id. X, 39): sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et vendentes de templo flagellando ejecisset, commemoravit Evangelista de illo esse scriptum, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 15-17): sicut iste accusavit zelantem Deum, quod aliis sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47); in alienos autem, quia dixit, Si quis vos non receperit, excutite illis pulverem de calceamentis vestris: amen dico vobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam illi civitati (Matth. X, 14, 15): sicut iste criminatur irascentem Deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque Apostolus commemorat, dicens, Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur, vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod Rex noster in Evangelio jussit hominem ligatis manibus et pedibus projici in tenebras exteriores (Matth. XXII, 11-13); vel nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait, Illos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me (Luc. XIX, 27): sicut iste accusavit Deum in Vetere Testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa, hominum millia trucidare. Jam vero illud quod reprehendit Faustus, minantem Deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret, nec justo, nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet, audiens apostolum Paulum dicere de Deo nostro, Quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32): audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem, Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si justus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Quid enim justius Unico, cui tamen Pater non pepercit? Et quid evidentius, quod nec justis parcat, emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum, Et si justus vix salvus erit? Non solum enim in Vetere Testamento scriptum est, Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12); et, Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job II, 10)? sed etiam in Novo, Ego quem amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19); et illud, Si enim nos ipsos dijudicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32). Sed tamen si paganus in Novo Testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in Vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum, ac non potius in utroque Testamento, quod non intelligentibus impiis pravum videretur, idem non intelligentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?
CAPUT XV. An forte, quae de Novo Testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque perversa, privilegio illo suo diabolico, ut quidquid est in Evangelio vel Epistolis canonicis, quo adjuvari haeresim suam putent, id esse a Christo et Apostolis dictum teneant atque suadeant; quidquid autem ex iisdem codicibus adversus eos sonuerit, immissum ab infalsatoribus, ore impudenti ac sacrilego non dubitent dicere? Cui furori eorum, auctoritatem omnium librorum exstinguere atque abolere conanti, jam supra, quantum suscepti operis ratio sinere videbatur, non pauca respondi.
CAPUT XVI. Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas christiani nominis pallio velare contendant, videant tamen, quando ista contra Scripturas christianas disputant, non a nobis contra Paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos, veritatem codicum divinorum Testamenti utriusque defendi. Et ista quidem, quae modo Faustus velut indigna Deo de nostris veteribus Litteris in sermone suo posuit, contra Paganum et in evangelico vel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit (Act. XVII, 28), commemorarem. Invenirem enim fortasse et in litteris eorum, Deum mundi creatorem ac fabricatorem, et lucis hujus institutorem; qui tamen antequam eam conderet, non jacebat in tenebris: et ex opere suo perfecto clatum esse gaudio; quod certe amplius est, quam, Vidit quia bonum est: et legis latorem, quam si homo sequeretur, suo bono faceret; si autem sperneret, suo malo. Quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. Jam vero ideo improvidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus convincatur; cum ille qui interrogat, non solum sciat quod sibi vult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsorum. Invidentem autem cuiquam Deum, quod malos beatos fieri non sineret, si vellet dicere; plenos inveniret suorum libros de hac re ad divinam providentiam pertinente.
CAPUT XVII. De sacrificiis vero nihil aliud mihi paganus objiceret, nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris veteribus Libris talia sibi Deus noster jussisse legeretur offerri. Hic ego de vero sacrificio latius fortasse disserens, demonstrarem id non deberi nisi uni vero Deo, quod ei unus verus Sacerdos obtulit, Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5): cujus sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat, propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum; quae regnum Dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in coelestem commutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat, velut absorbens mortem in victoriam (I Cor. XV, 50-54). In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cujus et regnum et sacerdotium prophetia erat venturi Regis et Sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et sacrarium Angelorum ac vitam aeternam. Hujus itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta Pagani: quoniam quae immolant Gentes, ait Apostolus, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20). Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani testificans: hanc enim primus Abel obtulisse in sacris Litteris invenitur (Gen. IV, 4). Non igitur mirum est, si praevaricatores angeli, quorum duo maxima vitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem volitantes, quod uni vero Deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari voluerunt; dante sibi locum vanitate cordis humani: maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est (Sap. XIV, 15); et majore adulatione divini honores deferrentur tanquam in coelum receptis, pro quibus se in terris daemonia colenda supponerent, et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. Sacrificium ergo non solum cum juste imperat verus Deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit cui debeatur. Haec illi pagano si essent difficiliora ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc impleta monstrarem. Quod si et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius, quam mirarer: quandoquidem non omnes fuisse credituros, in ejusdem prophetiae veritate recolerem.
CAPUT XVIII. Si autem zelantem Christum vel Deum ex utroque Testamento mihi objiceret, atque ipsum verbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum vel expertem vel negligentem ostenderet. Cum enim docti eorum discernant inter voluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum, clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam; et multa in hunc modum, ita ut in his binis verbis, ea quae priora posui, virtutibus; quae autem posteriora, vitiis apponant: pleni sunt tamen libri eorum abusione istorum nominum, quae proprie vitia significant, cum etiam virtutes sic appellantur; cum vel cupiditas pro voluntate, vel laetitia pro gaudio, vel metus pro cautione, vel misericordia pro clementia, vel astutia pro prudentia, vel audacia pro fiducia ponitur. Et quis omnia commemorare valeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? Huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. Nam in ecclesiasticis Litteris nusquam misericordiam in vituperatione positam recolo. Cui rei sermonis etiam quotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res vicinas quidem, sed tamen distinctas, uno nomine appellant, laborem et dolorem; nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur vita, sive secundum quam dicimus, Vivit, quod exanime non est; sive secundum quam dicimus, Bonae vitae homo est: Graeci autem ista duo duobus quoque vocabulis significant. Unde fieri potest ut excepta verborum abusione, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur; sive cum conjugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in Deum cadere non potest; sive cum servandae pudicitiae conjugali custodia diligens adhibetur, quod Deum facere, cum plebem suam tanquam conjugem alloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non vult, non solum sine dubitatione, verum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. Hoc et de ira Dei dixerim: neque enim perturbatur Deus, cum infert iram; sed ira pro vindicta ponitur, sive abusione, sive aliqua praecedentis linguae proprietate.
CAPUT XIX. De interfectis autem hominum millibus non miraretur, si Dei judicium non negaret: quod neque Pagani negant, qui Dei providentia istam universitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. Quod si et hoc negaret, vel suorum auctoritate facilius, vel aliquanto diutius certarum rationum disputatione convinceretur; vel tanquam nimium durus et stolidus, ipsi, quod esse non crederet, divino judicio relinqueretur. Levia porro vel nulla commissa, propter quae Deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse, nec levia: velut quod exempli gratia posuimus de veste nuptiali (Matth. XXII, 11-13), demonstraremus quantum esset nefas, sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam, non sponsi, sed suam; vel si quid forte aliud illa vestis meliore intellectu significare inveniretur: aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt (Luc. XIX, 27), non longo forte sermone nostro appareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam vel parvam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cujus solius regno recte, beate, semperque vivitur.
CAPUT XX. Jam illud ultimum, quod Faustus posuit, insidians veteribus Libris tanquam vituperantibus Deum, quod minetur gladium, quo nemini parcat, nec justo, nec peccatori, cum pagano exponeretur quomodo accipiendum sit, fortassis nec Novo nec Veteri Testamento resisteret, eique placeret similitudo evangelica, quae istis, qui se christianos haberi volunt, aut non apparet ut caecis, aut displicet ut perversis. Summus quippe ille vitis agricola (Joan. XV, 1) aliter parat falcem sarmentis fructuosis, aliter infructuosis: tamen non parcit, nec probis, nec reprobis; illis purgandis, illis amputandis. Nullus enim hominum est tanta justitia praeditus, cui non sit necessaria tentatio tribulationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad probandam virtutem: nisi forte nec Paulum isti apostolum inter justos numerant, qui quamvis humiliter et veraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Jesu Christi justificatum gratias agit (I Tim. I, 13). An vero illi parcebat ille, quem vani non intelligunt dicentem, Non parcam, nec justo, nec peccatori? Audiant ergo ipsum; Et ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ecce nec justo parcebat, ut ejus virtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae: nisi dicitis quod eum diabolus dederit. Diabolus ergo agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus ejus perficeretur. Quis hoc dixerit? Ab illo igitur traditus erat justus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et injustos ipsi satanae: de quibus idem dicit, Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Jamne intelligitis quomodo ille desuper non parcat, nec justo, nec peccatori? An quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis? Aliud est enim colaphizari, aliud occidi. Quasi vero non diversis mortium generibus prostrata sint martyrum millia, aut hoc revera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo qui dixit, Non parcam, nec justo, nec peccatori; cum ipse Dominus martyrum, cui Filio proprio non pepercit (Rom. VIII, 32), apertissime Pilato dicat, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Has pressuras persecutionesque justorum dicit idem Paulus exemplum esse judicii Dei (II Thess. I, 5). Quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoravi, ubi ait, tempus esse ut judicium incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Hinc enim intelligitur quomodo non parcatur impiis, tanquam sarmentis praecisis ad combustionem; quando justis non parcitur propter perficiendam purgationem. Nam et ipse Petrus testatur haec illius voluntate fieri, qui in Libris veteribus ait, Non parcam, nec justo, nec peccatori. Dicit enim et ipse: Melius est bene facientes, si velit Spiritus Dei, pati, quam male facientes (Id. III, 17). Cum ergo ex voluntate Spiritus Dei patiuntur bene facientes, non parcitur justis; cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus: secundum illius tamen voluntatem fit utrumque, qui ait, Non parcam, nec justo, nec peccatori; illum flagellando ut filium, illum puniendo ut impium.
CAPUT XXI. Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere versatum ex aeterno in tenebris Deum; sed eum qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5), atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16), cujus lucis aeternae candor est coaeterna Sapientia (Sap. VII, 26). Nec lucis inopinatae admiratorem: sed lucis factae creatorem, ut subsisteret; approbatorem, ut maneret. Nec ignarum futuri: sed mandatorem praecepti, et damnatorem delicti; ut adversus inobendientiam juste prolata vindicta praesentes coerceret, futurosque terreret. Nec improvidum nesciendo quaerentem: sed interrogando judicantem. Nec invidum ac timentem: sed ab aeterna vita, quae juste obedienti datur, praevaricatorem juste prohibentem. Nec sanguinis et adipis appetentem: sed carnali populo congruis sacrificiis impositis, per quasdam figuras verum sacrificium promittentem. Nec livida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni Deo debens anima castitatem, per multos falsos corrupta et prostituta turpetur. Nec ira velut humana, turbide saevientem; sed alia divina, severe justa retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter judicandi vigorem certo usu locutionis ira nominatur. Nec ob levia vel nulla commissa hominum millia perimentem: sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis imponentem. Nec sine ullo delectu caeca confusione justos peccatoresque punientem: sed justis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam severitatem propter aequitatem distribuentem. Unde vos apparet, Manichaei, suspicionibus vestris esse deceptos, cum male intelligendo Scripturas nostras, vel malos intellectores experiendo, falsa de Catholicis creditis; ac sic relicta sana doctrina, conversi ad sacrilegas fabulas, nimiumque perversi et alienati a societate sanctorum, nec ex Novo Testamento corrigi vultis, unde talia proferimus, qualia in Vetere arguitis. Unde fit ut adversus vos, sicut adversus Paganos, utrumque Testamentum defendere compellamur.
CAPUT XXII. Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut Deum colat, non qualem colimus, qui unus et verus est; sed qualem nos colere dicitis, qui vestris vel calumniis vel suspicionibus fictus est: nonne etiam iste meliorem colit quam vos? Quaeso enim, advertite et qualescumque oculos aperite: neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc quod dicam, perspici possit; omnes prudentes imprudentesque appello: audite, advertite, judicate. Quanto enim melius deus vester ex aeternitate versatus esset in tenebris, quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras? Quanto melius exortam sibi novam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret, quam irruentes sibi veteres tenebras nisi sua luce contenebrata, evitare non posset? Infelix, si perturbatus; crudelis, si securus hoc fecit. Melius enim certe a se factam lucem videret, et miraretur bonam, quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo repulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. Hoc enim culpae imputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras; si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. Ecce vere pars et substantia dei vestri in suis tenebris ex aeternitate versata est: nec postea lucem novam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. Porro ipse Deus, cujus illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupaverant timoris tenebrae: si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris caecabatur: si autem hoc parti suae futurum sciebat, et non timebat, pejores sunt tenebrae tantae crudelitatis, quam vel ignorantiae vel timoris: neque enim habebat deus vester quod in ipsa carne, quam non a Deo, sed ab Hyle factam dementissime creditis, sic laudat Apostolus, Si patitur unium membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. In his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate versatus est: nec postea novam lucem, quae ab illo tenebras, fugaret, miratus est; sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. Quanto melius, non dicam praeceptum daret sicut Deus, sed praeceptum acciperet sicut homo; quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera voluntate uteretur, potius quam contra voluntatem ad contenebrandam lucem suam inevitabili necessitate premeretur? Nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam divinam necessitate pressus peccare compelleret. Evigilate, et dicite nobis quomodo vincit tenebras, quem vincit necessitas. Haec jam erat apud illum hostis major, a qua victus et jussus cum minore pugnavit. Quanto melius nesciret quo ab ejus facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis, et postea a facie diversae atque adversae gentis quo fugeret non haberet? Quanto melius naturae humanae invideret vitam beatam, quam naturam divinam daret in miseriam: desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse toties etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium victimarum: perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus, non solum in omnibus fructibus, verum etiam in omnibus carnibus, per omnes aras, omnibus daemonibus offerretur? Quanto melius vel humana indignatione commotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur; ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnavit, ut per illam vinceret quod timebat; etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars ejus posset ignoscere, si cum jam miser sit, vel humilis esset? Nunc autem quis ferat reprehendi a vobis Deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? Quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. Sed miror si frontem habebit inferendo in eos quasi vindictam, a quibus petere deberet veniam, et dicere: Obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in vos istud, nisi victus necessitate, facere possem? Scitis et vos, quod tunc quando vos huc misi, horrendus hostis eruperat: quod autem nunc vos hic illigo, timeo ne rursus erumpat. Jam certe etiam illud fatemini, multo melius esse hominum millia ob nullam vel levem culpam temporali morte interficere, quam membra sua, id est, membra Dei, substantiam Dei, et plane Deum, et in peccati voraginem tradere, et poenae sempiternae colligatione damnare. Si enim esset illis membris peccandi vel non peccandi liberum arbitrium: quanquam de substantia Dei, quae vere substantia Dei est, ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non invenitur. Deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13): homo autem potest peccare, et Deum negare; sed si nolit, non facit: si ergo istis membris dei vestri, velut animae humanae ac rationali, esset, ut dixi, peccandi vel non peccandi liberum voluntatis arbitrium, recte fortasse pro gravibus criminibus illo globi supplicio plecterentur: nunc autem libertatem voluntatis illas particulas habuisse, dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit: quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente pervasus peccare cogeretur: quod si cogi non possent, peccavit, cum eas eo misit ubi cogi possent; et ideo magis ipse illo velut parricidali culeo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte vivendi arbitrium liberum perdiderunt. Si autem ad peccandum et ipse invasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde supplicium, sibi providisset, nullaque fuit in deo vestro, nec in ejus partibus libera voluntas: non se fingat judicem, sed agnoscat reum; non quia passus est quod nolebat, sed quia se simulat justa retribuere, damnando eos quos novit malum passos esse potius, quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne victus inveniatur; quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus vocetur. Nempe jam et hoc melius erat, ut deus vester sine ullo aequitatis examine hominibus nec justis nec peccatoribus parceret (quod in reprehensione Dei nostri Faustus nihil intelligens ultimum posuit), quam in membra sua sic saeviret: ut parum sit quod ea inexpiabiliter venenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. Quae ideo merito dicit pendere tam immane ac sine fine supplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt, et inimica lumini sancto exstiterunt. Unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inviscerata primae aviditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere, seque ab hostili natura discernere non valerent? Ergo animae hujusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. Quo faciente, nisi illo primitus, qui ut a se in tantum malum procederent, imperavit? Pejorem ergo expertae sunt patrem, quam hostem. Pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tanquam bonum appetivit, cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. Sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non valebat, prius adversus hostem improbum, et post adversus inclusum. Saltem ergo non accuset eas, quarum obedientia tutus est, quarum morte securus est. Si enim coactus est praeliari, numquid et calumniari? Nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non valuerunt, innocentes damnantur: si autem valuerunt, nec voluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria voluntate sit origo peccati? Hoc enim certe sua culpa, non vi aliena fecerunt, quod cum possent malo resistere, noluerunt. Quod enim si facerent, bene facerent; si autem non facerent, graviter immaniterque peccarent: si potuerunt, et non fecerunt, utique noluerunt. Si ergo noluerunt, voluntatis crimen est, non necessitatis. A voluntate igitur initium peccati: unde autem initium peccati, inde initium mali, vel faciendi contra justum praeceptum, vel patiendi secundum justum judicium. Proinde nulla causa est cur quaerentes unde sit malum, irrueritis in hujus erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem, naturam mali diceretis; et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali, horrendum necessitatis malum poneretis. Et hujus enim erroris vestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis: sed vos dum vultis illud quo irruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a voluntatis arbitrio, et ponitis in vana et falsa fabula naturam mali. Ac per hoc restat ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna colligatione damnandas, non voluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto exstitisse; talemque deum vestrum judicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis; et talem regem, a quo fratribus vestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias adversus vos et ipsum, non voluntate, sed necessitate exstitisse perhibetis, nec indulgentiam impetrare valeatis. O immanissimam crudelitatem! nisi quod convertitis vos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. Si ergo possetis invenire alterum judicem, qui liber vinculo necessitatis moderator existeret aequitatis; istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. Cur enim non juste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis? Quanto ergo melius eligeretis deum in comparatione pejoris, non qualem colimus, sed qualem nos colere vel fingitis vel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae, non parceret servis suis, nec justo nec peccatori, potius quam non parceret membris suis, vel innocentibus, si necessitas crimen non est; vel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est: ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo vel simul absolvi, si post victoriam respiraret libertas, vel simul damnari debuerunt, si et post victoriam tantum saltem valeret necessitas, ut aliquid valeret et aequitas. Sicut autem deum, non illum verum et summum quem colimus, sed alium nescio quem falsum confingitis, quem nos colere vel arbitramini vel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo vestro; ambo enim non sunt, et a vobis ambo finguntur: sed meliorem fingitis eum, quem tanquam nostrum accusatis, quam eum quem vestrum adoratis.
CAPUT XXIII. Sic et Patriarchas et Prophetas non tales vituperatis, quales honorantur a nobis; sed quales Libris nostris non intellectis malevola vanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est si dicam vestris Electis omnia Manichaei mandata servantibus, nisi etiam ostendam ipso deo vestro esse meliores: quod non aggrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros Patriarchas et Prophetas a criminationibus vestris, adjuvante me Domino, adversum corda carnalia, perspicua ratione defendero. Et vobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam vitia quae putatis nostrorum, laudibus vestrorum praeponenda doceremus; addentes ad cumulum confusionis vestrae, ut etiam deus vester longe pejor inveniretur hominibus, quales nostros patres fuisse jactatis. Sic ergo, ut dixi, vobis respondere sufficeret: sed quoniam nonnulli etiam praeter vestra vaniloquia sua sponte commoventur, vitam Prophetarum in Vetere Testamento comparantes vitae Apostolorum in Novo Testamento, nec valentes discernere consuetudinem temporis illius quo promissio velabatur, a consuetudine temporis istius quo promissio revelatur; eis magis respondere compellor, qui vel temperantiam suam audent praeferre Prophetis, vel nequitiae suae quaerunt patrocinia de Prophetis.
CAPUT XXIV. Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam, verum etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis Hebraeorum, magnum quemdam, quia et magni cujusdam, fuisse prophetam. Quocirca quod ad eos quidem attinet, qui illic erant eruditi corde in sapientia Dei, non solum in iis quae dicebant, sed etiam in iis quae faciebant; quod autem ad caeteros ac simul omnes illius gentis homines, in iis quae in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiae perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus, figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6).
CAPUT XXV. Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tanquam libidinem Prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi Paganorum reprehendunt tanquam stultitiam vel potius tanquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesivit in arbore (Matth. XXI); aut puerilis cujusdam fatuitatis affectum quod inclinato capite digito scribebat in terra, et cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit (Joan. VIII). Nihil enim sapiunt, nec intelligunt in magnis animis quasdam virtutes vitiis parvorum esse simillimas, nonnulla specie, sed nulla aequitatis comparatione. Similes autem sunt qui in magnis ista reprehendunt, pueris imperitis in schola, qui cum pro magno didicerint, nomini numeri singularis verbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit, Pars in frusta secant (Virgil. Aeneid. lib. 1, vers. 212). Debuit enim, inquiunt, dicere, Secat. Et quia norunt Religionem dici, culpant eum quia geminata littera dixit, Relligione patrum (Id., lib. 2, vers. 715). Unde non absurde fortasse dicatur, in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis imperitorum, tantum distare figurata facta Prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum: ac per hoc, sicut puer in barbarismo reprehensus, si de Virgilii metaplasmo se vellet defendere, ferulis caederetur; ita quisquis cum ancilla suae conjugis volutatus, Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis assumpserit, utinam non plane ferulis, sed vel fustibus coercitus emendetur, ne cum caeteris adulteris aeterno supplicio puniatur. Minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt; nec ad hoc inde ducta similitudo est, ut schema sacramento, et soloecismus adulterio coaequetur: verumtamen proportione sui cujusque generis, quod in illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis peritia vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso genere virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia valet.
CAPUT XXVI. Quapropter, ne in quaeque laudanda vel vituperanda, accusanda vel defendenda, coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda, appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus; tunc deinde inspicere facta Sanctorum, Libris conscripta divinis, ut si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris, memoriaeque mandata, diligenti quantum possumus ratione videamus. Quae autem repererimus stultis seu malevolis videri peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla virtutum, haec quoque intueamur quam ob causam illis inserta sint Litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in factis Sanctorum elucent documenta justitiae, nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae vel inaniter scripta videri possunt, si nec recte facta apparent, nec peccata sunt; vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur, ne valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint, et ideo putari etiam possint non esse peccata; sive illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe veniae committantur, quia et in sanctis inventa sunt.
CAPUT XXVII. Ergo peccatum est, factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore: sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est, animam corpori, naturali ordine praeponendam. Verum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde, sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio caeteris ejus partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur: inque ipsa ratione, quae partim contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplatio praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet obedire, sive per fidem imperanti, sicuti est quamdiu peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6); sive per speciem, quod erit cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), effecti etiam in spirituali corpore ex gratia ejus aequales Angelis ejus (Matth. XXII, 30), recepta stola prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 53, 54) justitia perfecta per gratiam. Quia et sancti ac sublimes Angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum imperant, quod ille quem contemplantur, jubet, cujus aeterno imperio liberaliter, quia suaviter, serviunt: nos vero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam vivificet Deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum ejus in nobis (Rom. VIII, 10, 11), pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem qua naturalis ordo servatur, juste vivimus, si vivamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): habentes in conscientia bona spem repositam in coelis immortalitatis et incorruptionis, et ipsius perficiendae justitiae usque ad quamdam ineffabiliter suavissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7).
CAPUT XXVIII. Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo, refrenat omnes mortales delectationes, et eas coercet ad naturalem modum, meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectaret illicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo servatur. Utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna quaestio est. Quod si est, non in eo genere factus est homo, nec illa natura angelica, quae in veritate non stetit: sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab illicito, quam non frenando peccaverunt. Magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si voluisset, nec cecidisset. Magnus ergo Dominus, et laudabilis valde (Psal. XLVII, 2), qui condidit eam. Condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare; condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut ejus particeps esse non possit. Rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet Deus, cujus voluntati sine ullo experimento tentationis obtemperat. Homo autem, cujus propter peccatum tentatio est vita super terram (Job VII, 1), subdat sibi quod habet commune cum bestiis; subdat Deo quod habet commune cum Angelis: donec justitia et immortalitate perfecta atque percepta, ab istis exaltetur, illis aequetur.
CAPUT XXIX. Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem, sive uniuscujusque hominis, sive ipsius humani generis, vel excitandae vel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint, et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint, libidines erunt profecto illicitae ac turpes, et dignae doloribus emendari. Quod si etiam perturbatum rectorem in tantam voraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens, confessionis et poenitentiae negligat medicinam, qua correctus emergat; vel pejore morte cordis contra illam aeternam providentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat, atque ita diem fungatur extremum: non jam emendatione, sed damnatione dignum lex illa irreprehensibilis censet.
CAPUT XXX. Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, videamus quid peccaverit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his quae velut magna crimina Faustus objecit. Habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id jam sibi de Sara conjuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit. Insana vero iste Faustus criminandi cupiditate caecatus, et haeresis suae nefas prodidit, et Abrahae concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex aeterna, id est, voluntas Dei creaturarum omnium conditoris conservando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam, mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitum relaxari sinit: sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae arctius colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus jubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur, quam crudeli nexu vinciatur. Non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. Proinde ille naturae ordinem servans, nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur: iste perversitatem fabulae observans, nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captivaretur.
CAPUT XXXI. Ubi autem Faustus in facto Abrahae velut conscientiam culpat uxoris, ibi malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio conjugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et illicita voluptate satiaret: sed etiam illa naturali ordine filios volens, seque sterilem sciens, ancillaris uteri fecunditatem in usum juris sui potestate licita vindicavit; non cedens viro concupiscentis, sed jubens obedienti (Gen. XVI, 2-4). Neque hoc inordinata superbia: quis enim nescit uxorem marito tanquam domino debere servire? Sed quod ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, Apostolus dicit, Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. VII, 4): ut cum in caeteris actibus ad humanam pacem pertinentibus, mulier viro debeat servitutem, hujus unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur, et carnali commixtione concernitur, similem in se habeant potestatem, vir in uxorem, et uxor in virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere voluit: ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. Nunquam hoc faceret mulier, si in corpore viri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pellicem, non faceret matrem: nunc vero propterea sic propagandi voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit.
CAPUT XXXII. Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus objecit, minime credens Deo, qui sibi jam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere voluit. Sed apertissime falsum est: nondum hoc promiserat Deus. Recenseant Scripturae illius superiora, qui volunt; invenient semini Abraham jam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam (Gen. XII, 3), nondum tamen fuisse patefactum quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret; an ex voluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter, aut fallere impudenter. Itaque Abraham, cum sibi videret non nasci filios, et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat, quod cum Deo loquens, ait de vernaculo suo, Hic haeres meus erit: tanquam diceret, Quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto comple quod meo semini promisisti. Si enim semen cujusque non appellaretur, nisi quod de ejus carne nasceretur, nec nos appellaret Apostolus semen Abrahae (Galat. III, 29), qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen ejus facti sumus, credentes in Christum, cujus caro ex illius carne propagata est. Tunc ergo Abraham audivit a Domino, Non hic erit haeres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit haeres tuus (Gen. XV, 3, 4). Jam tunc adoptionis cogitatione sublata, cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi Deus occultare voluit, donec prius ex ancilla Vetus Testamentum figuraretur. Quid ergo mirum, si videns Abraham sterilem uxorem, cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed conjugali potestati obtemperavit; credens hoc Saram ex Dei nutu voluisse, qui jam ex se ipso illi haeredem promiserat, sed ex qua femina non praedixerat? Frustra igitur Faustus ad objiciendum hoc crimen insanus insiluit, tanquam infidelem Abraham infideliter arguens. Caetera enim caecitate non credendi nec valuit intelligere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.
CAPUT XXXIII. Quod autem justum et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram conjugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse, non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia videri potest, et virtus fiduciae vitium putari audaciae, et quaecumque similiter objiciuntur quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus potestas erat, jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti; sic et ipse conjugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cujus animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem; ne se occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit; Abimelech autem somnio commonitus atque edoctus, similiter fecit (Gen. XII et XX).
CAPUT XXXIV. Nonnulli quidem, non calumniosi et maledici, sicut Faustus, sed eisdem Libris honorem debitum deferentes, quos iste vel non intelligendo reprehendit, vel reprehendendo non intelligit, cum hoc Abrahae factum considerarent, visum est eis quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubaverit, et timore mortis, sicut Dominum Petrus (Matth. XXVI, 70-74), ita iste negaverit uxorem. Quod si ista necesse esset intelligi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta ejus merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli: quanquam culpa non sit aequalis, negare uxorem, et negare Salvatorem. Nunc vero cum habeam quod intelligam, ne hoc intelligam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque enim utrum ejus uxor esset interrogatus, non esse respondit: sed cum ab eo quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem: tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi.
CAPUT XXXV. An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum, quasi genus Sarae aliunde didicerit, cum id sancta Scriptura non aperuerit? Puto justum esse ut in ea re, quam noverat Abraham, nos autem non novimus, Patriarchae potius credamus loquenti quod scit, quam Manichaeo criminanti quod nescit. Cum igitur Abraham eo tempore viveret in rebus humanis, quo quidem jam fratres ex utroque aut ex altero vel altera parente natos necti conjugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis consanguineos, nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo jungebat; quid mirum si sororem suam, id est, ex patris sui sanguine procreatam habebat uxorem? Nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur, nullo jam timore cogebatur, quando ille uxorem ejus esse didicerat, et eam divinitus territus cum honore reddebat. Fratres autem sive sorores generali nomine consanguineos vel consanguineas solere apud veteres appellari, Scriptura testatur. Nam et Tobias dicit Deo, cum oraret antequam misceretur uxori, Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam (Tob. VIII, 9): cum esset illa non ex concubitu ejusdem patris, nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta (Id. VI, 11 et VII, 2). Et Loth frater Abrahae dicitur (Gen. XIII, 8), cum patruus ejus esset Abraham (Id. XI, 31): ex qua vocabuli consuetudine etiam fratres Domini vocantur in Evangelio, non utique quos Maria virgo pepererat, sed ex ejus consanguinitate omnes propinqui (Matth. XII, 46).
CAPUT XXXVI. Dicet aliquis: Cur non potius ita de Deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? Neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere quam timebat, eumque cum conjuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur. Poterat sane hoc efficere Deus: quis ita sit demens ut hoc neget? Sed si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et conjugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum (Deut. VI, 16). Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret, nisi cum vellet (Joan. X, 18), in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit (Matth. II, 14): et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VII, 10, 30): non cujus horae necessitate cogeretur mori, sed cujus horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo, et arguendo et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem; idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus Paulus desperaverat adjutorium protectionemque divinam, fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret (Act. IX, 25). Non ergo in Deum non credendo sic fugit: Sed Deum tentando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae, et ejus pudicitia et mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset, Abraham, verumtamen unum horum posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit quod potuit: quod autem non potuit: illi commisit. Qui ergo se hominem occultare non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo credidit, ne pollueretur.
CAPUT XXXVII. Quanquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia violaretur, etiam si quisquam carni ejus commixtus foret, cum id in se fieri pro mariti vita, nec illo nesciente, sed jubente permitteret, nequaquam fidem deserens conjugalem, et potestatem non abnuens maritalem; sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati, de ancilla prolem generare consensit: sed propter vim principiorum, quia non ita duobus viris vivis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni viro; multo verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec tentavit Deum, quando vitae suae quantum potuit homo consuluit, et speravit in Deum cui pudicitiam conjugis commendavit.
CAPUT XXXVIII. Jam vero in hac re gesta atque in divinis Libris posita fideliterque narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat Dominus et ostendat quis tunc in illo figurabatur viro, et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga? In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honori sit viro ejus, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur: eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum, O pulchra inter mulieres (Cant. I, 7)! ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera; sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino Jesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spirituali anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una: quod magnum conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus (Ephes, V, 31, 32). Proinde regnum terrenum saeculi hujus, cujus figuram gerebant reges qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec invenit Ecclesiam conjugem Christi, id est, quam fideliter illi tanquam principio viro suo subdita cohaereret, nisi cum violare tentavit, et divino testimonio per fidem martyrum cessit, correptumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non evaluit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur.
CAPUT XXXIX. Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi Ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis quae evacuabitur, sed gratiae coelestis quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate ut filii Dei vocemur et simus (I Joan. III, 1). Neque enim hanc gratiam de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam vitam ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Cujus rei praebuit exemplum, quando et ipse dixit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos, ait: Hi sunt fratres mei. Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adjunxit, Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est (Id. XII, 48-50): tanquam diceret, De Deo patre hanc cognationem appello, non de Synagoga matre. Ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum; non ad temporalem, unde ut vocarem mortalis effectus sum.
CAPUT XL. Quod ergo Ecclesia, cujus uxor sit occultatur alienigenis, cujus autem soror non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intelligendum est, quomodo anima humana Verbo Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum hoc enim sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti, gratia divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de matre, et effabilius dicitur, et capacius auditur. Nam et inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt: sponsus autem caeterorum societati nullus illorum est. Proinde Christum, quamvis excellentissimae justitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset: sed quomodo etiam Deus esset ignoraverunt. Hinc et Jeremias: Et homo, inquit, est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Et homo est; quia proditur quod frater est. Et quis agnoscet eum? quia occultatur quod sponsus est. Haec de patre Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam Fausti vocem satis dicta sint.
CAPUT XLI. Loth autem frater ejus justus et hospitalis in Sodimis, et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer, ex illo incendio quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere; typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. Sicut autem aliud genus hominum in ejus uxore figuratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt; non sicut Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt extenditur (Philipp. III, 13). Unde et ipse Dominus, Nemo, inquit, imponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Nec illud exemplum tacuit, quo nos tanquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed prudentes caveremus hoc malum. Unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est. Nam cum praeciperet ut se quisque perseverantissima anteriorum intentione ab iis quae retro sunt eriperet, Mementote, inquit, uxoris Loth (Id. XVII, 32). Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae Legis videtur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub Lege positi, male intelligendo quodam modo inebriant, eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. Bona est enim Lex, ait Apostolus, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8).
CAPUT XLII. Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel ejus filiarum justificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae ut hoc facerent intenderunt, aliud Deus qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret, manente recto judicio suo super peccatum hominum tunc praesentium, et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est: cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt consideratur, flagitium est.
CAPUT XLIII. Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus evomuit. Consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans, et non ita de hoc facto judicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur, aut eas haberet uxores: sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem exsecrabili amore flagrassent. Ratio quippe justitiae non tantum quid factum sit, verum etiam quare factum sit intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis affectus, nec se crederent invenire posse alios viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, neque enim discernere poterant quousque ignis ille saevierit, miscere se patri voluerunt. Potius quidem nunquam esse matres, quam sic uti patre debuerunt: verumtamen multum interest, quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae voluptatis uterentur.
CAPUT XLIV. Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non crederent, nisi ejus ignorantiam procurarent. Namque, ut scriptum est, inebriaverunt eum, et se nescienti miscuerunt (Gen. XIX). Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam et hanc lex aeterna condemnat; quia cibum et potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit: nam nec ebriosus semper est ebrius, nec quisquis aliquando ebrius, consequenter ebriosus est: tamen in homine justo hujus ipsius, etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat ut filiabus suis crebra vina miscentibus, aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus, consentiret aut crederet? An ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita voluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantumdem bibere existimans, et aliqua fraude agentes ne biberent? Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo virum justum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante, vel potius de ignorante committerent? Sed mirum si hoc Scriptura divina tacuisset, vel servum suum Deus sine aliquo voluntatis ejus vitio perpeti sineret.
CAPUT XLV. Nos tamen Scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus. Non sic autem de hujus facti purgatione satagimus, quasi hoc Deus noster aut fieri jusserit, aut factum approbaverit; aut ita justi homines in illis Libris appellentur, ut si voluerint peccare, non possint. Cum ergo in Litteris quas isti reprehendunt, Deus huic facto nullum justitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas Litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi? Unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. Quaedam vero enuntiato judicio Dei, quaedam tacito narrari oportuit: ut quando promitur quid inde judicaverit Deus, instruatur nostra imperitia; quando autem tacetur, vel exerceatur peritia, ut quod alibi didicimus recolamus; vel excutiatur pigritia, ut quod nondum novimus inquiramus. Deus ergo, qui novit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes quas voluit, ex illo semine propagavit, non Scripturas suas propter hominum peccata damnavit. Prodidit quippe ista, non fecit; et cavenda admonuit, non imitanda proposuit.
CAPUT XLVI. Mirabili sane impudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit (Id. XXVI, 7). Genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem ejus fuisse manifestum est (Id. XXIV). Ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid parvum, si imitatus est patrem; cum eadem justitia defendatur, qua pater ejus de simili objecto inculpatus inventus est? Quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem attinet, adversus criminantem Faustum diximus (Supra, capp. 33-36), eadem etiam pro Isaac filio ejus valent; quae recensere non est difficile: nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cujus figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam viri sui conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit; quod non cognovisset, nisi cum conjuge ille sic luderet, quomodo cum ea quae conjux non esset ludere non deceret. Quod cum sancti conjugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter: descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant; non enervantes, sed temperantes virilem rigorem: quod tamen ei quae uxor non est qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id ipsum pro crimine objiciat sancto viro, quod cum conjuge sua luserit. Tales enim homines inhumani si aliquem gravem virum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum affabili et nutritoria facilitate permulceat, tanquam delirantem reprehendunt: obliti unde creverint, aut ingrati quod creverint. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus Patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit cognitum, videt profecto quisquis, ne aliquid errando in Ecclesiam peccet, secretum viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intuetur: et invenit eum majestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi (Philipp. II, 6, 7), ut ejus capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se conjugi congruenter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si Propheta Dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris; cum ipsum Verbum Dei caro factum sit, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14)?
CAPUT XLVII. Jam vero filio ejus Jacob quod pro ingenti crimine quatuor objiciuntur uxores (Gen. XXIX et XXX), generali praelocutione purgatur. Quando enim mos erat, crimen non erat: et nunc propterea crimen est, quia mos non est. Alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus objicitur sancto viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? Quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus jam moribus et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis. Comparantes enim, non alios quorum animi virtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt. Et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eamdem non solo generandi officio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur; quasi veraciter sibi videntur conjicere, quam majore hujusmodi morbo per multas alii captiventur, quando se vident in una temperantiam non posse servare.
CAPUT XLVIII. Verum nos eis qui hanc virtutem non habent, ita de sanctorum virorum moribus judicium committere non debemus, sicut de ciborum suavitate ac salubritate judicare febrientes non sinimus: potiusque illis ex sanorum sensu et praecepto medicantium, quam ex eorum aegritudinis affectione alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt non falsae atque adumbratae, sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, divinae Scripturae tanquam libris medicinalibus credant, non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores habentibus; nisi quia fieri potest ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non permittat excedere. Alioquin possunt isti, maledici potius calumniatores, quam veridici judices, etiam sanctos Apostolos accusare, quod non charitate generandi filios vitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae, populis tam multis Evangelium praedicaverint. Neque enim deerat illis evangelicis patribus per omnes Christi Ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata: imo vero tanta aderat, ut major hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. Hanc in Ecclesia gloriam perversa voluntate Simon perditus concupivit, quando ab eis pecunia voluit caecus emere, quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt (Act. VIII, 18-20). Hujus avidus gloriae fuisse intelligitur, quem se volentem sequi Dominus in Evangelio revocat dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli diversoria; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20). Videbat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et ventosa elatione jactatum, non habere fidei locum ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet; quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. Hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per invidiam et contentionem non caste Christum annuntiarent: quibus tamen praedicantibus gaudet Apostolus (Philipp. I, 15-18), sciens fieri posse ut dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur; non ex eorum invida cupiditate, qua se volebant vel aequari, vel anteponi apostolicae gloriae, sed per Evangelium, quod etiamsi non caste, tamen annuntiabant; ut de malo illorum Deus operaretur bonum: sicut fieri potest ut homo ad concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur; et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti Apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis; ita sancti Patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis: ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum, nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. Sed quid de viris loquar, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetisse quam filios? Quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent voluntate.
CAPUT XLIX. Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus objecit, habuisse inter se velut quatuor scorta certamen, quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo tanquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur, sed cum serpente illo de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo, ne sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet (II Cor. XI, 2, 3). Ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausto persuasit, pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret, et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. Nulla enim ancillarum virum Jacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius servabantur conjugalis potestatis jura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis injuria. Quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat. Quid enim opus erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad Liam nunquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat, et cui obedierat ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine ut maneret cum viro: tunc penes eam potestas illa erat, de qua per Apostolum vox certe Novi Testamenti non tacuit, dicens, Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ideo jam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam translegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat Apostolus: Uxori, inquit, vir debitum reddat (I Cor. VII, 4, 3). Cui ergo vir debitor erat, jam acceperat a sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate.
CAPUT L. Hic vero ille, quem Faustus tanquam impudicum clausis vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae non justitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus: quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat? Cum ergo jam die peracto in ejus iret amplexus, quando inde a verteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intelligentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum, intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam, non solum conjugis more, verum etiam ordinis jure debebat? Uteretur potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo faciebat: conjugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur. Sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, et plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur, ut delectationi carnali non subjiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet, quam quid ei deberetur attendit; nec ad propriam voluptatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde consequens erat ut ei redderet, quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque comperto, cum repente atque inopinate a pulcherrima conjuge revocaretur, et ad minus decoram vocaretur, non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit: sed maritus justus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum judicavit, quae sibi singillatim filios optabant; suae nihil minui, cui ambae pariebant. Tanquam diceret: Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum fiat mater: ego quid contendam, quando sive hinc sive inde nascenti non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem, et in commixtione corporum conjugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis Litteris et intelligeret et laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta depravatum, et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis conventionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur, hoc crimen maximum deputaret.
CAPUT LI. Nunc jam defensis Patriarchae moribus, refutatoque crimine quod nefarius error objecit, de libero ut possumus, mysteriorum secreta rimemur, pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Jacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. Videmus enim Apostolum, in libera et ancilla quas habuit Abraham, duo Testamenta intelligere (Galat. IV, 22-24): sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.
CAPUT LII. Quanquam enim duas liberas uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt: nisi forte quia (id quod in Scripturis adverti et inveniri potest) duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur; una temporalis in qua laboramus, alia aeterna in qua delectationem Dei contemplabimur. Istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum etiam nomina feminarum. Dicunt enim quod Lia interpretatur Laborans, Rachel autem Visum principium, sive Verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Jacob: ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14). Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et delectabilem intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde etiam dicitur bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbantur (Isai. I, 18): Laban quippe interpretatur Dealbatio, cui servivit Jacob propter Rachel (Gen. XXIX, 17, 30). Neque enim se quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est Deus: ergo propter Rachel, non propter Liam. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter seipsam expetiverit? sicut nec Jacob Liam: sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus, sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversione meditatus est, quid aliud corde gestavit, quid aliud adamavit, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur; id est, Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi, Non concupisces rem proximi (Exod. XX, 12-17): quibus quantum potuerit observatis, posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per hujus saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjuncta sit; et hanc sustinet ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur ei, Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque justitiam, misericors, mundicors, pacificus (Matth. V, 3-9). Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire: sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est ad Jacob, Non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam major (Gen. XXIX, 27, 26). Quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa sunt, quam voluptas intelligendi quae vera sunt.
CAPUT LIII. Ad hoc valet quod scriptum est, Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebet illam tibi (Eccli. I, 33). Mandata utique ad justitiam pertinentia: justitiam autem quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur, ut pie credendo quod nondum intelligit, etiam intelligentiae meritum consequatur. Quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum, Concupisti sapientiam, serva mandata; et Dominus praebet illam tibi; tantum et illud valere arbitror, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9): ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat, et bonis moribus nitatur pervenire quo tendit. In eo quippe quod versatur, virtus est laboriosa: in eo vero quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere, quod non mihi ostenditur manifestum? Aliquod verbum prome, quo videam rerum omnium principium. Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis: cui respondeatur, Pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo, non solum speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa justitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.
CAPUT LIV. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. Verumtamen una amatur, et altera toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. Labor enim justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium; et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius (II Cor. XI, 23), propter quos habent foris pugnas, intus timores (Id. VII, 5), gaudium et coronam suam vocant (Philipp. IV, 1). Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum (I Cor. I, 23), et quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu, mente excedit Deo (II Cor. V, 13), et videt in principio Verbum Deum apud Deum (Joan. I, 1), et vult parere, et non potest; quia generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Proinde vita quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat (Rom. I, 20), vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis. Affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia et ipsa procreandi charitate inardescit (vult enim docere quod novit, neque cum invidia tabescente iter habere [Sap. VI, 25] ), videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est, Et zelavit Rachel sororem suam (Gen. XXX, 1). Proinde, quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest; eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare: sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere liberos, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur Inveterata: hanc habuit ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur imagines, etiam cum aliquid de spirituali et incommutabili substantia divinitatis auditur.
CAPUT LV. Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari Os hians. Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os hiat et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Et talibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras (Rom. II, 21, 22). Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Unde in labore vinculorum vita apostolica, Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 18): tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.
CAPUT LVI. Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubare permittit. De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. Nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. Cum enim haec mala ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum: non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum; sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido: et ideo cur eam mulier tantopere concupiverit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris jucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conjicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intelligam famam bonam: non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci justi atque sapientes; sed illam popularem, qua etiam major et clarior notitia comparatur: non ipsa per sese expetenda, sed intentioni honorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. Unde dicit Apostolus, Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III, 7): qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt: doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore, tanquam speciosae Rachel feruntur amplexum.
CAPUT LVII. Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit; propterea Lia sorori suae dicit, Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi condere volunt. Ita ergo dictum est, Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? ac si diceretur, Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?
CAPUT LVIII. Proinde ut eam juste comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte: ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerant, suscipiant experientiam tentationum curarumque sarcinam pro utilitate communi: ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis; conduxi enim te pro mandragoris filii mei (Gen. XXX, 14-16). Tanquam diceret: Doctrinae quam diligis vis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis, quod intelligamus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexum Rachel; et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam Lia dicente, Ad me intrabis? Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, ut in nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tanquam Jacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem; quia perrarum est ut, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.
CAPUT LIX. Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac, et Jacob, quorum se Deum appellari voluit Deus, quem catholica Ecclesia colit, adversus Fausti calumnias dicta suffecerint. De quorum trium hominum meritis atque pietate, et longe remota a judicio carnalium altitudine prophetiae, non est nunc disserendi locus: tantum ab his criminibus, quibus eos maledica et veritatis inimica lingua pulsavit, defendendi fuerunt in hoc praesenti opere nostro; ne contra Scripturas sanctas et salubres aliquid sibi dicere viderentur, qui eas perversa et adversa mente legerunt, dum petulantibus conviciis insectantur eos, qui illic cum tanto honore praedicantur.
CAPUT LX. Caeterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis comparandus est, de quibus Deus dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6); nec in eorum numero deputandus, quibus illa Scriptura usque in finem perhibet justitiae testimonium: quamvis inter Sodomitas pie casteque versatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus, ab illius terrae incendio liberatus sit, et ejus posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus ejus fuerat, dono Dei data sit (Gen. XIX). Haec nobis merita in illis Libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus (Deut. II, 9): sed cum hominis ejusdem et recte factum et peccatum scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, justitiae testimonium (Sap. X, 6), non modo non decolorat divinitatem Dei vel scripturae illius veritatem, verum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tanquam speculi fidelis nitor, admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sint, indicat; quanto magis factum Judae, quod cum sua nuru concubuit (Gen. XXXVIII, 13-18), nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur: quae in illis Libris fundata persistens, non tantum paucissimorum Manichaeorum calumniosas argutias, verum etiam gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias divino jure contemnit, quos pene jam totos a nefaria superstitione simulacrorum, ad unius Dei veri cultum christiano imperio subjugavit, edomito orbe terrarum, non violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis? Ubi enim Litterarum illarum laudatus est Judas? Quid de illo boni Scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, benedictione patris sui prae caeteris commendatus eminuit (Id. XLIX, 8-12)?
CAPUT LXI. Caeterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoravit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Joseph in Aegyptum vendidit (Id. XXXVII, 26-28). Numquid cujusquam membra distorta depravant lucem, quae cuncta demonstrat? Sic nec cujuspiam malefacta malam Scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. Consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari jubet, pertubari vetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato connubio, quod non pervertat vinculum pacis: et ideo prostitutio feminarum, non ad substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum, divina atque aeterna lege damnatur. Omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo venalis: ac per hoc Judas etsi gravius peccasset, si nurum sciens cum ea concumbere voluisset (si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit, non jam duo, sed una caro est (Matth. XIX, 6), non aliter nurus est deputanda quam filia); tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. At illa quae socerum fefellit, non carnis ejus concupiscentia, nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit: sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus jam fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subjecit, pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reservavit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam sine jure matrimonii mater fieret: longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum jussu ejus produceretur ad mortem, et virgam, monile, atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam, cujus pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se justificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum conjungere noluisset; qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo posteritatem, non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia, non eam justificatam, sed eam magis quam se justificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit; desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans, quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat: sicut quibusdam dicitur, Justificastis Sodomam (Ezech. XVI, 52), id est, tantum peccastis, ut vobis Sodoma comparata justa videatur. Quanquam etiamsi haec mulier non in pejoris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur: quae tamen consulta illa aeterna lege justitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur: quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur?
CAPUT LXII. Quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum, quasi nobis in illius Scripturae veneratione dignoque praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit approbare: quin potius necesse est ut quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per ejus veritatem certius culpanda didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino jure damnatur (Exod. XX, 14, 17): ac per hoc, cum talia quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, judicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim nostrum in ipso Evangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi nativitate sollicitus tot infantes jussit occidi (Matth. II, 16)? At hoc factum ibi non vituperatur, sed tantum narratur. Sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi nativitatem, qua Herodes perturbatus est, negant; ipsorum Judaeorum immanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non vituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.
CAPUT LXIII. Sed, inquiunt, iste Judas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim Patriarchas computatur (Gen. XXXV, 22-26). Quid enim, et ille Judas, qui Dominum tradidit, nonne inter duodecim Apostolos numeratus est, et cum eis unus ex eis ad praedicandum Evangelium diabolus missus est (Matth. X, 2-5, et Joan. VI, 71, 72)? Sed adhuc respondent et dicunt: Ille post tale facinus laqueo suo peremptus et Apostolorum numero exemptus est (Matth. XXVII, 5); iste autem post hanc turpitudinem, inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium Deus perhibet, praecipue benedictus et super omnes laudatus est (Gen. XLIX, 8-12). Quinimo hinc expressius apparet, non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam: et ideo magis flagitium ejus divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis patris ejus, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.
CAPUT LXIV. Quanquam Faustus dente maledico hoc ipsum intelligatur mordere voluisse, quod Christus a nobis ex ejus tribu venisse praedicatur: maxime quia in generationibus patrum ejus, quas Matthaeus evangelista commemorat, etiam Zara, quem Thamar illa ex illo conceptu peperit, invenitur (Matth. XIII; Gen. XXXVIII, 30). Nam si stirpem Jacob, non Christi generationem vellet reprehendere, habebat magis primitivum Ruben, qui paternum thorum nefaria libidine violavit (Gen. XXXV, 22): qualem fornicationem Apostolus nec in Gentibus dicit auditam (I Cor. V, 1). Quod factum etiam ipse pater Jacob, cum eos benediceret, super caput ejus accusando et detestando non tacuit (Gen. XLIX, 3, 4). Hoc ergo crimen potius Faustus objiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino voluntaria contaminatio paterni lectuli apparet; nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis voluptatis arsisset; et Christi progenitores culpando Incarnationi ejus fidem derogari voluisset: ignorans miser verissimum et veracissimum Salvatorem, non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum exstitisse. Fideles enim ejus venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde sponsus ille suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias bonos et malos (Matth. XXII, 10), etiam nasci voluit de bonis et malis: ut prophetiam Paschae qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ovibus et capris (Exod. XII, 3-5), tanquam justis et injustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. Documenta quippe Dei et hominis ubique conservans parentes et bonos et malos propter convenientiam humanitatis non sprevit, partum autem virginis propter miraculum divinitatis elegit.
CAPUT LXV. Inaniter ergo Faustus, in se ipsum potius dente sacrilego saeviens, sanctam Scripturam, quam totus jam mundus merito veneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tanquam speculi fidelis nitor, nullius accipit adulandam personam, sed et laudanda et vituperanda hominum facta vel ipsa judicat, vel legentibus judicanda proponit; nec solum homines ipsos vel vituperabiles vel laudabiles intimans, verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacens. Neque enim quia vituperabilis homo erat Saül, ideo non est laudabile factum ejus, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus est, obediens Deo, qui hoc fieri prohibuerat (I Reg. XIV, 24-45); vel quod pythones et ventriloquos de regno suo delevit (Id. XXVIII, 3): aut quia laudabilis erat David, ideo peccata ejus, quae Deus quoque arguit per prophetam (II Reg. XII, 1-14), vel approbanda vel imitanda sunt. Sicut nec in Pontio Pilato vituperandum est, quod adversus accusationes Judaeorum innocentem Dominum judicavit (Joan. XIX, 4, 6): nec in Petro laudandum est, quod eumdem Dominum ter negavit (Matth. XXVI, 70-74); vel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a passione, hoc est, a nostra salute revocare: paulo ante ergo dictus beatus, paulo post dictus est satanas (Id. XVI, 22, 23, 17). Sed quid in illo obtinuerit, apostolatus ejus et martyrii corona testatur.
CAPUT LXVI. Sic itaque et regis David legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. In quo autem praevaluerit, et unde quid vicerit, satis in promptu est, non malevolae caecitati, qua in sanctos Libros et viros Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas divina, et merita humana possunt cerni atque discerni. Nam legant isti et videant, in David plura Deum redarguisse quam Faustum (II Reg. XII, et XXIV): sed ibi est et poenitentiae sacrificium, ibi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad immanissimum et atrocissimum inimicum, qui quoties illi est in manus fortissimas datus, toties ab illo est de manibus piissimis dimissus illaesus (I Reg. XXIV, et XXVI). Ibi memorabilis humilitas sub flagello Dei, et cervix regia dominico jugo ita subdita, ut armatus et comitatus armatis, amara ex inimici ore convicia patientissime sustineret; suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex ejus audiret, et jam jamque in conviciatoris caput dextera ultrice pergentem, modestissime refrenaret, regali suae jussioni divini timoris pondus adjiciens, et dicens meritis suis hoc redditum superno judicio, quo ille injuriosus missus esset, ut in eum talia jacularetur opprobria (II Reg. XVI). Ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse vellet mori, quando populo numerato peccatum elationis ejus sic punire placuit Deo, ut eumdem numerum minueret morte multorum, cujus multitudine cor regis fuerat superbia pertentatum: in quo occulto judicio Deus, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14), et quos noverat indignos hac vita, subtraxit huic vitae; et in illo qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani ejusdem copiae diminutione sanavit. Ibi tam religiosus Dei timor, sacramentum Christi in sancta unctione servabat, ut cor ejus pia sollicitudine trepidaverit, quando exiguam particulam de veste ipsius Saülis latenter abscidit, ut haberet unde illi fidem faceret quam nollet eum, cum posset, occidere. Ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrymis et humilitatis sordibus sese abjiciens Dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit; idem juvenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculaverat, et contra patrem scelestum bellum gerebat, et vellet conservatum, et fleret occisum: animae scilicet tantis criminibus involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per poenitentiam corrigendum vivere cupiebat humiliatum (II Reg. XVIII). Haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur viro, si non perversus animus eam Scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam Dei, qui ejus noverat occulta cordis, ubi in conspectu ejus qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.
CAPUT LXVII. Quid enim aliud quam cordis ejus profunda cernebat Spiritus Dei, quando correptus per Prophetam dixit, Peccavi; continuoque ad hoc unum verbum audire meruit quod acceperit veniam? Ad quam rem, nisi ad sempiternam salutem? Neque enim praetermissa est in illo, secundum Dei comminationem, flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur, et afflictus temporaliter probaretur. Haud vero mediocre fidei robur fuit, aut parvum mitis et obedientis animi indicium, cum audisset a Propheta quod sibi Deus ignovisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter evenissent, non se dicere Prophetae deceptum esse mendacio, nec murmurare adversus Deum, quasi falsam peccatorum ejus indulgentiam pronuntiaverit. Intelligebat enim vir alte sanctus, et non contra Deum, sed ad Deum levans animam suam, nisi Dominus esset confitenti poenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum ejus essent digna peccata: pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, videbat erga se et manere veniam, et non negligi medicinam. Cur autem Saül per Samuelem correptus, cum diceret etiam ipse, Peccavi (I Reg. XV, 24), non meruit audire quod David, quod ei Dominus ignovisset? Num personarum acceptio est apud Deum? Absit (Galat. II, 6). Sed in simili voce quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur exemplis, nisi regnum coelorum intra nos esse (Luc. XVII, 28), et de intimis nostris Deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur (Matth. XII, 34); non autem ut populus eum labiis honoret, cor autem eorum longe sit ab eo (Id. XV, 8): neque judicare aliter audeamus de hominibus, quorum interiora videre non possumus, quam Deus qui hoc potest, et falli aut corrumpi non potest; cujus evidentissimam sententiam de David cum divinae Scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda, vel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? Eis quippe divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura dixerunt, quae praesentia nunc videntur.
CAPUT LXVIII. Quid aliud in Evangelio discimus, cum eadem vox Petri auditur confitentis Christum Filium Dei (Matth. XVI, 16), quae etiam daemoniorum, paria verba, sed longe impari corde emittentium (Luc. VIII, 28)? Proinde in simili voce fides Petri laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur: a quo, nisi ab illo qui non aure humana, sed divina mente radices internas vocum illarum nosset inspicere, et sine ulla falsitate discernere? Quam multi enim et alii homines dicunt Christum Filium Dei vivi, nec tamen Petri meritis comparantur: non solum illi, qui dicturi sunt in illo die, Domine, Domine, et audituri, Discedite a me (Matth. VII, 22, 23); sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram (Id. XXV, 33), in quibus plurimi nec unquam Christum vel semel negaverunt, nec ejus pro nostra salute passionem improbaverunt, nec Gentes judaizare coegerunt (Galat. II, 14); et tamen Petro qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus, et non solum duodecim tribus, verum et angelos judicanti impares apparebunt? Ita etiam multi nullius appetentes uxorem, nullum maritum appetitae usque ad mortem persequentes, tamen Davidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud Deum habere non possunt. Tantum interest quid cuique in se ipso, quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur; et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat: quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas unquam spinas habuerunt et vix ad tricenum perveniunt.
CAPUT LXIX. Sic et Moysen famulum Dei fidelissimum in tota domo ejus, ministrum legis sanctae, et mandati sancti, justi, et boni, cui Apostolus attestatur (Hebr. III, 5, et Rom. VII, 12); nam ejus haec verba sunt quae commemoravi: ministrum etiam sacramentorum, non jam praestantium salutem, sed adhuc promittentium Salvatorem: quod et Salvator ipse confirmat, dicens, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46): unde suo loco, quantum satis visum est, contra impudentes Manichaeorum calumnias disseruimus; hunc ergo Moysen famulum Dei vivi, Dei veri, Dei summi, fabricatoris coeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed affluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui verbi potentiam: hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium (Exod. IV, 10), subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in exsequendo; in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem; qui pro eis quibus praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum virum, absit a nobis ut ex maledico Fausti ore pensemus; sed ex ore plane veridici Dei, qui veraciter hominem, quem fecerat, noverat: quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non facit, et in diffitentibus ut judex agnoscit, et in confitentibus ut pater ignoscit. Ex ore omnino ejus Moysen servum ejus et amamus, et admiramur, et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio vel occiso, vel exspoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia imposito imperio Dei fecit.
CAPUT LXX. Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium (Exod. II, 12), quanquam illi Deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret: unde nunc non ago, sed omnino tanquam nihil significaverint facta illa discutio; consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis injuriosum et improbum, occidi. Verumtamen animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint, quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant; et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, validis vitibus habilem intelligunt; et quem montem oleastris silvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a cive improbo injuriam perpetientem, non observato ordine potestatis, inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. Ipse denique per angelum suum divinis Moysen vocibus evocavit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israel; eumque miraculo visionis in rubo flammante et non ardente, verbisque dominicis ad frugem obedientiae praeparavit (Id. III, 4): qui etiam Saulum Ecclesiam persequentem, de coelo vocavit, prostravit, erexit, implevit; tanquam percussit, amputavit, inseruit, fecundavit (Act. IX, 4). Illa namque Pauli saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam (Galat. I, 14), putans officium Deo se facere, tanquam silvestre erat vitium, sed magnae feracitatis indicium. Hinc erat etiam illud Petri, cum evaginato gladio volens defendere Dominum, aurem persecutoris abscidit: quod factum Dominus satis minaciter cohibuit, dicens, Reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet (Matth. XXVI, 51, 52). Ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel jubente vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Nam utique Dominus jusserat ut ferrum discipuli ejus ferrent, sed non jusserat ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius Synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate justitiae regulam excessit: uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Resecandum hoc vitium vel eradicandum; sed tamen tam magnum cor, tanquam terra frugibus, ita ferendis virtutibus excolendum.
CAPUT LXXI. Quid ergo jam de exspoliatis Aegyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat (Exod. III, 21, 22; XI, 2, et XII, 35, 36), qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat, et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptii vero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad Creatoris injuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et isti quibus talia juberentur, et illi qui talia paterentur: et forte secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista, quam jussi; sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri autem potest ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione Dei lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent quae auferrent; hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.
CAPUT LXXII. Sed Deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia jussisse credendus est. Imo vero talia recte non jubet, nisi Deus verus et bonus, qui et solus novit quid cuique jubendum sit, et solus neminem quidquam incongruum perpeti sinit. Caeterum ista imperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono jubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum. Qui tamen hoc ipsum inopportune facere volentes servos prohibuit, dicens: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30, 29). Ita solus Deus verus et bonus novit quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid vel jubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana, non bonitas, sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum desiderio noxio daemones in porcos ire volentes petentesque permisit (Id. VIII, 31, 32): praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et abjecta animalia, hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate improbata et abjecta, illud tamen constat, Dominum nostrum Jesum Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum verum et bonum, mortem pecorum alienorum, perniciem qualiumcumque animantium, et grave damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem dementissimus dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno jam destinatorum, quamvis saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque ordinatore omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique justo moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata est; quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et injustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu sacrilego in injuriam Creatoris utebantur, privari meruerunt? Quod tamen si Moyses sua sponte jussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto pecassent: quanquam illi, non quidem hoc faciendo, quod vel jusserat vel permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione permissi sunt, illius judicio justo bonoque permissi sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire subjectos; et praecepta validiora dare sanioribus, et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptis.
CAPUT LXXIII. Quaedam enim facta, lex illa aeterna quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem obedientia jure laudetur. Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem jubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit (Gen. XXII, 10)? Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut ejus voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret in mentem factum ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos dissimulantis feriret. Quapropter, si in occidendo filio spontaneus motus exsecrabilis, Deo autem jubente obsecundans famulatus, non solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur; quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat jubentis auctoritas. An talia fieri volentem etiam ipsum Deum vituperare paratus es? Redi ergo retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 23). Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses, atque id quod in Deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses; quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus annuntiabat, quod ei primo, cum Dominus vellet fieri, displicebat.
CAPUT LXXIV. Quamobrem, si jam tandem intelligit humana duritia atque in rebus rectis voluntas prava atque perversa, plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur imperio, qui novit quid, quando, quibus permittat aut jubeat, quid cuique facere patique conveniat; nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, non saeviens, sed obediens fuit: nec Deus, cum jubebat ista, saeviebat: sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat. Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis jure culpantur; quae plerumque ut etiam jure puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio jubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit. Alioquin Joannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes, Et nos quid faciemus? responderet eis, Arma abjicite, militiam istam deserite; neminem percutite, vulnerate, prosternite. Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores injuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: respondit eis, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Sed quia Manichaei Joannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum Jesum Christum audiant hoc stipendium jubentem reddi Caesari, quod Joannes dicit debere sufficere militi. Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. Merito et illius Centurionis dicentis, Et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit; fidem laudavit (Id. VIII, 9, 10), non illius militiae desertionem imperavit. Sed de justis quidem injustisque bellis nunc disputare longum est, et non necessarium.
CAPUT LXXV. Interest enim quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant: ordo tamen ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes Principem sit; exsequendi autem jussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. Bellum autem quod gerendum Deo auctore suscipitur, recte suscipi, dubitare fas non est, vel ad terrendam, vel ad obterendam, vel ad subjugandam mortalium superbiam: quando ne illud quidem quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili Deo, sed nec sanctis ejus obesse aliquid potest; quibus potius ad exercendam patientiam, et ad humiliandam animam, ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur. Neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1), sive jubente, sive sinente. Cum ergo vir justus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte poscit illo jubente bellare civicae pacis ordinem servans; cui quod jubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certum est, vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi: quanto magis in administratione bellorum innocentissime diversatur, qui Deo jubente belligerat, quem male aliquid jubere non posse, nemo qui ei servit ignorat
CAPUT LXXVI. Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum jubere, quia Dominus postea Jesus Christus, Ego, inquit, dico vobis, non resistere adversus malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39); intelligant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde: ibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis justis nostris patribus habitavit: sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri potestatem atque arbitrium pertinere. Unde et Vetus Testamentum secretum regni coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit, et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis, ut Novum Testamentum revelaretur, quod figuris Veteris velabatur, evidenti testificatione jam demonstrandum erat, esse aliam vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatum patientissime sustineri. Proinde per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus, qui de coelo Saulum vocavit, et ex lupo factum ovem, in medium luporum misit (Act. IX), congregatos vellet armare atque adjuvare pugnantes, sicut Hebraeos patres adjuvit, quae gentes resisterent? quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua jam docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius Dei factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5), factus ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), mittit discipulos velut oves in medium luporum, et monet ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; promittit etiam ipsius corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem (Matth. X, 16, 28, 30): Petri gladium revocat in vaginam; aurem inimici praecisam reparat ad pristinam formam: dicit se legionibus Angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset (Id. XXVI, 52, 53; Luc. XXII, 51, 42, et Joan. XVIII, 11); bibit praecedens, propinat sequentibus: virtutem patientiae suo revelat praecepto, suo confirmat exemplo. Propter quod Deus illum suscitavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 9-11). Regnaverunt hic ergo Patriarchae et Prophetae, ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur: non hic regnaverunt Apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum potius panderetur. Illi reges bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari: isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi. Quanquam et illic Prophetae noverant mori pro veritate, sicut ipse Dominus dicit, A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35): et hic posteaquam coepit impleri, quod sub figura Salomonis (qui latine interpretatur Pacificus) de Domino Christo (ipse est enim pax nostra (Ephes. II, 14) in Psalmo prophetatum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11); christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt; cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli jam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.
CAPUT LXXVII. Si autem hoc mirum istis vanis videtur, quod aliud tunc Deus praecepit dispensatoribus Veteris Testamenti ubi Novi gratia velabatur, aliud praedicatoribus Novi Testamenti ubi Veteris obscuritas revelatur, attendant ipsum Dominum Christum mutantem quae dixerat, et aliud dicentem: Quando misi vos, inquit, sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt, Nihil. Dicit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Isti certe si ista diversa in Testamentis singulis invenirent, Vetere et Novo, etiam ex hoc clamarent, duo sibi Testamenta esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit, Antea misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, et nihil vobis defuit: nunc autem qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui habet tunicam, vendat et emat gladium? Jamne intelligunt quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate, praecepta, vel consilia, vel permissa mutentur? Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eumdem unum Deum tunc Prophetas gerere bella jussisse, nunc Apostolos prohibuisse? Neque enim in eo quod ex Evangelio commemoravimus, verba tantum Domini fuerunt: sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc sine sacculo et pera ierunt, et nihil eis defuit; sicut ejus interrogatio et eorum responsio declaravit. Et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo jussisset, Ecce sunt hic duo gladii. Et ille respondit, Sufficit. Hinc et Petrus armatus inventus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea ejus coercetur audacia (Luc. XXII, 35, 36, 38, 50, 51); quia non ut jussus fuerat ferrum tollere, ita jussus fuerat et ferire. Latebat certe Domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti noluisset. Verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.
CAPUT LXXVIII. Calumniosa ergo imperitia Moyses reprehenditur quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si Deo jubente non gereret: ipsum vero Deum, quod talia jusserit, audere reprehendere, vel Deum justum et bonum talia jubere potuisse non credere, hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum esse quod oritur, nec perire quod moritur; sed in suo singula quaeque ordine sive naturarum sive meritorum vel cedere, vel succedere, vel manere: hominum autem rectam voluntatem divinae legi conjungi, inordinatam vero cupiditatem divinae legis ordine coerceri; ut nec bonus aliud quam praecipitur velit, nec malus amplius quam permittitur possit; ita sane, ut non impune possit quod injuste voluerit. Ac per hoc in omnibus quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas jure damnatur: caetera sunt vel tributa naturarum, vel merita culparum. Fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud assumendas, et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas. Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conservari jubet. Fit autem homo justus, cum ob aliud non appetit rebus uti, nisi propter quod divinitus institutae sunt; ipso autem Deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso Deo propter eumdem ipsum Deum. Propter Deum enim amat amicum, qui Dei amorem amat in amico. Sive autem iniquitas, sive justitia, nisi esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena justa esset: quod nemo sapit, nisi qui desipit. Ignorantia vero et infirmitas, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit, ex occulto poenarum ordine venit, et illis inscrutabilibus judiciis Dei, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio Dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, veraciter scriptum est (Id. V, 12-19). Et quia ex hac poena corpus corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), verissimum nobisque notissimum est: et quia de hac justa poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. Et hinc Apostolus gemebundus exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Sed quae sit distributio judicantis et miserentis Dei, cur alius sic, alius autem sic; occultis fit causis, justis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista judicio aut misericordia Dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a Deo creatore omnium quae naturaliter sunt (Sap. XI, 21); nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum; ut ea quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic judicentur et ordinentur, ne universitatis naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et conditionibus deputata. Quae cum ita sint, et cum per hoc secretum judiciorum Dei motusque humanarum voluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur; et eisdem adversitatibus alii deficiant, alii proficiant; cumque ipsa humana mortalisque vita tentatio sit super terram (Job VII, 1): quis hominum novit cui prosit aut obsit in pace regnare vel servire, vel vacare, vel mori; in bello autem vel imperare, vel pugnare, vel vincere, vel occidi? cum hoc tamen constet, et cui prodest, non nisi per divinum prodesse beneficium; et cui obest, non nisi per divinum obesse judicium.
CAPUT LXXIX. Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones, atque utinam hominum, et non Dei? Servierint dispensatores Veteris Testamenti, iidemque praenuntiatores Novi Testamenti, peccatores occidendo; servierint dispensatores Novi Testamenti, iidemque expositores Veteris Testamenti, a peccatoribus moriendo: Deo tamen uni utrique servierunt, per diversa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse imperari et propter se debere tolerari. Quid ergo crudele Moyses aut mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni vero Deo subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque impudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus ipse quem offenderant, alto et secreto judicio feriendos voluisset mox feriri, et in praesenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in verbis ejus agnoscat orantis pro peccato eorum, et dicentis: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII)? Comparans ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem, videt profecto apertissime, videt quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic amat. Sic plane et Apostolus, non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 5). Tradidit et alios, ut discerent non blasphemare (I Tim. I, 20). Legunt scripturas apocryphas Manichaei, a nescio quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare talia poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum, imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus ministraret, eum leo irruens interemit, manumque ejus, qua caput Apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam, secundum verbum ejusdem apostoli id optantis atque imprecantis, canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat Apostolus. Quid hoc videri crudelius potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petiverit, facta est compensatio beneficii majoris; ut et Apostolus quam charus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. Utrum illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas Canon ecclesiasticus respuit, tanquam verae atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri, virtutem illam patientiae, quam docet Dominus, dicens, Si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39), posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis, et expressione verborum: quandoquidem Apostolus palma percussus, potius Deum rogavit ut injurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa injuria non inulta relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem, aut ut iterum feriret admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum, et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit, sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostravisse; cum et in ejus verbis satis appareat, ita hujusmodi peccato eum veniam deprecatum, ut nisi impetraret, deleri se vellet de libro Dei? Et quid simile, ignotus homo palma percussus; et Deus ex Aegypti servitute liberans, per divisum mare trajiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus? Si autem poenas ipsas comparemus, quid simile ferro interimi; et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem judices publicis legibus servientes, majoris criminis reos bestiis subrigi, quam gladio percuti jubent.
CAPUT LXXX. Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus nunc respondeo, quod locutus Dominus ad Osee prophetam dixit: Accipe tibi uxorem fornicariam, et fac filios de fornicaria (Osee. I, 2). In qua Scriptura sic excaecatum est immundum cor eorum, ut nec apertissima verba evangelica intelligant Domini dicentis ad Judaeos: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31). Quid enim adversum clementiae veritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione, in castum conjugium commutetur? Et quid tam incongruum et alienum a fide Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa esse in melius commutatae? Itaque cum meretricem Propheta fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem? Scilicet, quia solent dare operam meretrices ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis permanens placebat ut deum ipsorum non ligaret, quam unius viri facta uxor ut pareret.
CAPUT LXXXI. De Salomone autem quid dicam, nisi quia gravius ipsius fidelis et sanctae Scripturae testimonio redarguitur, quam petulantibus et nugacibus Fausti conviciis? Illa enim de illo et quid boni prius habuisset, et quid mali faciendo, bonum in quo primum fuerat, reliquisset, veraciter fideliterque locuta est (III Reg. III, XI, et Eccli. XLVII): iste autem oculis clausis, vel potius exstinctis, non quo lumine manifestante ducebatur, ibat; sed quo malevolentia praecipitante ferebatur, irruebat. Hoc ipso enim magis insinuaverunt sancti Libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti viri plures uxores; quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit, improbatus est et reprehensus his verbis, ut appellaretur amator mulierum; et inde ad profundum idololatriae lapsus atque demersus, eadem veritate personam nullius acceptante proderetur.
CAPUT LXXXII. Nunc ergo jam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putavit scripturas Veteris Testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique sermone congruo, quo vel defensi sunt homines Dei adversus haereticorum carnaliumque calumnias, vel reprehensis hominibus, tamen Scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est: videamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemoravit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod jam fecimus de Abraham et Isaac et Jacob, quorum se Deus ita dici voluit (Exod. III, 15), tanquam solorum esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque charitatem: et quia in eis tribus Patribus quodam modo consummavit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt, non solum in libertatem, sicut per Saram (Gen. XXI, 1, 2) et Rebeccam (Id. XXV, 21) et Liam et Rachel (Id. XXIX et XXX); verum etiam in servitutem, sicut per eamdem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est, Eris servus fratris tui (Id. XXVII, 40): et per ancillas non solum in servitutem, sicut per Agar (Id. XVI, 15); verum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham (Id. XXX). Ita enim et in populo Dei et per spirituales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi quibus dicitur, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16); verum etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon (Act. VIII, 13): et per carnales servos, nascuntur non solum in damnabilem servitutem, qui eos imitantur; verum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Hoc magnum sacramentum quisquis in Dei populo prudenter agnoverit, unitatem Spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth; quid ejus laudandum, quid culpandum Scriptura narraverit, quid intelligendum de tota illa re gesta significaverit (Gen. XIX), demonstrantes.
CAPUT LXXXIII. Sequitur ut Judae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit (Id. XXXVIII), quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in Scripturis sanctis, quaedam non mala, sed bona futura significantur. Servat enim ubique divina providentia virtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus Dei, sicut in praecedenti sermone jam diximus (Supra, cap. 48), de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum; ita in Scripturis propheticis, non tantum bona hominum, verum etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Judas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret: sicut nec Judas ille qui Dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro, si de tam malo opere Judae illius tam bonum opus Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sauguine nos redimeret; quid mirum si Propheta ejus, de quo ipse ait, De me enim ille scripsit (Joan. V, 46), ex malo facto Judae istius, boni aliquid significavit, ut suo ministerio nos doceret? Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit Propheta narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum quas intenderat prophetare: ad significanda autem aliqua bona, nihil interest, facta illa quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento candidos Gallos? Verumtamen si, non scripturam, sed picturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magni interest bonane an mala sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio, quantum ad ejus noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut justus injuste necaretur, utique mala erant: tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait, Expedit ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat: dictumque de illo est, Hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit quia oportebat Jesum mori pro gente (Id. XI, 50, 51). Ita factum Judae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significavit: a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem, quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Judae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.
CAPUT LXXXIV. In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tanquam mariti adhibebantur: merito nomen ejus Amaritudo interpretatur; ipsa enim Domino fellis poculum dedit (Matth. XXVII, 34). Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Judae: quorum unus erat malignus vel saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tanquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus; ille autem sequens, qui fundebat in terram. Nomen quoque majoris, qui vocabatur Her, interpretatur Pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso (Gen. III, 21); sequentis nomen qui vocabatur Aynan, interpretatur Moeror eorum: quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra? Majus porro malum est ablatae vitae, quod significat pellicius, quam non adjutae, quod significat moeror eorum: Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, quod illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri: et ideo erat quidem filius Judae, sed eum maritum Thamar non accipiebat; quia erat eadem tribus Juda, sed jam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen ejus, id est, Selom, interpretatur Dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore, quo jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere, non est computandus Herodes major in regibus ejus, tanquam maritus Thamar: erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat; sed tanquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit (Luc. XXIII, 12): isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent, frendentes adversum Christum, Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum: quippe etiam Caesar rex erat non proprie Judaeorum; sed ut Christum negarent, et huic adularent, ideo se tali voce damnarunt.
CAPUT LXXXV. Illo ergo tempore, quo jam de tribu Judae regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset, multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et mystica, unde christi vocabantur, unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danielis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est Sanctus santorum (Dan. IX, 24-27) oleo exsultationis prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Natus est enim Herodis majoris tempore (Matth. II, 1), passus est autem minoris Herodis tetrarchae (Luc. XXIII, 7, 46). Hujus itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV, 24), figuram gessit ipse Judas cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur Deficiens. Jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites, Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne (Joan. V, 36); sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus et Elisabeth matris suae; eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine ejus accepit (Id. I, 16). Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non exsurrexit (Matth. XI, 11): quia ex omnibus praenuntiantibus Christum, ipse vidit quod multi justi et Prophetae cupierunt videre, et non viderunt (Id. XIII, 17). Salutavit ex utero (Luc. I, 44); agnovit perfectius ex columba, et ideo tanquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua (Id. III, 21, 22). Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum (Cant. IV, 2).
CAPUT LXXXVI. Jam Thamar habitum mutet; nam et Commutans interpretatur Thamar: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat; non illius amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit (Matth. XXVI, 75). Nam et Judas latine Confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe jam Ecclesiae gerit Thamar, ex Gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Aenan, vel Aenaim, quod interpretatur Fontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae: illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45). Accepit in occulto annulum, monile, et virgam: vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et justificavit: et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30). Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tanquam meretrici, haedus exprobratio peccati; per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem, Generatio viperarum (Matth. III, 7). Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicatis signis, annuli, monilis, et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quorum jam personam Judas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis, glorificationis, sine dubio confundentur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam Dominus adjuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia, finiendi hujus operis, quod plus quam vellem jam prolixum est, cura prohiberet.
CAPUT LXXXVII. Nunc peccatum David (II Reg. XI), quid in prophetia significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt quid etiam hoc factum praefiguraverit. David interpretatur Manu fortis, sive Desiderabilis: et quid fortius Leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum (Apoc. V, 5)? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit, Veniet desideratus omnibus gentibus (Aggaei II, 8)? Bersabee interpretatur Puteus satietatis, sive Puteus septimus: quamlibet autem harum nominis hujus interpretationum in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in Canticis canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur puteus aquae vivae (Cant. IV, 15): et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur; propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (Act. II, 1-4). De septimanis enim constare eumdem festum diem, Tobiae quoque Scriptura testatur (Tob. II, sec. LXX). Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Dono itaque spirituali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui habuerit, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 14, 13). Urias vero qui fuerat maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis sui interpretatione significat? Cujus erant pessimo conjugio deligati omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur (Ephes. V, 27). Urias namque interpretatur Lux mea Dei: Chattaeus autem, Abscisus, sive quod in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive quod cadeudo veris viribus perditis, transfigurat se tamen in angelum lucis (II Cor. XI, 14), audens adhuc dicere, Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo: verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prohetiam non exstinguamus: amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.
CAPUT LXXXVIII. Jam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura atque condemnat (III Reg. XI), nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat? Nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda subversio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas de Gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus: cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significare; sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in persona hujus Salomonis et mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae; malo autem illius, malos Ecclesiae significatos puto: tanquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea; ut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis (Matth. III, 12, et XIII, 30). Si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis, sivi mihi, sive doctioribus atque melioribus, aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem, tanquam interrupta series contextionis impediat.
CAPUT LXXXIX. De Osee autem propheta, non a me opus est dici quid illa jussio factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee, Vade, et accipe tibi uxorem fornicationis, et fac filios de fornicatione; cum satis hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum. Sequitur enim: Quoniam fornicans fornicavitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim; et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel; quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Juda, et quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum; et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu, et in gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat absque misericordia, et concepit, et peperit filium. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Non populus meus; quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi. Et congregabuntur filii Juda et filii Ysrael, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. Dicite fratribus vestris, Populus meus: et sorori vestroe, Misericordiam consecuta (Osee I, 2, II, 1). Cum ergo jussi et facti hujus figuram ipse Dominus per eamdem Scripturam evidenter aperiat, cumque apostolicae Litterae hanc prophetiam completam in Novi Testamenti praedicatione testentur: quis est qui audeat dicere, non propterea jussum et factum, propter quod se jussisse et Prophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui jussit exponit? Ait enim Apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, verum etiam ex Gentibus: sicut et Osee dicit, Vocabo Non plebem meam, plebem meam; et Non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est eis, Non Populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. IX, 23 26). Hoc ergo de Centibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad Gentes, Propheta quidem ipso non nominato, prophetiam tamen ejus verbis suis inserit, dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo virtutes ejus annuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur (I Petr. II, 9, 10). Hinc evidenter apparet, quod per Prophetam dictum est, Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et quod consequenter adjunctum est, Et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi: non omnino de illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo Apostolus Gentibus dicit, Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Sed quoniam et de illo Judaeorum multi crediderunt et credituri sunt (nam inde erant et Apostoli, inde tot millia quae in Jerusalem Apostolis sociata sunt [Act. III, 41, et IV, 4], inde Ecclesiae de quibus ad Galatas dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo [Galat. I, 22]: unde et lapidem angularem in Psalmis appellatum Dominum [Psal. CXVII, 22] sic interpretatur, quod duos parietes in se ipso conjunxerit, circumcisionis videlicet et praeputii, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizaret pacem iis qui longe et iis qui prope, id est, Gentibus longe et Judaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 11-22]; merito et iste propheta, filios Juda ponens pro Judaeis, et filios Israel pro Gentibus, Et congregabuntur, inquit, filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Huic itaque prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae, quisquis contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis Litteris; nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Judae factum, ut haec fornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar appellata est, posset agnosci: hic autem cum ipsa Scriptura se aperiat, cumque Apostolorum consonantibus Litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur, ac non jam videmus quod restat de famulo Dei Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus objecit?
CAPUT XC. Quod enim fratrem defendens, occidit Aegyptium, cuivis facillime occurrit, injuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo nobis defensis occidi. Quod vero in arena obruit interemptum (Exod. II, 12), manifestum est ejus jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde Ecclesiam Dominus super petram aedificat; et eos qui audiunt verbum ejus et faciunt, comparat prudenti viro qui aedificat domum suam super petram, ne tentationibus cedat et corruat: illos autem qui audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata domus, ruina fit magna (Matth. VII, 24-27).
CAPUT XCI. Quod vero exspoliavit Aegyptios jussu Domini Dei sui (Exod. III, 22, XI, 2, et XII, 35, 36), nihil nisi justissime jubentis, quid praefiguraverit, jam in quibusdam libris, quos de Doctrina Christiana praenotavi, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse (Lib. 2, cap. 40): quod auro et argento et veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine Gentium non inutili studio discantur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsis Gentibus animae pretiosae tanquam vasa aurea et argentea, cum suis utique corporibus, quod vestes significant, adjungunt se populo Dei, ut simul de hoc saeculo tanquam de Aegypto liberentur; sive hoc ergo, sive illud, sive aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis qui has Litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa jussa, facta, conscripta.
CAPUT XCII. Jam porro de bellis quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. Satis ergo sit quod de illo bello gesto cum Amalech (Exod. XVII, 8-16), jam superius in hoc ipso opere, quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent objicere Moysi, vel nimici harum Litterarum, vel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret quod crudelia multa et mandarit et fecerit. Sed quia novi quid maxime et invidiose jactare consueverint, ideo ipse hoc commemoravi, superiusque defendi, ne quidquam in eo facto esse criminis, vel ipsi Manichaei qui corrigi vellent, vel quisquam alius imperitorum aut impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cujusquam necessitudinis distinctione jussit interimi (Id. XXXII). Facile est ut intelligatur hominum illorum interemptionem, significare vitiorum talium insecutionem, qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos jubet Psalmus, cum dicit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). In talia vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5).
CAPUT XCIII. Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne combureret, minutatimque concideret, et in aquam spargeret, et potum populo daret; majorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret, judicavit: si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque submersit, utquid et potum hoc populo dedit? Quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intelligendam propheticam significationem? Occurrat ergo jam intentis mentibus, tanquam diaboli corpus in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti: de quibus dicit Apostolus, Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 21-23). Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas Gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio dicit, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49): ut quoniam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7), dum in eum credunt Gentes, igne virtutis ejus diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum, verbo veritatis humiliatur: et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores, ex Baptismo in sua membra, hoc est, in corpus dominicum transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis Gentibus dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13). Si, Macta et manduca; quare non etiam, Concide et bibe? Ita ille vitulus per ignem zeli et aciem verbi et aquam Baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est.
CAPUT XCIV. Si ergo haec quoque loca Scripturarum, de quibus eisdem Scripturis calumniantur haeretici, perscrutata, et quodam modo interrogata, quanto videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent; quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent; cum oppilantur apertissima veritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent, non inveniunt; et malunt miseri manifestatione ejus suas fauces obturari, quam suavitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud quod jam ascendit in coelum, et hoc corpus ejus quod usque in finem laborat in terra, scribentium Litteras vere sacras omnis parturivit intentio: nec esse quidquam credendum est Librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum; nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque ejus, sive propriis, sive figuratis locutionibus rebusve praenuntient. Sicut enim in citharis et hujuscemodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid jam sonant significatione futurorum; aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tanquam sonantia connectantur.
CAPUT XCV. Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes, si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere, vel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt; non est luctandum cum hominibus, qui dicunt, Non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo: dum tamen ea quae divinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel intelligantur, aut utrumque potius quam neutrum: dum tamen et ipsa, quae figurate dicta vel facta intelliguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. Ac per hoc etiam si Manichaeis, vel quibusque aliis, de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus, vel ratio, vel opinio; illud sufficiat, quod patres nostri, quibus Deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis obedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi pravis et distortis cordibus displicere non possit; et quod ea Scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae vel laudavit vel redarguit vel tantum narrata nobis judicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit.
CAPUT XCVI. Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas sacras Litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum, et reprehensibiles ad cavendum proponerentur; verum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum, sive itidem denuo correcti in viam redeant, sive irrevocabiles maneant; et rursus quaedam malorum mutationes et provectus in bonum, sive perseveraturi, sive in pristina iterum relapsuri; ut neque justi in superbiam securitate extollantur, nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur? At illa quae neque ad imitandum neque ad cavendum facta hominum pertinent, et tamen in sancta Scriptura reperiuntur; aut ad illam connexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias veniatur, aut eo ipso quo videntur superflua, satis admonent, in eis quaeri oportere mysticae alicujus significationis oraculum. Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla, vel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata, jam quoque ipsis rebus impletis, auctoritatem divinam fidelissima et praeclarissima veritatis luce testantur: ut omnino desipiat, quisquis eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque genera subdita videt, verum etiam hoc ab eis praedictum legit, perfectumque cognoscit.
CAPUT XCVII. Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David, cujus eum Domino arguente ac minante poenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa Scriptura culpanda est; ac non tanto severius ille damnandus, quanto potius ad se vulnerandum aut occidendum abuti voluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? Quia enim homines in peccatum lapsi, vel superbia negligunt poenitentiae medicinam, vel recipiendae salutis veniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto viro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi qui sani sunt saucientur. Neque enim medicinae vitium est, si vel insani se ipsos, vel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.
CAPUT XCVIII. Sed tamen hi patres nostri Patriarchae atque Prophetae quibus tam illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea Scriptura perhibet, quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit, aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error, vel potius furor accusat; nonne etiam sic, non dico Electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores? Nonne melius est cum pellice volutari virum cum femina, quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? Ecce homo avaritiae ac ventris causa uxorem suam sororem mentitus, in aliorum concubitum vendidit: quanto ille pejor et exsecrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam, gratis eis polluendam corrumpendamque subjecit? Jam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium pejorumque turpitudinum libidinibus miscet? Quid enim tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus vester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? Denique, si vere Jacob, ut ait Faustus, inter quatuor uxores foeda concupiscentia tanquam hircus erraret, nullam propaginis curam gerens, sed lascivae solius voluptatis; quanto minus miser esset deo vestro, qui non solum in ipso et in ejus quatuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus; sed in ipso hirco, quem viro illi sordidus comparavit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur, et ubique turpi conditione permixtus, in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur? Ac per hoc etsi Judas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus vester haereret, sorderet, arderet. David autem iniquitatis poenituit, quod uxorem adamaverit alienam, virumque ejus mandarit occidi: at vero deum vestrum quando poenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus, eorum libidini sua membra concessit; nec maritum, cujus conjugem adamaverat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? Sed etsi non poenituisset David, nec justitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior exstitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus, et aliis talibus quotquotlibet, quam multa unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique convincitur. Et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisset, animas certe amborum, et lascivi amatoris, et obscoenae meretricis, partes et membra naturamque dei vestri esse praedicatis: illa ergo meretrix; quid enim ambiam verbis, et non plane dicam? illa meretrix esset deus vester. Neque enim potestis dicere quod servata atque incorrupta suae sanctitate naturae, illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret: sed et inquinatissima esse ista membra dei vestri, et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa ergo meretrix, de qua hominem Dei audetis arguere, deus vester esset, etiamsi non esset in melius casto conjugio commutata: aut si non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. Hoc ergo jam melior deo vestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem conditione suae illius commixtionis universo generi tenebrarum, in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late varieque fornicantibus et sese corrumpentibus, volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum fetibus volutandus, solvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars immundissima dei vestri, tanquam inexpiabilis meretrix perducatur. Haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus vester amovere non potuit, et hostis immanis necessitate compulsus ad ista pervenit: neque enim potuit interimere injuriosum atque violentum, suis vel civibus vel partibus salvis. Quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit, illaesum, quem mirabili vanitate Faustus arguit, et deum suum mirabiliore caecitate non respicit? Quanto melius ipse vasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam ejus membra depraedaretur gens tenebrarum? Et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores ejus famulo Dei nostri objiciunt quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse belligerante, de populo Israel duci potuerunt: quod et deus vester si potuisset, utique fecisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus invidere. Quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui graviter in Deum peccaverat, gladio vindicavit? Cujus tamen peccati veniam, se pro illis etiam divinae vindictae offerens, deprecatus est. Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset, etiam sic melior deo vestro esset. Neque enim quemquam suorum innocentium et obedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, si vicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia obedivit jubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni ejus proposita sua morte processit. Sed in hac, inquit, serie saeculorum jam malis permixta atque concreta non obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare. Si propria voluntate, vera culpa et justa poena: sed jam si voluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, si alieno malo superata cui resistere non valuerat, iniqua poena et magna crudelitas. Sed ad excusandum profertur Dei necessitas. Talem colant deum, qui nolunt colere Deum. Sane quod fatendum est, etiam ipsi cultores ejus, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt: ille autem nihil est, nisi fictio falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed jam caetera Fausti arguta deliramenta videamus.
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando, quidam ex numerosa plebe respondens ait: Accipis Jesum de Maria natum? Cui ego: Quemnam, inquam, dicis Jesum? Nam plures in Hebraismo fuerunt Jesus: unus quidem Nave filius, discipulus Moysi (Exod. XXXIII, 11, et Eccli. XLVI, 1); alter vero filius Josedech sacerdotis magni (Aggaei I, 1); item alius qui dictus est filius David (Rom. I, 1-3), alius vero Filius Dei (Marc. I, 1): quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam? Utique, inquit, Filium Dei. Cui ego: Et quo auctore quove magistro docente istud accipiam? At ille: Matthaeo, inquit. Cui rursum ego: Quid enim Matthaeus scripsit? Et ille: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, etc. (Matth. I, 1). Tum ego: Putaveram, inquam, quia esses dicturus, Liber generationis Jesu Christi Filii Dei; et me paraveram ad praescribendum: sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, admonendus tantum es, ut id quod recitasti, consideres. Neque enim Matthaeus hic se Dei Filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii David.
CAPUT II. Ut ergo huic interim dicenti credam, filius David erit mihi de Maria natus: adhuc de Dei Filio in hoc omni generationis textu nulla fit mentio, usque ad baptismum scilicet, frustraque calumniam vos ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit. At vero hic clamitat, ut videtur, et inscriptione ipsa sua se prorsus ab hoc sacrilegio vindicat, David filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non Filium Dei. Nam Jesum quidem eum, qui sit Filius Dei, si scriptoris hujus mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria virgine vult nos accipere procreatum, quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Jordanis. Illic enim dicit baptizatum a Joanne eum, quem David in exordio filium designavit, factum aliquando esse Filium Dei (Id. III, 16, 17), post annos duntaxat, secundum Lucae fidem, ferme triginta, ubi et vox tunc audita est, dicens ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Luc. III, 23, 22). Vides ergo id quod ante annos triginta, ut huic videtur, de Maria natum est, non esse ipsum Filium Dei, sed id quod de baptismo postea factum est ad Jordanem, id est hominem novum, tanquam in nobis cum credimus ad Deum ex Gentilitatis errore conversi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam vos catholicam nominatis; sed interim sic Matthaeo videtur, si sunt ipsius haec. Neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud, Filius meus es tu, ego hodie genui te; aut, Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui: sed in expiatione ejus apud Jordanem. Quod si et tu credas ita ut scriptum est, eris jam quidem Matthaeanus; sic enim mihi dicendum est: catholicus vero nequaquam. Nam catholicam fidem novimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto procul est et a vero. Siquidem symbolum vestrum ita se habeat, ut credatis in Jesum Christum Filium Dei, qui sit natus ex virgine Maria: vestrum est ergo, de Maria accipere Filium Dei; Matthaei, ab Jordane; nostrum, ex Deo: ac per hoc tam vobis Matthaeus, si haec ejus pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua, quam nobis; nisi quod paulo prudentior vobis inventus est, ut ortum ex femineo sexu, David filio ascriberet magis, quam Filio Dei. Quapropter de duobus vos unum fateri oportet, aut hunc non esse Matthaeum, qui haec videtur asserere; aut vos non tenere apostolicam fidem.
CAPUT III. Nos vero quamvis de hac sententia nemo prorsus dejiciat, ex Deo accipiendi Filium Dei, tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Jordane nobis erit factus Jesus Dei Filius, quam natus ex utero mulieris. Quanquam nec ipse quidem ille quem Maria peperit, si ullus erat, recte David filius appelletur, nisi eum constet ex patre Joseph seminatum. Quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem esse David filium. Quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad David, et a David Joseph adusque deducitur, per omnes scilicet Hebraeorum patres: ex quo quia Jesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit David: longeque demens est, qui quem sine coitu Joseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium David. Cum ergo ne ipse quidem, qui sit ex Maria genitus, David recte filius appelletur, quia non sit natus ex Joseph; quanto magis Filius Dei?
CAPUT IV. Proinde nec virginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse David; dico autem Judam, de quo Judaei reges: sed ex tribu Levi, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quemdam nomine Joachim, cujus tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc Davidicae cognationis prosapiam Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere videas, nec maritum? Ac per hoc nec ille David filius erit, quisquis ex eadem nascitur: nisi ejus hanc genitricem sic admoveas Joseph, ut ejus aut filia probetur aut conjux.
CAPUT V. AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est, Dominum nostrum et Salvatorem Jesum Christum, et Filium Dei esse secundum divinitatem, et filium David secundum carnem: quod ita probamus ex evangelicis et apostolicis Litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis Litteris contradicit: non sicut sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca verba dixisse, et contra ejusdem Fausti versipellis astutias nulla postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero, nihil ei quod respondeat remanebit, nisi illud quo vim manifestissimae veritatis in Scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur, ut falsa illa et divinis codicibus immissa respondeat. Quam dementiam, furiosamque praesumptionem et audaciam, jam superius in hoc opere, quantum sufficere visum est, refutavi: nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. Quid igitur opus est dispersa per Scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus, in Libris maximae divinaeque auctoritatis, eumdem dici Filium Dei unigenitum semper Deum apud Deum, qui dicitur etiam filius David propter acceptam formam servi ex virgine Maria conjuge Joseph? Nunc interim, quia de Matthaeo voluit disputare, nec a me totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui voluerit, et videat quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes ejus enumeraturus dicit filium David, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat; nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de Spiritu sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de propheta: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Eumdemque baptizatum a Joanne, audisse de coelo, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17): de quo dictum erat jam ex partu virginis, Nobiscum Deus. Nisi forte visum sit Fausto minus esse quod dictus est Deus, quam quod dictus est Filius Dei. Ex hoc enim conjicere conatus est, Matthaeo non esse visum quod Filius Dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est vox de coelo, Hic est Filius meus: cum idem evangelista jam superius adhibuerit divinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus virginis appellatus est, Nobiscum Deus.
CAPUT VI. Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare, non praetermittentem, ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de Scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis: sicut de Abraham dixit, quod Deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit; cum Scriptura testetur, nondum illi partum Sarae fuisse promissum (Gen. XVI, 4, et XVII, 17): vel quod uxorem suam sororem mentitus sit; cum genus Sarae nusquam in illis Litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est (Id. XII, 13, et XX, 2, 12): et de filio ejus Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam; cum genus ejus ibi aperte scriptum sit (Id. XXVI, 7, et XXIV): et de Jacob, quod quotidie certamen esset inter quatuor ejus uxores, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum raperet; quod illic omnino nusquam legisse convincitur. Ecce qualis homo mendaces divinorum Librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de evangelico tantae auctoritatis culmine omnibus noto, mentiri sic audet, ut non Matthaeum, ne apostolici nominis pondere comprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine velit putari scripsisse de Christo, quod non vult credere, et quod ea lumniosa versutia refutare conatur.
CAPUT VII. Sic ergo de coelo dictum est super aquam Jordanis, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; quemadmodum dictum est et in monte (Matth. XVII, 5). Neque enim quia et ibi de coelo vox ipsa sonuit, Filius Dei ante non fuit: quandoquidem ex utero virginis ille accepit formam servi, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6). Denique idem ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4): mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. Ipse ergo est Filius Dei, qui et Dominus David secundum divinitatem; et idem ipse filius David, ex semine David secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente idem apostolus Timotheo commendaret, dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit (Galat. I, 8, 9).
CAPUT VIII. Quid ergo jam moveat sancti Evangelii sectatorem, quod sine concubitu Joseph Christus natus ex virgine, filius tamen David appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Joseph Matthaeus evangelista perducat? Primo, quia mariti ejus fuerat, propter virilem sexum, potius honoranda persona: neque enim quia concubitu non permixtus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam conjugem ipsius appellatam, qui narrat quod non ipsius concubitu, sed de Spiritu sancto conceperat. Quod si non Matthaeus apostolus ista vera, sed aliquis alius sub ejus nomine, sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet; itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret David Filium de Maria virgine sine cujusquam viri concubitu natum, ejusdem parentes gradatim enumerans, usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? Si enim alius enumeraret progeneratores Christi a David usque ad Joseph, dicens eum filium David, et alius eum sine ullius viri concubitu ex Maria virgine natum diceret, nec eum filium David appellaret; nec sic continuo putare deberemus, eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur. Cogitare enim deberemus fieri potuisse ut ambo vera dicerent, ut et Joseph maritus Mariae diceretur, habens eam conjugem continenter, non concubitu, sed affectu; non commixtione corporum, sed copulatione, quod est charius, animorum: et ideo non debuisse virum virginis matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset. Cum vero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et virum Mariae Joseph et Christi virginem matrem, et Christum ex semine David et Joseph in serie progeneratorum Christi ex David: quid restat ut credat, qui vult divino Evangelio, quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione David, et eam Joseph conjugem non frustra appellatam, propter ordinem sexus et animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne commixtus; et Joseph potius propter dignitatem virilem ab ordine generationum illarum non fuisse separandum, ne hoc ipso videretur ab illa femina separatus, cui eum conjungebat mentis affectus; et ne homines fideles Christi, id quod sibi conjuges carne miscentur, tam magnum in conjugio deputarent, ut sine hoc conjuges esse non crederent: sed potius discerent fidelia conjugia, multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes Christi?
CAPUT IX. Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David, quia Scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3, et II Tim. II, 8), et ejus matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem (Matth. I, 18, et Luc. I, 27). Quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse, manifestum est quod istarum Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur: ipse ergo convincat non eam pertinuisse ad semen David, et hoc ostendat, non ex quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. Aliae quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis: ipsae sunt enim quas recipit et tenet Ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata; et quemadmodum promissa, sic reddita. Ac per hoc illud quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Levi sacerdotem quemdam nomine Joachim, quia canonicum non est, non me constringit: sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Joachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Juda in tribum Levi fuisse adoptatum, vel ipsum vel ejus aliquem progeneratorem, vel certe in tribu Levi ita natum, ut de stirpe David consanguinitatem aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Levi esset, quam tamen constat traditam viro qui fuerit de stirpe David, id est de tribu Juda; et ita dicit potuisse accipi, Christum filium David, si Maria filia Joseph fuisset. Proinde si filia Joseph nupsisset in tribu Levi, non absurde diceretur etiam filius David, quisquis de illa et in tribu Levi natus fuisset: ita si mater illius Joachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu Juda et genere David nupsit in tribu Levi, non immerito et Joachim, et Maria, et filius Mariae etiam sic ex David semine veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, vel tale aliquid crederem, si illius apocryphae scripturae, ubi Joachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri Evangelium in quo scriptum est, et Jesum Christum Filium Dei Salvatorem nostrum ex semine David secundum carnem, et per virginem Mariam procreatum. Sufficit ergo nobis quod Scripturae quae hoc dicunt, et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate convinci.
CAPUT X. Non mihi ergo vicissim dicat: Etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione David, tu quod inde fuerit ostende. Hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod Scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine David, et ejus matrem sine ullius concubitu virginem Mariam. Quam vero sibi Faustus cujusdam quasi turpitudinis visus est verecundissimus detestator, cum diceret: Frustra vos calumniam ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit! Non plane catholica fides, quae Christum Dei Filium natum secundum carnem credit ex virgine, ullo modo eumdem Dei Filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi coeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a Patre recesserit: sed vos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo Dei Verbum, Dei Virtus atque Sapientia, in se manens et apud Patrem, et universam creaturam regens, pertendat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1). In cujus dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit, et propter servos suos de corruptionis servitute liberandos in ea formam servi, hoc est, mortale corpus accepit, acceptum monstravit, monstratumque et morte prostratum, resurrectione sursum erexit, et tanquam templum solutum iterum aedificavit. Vos tamen qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei vestri in utero virginis, sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. An ideo vobis videtur vilior verus Christus, quia sic Verbum dicimus carnem factum in utero virginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inviolabiliter permanens, templum sibi hominem coaptarit; et ideo vobis charus est deus vester, quia tot vinculis carnium colligatus et inquinatus in illa parte qua etiam in globo figendus est, sine causa suppetias deprecatur, aut etiam penitus oppressus deprecari non sinitur?
LIBER VIGESIMUS QUARTUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a Deo? Non quidem nos omnifariam hominem a Deo fieri pernegamus: sed quis, et quando, et quemadmodum fiat, hoc quaerimus. Quoniam quidem sunt secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnunquam etiam veterem; alterum vero interiorem et coelestem dicit ac novum (Rom. VI, VII,; I Cor. XV; II Cor. IV; Ephes. III, IV, et Coloss. III). Horum ergo uter fiat a Deo, quaerimus. Quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt; unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis, in lucem hanc natura produxit; alterum vero, cum veritas nos ex errore conversos, ad se regeneravit initiatos ad fidem. Quod tempus secundae nativitatis in Evangelio Jesu significans, dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quod cum Nicodemus parum intelligens haesitaret, et qualiter id fieri posset percontaretur: neque enim posse hominem senem in uterum matris introire, et iterum nasci: Jesus ei respondens, Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Et sequitur, Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. III, 3-6). Quapropter si et nativitas non ea sola est qua in corpore gignimur, sed et illa alia qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat Deus. Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Jesu per Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad fidem: unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat, IV, 19). Quare jam non quaeritur, utrum Deus hominem faciat; sed quando, et quem, et quemadmodum faciat: nam si cum in utero fingimur, ut fere Gentibus placet et Judaeis et ipsis vobis, tunc nos Deus format ad imaginem suam; et veteres nos facit, et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati ejus conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur statum tunc formamur a Deo, ut fere Christo placet et ejus Apostolis et nobis; profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac pure: quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctae ejus est ac venerabili majestati? Quod si et vos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso vobis quemnam, et quando, et quemadmodum Deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per desideria erroris: renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22-24). Vides ergo quando creatur homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum, et nativitatem aliam, et alium nascendi modum. Nam cum, Exuite vos et induite, dicit, tempus utique credulitatis significat: cum vero hominem novum a Deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso esse, nec secundum eum formatum. Et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et justitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit; quemque etiam ostendit ex Deo non esse, cum illum solum monstravit esse ex Deo. Necnon et ad Colossenses idipsum denuo dicit: Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum in vobis. Et hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse quem Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est, in agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc, secundum imaginem, inquit, ejus qui creavit eum: ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum. Nam et illud quidem quod sequitur, dicens, Ubi non est masculus et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha (Coloss. III, 9-11): magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Judaeos, Scythas et Barbaros, non eam esse in qua Deus operatur, cum hominem format; sed illam quae nos omni exutos nationum varietate sexusque et conditionis unum reddit, ad instar ejus qui unus est, id est, Christus: sicut idem rursus apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt: non est Judaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est servus et liber; sed omnes in Christo unum sunt (Galat. III, 27, 28). Ergo tunc fit homo a Deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno divisus est in multa. Divisit autem nos primus ortus, id est, corporalis; secundus adunat, intelligibilis ac divinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putavimus, illum vero supernae majestati. Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit, In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15): et ad Galatas de semetipso, Cum placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in Gentes, continuo non acquievi carni et sanguini (Galat. I, 15, 16). Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra, spirituali duntaxat, asseverantem nos a Deo formari; non in priore illa obscoena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus caeteris in utero materno et concepit et formavit et genuit. Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare, quam intellectu. Siquidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a Deo formatus; nos vero contra coelesti hoc dederimus, et interiori ac novo homini deferamus: neque id temere aut praesumptive, sed a Christo discentes, et ejus Apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem in spiritu mentis, exteriorem vero in corpore atque ista mortali vita vult intelligi: non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in ejus Litteris legitur; sed unum, quem totum Deus fecerit, id est, et id quod interius est, et id quod exterius est: sed eum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam, et alterum fecit non ad imaginem suam: sed quia hoc utrumque interius et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id quod habet corpus corporalemque vitam; sed secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed illud interius concedit Faustus a Deo fieri, Cum « renovatur, » inquit, « in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum. » Hanc Apostolicam plane agnosco sententiam (Coloss. III, 10): quare ipse alteram non agnoscit, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit (I Cor. XII, 18)? Ecce Deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit quod Manichaei fabulas amputat? Item cum de terreno et coelesti homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud quod in Christo erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est, animalis corporis testimonium, ubi scriptum est quod Deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret quomodo resurgent mortui, et quo corpore venient, cum dedisset similitudinem de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur, et Deus illis det corpus quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus: ubi nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum; et in eis formis atque generibus rerum Deum potius credit alligari, quam horum aliquid operari: cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset, venit ad carnium differentias: Non omnis, inquit, caro eadem caro: inde ad corporum coelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri qua fieri possit spirituale atque coeleste: Seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Atque inde volens ostendere originem corporis animalis: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in animam viventem (I Cor. XV, 35-45). Hoc autem in Genesi scriptum est (Gen. II, 7), ubi narratur, quomodo Deus hominem fecerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit. Veterem autem hominem nihil aliud Apostolus quam vitam veterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam vivitur: de quo dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus est: renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur, exuens se injustitiam, hoc est, veterem hominem; et induens justitiam, hoc est, novum hominem. Tunc autem cum resurget corpus spirituale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem: ut totum quod creatum est recreetur, et totum quod factum est reficiatur, illo recreante qui creavit, et reficiente qui fecit. Quod breviter explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse alios homines masculos, alios feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renovamur secundum imaginem Dei? Verumtamen quia utrumque Deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 11, 12. Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum (Ephes. IV, 18), nisi, In apostolicis Litteris quod volumus verum est, quod nolumus falsum est? Sic delirant Manichaei: sed resipiscant, et non sint Manichaei. A quibus si quaeritur (quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei agnitione renovatur), utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse condiderit qui renovat; respondebunt, Ipse. Cui responsioni eorum, si adjiciamus, quaerentes quando cum formaverit quem nunc reformat: quaerent ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de substantia ejus partem prorsus ejus adversus hostes missam: nec peccato inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et caetera quae jam taedet dicere. Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit Apostolus de terra terrenum (I Cor. XV, 47), sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem; timens ne aliquo modo eis contra quos disputat, innotescat.
LIBER VIGESIMUS QUINTUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Deus finem habet, aut infinitus est? Si oratio vestra non fallit, quae dicit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15), habet finem Deus: nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem oratis: alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Jacob a gentium caeterarum societate dissignat (Gen. XVII, 9-14), etiam Dei ipsius circa eos terminat potestatem. Cujus autem finita potestas est, et ipse non caret fine. Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt; Enoch dico, et Noe, et Sem (Gen. V), ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem justos in praeputio non negatis, sed quia iidem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum, sed solius Abrahae et seminis ejus. Igitur si est unus et infinitus Deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adjiciatis et cujus, Abraham scilicet, et Isaac et Jacob: tanquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura vestra oratione, nisi ad signum naviget Abrahae? Et hunc quidem certa de causa Judaeos orare haud absurdum est, utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se invocare designant Deum, propter deos praeputii: vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intelligo; cum minime geratis signum quod habuerit Abraham, cujus vos invocatis Deum. Vere enim, quod intelligi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet invicem oberrarent, notas sibimet hujusmodi alternis imposuisse videntur Judaei, ac Judaeorum Deus: atque ipse quidem eos circumcisionis obscoeno charactere signavit, quo ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen, ipsius esse noscantur; iidem vero suum vicissim Deum parentum suorum cognomine signaverunt, quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Jacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et vos similiter facitis, Deum Abraham dicentes, et Deum Isaac et Deum Jacob, non solum finem ostenditis habere Deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni, signi ejus ac sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat finem. Si vero infinitum Deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est, et oratione mutata erroris praeteriti vestri poenitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur: alioquin summus et verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus; habet autem finem, si malum est: constat autem esse malum: non igitur infinitus est Deus: illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Absit ut hoc vos quisquam interroget, qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. Prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritualia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis (haeresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et Deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia, vel spatiis talibus occupetur), consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid veri, sicut nec in caeteris; nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in caeteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit Deus finitus, quem nullus locus capit; quomodo infinitus, quem totum Filius novit: quomodo finitus, immensus; quomodo infinitus, perfectus: quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitas, modus omnium: omnis cogitatio carnalis evanescit; et si vult se fieri quod nondum est, prius ex eo quod est erubescit. Quapropter hoc quod nobis proponitis de Deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine Legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. De Deo autem Abraham et Isaac et Jacob, cum ipse sit omnis creaturae verus Deus, cur illo nomine se populo suo insinuare voluerit, jam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in superioribus operis partibus contra calumnias imperitas saepe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit, Omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod sequitur, Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15): ridentes eos, et dicaciter insultantes, leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere quod ibi rideant, sed quod lugeant; quia deus eorum et illi particulae quae praeciditur, et illi sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus est.
LIBER VIGESIMUS SEXTUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? Hoc jam sane conjectura est: conjecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc, nec aliunde quam de his quae credere soletis, afferentes exempla: quae, si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et vos. Dicis ergo: Quomodo mortuus est Jesus, si homo non fuit? Et ego abs te requiro: Elias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo? An huic mortali praeter conditionem suam licuit jus immortalitatis invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? Et si Elias in aeternum vivit contra naturam, Jesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas: praesertim cum etiam hoc non solum de Elia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint immortales, et ipsi rapti cum corporibus suis in coelum? Quapropter si hoc argumento recte colligitur Jesum fuisse hominem, quia mortuus est; poterit eodem nihilominus argumento colligi et Eliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Eliam hominem, quamvis immortalis credatur: falsum aeque erit Jesum fuisse hominem, quamvis aestimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: nam nec hic mortuus est, nec ille non mortuus: sed vos quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. Quapropter si quid naturae proprium sit quaeritur, illa quidem nec immortalem mori vult, nec non mori mortalem. Si vero potestatem in Deo atque homine ad efficienda quae velint quaerimus, magis puto Jesum mori potuisse, quam non mori Eliam: major enim potestas in Jesu quam in Elia. Et si tu impotentiorem contra naturae licentiam levas in coelum, consecrasque perpetuitati, naturae et conditionis ejus oblitus; ego Jesum, potuisse mori, si voluit, cur non concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse, et non mortis figuram consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori.
CAPUT II. Praeterea illud quoque commemorandum, quia si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri deberet quae Jesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius. Nam et caecum a nativitate lumen videre natura non sinit; quod tamen Jesus potenter operatus videtur erga hujus generis caecos, adeo ut Judaei et ipsi exclamarent, ab initio saeculi nunquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati (Joan. IX): manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis his per naturam, redonasse, mortuis et in tabem jam resolutis corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat, et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat, quidve non liceat per naturam? Quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus Christiani, non consideratione jam naturae, sed potestatis tantum et virtutis Dei. Legitur id quoque, quod de supercilio montis jactatus aliquando a Judaeis, illaesus abierit. Qui ergo de sublimi monte praecipitatus, mortuus non est, quia utique noluit; cur non potuerit etiam mori cum voluit? Et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari, et arma tentatis aliena, dialectice disputare volentes: alioquin nobis nec Jesus mortuus est, nec est immortalis Elias.
CAPUT III. AUGUSTINUS respondit: Quidquid de Enoch et de Elia et de Moyse Scriptura sancta, certis et magnis suae fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. Quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines qui sicut vos errant, nosse non possunt. Dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus notum, nec nos negamus: sicut illud est quod Apostolus ait, Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam (Rom. XI, 24); id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana comprehendit, ut oleaster insertus in olea, non oleastri baccas, sed olivae pinguedinem ferat. Deus autem creator et conditor omnium naturarum, nihil contra naturam facit: id enim erit cuique rei naturali, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae. Sed nec ipse homo contra naturam quidquam facit, nisi cum peccat, qui tamen supplicio redigitur ad naturam. Ad naturalem quippe justitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita esse non valeant: quodlibet horum sit, naturalis ordo servatur, si non ab anima, certe a Deo. Vexant enim peccata conscientiam, ipsique animo nocent, cum luce justitiae peccando privatur, etiamsi non consequantur dolores, qui vel corrigendis ingeruntur, vel non correctis ultimi reservantur. Sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid Deum facere, quod facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur. Contra illam vero summam naturae legem, a notitia remotam, sive impiorum, sive adhuc infirmorum, tam Deus nullo modo facit, quam contra se ipsum non facit. Spiritualis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis videt quid fieri possit, quidve non possit: quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.
CAPUT IV. Ac per hoc quid de Elia factum sit, nescimus: hoc de illo tamen credimus, quod verax Scriptura testatur. Illud sane scimus, hoc de illo factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde, si mihi dicatur posse fieri ut caro, verbi gratia, hujus vel illius hominis in corpus coeleste mutetur: concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio; et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet: illud me tamen non latet, sine dubio futurum, sic hoc Dei voluntas habet. Porro si audiam quod aliquid futurum erat, sed Deus fecit ne fieret; fidissime respondebo, Illud potius futurum erat quod Deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. Nam Deus quod facturus erat, utique sciebat, et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat: et procul dubio potius verum est quod scit Deus, quam quod opinatur homo. Unde tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita: quoniam non est in Dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia quae vere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant: ita omnia quae vere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.
CAPUT V. Quisquis itaque dicit, Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint; non videt hoc se dicere, Si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint. Potest enim facere ut aliquid non sit quod erat; tunc enim facit ut non sit, quando id esse invenerit de quo fiat: velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, facit non esse moriendo; hoc enim factum invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id quod jam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, jam non est: quod si et de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat; et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse: sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae jam non est. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, jam non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati. Quod si quaeras ubi sit haec vera sententia: prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id quod scimus obliti fuerimus, manebit in ipsa veritate. Semper enim verum erit fuisse illud quod erat, et non est; et ibi verum erit jam fuisse quod erat, ubi verum erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas, quo illustratur ut sit, quidquid in quorumque animis et mentibus veri est. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori posse credamus; et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est vel spirituale vel corporale. Quia universa creatura sua utitur ut ei placet: placet autem illi secundum veram incommutabilemque justitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive naturarum sive factorum. Numquid ergo dicturi sumus quod Elias cum esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius; aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum Dei omnipotentis voluntatem? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Cur ergo quod de illo in Scriptura veracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere Deum, quod videre consuevimus.
CAPUT VI. Sed si homo fuit, inquit, Elias, et potuit non mori, cur Christus cum homo non fuerit, non potuerit mori? Tale est ac si quisquam diceret: Si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur Dei natura in deterius non potuerit? Stulte, quia hominis est natura mutabilis, Dei autem incommutabilis. Posset enim et aliquis pariter insanissimus dicere: Si homini potest donare ut regnet in aeternum, cur non et sibi facere ut damnetur in aeternum? Non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem Dei, aeternae vitae hominis comparo. Plane si sic acciperes triduanam mortem Dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere assumpsit, verum saperes: nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna vita hominum factam veritas evangelica praedicat. Cum autem velis triduanam mortem, nulla mortali assumpta creatura, in ipsa divina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura immortalitate donari; profecto sic desipis, quomodo qui nec Deum nosti, nec dona Dei. Deinde quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis, Deum sibi fecisse unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei vestri in globo in perpetuum configetur? An et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est, et pars Dei Deus non est? Postremo ut sine ulla ratiocinatione et plana fidei veritate a nobis audiatis, cur Eliam hominem natum, raptum esse divinitus de terra credamus, Christum autem et ex virgine vere natum, et in cruce vere mortuum: haec ideo credimus, quia et illud de Elia, et hoc de Christo sancta Scriptura testatur (IV Reg. II, 11; Matth. I, 25, et XVII, 50), cui nemo pius nisi qui credit, nisi impius nemo non credit. Illud autem de Elia vos negatis, quia omnia simulatis: de Christo autem quod nasci non potuerit et mori potuerit, nec vos dicitis; sed ejus ex virgine nativitatem nullam, mortem autem in cruce falsam fuisse contenditis, hoc est etiam ipsam nullam, sed ad ludificandos humanos oculos simulatam; ad nihil aliud, nisi ut ab eis qui ista crediderint, etiam vobis omnia mentientibus ignoscatur.
CAPUT VII. Quis autem vobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici Faustus proponit, Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? nisi qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse, et tamen mortuum esse? Si voluisset ergo Filius Dei inde sibi humanam carnem veramque formare, unde formavit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), quis eum non potuisse audeat affirmare? Si denique de coelesti vel aerea vel humida creatura corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, in qua et vivere ut mortalis homo posset, et mori, hoc eum potuisse facere, quis negaret, omnipotentem omnipotentis Filium? Postremo si voluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus assumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare veram carnem, sicut per eum creata sunt cuncta quae non erant; quis nostrum contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? Non ergo ideo credimus natum ex virgine Maria, quod aliter in vera carne existere atque hominibus apparere non posset: sed quia sic scriptum est in ea Scriptura, cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus. Credimus ergo ex Maria virgine natum Christum, quia sic scriptum est in Evangelio: credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum est in Evangelio: et vere natum et vere mortuum, quia veritas est Evangelium. Cur autem illa omnia in carne ex utero feminae assumpta pati voluerit, summa consilii penes illum est: sive quod utrumque sexum, quem creaverat, etiam hoc modo commendandum honorandumque judicavit, assumendo formam viri, et nascendo de femina; sive aliqua alia causa, quaenam illa sit, non temere dixerim. Illud tamen fidenter dicam, nec aliter factum esse, quam evangelica veritas docuit; nec aliter fieri oportuisse, quam Dei sapientia judicavit. Evangelii fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus: consilium autem sapientiae Dei supra omne consilium creaturae cujuscumque laudamus.
CAPUT VIII. Tamen Faustus, ut sibi credamus hortatur dicens, Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: cum paulo post dicat, Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus; sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori. Homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam, quasi vera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? Ergo ille mentiebatur, quando dicebat, Oportet Filium hominis occidi, et tertia die resurgere (Luc. XXIV, 7); et tu non mentiris, et dicis ut tibi vera dicenti credamus? Veracior ergo Petrus, quando ei dixit, Absit, Domine, non fiet istud; et unde meruit audire, Redi retro, satanas (Matth. XVI, 22, 23). Et ille quidem non hoc infructuose audivit, qui eam postea veritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectusque praedicavit. Verum si ille, quia tantum putavit Christum non moriturum, audire meruit, Satanas; tu quid mereris audire, qui non negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum? Sed ideo, inquis, mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae conditionis simulavit affectus. Quis enim tibi hoc contra Evangelium concessurus est, quod omnes humanae conditionis simulavit affectus? Prorsus si dixit evangelista, Dormivit Jesus (Id. VIII, 24); si dixit, Esurivit (Id. IV, 2), sitivit (Joan. XIX), contristatus est (Matth. XXVI, 37), exhilaratus est, et si qua talia; omnia vera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse, sed plane fecisse vel exhibuisse conscripta sint, sane non necessitate conditionis, sed magisterii voluntate, et divina etiam potestate. Nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit, ac sitit: ille autem omnia ista, quia voluit. Sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia volunt, nec quod volunt; ille autem etiam ista, quia voluit. Tamen vera haec et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis Evangelio ejus crediderit, veritate instruatur, non mendaciis illudatur.
LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Si natus non est Jesus, nec passus est: si autem passus est, ergo et natus est. Non vobis expedit, mihi credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin infirmabitur omnis vestra fides. Nam et vos Jesum ex virgine natum sine viri coitu creditis, et si ex consequentibus priora probanda sunt, erit hoc falsum. Poterit enim et vobis responderi in hunc modum, quia si natus est ex femina Jesus, ergo et seminatus ex viro est: si vero seminatus ex viro non est, ergo nec natus ex femina est. Potuit autem, ut vos creditis, nasci non satus: quare ergo non potuerit et pati non partus?
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit quod tibi proponis, nisi imperitus quem decipis, non instructus a quo convinceris. Nam Jesus et nasci potuit non satus, et pati non partus: sed unum horum voluit, alterum noluit. Nasci enim non satus voluit, pati autem non partus noluit: quia partus est passus. Dicis mihi: Unde scis? Quia hoc in Evangelio veritatis lego. Si autem tibi dicam, Unde scis ista quae dicis? Manichaei mihi opponis auctoritatem, et dicis esse in Evangelio falsitatem. Ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem, nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. Quod quidem in Christo non invenit, sed quid ipse diligat prodit.
LIBER VIGESIMUS OCTAVUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. Et ego respondeo, Nec nasci poterat, nisi Deus non esset: aut si potuit et Deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori? Vides ergo utile satis non esse, in his consequentiam quaerere, aut argumentis anniti, cum de rebus agitur quae pertineant ad Jesum. Sed quaerendum potius est, quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint. Ipsaque adeo pertractanda genealogia est, et videndum si sibi conveniat; non ex conjectura passionis, nativitatis ejus exquirere veritatem: quia et pati non natus potuit, et natus minime pati; praesertim ipsis vobis fatentibus Deo esse impossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit, non potuisse mori non natum.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis a quibus confutaris. Nemo tibi dicit, Non poterat mori, nisi natus esset: quia mortuus est Adam, quamvis natus non fuisset. Sed dicitur tibi: Natus est, quia hoc sanctum Evangelium, non nescio quis haereticus loquitur: mortuus est, quia hoc in sancto Evangelio, non in libro alicujus haeretici legitur. Sed tu qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur quae pertinent ad Jesum, et quaerendum censes quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei Evangelium recitare apostoli ejus, ubi narratio nativitatis ejus tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit universa Ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta. Tu mihi quid contra lecturus es? Aliquem forte librum Manichaei, ubi Jesus negatur esse natus ex virgine. Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos ejus certa successione praepositorum vestrorum ad vestra usque tempora custoditus atque perductus est; sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore quo Matthaeus ipse in carne vixit, non interrupta serie temporum Ecclesia certa connexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Et dic mihi, cujus libro potius credere debeamus; ejusne apostoli, qui Christo cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an nescio cujus Persae, qui tanto post natus est? Sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicujus apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem accommodare debere? Eine quem illa Ecclesia ab ipso Christo inchoata et per Apostolos provecta certa successionum serie usque ad haec tempora, toto terrarum orbe dilatata, ab initio traditum et conservatum agnoscit atque approbat; an ei quem eadem Ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita veracibus, ut Christum laudent esse mentitum?
CAPUT III. Hic dicturus es, Genealogia ipsa consideretur duorum Evangelii librorum, utrum sibi conveniat. Jam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit (Supra, lib. 3, cap. 3). Neque enim vos movet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Joseph. Quod si cogitantibus non occurrisset unus qui genuit, alius qui adoptavit, nec sic facile debuistis adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam: nunc vero si vel admoniti cogitatis quam hoc fieri potuerit, Evangelio simpliciter credite, et vos potius tam male ac perverse argumentari desistite.
CAPUT IV. Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Jesus ipse praedicaverit; cui non justum videatur? Sed numquid hoc sciri potest, nisi discipulis ejus narrantibus? Quibus si non creditur annuntiantibus quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur annuntiantibus quid de se ipse praedicaverit? Si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur; unde fieri poterat ut si vere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in ejus Ecclesia, quae ab ipso per Apostolos succedentibus sibimet episcopis, usque ad haec tempora propagata dilatatur; multis in ea jam completis, quae ante praedicta sunt, et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque venturis? Quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat a quibus proferrentur. Si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire. Quod si factum esset, per illas quas commemoravi praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo utrum ipse ista scripserit dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in Ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur; et credat nescio cui ex transverso de Perside post ducentos vel amplius annos venienti, et suadenti ut illi potius quid Christus dixerit feceritque credatur: cum ipse apostolus Paulus post ascensionem Domini de coelo vocatus (Act. IX), si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo Evangelium, ejusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet? Sed cum cognovisset eum hoc annuntiantem, quod etiam illi annuntiabant, et in eorum communione atque unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur; ita, eum Domino commendante, meruit auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in Ecclesia, tanquam in illo Christus, sicut ipse verissime dixit, locutus audiatur (II Cor. XIII, 3). Et putat Manichaeus credi sibi debere ab Ecclesia Christi, loquenti contra Scripturas, tanta et tam ordinata auctoritate firmatas: per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi annuntiaverit praeterquam quod accepit, anathema sit (Gal. I, 8, 9).
CAPUT V. Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem Scripturis illis non esse credendum. Certe non argumentaris? Et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima, ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua Deo suo subvenit, ne ille regno privaretur: ejusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, violabilem, coinquinabilem, ut pars ejus quaedam nec mundari valeat, et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus, nihilque apud se peccantem, tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi supplicio puniatur. Iste finis est omnium argumentationum fabularumque vestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore vestro, ut aliquando tam exsecrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. Sed ex ipsis, inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur. Cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum, tanquam inconstantibus seseque impugnantibus testibus? Sed hoc, inquit, eligo, quod consentaneum video veritati. Cui veritati? Fabulae scilicet tuae, habenti in capite bellum Dei, in medio contaminationem Dei, in fine damnationem Dei. Et nusquam, inquit, creditur litteris sibimet adversis atque contrariis. Sed ideo tibi hoc videtur, quia non intelligis: nam et quidquid protulisti quod tale videretur, demonstratum est quam non intelligas; et quidquid protuleris, demonstrabitur. Nulla ergo causa est quare illis Litteris tanta auctoritate praeditis non credamus: et plane ista maxima causa est cur eos qui aliud annuntiant anathememus.
LIBER VIGESIMUS NONUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus, aut quod editus sit, si seminatus non fuit. Extra legem naturae esse constat virginem peperisse, multoque magis inventam etiam post partum virginem. Quare ergo et hoc praeter naturam non vis ut contigerit, pati eum potuisse volentem, sine sorte nativitatis? Mihi crede; quantum ad rem attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur: sed hoc interest, quod nos honeste, vos turpiter: nos passionis ejus rationem aliquam reddimus et probabilem; vos nativitatis aut nullam praestatis, aut falsam: denique nos specie tenus passum confitemur, nec vere mortuum; vos pro certo puerperium fuisse creditis, et utero muliebri portatum. Aut si ita non est, fateamini et vos quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut videretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare soletis, necessario eum esse natum, quia alias hominibus videri aut loqui non posset, ridiculum est; cum multoties, ut jam probatum a nostris est, Angeli et visi hominibus et locuti esse monstrentur.
CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Non vobis dicitur magia esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse jam supra commemoravimus: sed et si nunquam factum fuisset, et Dominus Christus ita venire voluisset, ut non ex virgine assumpta, sed tamen in vera carne apparens, nos vera morte redimeret, quis cum non potuisse dicere auderet? Sed illud melius erat quod fecit, ut etiam de virgine nasceretur, et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato: contra vos ipsos maxime facto ipso loquens, vosque subvertens, qui masculum et feminam non Dei, sed diaboli opus esse praedicatis. Sed illud est quod magiae simile dicimini asserere, quod passionem mortemque ejus specie tenus factam, et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori videretur qui non moriebatur. Ex quo fit ut ejus quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam, fallacemque dicatis: neque enim ejus qui non vere mortuus est, vera esse resurrectio potest. Ita fit ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderit; nec Thomas veritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamarit, Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28): et tamen persuadere conamini, lingua vos loqui verum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt quae vobis objiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cujus discipuli veri non sitis, nisi mendaces vos quoque fueritis. Non autem ideo magia videri potest nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est: sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, nunquam ulterius moritura. Alioquin omnia miracula Dei magica erunt, quia singulariter facta sunt: sed vere facta sunt, verumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus illuserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae adversentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant. Repellat ergo Dominus a parvulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamur: atque ita inter nos omnis contentio finiatur; imo vero maneat nobis adversus illos potius pro veritate certamen, quam cum illis in falsitate concordia.
CAPUT III. Verumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? Cur ipsi mortem non veram, sed imaginariam Christi affirmant; nativitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? Si auctoritatis evangelicae pondere erubuerunt, et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere: nativitatem quoque ejus eadem evangelica testatur auctoritas. Etsi enim duo evangelistae ipsum partum Mariae narraverunt (Matth. I, 25, et Luc. II, 7); nullus tamen Evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Jesus (Matth. II, 11; Marc. III, 32; Luc. II, 33, et Joan. II, 1). An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia generationes alias Matthaeus, alias Lucas exsequitur, unde videntur non sibi convenire? Sed da hominem qui non intelligat, putabit etiam in multis quae ad Christi passionem pertinent, Evangelistas sibi non convenire: da vero qui intelligat, et ubique conveniunt. An quia mortem simulare honestum est, nativitatem autem etiam simulare turpe est? Cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari? Unde ergo mihi videatur nativitatem Christi, nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare voluisse, in consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.
CAPUT IV. Absit autem ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt. Sed videte quid dicat Apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque compage charitatem persuadet Ecclesiae. Multo magis, inquit, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae videntur viliora esse corporis, iis abundantiorem honorem circumponimus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, majorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore (I Cor. XII, 22-25). Illicitus itaque, et temperantiae legibus non subjectus membrorum illorum usus est turpis; non ipsa membra, quae non solum in excellenti integritate caelibes et virgines servant, sed ipsi conjugati sancti patres ac matres, sic eis generationi tantummodo consulentes utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non libidini, sed rationi serviret. Quanto magis ergo in sancta virgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed divino tantum partui servierunt? Merito plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus, et confitendo quodammodo pareremus, etiam corporaliter servata integritate transfunderet. Nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem; ut cui munus fecunditatis attulerat, decus virginitatis auferret. Haec veraciter, non fallaciter facta sunt: sed nova sunt, sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia magna, quia mira, quia divina; et eo magis vera, certa, firmata .
Et Angeli, inquit, visi et locuti sunt, quamvis nati non fuerint. Quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec videri, nec loqui potuisse. Potuit, sed noluit: et hoc melius est quod voluit. Hoc autem eum voluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate, sicut deus vester, faceret, sed omnia voluntate. Hoc vero eum fecisse, ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed ejus Evangelio credimus.
LIBER TRIGESIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: De vobis jamdudum. Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim. IV, 1-3). Nunquam plane tibi ego haec ab Apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse, Moysen et Prophetas doctrinas attulisse daemoniorum, et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et caeteris carnibus, quas immundas vocant, sollicite doceant abstinendum. De his ergo primo deliberandum vobis est, et diu multumque cogitandum, haec qui debeant accipi, in Deone ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. Hac enim tenus, aut Moyses et Prophetae nobiscum damnati erunt, aut et nos cum illis absoluti. Neque enim justa haec nunc vestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis assectatores: vestros vero Prophetas, atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit, et leporina, et hericina carne, et sepiis ac lolliginibus, caeterisque generibus piscium carentibus squama (Levit. XI), non in spiritu seductorio hoc, nec in doctrina daemoniorum, sed in Deo potius et in sancto Spiritu locutos esse arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, victus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et Prophetas: ut quod ratione convictus et veritate nunquam fortasse fecisses, id nunc ventris causa facere videaris, blasphemare Moysen.
CAPUT II. Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Daniele, quo vehementer perinde confundemini, si istud constiterit, a cibis abstinere, daemoniorum esse religio. Illi enim non tantum ab interdictis Lege, sed etiam a concessis abstinuisse leguntur (Dan. I, 12): quos vehementer mirari soletis, et in martyribus numerare; cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse Apostoli testimonium constat. Ad haec et Daniel ipse tribus hebdomadis dierum jejunasse se perhibet, et carnem non edisse, nec bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo (Id. X, 2, 3). Quid ergo et hic in doctrina se daemoniorum magnificat, et de seductorii spiritus commento gloriam captat?
CAPUT III. De vobis vero quid dicam? id est, de christianioribus apud vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, et summa cum veneratione suscipiens, solum non deos existimat. Nec videtis, indociles, quia si hoc verum, et ab Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes, et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebretur in conventu catholico? Dico autem Quadragesimam, quam qui inter vos rite observandam putaverit, abstineat necesse est omnibus his quae capitulum hoc a Deo ad percipiendum nobis creata dicit, et daemoniorum insuper doctrinam vocat abstinentiam prae dictorum. Quid ergo et vos, charissimi? ritune tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur mysteria, et seductorii spiritus fraude capimini, et in hypocrisi loquimini mendacium, et cauteriatam habetis conscientiam vestram? Quod si horum nihil vos; nec nos igitur. Quid ergo sibi vult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus, et contra quos, quod nec Veteris Testamenti traditiones, nec Novi confirmet scita? Siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet; illud vero a quibusdam quamvis, abstineri tamen docet: sententia vero haec vestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam, daemoniorum vult esse doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate Prophetis, ferte parem et de vobis ipsis sententiam: quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic vos interdum abstinetis ab omnibus.
CAPUT IV. Aut si Moyses vobis et Prophetae, cum escas dijudicant, Dei legem sancire videntur, et non daemoniorum; si Daniel in Spiritu sancto observavit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias, et Misael pueri, divinae mentis instinctu, oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id faciunt; si Quadragesima sine vino et carnibus non superstitiose a vobis, sed divina lege servatur: videte, quaeso, videte, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibere nubere: quemadmodum nec illud quod dicit etiam virgines dicare Christo, daemoniorum esse doctrinas; quod vos perinde sine consideratione legentes, ut caetera, ad nos subinde respicitis: nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum doctrina captas notari, et vos esse antistites daemoniorum, qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris, ut pene jam major in Ecclesiis omnibus virginum apud vos, quam mulierum numerositas habeatur? Quid ergo non et vos jam desistitis a talibus incoeptis? Quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi voluntas impletur, sed daemoniorum? Et tamen hoc nobis primo respondeatis velim, utrum omnino virgines facere, doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi? Si per prohibitionem, nihil ad nos: nam et ipsi tam stultum judicamus inhibere volentem, quam nefas et impium satis nolentem cogere. Si vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti, id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc vestrum periculum, ipsi jam timeo Apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium videatur, cum Theclam oppigneratam jam thalamo, in amorem sermone suo perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso dicemus, ac sanctimonii totius auctore Jesu, et hujus ipsius professionis puellarum caelibe sponso, qui in Evangelio tria genera taxans spadonum, unum nativum, alterum factitium, tertium voluntarium, eis tamen palmam attribuit, qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12); significans virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate, spadonum vice in ejus Ecclesia semper, tanquam in domo regia conversentur? Quid ergo, et hoc vobis doctrina videtur esse daemoniorum, et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in Deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? Mitto enim caeteros ejusdem Domini nostri Apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertem Veneris inter caeteros beatum Joannem, qui per diversa professionem boni istius inter virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt, formam nobis atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos quidem, ut dixi, praetereo; quia eos vos exclusistis ex canone, facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et verbo semper praetulisse nuptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? Quod si haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus, et caeteri caeteris annuntiaverunt Apostoli, cui credi jam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tanquam sit daemoniorum voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii? Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines facere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum insitum est: et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum: dico autem hoc ipsum nubere. Quapropter et nos hortamur quidem volentes ut permaneant, non tamen cogimus invitas ut accedant. Novimus enim quantum voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere sit liberum, Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos: sin quoquo genere virgines facere crimen est, rei estis et vos. Jam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video.
CAPUT V. AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus: non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras; non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intelligitis, et unde jam quantum sufficere videbatur, in superioribus partibus operis hujus locutus sum: et Christiani, non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent; vel semper, sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus sicut per Quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque vel minus seu voluerit, seu potuerit. Vos autem ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali; ac per hoc eas, tanquam immundiora et truculentiora dei vestri vincula, exhorrentes abjicitis. Auditoribus autem vestris, quos tanquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis: sicut quibusdam concedit Apostolus secundum veniam, non omnem concubitum conjugalem, etiam qui fit sola causa generandi; sed eum qui fit per incontinentiam, sed tamen cum conjuge (I Cor. VII, 5, 6). Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum. Hoc vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis, et vestros auditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab omni tali tanquam mala et immunda contagione abstinetis: ac per hoc illud quod sequitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem hujus capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium vobis objicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non poneres, et nobis in extremo diceres, Qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video; cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. Cum enim Apostolus dixisset, Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; secutus ait, Et iis qui cognoverunt veritatem: quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 3-5). Haec sunt quae negatis; hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis hujusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint. Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis: hoc est quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de vobis tanto ante a sancto Spiritu prophetatum.
CAPUT VI. Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit (I Cor. VII, 38): ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quae vere Christi est Ecclesia: non vos Spiritus sanctus ita praenuntiaret, dicens, prohibentes nubere (I Tim. IV, 3). Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Denique vos eum praecipue concubitum detestamini, qui solus honestus et conjugalis est, et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, Liberorum procreandorum causa: unde vere non tam concumbere, quam nubere prohibetis. Concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. Nec ideo vos dicatis non prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis. Hinc est quod paulo ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et simulata praedicanda, et non etiam nativitas. Mortem quippe tanquam separationem animae, id est, naturae dei vestri a corpore inimicorum ejus, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis: ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis: ita ut non sic vobis Maria displiceret, si concubuisset, et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit, et tamen peperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius praeponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: multum interesse inter abstinentes a cibis, propter sacramenti significationem, vel propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum, haec daemoniorum mendaciloquorum.
LIBER TRIGESIMUS PRIMUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, immundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia. Hoc quoque ipsum, utrum vobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est: hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constitit Moysen et Prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint leges; sed etiam quod immundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit quod sequitur, Deum se scire profitentur, operibus autem negant (Tit. I, 15, 16). Cui autem hoc magis competit, quam Prophetis atque Moysi, qui longe aliter vixisse probantur, quam Dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque, praeter adulteria, et fraudes et homicidia, nihil aliud esse putaveram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et Prophetae: nunc autem hoc demonstrante capitulo, scire jam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putaverint inquinatum. Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divinae majestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum, nisi eos qui corde puri fuerint, Deum videre non posse (Matth. V, 8)? At vero hi etiam si casti ab illicitis facinoribus exstitissent; sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminat, divinitatis eis potuit negasse conspectum. Evanuit ergo jam, atque exstincta simul est Danielis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui et ipsi usque ad hanc praedicationem quae censet nihil immundum, castissimi plane ac bonae mentis juvenes habiti sunt in Judaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum, a Gentium dapibus, et maxime immolatis, omni cum studio se conservaverint illibatos (Dan. I, 12). Nunc enim demum apparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia, tum maxime, cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant.
CAPUT II. Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim apparente christiana hac fide quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putaverint esse non munda: vos vero, qua nunc excusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum, et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam (I Tim. IV, 1, 3), et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde, et eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis; id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia vestra polluti? Quid, quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia, ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem Judaeos, et Christianos, et Gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum? certe ex Judaismo minime; itidem ex Paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quidquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana fides, cujus si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum, prius est ut fatearis in vobis esse neminem christianum. Omnes enim apud vos, ut caetera reticeam, morticina tamen et immolata inquinamentum existimant esse non parvum (Act. XV, 29): aut si et a vobis jure Christianitatis hoc agitur, ne hujus quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus immundorum abstinentiam tollit. Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conveniens? Etenim Apostolus non tam religionem exuit, quam ritum mutavit, cum ex Judaeo factus est Christianus. At vero qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.
CAPUT III. Quapropter, si quid de caetero in laesionem nostrae fidei de Scripturis quaerentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium: quemadmodum et illud, quod de Petro soletis afferre, tanquam idem viderit aliquando de coelo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes; atque eo attonito et admirante, vox audita sit dicens ad eum, Petre, quidquid in vase vides, macta, et manduca. Cui idem respondens: Domine, commune, inquit, et immundum non contingam. Et iterum vox ad cum: Quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris (Act. X, 11-15). Quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam, et non indifferentiam videatur significare ciborum; tamen quia vobis et hoc ita intelligere placet, vescamini igitur necesse est passim belluis omnibus, et echidnis et colubris, ac reliquo omni genere serpentino juxta horama Petri. Hactenus enim vere dicto audientes vos esse probabitis voci quam fertur audisse: et tamen hujus quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et Prophetae damnati sunt, qui de iis quae sanctificaverit Deus juxta vocis hujus sententiam, multa putaverint esse polluta.
CAPUT IV. AUGUSTINUS respondit: Cum ait Apostolus, Omnia munda mundis (Tit. I, 15), naturas ipsas intelligi voluit, quas Deus creavit, secundum illud quod Moyses in Genesi scripsit, Et fecit Deus omnia: et ecce bona valde (Gen. I, 31); non significationes, secundum quas Deus per eumdem Moysen ab immundis munda discrevit (Levit. XI): unde quia multa et multis locis jam diximus, nunc breviter admonuisse suffecerit. Proinde illos qui jam tempore revelationis Novi Testamenti, adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine iis Gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, immundos dicit Apostolus, quod carnaliter saperent; et infideles, quod tempus gratiae a Legis tempore non discernerent. Quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et iis quae respuebant, et iis quae sumebant, non sancte nec juste utebantur: sicut omnes quidem infideles, sed vos praecipue, Manichaei, quibus omnino nihil est mundum. Neque enim cibus ipse quem sumitis, quamvis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est vobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. In illo etiam deum vestrum ligatum atque pollutum vos edendo purgare perhibetis. Vos saltem vobis mundi videremini, quorum ventribus meretur ille purgari. Sed et vestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem vestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. Quid ergo vobis est mundum? Non quae sumitis, non quo mittitis ea quae sumitis, non vos ipsi qui sumpta purgatis. Videtis ergo propter quos tunc istam sententiam dixit Apostolus: talem tamen dixit, quae omnes infideles et immundos teneret, sed vos praecipue maximeque convinceret. Omnia ergo munda mundis, secundum naturam in qua creata sunt: non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Judaeorum: nec nobis omnia, vel propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanae societatis, apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem servant, omnia munda sunt mundis; immundis autem et infidelibus, quales praecipue vos estis, nihil est mundum. Caetera jam verba Apostoli quae sequuntur, vos ipsi vobis salubriter diceretis, si cauteriatam vestram conscientiam sanari velletis. Sequitur enim: Sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.
LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Si accipis Evangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt Quid enim tu, quia Vetus accipis Testamentum, idcircone credis omnia passim quae in eodem scripta sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias quae regem Judaeis venturum significabant, quia ipsum putatis esse Jesum; et pauca quaedam disciplinae civilis praecepta communia, ut est, Non occides, Non moechaberis (Exod. XX, 13, 14); caetera praetermittitis, et arbitramini esse non minus atque eadem quae Paulus putavit stercora (Philipp. III, 8). Quid ergo peregrinum hoc, aut quid mirum est, si et ego de Testamento Novo purissima quaeque legens et meae saluti convenientia, ea praetermitto quae a vestris majoribus inducta fallaciter, et majestatem ipsius et gratiam decolorant?
CAPUT II. An si Patris Testamentum habet aliqua in quibus parum debeat audiri (Patris enim esse vultis Judaicam legem, cujus novimus quam multa vobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum jamdudum ipsi judicaveritis eam non esse sinceram, quamvis partim Pater ipse, ut creditis, digito suo eam vobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer), solius Filii putatis Testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid quod in se debeat improbari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat, nec ab ejus Apostolis, sed longo post tempore, a quibusdam incerti nominis viris, qui ne sibi non haberetur fides, scribentibus quae nescirent, partim Apostolorum nomina, partim eorum qui Apostolos secuti viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt, asseverantes secundum eos se scripsisse quae scripserint. Quo magis mihi videntur injuria gravi affecisse discipulos Christi: quia quae dissona iidem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos, et secundum eos haec scribere se profiterentur Evangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus, nec inter se ipsa conveniant. Quid ergo aliud est, quam calumniari bonos, et Christi discipulorum concordem coetum in crimen devocare discordiae? Quae quia nos legentes, animadvertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum judicavimus utilibus acceptis ex iisdem, id est, iis quae et fidem nostram aedificent, et Christi Domini atque ejus Patris omnipotentis Dei propagent gloriam, caetera repudiare, quae nec ipsorum majestati, nec fidei nostrae conveniant.
CAPUT III. Proinde nec vos, ut dicere coeperam, de Testamento Vetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit scriptum (Gen. XVII, 9-14); neque sub otio ac vacatione colendum sabbatum, quamvis ita legatur (Exod. XXXI, 13); sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum Deum (Levit. I): sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita, ac nulla ex parte probabilia contempsistis. Qaedam vero eorum etiam divisistis in duo, et partim quidem amplectimini, partim vero respuitis: ut Pascha, quod est et ipsum Testamenti Veteris anniversale sacrum, cujus in celebratione cum sit scriptum vobis, non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento, et esse contentos azymo cum picridiis (Exod. XII); vos Pascha quidem assumitis, praetermittitis vero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem dierum hebdomadas, id est, Pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet (Levit. XXIII), vos aeque colitis; sed damnata parte ejus, id est, litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis est et vehementer creditum, morticina quidem et immolata esse sane immunda (Act. XV, 29): de porcina vero idem credere noluistis, nec de lepore aut herinacio, neque de mullis et lolliginibus, caeterisque quae vobis sapuere generibus piscium; quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur (Levit. XI).
CAPUT IV. Illa vero jam ne audire quidem vos velle credo ex Testamento Vetere, nedum admittere, id est, soceros dormire cum nuribus, tanquam Judas; patres cum filiabus, tanquam Loth; Prophetas cum fornicatricibus, tanquam Osec: maritos uxorum suarum noctes amatoribus vendere, tanquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum, tanquam Jacob; rectores populi, et quos maxime entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis, tanquam David et Salomon; aut illud item quod lege uxoria cautum in Deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis obierit, superstiti fratri nubere, et eumdem sobolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit vir, debere mulierculam apud majores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut iidem accersitum eum censoria gravitate coerceant; qui si pernegaverit, apud eos non ferat impune, sed excalceatus dextri pedis calceamento, a praedicta muliere caedatur in faciem, et consputus ac maledictus recedat, habiturus hoc opprobrium sempiternum in progenie sua (Deut. XXV, 5-10). Haec igitur atque alia hujusmodi sunt Testamenti Veteris et exempla et jura: quae si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est, Testamentum ipsum Vetus? Aut si falsa haec ei, tanquam nos de Novo credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam proinde id a nobis exigere in Testamento Novo, quod vos non servatis in Vetere.
CAPUT V. Equidem ego quantum arbitror, quatenus id jam persuasum esse voluistis, ut sit ex Deo etiam Testamentum Vetus, commodius satis atque excusatius vobis est, non servantibus ejus mandata, si fateamini incongruis esse adjectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem spernatis et incorruptum. Proinde hanc de vobis ego sententiam habui semper, et habeo, quoties quaeritur cur praevaricemini Testamenti Veteris jussa, quod ejus aut ut sapientes contemnitis falsa, aut ut contumaces et indevoti negligitis vera. Interim quia me ad credenda omnia quae Novi Testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum accipiam; scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quae in Vetere sint Testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere. Neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus, esse maledictum omnem qui pependerit in ligno (Deut. XXI, 23); quia id utique pertineat et ad Jesum: aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitaverit semen in Israel; quia id virgines quoque omnes comprehendat, et pueros Dei: aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus (Gen. XXII, 14); quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum: aut lapidibus exstinguendum eum qui solverit sabbatum (Num. XV, 35): aut non parcendum ei qui unum quodlibet Testamenti Veteris mandatum ruperit. Quae omnia si tu credas, firmumque habeas quia sint eadem a Deo mandata, mihi crede, manus prior injecisses in Christum; nec nunc irascereris Judaeis, qui hunc animis ac viribus persecuti, Dei sui mandata complerint.
CAPUT VI. Equidem haud ignoro quin vos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Judaeis usque ad adventum scilicet Jesu: qui quoniam venerit ab eodem praenuntiatus, ut vultis, Vetere Testamento, ipse jam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit, et quid relinquendum. Sed an prophetae Jesum praesagiverint, postea videbimus: interim ad haec me nunc respondere oportet, quia si Jesus per Testamentum Vetus annuntiatus, nunc dijudicat et carminat, docetque pauca ejus accipienda esse, repudianda vero quamplurima; et nobis Paracletus ex Novo Testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus, et quid repudiare; de quo ultro Jesus, cum eum promitteret, dicit in Evangelio, Ipse vos inducet in omnem veritatem, et ipse vobis annuntiabit omnia, et commemorabit vos (Joan. XVI, 13). Quapropter liceat tantumdem et nobis in Testamento Novo per Paracletum, quantum vobis in Vetere licere ostenditis per Jesum nisi forte pluris vobis Testamentum videtur Filii ille quam Patris, si modo Patris est, ut cum ex illo reprobentur tam multa, hujus solius nihil non debeat approbari; praesertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab ejus Apostolis.
CAPUT VII. Quapropter, ut vos ex Vetere Testamento solas admittitis prophetias, et illa quae superius diximus, civilia atque ad disciplinam vitae communis pertinentia praecepta; supersedistis vero peritomen, et sacrificia, et sabbatum et observationem ejus, et azyma: quid ab re est, si et nos de Testamento Novo sola accipientes ea quae in honorem et laudem Filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus caetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Judaice, sacrificasse Gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta, et ab eo tentatum quam miserrime. His igitur exceptis, et si quid ei ab scriptoribus ex Testamento Vetere falsa sub testificatione injectum est, credimus caetera, praecipue crucis ejus mysticam tixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur vulnera; tum praecepta salutaria ejus, tum parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Nihil ergo est jam cur me omnia credere existimes debere, quae continent Evangelia; cum tu, ut supra ostensum est, Testamenti Veteris supremum liquorem vix summis, ut aiunt, labris attingas.
CAPUT VIII. AUGUSTINUS respondit: Nos Veteris Testamenti Scripturas omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus: vos Scripturas Novi Testamenti tanquam falsatas corruptasque pulsatis. Nos ea quae nunc de Libris Testamenti Veteris non observamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta, nobisque in eis ipsis quae non observamus, significata quae intelligamus et spiritualiter teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque Litteris ostendimus et docemus: vos autem omnia quae in libris Novi Testamenti non accipitis, omnino reprehenditis; nec a Christo, nec ab Apostolis ejus dicta vel conscripta asseveratis. Videtis ergo quantum inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a vobis quaeritur, quare non omnia in libris Novi Testamenti accipitis, sed in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis; nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel observationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis vestrae.
CAPUT IX. A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus Deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore Veteris Testamenti: respondemus, aliud nobis Deum praecepisse per patres Novi Testamenti; neque hoc contra Vetus Testamentum, cum et in illo id ante sit praedictum. Sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda Testamentum Novum; non secundum Testamcutum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut ejicerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Ecce quia et hoc prophetatum est, non perseveraturum illud Testamentum, sed futurum Novum. Hic si objectum fuerit, non nos pertinere ad domum Israel et domum Juda; ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet Apostolus, nobisque ad corpus ejus pertinentibus dicit, Ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29). Porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius Testamenti auctoritatem teneamus, cujus ritum non observamus; et ad hoc ex Litteris apostolicis respondemus: ait enim Apostolus, Nemo ergo vos judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est, ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos non debere eos qui nos hinc judicare voluerint, quod corporaliter jam non observemus: sicut alibi tale quiddam dixit, Haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti, quale a nobis observari vel jussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum; quia eo ipso quo jam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur: unde multa, et saepe jam diximus.
CAPUT X. Velut hoc ipsum quod modo non intelligens Faustus mandatis Veteris Testamenti pro crimine objecit, quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine, quod inde nasceretur (Deut. XXV, 5-10); quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est; et quod suscitatum fuerit, ejus nomen accipiat? Denique hoc implens Apostolus, non jam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritualiter in completa veritate, quos in Christo Jesu per Evangelium se genuisse commemorat (I Cor. IV, 15), succenset eis, et eos increpans corrigit, volentes esse Pauli: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Ibid., II, 13)? Tanquam diceret, Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus faciem jubetur exspuere, non sane sine signo hujus opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse Apostolus ait, Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15): et de quibus commemorat propheta, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam vero lucrandorum refugit aliorum, discalceati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.
CAPUT XI. Quid, quod et Pascha a nobis objicit celebrari, nec quod ita ut Judaei celebramus insultat, cum ovem magis nos habeamus in re praesentis Evangelii, non in umbra futuri, ejusque occisionem cum quotidie, tum maxime anniversaria solemnitate, non venturam praesignemus, sed factam commemoremus? Ideo sane dies Paschae solemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Judaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. Azyma vero, qui rectae fidei Christiani sunt, non in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate custodiunt (I Cor. V, 8): non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo quotidie omnis volvitur dies. Quod et si aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arcta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13); merces tamen certa servatur: nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.
CAPUT XII. Pentecosten etiam, id est, a passione et resurrectione Domini quinquagesimum diem celebramus, quo nobis sanctum Spiritum paracletum, quem promiserat, misit (Act. II, 1-4): quod futurum etiam per Judaeorum Pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae, Moyses digito Dei scriptam legem accepit in monte (Exod. XIX-XXXI). Legite Evangelium, et advertite ibi Spiritum sanctum appellatum digitum Dei (Luc. XI, 20). Ea quippe anniversarie in Ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt; ut eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata custodiat. Si vultis ergo nosse quare celebramus Pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. Si vultis nosse quare non illud ritu Judaico celebremus: quia illa erat venturi veri praefiguratio, haec completi commemoratio; futurum autem et praeteritum nec ipsis verbis nostris eodem modo enuntiatur; unde jam satis in hoc opere locuti sumus.
CAPUT XIII. Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolatitio non vescimur: et hoc audite, et calumniis vanitatis verum aliquando praeponite. Cur enim non expediat immolatitio vesci Christiano, Apostolus dicit: Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum. Neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres, praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non Deo. Deinde adjecit quod dixi: Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor X, 20). Nam si natura ipsa immolatitiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. Neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur: sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse videatur. Morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est, nec apta ad salutem corporis, cujus causa sumimus alimentum. Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est, ipsi Noe post diluvium (Gen. IX, 6), quod jam quid significaret ostendimus, plerique intelligunt (Act. XV, 29). Et in Actibus Apostolorum hoc lege praeceptum ab Apostolis, ut abstinerent Gentes tantum a fornicatione, et ab immolatis, et a sanguine; id est, ne quidquam ederent carnis, cujus sanguis non esset effusus. Quod alii non sic intelligunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. Hoc nunc discutere longum est, et non necessarium: quia et si hoc tunc Apostoli praeceperunt, ut ab animalium sanguine abstinerent Christiani, ne praefocatis carnibus vescerentur, elegisse mihi videntur pro tempore rem facilem, et nequaquam observantibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam Gentes, propter angularem illum lapidem duos in se condentem (Ephes. II, 11-22), aliquid communiter observarent; simul et admonerentur, in ipsa arca Noe, quando Deus hoc jussit, Ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cujus facti prophetia jam Gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. Transacto vero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi Ecclesia Gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat; quis jam hoc Christianus observat, ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur: ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia veritatis, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11); nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata, condemnans.
CAPUT XIV. Jam vero de antiquorum factis, et quae stultis atque ineruditis videntur peccata, dum non sunt, et quae vere peccata sunt, quam ob causam conscripta sint, servata magisque commendata Scripturae ipsius veneratione, sufficienti jam sermone monstravimus: necnon de maledicto ejus qui pendet in ligno, et ejus qui non suscitaverit semen in Israel, jam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus objecta (Supra, lib. 22): et prorsus omnia, sive de quibus singillatim jam anterioribus hujus operis partibus disseruimus, sive quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima veritatis ratione defendimus, quam de sanctarum Scripturarum auctoritate percepimus. Quaecumque scripta sunt in illis libris Veteris Testamenti, omnia verissime atque utilissime pro aeterna vita scripta esse laudamus, accipimus, approbamus: sed quae in his mandata corporali operatione non observamus, et rectissime tunc mandata intelligimus, et umbras futurorum esse didicimus, et nunc jam impleri cognoscimus. Ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi jubebantur, non observabat, poenas divinitus constitutas rectissimo judicio persolvebat, sicut nunc si quis sacramenta Novi Testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate violare. Quemadmodum enim tunc justi viri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusaverunt, jure laudantur; ita nunc pro istis martyres sancti. Et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras, prohibens etiam quod ante praeceperat; sic enim se habet sanandi ejus corporis ratio: ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), aegrum atque saucium, non debet divinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam vero aliud prius, aliud posterius, observandum esse praecipit; praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.
CAPUT XV. Nulla ergo comparatio est, quam Faustus obtendit, ita vobis Paracletum ex Novo Testamento quod credatis elegisse, et quod respuatis demonstravisse, cum ipse Novo Testamento fuerit prophetatus; sicut nobis Christus fecit ex Vetere, quo similiter prophetatus est. Hoc enim aliqua verisimili ratione diceretur, si esset aliquid in Veteris Testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non divinitus jussum, non veraciter scriptum. Nihil horum dicimus: sed accipimus omnia, sive quae observamus, ut recte vivamus; sive quae non observamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia jussa et observata nunc jam compleri videamus. Deinde Paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia vultis accipere; ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. In Actibus quippe Apostolorum, sicut et saepe et paulo ante commemoravi, apertissime legitur missus die Pentecostes Spiritus sanctus, qui etiam opere manifestavit quis esset. Linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt (Act. II): ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est, in omnibus gentibus futuram Ecclesiam, quae illum sicut Patrem et Filium verissime praedicaret.
CAPUT XVI. Vos ergo jam dicite quare non accipiatis omnia ex libris Novi Testamenti; utrum quia non sunt Apostolorum Christi, an quia pravi aliquid docuerunt Apostoli Christi. Respondetis, Quia non sunt Apostolorum Christi. Nam illa vox altera Paganorum est, qui dicunt Apostolos Christi non recta docuisse. Vos ergo quid dicitis, unde ostenditis Scripturas illas non ab Apostolis ministratas? Respondetis, Quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. Omnino falsissimum est; vos non intelligitis. Nam quidquid tale protulit Faustus, quod vobis ita videretur, ita non esse monstratum est: et quidquid tale a vobis prolatum fuerit, hoc docebimus. Quis autem ferat, lectorem vel auditorem, Scripturam tantae auctoritatis facilius quam vitium suae tarditatis, audere culpare? An hoc dicitis vos Paracletum docuisse, Scripturas istas Apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas? Hoc saltem docete, istum ipsum Paracletum esse, a quo didicistis haec Apostolorum non esse. An dicetis, Ipsum Christus promisit, et misit? Respondetur vobis, Omnino istum Christus nec promisit, nec misit; et simul ostenditur, quando miserit quem promisit. Quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. Unde asseritis personam vestri auctoris, vel potius deceptoris? Respondetis, ex Evangelio vos probare. Ex quo Evangelio? Quod non totum accipitis, quod falsatum esse vos dicitis. Quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum, et tunc producat ad testimonium? Si enim quod vultis ei credimus, et quod non vultis ei non credimus, jam non illi, sed vobis credimus. Si autem vobis credere vellemus, testem a vobis non exigeremus. Deinde paracletus Spiritus sanctus sic est promissus, ut diceretur, Ipse vos inducet in omnem veritatem (Joan. XVI, 13): quomodo vos autem ille inducet in veritatem, qui vos docet Christum esse fallacem? Huc accedit, qui si omnia quae de promissione Paracleti in Evangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo vestro possent intelligi, sicut ostenduntur in Prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint; tamen cum ea de iis codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus majoribus vestris immissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut de alio intelligere non possemus: quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis, nullo modo vos potuisse falsare codices, qui jam in manibus essent omnium Christianorum? Quia mox ut facere coepissetis, vetustiorum exemplarium veritate convinceremini. Qua igitur causa a vobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. Quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum vetustiorum collatione confutaretur: maxime, quia non una lingua, sed multis eadem Scriptura contineretur. Nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates, vel de antiquioribus, vel de lingua praecedente emendantur. Ita ergo aut cogimini veraces illos codices confiteri, et continuo evertunt haeresim vestram; aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate Paracletum non poteritis asserere, et vos evertitis haeresim vestram.
CAPUT XVII. Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione Paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos venientem, ab ista suspicione prorsus excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem Domini continuo venturus erat Spiritus sanctus, apertissime dictum est a Joanne: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 39). Si haec itaque causa erat ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Jesus, procul dubio clarificato Jesu, jam causa erat ut statim daretur. Nam et Cataphrygae se promissum Paracletum suscepisse dixerunt, et hinc a fide catholica deviarunt, conantes prohibere quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias quas ille permisit; sub his verbis insidiantes, quia scriptum est de Paracleto, Ipse vos inducet in omnem veritatem: quasi videlicet non omnem veritatem Paulus et caeteri Apostoli docuissent, ac locum Cataphrygarum Paracleto reservassent. Ad hoc et illud traxerunt, quod Paulus ait, Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 9, 10): ut scilicet ex parte sciens et prophetans Apostolus dixerit, Quod vult faciat; non peccat si nubat (Id. VII, 36); et ideo perfectum Paracleti Phrygiae hoc evacuaverit. Ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint Ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati; respondent, hinc etiam in se illud esse completum, quod de Paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. Nonne ista sunt, quae etiam vos dicere soletis, Ipse vos inducet in omnem veritatem; et, Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur; et, Mundus eum accipere non potest (Joan. XIV, 17), de vestro Manichaeo esse praedictum? Et quae tandem poterit haeresis exoriri sub Paracleti nomine, quae non haec omnia verisimiliter sibi audeat coaptare? Numquid enim est haeresis, quae non veritatem se nominet, et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet veritatem; ut et in omnem veritatem se polliceatur inducere, et doctrinam Apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam venerit quod perfectum est, evacuare conetur? Et quoniam tenet Ecclesia, quod vehementius Apostolus commendavit, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9); cum coeperit aliud annuntians ab universo orbe anathemari, continuo dicat, Hoc est quod scriptum est, Mundus eum accipere non potest?
CAPUT XVIII. Unde ergo probare poteritis quod a vobis exigitur, Paracletum esse illum a quo didicistis quod evangelica scripta non sunt Apostolorum? Quandoquidem etiam nos probamus non esse Paracletum Spiritum sanctum, nisi qui Jesu clarificato mox venit. Ideo enim nondum erat datus, quia nondum Jesus fuerat clarificatus. Probamus etiam ipsum inducere in omnem veritatem: quia non intratur in veritatem nisi per charitatem; charitas autem Dei, diffusa est, ait Apostolus, in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Docemus etiam non dixisse Paulum, Cum venerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa quae in perceptione vitae aeternae futura est. Hoc enim cum loqueretur, Videmus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 10, 12). Hic certe, nisi aperte insanire volueritis, fatebimini non vos videre Deum facie ad faciem. Non ergo ad vos venit illud quod perfectum est. Hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis Apostolus explicavit: nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit quod etiam Joannes dicit, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2); tunc introducente in omnem veritatem Spiritu sancto, cujus nunc pignus accepimus. Quod autem dictum est, Mundus eum accipere non potest, de iis utique dictum est, qui solent in Scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi, vel impii, vel carnales: de qualibus dicit Apostolus, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). De hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt: sicut nec vos aliud sapitis, qui cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia vobis omnia divina finxistis, auctore illo vaniloquo, quem decepti et deceptores Paracletum dicitis. Proinde nullo modo valentes ostendere quomodo sit ille Paracletus, non est unde doceatis firmissima aliqua auctoritate vos comperisse quemadmodum haec scripta evangelica, ex quibus non omnia vultis accipere, non sint Apostolorum Christi. Restat ergo ut dicatis, hoc vos ea ratione comperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent: scilicet quia natus ex virgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia tentatus a diabolo est.
CAPUT XIX. His autem exceptis, et testimoniis ex Veteri Testamento quae illis inserta sunt Litteris, caetera vos secundum id quod Faustus loquitur, fatemini accipere, et praecipue crucis ejus mysticam fixionem, qua passionis animae vestrae vulnera demonstrantur. Deinde, inquit, praecepta salutaria ejus, et parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Videtis ergo id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet; id est, ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit. Quo te committis, anima misera, infirma, carnalibus nebulis involuta? quo te committis? Remove ergo auctoritatem, videamus: remove auctoritatem, redde rationem. Eone ratio tua perducitur, ut nisi Dei natura violabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa fabula vestra reperire non possit? Postremo unde scis octo esse terras et decem coelos, quod Atlas mundum ferat, splenditenensque suspendat, et innumerabilia talia? unde scis haec? Plane, inquis, Manichaeus me docuit. Sed, infelix, credidisti; neque enim vidisti. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter gravidata es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius evangelicae auctoritati, tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quae te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere: potiusque esse verum, naturam incommutabilem Dei aliquid mortalis assumpsisse creaturae, in qua incommutabiliter permanens, non fallaciter, sed veraciter faceret atque pateretur, quidquid eamdem creaturam facere ac pati, pro generis humani, unde sumpta erat, salute congrueret, quam violabilem et corruptibilem credere Dei naturam, nec inquinatam atque oppressam totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi poena summa Dei necessitate damnari?
CAPUT XX. Sed, inquis, propterea credidi quae non mihi ostendit, quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo evidenter ostendit. At hoc ipsum est, infelix, unde decepta es: quia sicut in illa Scriptura evangelica, ita in hoc mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, venenum, et similia; nec aliquid boni, nisi quod eumdem tuum carnalem sensum aliqua jucunditate permulsit, sicut saporum jucunditas, et odorum suavitas, et lucis hujus aspectus, et si quid aliud vel auribus, vel oculis tuis, vel naribus, vel palato, vel palpatui similiter forte blanditum est. At si universam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori Deo tribueres, quasi legens magnum quemdam librum naturae rerum; atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tanquam hominem latere posse potius crederes, quam in operibus Dei quidquam reprehendere auderes; nunquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta, quibus, non intelligens unde sit malum, Deum implere conaris omnibus malis.
CAPUT XXI. Hic jam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus Apostolorum esse istas Litteras; breviter vobis respondemus, inde nos scire, unde et vos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. Si enim et hinc vobis aliquis moveat quaestionem, et scrupulum contradictionis impingat, dicens libros quos profertis Manichaei, non esse Manichaei; quid facturi estis? Nonne potius ejus deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta connexionis et successionis serie confirmatam, impudentiam hujus vocis emittat? Sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei, et omnino ridendus est qui ex transverso veniens tanto post natus, litem vobis hujus contradictionis intenderit; ita certum est Manichaeum vel Manichaeos esse ridendos, aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati, a temporibus Apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae, audeant tale aliquid dicere.
CAPUT XXII. Jam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati Apostolorum. Nam Litteras istorum istas esse tam certum est, quam illas illius. Quis autem Manichaeum Apostolis comparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit Apostolos, separat? Aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis adversas, quis unquam sapuit in verbis Christi, nisi qui non sapit verba Christi? Apostoli ergo tanquam discipuli veritatis, nativitatem Christi praedicant passionemque veracem: Manichaeus autem jactat se inducere in omnem veritatem, et vult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem. Isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum: ille Deum in ipsa sua natura a tenebrarum gente concisum. Isti pro carne Christi infante sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum: ille non carnis, sed ipsius divinae substantiae membrum, omnibus daemonibus immolandum, naturae adversae gentis illatum. Isti Christum exempli praebendi causa baptizatum in Jordane: ille Deum ipsum per seipsum in tenebrarum contaminatione submersum, nec totum emersurum, sed quod ejus mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum. Isti carnem Christi a daemonum duce tentatam; ille partem Dei a daemonum gente possessam: et isti quidem illam tentatam, ut doceret resistere tentatori; ille illam possessam, ut patri non possit restitui, nec victori. Denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud annuntiat, ut quasi eminentior sit: Apostoli vero ex doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud annuntiaverit, anathema sit (Galat. I, 8, 9).
LIBER TRIGESIMUS TERTIUS. CAPUT PRIMUM. FAUSTUS dixit: Scriptum est in Evangelio, Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Vos ergo quare non accipitis Patriarchas? Absit nos quidem cuiquam invidere mortalium, quem Deus forte miseratione respiciens sua, de perditione unquam reduxerit ad salutem: sed hoc sane nos ejus esse jam clementiae ponimus qui misertus sit, non illius meriti cujus fuisse negare non possis improbabilem vitam: ac per hoc et Judaeorum patres, Abraham scilicet, et Isaac, et Jacob, si est hoc pro certo de iisdem Christi testimonium quod affertis, quanquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi, ut fere Moyses indicat eorum pronepos, sive quis alius historiae hujus conditor est, quae dicitur Geneseos, qui eorum vitas nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit; sint tamen et ipsi jam in regno coelorum, sint in loco quem nec crediderant unquam, nec speraverant, ut fere ex eorum liquido libris apparet: dummodo tamen constet, vobis etiam confitentibus, longo intervallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se vitae merita coercebant, a Christo Domino nostro liberatos, per ejus scilicet mysticam passionem pervenire ad hoc ipsum potuisse, si pervenerunt, quod scriptum de eis est. Neque enim quia et latronem quemdam de cruce liberavit idem noster Dominus, et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso Patris sui (Luc. XXIII, 43), quisquam inviderit, aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. Sed tamen non idcirco dicemus et latronum vitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Jesus latroni indulgentiam dederit; aut quia publicanis et meretricibus ignoverit errata, dixeritque quod etiam praecederent ipsi ad regnum coelorum eos qui se superbe gesserunt (Matth. XXI, 31). In injustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quamdam Judaeis accusantibus absolvit ipse, praecipiens ei ut jam peccare desineret (Joan. VIII, 3-11). Quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit, et Isaac, et Jacob, ipsi gratias: decet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Sed hoc tamen mihi unum in opinione hac vestra molestum est, cur id de Judaeorum tantum patribus sentiatis, ac non de caeteris quoque patriarchis Gentium, quod et ipsi senserint aliquando nostri Liberatoris hanc gratiam: praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet Ecclesia, quam de semine Abrahae, Isaac et Jacob. Sed ais utique, illos quidem idola coluisse, hos vero omnipotentem Deum, idcircoque solam ipsorum curam habuisse Jesum. Ita Dei omnipotentis cultura in tartara detrudit, et Filii eget auxilio qui coluit Patrem? Sed videris: consentiamus, inquam, hactenus in coelum reductos eos, non quia mererentur, sed quia vincat divina clementia vim peccatorum.
CAPUT II. Verumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa varietas facit. Namque cum duo evangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cujus puer tunc infirmaretur, et propter quem visus fuerit hoc ipsum dixisse Jesus, quia scilicet tantam fidem non invenisset in Israel, quantam in illo homine, gentili quamvis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Jesus, sed id rogare tantum, ut juberet verbo, et sanaretur puer suus; solus tamen Matthaeus hoc adjicit Jesum prosecutum esse, ut diceret, Amen dico vobis, quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores. Multos quidem qui venturi forent paganos significans, propter Centurionem, quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inventa; filios autem regni appellans Judaeos, in quibus nulla esset inventa fides. At vero Lucas, quanquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putaverit Evangelio suo, de Abraham tamen illic, et Isaac, et Jacob nullam facit mentionem. Quod si quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia dictum id jam satis fuisset a Matthaeo; cur ergo gestum ipsum commemorat erga Centurionem et puerum ejus, quod aeque longe satis insinuatum jam fuisset nobis Matthaei solertia? Sed falsum est. Namque et de obsecratione ipsa adveniendi Jesum, Matthaeus quidem dicit, quod idem per semetipsum Centurio venerit ad eum rogaturus medelam: Lucas autem non, sed quia majores natu ad eum miserit Judaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tanquam gentilis (quoniam quidem Jesum volunt esse plane Judaeum), persuadere ingressi sunt ei dicentes, dignum esse cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam, et synagogam ipse aedificasset sibi (Id. VIII, 5-13, et Luc. VII, 2-10): tanquam et hoc ad Dei Filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Judaei de Centurione pagano meruerint. Nec tamen omnifariam et Lucas hoc verbum reticuit, puto recogitans ne forte fuisset verum: sed locum tamen mutat applicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est, ubi dicit Jesus ad discipulos suos, Contendite intrare per angustum ostium: multi enim venient quaerentes intrare, et non poterunt. Cum autem intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit januam, incipietis foris stare et pulsare, dicentes: Domine, aperi nobis. Et respondens dicet: Nescio vos. Tunc incipietis dicere: Manducavimus et bibimus coram te, et in plateis nostris et synagogis docuisti. Et dicet vobis: Nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas introeuntes in regnum Dei, vos autem expelli foras: et venient ab oriente et occidente et austro et aquilone, et recumbent in regno Dei (Luc. XIII, 24-29). Hoc vero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno Dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portaverint, sed non fecerint opera ejus, nec Matthaeus scribere praetermisit (Matth. VII, 21); sed de Abraham illic, et Isaac, et Jacob nullam facit omnino mentionem. Item de Centurione et puero ejus etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic, et Isaac, et Jacob nihil omnino testatur: ut quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere quia sit dictum.
CAPUT III. Nec immerito nos ad hujusmodi Scripturas tam inconsonantes et varias, nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus: sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. Multa enim a majoribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quae nomine signata ipsius cum ejus fide non congruant: praesertim quia, ut jam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt, nec ab ejus Apostolis scripta; sed multo post eorum assumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus semi-Judaeis per famas opinionesque comperta sunt: qui tamen omnia eadem in Apostolorum Domini conferentes nomina, vel eorum qui secuti Apostolos viderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. Sed videris: de hoc interim, ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim; cum mihi illud satis ad praesidium sit quod ante posui, et quod nec ipsis vobis negare licet, ante Domini nostri adventum Patriarchas omnes Israel et Prophetas tartareis in tenebris jacuisse pro meritis suis: unde si unquam liberati a Christo ad lumen reducti sunt, quid hoc ad odium attinet vitae ipsorum? Odimus enim nos et respuimus non quod fuerunt, id est, homines, sed quales fuerunt, id est, malos; nec quod nunc sunt, id est, purgatos, sed quod fuerunt, id est, impuros aliquando. Ac per hoc nobis interim, utcumque vos id esse vultis, nihil obstat capitulum hoc: cum sive est verum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas; sive falsum, scriptoribus ejus crimen inhaereat: nos utrovis modo in tuto sumus, ut semper.
CAPUT IV. AUGUSTINUS respondit: Quomodo in tuto, miser? Quomodo in tuto, qui te Patriarchas odisse dicis impuros, et Deum adhuc plangis impurum? Certe illis Patriarchis post adventum Salvatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem vester et post adventum Salvatoris adhuc jacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatur: ita non solum vita illorum hominum melior erat deo vestro, verum etiam mors ipsa felicior. In quibus autem sedibus erant justi, qui exierant ex hac vita priusquam Christus in carne venisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum venturum, passurum, resurrecturum, non tantum crediderant, verum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiaverant, in Scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest; non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam exsecrabilis haeresis perversitates nimis longe a veritate aberrantium. Frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus, aliquid post hanc vitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac vita non comparaverit. Bonum est vobis ut, dum hic vivitis, istum relinquatis errorem, et veritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. Alioquin longe aberit quod sibi pollicetur injustus, cum fieri coeperit quod injusto minatus est Deus.
CAPUT V. De vita autem Patriarcharum jam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis, vel post passionem suam justificatis, testimonium Dominus perhibebat, cum Judaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent; et quod idem Abraham ejusdem diem videre concupiverit, gavisusque fuerit, cum vidisset (Joan. VIII, 39, 56); et quod in ejus sinum, id est, nescio cujus quietae felicitatis magnum abditumque secretum, abstulerint Angeli pauperem illum aerumnosum a divite superbiente contemptum (Luc. XVI, 23). Quid dicam de apostolo Paulo? An forte et ipse post mortem justificatum laudat Abraham, quod priusquam circumcideretur credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3): quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios ejus esse effectos qui ejus carne propagati non sumus, nisi quod ejus fidei vestigia sequamur?
CAPUT VI. Sed quid vobis faciam, quos contra testimonia Scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quidquid adversum vos inde prolatum fuerit, non esse dictum ab Apostolo, sed a nescio quo falsario sub ejus nomine scriptum esse dicere audeatis? Usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse Scripturas Apostolorum. Infelices inimici animae vestrae, quae unquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si evangelicae, si apostolicae non habebunt? De quo libro certum erit cujus sit, si Litterae quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint incertum est; et hoc erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati, longe post Apostolos existentium? Quasi vero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt, et ideo repudiata, quia vel his quae ipsorum esse constaret minime congruerunt, vel eo tempore quo illi scripserint, nequaquam innotescere, et per ipsos vel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. Nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati, in auctoritatem a medicis non recepti sunt? Nec eos adjuvit nonnulla similitudo rerum atque verborum; quando comparati eis quos vere Hippocratis esse constaret, impares judicati sunt; et quod ab eo tempore, quo et caetera scripta ejus, non innotuerunt quod vere ejus essent. Hos autem libros, quibus illi qui de transverso proferuntur comparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis, unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur, nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendavit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Varronis, aliorumque ejusmodi auctorum libros, unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? Multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adjuvandi studio sive discendi. Unde constat quid cujus sit, nisi quia his temporibus quibus ea quisque scripsit, quibus potuit insinuavit atque edidit, et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros, etiam usque ad nostra tempora pervenerunt; ita ut interrogati cujus quisque liber sit, non haesitemus quid respondere debeamus? Sed quid pergam in longe praeterita? Ecce istas litteras quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus vitae hujus nostrae, vel illas quisquam Fausti esse, vel has neget esse meas; unde convincitur, nisi quia illi qui nunc ista noverunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus trajiciunt? Quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subversus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros trajicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcumque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesia, tanta facilitate proveniat?
CAPUT VII. Sed contraria, inquit, inter se scripta eorum reperiuntur. Maligni malo studio legitis, stulti non intelligitis, caeci non videtis. Quid enim magnum erat ista diligenter inspicere, et eorumdem scriptorum magnam et salubrem invenire congruentiam, si vos contentio non perverteret, et si pietas adjuvaret? Quis enim unquam duos historicos legens de una re scribentes, utrumque vel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit quod alius praetermisit; aut si alter aliquid brevius complexus est, eamdem tamen sententiam salvam integramque custodiens, alter autem tanquam membratim cuncta digessit, ut non solum quid factum sit, verum etiam quemadmodum factum sit, intimaret? Sicut Faustus hinc Evangeliorum veritati voluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, dicere praetermisit: quasi negaverit Lucas dixisse Christum, quod cum scripsit dixisse Matthaeus. Hinc omnino nulla unquam quaestio fuit, neque hoc objici, nisi ab omnino imprudentibus et nihil harum rerum considerare volentibus seu valentibus, potest. Illud sane et requiri inter fideles, et objici ab infidelibus solet, sed etiam ipsis vel parum eruditis, vel nimis contentiosis nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit, Accessit ad eum Centurio, rogans eum, et dicens; Lucas autem quod miserit ad eum seniores Judaeorum, hoc ipsum rogantes de puero ejus qui aegrotabat, ut eum sanaret; et cum appropinquaret domui, miserit alios per quos diceret, non esse se dignum in cujus domum intraret Jesus, nec se ipsum dignum ut veniret ad Jesum. Quomodo ergo secundum Matthaeum, accessit ad eum rogans, et dicens, Puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur (Matth. 8, 5-13, et Luc. VII, 2-10)? Hoc ergo intelligitur, Matthaeum breviter sententiam ipsam veram integramque complexum, dicentem quod centurio accesserit ad Jesum, et non dicentem utrum per se ipsum accesserit, an per alios: et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem utrum per se ipsum dixerit, an per alios. Quid enim? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus pervenisse? Nonne et ipsam perventionem, cui quasi videtur non esse quod addi jam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur, saepe dicendo, Egit ille causam suam, pervenit ad judicem; aut, Pervenit ad illum vel illum potentem: cum plerumque id faciat per amicos, non viso eo prorsus ad quem quisque dicitur pervenisse? Unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos, sive per se ipsos, sive per alios ambitionis arte pertingunt, jam etiam vulgo Perventores vocantur. Quid ergo? cum legimus, obliviscimur quemadmodum loqui soleamus? An Scriptura Dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? Et hoc quidem de communi loquendi consuetudine pervicacibus turbulentisque responderim.
CAPUT VIII. Caeterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Jesum, non carne, sed corde; non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio: tunc melius quid Matthaeus dixerit sentient. Talibus enim dicitur in Psalmo: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Unde centurio ille ad Christum magis accesserat, cujus fidem ita laudavit, quam illi ipsi per quos verba sua misit. Huic rei simile est etiam illud quod Dominus ait, Tetigit me aliquis; quando mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam vestimenti ejus, salva facta est. Hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere videbatur, Quis me tetigit? et, Tetigit me aliquis; cum eum turba comprimeret. Denique hoc ei responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit (Luc. VIII, 43-46)? Quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit; sic illi missi erant ad Christum, sed Centurio magis accessit. Ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis servavit, et mystice aliquid intimavit: Lucas autem et hoc ipsum quemadmodum gestum esset ostendit, ut hinc advertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. Vellem sane ut aliquis istorum vanorum, qui hujusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose objiciunt Evangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id volens intimare et exponere, et stilo exciperentur verba ejus eique recitarentur; utrum non aliquid plus minusve diceret, aut praepostero ordine, non verborum tantum, sed etiam rerum; aut utrum non aliquid ex sua sententia diceret, tanquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed voluisse atque sensisse plane cognoverit; aut utrum non alicujus breviter complecteretur sententiae veritatem, cujus rei antea quasi expressius articulos explicasset: et si quid est aliud quod fortasse possit certis regulis comprehendi, quomodo fiat ut vel in duorum singulis ejusdem rei narrationibus, vel in duabus unius ex una eademque re, multa diversa inveniantur, nulla tamen adversa; et multa varia, nulla contraria. Sic solvuntur omnia de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut spiritum sui erroris intus teneant, et nullum extrinsecus salutis admittant.
CAPUT IX. Quapropter, post omnes Fausti calumnias refutatas, duntaxat horum ejus capitulorum quibus hoc opere, quantum Dominus adjuvare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi; breviter vos admoneo, qui illo tam nefando et exsecrabili errore tenemini, ut si auctoritatem Scripturarum omnibus praeferendam sequi vultis, eam sequamini quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes Apostolorum, et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum, usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata pervenit. Ibi enim videbitis etiam Veteris Testamenti et obscura revelari, et praedicta compleri. Si autem quasi ratione movemini; primum cogitetis quinam sitis, quam minus idonei ad comprehendendam naturam, non dicam Dei, sed animae vestrae: comprehendendam sane, quemadmodum velle aut voluisse vos dicitis, certissima ratione, non vanissima credulitate: quod cum minime potueritis (sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis), illud saltem quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id perversae opinionis pravitate non turbetur, Dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate, vel credite, et manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis.