Sine Nomine
Liber XXXI

 XXX XXXII 

LIBER TRIGESIMUS PRIMUS recensere

De cibis immundis et de contaminatione Paulus et Moyses inter se repugnant.

  1. FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, immundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia 1. Hoc quoque ipsum, utrum vobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est: hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constitit Moysen et Prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint leges; sed etiam quod immundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit quod sequitur: Deum se scire profitentur, operibus autem negant 2. Cui autem hoc magis competit, quam Prophetis atque Moysi, qui longe aliter vixisse probantur, quam Dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque, praeter adulteria, et fraudes et homicidia, nihil aliud esse putaveram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et Prophetae: nunc autem hoc demonstrante capitulo, scire iam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putaverint inquinatum. Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divinae maiestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum, nisi eos qui corde puri fuerint, Deum videre non posse 3? At vero hi etiam si casti ab illicitis facinoribus exstitissent; sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminat, divinitatis eis potuit negasse conspectum. Evanuit ergo iam, atque exstincta simul est Danielis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui et ipsi usque ad hanc praedicationem quae censet nihil immundum, castissimi plane ac bonae mentis iuvenes habiti sunt in Iudaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum, a Gentium dapibus, et maxime immolatis, omni cum studio se conservaverint illibatos 4. Nunc enim demum apparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia, tum maxime, cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant.

Cur a cibis abstinent Christiani, si Paolus aliter dicit?

  1. Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim apparente christiana hac fide quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putaverint esse non munda: vos vero, qua nunc ex cusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum, et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam 5, et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde, et eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis; id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia vestra polluti? Quid, quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia, ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem Iudaeos, et Christianos, et Gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum? certe ex Iudaismo minime; itidem ex Paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quidquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana fides, cuius si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum, prius est ut fatearis in vobis esse neminem christianum. Omnes enim apud vos, ut caetera reticeam, morticina tamen et immolata inquinamentum existimant esse non parvum 6: aut si et a vobis iure Christianitatis hoc agitur, ne huius quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus immundorum abstinentiam tollit. Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conveniens? Etenim Apostolus non tam religionem exuit, quam ritum mutavit, cum ex Iudaeo factus est Christianus. At vero qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

Cur a cibis abstinent Christiani, si Petrus aliter vidit?

  1. Quapropter, si quid de caetero in laesionem nostrae fidei de Scripturis quaerentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium: quemadmodum et illud, quod de Petro soletis afferre, tamquam idem viderit aliquando de coelo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes; atque eo attonito et admirante, vox audita sit dicens ad eum: Petre, quidquid in vase vides, macta, et manduca. Cui idem respondens: Domine, commune, inquit, et immundum non contingam. Et iterum vox ad eum: Quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris 7. Quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam, et non indifferentiam videatur significare ciborum; tamen quia vobis et hoc ita intellegere placet, vescamini igitur necesse est passim belluis omnibus, et echidnis et colubris, ac reliquo omni genere serpentino iuxta o{rama Petri. Hactenus enim vere dicto audientes vos esse probabitis voci quam fertur audisse: et tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et Prophetae damnati sunt, qui de iis quae sanctificaverit Deus iuxta vocis huius sententiam, multa putaverint esse polluta.

Pertinet munditia ad naturas ciborum, immunditia ad significationem eorum aut consuetudinem.

  1. AUGUSTINUS respondit: Cum ait Apostolus: Omnia munda mundis 8, naturas ipsas intellegi voluit, quas Deus creavit, secundum illud quod Moyses in Genesi scripsit: Et fecit Deus omnia: et ecce bona valde 9; non significationes, secundum quas Deus per eumdem Moysen ab immundis munda discrevit 10: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc breviter admonuisse suffecerit. Proinde illos qui iam tempore revelationis Novi Testamenti, adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine iis Gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, immundos dicit Apostolus, quod carnaliter saperent; et infideles, quod tempus gratiae a Legis tempore non discernerent. Quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et iis quae respuebant, et iis quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur: sicut omnes quidem infideles, sed vos praecipue, Manichaei, quibus omnino nihil est mundum. Neque enim cibus ipse quem sumitis, quamvis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est vobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. In illo etiam deum vestrum ligatum atque pollutum vos edendo purgare perhibetis. Vos saltem vobis mundi videremini, quorum ventribus meretur ille purgari. Sed et vestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem vestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. Quid ergo vobis est mundum? Non quae sumitis, non quo mittitis ea quae sumitis, non vos ipsi qui sumpta purgatis. Videtis ergo propter quos tunc istam sententiam dixit Apostolus: talem tamen dixit, quae omnes infideles et immundos teneret, sed vos praecipue maximeque convinceret. Omnia ergo munda mundis, secundum naturam in qua creata sunt: non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Iudaeorum: nec nobis omnia, vel propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanae societatis, apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem servant, omnia munda sunt mundis; immundis autem et infidelibus, quales praecipue vos estis, nihil est mundum. Caetera iam verba Apostoli quae sequuntur, vos ipsi vobis salubriter diceretis, si cauteriatam vestram conscientiam sanari velletis. Sequitur enim: Sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.