Sine Nomine
Liber XVII

 XVI XVIII 

LIBER DECIMUS SEPTIMUS recensere

Quomodo quod Ioannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo secutus est Iesum?

  1. FAUSTUS dixit: Cur Legem non accipitis et Prophetas, cum Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere 1? Quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. Ubi dixisse? In monte. Quibus praesentibus? Petro, Andrea, Iacobo et Ioanne, quatuor his tantum: caeteros enim necdum elegerat, nec ipsum Matthaeum. Ex his ergoquatuor unus, id est Ioannes, Evangelium scripsit? Ita. Alicubi hoc ipse commemorat? Nusquam. Quomodo ergo quod Ioannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus: ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeum, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius: quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. Quid enim dicit? Et cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem ad telonium, nomine Matthaeum, et vocavit eum: at ille confestim surgens, secutus est eum 2. Et quis ergo de se ipsoscribens, dicat: Vidit hominem, et vocavit eum, et secutus est eum; ac non potius dicat: Vidit me, et vocavit me, et secutus sum eum: nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet, verum foret; quia praesens non erat cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei!

Sive adimplendi causa Iesus Legi aliquid et Prophetis adiecit, sive dempsit ut destrueret, utrumque certe offendit Legis auctorem.

  1. Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecipit non putare quia venerit Legem solvere, magis intellegi detur quia solverit? Neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. Sed: Nolite, inquit, putare quia veni solvere Legem. Agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent: Quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas, sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo: Nolite putare? Et quid hoc amplius, quidve manifestius fieri potuit in destructionem Legis ac Prophetarum? Aut si hoc adimplere est Legem, quid erit solvere? Quid, quod etiam Lex et Prophetae ne adimpletione quidem gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati, quorum auctor ac pater non minus eisadici indignatur, quam detrahi, ut scribens in Deuteronomio dicat: Haec praecepta quae mando tibi hodie, Israel, observabis; et cave ne declines ab iisdem, neque in sinistram, neque in dexteram; nec addas quidquam eis, nec minuas: sed in iisdem perseverabis, ut benedicat te Deus tuus 3? Quapropter, sive adimplendi causa Iesus Legi aliquid et Prophetis adiecit, in dexteram videtur lapsus; sive dempsit ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit Legis auctorem: idcircoque aut aliud aliquid significat istud, aut falsum est.

Et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Ioannes fecit.

  1. AUGUSTINUS respondit: O mirabilem insaniam, de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo, et velle credi Manichaeo! Si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere 4; et propterea non est ei credendum: numquid Manichaeus interfuit, aut iam vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? Secundum ergo hanc fidei vestrae legem, nihil ei de Christo testificanti credere debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit, et longe post natus est; sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur, et contra Evangelium quod illorum auctoritate firmatum est. Habemus enim Apostoli vocem, qui in Spiritu sancto tales venturos esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 5. Nam si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus eius vera dicuntur, quia illi qui viderunt et audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt; cur ex ore Ioannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit, et ipse non adfuit, si ex libro Ioannis possumus vera loqui de Christo, non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? Hinc enim non solum Matthaei, verum etiam Lucae ac Marci Evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis egerat quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Ioannes in Evangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui, cum diceretur, praesens erat? Quasi fieri non potuerit ut cum omnia quae a Domino audierat, scribere non posset, inter alia quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. Nonne Evangelium suum ita ipse conclusit, dicens: Et alia quidem multa fecit Iesus, quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scriberentur libros 6. Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de Lege et Prophetis vos delectat Ioannis auctoritas, Ioanni credite attestanti Legi et Prophetis. Ipse scripsit quod Isaias viderit Christi gloriam 7. In eius habetis Evangelio, unde iam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 8. Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.

Solent scriptores rerum gestarum, cum in sua persona venerint, ita se contexere, tamquam de alio narrent, quod de se narrent.

  1. At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de sua electione diceret, non ait: Vidit me, et dixit mihi: Sequere me; sed: Vidit Matthaeum, et dixit ei: Sequere me 9: quod nescio utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae. Sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit, nec audierit, solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam venerint, ita se contexere, tamquam de alio narrent, quod de se narrant. Magis ergo hunc arbitror non ut imperitum, sed ut imperitis nebulam obtendere voluisse, sperantem se plures esse capturum, qui ista non nossent. Et in historia quidem rerum saecularium talis narrationis reperiuntur exempla: sed non opus est ut ex alio genere litterarum vel nostros admoneam, vel istum refellam. Ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen, imo et affirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. Legat ergo in eisdem libris, quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit: Dixi, aut: Feci hoc vel illud; et non potius: Dixit Moyses 10, et: Fecit Moyses 11: aut: Vocavit me Dominus, vel: Dixit ad me Dominus; et non potius: Vocavit Dominus Moysen 12, et: Dixit Dominus ad Moysen 13: et omnia caetera in eumdem modum. Ita ergo et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Ioannes fecit; nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: Conversus Petrus vidit discipulum quem diligebat Iesus, qui et recumbebat in coena super pectus eius, et dixerat Domino: Quis est qui te tradet? Numquid et hic dixit: Conversus Petrus vidit me? An forte propterea nec istum putant hoc Evangelium scripsisse? Sed paulo post dicit: Hic est discipulus qui testificatur de Iesu, et qui haec scripsit; et scimus quia verum est testimonium eius 14. Numquid ait: Ego sum discipulus qui testificor de Iesu, et qui haec scripsi; et scimus quia verum est testimonium meum? Certe manifestum est huncmorem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. Quam multa et ipse Dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra? 15, non dixit: Cum venero, putas, inveniam? Et: Venit Filius hominis manducans et bibens 16; non dixit: Veni. Et: Veniet hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent 17; non dixit: Vocem meam: et multa huiusmodi. Unde iam puto sufficere quae dicta sunt, et ad studiosos commonendos, et ad calumniosos convincendos.

Quam Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere.

  1. Iam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait, non eum dicere potuisse: Nolite putare quia veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere 18; nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemusIudaeis non intellegentibus videri potuisse Christum destructorem Legis et Prophetarum: sed hoc ipsum est cur ille verax et veritas non potuerit de alia Lege et de aliis Prophetis dicere, quod eos non solveret, nisi de iis quos illi eum solvere suspicabantur. Quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non transiet de Lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: quicumque autem fecerit, et sic docuerit, hicmagnus vocabitur in regno coelorum 19. Pharisaeos enim cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant Legem factis, et docebant verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 20. Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 21: id est, nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic docent, non intrabitis in regnum coelorum. Quam ergo Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere: quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes Pharisaei, et dicentes nec facientes, audiendi sunt, non imitandi.

Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt.

  1. Nec intellegit Faustus, aut forte se fingit non intellegere, quid sit implere Legem; cum hoc de verborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur Scripturae Dei, vel detrahatur 22: unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt ergo isti quomodo adimpleat Legem, qui sic vivit ut Lex praecepit. Plenitudo enim Legis caritas, sicut dicit Apostolus 23. Istam caritatem Dominus et exhibere et donare dignatus est, mittendo fidelibus suis Spiritum sanctum. Unde item dicit idem Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 24. Et ipse Dominus: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis 25. Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 26. Ipsa Lex cum impleta est, gratiaet veritas facta est. Gratia pertinet ad caritatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque per Christum, ideo non venit solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere: non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae scripta erant: quod ipsa eius verba testantur. Non enim ait: Iota unum, aut unus apex non transiet a Lege, donec addantur quae desunt, sed: donec omnia fiant.

Operibus indicas quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis.

  1. FAUSTUS dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere 1. Sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere, non minus tibi contrarium scias esse, quam mihi. Uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem Legis ac Prophetarum venisse putavimus. Quod si tu verbo interim fateri non vis, attamen id operibus indicas. Inde enim est quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis: inde quod Novum Testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud, quam destructionem fatemur Veteris Testamenti? Quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmetipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis, et ad poenitudinem recurramus, obsequamurque Legi de integro ac Prophetis, atque eorum curemus, qualiacumque sint, observare mandata? Quod cum fecerimus, tunc denique vere crediderimus dixisse Iesum quia non venerit Legem solvere, sed adimplere. Nunc autem falsum est, quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.

Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Sabbatum vero nec ipsum servasse videas.

  1. Sed esto, licuerit in praeteritum errasse. Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Placet circumcidi, id est, pudendis insignire pudenda, et Deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium, et Saturniacis manus insertare catenis? Placet ad ingluviem Iudaeorum daemonis (neque enim Dei) nunc tauros, nunc arietes, nunc etiam hircos, ut non et homines dicam, cultris sternere: ac propter quod idola sumus exosi, id nunc exercere crudelius sub Prophetis ac Lege? Placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda, quaedam in immundis et contaminatis habere, ex quibus inquinatiorem porcinam Lex asserunt et Prophetae? Negabis profecto horum quidquam faciendum nobis volentibus perseverare esse quod sumus: quoniam quidem Christum dicentem audias, dupliciter filium gehennae fieri eum qui fuerit circumcisus 2. Sabbatum vero nec ipsum servasse videas, nec usquam mandasse servandum. De cibis item ipsum asseverantem audias, nullo eorum inquinari hominem, quae in os ingrediuntur, sed ea potius quae de ore procedunt polluere 3. De sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem, Deum misericordiam velle, non sacrificium 4. Haec igitur si ita sunt, ubi illud erit, non eum venisse solvere Legem et Prophetas, sed adimplere? Quod si dixit, aut aliud significans dixit, aut, quod absit, mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat, duntaxat Christianus: ac per hoc aut aliter dictum est, aut omnino nec dictum.

Et tamen me quidem manichaea fides reddidit tutum: est enim permulta zizania in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus.

  1. Et tamen me quidem iam adversus capituli huius necessitudinem manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta: esse enim permulta zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus noctivagus quidam seminator insperserit 5. Idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo, quamvis reverendi nominis prae se ferat inscriptionem; quia probare mihi adhuc ex proposito licet, utrumne et hic interdiani satoris et boni sit, an nocturni illius et pessimi. Tu vero qui temere omnia credis, qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter verum falsumque iudicare religio est, cuique bonum a contrario separare, non minus formidini est, quam infantibus maniae; quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam necessitas coget? Dico autem, cum te Iudaeus, seu quis alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita Legis et Prophetarum praecepta non serves, cum Christus eadem non se venisse solvere dicat, sed adimplere? Nempe cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum.

Cum venerunt et patefacta sunt quae praeceptis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intelligenda.

  1. AUGUSTINUS respondit: Iam toties explosa atque convicta quia repetis, nos quoque, quibus ea convicimus, repetere non pigebit. Ea Christiani ex Lege et Prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus ipsis per Christum revelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo quoque ipso quod haec ablata sunt, Lex et Prophetae implerentur. Ibi quippe et hoc scriptum est, daturum Deum Testamentum novum: Non quale dedi, inquit, patribus eorum 6. Populus enim ille pro suo corde lapideo, multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura: sed tunca non intellegentibus celebrabantur. Cum autem venerunt et patefacta sunt quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intellegenda. Unde ibi de hac etiam re futura dicitur: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum 7: id est, non cor sine sensu, sed cor cum sensu. Unde traxit Apostolus quod ait: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 8. Quid enim aliud dixit, quam cor carneum? Quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur, non implerentur Lex et Prophetae; quia non fieret quod praedixerant: cum vero et hoc fit, inde potius intelleguntur adimpleri, unde vobis videntur non adimpleri.

Quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas, vana est et inepta insultatio.

  1. Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium, catenas Saturniacas appellas. Vana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere venisset in mentem, nisi quia vos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. Sicut autem nos eumdem diem dominicum dicimus, in eoque non istum solem, sed resurrectionem Domini veneramur; sic otium sabbatorum sine Saturni veneratione a patribus observatum est, cum sic illud observari oportebat: erat enim umbra futurorum, sicut Apostolus testis est 9. Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina Gentes imposuerunt. De quibus ait Apostolus, quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 10. Quos in hac parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, caetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. Propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes, Martium vocaverunt. Et inde Aprilem a nullo dei sui nomine, sed a re ipsa, quasi Aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. Inde tertium mensem Maium, quod Maiam Mercurii matrem deam colant. Inde quartum Iunium a Iunone. Inde caeteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. Sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus divinos honores decreverant, appellati sunt, Iulius et Augustus: nam septimus September, et caeteri, ut dixi, usque de Decembrem, numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. Porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a Februis sacris Lupercorum. Vultis ergo ut et vos dicamini in mense Martio Martem colere? Illo enim mense Bema vestrum cum magna festivitate celebratis. Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem; cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, divinis Scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni Gentes appellaverunt? Nempe iam videtis cum quanta impietate deliretis.

De sacrificiis animalium.

  1. De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat, magis ea perverso populo congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata? Sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt; quia nostra mundatio, et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sed illarum figurarum veritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. Nam in figuris eloquiorum divinorum, et taurus dictus est propter virtutem crucis, cuius cornibus impios ventilavit; et aries, propter innocentiae principatum; et hircus, propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum 11: et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraveris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. Quocirca sive circumcisio, sive sabbatum, sive differentia ciborum, sive immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae: quas Christus non solvere, sed adimplere venit, cum ea quae his praenuntiabantur, implevit. Attende cui contradicas: cum Apostolo, ex Apostolo dico: Omnia haec figurae nostrae fuerunt 12.

Non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas, Christus venit adimplere.

  1. Nam sicut te Manichaeus impiam docuit perversitatem, ut ex Evangelio, quod haeresim tuam non impedit, hoc accipias; quod autem impedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam provisionem, ut quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit 13. Unde Christiani catholici et vos inter zizania numerant, quia Dominus exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris; sed homines filios maligni, id est, imitatores diabolicae falsitatis 14. Nec omnia temere credunt: et ideo Manichaeo caeterisque haereticis non utique credunt. Nec rationem ex hominibus damnant: sed quam vos dicitis esse rationem, errorem esse convincunt. Nec verum falsumque iudicare impium putant: ideo vestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam verissimam iudicant. Nec bonum a contrario separare formidant; sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt: non gentem nescio quam tenebrarum, adversum divina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae vere ampliorem formidinem intulit deo vestro, quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius impetu capta et vastata conspiciat, velum contra se posuisse. Proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi Legis et Prophetarum praecepta non servent: quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 15; et quaecumque ibi vel rebus gestis, vel sacramentorum celebrationibus, vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia impleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec illud evangelicum capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos nos negamus: quia ea ratione veritatis, quam pro meis viribus toties exposui, non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas, non venit solvere, sed adimplere.