Contra Faustum Manichaeum/VII

This is the stable version, checked on 20 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber VII

 VI VIII 

LIBER SEPTIMUS

recensere

Quibus rationibus Christi genealogia ut omnino falsa a Fausto repudiatur.

  1. FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Iesu? Multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere, aut genus in terra: sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a Patre Deo processerit, quia descenderit de coelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint voluntatem Patris sui, qui in coelis est 1. Ad haec, illi ipsi qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante nativitatem cognovisse videntur: sed neque statim ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis viderint gesta; sed iuveni iam et maturo coniuncti sunt ei, id est, annorum ferme triginta: siquidem et aetas ascribi divinis potest sine blasphemia. Quare cum in omni testimonio veritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audieret, an viderit; isti vero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem, aut quia omnino sit natus; nec vidisse oculis, quia longo post tempore, id est, post Baptismum cognoverint eum: mihi et omni recte iudicanti, tam stultum videtur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in iudicium vocet.

De Fausti absurda argumentatione.

  1. AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogiam Iesu Christi, ibi apertissime victus ostenditur, legentibus quae supra diximus de Filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur 2, et de Filio Dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis 3; quomodo secundum divinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine David, sicut apostolica doctrina testatur 4. Unde oportet eum credi et intellegi, et a Patre exisse 5, et de coelo venisse 6, et hic tamen Verbum carnem factum inter homines habitasse 7. Quod si propterea putant eum non habuisse in terra matrem vel genus, quia dixit: Quae mihi mater, vel qui fratres 8? superest ut etiam discipulos eius, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum coelorum contemnerent, affirment non habuisse patres, quia dixit eis: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus enim est Pater vester Deus 9. Quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit: sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere, et, ut sequeremur, praeire dignatus est. Quapropter iste qui in eo quod putat, palmare sic vincitur, quam iaceat et involvatur in caeteris animadvertendum est. Quippe qui propterea dicit non credendum esse Apostolis, qui eius non solum divinam, sed etiam humanam nativitatem annuntiaverunt, quia postea iuveni adhaeserunt, et nec viderunt eum natum, nec se hoc ab illo audisse dixerunt. Cur ergo credunt Ioanni dicenti: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 10, et caetera quae illis quamvis non intellegentibus tamen placent? Dicant ubi hoc Ioannes viderit, aut ubi se hoc ab ipso Domino audisse dixerit. Quidquid enim dixerint, unde hoc Ioannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes annuntiatores nativitatis Christi, id quod annuntiaverunt scire potuisse. Deinde quaero, unde credant dixisse Dominum: Quae mihi mater, aut qui fratres? Si quia hoc Evangelista narravit, cur ei non credunt et illud: Quia mater eius et fratres quaerebant eum 11? Si autem hoc mentitus est quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse quod nolunt intellegere? Deinde si Christum natum, quia iam iuveni adhaeserat, non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum, post tot annos natus nosse Manichaeus? Dicturi sunt: Spiritus sanctus hoc sciebat qui erat in Manichaeo. Ille sane si Spiritus sanctus esset, vera dixisset. Sed cur non potius de Christo discipulis eius, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus; qui non solum per Spiritum sanctum ab ipso impertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria, etiam solo humano sensu, genus Christi secundum carnem et totam originem collegerunt? Et tamen caeci et surdi testes dicuntur Apostoli. Utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam vana et sacrilega disceres; sed etiam mutus, ne talia diceres!