III | V |
LIBER QUARTUS
recensereHaereditas Veteris Testamenti et observantia religiosorum praeceptorum non placuerunt Christianis quippe quae Iudaeos solummodo respicerent nec vitam aeternam promitterent.
- FAUSTUS dixit: Accipis Testamentum Vetus? Si est mihi in eo haereditas, accipio; si non est, non accipio. Improbitas enim haec quidem nimia est, usurpare tabulas quae testentur exhaeredatum. An ignoras Testamentum Vetus Chananaeorum terram repromittere 1; sed eam tamen Iudaeis, id est, circumcisis, et sacrificantibus, et abstinentibus a porcina, ac reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata observantibus, et azymorum sollemnitatem, ac reliqua huiusmodi, quae eius ipse testator eis observanda mandavit 2? Quae quia Christianorum placuere nemini; neque enim quisquam nostrorum ea custodit; dignum est ut cum refusa haereditate reddamus et tabulas. Haec ergo prima causa est cur ego Testamento Vetus abiciendum puto: nisi tu me prudentius aliquid doceas. Secunda vero causa est, quod tam etiam misera eius, et corporalis, ac longe ab animae commodis haereditas est, ut post beatam illam Novi Testamenti pollicitationem, quae coelorum mihi regnum, et vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidirem.
Etiamsi promissiones Veteris Testamenti temporales sunt et parvi momenti, in eisdem absconditur figura futurorum.
- 1. AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum promissiones Testamento Veteri contineri, et ideo Vetus Testamentum appellari, nemo nostrum ambigit; et quod aeternae vitae promissio regnumque coelorum ad Novum pertinet Testamentum: sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae implerentur in nobis, in quos finis saeculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est, dicente Paulo, cum de talibus loqueretur: Haec omnia figurae nostrae fuerunt; et iterum: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3. Non ergo Vetus Testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intellegendas in eis Novi Testamenti praenuntiationes accipimus: Veteris quippe testificatio, fidem Novo conciliat. Unde Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, seque non solum intuendum discipulorum oculis, sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de veterum Librorum testificatione firmavit dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me 4. Non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est; quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spiritales viros, Patriarchas et Prophetas, his terrenis rebus fuisse deditos credimus: intellegebant enim, revelante sibi Spiritu Dei, quid tempori illi congrueret, et quibus modis Deus per illas omnes res gestas et dictas, futura figuranda et praenuntianda decerneret; magisque desiderium eorum de Novo Testamento erat: sed praesens functio corporalis, ad significanda nova ventura, pollicitationibus veteribus praebebatur. Ita illorum hominum non tantum lingua, sed et vita prophetica fuit. Carnalis autem populus, promissis vitae praesentis inhaerebat. De quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura.
- 2. Sed vos ista non intellegitis; quia, sicut propheta dixit: Nisi credideritis, non intellegetis 5 Non enim estis eruditi in regno coelorum, id est, in Ecclesia Christi vera catholica. Quod si essetis, de divitiis sanctarum Scripturarum, non solum nova, sed etiam vetera proferretis. Ipse quippe Dominus dicit: Propterea omnis scriba eruditus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera 6. Et ideo, dum sola promissa Dei nova tenere vos arbitramini, remansistis in vetustate carnis, et novitatem induxistis erroris. De qua novitate Apostolus dicit: Profanas autem verborum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus, et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt 7. Ex qua vena falsitatis vos manare cognoscite, qui dicitis, nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per praedicationem veritatis; corporum autem, quam praedicaverunt Apostoli, futuram negatis. Quid autem spiritaliter, secundum hominem interiorem, qui renovatur in agnitione Dei 8, potestis cogitare; cum per vetustatem carnis, et per carnalium rerum imagines, quibus totus error vester involvitur, res corporeas, non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? Terram enim Chananaeorum, quae manifesta erat, et manifeste illo populo data est, contemnere vos, et fastidire gloriamini; quasi non ita terram luminis describatis ex una parte, a terra gentis tenebrarum, tamquam cuneo coarctato discissam, ut neque in rerum veritate inveniatur, et in cogitationum vestrarum falsitate credatur: et ideo nec vitam vestram data sustineat, et mentem vestram desiderata corrumpat.