Contra Eutychetem

This is the stable version, checked on 23 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Eutychetem
saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

LIBER PRIMUS.

(0095B)1 I. Magnum et grave fidei periculum, quod nec facile sentiri, nec facile a plerisque valeat evitari (quoniam est pietatis specie obumbratum) per multas Orientis Ecclesias domestica contentione grassari comperimus; et eo usque pertinaci animorum obstinatione defendi, ut nec antiquorum Patrum traditionibus, nec religiosorum principum severis sanctionibus possit vel potuerit amputari. Praeventus enim falsae opinionis errore humanus auditus, ad veri rationem percipiendam durus et perdifficilis invenitur, quantiscunque testibus urgeatur. Mavult enim pravi dogmatis sententiam, qua semel infectus est, perversius vindicare, quam hanc eamdem tantis divinarum humanarumque legum auctoritatibus refutatam salubrius immutare. Haec ergo perniciosi (0095C)discriminis lethalis et mortifera pestis intra venerandos Ecclesiae aditus ita cuncta ferocius populatur, ut eo plus noceat, quo minus nocere intelligitur. Sic enim teterrimi anguis edocta magisterio, insidiarum suarum ancipites laqueos dextra laevaque tetendit, ut perangustum et nimis arduum commeantibus itineris callem reliquerit. Si enim paululum in utramque partem nutantia volueris inferre vestigia, illico capieris.

II. Inter Nestorii ergo quondam Ecclesiae Constantinopolitanae, non rectoris sed dissipatoris, non pastoris sed praedatoris sacrilegum dogma, et Eutychetis nefariam et detestabilem 2 sectam, ita serpentinae grassationis sese calliditas temperavit, ut utrumque sine utriusque periculo plerique vitare non (0095D)possint; dum si quis Nestorii perfidiam damnat, Eutychetis putatur errori succumbere. Rursum dum Eutychianae haeresis impietatem destruit, Nestorii arguitur dogma erigere. Sed has inanium accusationum nebulas illi offundunt praecipue, qui aut imperitiae vitio, aut contentionis morbo aegrotant; et dum petulantis animi supercilio eriguntur, antiquitus traditas a Patribus fidei regulas ob hoc solum despiciunt, ut male conceptas novitatum suarum sententias Ecclesiae intromittant. Ob id etiam nobis, tanquam dialecticae artis magistri, non tanquam vere Christi discipuli, ancipitis responsionis inevitabilem syllogismum tendunt, arbitrantes posse se his propositionum (0096B)laqueis animas venari Christianas. Sed nihil novum, nihil peregrinum Ecclesiae fortitudo experitur, talibus pene ab universis haereticis quaestionum turbinibus agitata; triumphum de contrariis, et immobilitatem sortita de adversis. Nam dum se contra Sabellium armigero cartamine aptaret, Filii atque Spiritus sancti personarum exstantias vindicat; quod alius sit qui gignit, et alius qui gignitur; et alius sit procedens, alius de quo procedit; alius mittens, alius missus; alius Deus Verbum qui de Virgine nascitur, alius Pater qui permanet semper innatus; alius qui per dispensationem carnis, cuncta nostrae fragilitatis officia explet, alius Pater qui sine his omnibus manet. Videas illico Arium tanquam triumphalis victoriae suscepta materia elatius insultare, et sub detestabili (0096C)perfidiae suae jugo, fidelium velle colla subigere. Cognoscite inquiens, potiorem esse qui mittit eo qui mittitur; inferiorem esse qui obsequitur, digniorem cui munificentia exhibetur.

III. Manichaeum itidem cum de veritate dominici corporis obtundo, quod non fallaci simulatione et quibusdam illusionum praestigiis fuerit susceptum, tumentem Virginis alvum allego; praestolati temporis moras, quas diutius intra materni uteri hospitium, usque ad legitimum partus diem peregit 3 insinuo: puerperii cunas, vagitum infantis, aetatis profectum, ad ultimum passionis ludibria, crucis patibulum, confixiones clavorum, aperti lateris cruorem simul et laticem, descensionem, sepulturam, resurrectionem, et quod ipse quoque Dominus ait: Vultis (0096D)me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40). Et Apostolus: Sicut per unum hominem mors, ita et per unum hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21). Et: Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Haec me contra Manichaeum perorantem, Photinus totum velut praeparatum cibum, avidioribus perfidiae faucibus nititur transvorare. Rursus cum me contra eum armis vivificae lectionis instruxero, et multa testimoniorum jacula, Filium Dei Deum verum esse contestantia vibravero, necesse habeo inter caetera etiam illud opponere, quod in similitudinem hominum factus sit, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 7). In quo (0097A)me loco Manichaeus strangulat, et ad se recursum fecisse cum tota ovantis animi exsultatione vociferat. Sed multum est, et nimis operosum, talia sententiarum tendicula revolvere, quibus haereticae machinationis fraudulenta subreptio libertatem catholicae fidei nititur captivare.

IV. Et quoniam contra has omnes haereticorum pestes plenissime a nostris majoribus disputatum est (quod etiam si in erroris eorum destructionem nulli conderentur libri, hoc ipsum solum quod haeretici sunt pronuntiati, orthodoxorum securitati sufficeret), nunc istos videamus quorum mentem anguis ille teterrimus a castitate fidei, quae est in Christo Jesu, ita corrupit, ut in apertum nefandae praedicationis adulterium frontem eorum impudentiae callo obductam (0097B)armaverit, ut jure in eis propheticum illud oraculum valeat redundare: Facies meretricis facta est tibi (Jer. III, 3). Nam si non ita est, quid sibi ergo vult quod nec tantis conciliorum decretis, nec tam plurimis antiquorum Patrum sententiis cedunt? Accusant igitur nos dum utriusque naturae Christum fatemur, tanquam duos Christos, unum Deum, alterum hominem, juxta infandum Nestorii errorem per dualitatem naturae videamur asserere. Sed nos unum Deum, eumdemque Filium Dei, et hominis 4 Filium, non duos profitemur: et ita Verbum intra virginei uteri secreta, carnis sibi initia consevisse, id est incarnatum fuisse, ut tamen Verbi natura non mutaretur in carnem. Itemque carnis naturam ita per suscipientis commixtionem in Verbi transisse personam, (0097C)ut non tamen fuerit in Verbo consumpta. Manet enim utraque, id est Verbi carnisque natura, et ex his duabus hodieque manentibus unus est Christus, unaque persona. Quis enim sacrilega opinione indutus eousque desipiat? Quis in tam abruptum erroris baratrum semetipsum injiciat, ut Filium Dei, sine sua propria carne, quam in sacrae Virginis utero ineffabili societatis permixtione ita sibimet adunavit, ut Verbum homo, et homo Deus, idemque unus, non mutatis naturarum generibus fieret, neget hodie sedere ad dexteram Patris, venturumque judicare vivos et mortuos; cum ipsum Dominum dixisse non nesciat, Cum venerit Filius hominis in gloria Patris sui (Matth. XVI, 27)? Non quod, ut saepe diximus, alius sit Filius hominis, alius Filius Dei: sed usque adeo ostendere (0097D)voluit nostri generis naturam per commixtionis individuam unitatem non fuisse consumptam, ut se etiam in coelo positum Filium hominis dicat, ut per veri appellationem nominis, veritatem agnoscas naturae manentis. Si ergo nunc usque manet Verbi intemerata natura, manet etiam, quam idem sine sui mutatione suscepit, humanitatis illibata natura.

V. Quomodo defenditur hodie una esse tantummodo Christi natura? Si sic est: profecto igitur ex duabus abolita est una. Quaenam igitur? Si humana, sola est ergo Verbi natura, et falsum erit quia Christus Jesus sic veniet quemadmodum visus est ire in coelum. Corporeus namque per nostri generis speciem intuentium oculis idem Dominus apparebat; sicut (0098A)rursus in eadem corporis forma compungentium oculis in consummatione temporis sese demonstrabit. Nam si harum duarum una exstincta vel potius consumpta, relicta est una; id consequens erit ut Dominus Jesus Christus, aut Deus tantummodo, non et homo idem, aut homo tantummodo, non et Deus idem impiissime praedicetur. Non itaque debemus 5 per hanc stultae praedicationis insaniam, dignationis, dignitatisque cassare mysterium. Dignationis scilicet, quia Deus dignatus est fieri homo. Dignitatis autem, quia Verbi natura in carnis adunatione immutabiliter permanente, per unius personae arcanum idem homo est Deus. Et hic sensus catholicus naturarum in sese coeuntium adunationem non naturae unionem admittit; dum ex duabus adunatis, iisdemque manentibus, (0098B)unus Deus idemque homo creditur Christus. Quia secundum istos qui unam tantummodo contendunt esse naturam, aut Verbi mutata est in carnem, ut fieret una; aut carnis in Verbo consumpta est, ut exstantiam sui per sui abolitionem amittens omnino esse non possit, ut sola Verbi remaneat una. Quod quam sit impium, quamque sacrilegum apertissime mihi cognoscere videtur, quisquis apostolica dogmata, non humana commenta sectatur. Quia vero idem Deus homo est, et idem homo Deus est, ex utroque subsistens, utroque non carens, apparet eum utriusque esse naturae, quia neutrum potest amittere.

VI. Cur autem isti, vel quomodo in ambabus naturis proprietatis nomen refugiunt, nescio num eo usque perfidiae velamine obducuntur, ut non videant, non (0098C)intelligant, in Christo aliud divinitati, aliud humanitati ejus congruere, licet sit utrumque commune. Ait namque discipulis suis: Si diligeretis me gauderetis, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et iterum: Expedit vobis ut ego eam; si enim non abiero, Paracletus ad vos non veniet (Joan. XVI, 7). Et certe Verbum Dei, virtus Dei, sapientia Dei, semper apud Patrem et in Patre fuit, etiam quando in nobis nobiscum fuit. Neque enim cum terrena misericorditer incoluit, de coelesti habitatione recessit. Cum Patre enim ubique est totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Plena sunt quippe omnia Filio, nec est aliquis locus divinitatis ejus praesentia vacuus. Unde ergo, et quo se iturum dicit? aut quomodo se ad Patrem perrecturum asserit, a quo (0098D)sine dubio nunquam recessit? Sed hoc erat ire ad Patrem et recedere a nobis, auferre de hoc mundo naturam 6 quam susceperat ex nobis. Vides ergo eidem naturae proprium fuisse ut auferretur et abiret a nobis, quae in fine temporum reddenda est nobis, secundum attestantium vocem angelorum: Hic Jesus qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Nam vide miraculum, vide utriusque naturae proprietatis mysterium. Dei Filius secundum humanitatem suam recessit a nobis, secundum divinitatem suam ait nobis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Si nobiscum (0099A)est, quomodo recessit? Si nobiscum est, quomodo ait: Venient dies quando desideretis diem unum Filii hominis, et non videbitis (Luc. XVII, 22)? Sed et nobiscum est, et non est nobiscum. Quia quos reliquit et a quibus discessit humanitate sua, non reliquit, nec deseruit divinitate sua. Per formam enim servi, quam abstulit a nobis in coelum, absens est nobis: per formam Dei, qua non recedit a nobis, in terris praesens est nobis: tamen et praesens et absens ipse unus idemque est nobis.

VII. Audi et aliam utriusque naturae proprietatem. Sepultum Dei Filium omnes legimus, omnes credimus, omnes pariter praedicamus, nec ullus audet ambigere Christianus. Jam hic, si placet, pacifica moderatione tractemus, quid ejus potuerit sepeliri, (0099B)utrum Verbum, an anima, an corpus, an simul omnia? Sed perabsurdum est, aut Verbum, aut animam dicere linteis obvoluta. Restat ergo ut solum corpus quod exanime erat, quod etiam sepelientium manibus ferebatur, fuerit in sindone circumdatum et in sepulcri gremio collocatum. Nam hic argumentari non opus est, ubi se ipsa veritas manifestius prodit. Verbum Dei exsequiarum officio non eguit: anima sepeliri non potuit: sola igitur caro sepulturae officium habuit. Et tamen Dominum Jesum Christum sepultum apostolica auctoritas docuit. Cernis ergo esse aliquid proprium carnis quod Verbi esse non possit; sed ideo etiam Verbi esse, quia Verbi est illa caro cui possunt haec omnia aptius convenire.

VIII. Crevisse certe per aetatis curricula, et usque (0099C)ad robusta juvenilis corporis membra pervenisse Dominum Jesum 7 Christum Evangelia tradunt. O tu, qui nihil vis esse proprium carnis, putasne quod Verbum cum ea carne, qua ex Virgine natus est, per aetatum successiones, et per incrementa membrorum pariter crevit, et in majorem sui corporis molem solidatum est? Noli, rogo te, cavillari, elige unum quod velis. Crescere istud, et grandescere Domini Jesu Christi, et usque ad perfectam juvenilem aetatem pervenire, cujus est? Verbi, an carnis. Scio quas angustias patiaris, quibus anheles aestibus. Si dicas proprium esse carnis proprietatem naturae fateris. Si dicas et carnis esse et Verbi (quod quidem verum est per unitatem personae, non per proprietatem naturae); si, inquam, dicas Verbi esse hoc aetatis augmentum, (0099D)mutabile introducis atque convertibile Dei Verbum. Forte enim quaedam portio ejus virginalem uterum impleverat; et ideo haec exigua portio cum corpore suo sensit augmentum; dum illa major quae restabat, et quae uterum Virginis non impleverat, paulatim sese portioni suae, quam in homine habebat, per incrementa ipsius corporis admiscebat; et isto modo secundum vos, non totus, neque perfectus, sed modicus natus est Deus, et per aetatum congruentias factus est magnus. At si hoc impium ac detestabile est aut Verbi portionem dicere, aut Verbum credere augmenti aliquid in sua natura sensisse, Dominum tamen Jesum Christum clarum est aetatis profectum habuisse: quis non videat hoc proprium carnis esse (0100A)quod crevit, non Dei, qui nostri generis carnem assumpsit? Si in illa gloriosissima passione Dominus Jesus Christus aut capite plecteretur, aut quibusque aliis membrorum abscissionibus mulctaretur; putamusne isti dicerent, partem Verbi cum capite amputatam, et aliam partem cum manibus detruncatam? Et quia circumcisus est, cavendum est ne partem Verbi cum illa membri exspoliatione opinentur pariter amputatam; quod nec hodie de truncatis hominibus verum dicat quisquis salubrius et rectius sapit. Neque enim fas est opinari, quod cum hominis manus absciduntur, pariter animae portio desecetur. Lumen quoque istud visibile per quaslibet oculorum passiones aufertur ab homine; 8 nec tamen illud lumen aufertur ab anima, quo valet inter justitiam (0100B)iniquitatemque discernere. Unum enim corporis, aliud animae est proprium.

IX. Illud interea est prae caeteris animo contuendum, quod si natura Dei ejusdem conditionis esset, ut per se atque in se aliquibus passionum generibus subderetur, nulla esset profecto humanum corpus suscipiendi necessitas. Quid enim opus erat Deo mortalium sibi naturam adsciscere, si potuit natura ejus mortis legibus subjacere? Quia vero mors quae per transgressionis praevaricationem obrepserat, morte perimenda erat, sicut ipse Dominus praedixerat, dicens: Ero mors tua, o mors (Osee, XIII, 14), necesse habuit Dei Filius altiore atque profundo dispensationis suae consilio, ut quia ipse naturae est impassibilis, passibilis naturae corpus susciperet, in quo injuriis et (0100C)passionibus eousque afficeretur, ut usque ad mortis dispendium per mortis obnoxiam naturam perveniens, mortem in suis sedibus perimeret, et cuncta inferni jura victrici congressionis triumpho compilans, ad superos repedaret. Vides ergo non ob aliud Deum naturae nostrae se permisisse ut moreretur, nisi quia ejus natura mortalitatis conditione penitus non tenetur; ac sic esse aliquid proprium Christo quod divinitati, aliud quod humanitati conveniat: licet propter unitatem personae, et mors ad divinitatem, et immortalitas ad ejusdem Dei referatur humanitatem.

X. Metuendum sane est ne isti qui inanissimo metu utriusque naturae proprietatem idcirco nolunt accipere, ne duos videantur Christos inducere, similiter (0100D)nobis et de Trinitate quaestionem aliquam moveant; ut quia sunt quaedam propria Patris, quae nec ad Filium, nec ad Spiritum sanctum pertinent; et sunt quaedam propria Filii, quae nec ad Patrem, nec ad Spiritum sanctum pertinent; et sunt etiam Spiritus sancti nonnulla propria, quae nec ad Patrem, nec ad Filium pertinere monstrantur, tres a se invicem separatos criminentur catholicos colere deos. Sed ne forsitan inopinata quaestione turberis, adverte per singula. Susceptae carnis dispensatio nec ad Patrem, nec ad Spiritum sanctum, sed ad solum pertinet 9 Filium: proprie enim Filius, non Pater de Virgine natus est. Rursus illa quae super eum audita est vox: Hic est Filius meus dilectus (0101A)(Matt. III, 17, et XVII, 5), nec ad Filium, nec ad Spiritum sanctum, sed ad Patrem pertinet solum. Item columbae species quae in Jordane apparuit, et ignearum linguarum multipartita distributio, proprie ad sancti Spiritus personam pertinere monstratur. Sed ne adhuc de his proprietatibus dubites, audi manifestius. Proprium Patris est genuisse, et proprium Filii natum fuisse, proprium vero est Spiritus sancti procedere. Nec omnino reciprocat in aliam personam, quod est unicuique personae specialiter proprium. Si ergo hae tres personae habentes singulae proprietates suas, quibus significantius distinguantur, non quibus separentur, unus est Deus; quomodo Filius, salva utriusque naturae proprietate, non unus est Christus?(0101B)

XI. Nam et in homine, si subtilius disputare velimus, pleraque invenies ita proprietate quadam sequestratius distincta, ut si et ibi calumniari volueris, de uno homine multos homines facias. Hominem ergo per ordinatas corporalium membrorum distinctiones quinque constare sensibus, nemo est qui nesciat: qui sensus ita officii sui proprietatem naturaliter obtinent, ut nihil secum habere commune, nihil sibi de alterius proprietate valeant vindicare. Et ut omnia specialiter commemorem, visus ita ministerii sui proprium officium gerit, ut nec audire, nec odorari, nec gustare, nec contrectare aliquid possit. Auditus ita naturae suae administrat officium, ut nec videndi, nec odorandi, nec gustandi, nec contrectandi officium subeat. Odoratus quoque sic famulatus (0101C)sui obsequio fungitur, ut nec audiat, nec videat, nec gustet aliquid, nec contrectet. Gustus etiam nec videt, nec odoratur, nec audit, nec contrectat. Tactus denique, qui est ultimus sensus, nec visione fruitur, nec auditum percipit, nec odorem capit, nec gustum discernit. Et cum sint hae omnes membrorum species tam diversae, tam discretae, ita naturalibus proprietatibus substitutae, ut nihil communionis, nihil societatis ad se invicem habeant, sed privato quodam et solitario jure propriae 10 functionis ministerium impleant; unus tamen idemque est homo, qui, quoniam quinque corporalibus sensibus, quinaria proprietate a se invicem differentibus constat, quinque secundum istorum deliramenta personas habere debuerat, ut quantae sunt proprietates (0101D)sensuum tanta esset et numerositas personarum. Dehinc inedia affici et comedere, sitire et bibere, sedere et incedere, cubitum ire et de somno surgere, algorem perpeti et aestibus uri, licet non sine animae compassione corpus ea aut patiatur aut agat, tamen haec carnis sunt propria. Item sapere, intelligere, oblivisci, in memoriam reducere, laetitia efferri, tristitia dejici, mansuescere lenitate, furore atque ira immanescere, et quamplura his similia, quae persequi longum est, licet non sine corpore agantur in anima, tamen animae sunt propria. Nec tamen quispiam ausus est vel audet dicere hominem duas personas habere, in quo tantas proprietatum differentias cernit inesse.

XII. (0102A)Sed istorum temeritas quae, pro numero naturarum, diversitatem ingerit personarum, apostolica est auctoritate frangenda, et penitus conterenda. Apostolus certe noverat Christum utriusque esse naturae, dum eum et hominem et Deum, eumdemque praedicat unum. Hominem quidem dum dicit: Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Et iterum: Sicut per unum hominem mors, ita per unum hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21). Et de Filio inquit suo: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Et: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum carnem (II Tim. II, 8). Deum vero cum dicit: Ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Et quamplura (0102B)his similia, quae commemorare longum est. Qui ergo hunc eumdem et Deum praedicabat et hominem, ut ex utrisque naturis unum ostenderet Christum, miror quomodo non metuit istos egregios nostri temporis calumniatores ut unam Christo personam ascriberet dicens: Et ego si quid donavi, in persona Christi (II Cor. II, 10).

XIII. Illud etiam solita temeritatis audacia reprehendere solent, cum audiunt catholicos dicere: Deus et homo: arbitrantes 11 hujus syllabae interpositione duas posse significari personas: sed quam ineptius id opinentur ausculta. Quid enim est Deus et homo, nisi is qui Deus est, et homo quoque factus est; non amitten do quod erat, sed suscipiendo quod nostrum erat. Cum enim praemittimus in confessione Deus, et subsequimur (0102C)dicentes et homo, non solum Deum manentem, sed et hominem eumdem asserimus subsistentem, ut nec deitas a sese discedat, nec humanitas in deitate dispereat. Videamus tamen ne forsitan auctoritate divina haec syllaba fuerit interposita. Nam ita legimus: Et homo est, et quis cognoscet illum (Jerem. XVII, 9, sec. LXX)? et iterum David: Mater Sion dicet, homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Cur igitur non simpliciter sine praelatione hujus syllabae dixit: Homo factus est in ea, sed praeposuit dicens: Et homo factus est in ea? Vel in alia prophetia cur praeposuit et? debuit enim secundum istos dicere: Homo est, et quis cognoscet eum? nisi quia sensus talis est, ut quem Deum confiteris, et hominem quoque factum simili confessione non deneges.(0102D)

XIV. Dicuntur sane isti, si tamen verum est, Christum usque ad resurrectionem ejus ex duabus confiteri naturis: post resurrectionem vero, unius eum esse fatentur. Quod quam sit absurdum, quamque ineptum, ipsa rerum veritate monstratur. Post resurrectionem enim, ad demonstrandam sui corporis veritatem, et comedit et bibit, et se contrectandum discipulis obtulit, dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Sed forsitan adhuc in terra positus utriusque erat naturae; postea vero quam coelos ascendit, unius coepit esse divinae. Et quid ergo ibi facit nomen filii hominis, si natura ibi non est humanitatis? (0103A)quomodo rei non exstanti inane nomen ascribitur? quomodo nominis veritas manet, si naturae proprietas abest? Denique dicit: Cum venerit Filius hominis in gloria Patris sui. Et iterum: Sicut fulgur exit ab Oriente et apparet usque ad Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis (Marc. VIII, 38). Et iterum: Veniens Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Matth. XIV, 27)? Daniel quoque: Ecce, ait, in 12 nubibus coeli Filius hominis veniebat (Luc. XVIII, 8; Dan. VII, 13). Si amissa est ergo humanitatis natura, cur ejus est retentum vocabulum? An quia nomen opus erat, et res nominis tanquam non necessaria repudianda fuerat? Sic desipiant quos nihil erroris sui atque ineptiae pudet. Caeterum Dominus Jesus Christus, ut ostendat nostri generis naturam non fuisse consumptam, veraciter se Filium hominis dicit. Secundum (0103B)quam etiam Patrem interpellat pro nobis, juxta Joannis apostoli verba, dicentis: Si peccaverimus, advocatum habemus apud Patrem Jesum. Ipse interpellat pro peccatis nostris (I Joan. II, 1). Dicite igitur nobis, o doctores egregii, cum Patrem hodie Filius interpellat, secundum deitatem suam, an secundum dispensationem humanitatis postulat? Sed quantum perfidiae vestrae intentio monstrat (qui perimentes humanam naturam, solam asseritis esse divinam) secundum deitatem interpellat, secundum deitatem advocati officio fungitur, secundum deitatem sacerdotis ministerium implet; secundum deitatem etiam in novissimo Patri subjectus erit, quando eidem Filio omnia subjecta fuerint.

XV. (0104A)Olim opperiebamur, diutius praestolati sumus unde erroris vestri rivulus originem trahat, et quo discursum faciat. Tandem reperimus, Eutychianam haeresim ex Apollinaris amarissimo fonte derivatam, usque ad coenulentam Arii voraginem turbidis ferri meatibus; quibus in tantum perfidiae copula jungitur, ut omnia ad divinitatis contumeliam referat, quae Christus secundum dispensationem carnis aut locutus est, aut peregit; dum unam tantummodo divinitatis contendit esse naturam. Unde hortamur omnes homines nefandae hujus perfidiae sectatores, dum vita manet, dum poenitere licet, erroris sui mutare sententiam. Et Gregorii potius atque Basilii, Theophili quoque et Joannis civitatis Constantinopolitanae opinatissimi antistitis, nec non et Cyrilli Alexandrini episcopi, et aliorum quamplurimorum qui antiquitus (0104B)in Ecclesia floruerunt, super utriusque naturae proprietate sectari doctrinam, quorum eis de hac re sententias extrinsecus offerimus perlegendas. Quaeso interea lectorem, vilitatem 13 nostri sermonis non usquequaque despiciat: quia et fortassis potuit eloquentius oratio comi. Sed nos ita stylum temperavimus, ut rem potius quam verba legentibus commendaremus. Et maxime hoc opus cothurno tumentis eloquii inflari non debuit, ne transferendi in Graecum necessitas aliqua adsit. Quia difficilius integritas sensuum in aliam linguam pari potest sermonis venustate servari.

LIBER SECUNDUS. (0103)

I. (0103C)Varius quidem et diversus, ex uno tamen fonte haereticae pravitatis error emersit. Cardo enim pessimus et origo malorum, quae ex sese cunctarum impietatum occasiones peperit, haec est, dum coelestium dictorum virtus vitio male intelligentium temerata, non secundum sui qualitatem sensus perpenditur, sed in alias res pro arbitrio et voluntate legentis, secus quam veri ratio postulat, derivatur. Sed hoc ex omnium haeretieorum commentis cuique deprehendere perfacile est. Est et alia impietatis occasio, quam mirum in modum minus cautis nimia pietas praestitit. Et eo multum satisque dolendum exitialis perfidiae malum, inde impium fieri, unde alius pius existit; inde miserabiles captivitatis sortiri aerumnas, unde libertatis potestas acquiritur; ibi erroribus (0103D)implicari, ubi omnis ignorantiae absolvitur error; inde perfidum fieri, unde alius fidelis est; eodem lumine obcaecari, quo alius clarissime illustratur. Et ut hoc ita esse documentis manifestioribus pateat, Sabellii et Arii, Manichaei et Photini, Nestorii et Eutychetis sententiarum dogmata conferamus, quibus ita eos sibi invicem exstitisse contrarios invenimus, ut (quod magis mirum sit) eorum error veritati testimonium dicat, et inconsonae perfidorum sententiae in unum 14 rectae fidei modulum concinant, (0104C)tropaeumque nostrae victoriae, eorum cassa certamina gignant.

II. Sabellii enim perfidia Arii damnat errorem. Rursus Ariani dogmatis error Sabellii impietatem excludit. Siquidem Sabellius unius naturae probabili quidem confessione deceptus, Trinitatis unam putavit esse personam, ut ex hoc quod trium una natura est, una intelligeretur esse persona. Contra Arius tres subsistentes atque distinctas, sicuti et vere sunt, personas accipiens, tres eorum dissimiles credidit esse naturas; et quod ad distinctionem pertinet, hoc iste ad disparilitatem earumdem retulit personarum; quamobrem et meritis et gradibus longe dispares ausus est definire. Hujus igitur error ad confutationem Sabellianae impietatis proficiat, audiatque Sabellius (0104D)in tantum Patris et Filii et Spiritus sancti tres esse personas, ut eos Arius et potestate dissimiles et natura diversos audeat profiteri. Audiat rursus hic idem Arius, in tantum Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius potestatis, uniusque esse naturae, ut Sabellius unam eorum dicat esse personam. Malum ergo tuum, o Ari, illius corrige malo, et malum suum de tuo corrigat malo; ut bonum quod uterque nobiscum tenetis, commune sit vobis. Nam bonum est quod tu, Ari, tres dicis esse personas, (0105A)sed malum est quod eas et gradibus et naturis longius separas. Item tu, Sabelli, bonum est quod unam dicis esse naturam, sed malum est quod te unius naturae veritas unam cogit fateri personam. Affero disceptationi vestrae compendium: imo non ego, sed Christus qui litium vestrarum controversias, utpote aequissimus cognitor, una Verbi sententia censuit dirimendas, dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Dicendo igitur ego et Pater, discrevit quod Sabellius male confundit: addendo autem unum sumus, univit quod Arius male discernit, ut unum ad unitatem naturae, sumus ad distinctionem proficiat personarum. Tale est illud: Baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); in uno trium nomine, unam de tatis insinuans esse (0105B)naturam. Ita Judex optimus inter noxias et lethales Christianorum contentiones salutiferam judicii sententiam tulit, 15 ut proprio pereat vitio, qui judicis sententiam retractaverit. III. Item Manichaeus dum tantarum virtutum miracula respicit, quae Dei Filius operatus est, non vult eum hominem confiteri. Photinus dum in eo naturam nostri corporis attendit, Deum esse non judicat. Ille ut se muniat, virtutes, iste infirmitates replicat. Ille deitatis praeconia, iste humanitatis allegat. Illum majestas tanti nominis ab humanitatis professione revocat; istum humilitas injuriarum quas Deo cernit indignas, in hominis tantum confessione retentat. Illum miracula avocant, istum passiones retardant. Ille deitate fallitur, iste humanitate offenditur. Ille (0105C)dicit Deus est, iste dicit homo est. Grande miraculum, ut impugnatione sui veritas confirmetur; et verum uterque dicat, dum uterque mentiatur. Audi ergo, Manichaee: Quod Deus sit, verum dicis; quod et homo non sit, falleris. Audi, Photine: Vere homo est, ut asseris, licet non sicut asseris; sed idem et Deus est, quod impie refugis. In tantum Deus, ut Manichaeus hominem neget; in tantum homo, ut tu Deum esse non credas. Cum igitur ambo vobis contrarii sitis, ambo nobiscum facitis: longe separati estis, in medio est via quam reliquistis: unus hinc, alius inde, huc ad nos venite, et vos invicem invenitis: transeat unus in alterius sententiam, ita ut non relinquat suam: sit vobis commune quod privatum habetis: fateatur ille hominem, confitere tu Deum, et propria (0105D)veritate a proprio tandem errore discedite.

IV. Veniamus nunc et ad Nestorium atque Eutychen, qui nisi sunt per universum Orientem serenitatem catholicae fidei atris perfidiae nebulis obumbrare. Et licet scelerata doctrina cum suis fuerit auctoribus refutata, eorum tamen sectatores nefandi, amplam temporis occasionem nacti, eo usque perniciosa et lethalia saevi dogmatis venena diffundunt, ut quod auctorum grassatio perpetrare non valuit, horum pestiferae assertionis late saeviens morbus totam pene Ecclesiam sauciarit. Quibus quoniam competenter uno jam respondi libello, nunc strictim, breviterque cassas eorum sollicitudines 16 et inanes timores ostendam. Certum est Dominum Jesum (0106A)Christum, secundum catholicam fidem et praeconia Scripturarum duas habere nativitates, unam de Patre sine tempore, alteram de matre sine semine: et harum duarum nativitatum utramque gerens naturam, Dei scilicet qua de Patre natus est, et hominis qua est de matre progenitus, unus idemque Deus et homo est Christus. Gemina enim nativitas, geminam uni Christo dedit naturam, dum qui Deus est de Patre, idem et homo est de matre. Ilas itaque naturas, quas ex utroque habet parente, Apostolus duas nominat formas, dicens de ipso: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). De quibus formis, sive quam ex Deo Patre habet, sive quam ex homine matre accepit, prophetali (0106B)vaticinio clarius constat expressum; Isaia de servili forma ejus, quae passionis vilitate quodammodo indecora apparuit, ita loquente: Inglorius, inquit, erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum (Isai. LII, 14). Et iterum: Vidimus, inquit, eum, et non erat in eo species, neque decor; sed forma ejus despecta et deficiens super filios hominum (Isai. LIII, 2). Et haec quidem de servili forma in qua universas passionis injurias pertulit, Isaias locutus est. De divinitatis autem forma, quae decorem suum per sui impassibilitatem retinens, licet passionis pulsata injuriis, foedari non potuit, David evidentius cecinit, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Cernis in una Christi persona utriusque formae, id est utriusque naturae mysterium contineri? (0106C)Forma servi indecora et despecta: forma Dei speciosa in eo et pulcherrima praedicatur. Haec alius quomodolibet accipiat; interim prophetico atque apostolico praeconio docuimus Christum duas formas habere. Nunc doceamus in ambabus unum eumdemque esse, unamque personam habere. Dicit Apostolus: Et ego quod donavi, in persona Christi (II Cor. II, 10). Claruit igitur Christum ex duabus manentibus naturis in unione personae subsistere.

V. Nunc videamus quo fuerint Nestorius et Eutyches errore decepti. Nestorius duas inducendo naturas, duas putavit 17 esse personas; et ob hoc arbitratus est sacrilego dogmate duos Christos inducere: Eutyches respiciens unam personam, unam censuit esse naturam, et ob hoc humanam ausus est denegare. (0106D)Et quia est in Christo et naturarum proprietas et personae unio, Nestorius proprietatem attendendo naturarum, a personae excidit unione; et duos putavit Christos, unum passibilem, alterum impassibilem esse. Eutyches unam intendendo personam, a naturarum proprietate descivit, et ipsam divinitatem asseruit passam. In tantum ergo non sunt duo Christi, nec duae personae, ut Eutyches unam credat esse naturam. Rursus in tantum non est una natura, sed duae, ut Nestorius duos Christos duasque putet esse personas. Itaque Nestorius ut impietatem sui dogmatis muniat, quo alterum in passione vult intelligi Christum, illo utitur Apostoli testimonio, ad Hebraeos ita scribentis: Nam paulo minus quam angelos minoratum (0107A)vidimus Jesum, gloria et honore coronatum, ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9). Rursus Eutyches, ut deitatem subjiciat passioni, testem nihilominus producit Apostolum dicentem de principibus saeculi, qui sapientiam Dei non cognoverunt: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 9). Vides quanti periculi res sit, aut unam in Christo non credere personam, aut duas nolle profiteri naturas. Magni ex utroque latere insidiarum laquei praetenduntur, quos prophetico spiritu Salomon cautius praecepit evitandos: Memento, dicens, quia in medio laqueorum ambulas (Eccli. IX, 20). Hinc enim Eutyches, inde Nestorius armati perfidiae mucronibus astant. Dum unam contra Nestorium Christi defendo personam, existimor secundum (0107B)Eutychen humanam negare naturam. Dum contra Eutychen duas assero naturas, existimor secundum Nestorium duas profiteri personas, quia ille duabus naturis duos Christos duasque personas credidit ascribendas.

VI. Sed ut horum impios et detestabiles catholico sensu refutemus errores, utriusque naturae proprietatis mysterium et unius personae tractemus arcanum. Unus est Christus, idem Deus, idemque homo, habens in verbis et gestis, unum 18 quod humanitatis, aliud quod propriae divinitatis ejus naturae conveniat: licet utrumque simul ad unam ejus personam vel substantiam pertineat quod dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. (0107C)I, 1). Et quod ipse ait: Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58), non potest ad humanitatis ejus referri naturam, quae initium sumpsit ex Virgine. Rursus quod de eo dicitur: Puer autem crescebat et confortabatur, repletus sapientia: et gratia Dei super eum (Luc. II, 40); et: Cum esset annorum duodecim, ascendit cum parentibus Hierosolymis; et quod infertur: Jesus autem proficiebat aetate, et sapientia, et gratia apud Deum et homines; non potest deitatis ejus naturae congruere; quia deitas nec aetatis profectum accipit, nec aliquod sentit augmentum, nec curriculo subjicitur temporum, nec numero calculatur annorum. Et ut omnia breviter dicam, non est unius naturae, licet sit unius personae, Patrem sibi aequalem dicere, et Patre se minorem asserere: initium (0107D)non habere, et ex initio subsistere. Haec est naturarum proprietas, ex quibus unus Dei Filius, idemque hominis Filius Christus subsistens, unam tantum habet geritque personam. Ergo hic unus atque idem, et aequalis est Patri secundum deitatem, et inferior est Patre secundum humanitatis naturam: atque ita nec initium habet, quia Deus est, et habet initium, quia idem Deus homo est. Si ergo me interroges utrum Christus habeat initium an non habeat, respondebo tibi, et habet et non habet: habet secundum humanitatem suam, non habet secundum divinitatem suam. Cum dico, habet vel non habet, ad personae pertinet unionem. Cum dico, secundum divinitatem et secundum humanitatem, ad naturarum pertinet (0108A)proprietatem: qui sensus ut apertioribus clareat documentis, adhuc manifestiora ponamus.

VII. Verbum Dei credimus descendisse de coelo, sine carne, sine hominis appellatione; sic tamen ut non desereret coelos; hoc. Verbum virginali utero incarnatum, non in carne mutatum, hominis Filium factum et appellatum. Si quis aliter credit, sine dubio anathema est. Si quis dicit hominem, id est carnem, de coelo descendisse, profecto 19 anathema est. Quid sibi ergo vult quod idem Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13)? Et iterum: Si videritis Filium hominis ascendentem illuc ubi prius fuerat (Joan. VI, 63). Ecce Filius hominis legitur descendisse de coelo, cum constet solum Verbum, id (0108B)est nudum sine carne, sine hominis appellatione descendisse de coelo. Ecce caro, id est Filius hominis legitur tunc fuisse in coelo, quae nunquam inde descendit, et quae illuc necdum ascenderat. Sed hoc est unius personae mysterium, hoc unius Christi ex utroque subsistentis sacramentum, hoc utrarumque naturarum proprietatis arcanum. Quia enim Verbum cum carne ita est inexplicabili modo unitum, ut ipsum Verbum caro dicatur, licet non sit caro, quia non est in carne mutatum; et caro dicatur Deus, licet non sit in deitatis natura mutata; sed Verbum propter carnem suam homo sit, et caro propter Verbum Deus sit; et quidquid est proprium Verbi, sit commune cum carne: et quidquid est proprium carnis commune cum Verbo sit; quoniam Verbum et caro unus (0108C)est Christus et una persona. Idcirco propter hanc communionem, quam salva naturarum proprietate, personae unio praestat, et Verbum cum carne, id est Filius hominis legitur descendisse de coelo, cum solum Verbum sine carne descenderit: et Deus legitur sepultus et in monumento tribus jacuisse diebus, cum sola caro sepulta est. Ergo secundum proprietatem naturae solum Verbum descendit de coelo; secundum unionem personae, simul et caro descendit, quoniam persona carnis in Verbo est, quod descendit. Item secundum proprietatem naturae, sola caro mortem sensit, sola caro sepulturae officium habuit: secundum unionem autem personae Deus mortuus est et sepultus; quia persona Verbi in carne est; quae mortis dispendium sensit. Ergo secundum proprietatem (0108D)naturae Verbum descendit de coelo, non caro; secundum proprietatem naturae caro mortua est, non Verbum. Item secundum unionem personae et caro descendit de coelo, et Verbum est mortuum atque sepultum.

VIII. Cum ergo dicimus Deum passum et mortuum, 20 non expavescat Nestorius, quia secundum unionem personae dicimus. Rursus cum dicimus Deum nec passum nec mortuum, quia est omnino impassibilis, non formidet Eutyches, quia secundum naturae proprietatem dicimus, magisque nec nos dicimus, sed Scripturae loquuntur. Nam Dominum passum symboli tenet auctoritas, et Apostolus tradidit dicens: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (0109A)(I Cor. II, 8); rursum non Deum passum, apostolica nihilominus auctoritate docetur, Paulo ita ad Hebraeos loquente: Nam paulo minus quam angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis; gloria et honore coronatum ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9). Quid est igitur sine Deo gustare mortem, nisi quia Verbum immortale est, et passio secundum carnem est? unde et Petrus apostolus ait: Christo itaque passo in carne (I Petr. IV, 1). Passio ergo proprie ad carnem pertinet secundum naturam, ad Verbum autem secundum personam; quia et Verbi et carnis una est eademque persona, ac per hoc Deus et passus est et non est passus: passus secundum unionem personae, impassibilis secundum proprietatem naturae.(0109B)

IX. Et ut hoc ipsum adhuc manifestius clareat, evidentioribus testimoniis approbamus. Constat Dominum Jesum Christum sexta feria crucifixum, et ipsa die ad infernum descendisse, ipsa die in sepulcro jacuisse, ipsa die latroni dixisse: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Caro igitur ipsa die non fuit in paradiso, nec in inferno, sed exanimis jacuit in sepulcro. Anima per illud triduum in inferno fuit, non in sepulcro: et jure tamen dicimus Dominum Jesum Christum in sepulcro jacuisse, sed in sola carne; Dominum Jesum Christum non derelictum in inferno, sed in sola anima. Et cum in his omnibus Christus, et in his singulis Christus sit, unus tamen est Christus, cujus sic aliud fuit in sepulcro, aliud in inferno, ut tamen ipse unus atque (0109C)totus ubique fuerit, cum separatim per loca seipsum dispensaverit. Ergo dicimus Deum jacuisse in sepulcro, sed in sola carne: et Deum descendisse in infernum, sed in sola anima. Sicuti dicimus hominem audisse vocem, sed solis auribus; 21 et vidisse lumen, sed solis oculis: sic dicimus Deum passum, sed in sola carne; et Deum non passum, sed in sola divinitate. Ac per hoc, quia et Deus unus est Christus, et passus est secundum id quod homo est, et impassibilis mansit secundum id quod Deus est. Quod brevi sermone concludam. Passus est Deus in unione personae, non est passus in proprietate naturae. Siquidem passionis injurias etiam divinitas pertulit, sed passionem sola ejus caro persensit. Sicuti solis radium, vel flammae corpulentiam recte dicimus posse (0109D)quidem gladio secari, non posse tamen dirimi: ita Verbum Dei jure dicimus passionis injurias pertulisse, non tamen passionem ullo modo sensisse. Dicam adhuc manifestius. Confixa est divinitas clavis; sed ipsa penetrari non potuit, sicut caro ejus potuit, siquidem vulneri locum caro patefacta aperuit: nam deitas indivisibilis atque impenetrabilis mansit. Ita ergo suscipiendo passiones, et earum non cedendo effectibus, apparet Deum Verbum impassibiliter passum. Sed quia caro ejus haec omnia non solum pertulit, sed et sensit, et cessit; merito ac jure dicimus, Deum his omnibus passionum conditionibus sensibiliter affectum in carne sua, sine sensu vel mutatione divinitatis suae. Ergo perferre passionem, naturae est (0110A)utriusque; sed cedere passioni, non est utriusque naturae, cum sit unius ejusdemque personae.

X. Haec multi orthodoxorum: minus attendentes, aut attendere nolentes, vel discernere non valentes, in duas sese partes, non diversitate sententiae, sed vocis professione diviserunt; ut id quod eodem modo sentiunt, eodem modo pronuntiare formident: inutili profecto atque superfluo timore, ut jure illud propheticum eis possit aptari: Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Nam plerique orthodoxi cum sensum utrarumque naturarum catholice exponant, catholice retineant; ideo tamen duas nolunt dicere naturas, ne secundum Nestorium duas putentur fateri personas; a confessione utriusque naturae non corde, sed voce tantummodo recedentes. (0110B)Quodam enim circuitu expositionis utuntur, ut duas se credere ostendant, sed duas nudo sermone non pronuntiant. 22 Nam cum credant atque fateantur non hominem, sed Verbum descendisse de coelo, eumdemque sic in Virginis utero incarnatum, id est sic carnem assumpsisse, ut non mutaretur in carnem; sic Verbum hominem factum, ut Deus verus maneret; sic nostram assumpsisse naturam, ut non mutaret nec abjiceret suam: sic Deum hominem et hominem Deum factum, ut non fuerit tamen utrumque consumptum: quis non videat hoc sensu duas aperte astrui atque demonstrari naturas? Quod ergo vera fidei expositione colligitur atque animi sententia retinetur, cur superfluo timore, vocis professione tacetur? Rursus alii timentes ne Apollinaris et Eutychetis (0110C)dogma incurrant, nolunt dicere Dominum passum et mortuum, cum unam ejus credant esse personam, et hunc eumdemque Deum fateantur et hominem. Si ergo unus est sicuti est, cur eum formidas dicere passum, quem non formidas dicere unum, nec audes dicere alterum secundum Nestorii impium sensum? Ecce sunt timores inanissimi et sollicitudines vanae, quae fecerunt orthodoxos haereticorum sibi nomina impingere, dum voce depromi calcatur quod expressius corde clamatur. Qui enim volunt unam ore fateri personam quam fidei expositione defendunt, Eutychianistae putantur, cum non sint. Item qui duas unius Christi naturas publice profitentur, Nestoriani putantur esse, cum non sint. Et videas eos luctuosis quibusdam et omni lamentatione dignis insultationibus, (0110D)haereticorum nomine se invicem accusare. Tu inquit, Eutychianista es, et tu Nestorianus es: apostolicae sententiae in totum obliti, dicentis: Videte ne cum invicem accusatis, ab invicem consumamini (Gal. V, 15). Rogo vos, cum sensu incolumes sitis, cur vocibus insanitis? cur perverso vocis timore erratis, qui recta mentis stabilitate, fidei professione consistitis? Cur metuis duas dicere naturas, cum Apostolus non formidaverit duas dicere formas, unam qua Deus est, alteram qua idem Deus homo est? Cur formidas duas dicere naturas, quod Athanasius omnium ecclesiasticorum virorum judicio probatissimus dixit? In qua fidei professione cuncti Graecae linguae tractatores, quod superiore libello commemoravi; (0111A)23 et omnes Latini sermonis apostolici viri, id est, Hilarius, Eusebius, Ambrosius, Augustinus et Hieronymus coelestibus imbuti doctrinis, simul pariterque consentiunt. Et tu, quare times Deum dicere passum, cum hoc ubique apostolica praeconia contestentur? Perpendite et libelli hujus expositionem, et nolite metuere ore confiteri quod vos clarum est corde (0112A)sentire. Quia nihil prodest corde credere ad justitiam, nisi et ore confessio fiat ad salutem. Unde Propheta ait: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: Veritatem tuam et salutare tuum dixi (Rom. X, 10; Psal. XXXIX, 11). Fatemini igitur et ore quod corde tenetis, ut divina humanitas et humana divinitas propitietur vobis.

LIBER TERTIUS. (0111)

I. (0111A)Quoniam Eutychiana haeresis in id impietatis prolapsa est ut non solum Verbi et carnis unam credat esse naturam, verum etiam hanc eamdem carnem non de sacro Mariae Virginis corpore assumptam, sed de coelo dicat, juxta infandum Valentini et Marcionis (0111B)errorem, fuisse deductam: ita pertinaciter Verbum carnem asserens factum, ut per Virginem, ac si aqua per fistulam transisse videatur; non tamen ut de Virgine aliquid, quod nostri sit generis, assumpsisse credatur; optimum duxi etiam hanc impietatis partem veritatis assertione destruere, et omnem tetri dogmatis nebulosam caliginem penitus dissipare. Maxime quod multum ad utriusque naturae confessionis veritatem proficiat, divinis approbare testimoniis, Filium Dei humanum corpus de Virginis carne sumpsisse.

II. Ergo quia isti secundum rectiorem catholicae fidei tramitem, et Nicaeni auctoritatem concilii, fatentur Filium Dei, non extrinsecus, non ex nihilo, sed ex Patre genitum, et 24 ejusdem, cujus Pater (0111C)est, esse naturae; ut veritas generationis in eo praecipue cognoscatur, si in Filio paternae naturae proprietas non negatur, admonendi sunt secundum hanc confessionis regulam, hunc eumdem Filium de Virgine natum, ejusdem profecto Virginis carnis habuis e naturam. Nec hinc eos Ariana haeresis insolubili quaestionis laqueo retineat obligatos, tali objectionis syllogismo utens: Si Filius Dei natus ex homine matre, nihil ex ea habuit quod humanae esset naturae; sine dubio, natus ex Patre, nihil ex eo habuit quod ejusdem possit esse naturae. Quia si vere, inquit, asseritis Filium natum de Virgine, naturam materni corporis non habuisse, concedite et mihi pari conditione fatenti, eumdem Filium natum de Patre naturam Patris habere non posse. (0111D)Quid igitur, o Eutychianistae, submittitis tam validis objectionibus perfidiae colla; et de mendacio transitis ad mendacium, ut fateamini Filium ex Patre genitum, paternae divinitatis extorrem esse naturae; sicut fatemini eumdem Filium de matre genitum, materni, id est humani corporis naturam non habuisse? Cur non magis si aliquid sapientiae geritis, de veritate mendacium destruitis; ut, sicut creditis, et vere creditis, Filium ex Patre sine tempore natum, Patris habere naturam, ita credatis eumdem ex matre sine semine natum, humani corporis habere naturam?

III. Quid enim angelus ad Mariam locutus est? Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi (0112A)obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Non ait, quod nascetur per te, ut quasi nudum quemdam Verbi transitum per Virginem indicaret; sed, quod nascetur ex te, ut veritatem corporis sumendi ex Virgine manifestius (0112B)declararet. Nam quae fuit causa Dei Verbo, per uterum Virginis transitum facere, si nihil inde quaerebat assumere? aut quomodo ex semine David natus, vel factus creditur esse, si ex generis ejus prosapia corpus negetur assumpsisse? Denique Paulus apostolus sic ait: De Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Et iterum ad Galatas: Misit, inquit, 25 Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV, 4). Quomodo is qui erat factus est, cum fieri ejus soleat proprium esse qui nunquam ante substiterit, nisi quia factus quod non erat, id est homo, non aliunde carnem assumpsit, nisi ex hominum genere ex quo factus est quod non fuit? Unde et ipse Filius formatum se ex utero per Isaiam loquitur, dicens: Et nunc dicit Dominus formans (0112C)me ex utero servum sibi (Isai. XLIX, 5). Quid itaque ex utero formatum accipitis, Verbum, an carnem? Si Verbum, ergo aut informe fuit, aut penitus non existens, ut formatio ei, aut essentiam dederit, ut subsisteret; aut ex subsistente informitate materiae, in meliorem status qualitatem provexerit, ut perfectus et integer appareret. Quod opinari cum sit impium et sacrilegum, illud sine dubio restat, ut caro ex corpore formata sit uteri virginalis: secundum quam propter unionem personae, cum sit Deus, servus factus est Patris. Unde ad eum dicit in psalmo: O Domine, ego servus tuus et filius ancillae tuae (Psal. CXV, 16). Et iterum: De ventre matris meae, Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). Qui si de ventre matris ancillae nihil acciperet, non eum intra famuli appellationem (0112D)servilis naturae conditio detineret. IV. Sed jam videamus quibus prophetia figuris utatur, ut ostendat eum ex materni corporis veritate, veram carnis assumpsisse naturam. Dicit ergo Isaias: Egredietur virga de radice Jesse, et germen de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini (Isai. XI, 1). Quis dubitet germen de natura ejusdem virgulti unde prorumpit, subsistentiae suae formam accipere? aut quis neget cujusque ligni virgam, naturae suae germina propagare? Non enim aliud ex alio, sed sui generis speciem unumquodque lignum producere, et usitata rerum exempla testantur, et divinarum litterarum auctoritas docet, quae ita in Genesi loquitur: Et dixit Deus: Germinet terra herbam (0113A)virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, et cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita (Gen. I, 11). Si ergo generis sui ac naturae suae germina et fructum propriae qualitatis ex sese ligna producunt, non dubium est Jesseicae radicis virgam, beatam videlicet Mariam, naturae suae 26 germen, id est Dominum Jesum Christum, ex suae carnis materia protulisse. In cujus inclyti sacramenti mysterium, sacerdotis Aaron virga absque opere et subsidio terreni cultus, absque consuetis et legitimis ruralis ministerii alimentis, in tabernaculo foederis posita germinavit; manifesto satis et aperto designans indicio, Mariam Virginem absque terreni, id est humani seminis officio, Christum Dominum parituram. (0113B)Quod et in Daniele certo futuri mysterii praesagio demonstratur (Dan. II, 34), dum sine manibus excidi lapis de monte videtur; id est Christus sine humani coitus opere, de Virginis corpore nasciturus ostenditur. Quis tam stolidae atque alienae mentis erit, ut lapidem credat de monte sine manibus excisum, et non credat Christum de corpore Virginis sine semine natum; cum magis illud tantummodo visum, hoc autem veracissime fuerit factum? Quia ut crederetur quod mirabiliter futurum erat in Christo, mirabilis ejusdem facti praecessit imago; ut sicut lapis sine manibus excidi de monte, et sicut virga germinare potuit sine cespite, ita Christus de Virgine nasci potuerit sine semine. Quod etiam Jacob in suis benedictionibus declarat, dum sub persona Judae (0113C)prophetiam aptat et dirigit in Christum, dicens: Ex germine mihi ascendisti (Gen. XLIX, 9). Non ait, ex semine, sed ex germine; illius sine dubio virgae, quae de Jesse orta radice, novo miraculi genere, Christum Dominum germinavit.

V. Videamus autem et caeteras similitudines, quibus ostenditur Christus, ex hominum genere carnis assumpsisse naturam. Vitulum ergo vel bovem, agnum et haedum eumdem Dominum appellatum, nec ipsi audent haeretici denegare. Legant itaque et invenient, in principio Levitici (Cap. I, 2), ubi in mysterio futurae passionis vitulus ad ostium tabernaculi testimonii immolari praecipitur, non simpliciter vitulum, sed vitulum ex bobus appellari. In quo utique Christum, non ut haereticis placet, corpus de (0113D)coelo deduxisse, sed ex hominum genere carnem assumpsisse, propheta demonstrat. Nam suffecerat dicere vitulum; quid necesse fuit addere, ex bobus? Quis enim nesciret ex bobus vitulum nasci? Nisi ut ostenderet, 27 Christum carnem ex hominibus habiturum? Abraham etiam hujus non inscius sacramenti, vitulum de armento elegisse describitur (Gen. XVIII, 7), quem in typo dominicae passionis occidisse dignoscitur. Sed et agnum de ovibus, et haedum de capris synagoga offerre praecipitur. Per quod utique Spiritus Sanctus perfidiae occasiones adimere volens, apertius et expressius Christi carnem ex hominibus assumendam, his verborum adjectionibus declaravit. Quam tamen sicut ex hominum genere futuram (0114A)ostendere volens, ait: Agnum ex ovibus, ita eamdem sine humano semine suscipiendam demonstrans, per Isaiam locutus est, dicens: Emitte agnum dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion (Isai. XVI, 1). Ut in hoc quod iste agnus ex ovibus assumi praecipitur, humanae naturae veritas cognoscatur: in eo autem quod idem de petra emitti agnus jubetur, humani coitus ac seminis suspicio depellatur. Ita ergo ait agnum ex ovibus, et haedum de capris, et vitulum ex bobus, ac si diceret hominem ex hominibus. Quod quidem alio in loco Moyses apertius dixit: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris sicut me. Ipsum audietis in omnibus quae locutus fuerit (Deut. XVIII, 15). Et iterum: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (0114B)(Num. XXIV, 17). Et Apostolus: Manifestum est, inquit, quod ex Juda ortus est Dominus noster (Hebr. VII, 14). Et ipse in propheta: Vae illis, quoniam caro mea ex ipsis est (Amos IX, 12)!

VI. Manipulus quoque primitiarum ex segetibus offerri Domino et consecrari jubetur (Levit. XXIII, 10). Quis autem dubitet hunc manipulum primitiarum Dominum esse Jesum Christum de quo lex ait: Omne primitivum quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. XIII, 2)? Unde angelus ad Mariam: Propterea, inquit, quod nascetur ex te, sanctum vocabitur, Filius Dei (Luc. I, 35). Hic itaque manipulus, ex segete gentis Judaeorum assumptus, Deo Patri est per passionem mortis oblatus: de quo Apostolus: Primitiae, inquit, dormientium Christus (I Cor. (0114C)XV, 20). Et iterum: Initium Christus: deinde hi qui sunt Christi (Ibid., 23). Cujus oblati manipuli resurrectionis initium Joseph etiam in sua visione designat, dicens: Videbam ligare nos in campo manipulos, et surrexisse manipulum meum, vestrosque manipulos 28 adorare manipulum meum (Gen. XXXVII, 7). Quod in Evangelio manifestissime cernimus adimpletum, cum resurgens a mortuis Dominus, a discipulis suis legitur adoratus (Matth. XXVIII, 9). Sicut et in consummatione saeculi (quod illius campi significat messis) ab omnibus in forma servi, cujus manipulus gessit imaginem, adorandus sit et videndus (Matth. XXIV, 30). Sunt et alia multa in figuris et in similitudinibus aptata, quae Christum indicant ex hominibus carnis habuisse naturam. Sed ne hinc Photinus, (0114D)et ei similes, occasionem nutriendae perfidiae conentur arripere, quod his testimoniis una tantummodo carnis Christi videtur declarari natura; consequens et fidei necessarium duco, illa etiam replicare ac proferre testimonia, quae utramque, id est divinam et humanam, in uno Christo docent esse naturam.

VII. Dicit ergo Apostolus quod omnes benedictionum promissiones, quae prophetia et lege continentur, ad Christi pertinent sacramentum. Nam ita ait: Quotquot enim promissiones sunt, in ipso sunt (II Cor. I, 20). Videamus itaque quomodo hae omnes promissionum benedictiones, mysticis in Christo figuris aptentur; et ibi reperiemus utriusque sacramenta naturae luce clarius emicare. Quia rata et firma benedictionis (0115A)promissio esse non poterat, nisi perfectae fidei qua Christus Deus et homo futurus annuntiabatur, contineret arcanum. Benedicens itaque Isaac patriarcha Jacob et Esau filios suos, ad Jacob quidem sic locutus est, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Deus. Det tibi Dominus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti, vini et olei (Gen. XVII, 27). Ad Esau vero: In pinguedine terrae, et in rore coeli erit benedictio tua (Ibid., 39). Quid apertius, quidve lucidius de utraque Christi natura potuit proferri? Siquidem in rore coeli, Verbum; in terrae autem pinguedine, caro ejus significari monstratur. Jacob autem et Esau, populi gentium et Judaeorum tenere figuram, nullum opinor ambigere Christianum. Primus ergo populus (0115B)gentium, cujus Jacob praeformabat imaginem, a rore coeli et a pinguedine terrae, id est Christo, qui est Deus et homo, benedictionis sortitus gratiam, frumenti, et vini, et olei est abundantia 29 cumulatus; id est corporis et sanguinis Christi, et chrismatis ejus mysterio consecratus. Cujus trinae benedictionis multiplicem gratiam, David etiam sacro commemorat carmine, dicens: A tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt (Psal. IV, 8). Esau autem qui prior secundum carnem fuerat natus, typum Judaici populi apertissime gestans, dum in agro legis diutius immoratur, vagis et fugacibus carnalium sensuum insistens venatibus, vel transitoriis legis umbris et imaginibus obsecundans, servus venit ad gratiam (Gen. XXV, 27). Ipse est ille evangelicus senior filius, (0115C)qui dum ruris, id est legis exercitio occupatur, alacriore junioris industria praevenitur, saginati vituli carnibus defraudatur (Luc. XV). Casso igitur et inani semetipsum labore conterens, audit a patre: Frustra in his omnibus exerceris, et ultra temporum conditionem (Cod. Reg., constitutionem), legalium decretorum dogmatibus occuparis: arbitrans te ex lege benedictionis gratiam consequi posse; cum et tempus carnalis observandae legis emensum sit; et pro impossibilitate perficiendi quae lege jubentur, non tam benedictionem quam maledictionem praevaricatores legis ejusdem sortiantur. Quia scriptum est: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in lege (Deut XXVII, 26). Ideo scire debes quod in pinguedine terrae et in rore coeli, (0115D)id est in Christo, futura sit benedictio tua.

VIII. Jacob etiam benedicens Joseph filium suum, ab hujus sacramenti mysterio non recessit, dicens: Benedicet te benedictionibus coeli desuper, et benedictionibus terrae habentis omnia (Gen. XLIX, 25). Quae est benedictio coeli, nisi Verbum quod de coelo descendit? Et quae est benedictio terrae habentis omnia, nisi Christi caro, quae de terra, id est de terreno Virginis corpore sumpta est, in qua omnium, spiritalium gratiarum redundat veritas, et totius benedictionis fructus exuberat? In quo fructu, qui procul dubio Christus est, cunctorum fidelium benedictio consummatur, ut David ait: Terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus (0116A)(Psal. LXVI, 7). Quae est terra quae fructum benedictionis dedit, nisi Maria, cui dicitur: Benedicta tu, et benedictus fructus 30 ventris tui (Luc. I, 42)? Et in Genesi: Benedictiones, inquit, uberum et vulvae (Gen. XLIX, 25)? Et in Psalmis: Filii merces, fructus ventris (Psal. CXXVI, 3)? Et: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI)? De quo fructu hic idem sacri carminis auctor in alio psalmo concinit: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 12)? In quo evidenter utriusque naturae confessionem praedicans, perfidorum ora obtundit, dum veritatem de terra ortam, et justitiam de coelo asserit prospexisse. Quia Christus ex utroque substantiam habens, de (0116B)coelo scilicet, quia de Patre genitus; de terra autem, quia et de matre natus est, utriusque parentis habet geritque naturam. A summo coeli egressio ejus (Psal. XVIII, 7). Summum enim coeli Pater: Et processio ejus tanquam sponsi (Ibid., 6), de thalamo uteri virginalis. Quod mysterium utriusque naturae etiam Isaias iisdem significationibus pandens, coeli haud dubium et terrae, sic locutus est dicens: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra et germinet Salvatorem (Isai. XLV, 8).

IX. Vide quam consonis veritas muniatur prophetica auctoritate sententiis. Quod enim David ait: Justitia de coelo prospexit, hoc Isaias dixit: Nubes pluant justum. Et quod ille subjunxit: Et terra nostra dabit fructum suum, hoc iste addidit: Aperiatur (0116C)terra, et germinet Salvatorem; perspicuo satis et aperto, imo proprio Filii Dei nomine usus; ut fructum et germen terrae saepius in prophetia nominatum, nativitatem Christi ex Maria esse nullus audeat dubitare. De quo germine vel fructu idem adhuc Isaias loquitur, dicens: In die illa erit germen Domini in magnificentia: et gloria, et fructus terrae sublimis (Isai. IV, 2). Relictusne est ullus ambigendi locus, quin clareat germinis et fructus nomine Christum apertissime significari, qui in tanta gloria et magnificentia sublimatus est, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris? Unde quod ait Apostolus: Propter quod et Deus illum exaltavit (Philip. (0116D)II, 9). Et nunc propheta: Et erit fructus terrae sublimis, manifestissime id quod de terra, id est 31 ex Maria sumptum est, exaltatum et sublimatum intelligi voluit. Caeterum id quod de Patre est, semper sublime fuit.

X. Sed nec de rore coeli, quod in Verbi Dei figura sit positum, ulla dubietatis patet occasio, cum ipse dixerit Isaias: Et nubes pluant justum (Isai. XLV, 8); et alibi satis apertius imbri coelesti Verbum suum Patrem comparasse descripserit: nam ita ex persona ejus dicit: Quomodo si descendat imber aut nix de coelo, et illuc non revertatur (sed inebriat terram, et facit eam germinare): sic erit Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet (0117A)quaecunque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud (Isai. LV, 10). Quis in tam aperta et absolutissima divinae praedicationis claritate, lumen non aspiciat veritatis? Ecce Verbum Dei sicut imber in terra, id est in gremio sinus Mariae influere dicitur; quam Sancti Spiritus ebrietate foecundatam, in germine dominici ortus prorumpere faciat, et turgentis alvi pretiosissimum edere fructum. Quod Verbum, quia incarnatum (quod est carne indutum) homo esse voluit, nudum et vacuum ad Patrem, a quo fuerat missus, reverti non potuit; sed in eodem quo indutum est corpore coelestia penetravit. Et ideo eum Pater vacuum ad se dicit non posse reverti, quia nefas est, ex quo in Virginis terram descendit, nudum eum et homine vacuum confiteri; id est, absque humani (0117B)corporis natura solam ejus asserere deitatem. Aequalis enim et ejusdem periculi res est, aut divinam ejus tantummodo, aut humanam fateri naturam, quia unum sine alio non proficit ad salutem.

XI. Quod et ipse Dominus in Evangelio sub tali similitudinis comparatione apertissime docet. Iterum, inquit, simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit, abscondit, et prae gaudio abiit, et vendidit omnia sua, et emit agrum illum (Matth. XIII, 44). Nonne quasi tibi videtur hujus inventor thesauri non satis prudenter egisse? Quid enim necessitatis vel impedimenti fuerat, ut inventum thesaurum non statim auferret de agro? cum utique ipso illo otio temporis et secreto, quo repererat, auferre potuerit; et tam facili compendio, sine propriarum (0117C)dispendio facultatum emendi agri necessitatem vitare. 32 Sed cognovit utique prudentissimus homo inefficacem et inutilem, imo periculosam esse thesauri hujus sine agro possessionem. Nam vide quia sicut absconsum invenerat, ita et ipse abscondit, nec agrum nudare ac vacuare thesauro ausus, omnia sua vendere festinavit, ut jure legitimo, et thesauro potiretur et agro. Igitur thesaurus in agro absconditus Deus est, latens in carne sua. Audi Apostolum dicentem de Christo: In ipso, inquit, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II, 3). Et ideo omnis est prorsus inutilis et impia confessio, quae Dominum Jesum Christum, aut Deum tantummodo, non et hominem; aut hominem solum, non et Deum fatetur.(0117D)

XII. Agrum autem figuraliter carnem Christi nominari, et praesens indicat locus, et superius illata testimonia docent. De hoc enim agro maxime Isaac in suis benedictionibus prophetavit: Ecce, dicens, odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit Deus (Gen. XXVII, 27). Corpus enim dominicum magnis diversarum virtutum fragrat odoribus, et sui beneolentia infirmos quosque vivificat. Unde Apostolus: Christi, inquit, bonus odor sumus Deo, de vita in vitam, his qui salvi funt (II Cor. II, 15). Cujus tam praecipui et salvifici odoris suavitate illecta in Cantico Canticorum ad eum dicit Ecclesia: Post te in odorem unquentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). De hujus (0118A)agri pulchritudine et ipse loquitur in psalmo quadragesimo nono: Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11). Per cujus agri gloriam Ecclesia in praedicto Salomonis libro sodales adjurat, dicens: Adjuro vos in gloria et virtutibus agri (Cant. II, 7, et III, 5). Quem agrum ipsa illa fortis et sapiens in Proverbiis Salomonis mulier, id est Ecclesia, introducitur comparasse; sic enim de ea dicitur: Agrum vidit et emit illum (Prov. XXXI, 16). Pretiosa est hujus agri possessio, quae Christi intra se absconsam retinet deitatem. Duplicis enim naturae est Christus, et ideo, ut dixi, nec thesaurus sine agro, nec ager sine the auro potest ab aliquo possideri. Nam Manichaeus et Eutyches, qui volunt thesaurum sine agro possidere, id est solam divinitatem sine carne fateri, utriusque in (0118B)Christo naturae confessionem uterque refugiens, procul abjectus et 33 exclusus ab hac possessione extorris habetur. Photinus quoque et ei similes, qui agrum solummodo, non et thesaurum ejus possidere, id est humanitatem Christi, non et divinitatem fateri voluerunt, hac possessione privati sunt.

XIII. Unde merito sola in Proverbiis mulier beatitudinis praeconio digna habetur, quae hunc agrum comparans, duplicia pallia viro suo fecisse describitur. In palliis enim, confessionis honor accipitur, naturae scilicet utriusque: quia nec dignaretur vir ejus unum ab ea confessionis pallium accipere, aut divinitatis tantummodo, aut solum humanitatis suae; id enim non honoris, sed contumeliae est maximae, unum horum sine alio offerre. Unde talia repudians (0118C)munera, quae utriusque naturae confessione non sint gemina pariter et distincta, atque pro tempore et sacramento divisa, dicit ad Cain: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Gen. IV, 7). Quia ille solus recte dividit qui non ignorat secundum quid Filius aequalis est Patri, et secundum quid eodem minor est Patre; secundum quid passus et mortuus est, et secundum quid immortalis pariter et impassibilis mansit. Quia non solum confundere, sed et non recte dividere reatus est criminis. In uno enim Eutychetis, in alio Nestorii damnatur impietas, dum quod ille male confundit, pessime iste discernit. De quorum diversitate dogmatum, sibi invicem adversantium, quantum exilis nostri ingenii facultate valuimus, duobus superioribus expressimus libris. (0118D)Et quoniam isto etiam tertio, irrefutabili (quantum opinor) divinae Scripturae auctoritate docuimus, Filium Dei, sicut de Patre, ejusdem divinitatis, ita etiam de matre, humanitatis habere naturam: et quod ros coeli, et germen vel fructus terrae, propter utrasque naturas fuerit appellatus, invicta nihilominus et perspicua assertione monstravimus. Nunc ad defensionem Leonis epistolae et concilii Chalcedonensis styli nostri convertamus officium: et quod catholicus in eis atque apostolicus refulgeat sensus, castatis haereticorum objectionibus doceamus. Sed ad haec demonstranda alia nobis sunt ordienda principia. Et ideo hujus operis tandem iste sit finis.

LIBER QUARTUS. DEFENSIO EPISTOLAE S. LEONIS PAPAE AD FLAVINIANUM CONSTANTINOPOLITANUM. (0119)

(0119A)34 I. Quidam perversae mentis homines, et inanis gloriae cupidi, nescientes, ut dicit Apostolus, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7); habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; indignati veritatis dogmatibus, et ecclesiasticas fidei regulas non ferentes, beatissimi Leonis epistolae juxta sensum apostolicae traditionis conscriptae, et decreto synodi Chalcedonensis pravis contradictionibus obviandum putaverunt, nefanda commenta horribilibus verborum nauseamentis evomentes. Quae quoniam simplicioribus quibusque nonnullum videntur dubietatis scrupulum excitare, idcirco ea hortatu sanctorum fratrum, in adjutorio Domini Dei nostri, consideranda et refutanda suscepi. Illa primitus uno diluens volumine, quae Leonis objiciuntur (0119B)epistolae; cujus hoc sibi primo capitulum, iste nescio quis proposuit. Fidelium universitas profitetur credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum (Leo. epist. 10, num. 2). Huic capitulo ob id iste calumniatur, cur non dixerit, in unum Deum Patrem, et in unum Jesum Christum Filium ejus; juxta Nicaeni decretum concilii. Sed Romae, et antequam Nicaena synodus conveniret, a temporibus apostolorum usque ad nunc, et sub beatae memoriae Coelestino, cui iste rectae fidei testimonium reddidit, ita fidelibus symbolum traditur; nec praejudicantur verba, ubi sensus incolumis permanet. Magis enim cum Domini Jesu Christi sententia haec fidei professio 35 facit, dicentis: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV, (0119C)1). Nec dixit, in unum Deum Patrem, et in unum meipsum: quis enim nesciat unum esse Deum Patrem, et unum Jesum Christum Filium ejus?

II. Miror tamen quomodo hunc locum iste notavit, et illum praetermisit, ubi unici Filii commemorationem idem beatus Leo facit, dicens: Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus, natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine (Ep. 10, num 2). Sed et hoc quoque mirandum est cur non simili dementia reprehendit, quod ait: Qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine, quoniam hoc verbum Nicaena synodus non posuit; et (ut illi placet) hoc verbum profiteri debemus, quod ibi scriptum invenerimus. Impie autem calumniatur Leonem, quod in unum quidem auctorem et verum Filium Dei Verbum, (0119D)et in alium recogitatum, et conglorificatum ex Maria hominem crediderit. Hoc enim ita eum sensisse vel docuisse probari non potest. Magis enim unum eumdemque confessus est, Dei et hominis Filium Dominum Christum dicens: Unus enim idemque Dei et hominis Filius (Num. 4). Et iterum: Unus atque idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (Num. 3). Hoc etiam capitulum mira impudentia (0120A)reprehensione dignum putasti, in quo ait: Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est; unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis (Num. 4). Et primo quidem intendendum est quod non dixerit, ut tu imperite calumniaris: Unus horum coruscat miraculis, et alius succumbit injuriis: per quod sine illa ambiguitate duos videretur quoscunque separatos, vel duas significasse personas, sed ait: Unum horum et aliud horum, quia unum, id est hoc et illud, non personarum diversitas, sed generis distinctio demonstratur, Verbi scilicet et carnis.

III. Item dixit Leo: Qui enim verus est Deus, idem verus est homo; et nullum potest esse in hac unitate mendacium, dum invicem sunt, et humilitas hominis, (0120B)et altitudo deitatis (Num. 4). Quod tu solita malignitate in aliud detorsisti, dicens eum duos quosdam separatos induxisse, vicissim quae sibi sint propria operantes, 36 cum ille altitudinem et humilitatem, id est utramque naturam, velut duo quaedam, non duos quosdam, in uno Christo manentes voluerit demonstrare. Miror autem quomodo non hac existimatione apostolum quoque accusaveris Paulum, quia et ipse duo quaedam esse dixit in uno homine, vicissim quae sua sunt propria operantes, et contra se invicem nitentes, spiritum videlicet et carnem. Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur (Gal. V, 17). Sicut ergo unus est homo in quo sunt duo quaedam in se invicem permanentia, et sua quaeque (0120C)propria operantia, nec potest alius dici, dum secundum carnem sapit et facit, et alius dum secundum spiritum vivit; sed idem ipse est in utroque, habens in se utrumque. Ita et Christus, dum unum in se habet, in quo succumbit infirmitatibus: et aliud, in quo radiat micatque virtutibus, id est carnem et Verbum, quae duo Apostolus in eo distinguens, ait: Nam et si crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4); non bipertitus, et alius atque alius, sed idem ipse unus atque idem aperitissime demonstratur.

IV. Verum tu, dum per unius naturae professionem, humanam Christo conaris auferre naturam, videris tamen confiteri quod negas. Dixisti enim: Ipse Deus, qui in carne natus est, qui est Verbum (0120D)Dei Patris; qui factus est inconvertibiliter perfectus homo, permanens Dei Filius unigenitus; et Deo similis in virtute, et nobis similis in infirmitate. Si Deo similis est in virtute, et nobis in infirmitate; similitudo autem deitatis in virtute proprietas est divinae naturae, procul dubio similitudo humanitatis in infirmitate proprietas est humanae naturae. Non enim prudentis est in re simili dissimilia confiteri. Sed et (0121A)cum dicis: Qui factus est inconvertibiliter perfectus homo, permanens Deus; nostram, imo catholicam, adversus quam niteris, fidem confirmas. Si enim non est conversus in carnem, et factus est homo permanens Deus, hoc ipsum quod factus est homo, quia immutatio dici non potest, assumptio dicatur necesse est: ac sic geminum quiddam erit id 37 quod erat, et mutatum non est; et id quod non erat, et factum est, vel assumptum; quia id quod erat non est mutatum in carnem, et tamen habet carnem, sicut ipse ait: Caro mea vere est cibus (Joan. VI, 56); et Petrus: Neque caro ejus vidit corruptionem (Act. II, 31). Quia ergo non est idipsum haberi et habere (Verbum quippe habet, habetur autem caro), perspicue et liquido comprobatur Christum utriusque esse naturae, (0121B)unius vero personae. V. Unde quidquid copiosius et latius persequi voluisti, ut unum ostenderes Christum, noveris te superfluis immoratum laboribus; cupiens ostendere quod ipsi penitus non negamus. In hoc sane subtiliter et impie fidei Christianae illudens, ut quia Christus unus est, quod negari non potest, unionem personae ad praejudicium inflecteres utriusque naturae, dum utraque natura uno semper nomine nuncupetur. Nam cum Jesus Christus non Verbi, sed carnis proprium sit nomen; et Deus proprium Verbi, non carnis constet esse vocabulum; tamen et Verbum, propter carnem suam, homo Jesus Christus; et caro propter Verbum, Deus Verbum est. Christi enim nomen ex eo illi est, quod ad eum Propheta dicit: (0121C)Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Non enim Verbi natura uncta est, quae consortes secundum se habere non potuit. Unde apparet, ad id quod homo factus est, pertinere unctionis, id est Christi vocabulum. Sed quia jam per cognitionem utriusque naturae, unum est divinitatis humanitatisque ejus vocabulum; ideo Apostolus ait: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Cum profecto antequam ab illo forma servi esset accepta nondum fuerit Christus, sed tantummodo Verbum; id est antequam esset homo, nondum erat homo, sed tantummodo Deus: nondum erat Christus, antequam nostri habitus similitudine homo esset inventus; et tamen (0121D)Christus est in forma Dei, Christus in forma servi; Christus aequalis Patri, Christus inferior Patre; idem Deus, idem homo: unde constat et divinitatem humanitatis, et 38 humanitatem divinitatis habere vocabulum; id est Verbum dici carnem, et carnem dici Verbum: non quia in se utrumque mutatum sit, sed quia utrumque una persona, id est unus Christus sit. Et ideo recte credimus et praedicamus cum Apostolo Deum crucifixum et mortuum (I Cor. I, 23). In humana natura, quae ex uniti Verbi consortio, deitatis possidet nomen. Ipse igitur unus idemque Dei Filius, Dominus Jesus Christus, et mortuus est secundum formam servi, et non est mortuus secundum formam (0122A)Dei. Idem Patri aequalis in forma Dei, idem Patre minor in forma servi.

VI. Quae cum ita sint, quidquid de utraque forma secundum tui sensus pravitatem disputare voluisti, noveris ista expositione cassari. Quae sane imperitia, vel potius dementia, evangelicum volueris immutare sermonem, scias nobis non esse ignotum. Quod enim ibi legitur de Christo, quia inter duos latrones crucifixus est, ex prophetae testimonio, dicentis: Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12), tu dixisti: Et inter mortuos deputatus est. Denique ista tua sunt verba: Vitae, inquis, datorem et per omnia amatorem hominis Deum, qui inter mortuos deputatus est, et corruptione et morte nunquam victus est; quin in inferno descendit ut obnoxius nostrae naturae, (0122B)sine peccato. Vides quantum sacrilegii habeat unius tantum confessio naturae. Vides in quae vos impietatis abrupta praecipitet novitas ista doctrinae? Quia enim sic vultis videri Deum incarnatum, ut nihil habeat humanae naturae; totum quod est, deitatis natura sit: Dei vero naturam, quae immortalis est, scientes mori non posse, nec ei penitus mortis nomen congruere, elegistis a fide apostolica exorbitare, dicendo Deum inter mortuos deputatum; quam eum fateri secundum hominem mortuum. Nam Filium Dei secundum hominem mortuum Apostolus docet, dicens ad Romanos: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi (Rom. V, 19). Hanc autem obedientiam mortis esse, quam (0122C)pro nobis in nostrae naturae veritate suscepit, ipse nihilominus docet Apostolus dicens de 39 Christo: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8). Et iterum: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10). Et ad Corinthios: Tradidi, inquit, vobis quod et accepi: quia Jesus Christus mortuus est, secundum Scripturas (I Cor. XV, 3).

VII. Quo ergo metu formidaveris, Deum dicere mortuum, non est nobis ignotum. Noveris tamen te contra tuam professionem venire, dum dicis de Christo, qui in inferno descendit, ut obnoxius nostrae naturae sine peccato. Si ergo nostrae naturae obnoxius fuit, nostram profecto naturam habuit, aut si non habuit, ostende unde obnoxius fuit. Nemo enim debet aliquid ei a quo nihil accepit. Sed et cum dicis (0122D)in sequentibus, de Christo exponens Jeremiae testimonium: Et cum hominibus conversatus est (Bar. I, 38). Secundum humanam formam ex Adam servo suo, tuis nihilominus pofessionibus adversaris. Apertissime enim declarasti secundum humanae naturae assumptionem, Deum inter homines conversatum. Sicut enim Dei forma, in qua est Filius aequalis Patri, nihil est aliud quam Dei natura; ita servi forma nihil est aliud quam humana natura, in qua est inferior Patre. Attende igitur vim dicti tui, et tibi magis ipsi quam nobis credito. Dixisti enim ex Adam formam servi habuisse, licet nolueris dicere accepisse, quod Apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi (0123A)accipiens (Philip. II, 7). Sed quid ad nos, si verbum refugeris cujus sensum vitare non potuisti? Quod ergo ex altero est illi, non erat ipsius, priusquam id acciperet. Nemo enim ab altero mutuatur quod in seipso habere dignoscitur. Unde apparet Dei Verbum sic incarnatum, ut ex nobis quae nostra sunt acciperet, non ut suam naturam in carnem mutaret. Ac sic in eo duplex erit natura, Verbi scilicet, quae mutata non est, et carnis, quae ex Adam servo ejus accepta est.

VIII. Sed jam caetera tua quibus catholicam fidem reprehendis, qualia sint videamus. Loquens enim ad Leonem et ad omne concilium, ita eorum verba interponis: Dixistis enim, inquis, addentes etiam haec: Unus atque idem est vere Filius Dei, et vere hominis (0123B)Filius. Quam sententiam talibus incusas 40 verbis, et petulantibus niteris attenuare conviciis: Auscultate, obsecro, dicens, venenatae linguae dolum, quomodo duos introducentes filios, praeposuistis unum atque idem, ut impiam distantiam nudis veritatis verbis obumbretis. Suffecerat enim dicere: Unus atque idem est Filius, qui inconvertibiliter factus est homo. Hoc dixerunt. Sed tu, aut non intelligis, aut, quod magis verum est, impie calumniaris. Nam quod dixisti tu, factus est homo, hoc illi dixerunt, idem est Filius hominis: sed si tibi Filii hominis displicet nomen, dele Evangelium, ipsum Filium male de se pronuntiasse contende. Nam ipse utique hanc fidei regulam dedit, ipse sibi utrumque nomen imposuit. Caeco enim a se illuminato sic ait: Tu credis in Filium Dei (Joan. IX, (0123C)35)? Sed quod hic Filius Dei, ipse sit et filius hominis, alibi ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? et alia quam plurima. Numquid ergo et ipse Christus seipsum divisisse credendus est, qui se et Filium Dei et Filium hominis confiteri dignatus est? IX. Item calumniaris Leonem, quod quasi hominem quemdam ex Maria dixerit natum, in quo Verbum inhabitarit, ex illo ejus testimonio, quo ait: Cooperatur enim utraque natura cum communione alterius quod proprium est (Num. 4). Hominem quemdam nunquam dixisse eum demonstrabis. Quod autem Verbum in carne sua, id est in homine, quod ipse factus est, habitaverit, Joannem audi, dicentem: Et Verbum caro factum est, et habitavit in (0123D)nobis (Joan. I, 14), id est in nostrae naturae carne. Nam posset dicere habitavit nobiscum, si praesentiam ejus ad homines, et non habitationem in sua propria carne, quae ex nobis est, voluisset ostendere. Sed quia nostrae naturae homo factus, nostrae naturae corpus incoluit, dictus est habitasse in nobis. Et hinc jam in coelo esse, et ad dexteram Patris sedere, nos Apostolus docet, in ipso qui nostrae naturae verum corpus assumpsit. Ait enim: Qui nos simul suscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus, in Christo (Ephes. II, 6). Unde ergo ibi sedemus, si naturam nostram in Christo non ibi habemus? Quod autem Christus non tanquam alius in alio inhabitat, dum in id quod ipsius est proprium, id est in carne sua inhabitat, (0124A)Apostolum 41 audi dicentem de ipso: In quo inhabitat, inquit, omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Et iterum: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Et iterum: Solvens inimicitias in carne sua (Ephes. II, 14). De proprietate autem operationis utriusque naturae jam superius disputavimus, quam et tu pari assensione convinceris profiteri; ais enim: Confitemur Filium hominis ex semine Abraham, et David, et infantem, et puerum, et Bethleemitam, et ex Nazareth, et si quid aliud voluntariae ejus paupertatis est proprium. Quae est enim ejus paupertas, nisi naturae nostrae infirmitas? quia id quod ait Apostolus: Qui cum dives esset, pauper factus est (II Cor. VIII, 9), quid est aliud nisi cum Deus esset, homo factus est: ac per hoc salva utriusque naturae proprietate, (0124B)unus atque idem est Christus. Quod et ipse confiteris, dicens: Divinas operationes et carnis passiones confitemur et credimus. Dum enim passiones specialiter carni ascripsisti, proprietatem humanae naturae apertissime demonstrasti.

X. Videamus et alia quae reprehendis. Quid, inquis Leoni, secundum hoc et hoc, in Deum et hominem, unum Dominum Jesum Christum Filium Dei dividis: dicendo Deum quidem secundum hoc quod omnia per ipsum facta sunt; hominem autem secundum hoc quod factus est ex muliere? Si non licet dicere in Christo, secundum hoc et hoc, id est aut secundum divinitatem aut secundum carnem, quomodo de ipso dicit Apostolus: Qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3)? At tu quomodo in subjectis ais: In nullo dividitur Christus, neque secundum incarnationem, (0124C)neque secundum coaeternam naturam, neque secundum voluntarias passiones, neque secundum ineffabilem gloriam? Si secundum hoc et hoc, divisio tibi sonat, ecce tu in quatuor portiones Christum divisisti, quem tamen, sicut est, indivisum esse dixisti. Quod ergo simili modo praesumere ausus es, in alio reprehendere non debes. Stultitiae est enim id velle refutare quod pariter convinceris non negare.

XI. Quomodo autem et hoc volueris reprehendere non intelligo, quod idem beatus asseruit Leo dicens: Nativitas carnis, manifestatio est humanae naturae: partus Virginis, divinae 42 est virtutis indicium: infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum, magnitudo Altissimi declaratur vocibus angelorum: similis (0124D)est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur occidere; sed Dominus est omnium, quem magi gaudent suppliciter adorare (Num. 4). Asseveras enim secundum pravitatem sensus tui, quod his verbis Leo duos voluerit ostendere Christos, cum ipsum quem dixit infantem, ob manifestationem humanae naturae involutum humilitate cunarum, eumdem ob indicium nihilominus divinae naturae declaratum asseruit vocibus angelorum. Si enim diceret: Alius jacebat in pannis, alius praedicabatur ab angelis; alium Herodes quaerebat occidere, alium gestiebant magi suppliciter adorare, rectius argueretur male sensisse. Cum vero eumdem dicat cunis involutum quem millia praedicant angelorum; eumdem Herodis insidiis appetitum, (0125A)quem callens astris quaesivit cura magorum: quid conaris ad divisionis vitium reflectere, quae de uno Christo ad demonstrationem dicta sunt utriusque naturae? Quid ea reprehendis quae ipse fateri convinceris? Nam ita culpabiliter Leonem affaris: Cur, inquis, non confiteris Deum verum infantem natum propter nos, et permanentem similiter Deum, et involumenta carnis suscepisse nostrae naturae propter nos? Sic enim nobis similis factus est per omnia sine peccato. Ecce, quod ubique arguis, quod ubique exprobras, quod impium et sacrilegum putas; oppressus veritatis molibus, cogeris profiteri. Si enim involumenta nostrae naturae suscepit, nostrae profecto naturae veritatem habuit. Neque enim pannorum involumentis, et materni lactis alimento in Deo nutriri potuit, nisi quod in illo nostrae naturae proprium fuit; nec in aliquo nobis poterat similare, (0125B)si non id quod ipsi sumus, in seipso dignaretur accipere.

XII. Adhuc autem quae nostra sunt, imo quae veritatis sunt, invitus fateris dicens: Gloriatur nostra natura honorificata, videns eum qui est unius substantiae cum Patre secundum divinitatem, nobiscum unius substantiae secundum inenarrabilem ex Virgine incarnationem, sedentem in dextera magnificentiae sui Patris. Divina enim ejus carne super omnem sedente gloriae splendorem, 43 divitiis et ineffabili lumine refulgens gloriatur nostrae naturae infirmitas. Confessus es divitiis divinitatis ejus, infirmitatem nostrae glorificatam esse naturae; cujus glorificationis ejus hanc esse asseris causam, quod haec eadem natura per unitatem Verbi glorietur sedere se ad dexteram Dei. Haec si (0125C)simpliciter sentiantur, recte et catholice dicuntur. Dixisti etiam quod sicut unius substantiae est Filius cum Patre secundum divinitatem, ita unius substantiae est nobiscum secundum incarnationem. Qua professione, ut tecum simpliciter agam, duplicem in Christo fateris esse naturam. Quia si secundum divinitatem unius cum Patre substantiae, et rursum unius est nobiscum secundum incarnationem naturae, geminae est profecto naturae. Si vero te strictius exagitem, et quae sentis pressius ventilem, quanta te sequantur absurda perspicies. XIII. Dixisti Christum sicut cum Patre, ita et nobiscum unitatem habere substantiae, unam tamen vis eum habere naturam: una ergo erit et Dei et nostra natura. Et quid hac professione impium magis erit? (0125D)Deinde et Patrum nostrorum auctoritate et communi omnium sapientum judicio, non est unius, sed duorum, communionem ejusdem habere substantiae. Ac sic tu duos nobis quosdam Christos inducis, unum qui cum Patre unius sit secundum divinitatem substantiae, alium qui nobiscum secundum carnem unitatem habeat naturae: quoniam, ut dixi, nostra et Patris non est una substantia, tu autem in Christo non vis duplicem esse naturam; necesse ergo erit, secundum te alium esse Christum qui cum Patre habeat unitatem substantiae, alium qui nobiscum. Quia si non unus utrasque habet, cum duae sint, tu autem utrasque habere dixisti: duo hic esse necesse est, qui singulas habeant, et per id vos potius quaternitatem (0126A)Ecclesiae introducitis, qui in uno Christo utramque naturam fateri non vultis. Repetam adhuc, si valeo, plenius. Patres in Nicaeno concilio profitentes Patrem et Filium unius esse substantiae, duas utique personas in unitate naturae intelligendas religiosissime tradiderunt. Igitur vos cum dicitis, Verbum et carnem unius esse 44 substantiae, duas nobis Christi personas, duosque Christos inducitis. Quia secundum auctoritatem Patrum nostrorum, qua non nisi inter duas personas unitatem substantiae accipi vel dici sancitum est, id ratio flagitat ut si juxta impiam vestram sententiam, unius substantiae sunt Verbum et caro, duae sint profecto personae Verbi et carnis, communionem unius habentes naturae.

XIV. Deinde necesse erit ut et caro, sicut et Verbum, si unius cum eo est naturae, increata sit et (0126B)invisibilis atque incontrectabilis et initio carens; aliter enim cum Verbo unitatem non potest habere naturae. Sed quia carnem his conditionibus subjacere dubium non est; unius autem (ut dicitis) cum Verbo naturae est: Verbum ergo erit, secundum Arianos, creabile, et contrectabile atque visibile, et ex initio subsistens, quia aliter cum carne non poterit unitatem habere naturae. Deinde si Verbi et carnis una natura est, quomodo cum Verbum ubique sit, non ubique inveniatur et caro? Nam quando in terra fuit, non erat utique in coelo. Et nunc quia in coelo est, non est utique in terra, et in tantum non est, ut secundum ipsam Christum spectemus esse venturum de coelo, quem secundum Verbum nobiscum esse credimus (0126C)in terra. Igitur secundum vos, aut Verbum cum carne sua loco continetur aut caro cum Verbo ubique est, quoniam una natura contrarium quid et diversum non recipit in seipsa. Diversum est autem et longe dissimile circumscribi loco et ubique esse: et quia Verbum ubique est, caro autem ejus ubique non est, apparet unum eumdemque Christum utriusque esse naturae: et esse quidem ubique secundum naturam divinitatis suae, et loco contineri secundum naturam humanitatis suae: creatum esse et initium non habere: morti succumbere, et mori non posse; quorum unum illi est ex natura Verbi, qua Deus est, aliud ex natura carnis, qua idem Deus homo est. Igitur unus Dei Filius, idemque hominis factus Filius, habet initium ex natura carnis suae, et non habet (0126D)initium ex natura divinitatis suae: creatus est per naturam carnis 45 suae, et non est creatus per naturam divinitatis suae: circumscribitur loco per naturam carnis suae, et loco non capitur per naturam divinitatis suae: minor est etiam angelis per naturam carnis suae, et aequalis est Patri secundum naturam divinitatis suae: mortuus est natura carnis suae, et non est mortuus natura divinitatis suae.

XV. Haec est fides et confessio catholica quam apostoli tradiderunt, martyres roboraverunt, et fideles nunc usque custodiunt. Unde impiissime, et Eutychianae haereseos veneno infecte, Leonem audes reprehendere, dum ex diversitate gestorum unius Domini Christi, veritatem edocet utriusque ejus naturae: (0127A)ut quod ille ad demonstrationem utrarumque protulit naturarum, professionem calumnieris duarum esse personarum. Denique ejus ista sunt verba: Nativitas carnis manifestatio est humanae naturae: partus Virginis, divinae est virtutis indicium (Num. 4). Et iterum: Agit enim utraque natura, cum communione alterius, quod proprium est: Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est (Num. 4). Et iterum: Quamvis in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit, aliud tamen est unde communis injuria est, aliud unde communis est gloria (Num. 4). Quae verba tu iniquis interpretationibus hoc modo reprehendis: Quis audeat, inquis, duobus propositis articulis et significationibus, in duobus quibusdam nominibus, unum Deo, et aliud homini in unam (0127B)posse convenire personam? In una enim persona aliud et aliud et communiter nunquam dicitur. Unde manifeste alium Deum Verbum, alium injuriam passum hominem memorasti dicens: Aliud est unde communis est injuria, aliud unde communis est gloria. Nemo enim in uno homine communionem patientis carnis accipit, cum sit caro secundum naturam homo. Quomodo aliud Verbum glorificatum, alium hominem injuriam passum dixisse vel sensisse credendus est, qui in subjectis ait: Quem, ut hominem, diaboli tentat astutia, eidem, sicut Deo, angelica famulantur officia (Num. 4)? Numquid dixit: Alium diaboli tentat astutia, et alii sicut Deo angelica famulantur officia? Et iterum: Impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis. 46 Et iterum: Qui enim verus est Deus, idem verus (0127C)est homo (Num. 4). Numquid dixit: alius est Deus impassibilis, et alius est homo passibilis; aut alius est verus Deus, et alius est verus homo? Sed qui verus est Deus, idem, inquit, verus est homo. Quae cum ita sint, inhonesto uteris officio, religiosis dictis callide insidiaris, ut superiora demendo, ac sequentia non addendo, ita media eligas, ut verba sententiis exuens, de eorum nuditate pro arbitrio ludas. Redde igitur suis omnia locis, et propria sententiis indumenta restituas: et noli insidiosis fraudibus calumnias innectere; ut quod ad demonstrationem utrarumque dictum est naturarum, ad dualitatem referas personarum.

XVI. Verum quia dixit in uno Christo aliud esse Verbi, aliud carnis proprium, sic tamen ut sit utrumque (0127D)commune; id est ut et mors, quod est proprium carnis, pertineat ad Verbum, et vita, quod est proprium Verbi, pertineat ad carnem, quia ex utrisque Christus subsistens unus est in utroque: visum tibi est objicere quod in una persona aliud et aliud, et communiter dici non possit. Quia nemo, inquis, in uno homine communionem patientis carnis accipit, cum sit caro secundum naturam homo. Requiramus quis in hoc apostolicis congruet sensibus, utrum tu an Leo, qui sicut fidei regulam, ita et verba sequitur apostolica. Dicit ergo Apostolus ad Romanos: Sicut in uno corpore multa sunt membra, omnia autem membra non eamdem habent operationem (Rom. XII, 4). Quod ad Corinthios latius explicans dicit: Nam et (0128A)corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore, non ideo non est de corpore? Si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore, non ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi est auditus? Si totum auditus, ubi est odoratus (I Cor. XII, 14)? Et infra: Non potest dicere oculus manui: Opera tua non indigeo; aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii (Ibid. 21). Ecce Apostolus in uno homine, in una persona, alia atque alia dicit inesse opera, multumque a se invicem diversa; sed ita uniuscujusque membri separata et propria, ut tamen cum alio membro habeantur communia. Neque enim quia diversum est 47 oculis videre, et auribus audire, ideo non est unius hominis utrumque: aut quia diversum est (0128B)capiti et pedibus ambulare, ideo non est opus commune. Sicut ergo diversa habent opera caput et pedes in homine uno, et tamen unus est homo, nec alius est in capite, alius in pedibus: sic diversa sunt opera Verbi et carnis in Christo: nec tamen alius est in Verbo, alius in carne, sed ex utroque, et in utroque unus atque idem est Christus.

XVII. Mori certe et non mori longe diversum est, et tamen nos ipsi sumus qui morimur, et nos ipsi sumus qui mori non possumus. Ait enim Salvator discipulis suis: Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos (Matth. XXIV, 9). Sed vide quid iterum alibi dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Ostendens in unoquoque nostrum unum esse mortale et (0128C)aliud immortale. Caro quippe in nobis moritur, anima autem non moritur: unde et in symbolo carnis resurrectionem, non animae confitemur, quam esse immortalem credere jubemur. Quia ergo Salvator in uno homine duo ista divisit, quibus et proprietatem qualitatis assignavit, non ideo putandus est unum hominem in duos homines divisisse. Sicut ergo unus est homo qui moritur ex uno, et non moritur ex altero, sic unus est Christus, qui mortuus est in carne, et non est mortuus ex Verbo. Quia secundum naturam, quae in eo mortalis fuit, mori potuit: secundum illam autem quae in eo mori non potuit, semper immortalis permansit. Igitur vos qui eum unam tantummodo naturam habuisse vel habere fatemini, ostendite nobis quomodo idem potuerit mori, et quomodo (0128D)idem non potuerit mori. Non enim potest una natura eadem mori, et eadem non mori: quia si immortalis est, hoc ipso quo est immortalis non moritur; et si mortalis est, eadem mortis conditione moritur. Non potest in una natura esse utrumque. Et quia Christus habuit utrumque, utriusque profecto erat naturae, ex quibus in eo invenitur utrumque: aut si non habuit utrumque, id est et vitam et mortem in seipso, sed aut vitam aut mortem tantummodo (quia alia est natura mortis, alia natura vitae; vos 48 autem dicitis Christum unius esse naturae), dicite evidentius quae ex his duabus naturis una in eo fuerit natura. Si vitae, id est Verbi (quia Verbum est vita), ergo Verbum, id est vita, mortua est in scipsa. (0129A)Sed quia est Verbum, id est vita, mori non potest; Christus autem mortuus est, nihil aliud restat secundum vos, nisi ut Christus, aut omnino non fuerit mortuus, unam tantum Verbi, id est vitae habens naturam, quae mori non potuit: aut si vere mortuus est, quod negari non potest, mortis tantum, id est carnis habuerit naturam, quae mori potuerit. Agnoscite igitur, o miseri, quantae perfidiae, quantae impietatis sit, unam in Christo fateri naturam, per quam eum aut mortuum credere convincimini, aut falsum de eo opinari, non ibi eum confitentes mori potuisse, ubi potuit mori.

XVIII. An forte ista nescio qua vestra natura ita ex Verbo et carne concreta est atque compacta, ut ex utroque subsistens, utrumque amitteret in utroque, (0129B)essetque neutrum ex utroque; id est, ut nec Verbum retinuerit naturam suam, commixtione carnis humanae, nec caro proprietatem naturae suae, commixtione naturae divinae; atque ita nec homo nec Deus sit Christus, utroque inter utrumque fraudatus. Quod quanto sacrilegio cogitetur, quaeso reminiscimini. Hoc enim unius naturae professio cogit intelligi. Sed si secundum quod et ipsi fatemini, ita est Verbum caro factum, ut non fuerit tamen in carne mutatum atque conversum, retinens et non amittens proprietatem naturae suae, in counione carnis suae, quam miro et ineffabili modo operatus est in utero matris suae: et rursus, caro ejus non amisit, nec perdidit proprietatem naturae atque generis sui in counione Verbi divini; quis non videat istam adunationem (0129C)Verbi et carnis, non ad abolitionem utriusque naturae, sed ad unionem singularis profecisse personae? Nam cum et vos dicatis sicuti et vere dicendum est, eumdem perfectum Deum, perfectum hominem, eumdem verum Deum, verum hominem; unde erit perfectus et verus in utroque nisi per veritatem et proprietatem utriusque naturae? Sed ne 49 putemur calumniari vobis, dicendo vos ita credere, sicut fortasse non creditis, verba vestra ponamus, quibus si pudoris aliquid geritis, resistere non debetis. Ita enim in eo libro, quem contra Chalcedonense concilium casso labore confecistis, habetur expressum: Sic enim qui ex Maria natus est Salvator, inconvertibiliter incarnatus, cum esset Deus, factus est homo, et dictus est filius hominis qui est ante saecula Deus Verbum, (0129D)immutabilis permanens in natura Dei. Unde et unus Filius Dei, in una persona digne pieque est confitendus. Sine enim Deo Verbo segregata carnis natura non subsistit in Virgine, et ita inenarrabiliter unitum est carni Deus Verbum, ut incarnatum et caro immutabiliter factum vere et inconfuse perfectus fieret homo: unde eum hominem simul et Deum confitemur, hominem quidem propter quod ex nobis est vera incarnatio; Deum autem eumdem propter immutabilem ejus, etiam post incarnationem, ex Deo Patre naturam.

XIX. Ecce dicitis Verbum inconvertibiliter incarnatum et hominem factum, dicitis Verbum carni unitum, dicitis inconfuse hominem factum, dicitis eumdem hominem simul et Deum: hominem quidem (0130A)propter quod ex nobis est vera incarnatio, Deum autem eumdem, propter quod et post incarnationem immutabilis permansit ejus ex Deo Patre natura. Quis ita stolidus et exigui sensus contra sua unquam militat verba? Quis eousque insipiens ita labitur, ut fidem suam ex ipsa defensione, qua vindicat, arguat? Dicitis in Christo unam esse naturam, et ecce id ipsum quantis destruitis verbis? Fateri enim Verbum inconvertibiliter hominem factum, atque cum carne inconfuse unitum, professionem unius naturae apertissime destruit, cum et unitio non unius, sed duorum soleat esse, et hac ipsa unitione non mutari neque confundi, integritatem et proprietatem indicet utriusque naturae. Item cum dicitis, eumdem hominem simul et Deum, quid aliud, nisi in uno duo quaedam ostenditis? Nemo (0130B)enim de qualibet re singulari recte dixerit simul. Item cum dicitis, ob hoc Verbum hominem propter ejus ex nobis veram incarnationem. Et ob hoc, rursus verum Deum, propter immutationem divinae 50 ex Patre naturae, etiam post incarnationem geminas profecto integras, immutatas, inconfusas Verbi et carnis fatemini esse naturas. Quia si Verbi natura non est mutata neque confusa in carne, et rursus carnis natura non est mutata nec confusa in Verbo, sed tenet utraque integram et incorruptam veritatis suae proprietatem, non possunt utraque dici unum. Si autem dicuntur, sequitur illico ut corruptionem sui pertulerint, et mutatae sint in id quod ita unum sit, ut utrumque esse non possit. Quod cum merito fugiatis, quia est impium et detestabile, cur uno verbo in id inciditis, quod multis detestamini verbis? Cur pium (0130C)et catholicum sensum, quem de Verbi immutatione et carnis ejus veritate tenetis, hac una infanda professione destruitis? Credite igitur vobis ipsis, et cum orthodoxis pari confessione fatemini, Deum Verbum ita in utero virginali, carni suae unitum, quod est caro factum, ut ipse unus sit in utroque, habens in seipso utrumque, et naturam Verbi, qua Deus est, et naturam carnis, qua idem Deus homo est. Aliter enim stare non poterit quod nobiscum creditis, ita eum factum fuisse quod non erat, ut non amitteret quod erat. Quod erat autem, et quod non erat, non est unius naturae: ac per hoc Dei Filius naturae est utriusque, non amittendo utramque. Quia sicut Dei Filius dici non potest, nisi ex veritate naturae Verbi quae illi est ex Deo Patre; ita idem filius hominis dici (0130D)non potest, nisi ex veritate naturae carnis, quae illi est ex homine matre. XX. Quid sibi autem velit tanta professionis vestra varietas, ut quod una manu aedificatis, alia iterum destruatis, non intelligo, nisi quia veritatem religionis mendaciorum fucis eluditis, aliud ore, aliud corde gestantes. Nam qui paulo ante Dei Verbum inconvertibile fassi fueratis, rursus id, nescio qua conversione mutatum asserere vultis. Ita enim de ipso dixistis: Volens Dei Verbum liberare hominum genus, utpote creator sui figmenti, semetipsum replasmavit, incarnatus de nostra substantia. Quis tam nefandae opinionis latentem non aspiciat dolum, imo magis apertum? Ergone Dei Verbum 51 seipsum replasmavit, et non (0131A)carnem sibi in utero matris creavit? cui se ineffabili modo univit, juxta Salomonis verba, dicentis: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1), quae posset morte destrui, sicut ipse in Evangelio ait: Destruite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Hoc, inquit, dicebat, de templo corporis sui. Si itaque seipsum replasmavit, plasmatus ergo antea, non genitus fuit. Nos autem Filium Dei ante saecula de Patre non plasmatum, sed genitum confitemur; qui si, ut vos asseritis, novissimis temporibus seipsum in utero Virginis replasmavit, plasmatus ergo, ut dixi, id est factus vel creatus, non genitus fuit. Ac sic obtinuit Arianum dogma, secundum istum impium sensum, facturam asserens Filium Dei. Deinde si seipsum replasmavit, destruxit ergo semetipsum, id est id quod prius fuit, et replasmavit se in id quod (0131B)antea non fuit. Replasmatio enim sine destructione prioris formae non potest intelligi. Et audi Jeremiam: Dixit, inquit, Dominus ad me: Descende in domum figuli, et ibi audies verba mea: et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus suum super rotam, et exterminatum est vas quod faciebat, in manibus ejus: et conversus replasmavit illud in aliud, sicut placuerat oculis ejus (Jer. XVIII, 2). Vides ergo replasmationem novissimi operis, interitum demonstrare prioris? Ita ergo et Verbum Dei sine abolitione et interitu status sui prioris, replasmare seipsum non potuit in utero matris. Sed ut concedamus, quod hujus sententiae conditio non sinit, sine sui abolitione seipsum replasmasse, nihil jam invenitur sumpsisse de Virgine. Et quid quaerebat ibi se replasmare, unde potuit nihil (0131C)accipere? Sed si accepit (quia Apostolus ait: Formam servi accipiens [Philipp. II, 7] ) illud sine dubio, quod non erat, uniendo sibi plasmavit. Sicut et Pater ad eum per Isaiam loquitur, dicens: Et plasmavi te, et dedi te in testamentum gentium (Isai. XLIX, 8), et ipse in eodem propheta, pari voce testatur: Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi (Ibid., V). Unde mira impudentia et detestabili pravitatis errore Verbum Dei replasmatum audetis asserere, cum hoc divinis conscriptum litteris nusquam potestis ostendere. 52 XXI. Et quia longum est si velim istum vestrum impium sensum subtilioribus coarctare quaestionibus, et ostendere quanta eum nefanda, quanta sequantur absurda; nunc illud videamus, quod vos (0131D)Ariano sensu dixisse manifestum est, non posse in Christo aliud majus et minus intelligi, cupientes ei solita calliditatis argumentatione, humanam auferre naturam, per quam possit inferior inveniri. Denique ista vestra sunt verba: Quomodo autem in Christo nihil magnum, nihil minimum intelligi possit, etiam si nostris condescendit mensuris per suam voluntatem, manifestat etiam divina trecentorum decem et octo Patrum deliberatio, continens in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei credere, quem et incarnatum, et unius substantiae cum Patre cognoscunt; non dividentes minorem in Christo humanitatem, et aequalem Patri iterum deitatem. Utinam solos vos in hoc errare sciretis, et non etiam (0132A)Patres temeritate sacrilega in simili erroris crimine vocaretis. Nicaena enim synodus Dominum Jesum Christum, secundum id quod ante saecula de Deo Patre genitus est, unius cum eo dixit esse substantiae; quia Ariani secundum hoc eum fateri nolunt unius esse naturae. De qua enim vobis videntur natura dixisse vel dicere: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat? procul dubio de natura Verbi. De ipsa igitur responsum acceperunt quod semper esset, et initium non haberet, et ex nihilo non esset. Neque enim Ariani naturam carnis Christi ex nihilo factam asserebant, quam ex Virgine procreatam non utique nesciebant. Denique posteaquam sufficienter de hac divina Filii Dei natura disputaverunt religiosissimi Patres, in sequentibus etiam, naturae carnis ejus (0132B)commemorationem fecerunt, dicentes eum descendisse et incarnatum esse. Non ergo (sicut tu eos accusare voluisti) praepostero ordine posuerunt, ut prius dicerent incarnatum, et postea unius cum Patre substantiae; sed prius unius substantiae vocabulum posuerunt, quod pertinet ad illam Verbi naturam, de qua quaestio vertebatur; et postea incarnatum dixerunt, quod pertinet ad carnis ejus naturam, de qua nihil fuerat mutilatum. 53 Qui ergo et tempus et ordinem et distinctionem inter Usiam, et incarnationem servaverunt: Usiam dicentes coaeternam Patri, incarnationem autem ex tempore factam, evidenter in uno eodemque Dei Filio, duas confessi sunt esse naturas; unam qua est de Patre ante tempora genitus, et aliam qua est ex muliere in fine temporum (0132C)factus. Unam qua est Patri coaeternus, aliam in qua est tempore posterior inventus. Unam quae eum ostendit Patri aequalem, aliam quae docet Patre esse minorem. Quae cum ita sint, qua auctoritate audetis asserere, non posse inveniri in Christo aliquid majus et minus, cum ipse dicat: Pater major me est (Joan. XIV, 28); et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Et Lucas evangelista de ipso referat: Puer autem crescebat et confortabatur (Luc. I, 80): Quae vos videtis professioni unius naturae contraria esse; quia non potest una natura, et maxime divina, detrimentum augmentumque recipere, et major vel minor pariter appellari. Elegistis aperta impudentia, contra fidem Scripturarum de Christo mentiri, quam duas eum habere naturas catholice confiteri, per quas idem magnus, idem (0132D)minor non potest denegari. XXII. Illud etiam libet pertractare capitulum, in quo tota effrenati furoris vestri erupit insania, id nitentes asserere, quod Verbum Dei per naturam divinitatis, non per naturam incarnationis suae, palpabile seipsum et visibile dignatum est demonstrare. Haec enim sunt verba vestra: Quod is qui in principio erat Verbum, qui per prophetas nuntiatus, caro factus est, super terram visus est, et cum hominibus conversatus, visibilis et palpabilis factus, vita aeterna et natura Deus sit, attestatur beatus Joannes, dicens: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod aspeximus, et manus nostrae tractaverunt (0133A)de Verbo vitae (I Joan. I). Quantum ego in his verbis intelligere potui hoc mihi videmini velle astruere, quod Trinitatis natura, quoniam est Verbi natura, quae invisibilis semper et incontrectabilis permanet, in ipsa se Verbum Dei visibile et palpabile praebuerit, non in natura carnis, quam sibi in atero matris univit. Quod si ita est, quid hac professione 54 impium, quid sacrilegum erit, unde nos tantae perfidiae et temeritatis detestantes errorem, Joannis apostoli verba, quae isti ad patrocinium pravitatis suae pessime abutuntur, non alio quam ejusdem apostoli sensu tractemus, constringentes prius et coarctantes istorum imperitiam, ut respondeant, quomodo si in natura divinitatis suae visus et palpatus est Dei Filius, quare eum soli apostoli vidisse et palpasse credendi sunt; cum pari visione et (0133B)palpatu, milites quoque qui eum crucifixerunt, contrectaverint et viderint: et per hoc Patrem quoque videre potuerunt; quia ipse ait: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9)? Quid hac professione impium erit? Deinde quid necesse fuit Apostolo dicere: Quod vidimus annuntiamus, cum omnes illi qui tunc aderant, et in eum crediderant, similiter viderint eum? Quod cum ita sentire absurdum et vanitate plenum sit, spiritalia Apostoli verba spiritaliter advertamus, quibus se non oculis et manibus corporeis, sed interioris hominis membris vidisse, et palpasse Verbum Dei testatur. Quia quibus naribus odor ejus hauritur, et quo ore suavitas ejus gustatur, ipsis oculis et auribus et manibus contrectatur. Denique dicit ad eum Ecclesia: Unguentum effusum nomen tuum (0133C)(Cant. I, 2); et: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Et Paulus: Christi, inquit, bonus odor sumus (II Cor. II, 15). Et David: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Credere ergo in Filium Dei, hoc est videre, hoc est audire, hoc est odorari, hoc est gustare, hoc est contrectare eum. In tactu autem firmitas credulitatis insinuatur, cui sensui prae caeteris sensibus major fides habeatur. Nam et oculi phantasmate, et aures mendacio saepe falluntur. Hoc ergo sensu Apostolus ita eum tetigerat, id est ita in eum fundatissime crediderat, ut nunquam de eo posset aliquando dubitare. Et ideo ait: Quod oculis nostris vidimus, et manus nostrae palpaverunt (I Joan. I, 1). Nam viderunt utique et contrectaverunt etiam increduli Filium (0133D)Dei, per naturam carnis ejus; sed soli Apostoli agnoverunt et naturam divinitatis ejus. XXIII. Quod ut noveris apostolum Joannem, tactum vel visionem pro mentis credulitate posuisse, audi quid in 55 sequentibus dicat: Filioli, necdum apparuit (0134A)quid erimus; cum autem apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Certe palpaverat, certe viderat eum. Quid se igitur pro magno beatitudinis munere visurum praeoptat, et ibi totam sui laboris mercedem constituit, si eum videat? (Non enim ait vidimus, sed videbimus eum sicuti est: nec ait apparuit, sed cum apparuerit ) nisi quia Filius non apparuit sicuti est, sed sicuti factus est, et ideo non est visus in hoc saeculo sicuti est, sed sicuti factus est, videndus in futuro sicuti est. Credendo ergo, non videndo, ait Apostolus vidisse se id quod ab initio est. Vidit per fidei speculum in aenigmate, visurus manifestius rejecto velamine, de qua visionis manifestatione quae solis fidelibusreservatur, ipse Dominus in Evangelio dicebat: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego ostendam ei meipsum (0134B)(Joan. XIV, 21). Si videbant eum apostoli, quomodo ob dilectionis meritum, ostensurum se eis in futuro pollicebatur, nisi quia videbant et non videbant eum? Videbant eum sicuti factus est, et non videbant eum sicuti est. Credebant tamen sicuti est, et ideo videbant eum sicuti est. Merces enim credulitatis manifestatio est visionis. Si autem huic expositioni obstinatissime resistere vultis, asserentes Verbum in sua natura apostolorum manibus contrectatum, date nobis hujus intelligentiae integram verborum consequentiam: non enim ait Apostolus: Et manus nostrae tractaverunt Verbum vitae, sed tractaverunt, inquit, de Verbo vitae (I Joan. I, 1). Non ergo ipsum, sed de ipso tractaverunt: quod non ad contrectationem visibilis tactus, sed ad contrectationem mentis invenitur (0134C)manifestissime pertinere. Deinde nunquid apostoli in hoc totius fidei auctoritatem constituebant, ut crederemus, eos Dei Verbum visibilibus manibus contrectasse, unde correptus est dubius ille discipulus, qui tali voluit experimento Dominum pertertare? aut quomodo cum eis hujus gratiae societatem habere possumus, non valentes palpare Christum, sicut illi palpaverunt? Quod, inquit, vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum (I Joan. I, 3). Societas autem cum eis, hinc erit nobis, si 56 credamus sicut et illi, in Filium Dei, quem secundum divinitatem fide cordis intellexerunt, et secundum humanitatem corporeis oculis aspexerunt. Et quoniam omnibus objectis a te contra Leonis epistolam capitulis, competenti, ut arbitror, responsione (0134D)occurrimus, et inanium quaestionum nebulas fulgido veritatis lumine effugavimus; nunc et illa videamus, quae contra concilium Chalcedonense contumeliosis vocibus anhelastis; quorum refutationem alio ordiemur initio.

LIBER QUINTUS. DEFENSIO DECRETI SYNODI CHALCEDONENSIS. (0133)

1. (0133D)Sciens beatus apostolus Paulus profana et noxia lethalis doctrinae instituta posse veri specie obumbrari (0134D)et latentibus intrinsecus dolis, arguta verborum superficie, serpentinae grassationis virus obduci: (0135A)nec facile veneniferum poculum mellis dulcedine oblitum sive permixtum, in ipso primo libantis gustu sentiri atque discerni, magnum nobis et singulare indagandae fraudis indicium dedit, ut ex cujusque doctoris morum qualitate, doctrinae sinceritas exploretur. Namque ut facili et prompta sagacitatis attentione, sceleratae doctrinae praestigia deprehendere valeamus, ipsorum nobis auctorum vitia probrosis et indignis voluptatum moribus perpetranda depinxit, dicens: In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, perfidi, sine fide, sine affectu, criminatores, pacem non custodientes (II Tim. III, 1), et caetera. Non est ergo ambiguum, ex impietate haereticae (0135B)pravitatis 57 descendere, parentibus non obedire, eosdemque falsis criminationum jaculis appetere. Hinc enim tales perfidos et sine fide, apostolicus sermo notavit, quod parentibus non solum inobedientes, verum etiam acerrimi eorum criminatores existant. Quae cum ita sint, nulli erit profecto ambiguum, istos haereticos esse, qui sancti ac venerabilis concilii Chalcedonensis decreta respuunt atque contemnunt, tantorumque Patrum religiosis constitutionibus audaci temeritate resistunt a fide eos catholica declinasse ore sacrilego criminantes.

II. Et primo quidem eos de personis nunc de concilio ejectis, iterumque post temporum intervalla receptis accusant. Quasi vero non sit Christianum et apostolicum, eum qui fortassis ob contentionis vitium (0135C)de concilio fuerat ejectus, debere iterum ob pacis et concordiae gratiam recipi. Hac enim ratione poterunt et Paulum apostolum accusare, quod dum Joannem, qui cognominatus est Marcus, de suo comitatu abjecisset, ita ut nec roganti Barnabae acquiesceret, pari eum societate in ministerio verbi asciscere (quamobrem inter tantos et tam egregios viros talis contentio orta est, ut discederent ab invicem); rursus autem Paulus eumdem Marcum, quem dudum abjecerat, recepit, scribens Timotheo: Marcum assume, et adduc tecum; est enim mihi utilis in ministerio (II Tim. IV, 11). Ita ergo et illi Patres, quos dudum fortassis de concilio ob aliquam noxam ejecerant (quoniam Salomon ait: Ejice contentiosum de concilio, et cum eo vadit contentio ejus [Prov. XXII, (0135D)10] ), iterum eos emendatiores factos in pacis gratia receperunt. Si tamen ita est, vel verum est, ut isti petulanti supercilio contendunt. Deinde alia nova, quam quae concilio Nicaeno statuta fuerant, Chalcedonensem synodum decrevisse criminantur; nescientes regulam et consuetudinem conciliorum catholicorum, sic nova posterioribus conciliis, prout necessitas emergentium haereticorum exegerit, sancire decreta; ut tamen invicta maneant quae dudum antiquioribus conciliis contra veteres haereticos fuerant promulgata. Nam si post Nicaeni concilii statuta nihil amplius licet recipere, qua auctoritate Spiritum sanctum unius 58 cum Patre substantiae audeamus asserere, quod ibi constat omnino tacitum fuisse? Et (0136A)quanquam de conciliorum diversis sanctionibus et nominum religiose additis novitatibus, plenissime in eis libris quos adversus Sabellium, Photinum et Arium, sub nomine Athanasii, tanquam si praesentes cum praesentibus agerent (ubi etiam Cognitoris persona videtur inducta) conscripsimus, a nobis fuerit expressum; tamen et nunc perpauca studio brevitatis inserimus, ex quibus istos clareat nimium imperitos et temerarios esse, qui nesciant, multas fidei constitutiones, post Nicaenam synodum contra novorum haereticorum insanas eruptiones, diversis in locis congregatos episcopos edidisse.

III. Et primo quidem apud Alexandriam Athanasius, Eusebius, Lucifer per legatum, et aliquanti qui nuper de exsilio fuerant reducti, convenientes, (0136B)quanquam essent numero pauci, sed meritis magni, plenissimam contra Macedonium, de Sancti Spiritus deitate confessionis regulam conscripserunt; ejusdem eum, cujus Pater et Filius, substantiae demonstrantes: contra quos ille, sicut et isti faciunt, Nicaeni concilii auctoritate nitebatur, asserens eos a Patrum sententiis declinasse, nova et, ut ipse dicebat, impia de Spiritu Sancto decernendo, quae ibi constat tradita non fuisse. Qua impietatis praescriptione, Apollinaris quoque de incarnati Verbi pessima interpretatione contra Ecclesiam utitur. Denique adversus sacrilegam impiae professionis unitatem, quae per Osium, Valentem, Ursatium et Germinium, caeterosque similis pravitatis apud Sirmium fuerant conscripta, universi Orientales episcopi convenientes, (0136C)alias, id est duodecim sententiarum definitiones ediderunt, quae Nicaeno concilio non continentur. Item apud Sardicam omnium provinciarum Orientis episcopi congregati, id est Thebaida, Palaestina, Phoenice, Mesopotamia, Aegypto, Arabia, Syria, Cilicia, Cappadocia, Ponto, Paphlagonia, Galatia, Bithynia, Hellesponto, Asia, Phrygiis duabus, Pisidia; Cycladum insularum, Pamphylia, Caria, Lydia; Europae, Thracia, Aemimonto, Mysia, Pannoniis 59 duabus. Hanc, inquiunt, exposuimus fidem. In qua reperiuntur septem definitionum capitula Nicaenae expositioni addidisse, quae illi negabant, contra quos concilium fuerat congregatum. Illius vero catholici concilii apud Sirmium contra Photinum ex toto Oriente congregati, quis sufficiat multiplices fidei (0136D)sanctiones comprehendere, quae apud Nicaenam synodum, quia talis rei necessitas nulla fuerat, non sunt omnino sancita, quae nullus fidelium audet respuere, aut cunctatur recipere, si non vult cum Photino anathematis eorum sententiae subjacere?

IV. Sed jam illud videamus, quas isti de duabus naturis afferant quaestiones, quarum nusquam ab antiquis Ecclesiae tractatoribus factam asserunt mentionem, sed a Diodoro, et Theodoro, et Leone episcopis velut novum dogma fuisse inventum, per quod Judaismi simul et gentilitatis error fuerit introductus, dum in Christo aliquid esse creatum factumque suadet confiteri. O imperiti et omni veritatis sacramento ignari! Ergone nusquam antiqui Patres duarum (0137A)in Christo naturarum faciunt mentionem? Legite, o miseri, quid Athanasius, Hilarius, Joannes et Ambrosius confessores; quid Theophilus, Gregorius, Basilius, Cyrillus et Augustinus de duabus naturis edisserant; et tandem ab Apollinaris et Eutychetis errore desinite: sequentes egregios et clarissimos viros, et in fide catholica totius mundi judicio probatissimos, quorum sententias necesse nos erit, ubi opportunum videbimus, annectere. Nunc illud est divinis edocendum testimoniis, et creatum esse Christum secundum veritatem humanae ejus naturae, et eumdem esse infectum secundum proprietatem nihilominus divinae ejus naturae. Sed unum quod isti diffitentur properemus ostendere. Petrus ergo in Actibus apostolorum ita dicit: Certissime sciat omnis (0137B)domus Israel, quia et Dominum illum, et Christum Deus fecit, hunc Jesum quem vos crucifixistis (Act. II, 36). Item Paulus ad Romanos: De Filio, inquit, suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Item ad Galatas: Cum autem venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum 60 ex muliere (Gal. IV, 4). Item ad Hebraeos: Considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, qui fidelis est ei qui fecit illum (Hebr. III, 1). Item ibi: Tanto, inquit, melior angelis factus, quanto excellentius prae illis nomen accepit (Hebr. I, 4). Et ipse per Isaiam Filius: Et nunc, inquit, dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi (Isai. XLIX, 5). Per Salomonem etiam creatum se hoc modo testatur: Dominus creavit me initio viarum suarum (0137C)(Prov. VIII, 22). Quod secundum humanitatis naturam, quam in temporis plenitudine suscepturus erat, anticipans praelocutus est. Cum ergo clareat Christum creatum vel factum esse secundum id quod homo dignatus est fieri, aut concedite hoc humanae ejus naturae, aut si concedere non vultis, naturam divinitatis creatam esse affirmabitis: ac sic vos cum Arianis vel cum gentibus convincemini creaturam venerari et colere.

V. Item ad destruendam utriusque naturae professionem isto quasi inevitabili gloriantur syllogismo, asserentes non esse naturam quae non propriam habeat personam, neque rursus personam quae non propriam habeat naturam. Hoc ideo intendunt, ut quia duas Christum profitemur habere naturas, una (0137D)autem quaeque natura propriam secundum ipsos constat habere personam, necesse sit, juxta duarum professionem naturarum, duas Christum habere personas. Nec tamen exemplis aliquibus ipsi isti docere curaverunt, unamquamque naturam propriam habere personam; sed tantummodo quaestionem intendentes transierunt ad hoc, ut et veritati nebulas offunderent, et periculum disputationis silentio praeterirent. praesterirent. Sed videte, obsecro, quomodo dum laqueos innectunt, inextricabiles ipsi quaestionum nodos incurrunt. Respondeant igitur Arianis, quomodo, si unaquaeque natura propriam habet personam, et unaquaeque persona propriam habet naturam, non tres sint in Trinitate naturae, sicut et tres demonstrantur (0138A)esse personae. Aut si tres sunt personae et una natura, falsum est quod dicunt, unamquamque personam propriam habere naturam. Nam usque adeo falsum, ut cum in homine alia sit natura animae, alia corporis, una tamen sit hominis eademque persona. Unde necessarium judico hic paulo 61 latius propagare sermonem, nec constricta uti penitus brevitate, ut res necessarie aperiendas nequaquam ipsa brevitatis angustia involvamus. VI. Superioribus libris sufficienter, quantum opinor, de duabus Christi naturis disputantes ostendimus, quemadmodum rectis catholicae professionis lineis Nestorius et Eutyches ad impietatem sui dogmatis abutentes, densissimas erroris caligines universo obduxerint Orienti. At quia in Domino Jesu (0138B)Christo Verbi et carnis una persona est, duaeque naturae, per ea quae negari non possunt, neganda introducere moliti sunt. Nestorius enim occasione professionis duarum naturarum, duas nisus est in Christo personas ostendere. Eutyches autem unius personae patrocinio fulcitus, unam eamdemque Verbi et carnis deliravit esse naturam: et ita uterque veritatem religiosae professionis ad impietatem sui traxit erroris: qui si divino uterentur magisterio, et praevios in suis doctrinis sequerentur apostolos, agnoscerent utique et duas in una persona naturas, et unam in duabus naturis posse esse personam. Siquidem negari non potest, ut superius dixi, hominem ex duabus constare naturis, animae scilicet et carnis. Nemo tamen nisi insipiens, et totius rationis expers, (0138C)recte hominem dixerit duas habere personas: aut quia rursus una est hominis persona, recte opinatus sit unam esse carnis animaeque naturam. Non esse autem unius naturae corpus et animam, Salvator in Evangelio docuit, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Quid ergo inauditum, quid a Scripturis canonicis alienum et peregrinum; ut sicut credimus et experimur unum esse hominem animam rationabilem et carnem, ita credamus unum esse Christum Deum et hominem, sicut apostoli docuerunt, et sicut nobis viri apostolici tradiderunt?

VII. Et quia nunc nobis intentio contra eos est maxime, qui errorem unius naturae sectantes, decreto concilii Chalcedonensis pertinaci obstinatione (0138D)resistunt, commodum puto ad eorum inanes contradictiunculas vitreasque sententias veritatis malleo obterendas, de humana Filii Dei natura, quam 62 in eo modis omnibus negant, pauca repetere, et quam non sint Christiani, et a spe salutis aeternae penitus alieni demonstrare. Regula est fidei catholicae unum eumdemque Dominum Jesum Christum, sicut verum Deum, ita verum hominem confiteri, unum esse ex utroque, non duos in utrumque; ipsum sine tempore natum de Patre, ipsum ex tempore natum de Virgine: ita ut utraque nativitas sic unum teneat Christum, ut in nullo sui pertulerit detrimentum; retinens in se quod est sui generis proprium, id est ut et Verbi natura non mutaretur in carne, et carnis (0139A)natura non fuisset in Verbo consumpta. Hinc Dominus Jesus Christus idem verus est Deus, idem verus est homo, ex duabus ineffabiliter in virginali alvo unitis in una persona naturis existens: quae naturae, quoniam in illa mirabili counione non sunt in eo abolitae, ad demonstrandam utrarumque proprietatis exstantiam, in uno seipso utriusque res locutus est atque egit: non voces dividens, non affectus partiens, non gesta secernens; sed ipse unus, in seipsoque sibi ex utroque et in utrumque conveniens, et quod proprium fuerat loquens et peragens. Et ut quod dicimus planum fiat, aliquo utamur exemplo. Verbi gratia: ego ipse sum qui oculis corporeis album colorem nigrumve discerno, et ego ipse sum rursus qui malum iniquitatis, et justitiae (0139B)bonum mentis obtutu dijudico, nec tamen ideo alius atque alius sum, quia utrumque mihi est ex diverso. Non enim ipsis oculis video variari colores, quibus video variari sermones, et tamen ego sum ipse qui ex utroque ago: utrumque meum est, non videre justitiam nisi oculis mentis, et meum est non videre colores nisi oculis carnis: meum est non videre vocem oculis, et meum est non audire lumen auribus; meum est non discernere naribus gustum, et meum est palato non percipere odoratum: et cum totum meum sit in meipso, id est videre, audire, odorari, gustare, attamen aliud est mihi unde video, aliud unde audio, aliud unde gusto odoresque discerno: et cum sit in me totum quodam privato jure diversum atque divisum, ego tamen ipse dividi et separari non (0139C)possum. Ita ergo et 63 Christus ipse unus atque idem est et creatus et non creatus; habens initium, et initio carens; aetate atque intellectu proficiens, et intelligentiae aetatisque augmenta non recipiens; mortem perpetiens, et mortis legibus non subjacens; honores ob meritum accipiens, et nullo honore indigens: et cum haec omnia diversa sint in seipsa, ipsius tamen sunt propria; et ideo voces, affectus et gesta utrique rei congruentia in seipso non dividit, quia ipsius est utrumque quod habet; sed unum illi est ex natura Verbi, quam Deus permanens non amisit, et aliud illi est ex natura carnis, quam homo factus accepit . . .

VIII. Adhuc dicamus manifestius, propter eos qui per imperitiam sensus, naturarum proprietatem et (0139D)communionem, quemadmodum dicatur in Christo non intelligentes, abjiciunt et refugiunt haec omnia. Diversum est atque alienum, initium non habere, et ex initio subsistere, mori, et mori non posse: et tamen sicut ipsi Christo proprium est utrumque, ita non ipsi, sed in ipso est utrumque commune. Si enim dicamus, quia ipsi est commune, necesse est ut exigatur a nobis dare et ostendere alium, cum quo ei sit hoc ipsum commune; quae professionis necessitas in Nestorii vergit impium dogma. Melius igitur et catholice dicimus, in ipso et non ipsi esse commune. Et melius ipsi, et non in ipso dicimus proprium esse. Ergo proprium est illi mori, propter naturam carnis, quae mortalis est; et proprium est illi non mori, (0140A)propter naturam Verbi, quae mori non potest. Item propter ineffabile mysterium unionis utrarumque naturarum, communis in ipso fuit mortalitas carnis, Verbi naturae, quae mori non potuit; et communis in ipso est immortalitas Verbi, naturae carnis, quae morti succubuit. Ergo sicut illi mori et non mori ex utrisque naturis est proprium, ita commune est in ipso utrisque naturis, quod illarum est proprium. Et (ut exempli gratia dixerim) proprium mihi est notam livoris cujusque verberis gestare in corpore meo, per naturam carnis meae; et proprium mihi est hanc eamdem notam non gestare in spiritu meo per naturam animae meae. Item proprium mihi est plagam verbi, 64 id est sermonem durum gestare in mente mea per naturam animae meae; et proprium (0140B)mihi est eamdem plagam non portare in corpore meo per naturam carnis meae. Et cum sit mihi utrumque proprium; et corpori et animae meae utrumque alienum; quia nec corpus durum laetumve sermonem intelligit, nec anima flagelli vulnere livescit: utrumque tamen commune est in meipso, et animae et corpori meo; quia nec anima extra corpus id quod ei sentire proprium fuerat sensit; nec corpus extra animae consortium plagarum indicia gestavit. Quod ergo proprium mihi est in singulis, et alienum est a singulis, id commune est in meipso singulis, quod proprium est singulis, et tamen ego ipse unus sum in utrisque, et in meipso communibus, et ego ipse unus sum in singulis mihimetipsi propriis.

IX. Quae cum ita sint, series nobis divinarum percurrenda (0140C)est litterarum, et plurima testimonia congerenda, quibus demonstretur, quam sit impium et sacrilegum, ea quae sunt propria carnis Christi ad naturae Verbi proprietatem referre; et quae sunt propria Verbi, ad proprietatem naturae carnis ascribere: et quam sit nihilominus impium, ea quae sunt propria carnis, per exceptionem proprietatis alienare a Verbo; et quae sunt propria Verbi eadem exceptionis lege alienare a carne; cum sit eis utrumque in Christo commune, et Christus sit utrumque. Et quoniam unius naturae professores hac sibi confessione blandiuntur, dicentes: Quid impossibile aut inconveniens fuit dignationi Filii Dei, ut in natura divinitatis suae, ob nostrae salutis redemptionem quae vellet indigna et humilia sustineret, per quae magis (0140D)ampliorem nobis ad se diligendum caritatis excitaret affectum, ea pro nobis in natura sua perpetiens quae ei probantur esse indigna? Exigendum ab eis est cur is qui morte sua perempturus erat moretm, sicut et propheta praedixerat, dicens: Ero mors tua, o mors (Osee, XIII, 14): si hoc ei possibile fuit, id est in natura sua mori, quid ei opus erat de Virgine nasci? Sed utique in hoc est admiranda ejus benignitas, in hoc magnus erga nos pietatis ejus demonstratur affectus, 65 ut quia mors ejus nobis fuerat necessaria, ipse autem in natura sua mori non poterat, dignatus est naturam nostram assumere, in qua pro nobis mori potuisset, quod fuerat necesse.

X. Sed concedamus eis contra totius Scripturae (0141A)fidem et catholicam veritatem, ut in natura sua pro nobis mori dignatus sit (quod est omnino impossibile) et omnes humanae fragilitatis pertulerit passiones; numquid et honoribus sublimari et dignitatis profectibus augeri natura ejus indigebat, ut humilitatis et obedientiae ac mortis merito sublimium meritorum teneret fastigium, et potestatem coeli ac terrae mereretur accipere, tanquam qui antea non habuit? An forte negabunt Domino Jesu Christo ob meritum passionis et mortis haec omnia fuisse collata? Legant Apostolum dicentem de ipso: Humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (0141B)(Philip. II, 8). Et David: De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX, 7). De torrente in via, id est de fluvio mortis humanae; propterea exaltavit caput, quia mortem gustavit. Et ipse in Evangelio: Propterea, inquit, diligit me Pater meus: quoniam animam meam pono pro ovibus meis (Joan. X, 17). Quid igitur vobis videtur? Natura Verbi exsul et vacua magnitudinis et gloriae honoribus fuit, aut imperfectae aut exiguae dilectionis apud Patrem in aeternitate manebat: et idcirco talia subire quaesivit, per quae acceptior et honorabilior esset, atque excellentioribus meritis emineret? Exaltavit, inquit, eum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Philip. II, 9). Ergone Verbum ad illud usque tempus non habuit nomen quod est super omne nomen, (0141C)sed meruit operibus quod natura non habuit? Item ad Hebraeos: Tanto, inquit, melior angelis factus, quanto excellentius prae illis nomen accepit (Hebr. I, 4). Quis in tantam impietatis voraginem proruat? Quis eousque amentiae nube caecatus in id decidat, ut opinetur Christum secundum divinitatis naturam meliorem angelis factum? neque enim 66 angelis divina potest ejus conferri aut comparari natura; quorum quasi collatione reperiatur excellentior atque melior, cum sit omnibus naturis incomparabiliter praestantior. Sed et quod ait: Melior angelis factus, posterius vult intelligi id quod melius praecedentium collatione factum est. Quod quid aliud erit nisi humana ejus natura? Nomen quoque eum melius accepisse describit, quod omnino ad divinam ejus (0141D)non potest referri naturam. Quis enim naturae Trinitatis superior et melior potuit inveniri, qui ei melius angelis nomen et daret et imponere, quoniam meliorum est inferioribus nomina impertire. Quis ergo non videat haec in Dei Filio naturae carnis ejus congruere, secundum quam et exaltatus est, et honoratus, et melioris nominis dignitatem adeptus est, is qui secundum naturam Verbi horum nihil eguit aliquando?

XI. Persequamur ergo adhuc omnia beatitudinis ejus munera, passionis ejus merito acquisita, quibus luce clarius apparebit, non posse ei, secundum quod natura Deus est, sed secundum quod natura homo factus est convenire. Dicit ergo Isaias propheta: Si (0142A)posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur, pro eo quod laboravit anima ejus. Videbit lucem et saturabitur scientia, justificare justum bene servientem multis, et iniquitates eorum ipse portabit: propterea ipse possidebit multos, et fortium ipse dividet spolia, pro eo quod tradidit in morte animam suam, et cum sceleratis deputatus est, et peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit (Isai. LIII, 10). Vide quanta eum ob meritum passionis adepturum propheticus sermo describit. Videbit, inquit, semen longaevum, videbit lucem, et saturabitur scientia; possidebit multos, et fortium dividet spolia. Quae omnia ei secundum naturam Verbi non convenire puto, quod superfluum est demonstrare, cum se ipsa rerum evidentia manifestet. Item (0142B)quod potestatem coeli et terrae, et haereditatem gentium, et subjectionem universorum ex tempore acceperit, et ipse de seipso in Evangeliis, et prophetae loquuntur. Numquid ergo potestatem et dominium creaturae suae, utpote omnium conditor 67 non habeat, ut temporibus novissimis haec omnia muneris gratia potiretur? Dicit ergo post resurrectionem suam: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XX, 18). Quam potestatem olim Pater promiserat dicens: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Quam petitionem Filii et largitionem Patris, tempore passionis expletam fuisse propheta Isaias testatur, ex persona Patris ita nuntiantis. Sic dicit, inquit, Dominus: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis auxiliatus (0142C)sum tui, et plasmavi te, et dedi te in testamentum gentium, ut constitueres terras, et possideres haereditates desertas, diceresque his qui in vinculis sunt: Exite: et qui in tenebris: Revelamini (Isai. XLIX, 8). Item ipse Filius in eodem propheta: Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus factus est fortitudo mea. Et dixit: Magnum tibi est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et dispertiones Israel congreges. Ecce posui te in testamentum generis in lucem gentium, ut sis salus usque ad extremum terrae (Isai. XLIX, 5). Quis ita stolidus et mentis erit alienus, ut non videat, non intelligat, formari ex utero, et mereri servum fieri, et tempore opportuno exaudiri, atque auxilium spectare paternum, (0142D)et confortari in Domino, et possessionem terrarum ex tempore accipere, ad naturam carnis Christi proprie pertinere?

XII. Adhuc autem, si otiosum non est, pauca pro ferimus, quae penitus ad divinitatis ejus non possunt referri naturam. Sic igitur de eo Pater per Isaiam loquitur: Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferre (Isai. XLII, 1). Ipse quoque de seipso similiter: Spiritus, inquit, Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18). Et David ad eumdem: Propterea, inquit, unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis. Et (0143A)ex persona Patris: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de populo meo (Psal. LXXXVIII, 20). Et Petrus de ipso: Lapidem, inquit, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et pretiosum (I Petr. II, 4). Numquid Dei Filius ex ea natura 68 qua Deus est, et non ex illa potius qua homo factus est, electus poterit appellari; ut inde natura divinitatis eligeretur, quae una est et quae in pluribus non potest deputari? Dicit enim Ecclesia in Cantico Canticorum: Fratruelis meus, electus de pluribus (Cant. V, 10). Et Pater: Exaltavi electum de populo meo (Psal. LXXXVIII, 20). Dicite igitur, o vos unius naturae professores, cum una sit Dei natura, quomodo vel unde dicatur electa? quis illa superior potuit eam de pluribus eligere? An forte ipsa de medio populi sese elegit, et quanquam nemo seipsum eligat et aperte hujus electio (0143B)a Deo facta esse dicatur, tamen si ipsa se novissimis temporibus elegit, in omni illo superiori tempore incerta fuit et incognita, populi et sociorum confusione permixta, de quorum consortio eligi et sancto Spiritu ungi meruit? Quia David ait: Unxit te prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Eligitur ergo, et ungitur, et super se habet Spiritum sanctum divina natura. Dedi, inquit, Spiritum meum super eum (Is. XLII, 1). Et ipse Filius: Spiritus, inquit, Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18). Et quomodo aequalis est Filio Spiritus sanctus, cum super ipsum esse describatur? Dicit autem de ipso Isaias: Et requiescet super eum Spiritus Domini, et implebit eum Spiritus sapientiae (Isai. XI, 2). Et Lucas in Evangelio: (0143C)Puer autem crescebat, et confortabatur, et implebatur sapientia (Luc. I, 80; II, 52). Unde manifestum est Filium Dei non secundum naturam Verbi eligi de pluribus, aut confortari, aut impleri sapientia. Non enim naturae Verbi est confortari, cum ipsa sit virtus; nec crescendi augmenta suscipere, cum perfecta sit in seipsa; nec sapientia impleri, cum ipsa impleat omnia; nec ejus est eligi, cum ipsa magis eligat, et unde eligatur non habeat. Quia ergo verbi naturae ista non conveniunt in Christo, carni ejus congruant necesse est, secundum quam jure dicitur servus electus, jure confortatus, jure sapientia impletus, jure crevisse, jure Spiritum sanctum super se habere.

XIII. Quod ut adhuc evidentius clareat, pauca subnectemus. Dicit de eo Isaias: Priusquam sciat (0143D)puer respuere malum et eligere bonum: antequam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae (Isai. VIII, 4). Numquid 69 naturam Verbi tantae audemus ignorantiae subjicere, cui nec praeterita, nec futura habentur occulta? Et iterum Lucas: Jesus autem proficiebat aetate, et sapientia, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). Si Verbi in eo proficiebat natura, ergo mutabilis facta est per profectum: quod enim proficit, mutatur in melius. De potestate quoque et gloria regni et judicii auctoritate, quam ex tempore, ob meritum passionis, secundum naturam carnis accepit, breviter aliqua dicamus. Gabriel in Evangelio ita (0144A)de ipso dicit: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32). Ad David quoque ista sunt verba Patris de ipso: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Item: Et ponam in saeculum saeculi sedem ejus, et thronum ejus sicut dies coeli (Psal. LXXXVIII, 30). Et primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae (Psal. LXXXVIII, 28). Item: Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum (Psal. LXXXVIII, 22). Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus (Psal. LXXXVIII, 26). Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Et David de ipso ad Patrem: Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super (0144B)opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 6). Item: Posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Vitam petiit, et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi (Psal. XX, 4). Juxta illud Isaiae: Si tradiderit in mortem animam suam, videbit semen longaevum (Isai. LIII, 10). Item: Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam procede et regna (Psal. XLIV, 5). Et Daniel: Ipsi datus est principatus, honor et regnum (Dan. VII, 14). Quae omnia cur acceperit non tacetur. Nam ipse meritum tantae dignitatis acceptae demonstrans, ait: Vincenti et servanti opera mea usque in finem dabo potestatem super gentes: et reget eas in virga ferrea, sicut et ego accepi a Patre meo (Apoc. II, 26-28). Item: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in sede ipsius (Apoc. III, (0144C)21). Cui victoriae omnis coelorum exercitus attestatur, dicens: Dignus est Agnus qui occisus est accipere gloriam, et honorem, et sapientiam, et fortitudinem, et potestatem (Apoc. V, 12). Haec de regni gloria et potestate, quam ex tempore ob meritum passionis Dei Filius secundum naturam carnis suae accepit, cum 70 secundum Verbi naturam nihil eguerit horum, breviter dixerimus. Nunc de judicii auctoritate multo brevius dicamus. Quanquam in sede regni non aliud quam Judicis auctoritas demonstraretur.

XIV. Propheta ergo sic de ipso ad Patrem loquitur: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXIV, 1). Et ipse: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Et in Evangelio: Potestatem, inquit, dedit ei judicium faciendi, (0144D)quoniam Filius hominis est (Joan. V, 27). Horum sacrorum eloquiorum meliorem interpretem, quam ipsum Dominum non invenimus, qui nobis tantorum honorum sibimet collatorum causas et meritum valeat reserare. Cesset omnis humanae argumentationis calliditas, nec se audeat imperita peritia ultra modum divinae expositionis extendere. Ipse Dei Filius sacro divinitatis ore perdoceat, cur vel secundum quid tantis fuerit a Patre sublimatus honoribus, qui sic incarnatus homo factus est, ut in id quod erat immutabiliter permanens, nihil eorum amitteret quae prius habebat. Dicat ergo, cur ex tempore potestatem acceperit, qui semper habebat. (0145A)Et potestatem, inquit, dedit ei judicium faciendi, quoniam filius hominis est (Ibid.). Quid igitur, Dom ne Jesu Christe, alius et alius nobis apparebis, cum nos te unum eumdemque Filium Dei et filium hominis fateamur? Cur itaque non dixisti: Et potestatem dedit ei, quoniam Filius Dei est? Unus, inquit, et idem sum, nec dividi possum. Sed quare vel unde acceperim, quod semper habui, volui demonstrare. Secundum naturam enim, qua Deus Verbum sum, nihil egui, nihil accepi, quoniam Filius Dei sum, et in hoc natus sum: secundum naturam autem carnis, qua Deus Verbum incarnatus homo factus sum, et egui, et accepi, quoniam filius hominis sum, et ad hoc natus sum. XV. Et quanquam haec suffecerint, pro sui firmitate (0145B)roboris, ad demonstrationem in Christo utriusque naturae, tamen ut magis magisque veritatis claritas elucescat, libet etiam illum Apostoli tractare sermonem quo pro nobis Christum mediatorem asserit factum (I Tim. II, 5). Quod officium, nisi ex veritate naturae 71 carnis, quam ex nobis habuit, implere non potuit, quoniam per ipsam inter Deum et homines medius apparuit. Et quia, ut Apostolus ait et rerum veritas docet, mediator non est unius (Gal. III, 20), habens autem Christus secundum vos unam naturam, ostendite unde sit medius inter nos et illam: quia si, ut impie sapitis, una est ejus natura mediatoris, in eo quod est unum et singulare salutis nostrae remedium, frustrabitur sacramentum. Unde enim medius erit, si utrumque non habuerit? Quia (0145C)nisi talem dederis inter Deum et homines, qui ita sit medius, ut ex utroque utrumque sit, id est ut et Deus sit propter divinitatis, et idem homo sit propter humanitatis naturam, humana divinis quemadmodum reconcilientur non ostendis. Nam quia transgressione mandati, inimici Dei exstiteramus, et in contrarium animis discordantibus vergebamus, a supernis declinantes, et ad ima tendentes, necesse fuerat interventu miserationis divinae solutis inimicitiis, contraria in unum revocari, et supernis ima restitui: quod non aliter fieri potuit, nisi talis mediator existeret, qui de coelestibus veniens, couniretur terrenis, retinens in se id quod erat, et assumens id quod non erat. Qui unus fieret in utroque, et ita per utriusque naturae communionem, in una (0145D)eademque persona, et humana divinis, et divina sociaret humanis: prius utrumque, sine utriusque abolitione, uniens in seipso; dein omnes fideles Patri reconcilians Deo. Et quia reconciliationis sacramentum immaculatum flagitabat sacrificium, talis hostia requirenda fuerat quae ita media esset inter Deum et homines, ut et morti succumberet per illud quod hominis habebat, et mortem revinceret per quod in se divinitatis tenebat.

XVI. Hinc Apostolus ait: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Igitur per hanc oblationem mortis suae quae de nostro illi fuerat, mediatoris officio usus reconciliavit nos Deo, sicut Apostolus dicit: Si enim cum (0146A)inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10). Et iterum: Solvens, inquit, inimicitias in carne sua (Ephes. II, 14): quam carnem nostri generis, nostraeque naturae fuisse, idem testatur ad Hebraeos 72 Apostolus, dicens: Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, multos filios ad gloriam adducentem, principem salutis eorum per passionem fieri. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, omnes ex uno: propter quod non confunditur fratres eos vocare, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Hebr. II, 10). Qui enim sanctificat, id est Christus; et qui sanctificantur, id est fideles, omnes, inquit, ex uno. Ex uno, inquit, habent ut sint fratres. Quo uno, nisi nostrae naturae genere? non enim ex utrisque naturis fratres sunt (0146B)Christi, fideles ejus; sed ex una, id est humana: Propter quod non confunditur, inquit, fratres eos vocare: confunderetur autem fratres eos dicere, si unam tantum eamdemque divinam haberet naturam: nunc autem utramque habens, et in utroque naturarum genere subsistens, ex uno eos fratres, ex alio servos appellat. Unde constat, per humanam naturam ineffabiliter Verbo unitam, mediatorem fuisse factum Dominum Jesum Christum: ac per hoc qui hanc ei naturam, id est humanam, per unius naturae professionem auferre nititur, omne fidei nostrae et salutis mysterium evacuare conatur. Item sequitur Apostolus, ad Hebraeos dicens: Non enim statim angelos suscepit, sed semen Abrahae, unde debuit per omnia fratribus similare, ut misericors fieret et fidelis sacerdos (0146C)in his quae sunt ad Deum, ad deprecandum pro delictis populi. In eo enim in quo expertus passus est, potest experientes adjuvare (Hebr. II, 16). Quod dicit, hoc est, quia Christus non angelorum, sed hominum naturam ex semine Abrahae suscepit, ut posset per veritatem susceptae naturae fratribus per omnia similare; ut hinc misericors et fidelis sacerdos fieret, quod non angelorum, sed hominum suscepit naturam, infirmitatis et fragilitatis consciam; per quam et in qua passionis infirmitates expertus, misericorditer et fideliter Patri pro peccantibus supplicaret: Quia in eo, inquit, in quo expertus passus est, potest experientes adjuvare. Quid est illud, in quo passus et expertus est infirmitatem, nisi humana natura, de qua in Evangelio tempore passionis suae dicebat: (0146D)Spiritus quidem promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41)? cujus infirmitatis conscius, infirmos didicit 73 adjuvare. Quem sensum adhuc latius explicans Apostolus dicit: Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, sed expertum per omnia et in omnibus, secundum similitudinem absque peccato (Hebr. IV, 15). Item: Et ipse, inquit, simili modo in iisdem passionibus fuit (Hebr. II, 18). Et iterum: Et quanquam sit Filius Dei, per ea quae passus est, didicit (Hebr. V, 8); unde et compatitur infirmitatibus nostris. Quaeso, unde quae et passus est didicit? unde et compatitur? unde in iisdem passionibus fuit? unde expertus infirmitates, infirmos didicit adjuvare? Unde remedium objecit Deo pro (0147A)infirmis, si non habuit naturam nostrae infirmitatis? cum et incognita experiri atque discere, humanae proprium, non divinitatis soleat esse naturae.

XVII. Possem adhuc multiplici testimoniorum congerie, humanitatis Christi negotium ventilare, et materiam late patentem nequaquam angustis finibus terminare; nisi ad reliqua expedienda, imo potius refellenda quae contra concilium Chalcedonense, impudentium temeritate conscripta sunt festinaret oratio, quae qualia sint videamus. Ex decreto synodi: Sufficeret quidem ad plenariam pietatis agnitionem et confirmationem, sanctum hoc et salutare divinae gratiae sacramentum. De Patre enim, et Filio, et Spiritu sancto plenissime docet, et Domini nostri incarnationem fideliter suscipientibus exhibet (Conc. Chalced. act. 5). In (0147B)hoc eos ita reprehendunt capitulo, quod post Patris, et Filii, et Spiritus sancti confessionem, veluti quartum, nescio quem Dominum tradiderint incarnatum. Quod quanta calumnia, imo potius imperitia notaverint nullus non videt sapientum. Si enim ita ut istis verborum aucupatoribus videtur posuissent, ut dicerent: De Patre enim, et Filio, et Spiritu sancto, et ejus incarnationem plenissime docet, incertum erat cujus ex Trinitate incarnatio; aut certe Spiritus sancti putaretur, cujus personae nomen incarnationis mysterii commemoratio sequebatur: et ideo ad distinctionem personae Filii, ut ad eum incarnationis mysterium pertinere monstrarent, ejus iterum sub Domini appellatione vocabulum repetere maluerunt. Quod et Apostolus in principio Epistolae ad Romanos fecisse (0147C)invenitur; 74 ubi ne putaretur Spiritus sancti resurrectionem praedicare, coactus est tam de proximo Domini Christi nomen repetere; nam ita dicit: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 1-4). Quid tam vicinius et uno prope sermone Filium Dei nominavit? Potuit dicere ex resurrectione ejus, et non repetere Jesu Christi Domini nostri; quem, ut dixi, mox Filium Dei praedestinatum nominaverat: sed quia interposuerat sancti Spiritus nomen, ne ad eum resurrectionem retulisse (0147D)videretur, si diceret ex resurrectione ejus; elegit, secundo nominando Christum, tautologiam incurrere, dummodo pressius demonstraret ad Christum resurrectionis mysterium pertinere. Ergo si repetitio nominis Christi duos Christos indicat, ipsum Apostolum accusent, qui hanc locutionis regulam dedit. Sed et cum dicit: De Filio suo qui factus est ei ex semine David, possunt ei non minimam ingerere calumniam, quod alterum intelligendum reliquerit, qui non sit ex semine David factus, sed de Patris utero genitus; ad cujus distinctionem, spiritaliter de Patre scilicet nati, alium secundum carnem ex David semine natum ostendere voluit, dicens: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David. Hoc etiam pari notabunt calumnia (0148A)quod ait: Qui praedestinatus est Filius Dei; ut quia praedestinari ejus soleat esse proprium qui nunquam fuerat, non ejus qui semper erat, unum Filium Dei temporalem praedestinationis nomine, et alium aeternum voluerit indicare. Nam quomodo beatissimi Patres alium quartum introduxisse putandi sunt, qui in sequentibus ita dicunt? Sequamur Patrum nostrorum sententias, ut unum eumdemque confitentes Dominum Jesum Christum, convenienter doceamus perfectum eumdem in divinitate, et perfectum eumdem carnalem hominem Deum (Conc. Chalced. act. 5). Quid apertius, quid lucidius, vel de uno eodemque Domino Christo religiosius potuit dici? vel quid ad repellendas et penitus conterendas 75 temere reprehendentium calumnias fortius poterit demonstrari?(0148B)

XVIII. Quamobrem ad alia transeamus ex decreto synodi capitula. Propter hos qui substantiae secretum evertere insectabantur, dicentes hominem sine divinitate fuisse creatum ex venerabili Virgine Maria, impudenter, et vulgariter, venerabilis quondam episcopi Cyrilli Alexandrinae Ecclesiae litteras, et congruas totius Orientis adversus Nestorii amentiam, in quibus manifesta expositio certi atque salutaris symboli desiderantibus declaratus. Epistolam quoque Leonis archiepiscopi primae sedis, quae destinata et directa videbatur ad venerabilem sanctae memoriae Flavianum, ad intercipiendam Eutychetis malignitatem (Concil. Chalced. act. 5). Calumniatores hujus venerandi concilii, ut sibi quemcunque reprehensionis aditum panderent, praesentis capituli principia immutarunt: et quod ibi positum (0148C)est contra eos qui hominem sine divinitate opinantur genitum, isti dixerunt hominem purum. Qua sententia non Nestorium eos damnasse calumniantur, quem adeo, inquiunt, constat nihil tale sensisse, ut ejus contra Paulum Samosatenum ista sint verba: Sic pereat Paulus Samosatenus, qui nudam nobis dominicam deliravit humanitatem. Et ideo, inquiunt, manifestum est Nestorium eos fuisse secutos, cujus dogma noluerunt aperta damnare sententia. Sed Patres ut Nestorium arguerent erroris, evidentissime posuerunt, dicentes: Propter eos qui substantiae secretum evertere insectabantur, dicentes hominem purum esse qui ex sancta natus est Maria. Ut quia Nestorius non semper purum, sed in utero tantum Virginis divinitate vacuum fuisse asseruit Christum, illos isti notatos ostenderent (0148D)qui semper purum opinati sunt Dominum Jesum Christum: ac per hoc non Nestorium contenderent Patrum sententia perculsum. Unde nulla mihi videtur necessitas, istorum hoc loco refellere dolos, quos constat aperte fuisse mentitos. Sufficere enim arbitror ad tantarum fraudium refutationem, hanc ipsam eorum deprehensionem. Nunc ad alia transeamus.

XIX. Dicunt etiam callide eos Cyrilli et Leonis epistolarum commemorationem fecisse, ut hoc subtilitatis astu easdem 76 secum congruere mentirentur, quas sibi certum sit contrarias esse: quod ut docere videantur, duo sententiarum Cyrilli interponunt capitula; quibus Leonis dicta conferentes, longe (0149A)sibi adversa esse nituntur ostendere. Nam primo quidem ista Leonis verba praeferunt: Cooperatur enim unaquaeque natura cum communione alterius, quod proprium est; Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est: unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis (Epist. 10, num. 4). Cyrilli autem tanquam his contraria ista subnectunt: Si quis personis duabus, seu substantiis, quae de Christo in evangelicis et apostolicis litteris dictae sunt, dividit voces; et quasdam quidem ut homini, extra Dei Patris, videlicet Verbo specialiter cognoscendo assignat; alias autem ut Deo dignas, soli qui ex Patre est, Deo Verbo, anathema sit (Cyril. cap. 4). Item: Si quis non confitetur Domini carnem, vivificantem et propriam esse ejus qui ex Deo Patre est, Verbi; (0149B)sed alterius cujusdam conjuncti ei secundum dignitatem, tanquam divinam solam inhabitationem habentis; et non magis vivificantem, ut dixi, quia facta est propria Verbi qui omnia vivificat, anathema sit (Cyril. cap. 11) Superiore capitulo Cyrillus hoc cautissime et catholice praecepit evitandum, ne quis audeat in duas personas separatim subsistentes dividere Christum; ut unum quidem velit ostendere hominem extra Deum Verbum proprie et specialiter cognoscendum; alterum vero Deum, qui ex Patre sit intelligendus; dividens singulis tanquam a se invicem separatis et affectus et voces. Quod qui impie praesumpserit, damnationi obnoxium fore decernit. Sequenti vero capitulo, ut carnem dominicam proprie Verbi, qui ex Deo natus est, esse credamus, et non (0149C)alterius cujusdam tanquam conjuncti ei secundum dignitatem, in quo veluti extrinsecus divinitas habitaverit, sicut in unoquoque sanctorum; et ob hoc nos vivificatricem dominicam carnem debere asserit confiteri, quoniam propria facta est vivificantis Verbi.

XX. Ad primum ergo Cyrilli capitulum ista Leonis collata respondent atque consentiunt verba, quibus ostenditur in duabus personis Christum non divisisse; ut unum veluti ostenderet, 77 extra Deum Verbum in propria persona subsistentem; alterum vero Deum aeque in suae proprietatis persona manentem, quibus quasi singulis congruas divideret voces; sed unum eumdemque in una persona substantialiter manentem edocuit Christum; et eumdem hominem, eumdem (0149D)confitens Deum, ad demonstrandam in se utriusque naturae veritatem, non divise, sed significantius fuisse locutum. Dicit ergo: Idem sempiterni Genitoris Unigenitus sempiternus, natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine (Leo epist. 10). Item: Et ad resolvendum, inquit, conditionis nostrae debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis, perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris (Num. 2). Item: Impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere (Num. 3). Item: Unus enim idemque (0150A)est vere Dei Filius, et vere hominis filius (Num. 4). Item: Ut agnosceretur, inquit, in eo proprietas divinae humanaeque naturae individua permanere, ut unum Dei Filium et Verbum confiteamur, et carnem (Num. 5). Ecce indivisam dixit utriusque naturae proprietatem: ecce unum Dei Filium confessus est Verbum et carnem. Cum secundo autem Cyrilli capitulo, quod id consultius et catholice definit, ut carnem Dominicam non alterius cujusdam, sed Verbi, esse credatur, quae ei facta est propria, haec beati Leonis concinunt verba: Non enim, inquit, superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere (Num. 2). Item in persona Eutychetis: Nam si crucem, inquit, Domini non putat (0150B)falsam, et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat, cujus credit mortem, agnoscat et carnem (Num. 5). Et quamplura his similia quae in unum congregare cumulum et laboriosum et non necessarium judico: neque enim frequenter et saepius dicta, sed tantum dicta sufficiunt.

XXI. Item isti arguentes venerabile concilium super Leonis persona, ita dicunt: Respuentes apostolica testimonia, attestati 78 estis Leoni tanquam bene sentienti, qui adversus divina Evangelia simul et apostolicas Scripturas dogmatizavit, dicens: alium super Lazarum lacrymasse, alium voce Lazarum suscitasse; alium crucifixum, alium elementa in nocte immutasse, alium clavis confixum, et alium paradisi portas fidei latronis aperuisse; alium dicentem: Ego et Pater (0150C)unum sumus; alium: Pater major me est. Quanquam sit familiare et proprium cunctis in commune haereticis, studio falsitatis et malevolentiae, catholicorum virorum sententias immutare; solent tamen hoc ita subtilius, et longo quodam verborum ambi u facere, ut verisimile videatur quod veri specie obumbratur. Isti vero absque ulla fucatae orationis caligine tam sunt aperto usi mendacio, ut nullum nobis convincendi eos laborem reliquerint, dum proprio se ipsi mendacio superaverint. Leonis enim quae nefario mentis incestu violare conati sunt ista sunt verba (Num. 4): Sicut, inquit, ut multa praeteream, non est ejusdem naturae flere miserationis affectu amicum mortuum, et eumdem remoto quatriduanae aggere sepulturae, ad vocis imperium excitare redivivum; aut in ligno (0150D)pendere, et in noctem luce conversa omnia elementa tremefacere; aut clavis confixum esse et paradisi portas fidei latronis aperire: ita non ejusdem naturae est, dicere: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), et dicere: Pater major me est (Joan. XIV, 28): de nostro enim illi est minor Patre humanitas; de Patre illi est aequalis cum Patre divinitas. His verbis utramque voluit in Christo demonstrare naturam; ut unum quod sublimius egit vel dixit, ex natura sit divinitatis ejus; aliud quod inferius gessit vel humilius locutus est, ex natura sit carnis ejus: ut haec unius Christi diversitas actionum, non nesciatur ex differentia descendere naturarum; de qua etiam Cyrillus (in scholiis de Incarnatione Unigeniti, cap. 13) ita loquitur, dicens: (0151A)Unus igitur est ante incarnationem verus Deus, et qui in humanitate mansit id quod erat, et est, et erit. Non discernendum igitur unum Dominum Jesum Christum in hominem seorsus, et seorsus in Deum: sed unum eumdemque Jesum Christum esse dicimus; non ignorantes differentias naturarum, sed eas inconfusas inter sese servantes.

XXII. Et quoniam isti utriusque naturae professionem novam esse calumniantur, cunctos Ecclesiae tractatores in medium 79 adducamus, ex quorum multiplicibus dictis pauca et brevia excerpentes, huic operi subnectimus, ad latiores eorum et diffusiores de hac confessione tractatus, quos beatissimus Leo in unum testimoniorum cumulum provida diligentia congessit, studiosos quosque mittentes: et ut nobis (0151B)duplex in tantorum et talium testium productione nascatur utilitas, eorum sententias Leonis sensibus coaptemus. Dixit Leo, quod maxime isti reprehendendum existimant: Operatur unaquaeque natura cum communione alterius quod proprium est (Leo, epist. 10, num. 4). Hoc et Hilarius confessor in libro uno contra Arianos (Lib. IX de Trinit., sub initium): Natus ergo unigenitus Deus ex Virgine, homo secundum plenitudinem temporum, in semetipso provecturus in Deum, hominem; hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, ut hominis filium praedicari admoneret; locutus et gerens homo universa quae Dei sunt; loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen ut ipso illo utriusque generis sermone nunquam nisi cum significatione (0151C)et hominis locutus et Dei sit. Ecce aperte communionem utrarumque docens naturarum, et Verbum dixit loqui et agere quae carnis sunt, et carnem quae Verbi sunt. Cui sententiae et beatus quoque congruens Ambrosius ita dicit (Lib. II de Fide ad Gratianum, cap. 4, initio): Consors utriusque naturae, id est humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo. Perspicue nimis et communionem operis, et proprietatem utriusque naturae descripsit; dum et carnem propter Verbum de coelo descendisse, et Verbum propter carnem mortem subiisse divina testantur eloquia; cum nec caro de coelo descenderit, nec Verbum mori potuerit.(0151D)

XXIII. Item dixit Leo (Num 4): Esurire, sitire, lassescere atque dormire, evidenter humanum est: et non est ejusdem naturae flere miserationis affectu amicum mortuum, et eumdem ad vocis imperium excitare redivivum. Hoc et beatus Gregorius Nazianzenus episcopus asseruit, dicens (Orat. 38 in Christi Nativitatem, post medium): Cum ergo processisset ex Virgine Deus, in ea quam assumpserat, humana natura, unum e duobus in invicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud 80 Deitatis gratiam praestat. Missus est quidem, sed ut homo; duplex enim erat in eo natura. Inde denique et laboravit ex itinere, inde esuriit, et sitivit, et contristatus est, et flevit humani corporis lege. Item dixit Leo (Num. 3): Natura (0152A)inviolabilis naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum homo Jesus Christus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero: et non est Verbi naturae clavis affigi potuisse. Hoc et beatus Cyrillus in epistola totius synodi ad Nestorium (Est inter Cyrilli epistolas quarta, et habetur in concilio Ephesino, act. 1, et in Chalcedonensi, act. 1): In ipsa, inquit, vulva uteroque virginali sese Verbum cum carne conjunxit, et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit aut plagas, aut clavorum confixiones, aut alia similia vulnera (Deus namque incorporalis extra passionem est); sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum (0152B)est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore quod patiebatur, Deus qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intelligimus; immortale enim et incorruptibile est naturaliter vivificans Dei Verbum; sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem: Pro omnibus mortem gustavit (Hebr. II, 9), idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet (insania est enim hoc sentire vel dicere) sed quod, ut supra diximus, caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carne, ipsius resurrectionem dicimus; non quia in corruptionem ceciderat (absit), sed quia ejus resurrexit corpus. Ita Christum hominem (quem tamen et Deum confitemur) non tanquam hominem cum (0152C)Verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes. Hoc et beatus Hilarius paucis explicat verbis. Videsne, inquit (Lib. IX de Trinit., non longe ab initio), ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero, carnis excitatio deputetur? Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce: et cum sint utraque utriusque gesta naturis, unum tamen Jesum eum memento esse qui utrumque est.

XXIV. Et quia perspicue, quantum opinor, claruit, beati Leonis epistolam cum Cyrilli synodicis congruere litteris, 81 quid etiam caeteri Ecclesiae tractatores de utrisque naturis Christi senserint breviter intimemus, sanctus Joannes (Chrysostomus, tom. (0152D)V Graeco-Lat., serm. 35) in homilia de Ascensione Domini, ita dicit: Deus nobis juste irascebatur, et nos contemnebamus iratum, et clementem Dominum declinabamus: et se medium Christus ingessit, et sociavit utramque naturam, et nobis quod imminebat supplicium ipse sustinuit. Item: cognoscamus igitur quae natura est, cui dixit: Sede ad dexteram meam, et esto meae particeps sedis: illa nimirum natura quae audierat: Terra es, et in terram ibis. Hoc et Augustinus sentiens, Gratulandum, inquit (Tract. 78 in Joannem), fuerat humanae naturae, eo quod sic assumpta est a Deo Verbo, ut immortalis constitueretur in coelo; atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis sederet ad dexteram Patris. Item beatus Basilius Caesareae Cappadociae (0153A)episcopus: Cum ergo quaedam in Christo ita videamus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur; quaedam ita divina, quae nulli alii nisi illi ineffabili naturae conveniant deitatis; haeret humani intellectus angustia, et tantae admirationis stupore perculsa, quo declinet, quid teneat, quo se convertat, ignorat: hominem putet aut Deum quem devicto mortis regno, cum spoliis redeuntem a mortuis cernit. Propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque, ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens in divina illa et ineffabili substantia sentiatur; neque rursus quae gesta sunt falsis illusa imaginibus aestimentur. Qua hinc exitur? quo rursus evaditur? quibus commentis, quibus argumentorum praestigiis tantae potest (0153B)auctoritatis veritas obumbrari? Ita omnes ecclesiastici tractatores, in utriusque naturae proprietate consentiunt, ut in uno eodemque Christo nihil indignum, nihil falsum existimetur. Nihil indignum, ne Filium Dei Deum Dominum Christum secundum divinitatis suae naturam credamus morti subjacuisse: nihil falsum, ut eumdem secundum carnis suae naturam credamus mortuum esse. Ut quia vere mortuus est, dignitatis sit naturae Verbi, honorem dare immortalitatis; et naturae carnis, veritatem ascribere mortis: ita ut utrumque unius ejusdemque sit 82 Christi, id est et mori et non mori: mori secundum naturam carnis suae, et non mori secundum naturam divinitatis suae.

XXV. Sed jam ultimum decreti capitulum videamus (0153C)ex decreto synodi Chalcedonensis (Act. 5): Unum eumdemque Christum Dominum unigenitum in duabus naturis, inconfuse, inconvertibiliter, indivise, inseparabiliter, cognoscendum; nusquam duarum naturarum diversitate evacuata propter unionem, salva magis proprietate utriusque naturae, ut in unam personam atque substantiam convenientibus: non ut in duas personas divisum aut segregatum, sed unum eumdemque unigenitum Filium Dei Verbum, Dominum Jesum Christum. In hoc capitulo hoc eis displicet quod dixerint, salva proprietate utriusque naturae, vel non evacuata naturarum differentia: quae ut infirma esse perdoceant consueta verborum prolixitate, et inani assertione utentes, multa de Cyrilli capitulis interponunt testimonia, quibus ille non duas in Christo (0153D)negat naturas, sed unam docet esse personam. Ne igitur eos nostra disputatione refutemus, Cyrilli etiam nos verba ponamus, ut quoniam Cyrillo teste nituntur, Cyrillo teste vincantur. Ex synodicis Cyrilli (0154A)ad Nestorium litteris: Non enim dicimus, inquit (Epist. 4), quod Dei natura, conversa vel immutata, facta sit caro, nec quod in totum hominem (quod est anima et corpus) transformata sit; sed illud magis quod carnem animatam anima rationabili sibi copulaverit Verbum, et substantialiter, ineffabiliter et indeprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis: non nudae tantummodo voluntatis, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quodammodo naturae in uno convenerint. Unus tamen ex ambabus Christus et Filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem. Sed quia simul nobis effecerunt unum Dominum et Christum et Filium, ia est divinitas et humanitas, per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad unitatem. Quid hoc manifestius, (0154B)quid clarius ad consonantiam synodici decreti Chalcedonensis, ex litteris Cyrilli potuit demonstrari? Ecce nec dicta dictis, nec sententiae sententiis adversantur; sed sicut uno fidei sensu, ita iisdem pene usi sunt verbis. Dixit sancta synodus: Nusquam duarum naturarum 83 diversitate evacuata. Dixit beatus Cyrillus: Non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem. Dixit sancta synodus: Utrisque naturis in una persona convenientibus. Dixit beatus Cyrillus: Non nudae tantummodo voluntatis, sed nec assumptione sola personae: sed quod diversae quodammodo naturae in uno convenerint. Dixit sancta synodus: Non in duas personas divisum, sed unum eumdemque Christum. Dixit beatus Cyrillus: Unus tamen ex ambabus, scilicet naturis, Christus Filius. Et iterum: (0154C)Sed quia simul nobis effecerunt unum Dominum Christum et Filium, divinitas et humanitas. XXVI. Et quia perspicua, ut reor, et clarissima veritatis luce terrae falsitatis effugatae sunt tenebrae, ac ruinosum pravi dogmatis aedificium, quod contra Leonis epistolam et Chalcedonense concilium, cassis perfidiae nisibus erigebatur, valido catholicorum testium impetu exagitatum irreparabiliter cecidit, demus Deo gloriam et honorem, cujus munere vel dono victoria concedit, et falsitas superatur. Si quid sane in his opusculis defensionum, minus a nobis aut secus quam oportuit dictum est, veniam postulamus. Aut enim verborum nos copia defecit, ut id quod sentiebamus exprimere nequiremus: aut quae sentienda fuerant, exilitate ingenii et mentis infirmitate sentire (0154D)non valuimus. Sed si opere displicemus, saltem studio placeamus. Sit acceptum voluisse, si displicet non potuisse nostrum.