Migne Patrologia Latina Tomus 101
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
EPISTOLA ALBINI AD LAIDRADUM ET NIFRIDIUM EPISCOPOS, ET BENEDICTUM ABBATEM. (Anno 800).
(0231A) Dominis in Christi charitate venerabilibus atque dilectissimis Laidrado episcopo Lugdunensi, et Nefridio episcopo Narbonensi, et Benedicto abbati, simulque sanctissimis nobisque valde honorabilibus Gothiae provinciae partibus episcopis, abbatibus, et fratribus, humillimus sanctae Ecclesiae filius Albinus salutem.
Scio me debitorem esse in officio sanctae charitatis omnibus piae matris Ecclesiae filiis, in praedicando, vel defendendo catholicae fidei veritatem: (0231B)quod opto, tam efficaciter divina donante gratia perficere valeam [ Quercet., vel eam] quam libenter huic piissimo labori meam succumbere devotionem fateor. Maxime tamen vestrae sanctissimae dilectioni in hac gratia meum sudare ingenium, secundum largitoris indeficiens donum, ratum arbitror ne vicina pestis Hispanici erroris aliquorum inter vos mentes maculare valeat. Quae terra [olim], ut in veteribus legitur historiis, tyrannorum ferax fuerat, qui Romanum saepissime imperium lacerare solebant. At nunc [ Cod. Vat., Et nunc] multo pejus sacratissimas Christiani imperii aures quibusdam schismaticae perversitatis novitatibus fatigare aggreditur, veluti vestra inviolabilis fides et celeberrima sanctitas optime novit, qui per divinae suffragia pietatis (0231C)hanc nebulosam impietatis sectam clara veritatis luce pridem discutere studuistis, etiam et Deo Christo donante coeptum praedicationis opus multa ex parte perfecistis. Ad cujus piissime praedica ionis venerabile opus, mandante glorioso principe et devotissimo in omni bonitate Carolo rege, vos iterum ituros esse audivimus. Quapropter paucorum arripui laborem dierum in solatium sanctissimi itineris vestri, quatenus haberetis in manibus cujusdam epistolae, meo nomini directae ab Elipando Toletano episcopo, pias et pernecessarias responsiones, ne forte aliquorum ex ejusdem epistolae lectione mentes maculentur, quia easdem audivimus litteras in aliorum prius pervenire [ Leg. pervenisse] manus quam nobis, cui missae sunt, redditae essent. Et haec causa (0231D)fuit cur mihi praefatus Pater suae incredulitatis chartulam dirigere voluisset: nam ego aliquibus nobis (0232A)narrantibus nostrae societatis fratribus, eumdem Elipandum sicut dignitate, ita etiam perfidiae malo primum esse partibus in illis agnovi; quapropter, si quidem pacifica charitate, direxi ei exhortatorias litteras, desiderans consulere senectuti illius, et in viam catholicae veritatis fraterna dilectione et humili admonitione revocare virum, longaeva gravem aetate et religiosae vitae multo tempore famosum. Sed ille, dum accepisset [ Cod. Vat., audisset] meae devotionis litterulas, mox iracundiae flammis incanduit, totamque animi sui intentionem colligens in iram, nec eo pietatis intuitu apices aspexit meos, quo me Christum testor, illi dirigere scio; sed mox in maledictionis verba prosiluit, totumque se armavit in suae sectae defensionem, nobisque litteris demandare (0232B)curavit, quid sentiret, quid suos discipulos credere doceret, me falsarium clamans, atque per vices haereticum, 861 per vices subversorem, nec non et persecutorem Christianorum reputans: nullumque propemodum maledictionis genus vel perfidiae dimisit, quod nostro non inureret nomini, ostendens seipsum quid esset, et quam impatienter toleraret, si aliquis impietatis suae errori contraire tentaret; multa colligens testimonia, ex sanctarum serie Scripturarum, multasque catholicorum sententias doctorum deduxit in medium, quae pene omnia pravissima interpretatione maculare non timuit. Quibus illius vesaniae litterulis brevi sermone duobus libellis respondere curavi, evacuans veracissimis sanctorum Patrum sensibus omnes illius assertiones (0232C)atque interpretationes pravissimas. Illis quoque duobus libellis alios duos adjunxi, plano sermone catholicae fidei de Christo Deo veritatem testantes, atque sanctorum Patrum testimoniis abundantissime confirmantes, quorum lectione pietatem vestram congaudere arbitror; quia totum illud opus vestro gaudebam dicare nomini, vobisque primo omnium direxi probandum atque corrigendum, judicio vestrae auctoritatis atque sanctitatis tantummodo contentus, nec in publicas aures easdem meae devotionis litterulas procedere velim, nisi prius vestrae auctoritatis censura examinentur, et fraternae congregationis lectione confirmentur; satis mihi aestimans illorum judicio examinari, quorum dilectione singulariter me laborare elegi. Nec (0232D)maledictionibus illius maledictiones opposui, quasi meas vindicans injurias, sed ut veritatis testificatio (0233A)se offerebat, quibusdam in locis durioribus respondi verbis, quibusdam iterum in locis suaves admiscui [ Cod. Vat., intermiscui] admonitiones, ne illius infestissimam animam vel meorum amaritudo verborum exasperaret, vel iterum mellis dulcedo saevam fastidiret mentem. Nec pro ejus tantummodo, ut dixi, laboravi salute, quem timeo, forsan citius [ Quercet., forsantius] vel morte praereptum esse propter decrepitam in eo senectutem, vel ob dissensiones populorum, in ejus non posse pervenire meas praesentiam syllabas, sed magis in adjutorium piissimae praedicationis vestrae, atque solatium virorum, vel feminarum morantibus vicinis Hispaniae partibus. Improperans et mihi idem praefatus Pater divitiarum multitudinem, servorum usque ad XX (0233B)millia numerositatem; ignorans, quo animo quis habeat saeculum. Aliud est habere saeculum, aliud est haberi a saeculo. Est qui habet divitias et non habet, est qui non habet et habet. Hominem vero ad meum nunquam comparavi servitium, sed magis devota charitate omnibus Christi Dei mei famulis servire desiderans; ad cujus servitii facultatem, divina, ut credo, jubente dispensatione, ad gloriosum et omni honore nominandum hujus regni principem et regem Carolum vocatus adveni, sicut mihi quidam sanctissimus vir, prophetiaeque spiritu praeditus, Dei esse voluntatem in mea praedixerat patria; etiam et ut vir venerabilis totusque Deo deditus meus mihi mandatum dederat magister, ut si alicubi novas audirem oriri sectas, et apostolicis contrarias (0233C)doctrinis, mox totum me in catholicae defensione fidei dedissem. Quod quamvis ob imperitiam parvitatis meae minus idoneus faciam, tamen promptissima mente, quantum me divina adjuverit gratia, huic pernecessario operi me mancipare studeo cum melioribus meis, optimisque Ecclesiae Christi doctoribus, quorum bona abundantia, per diversas Christi Ecclesias, in hoc praesenti reperitur regno. Nec eo mihi magis tacendum est, quamvis meliores mihi habeat Ecclesia Dei doctores, atque fidei catholicae defensores. Unusquisque pro se rationem redditurus erit, et qui plus laborat, plus mercedis accipiet. Idcirco, sanctissimi Patres et dilectissimi fratres, sedula intentione atque indeficienti sudore in praedicatione verbi Dei et veritatis (0233D)testificatione, secundum gratiam vobis a Deo datam, devotissime laborate: exhibentes vosmetipsos in conversatione religiosa omnibus exemplum, in officio pietatis omnibus patres, in fraternae dilectionis admonitione omnibus fratres, in administratione verae humilitatis omnibus filios; omnibus omnia facti, ut omnium salus et profectus in aeterna beatitudine, [Deo] donante, multiplici vos mercede dignos efficiat. Incolumem et proficientem in praedicatione verbi Dei divina vestram sanctitatem gratia custodiat, sanctissimi fratres.
862 EPISTOLA ALTERA AD EOSDEM. (0234A)
Videbatur mihi condignum praeponere opusculo huic nostro epistolam, quam charitatis officio Patri Elipando olim direxi, per vestram sanctam devotionem et Deo placentem charitatem; illius litteris quas meo nomini dirigere studuit, subnectere habens mearum responsiones syllabarum, ut intelligat qui legat, qua charitate illius venerandae dignitati scripserim, vel quo animo recepissem fraternae dilectionis officium: ac deinde responsiones catholicas, quas ex sanctorum Patrum dictis contra illius impiam professionem collegi subjicere. Quod opus in quatuor libris terminavimus. Deinde epistolam illius Elipandi ad Felicem quondam illius defensorem sectae, (0234B)nunc vero Deo donante Christianae fidei praedicatorem; ejusque conversionis ad fidem catholicam epistolam imponere curavimus, quatenus ex his omnibus pius lector seipsum consideret et caveat, divina opitulante gratia, ne laqueo Hispanici erroris teneatur. Et ut video, maxime origo hujus perfidiae de Cordua civitate processit, sicut in epistola illius Elipandi ad Felicem praefatum directa intelligi potest, dum eumdem Felicem adhuc sui erroris catenis constrictum esse arbitrabatur. Sed Deo melius aliquid de eo dispensante, cor illius ut lumen veritatis agnoscens rediret in sanctae matris Ecclesiae gremium, dans gloriam Deo, qui sperantes in se non deserit; sicut in suis litteris, quas adnectere huic nostro opusculo volui, propter laudem nominis Domini (0234C)nostri Jesu Christi, et salutem legentium, manifeste intelligit, qui sobrio sensu easdem litteras legere curat: quatenus si quis dubitet de ratione catholicae fidei, illius religiosi viri et magni nominis inter suos edoctus exemplo, sine ulla dubitatione universalis Ecclesiae sequens concordiam, laudet et praedicet misericordiam Dei omnipotentis, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Vos vero, dilectissimi fratres, sedula devotione perlegite haec omnia, priusquam in publicas procedere aures harum series litterarum faciatis. Ego siquidem in procinctu, ob vestri itineris festinationem, haec qualiacunque sunt, dictavi, ita ut mihi tempus relegendi vel emendandi non fuit idoneum, vestrae charitatis contentus tantummodo (0234D)lectione atque emendatione. Si dignum vestrae considerationi videatur, fraterno ostendite conventu [ Leg., conventui]: sin autem sub gremio piissimae charitatis vestrae abscondite, donec omni [ Leg., communi] consilio tractemus, quid de hoc agendum sit opere. Tamen firmiter absque ulla dubitatione sanctorum sequimini vestigia Patrum, et catholicam fidem, quam multis roboratam testimoniis aspicitis, tenete et praedicate: nec tantum considerantes imperitae linguae in me tarditatem, quantum in testimoniis Patrum catholicae fidei veritatem. Sed et hoc (0235A)considerate, an has vobis utile videatur litterulas Hispaniae fratribus dirigere, si forte opportunus occurrat vobis portitor. Illud quoque vobis onerosum non videatur, antequam de civitate eatis, ut jubeatis ligare et involvere, et in modum unius corporis componere has quaterniones; ne sorte sparsim raptae dispergantur per manus legentium, vel forsitan invidentium nomini meo; sed quasi unum codicem habete haec omnia pariter composita; et si quolibet dirigere vultis, scribatur et mittatur; haec vero pars vobiscum maneat, donec volente Deo reversuri sitis ad nos. Etiam litterae pro me fraternis loqui possunt auribus, si eas ostendere vel in publicum procedere vestrae placeat prudentiae. Quidquid in eis veritatis astipulatione roboratum invenietis, (0235B)Dei donum est: si quid secus, quod absit, inspicitis, ignorantis animi cognoscite errorem. In illis totius bonitatis laudate largitorem, in istis fraterno pumice corrigite scriptorem. Patienter enim pia charitas columbinum sufferre debet oculum, sicut 863 prudenter serpentium evitare dentem necesse est. Quaerenda est ubique omni instantia conservorum salus nostrorum, sive in praedicatione praesentium, sive in litterarum exhortatione absentium, ut nemini desit ad nos pertinentium nostrae devotionis affectus, in desiderio perpetuae prosperitatis et salutis.
EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM TOLETANUM EPISCOPUM, Cohortatoria in catholica fide. Venerabili et in Christi charitate amabili Patri Elipando episcopo, ecclesiasticae pacis filius Albinus levita salutem. (0235C)
I. Perfectio fraternae charitatis in gremium pacificae [ Cod. Paris., in gremium pacis atque] unitatis multos colligere amicos gaudet [ Ibid., concorditer gaudet], et quoddam arbitratur esse dispendium sibi ipsi, si non seipsum latius commendare studet ad viros famosi nominis et laudatae pietatis, ut sit unanimitas spiritalis verae dilectionis, licet quaedam [sit] separatio corporalis visionis. Haec mea [ Cod. Paris., mecum] diligentius considerans parvitas [ Ibid., parvitas mea], meipsum sacrosanctis vestrae beatitudinis orationibus, multis precibus, vir venerande, diligentius commendare studui. Opus [ Cod. Paris., Optans], vestra sanctissima dilectione auxiliante (0235D)[ Ibid., Deo auxiliante], proficere ad salutem animae meae, ut et vestra merces ex nostro augeatur profectu, et mea diligentia bonae voluntatis vobis aliquid conferat in charitatis officio: quatenus Domino Deo nostro Jesu Christo vestrae humilitatis in dilectione fraterna communicatio placeat, et nostrae parvitatis in salute multorum acceptabilis sit devotio. Consequitur enim [ Cod. Vat., Constat enim] vestram dilectionem magna remuneratio apud Deum et plurima inter homines laudatio, si fraterni consilii in ecclesiastica pace non dedignemini recipere profectum. (0236A)Igitur ab ipso Deo Dei Filio praedicata est in duobus minutis pauperrimae viduae sanctissima devotio: non ego duo minuta in templum Romano periturum incendio defero, sed duo magna praecepta charitatis in templum Dei vivi, animam scilicet sacerdotali dignitate praerogativam [ Forte, et praerogativa praeditam] offero. Nec fas est vilitatem [ Edit., utilitatem] offerentis spernere, sed magnitudinem muneris considerare. Tu enim es, sanctissime praesul, civitas super montem posita, quae nullatenus abscondi potest, cujus murus nequaquam debet insidiosis cuniculis cujuslibet perfidiae alicubi perforari, sed firmissimo catholicae fidei munimine ex omni parte circumdari, ut inexpugnabilis undique ad salutem totius populi, qui in te gaudet, et ad tui oris imperium respicit, (0236B)permaneat. Nec mihi est, Pater optime, tecum in hac parvitatis meae chartula disceptatio sublimis, sed supplicatio humilis, obnixe deprecans, ut apostolicam doctrinam in catholica unitate et pace, tota mentis intentione consequi studeas, et populo tibi commisso sis signifer ad sempiternae beatitudinis prosperitatem. Nec nova quaelibet nomina permittas paternis inseri traditionibus; sed quidquid evangelica auctoritas, et apostolica dignitas, et paterna sanctitas, et catholica unitas tibi suadeat de Christo dicere, vel Christum nominare, hoc placeat sanctitati tuae amare, praedicare et credere: nec novum adoptionis nomen in Christo, et ab initio apostolicae praedicationis mundo inauditum, permittas sonari, vel legi, vel praedicari Christianis auribus.(0236C)
II. Legimus enim in epistolis beati Felicis, viri scilicet religiosae vitae praecipui et sanctitate spectabilis, si catholicam fidem et ecclesiasticam unitatem, sine qua nullus Deo placere potest, amare et praedicare velit; dicit itaque, « propter assumptionem Christum esse adoptivum: » minus considerans, non omnem assumptionem 864 adoptionem esse, licet omnis adoptio quaedam sit assumptio. Legitur [ Cod. Vat., Legimus] in Evangelio Petrum apostolum Christum assumpsisse et increpasse (Matth. XVI, 22); nec fas est ideo eum putare sibi in filium adoptasse, quia assumpsisse eum dicitur. Item in Evangelio scriptum est: Et assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem (Matth. IV, 5). Vides, charissime et sanctissime Pater, quam longe est assumptio in hoc loco ab (0236D)adoptione. Et si necesse est propter assumptionem adoptivum esse Christum, cui personae est sanctae Trinitatis adoptivus? Utique Filii: quia Filii persona assumpsit hominem in utero virginali, et adunavit sibi in unam personam, ut esset unus Filius Dei; et si adoptivus est, itaque Filio est adoptivus, qui hominem assumpsit: et est nepos Patris, et est quaternitas magis quam Trinitas in Deo omnipotenti, quia omnimodis [ Cod. Vat., omnis] adoptivus filius et proprius Filius nullatenus unus esse possunt, ut multorum librorum lectio probat. Assumpsit igitur (0237A)Dei Filius formam servi, non minuens formam Dei; ita ut unus esset Filius Dei in duabus naturis, salva utriusque naturae proprietate in unitate personae; ita ut in duabus naturis unus sit Filius, unus Christus, unus etiam et Deus. In sancta videlicet Trinitate alius est in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; non aliud in natura vel substantia, vel gloria, vel essentia, vel aeternitate. In Christo vero aliud est in divinitate, aliud in humanitate; non alius vel alius, sed unus idemque verus Deus, verus homo, una persona, unus Dei Filius, unus Christus; quod multis testimoniis probari potest. Sed superfluum est testimonio aeterni Patris aliquid addere, qui voce divina dixit in baptismo Christi, vel in monte ubi transfiguratus est Christus: Hic est Filius meus dilectus, (0237B)in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5).
III. Similiter invenimus in praefati Patris epistolis: « Christum, qui ex Virgine natus est, verum non esse Deum, sed nuncupativum; » quod omnino catholica respuit fides: quia sicut unus esse non potest filius proprius et filius adoptivus, ita nequaquam unus esse potest verus Deus et nuncupativus Deus. Estne verus Deus qui judicaturus est mundum? Et quis est qui judicaturus est mundum? Vere omnino qui ex Virgine natus est, ipsa Veritate attestante: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Et paulo post: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit habere vitam in semetipso, et potestatem (0237C)dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V, 22 seq.). Item beatus Paulus apostolus dicit: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi (II Cor. V, 8). Et in alio loco: Omnes enim stabimus ante tribunal Dei (Rom. XIV, 13). Velim credas, sanctissime Pater, ut qui eum nunc verum Deum negat, etiam tunc verum Deum eum cognoscat et probet [ Cod. Paris., probat] judicatus. Veritatis probatio erit potestatis manifestatio. Quando [ Cod. Vat., Quomodo] non est verus Deus, de quo legimus in Evangelio: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo: tunc sedebit in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. XXV, 31)? De quo multo ante praedictum est: Et adorent eum omnes angeli Dei (Psal. (0237D)XCVI, 8). Si Deus non est verus, cur adoratur ab angelis? Et si Filius Dei non est verus, cur sedet in dextera Dei Patris? Hunc ergo Christum et Psalmista Deum esse testificatur [ Cod. Vat., testatur]: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI, 6). Item: Deus noster manifeste [Cod. Paris., manifestius] veniet, Deus noster non silebit: ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Advocavit coelum desursum, et terram discernere populum suum (Psal. XLIX, 3, 4). De quo etiam idem Psalmista paulo ante ait, ut discerneret eum ab aliis qui dii dicuntur: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram. A solis ortu et occasu, ex Sion species decoris ejus (Ibid., I, 2). De (0238A)cujus praedicatione Propheta ait: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II, 3).
IV. Dicit quoque idem vir venerabilis Felix: « Quod sit per omnia aequalis nobis, nisi tantummodo, quod sine peccato natus est. » Quaedam inaequalitas est in morte illius, et in nostra: mors autem [enim] illius omnes nos redemit a morte aeterna: nullius autem nostrum mors vel seipsum absque eo liberare poterit. Item quaedam inaequalitas est, quod ille est verus Deus et verus homo: nos tantum homines sumus in peccatis nati, ejusque gratia salvati; non ex meritis nostris, sed 865 ex illius miseratione. In multis enim nobis similis est, sed in pluribus dissimilis. Unde et in Psalmis dicitur de eo: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (0238B)(Psal. XLIV, 3).
V. Refert quoque, « eum baptismo indiguisse; » volens, ut videtur, eum in baptismo adoptari in Filium, sicut et nos. Quanta infidelitas sit hoc cuilibet Christiano credere, nullus sanum sapiens ignorat. Dominus itaque noster Jesus Christus solus sic potuit nasci, ut secunda regeneratione non indiguisset; ideo in baptismo Joannis certa dispensationis miseratione baptizari voluit, quia in Joannis baptismo non fuit regeneratio, sed quaedam praecursoria significatio baptismi Christi, in quo solo baptismo per Spiritum sanctum vera est remissio peccatorum credentibus, ut in eo Spiritu renascamur, in quo ille natus est ex virgine Maria. In aqua enim voluit baptizari a Joanne, non ut ejus ulla dilueretur iniquitas, (0238C)sed ut magna illius commendaretur humilitas. Ita quippe nil in eo baptismus quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret, invenit, ut diabolus veritate justitiae vinceretur, non violentia potestatis opprimeretur. Utrumque enim, et baptismus et mors non miseranda necessitate, sed miserante potius voluntate susceptum est. Et multa alia inveniuntur in ejus scriptis catholicorum Patrum sensibus non convenientia, quae dicere vel exponere epistolaris [paginae] angustia me modo prohibet, ignorans quoque quando vel qualiter sanctitas vestra et bona voluntas, quam habetis in Christo, haec nostrae parvitatis dicta recipere velit.
VI. Tantum obsecro in ea charitate, qua Christus (0238D)nos dilexit, ut benigne hos meos digneris perlegere apices, et quod fraterna me cogebat charitas vestrae dirigere excellentiae, vestra sanctissima humilitas recipere non dedignetur. Audiens vero saepius bonam famam religiosae vitae de vobis, ideo instinctus amore fraternae dilectionis meipsum in tuam charitatem, fideliumque tuorum, Deo servientium in illis partibus, commendare curavi; etiam et illud deprecari, ut cautius agas de salute animae tuae, tuorumque subditorum. Licet praefatus famulus Dei Felix laudabili vita vitat coram hominibus, tamen ut videtur, in multis catholicae fidei professione non omnino pleniter Patrum sequitur sententiam; et noli confidere de specie bonitatis illius; maledictus enim homo qui confidit in homine (Jer. XVII, 5). Sed magis spem (0239A)tuam pone in omnipotenti Deo, et deprecare illum die noctuque, ne sit inanis labor tuus in conspectu illius, et ut fidem firmam [ Cod. Vat., firmatus] omnique Ecclesiae Christi probatam teneas. Videtur enim condignum, ut communi omnium conservorum tuorum prece te totum convertas ad Dominum, et depreceris clementiam illius, quatenus in fide recta confirmet corda vestra, ut nullo errore decipiaris, nec ullus ad te pertinens vagabundus a veritatis via deviet. Erit enim tibi maxima merces apud Deum omnipotentem, si errantes correxeris, si veritati consentieris [consenseris], si humiliter legeris sanctarum Scripturarum series, magis desiderans veraciter veritati obedire, quam pertinaciter tuam vel cujuslibet alterius firmare sententiam. Parata est (0239B)enim misericordia omnipotentis Dei tuas recipere preces si amore veritatis cognoscendae effuderis eas.
VII. Potuissem itaque multis testimoniis sanctarum Scripturarum et catholicorum doctorum scriptis probare Jesum Christum Dominum nostrum, qui ex virgine natus est, Deum esse verum et Filium Dei proprium; sed sapienti pauca sufficere sciens, et magis sensuum veritati arbitrans te intendere, quam sermonum multiplicatione gaudere, credo, Domini nostri Jesu Christi misericordissima pietas faciet te veritatem intelligere, si humiliter eam quaerere insistis; quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11), et humilitatis passibus ad coelestis regni altitudinem pervenitur. Una debet esse Ecclesia (0239C)Christi toto orbe diffusa in fide et charitate. Unum e duobus: aut in toto mundo est Ecclesia Christi supra petram fundata, ut credimus et confitemur, aut etiam [ Forte, aut solum] in Felice et suis paucis sectatoribus, quod omnino indignum est Christo Deo nostro, ut plures non habeat in ovili suo, quam illos paucos, qui in montanis 866 latitant cum Felice. Tu vero, vir Deo electe et dilecte, teipsum cum tuis consociis universali Ecclesiae Christi conjunge, ut sis membrum honorabile illius capitis, qui pro te suum sanguinem fundere non dedignavit, recogitans quantum erit gaudium in coelis super uno peccatore poenitentiam agente. Non dico te peccatorem, sed praedicatorem; confessorem Christi, non aversorem fidei; lucernam super candelabrum (0239D)positam, ut luceat omnibus qui in domo Dei sunt.
VIII. Etiam et in hoc tuae sanctissimae voluntati obnixius suadere ratum putavi, ut eumdem virum venerabilem Felicem tuis sanctis precibus et suavissimis suggestionibus convertere ad catholicae fidei unitatem et veritatem nitaris. Fidelis est enim Deus, pius est misericors, qui nullatenus obliviscatur ejus multa bona, et religiosam vitam, et labores, qua die noctuque indefessa voluntate desudat. Quanta sit tibi coram Deo et sanctis ejus gloria et remuneratio intende et diligentius considera, in salute fratris tui, etiam et tanti viri, et tam praeclarae dignitatis et sanctitatis famulo Christi. Memor esto semper illius (0240A)Apostoli dictum, qui ait: Novitates vocum devita (I Tim. VI, 20). Ecce qualis novitas est, Christum, qui ex Virgine natus est, adoptivum filium, vel nuncupativum Deum praedicare et nominare, et apertissimis apostolicae auctoritatis testimoniis non credere, sed magis aversari, qui ait: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Potuitne dicere Apostolus, qui adoptivo filio suo non pepercit, si voluisset nos illum credere adoptivum, qui traditus est pro salute nostra? Item ipsa Veritas in Evangelio ait: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16); de quo et paulo ante ait: Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet filium hominis (Rom. IX, 5). Et quid est quod (0240B)idem apostolus in alio loco ait: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Ibid., 14)? An et hic non potuit dicere, qui est nuncupativus in saecula? Non enim in Christo, sicut in quolibet homine, generatio est (homo enim quilibet filius irae nascitur, sed post in baptismo gratia sancti Spiritus in filium adoptatur Dei), sed statim in ipso conceptu conceptus est Filius Dei, et natus secundum temporis opportunitatem verus Filius Dei. Similiter et non est in Christo divinitatis majestas, sicut in quolibet homine episcopalis dignitas verbi gratia (non enim apostolus Petrus, apostolus est natus, sed postea a Deo electus: sicut quilibet episcopus non est episcopus natus, sed post nativitatis opportunum tempus electus in episcopatum et ordinatus), (0240C)sed statim in ipso conceptu et nativitate Deus verus natus est Christus, et proprius Filius Dei, non adoptivus filius, nec nuncupativus Deus. Firmiter absque omni dubitatione credendum est et praedicandum, eumdem esse, qui natus est ex Virgine, Deum verum in duabus naturis, et verum Filium Dei; ita ut unus sit Christus, et unus Deus et unus Dei Filius, et unus rex, et unus totius mundi Salvator, divinitate consubstantialis Patri, humanitate consubstantialis matri, ut sit idem verus Deus et verus homo in unitate personae. Nam et ipse tempore passionis suae adjuratus a pontifice, Filium se Dei esse confessus est. Et multa talia [ Cod. Vat., et multa alia] habemus testimonia in sancto Evangelio, quae ubique eum Filium Dei esse testantur. Percurre omnes paginas (0240D)evangelicae auctoritatis, et epistolares sententias apostolicae dignitatis, vel omnium sanctarum Scripturarum series, et quidquid in illis invenias, hoc fideliter praedica; in his sufficiat, et gaudeat tuae sanctitatis sensus, ut dignam catholicae fidei et praedicationis in aeterna beatitudine mercedem merearis recipere.
IX. Obsecro te humiliter per sanguinem redemptionis nostrae, et per terribile ultimi diei judicium, quatenus hujus chartulae sensus et syllabas, si in tuae beatitudinis manus perveniant, digneris dirigere per sanctos Christi sacerdotes, et sublimia Ecclesiae lumina, quae sunt in partibus Hispaniae. In hoc enim cognoscitur, si amorem habeas veritatis et universalis (0241A)Ecclesiae conjunctionem, si haec, qualiacunque sunt, charitatis fraternae scripta fideliter conservorum 867 tuorum auribus aperire desideras, et illos in unitate catholicae pacis confirmare. Dicam iterum, et cum omni humilitate dicam, saepiusque repetens: Evigilemus, viri fratres, ad tubam totius mundi. Ecce clamat vas electionis, praedicator gentium, secretarius coelorum contra omnes novitates vocum, dicens: Sed licet aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico; si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8, 9). Ecce quanta fiducia praedicatoris mundi est in sua praedicatione, ut non solum hominibus anathema indixit, si aliter praedicassent, quam ipse praedicaverat, (0241B)sed angelis quoque anathema minavit [ Cod. Vat., anathematizavit], si novi aliquid immisissent in praedicatione apostolicae auctoritatis: quam praedicationem evangelicae veritatis non se ab hominibus, sed ab ipso Domino nostro Jesu Christo didicisse testatur, ubi ait: Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi (Ibid. 12). Aliter praedicat, qui Christum adoptivum nominat Filium Dei, quem ille proprium Filium Dei nominavit. Aliter praedicat, qui Christum Jesum Deum nuncupativum nominat, quem ille Deum super omnia benedictum nominavit. Et qui aliter praedicat, timeat apostolicae auctoritatis anathema; non solum apostoli, sed etiam Dei Christi, quem in se locutum esse testatur, ubi ait: An experimentum (0241C)ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quomodo quislibet temeraria praesumptione Dominum nostrum Jesum Christum adoptivum Dei Filium nominare audet, quem tantus praedicator, ut diximus, proprium Dei Filium nominavit, ubi ait: Qui proprio Filio suo non pepercit (Rom. VIII, 33)? Vel qua audacia eumdem Dominum et Deum nostrum quis praesumit nominare nuncupativum Deum, quem idem apostolus benedictum super omnia Deum, vel etiam magnum Deum non dubitavit clara voce confiteri et nominare? Ait itaque ad Titum: Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate (Tit. II, 13, 14). Magnum utique Deum eum nominavit, qui (0241D)venturus est judicare vivos et mortuos, non deunculum quemdam, qualem nova quorumdam fingit praesumptio. Si quis dubitet de quo dixisset Apostolus, legat Tractatum beati Hieronymi, quem in hanc fecit Epistolam.
X. Considerandum est diligentius, et omnis pietatis intellectu percipiendum, quod ille mirabilis evangelista ait: Verbum caro factum est, id est, Deus homo factus est. Ex carnis itaque nomine totum hominem significans, ut in eo loco intelligitur: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6), id est, (0242A)omnis homo; non ut divinitatis natura verteretur in humanitatem; sed salva majestate divina, assumpta est humanitas: non diminuta est divinitas, sed honorificata humanitas, manente proprietate naturae humanae, ut idem ipse, qui ex Deo Patre aeternaliter natus est, ex matre Virgine temporaliter natus esset: ut sit verum quod tantus Evangelista ait: Verbum caro factum est. Si Deus homo factus est, utique homo Deus factus est, propter unitatem personae, ut sit ex omni parte veritas in Christo Jesu Domino nostro. Si igitur homo, qui assumptus est a Verbo Dei, Deus est nuncupativus, quia alia natura est humanitatis, alia divinitatis; consequens videtur, ut Deus, qui hominem assumpsit, homo sit nuncupativus, et non potest stare, quod evangelista ait: (0242B)Verbum caro factum est. Similiter intelligendum est versa vice de adoptione: si ideo ille homo, qui assumptus est, adoptivus est filius Deo, quia alia natura est humanitatis, alia divinitatis, sequitur illa necessaria conversio, ut Deus, qui ex Virgine natus est, sit adoptivus Deus, et non sit beata Virgo, secundum Nestorianam impietatem, vera Genitrix Dei, sed per quamdam, si fieri possit, adoptionem mater Dei. Quod quam [ Cod. Vat., quantum] nefandum sit, et quam impium, et ab omni veritate alienum, quisquis pie de Christo sentit, agnoscit. Has vero novitates vocum, charissimi et clarissimae dignitatis viri, omnino abjicite, et consentanea evangelicis 868 paginis et apostolicis traditionibus credite et praedicate; intelligentes alia nomina in Christo Deo (0242C)propria esse, alia significativa: et discernite quid cui [ Cod. Paris., quid cuique] rei conveniat. Propria nomina sunt in Christo, Unigenitus, Primogenitus, Deus, Dei Filius, et unus [Cod. Vat., et Dominus] Jesus Christus. Significativa nomina sunt propter quasdam actiones, quae completae sunt in illo, leo, lapis, ovis, vitulus, vermis, et talia plurima, quae ratione discernenda sunt.
XI. Dicit praefatus venerabilis Felix, « Hispaniae doctores Christum adoptivum solitos esse nominare; » sed illos doctores nos non legimus, neque ad nos illorum scripta pervenerunt: et si dixerint, forte simplex ignorantia eos defendit a mucrone anathematis, non pertinax erroris defensio excommunicationis percutit gladio [ Cod. Vat., gladius]. Major quoque auctoritas (0242D)doctorum totius mundi debet esse, quam paucorum in Hispania. Igitur beatus Isidorus, cui nihil Hispania clarius habuit, multa nomina ponit de Deo Christo in Etymologiis, vel aliis scripturis suis, sed in nullo loco invenimus eum adoptivum vel nuncupativum Deum, Dei Filium Christum nominasse, sed semper universalis sanctae Dei Ecclesiae in catholica fide eum consentire invenimus. XII. Si vestra vero pietas et bona voluntas, quam habetis in Christi charitate, hanc epistolam perlegere curaverit, et vobis placuerit communicatio sanctae (0243A)fidei nobiscum, et ut sermonem saepius faciamus inter nos familiarem, plura vobis de ratione orthodoxae fidei, et ecclesiastica pace, et sancta unitate, miserante Deo Christo vero Deo et proprio Filio Dei, dirigere curaverimus. Haec interim pauca ex charitatis fonte dictavimus, optantes vos ubique in omni sanctitati et unitate pacifica proficere coram Deo et hominibus. Vos vero communiter obsecro in calce hujus epistolae, sacratissima lumina Hispaniae, ut memoriam nostri in sacrosanctis vestris orationibus habere dignemini. Vos vero, sanctissimi Patres, quos Deus rectores populi sui constituit, per dona sancti Spiritus in omni sapientia catholicae pacis, et (0244A)in charitate Christi Dei proficere optamus, dilectissimi Patres, Fratres et Filii in Christo Domino nostro. Valete in perpetuum. Qui legat, feliciter legat, et veraciter intelligat, et fideliter credat, quae dicta sunt, quatenus aeternaliter regnare mereatur cum eo, de quo nobis sermo est, Salvatore nostro Deo vero et vivo, Domino nostro Jesu Christo.
EPISTOLA ELIPANDI AD ALBINUM, Responsiones continens prioris epistolae. Hanc epistolam videsis inter Opera Elipandi, hujusce Patrologiae tomo XCVI, col. 870.
876 ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS. (0243)
I. (0243B)Paratum cor meum Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8). Paratum divina inspirante gratia ad proferendam veritatis doctrinam; paratum ad resistendum falsitatis erroribus; paratum, Domine Jesu, te amare, laudare et praedicare; paratum te verum Deum, verumque Dei Filium intelligere, cum beato evangelista qui de sacratissima tui pectoris plenitudine catholicae veritatis hauriens fidem ait: Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei (Joan. XX, 31). Moxque hujus fidei perpetuam ostendens mercedem, subjunxit: Et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ejus; eumdem evangelica auctoritate Dei Filium praedicans, quem Gabriel archangelus, antequam conciperetur, beatae Virgini Jesum Filiumque Altissimi vocitandum esse (0243C)praedixerat. Nulli dubium est quin ad humanam pertineret naturam nomen Jesu, in quo nomine, beato doctore gentium attestante, omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10). Cujus quoque nominis potestatem beatus Petrus princeps apostolorum in sanitate claudi, qui ad Speciosam templi portam jacebat, ostendit, dum ait: In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Act. III, 6); qui confestim sanatus exsiliens et ambulans laudabat Deum. Addidit quoque idem beatus apostolus hujus nominis excellentiam, dum a Judaeis prohibiti sunt apostoli in eo nomine praedicare, dicens: Nec enim est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (0243D)(Act. IV, 12).
II. Haec eadem Deo miserante mihi est causa contra te scribendi, et tuas destruendi infidelitates, o Pater Elipande, quae fuit beato Joanni evangelistae sanctum causa scribendi Evangelium, ut sanctarum Scripturarum auctoritate et catholicae fidei veritate ostendam, Jesum Christum verum esse Filium Dei, 877 non solum in ea natura quae aeternaliter ex Deo Patre genita est, verum etiam et ex ea [ Forte, in ea] quae temporaliter ex matre Virgine facta est; ne unus Jesus Filius Dei Christus dividatur in (0244B)duos filios, proprium atque adoptivum; quae divisio duarum absque dubitatione personarum esse intelligitur
III. Sicut possibile esse Deo non est negandum ut Filius hominis, dum voluit, perfectus et proprius fieret, sic non est Deo contradicendum ut humanam naturam, quam in dignitatem suae personae assumpsit, in proprietatem Filii Dei exaltare potuisset, ut esset eadem persona cum assumpto homine in proprietate Filii, quae fuit ante omnia saecula in substantia Deitatis. Ergo in omni serie sanctarum Scripturarum nunquam nomen adoptionis Christo imponi legitur, sed nos per eum adoptionis accepisse gratiam testantur. De qua adoptione in nos facta praefatus evangelista ait: In propria venit, et sui eum non (0244C)receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11). Non est haec potestas adoptionis a quolibet adoptivo in sanctos collata, sed ab eo, quem quasi unigenitum, plenum gratia et veritate mox in sequenti sententia idem testatur evangelista. Et paulo post: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Ibid., 16). Et Apostolus: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Si adoptio est in Christo, non est omnis plenitudo nobilitatis in eo; quia adoptio de quadam extranea persona assumi solet in filii nomen; nec quisquam apostolorum, qui sunt lumina et doctores totius mundi, Jesu nomini adoptionem addere voluit. Nempe inter adoptivos et proprios filios beatus Augustinus in disputatione (0244D)quam habuit cum Feliciano quodam Arianae sectae defensore discrevit, ita dicens: « Filiorum namque adoptivi alii sunt, naturales alii. Hi quia geniti ab initio, filii semper ac proprii sunt: illi primo alieni, post filii, cum per adoptionem in familiam videntur adscisci. » Quando homo Christus ex Virgine natus alienus fuit Deo Patre [Patri], ut ex alieno quodam per adoptionem adscisceretur in filii nomen. Nonne in ipso conceptu, operante sancto Spiritu, ex beata Virgine Deus verus, et Dei Filius verus conceptus est, et tempore opportuno natus? At si (0245A)nunquam alienus, nunquam igitur adoptivus: quia, ut beatus Augustinus ait, ex alieno quodam adoptivus solet effici. Restat ergo ut statim fieret Christus proprius Filius Dei ab ipso conceptu, quia nunquam alienus fuit. Nunquam vero alienus, quia nunquam vetus homo fuit: licet in errore vestro, contra fidem catholicam dicatur Christus homo vetus.
IV. Nam beatus Hieronymus ait in tractatu Epistolae ad Ephesios: « Quid enim in homine, qui a Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit? Conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes: et ad extremum crux et passio, spolians in ea principatus et contrarias fortitudines ostentui habens: resurrectio quoque et ascensio in coelum. (0245B)Hic ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis, quia Deus verus, Dei vere [ Al., veri] Filius fuit, et tota in illo religio atque justitia Dei veritate completa est. » Videtis quam fiducialiter iste praecipuus in Ecclesia Dei doctor Christum praedicavit, semper novum hominem, verumque Deum, vereque Dei Filium creatum esse, atque in eo omnem justitiam in Dei veritate completam esse affirmat. Haec una sententia, si fiducialiter legatur et veraciter intelligatur, pessimas vestri erroris evacuat assertiones: dum vos dicitis Christum veterem hominem, nuncupativum Deum, adoptivum filium. Iste vero nobilissimus doctor Salvatorem nostrum novum hominem, verum Deum, et vere Dei Filium, absque ulla dubietate creatum testatur.(0245C)
V. Ecce quidam fervor testificandae veritatis me rapuit ab ordine responsionis. Sed incipiamus a me [ Forte, ante] sententias tui discutere libelli: et intelligant qui legant, piae exhortationis charitatisque calamo, o Pater Elipande, conscriptos ad tuam reverentiam apices, vel impiae maledictionis, quos venenoso ore procaciter 878 meo nomini dirigere studuisti, vel ex quo spiritu in prima fronte tuarum litterarum statim verba dirissimae maledictionis proferre voluisses. Ego prorsus simplici charitate meae devotionis preces tuae direxi reverentiae, desiderans senectutem tuam per Christum salvari, et ad catholicae pacis concordiam revocari, sine qua nihil, nec ipsa martyrii gloria, Deo acceptabile esse [ Cod. Paris., nec ipsam . . . gloriam . . . acceptabilem esse] beatus (0245D)Paulus Apostolus protestatur: Tu econtra in verba nefandae invectionis prosiluisti, juxta Salomonis veridicam sententiam: In ore stulti arma et gladius (Prov. XXII, 5). Item: Argue stultum, et oderit te (Ibid., IX, 7). Unde maledictionem benedictioni meae opposuisti, quid in corde haberes, quis te totum spiritus possideret ostendens. Sed Dominus, qui illuminat caecos, et sanat contritos corde, illuminet tenebras ignorantiae tuae, et sanet infidelitatis vulnera in corde tuo, teque pastorem efficiat populi sui, prudentem, pium, pacificum et catholicum.
VI. Quid est, vir frater, quod tanta haereticorum (0246A)nomina meae imposuisti personae, quorum imagines et potestates in civitate sua Dominus Deus olim ad nihilum redegit? non memorans quid de tuis similibus Psalmista caneret, dicens: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3). Et ipsa Veritas in Evangelio Judaeis improperans pro benefactis suis maledicta eorum, ait: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Et iterum: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII, 34, 35). Simile [ Leg., Si mala] est maledictio, utique ex mali cordis thesauro processit. Omnino mala est maledictio, prohibente eam Apostolo: Nolite, ait, (0246B)maledicere (Rom. XII, 14). Igitur qui maledicit, ex mali cordis thesauro maledictionem profert. Si me errare aestimares, nonne apostolico praecepto me corrigere debuisses in spiritu mansuetudinis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris? Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2). Facile est enim ex verbis beati Jacobi apostoli, unde sit sapientia tua, agnoscere; ubi de mansuetudine verae sapientiae, et de amaritudine impiae aemulationis disputavit; ait enim: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem (Jac. III, 14). Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum (0246C)est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis (Ibid., 16, 17).
VII. Ego ramum olivae columbino ore ferens, vulnus tui cordis mederi optans: tu e diverso serpentina lingua mortiferum evomuisti venenum, promptior ad maledicendum quam ad benedicendum. Ego cum Nicolao, cui me comparasti, nuptiales taedas non exstinguo; sed cum beato Stephano protomartyre mentis intuitu video Jesum stantem a dextris Dei, pro sui nominis nobilitate certantibus auxiliari. Ego cum impio Datiano praeclari martyris Vincentii non sum persecutor; sed haereticae pravitatis pro virium mearum portione, adjuvante Deo, devotus exstirpator. Ego cum Ruffino beatum Felicem martyrem (0246D)non feci; sed Felicem olim vestri erroris complicem, Deo miserante, catholicum effeci: persequens in eo illius impiam dubitationem, qui tentando Dei Filium dixerat: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Et iterum per Judaeos ipso in cruce pendente clamavit: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Nunquid non pejor est vestra incredulitas quam diabolica dubietas? Ille explorare volens si Filius Dei esset, quem esurire, sitire et lassescere cernebat; vos regnantem in coelis verum Dei Filium negare non timetis, vincentes vestra incredulitate diabolicam infidelitatem. Illum vero Felicem, quem (0247A)tu charitate summum, pudicum, moribusque ornatum asseris, nos habemus in castris Christi: atque utinam et tu cum tuis sequacibus illius exemplo edoctus, ad verae fidei cognitionem pervenias, ipso praestante, quem nos praedicamus verum Deum et proprium Dei Filium.
VIII. Dicis: « Fatuus fatua loquitur. » Nunquid fatua loquitur, qui veritatem praedicat, et non ille magis fatuus est, qui est falsitatis assertor? Ponis quoque 879 sententiam Apostoli: Animalis homo non percipit ea quae Spiritus sunt Dei (I Cor. II, 14), volens me animalem intelligere, et te spiritalem. Videat qui legat litteras nostras, cui nostrum haec sententia magis conveniat, an mihi, qui evangelicis apostolicisque, nec non et paternis roboratus testimoniis Christum (0247B)praedico verum Deum, et verum Dei Filium; aut forte tibi, qui Hispanico errore depravatus contra fidem catholicam canina rabie latrare non times, renuens in Christo veram filietatis nobilitatem, sed extraneam nominetenus tantum in illo esse generositatem affirmans: qui adjuratus a pontifice Judaeorum per nomen summi Dei, an Filius Dei esset, respondit plane: Ego sum. Qui et caeco illuminato interroganti quis esset Filius Dei, et crederet in eum, dixit: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est (Joan. IX, 37). Quid ille jam illuminatus vidit? Absque dubitatione humanitatis naturam, non divinitatis substantiam, quae carnalibus videri oculis non potest. Duo dixit ei Dominus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum; quae proprie ad humanam intelliguntur (0247C)pertinere naturam; et tamen, quae videri potuit et audiri loquens, eamdem naturam Filium Dei esse fatebatur. Dicis quoque ex versiculo Psalmigraphi, me defensorem et inimicum esse. Forte nolens verum de me protulisti testimonium. Fateor siquidem me defensorem esse fidei catholicae, et inimicum esse inimicorum Christi, qui honorem divinitatis et nobilitatem dignitatis illi adimere contendunt, quem paganus centurio mori cernens, territus elementorum mutatione, verum Dei Filium confessus est dicens: Vere Dei Filius erat homo iste (Matth. XXVII, 54; Marc. III, 11, 12). Imo diabolicae potestates, sicut in Evangelio legitur, de obsessis clamantes corporibus, Christum Dei Filium confessae (0247D)sunt. Nec hoc dico, quod illorum testimonio indigeam, habens testes totius Scripturae sanctae paginas; sed ad confusionem infidelitatis vestrae illorum vobis praefero fidem, qui soli ita perversi estis in fide, ut diabolica vobis digne praeferatur confessio.
IX. Quod vero me asseris humanitatem veram in Christo negare, omnino falsum est; nec in omni litterarum mearum serie me hoc dicere vel credidisse probare poteris. Sed in eo, absque ulla dubietate vel scrupulo, duas confiteor naturas perfectas et integras, divinitatis scilicet atque humanitatis in una persona et in uno Filii Dei nomine: sicut in epistola quam charitatis officio et salutis tuae desiderio catholico calamo reverentiae vestrae exarare curavimus, perspicue intelligere potestis, si sobrio (0248A)sensu mea ad vos et pro vobis pietatis verba legere et intelligere vultis. Certissime me scitote duas naturas, sicut superius dixi, et unam personam confiteri in Christo. Firmiter namque absque omni dubitatione credendum est et praedicandum, eumdem esse qui natus est ex Virgine, Deum verum in duabus naturis, et verum Filium Dei: ita ut unus sit Christus, et unus Deus, et unus Dei Filius, et unus rex, et unus totius mundi Salvator, divinitate consubstantialis Patri, humanitate consubstantialis matri, ut sit idem verus Deus et verus homo in unitate personae, quem vos sine dubio cum Nestorio in duos dividitis filios, et in duas personas, per proprietatem et adoptionem. Non igitur idem magister vester Nestorius invenitur duas personas palam in Christo (0248B)profiteri, quantum ad nos litterae illius pervenire potuerunt: sed omnia quae duabus necesse est inesse personis, proferre de Christo reperitur, adoptionem sicut et vos humanitati adscribens, et divinitati proprietatem filii designans.
X. Tu vero, frater Elipande, homo animalis, animalium more generationem Filii Dei intelligens, minus te ipsum considerans, an totus anima et corpore sis proprius filius patris tui et matris tuae, dum certum est, solam carnem ex conjunctione parentum tuorum procreatam esse, animae vero creaturam ex nihilo Dei potentia conditam, et coagulationem carnis in utero matris conjunctam vivificatrice potentia, ut vivum nasceretur anima rationale atque mortale: et quod in omni homine fieri posse cernis, in Dei (0248C)Filio fieri operante sancto Spiritu confiteri dubitas; ut Deus omnipotens, qui omnia facit quae vult in coelo et in terra, hoc solum, te nolente, non potuisset, ut Filius sibi proprius 880 ex virginali utero nasceretur. Aut te ipsum nega proprium filium parentibus tuis nisi sola carne, aut si hoc tibi absurdum videatur, confitearis necesse est in Filio Dei hanc proprietatem fieri posse (licet alterius natura sit aeterna divinitas, alterius ex tempore facta humanitas) quam in te ipso fore, imo et in omni homine negare non vis.
XI. Me igitur recordari jubes Dominum dixisse: Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam arcta et angusta (0248D)via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13, 14)! Recordare et tu Prophetam dixisse: Pascentur agni in latitudine (Oseae IV, 16). Et Psalmistam de potentia ejus, de quo nobis sermo est, multo ante praececinisse: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Ipsumque cum triumpho gloriae ascendentem in coelos mandatum dedisse Apostolis suis, ut docerent omnes gentes, dicens: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19). Olim in Judaea notus tantummodo Deus (Psal. LXXV, 2), nunc vero omnibus gentibus vox una est Christus, quem vos intra Pyrenaeos saltus non regnasse, sed captivum latitasse aestimatis.
XII. Aliud quoque de Evangelio profers testimonium, (0249A)ubi ipsa Veritas de communione charitatis sanctorum ait: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Et credis hoc de Felice tantum suisque complicibus dictum esse, qualis olim idem Felix fuit, dum vestri erroris catenis vobiscum colligatus fuit: nunc vero Deo miserante rationabili disputatione convictus, et absolutus ab errore vestro, et in catholicae pacis unanimitatem reductus. Et quem vos habuistis quasi scutum perfidiae vestrae, nunc Ecclesia eum habet sagittam potentem et acutam cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 4). Vos vero in quibus refrigescit charitas, congregamini in nomine adoptivi filii, in nomine captivi servi, in nomine nuncupativi Dei: nos congregamur in nomine unigeniti Filii Dei (0249B)Salvatoris mundi, in nomine Christi Domini, quem angelus pastoribus natum praedicavit, dicens: Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David (Luc. II, 11). Vos flectite genua in nomine adoptivi; nos flectimus genua cum angelis et archangelis, cum omni militia coelesti, in nomine Jesu, de quo dictum est: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6).
XIII. Pervenisti tandem ad promissionem Dei, quae dicta est ad David: Cum dormieris, inquit Deus, cum patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis qui sedeat super thronum Israel. Ego ero ei in Patrem, et ipse mihi erit in Filium (II Reg. VII, 12, 14). O Pater Elipande, ubi perdidisti oculos tuos? Quare posuisti testimonium contra te fortissimum? Forte propter sacerdotii dignitatem (0249C)cum Caipha ignorans veritatem protulisti. Paterna promissio est, et paterna testificatio, sicut tu ipse dixisti: Ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Nihil his verbis adoptionis in paterna reperitur promissione. Multum est inter ero, et dicor. Verum per se est absque ulla imaginatione; adoptivus dicitur non a veritate, sed ab imaginatione volentis animi. Multum interest inter vestra mendacia et Dei promissa. Ipse dixit: Erit mihi Filius; vos dicitis, nuncupatur tantum, sed non est proprie. Prophetiam quoque Isaiae de Christo in medium deduxisti, ubi ait: Radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isai. XI, 10). Quibus populis stat in signum, (0249D)et quae gentes eum deprecabuntur, si in sola Hispania perpauci musitatores eum catholice deprecantur? Qui certissime nullius accipit preces, nisi in charitate catholicae pacis proferantur; sed et sepulcrum illius, quem vos ignobilem dicitis, gloriosum esse Propheta praedixit. Si sepulcrum gloriosum est, quanto magis gloriosus est, qui in sepulcro dormivit, ex cujus persona Propheta olim cecinit: Ego dormivi et somnum coepi, et resurrexi (Psal. III, 6)? Adjungis namque Patrum catholicam sententiam: « Totus in suis, et totus in nostris, » addens ex tuo sensu: « Quare non dicatur adoptivus, qui ita totus (0250A)est in nostris, sicut totus est in suis, praeter delictum? » Utinam melius intellexisses sanctorum verba doctorum! Totus in nostris, id est, totus Filius hominis; et totus in suis, id est, totus Filius Dei, in utraque [ Cod. Paris., in utroque] plenus et perfectus. Tu vero particulariter vis eum esse Filium Dei, partim vere, et partim nominative. 881 Hoc velim respondeas mihi, si totus est in utraque natura Christus vere et proprie beatissimae Virginis Filius? Aut si vere Deum genuit sancta virgo Maria, sicut omnes catholici Dei eam genitricem credunt et confitentur? Et utrum aeternus Dei Filius vere sit beatae Virginis Filius, aut adoptive? Si adoptive dicis, nequaquam vere fuit Dei genitrix sanctissima virgo Maria. Si vero catholico ore vere eam Dei genitricem (0250B)confiteri vis, quid restat nisi ut ea veritate totus sit in duabus naturis Christus vere Dei Filius, qua est in duabus naturis vere beatissimae Virginis Filius? At si humanitas ejus adoptiva est Deo Patri, consequens esse videtur, ut divinitas adoptiva sit matri Virgini. Quod quam impium sit dicere, nullus fidelium ignorat.
XIV. Flagitas me testes dare, « quod nulla sit adoptio in carne Christi; » quod tempore opportuno, sancto Spiritu catholicos pectori nostro inspirante sensus, facturus sum, abundanterque in aliis litterulis nostris, quas contra errorem vestrum edidi, me fecisse intelligit, qui nostras paginulas legere non contemnit. De eo vero, quod postulas testimonium tibi dari, « quod non sit vera humanitas in Christo: » hujus rei tibi testimonia non dabo; quia catholicus (0250C)sum, in catholica natus et nutritus Ecclesia: sed dabo tibi testes litterarum mearum series, si legere digneris, veram divinitatem et veram humanitatem confitentes in Christo Deo. Et miror cur mihi objicere velis, quod nunquam me dicere legisti. Hortaris me Arium non esse, qui multorum sua perversitate maculavit corda, ut recte non crederent. Ego, gloria Deo Jesu, nunquam in barathrum Arii delapsus sum; sed tu vel Arius esse probaberis, vel tuam damnare sententiam cogeris; qui asseris Filium Dei unicum, unigenitum, uniusque procul dubio personae, adoptivum esse. Nunquid non tu in eadem persona adoptionem esse affirmas, quam Arius olim detestabili impietate adoptivam esse asseruit? Aut si hanc blasphemiam declinare niteris, mox incidis in laqueum (0250D)Nestorii, in duas Christum dividens personas, unam propriam, et alteram adoptivam. Nam Nestorius palam duas non nominavit personas in Christo, omnia tamen, quae duabus inesse personis necesse est pravo sensu, id est, proprietatem et adoptionem Filii affirmavit in Christo. In ejus vero sine dubio litteris adoptionis nomen de Christo invenitur: verba vero sunt ejusdem Nestorii post obscuros sensus et caliginosas sententias et impias infidelitates hujusmodi de humanitate Christi. Ait enim: « Unde et multi secundum beatum Paulum dicimur filii, sed solus (0251A)praecipuum habens hoc, quod . . . Verbi copulationem adoptionem participans. »
XV. Videte, viri fratres, videte periculum vestrum, et tandem aliquando resipiscite ab errore infidelitatis, devitantes doctrinam dualitatis de Redemptore nostro. Aut si ex catholica sanctorum Patrum praedicatione non vultis, vel ex Nestorii impia incredulitate, et justa damnatione vestram corrigite sententiam, eamdem adoptionem in humanitate Christi affirmantis [ Cod. Paris., affirmantes], sicut in illius verbis audire potestis, quam vestra pertinax ignorantia affirmare nititur. Disperdat enim [Forte, eum] Dominus, dicit Propheta, magistrum et discipulum docentem talia (Malach. II, 12). Sed et angelus Domini vibrat gladium vindictae (0251B)super caput vestrum, ut dividat vos, si vos dividitis Christum in proprium filium et adoptivum, partemque vestri ponat cum hypocritis, ubi erit fletus et stridor dentium. Et tu, venerande Pater Elipande, caveto ne juniores aetati tuae insultent et dicant cum Daniele: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius (Dan. XIII, 52), subvertens vias innocentium, non recte praedicans de Salvatore mundi. Octogenarium te audivimus esse in epistola, quam praefato Felici direxisti. Audi Christum clamantem tibi: Adhuc modicum lumen in te est, curre, dum lucem habeas, ne tenebrae te comprehendant: quia qui ambulat in tenebris, nescit quo vadit. Dum lucem habeas, crede in lucem, ut filius sis lucis (Joan. XII, 35, 36). Quidquid in epistola (0251C)882 tua de tenebroso cordis tui sensu produxisti, totum ex maledictionis vel falsitatis felle derivatum esse dignoscitur. Sed forte ignorans veritatem, falsitatem protulisti. Disce prius, et postea doce, ne magister efficiaris erroris. Melior est humilitas discendi, quam temeritas docendi. Noli in scientia tua extolli. Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Et qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12).
XVI. Admones me non pio, ut videtur, animo, sed severa invectionis castigatione, gloriosum regem Carolum non corrumpere. Non ego illum corrumpere veni in Franciam, qui corrumpi non potest, sed adjuvare in fide catholica, in qua ille ab ineunte aetate nutritus fuit, et optime a Christianissimis (0251D)parentibus et magistris catholicis edoctus. Impossibile est enim, ut corrumpatur a quoquam, quia catholicus est in fide, rex in potestate, pontifex in praedicatione, judex in aequitate, philosophus in liberalibus studiis, inclytus in moribus, et omni honestate praecipuus. Antequam ego, eodem sapientissimo rege Carolo jubente, venissem in Franciam, haec eadem vestri erroris secta, eodem glorioso principe praesidente, praesente Felice, quem multum laudare soles, vestrae partis tunc temporis defensore, ventilata est in celeberrimo loco, qui dicitur Raiginis-Burg, et synodali auctoritate sacerdotum (0252A)Christi, qui ex diversis christiani imperii partibus convenerant, aeterno anathemate damnata: imo et a beatae memoriae Adriano papa, qui tunc temporis sanctae Romanae Ecclesiae apostolica auctoritate rexerat sedem, funditus exterminata: donec idem Felix infeliciter ad vestras refugiens partes sopitos infidelitatis cineres, vobis exhortantibus, resuscitare intendit. Cui ego in has adveniens partes charitatis calamo epistolam exhortatoriam, ut se catholicae jungeret unitati, dirigere curavi. Cui ille non epistolari brevitate, sed libelli prolixitate respondere nisus est, atque in eo omnes perfidiae vestrae foveas maxime aperuit, asserens Christum et veterem hominem esse, et nuncupativum Deum, et adoptivum filium, et secunda indiguisse regeneratione, et alia (0252B)plurima ecclesiasticae doctrinae inconvenientia. Cui libello ejus septem nostrae devotionis libellis respondimus, omnes vestrae pravitatis evacuans doctrinas. Qui etiam nostrae devotionis sermones lecti sunt et probati in praesentia domni regis et sacerdotum Christi. Sed et idem Felix anno praefati gloriosi principis tricesimo secundo advocatus voluntarie veniens ad Aquis Palatium, ibique in praesentia domni regis et optimatum illius sive sacerdotum Dei rationabiliter auditus, et veraciter convictus, atque Deo dans gloriam, veramque confessus fidem, in pacem catholicae unanimitatis reversus est cum suis discipulis, qui ibi tunc temporis erant praesentes: cujus te cum tuis discipulis, venerande Pater, humilitatem sectari suadeo.(0252C)
XVII. Aggrega teipsum cum ovibus tibi commissis in ovile Christianae charitatis, per eum qui ait: Ego sum ostium, per me si quis intraverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur (Joan. X, 9). Praevidendum est tibi cauta sollicitudine, ne sis ex eorum numero, de quibus ipsa Veritas in eodem subjunxit loco: Omnes, inquiens, quotquot venerunt, fures sunt et latrones (Ibid., 8); qui venerunt, ait, non qui missi sunt. Et Apostolus: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 15)? Quis te, o Pater Elipande, misit praedicare adoptionem in Christo Dei Filio? Ergo si nullo mittente per te venisti et praedicasti, fur et latro convinceris esse. Fur non venit, nisi ut furetur, mactet et perdat. Caveant discipuli tui, ne per te occidantur (0252D)et pereant. Melius est illis oculum eruere sibi dextrum, quam integro corpore mitti in gehennam ignis. Caecus si caecum ducit, cadunt ambo in foveam (Matth. XV, 14). Audi etiam beatum Apostolum inter Moysem et Christum discernentem, quos tu similes asseris, ubi excellentiam majestatis Christi praetulit famulo suo Moysi. Moyses autem, inquit, tanquam famulus fidelis fuit in tota domo sua, Christus autem tanquam filius in domo sua (Hebr. III, 5, 6): Moysen famulum nominans, et Christum Filium. Quantum est inter famulum patrisfamilias et filium, tantum est inter Moysen et Christum. Nunquam enim de Moyse idem Apostolus, sed de Christo inquit: (0253A)Excelsior coelis factus (Hebr. VII, 26), quem in principio quoque ejusdem Epistolae angelis 883 praeferre non dubitavit: Tanto enim melior, ait, angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit angelorum aliquando: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 4 seq.). De eo enim dicit: Filius meus es tu, de quo in sequenti versiculo addidit, sicut tu ipse paulo ante protulisti: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Illi dicit: Filius meus es tu, cui ait: Pete a me, et dabo tibi gentes. Sed et beatus Gregorius doctor eximius, et omnibus Christi Ecclesiis (0253B)acceptabilis, inter sanctorum et Christi divinitatem discernens, in homilia quadam super Ezechielis prophetae primam partem ita ait, dum de nuncupativa sanctorum potestate et propria Christi divinitate disputavit: « Unde, inquit, Paulus apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de Redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Qui enim nuncupative dicitur Deus, inter omnia est; qui vero essentialiter Deus, super omnia est. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit: quia et electus quisque, sicut praemisimus, vel in exemplo justitiae praerogando positus dici Deus (0253C)potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative Deus; Christus autem Deus super omnia, quia naturaliter Deus. » Eumdem naturaliter Deum non dubitavit affirmare, quem doctor gentium ex sanctorum semine Patrum secundum carnem procreatum esse testabatur.
XVIII. Dum tuae perversitati defecerunt in prophetis Dei testimonia errori tuo convenientia, finxisti tibi novum quemdam prophetam dixisse: Miserere, Domine, plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo (Eccli. XXXVI, 14). Addidisti quoque huic sententiae talem interpretationem: « Aequalitas, inquis, ista non est in divinitate, sed in sola humanitate, et in carne adoptiva, quam accepit de Virgine. » Ecce falsitas in nomine prophetae! Ecce perversitas in interpretatione (0253D)sententiae! Et non frustra oportebat novum doctorem, novum sibi invenire prophetam. Sicut (0254A)Jeroboam rex a veri Dei cultu recedens novos sibi finxit deos, ut perditus subjectum sibi perderet populum; de quo multo ante praedictum est in Cantico Deuteronomii: Dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo (Deut. XXXII, 16); sic tu a vero Deo et proprio Filio Dei recedens, nuncupativum Deum et adoptivum filium redemptorem tibi fingis, quem non noverunt patres nostri. Tu vero Deum qui te liberavit, dereliquisti, et oblitus es Dei Redemptoris tui. In libro Jesu filii Sirac haec praefata sententia legitur, quem librum beatus Hieronymus atque Isidorus inter apocryphas, id est, dubias Scripturas, deputatum esse absque dubitatione testantur. Qui etiam liber non tempore prophetarum, sed sacerdotum, 884 sub Simone pontifice magno, (0254B)regnante Ptolomaeo Evergete, conscriptus est: nec tantum prophetias, quantum morales disciplinas et laudes sapientiae proferre videtur: et melius intelligi potest primogenitus iste, de quo hic dicit, populus Dei de Aegypto eductus, de quo Dominus ad Pharaonem Moysi famulo suo mandatum dedit, dicens: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte filium meum primogenitum, ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum: ecce ergo interficiam filium tuum primogenitum (Exod. IV, 22, 23): cui adaequatum esse populum duarum tribuum non multo ante de captivitate Babyloniae Dei misericordia deductum, iste vir, qui haec hujus orationis verba composuit, voluit, ut arbitror, intelligi; nec aliquid de Christo, ut tu novo sensu asseris, his verbis (0254C)prophetasse putatur.
XIX. Deinde more tuo vagando vadis quaerere testimonia per latitudinem sanctae Scripturae, quid divinitati Christi et quid humanitati conveniat. Quasi aliquis nostrum negare videatur veram in Christo humanitatem, veramque divinitatem. Et primo ponis Dei Filium secundum divinitatem dicere: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18), minus attendens quid beatus Augustinus de hac sententia intellexisset, qui sic haec verba Domini in homiliis evangelicis interpretari voluit: « Quis ponit, inquit, animam, et iterum sumit animam? Christus, ex eo quod Verbum, an ex eo quod anima humana ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An ex eo quod caro est, animam ponit, et (0254D)iterum sumit? Tria posui: omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conveniat regulae veritatis. Si (0255A)enim dixerimus quia Verbum Dei posuit animam suam et iterum sumpsit eam, metuendum est ne subintret prava cogitatio, et dicatur nobis: Ergo [aliquando] anima illa separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit illam animam, fuit sine anima. Video enim fuisse sine anima humana Verbum; sed cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex quo autem [ Aug., ex quo enim] Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et caro; quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit, animam vero a Verbo non separavit? Si enim mortuus est Dominus, imo quia mortuus Dominus (mortuus est enim pro nobis in cruce), sine (0255B)dubio caro ipsius exspiravit animam; ad tempus exiguum anima deseruit carnem, et redeunte anima resurrexit [ Aug., resurrecturam]. A Verbo autem animam separatam esse non dico . . . . . Omnes enim homines, quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo ponunt. Et nemo habet potestatem sumere, quod posuerit. Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit, posuit, et quando voluit, sumpsit. Ponere ergo animam mori est. Sic Petrus Domino dixit: Animam propter te ponam (Joan. XIII, 37), id est, pro te moriar carne [ Vox carne deest apud Aug. ]. » Et paulo post: « Quomodo Christus animam posuit? Non enim caro Christus? Ita plane caro [ Aug., et caro] Christus, et anima Christus, et Verbum Christus: nec tamen (0255C)tria haec tres Christi, sed unus Christus, » et unus unigenitus Deus et homo. Nonne tibi, o novus sanctarum interpres Scripturarum, prava subintravit cogitatio, quod anima Christi separata esset a Verbo, dum dicis, secundum divinitatem haec eadem verba Dominum protulisse? quod valde metuendum esse tibi iste praecipuus doctor rationabili pietate admonuit.
XX. Simili quoque perversitate dividere vis Christum in ea voce, quam Pater in monte sancto discipulis audientibus protulit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit: ipsum audite (Matth. XVII, 5); quasi hoc de divinitate tantummodo dictum sit, et non magis de humanitate. Si ergo de divinitate tantummodo hoc prolatum esse (0255D)aestimas, dividere vis Christum, et naturam divinitatis tantummodo esse Filium; quod quam perversum sit, nullus ignorat catholicus. 885 Super unum Filium facta est haec vox Patris de coelo, et de illo uno Filio dicitur: Hic est Filius meus dilectus. Quidquid in Christo est, et Filii nomen habet, [et] ipsius Patris testimonio, Filius meus dilectus dicitur, non, ut tu asseris, adoptivus. Tria vero in voce paterna audita sunt: Filius, et meus, et dilectus dicitur. Et adhuc addidit: In quo mihi bene complacuit. Vox (0256A)Patris de coelo clamat, meus: tu de terra clamas, non tuus. Quae tibi salus speranda est, si Dei testimonio non credis? Nec tibi adhuc hic locus separationis datur; de uno Filio dixit, unum ostendit, quasi dixisset: Nec alium quaeras; nec hunc non esse credas. Aut si forte tibi dubitatio sit, si de humana Christi natura haec dicta sint, lege beati Gregorii praefati Patris in homiliis Ezechielis de hac paterna voce sensus, qui post plurima humanitatis Christi sacramenta et propheticae visionis mysteria, hujus paternae vocis excellentiam subinfert dicens: « Vox, inquit, super firmamentum facta est, quae super baptizatum Dominum de coelo sonuit dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui (Luc. III, 22); vel sicut per Evangelistam alium dicitur: Hic (0256B)est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit » (Matth. III, 17). Et post pauca: « In solo autem sibi unigenito Domino Deo nostro Jesu Christo complacuit, quia hunc inter homines hominem creasse eum non poenituit, in quo peccatum nullum omnimodo invenit, sicut de illo per Psalmistam dicitur: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In solo ergo sibi Redemptore nostro complacet Pater, quia in solo non invenit culpam. » Item in eadem homilia: « Cum vox, inquit, super firmamentum sit, stant animalia, et submittunt alas suas, quia sancti quique cum ipsum quoque unigenitum flagellatum in hoc mundo conspiciunt, deponunt, si quid de suis meritis praesumunt. » Certissime (0256C)hanc vocem super baptizatum Dominum emissam esse iste eximius doctor intellexit. Procul dubio humanitas baptizari potuit, non divinitas: eumque qui sine peccato venit, et flagella pro nostris sustinuit peccatis, unigenitum nominare non timuit. Si unigenitus est, nequaquam adoptivus est.
XXI. Scimus beatum Isidorum dicere de Christo: « Unigenitus in divinitate, primogenitus in humanitate: non tamen legimus eum contradicere quod primogenitus quoque esset in divinitate, et unigenitus in humanitate, ne ipse aliquid contra Scripturas sanctas affirmare videretur. Utrumque Dominus noster Jesus Christus in utraque natura fuit, et unigenitus, et primogenitus. Unigenitus in divinitate, quia (0256D)solus genitus ex ingenito Patre: item in eadem natura primogenitus, sicut Apostolus ait: Primogenitus omnis creaturae (Col. I, 15). Item ex matre Virgine primogenitus atque unigenitus: primogenitus, quia beata Virgo nullum ante eum habuit Filium; unigenitus, quia nullum post eum genuit Filium. Idemque qui ex Virgine natus est, unigenitus est Dei Patris Filius, ut in Evangelio ipse Dominus de se ipso dixit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16). Qui datus est ad passionem, unigenitus dicitur, sicut olim propheta Zacharias (0257A)praedixit: Aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum; et dolebunt eum, ut doleri solet in morte primogeniti (Zach. XII, 10). Quem propheta atque evangelista unigenitum nominaverunt, hunc Apostolus doctor gentium proprium Filium absque dubitatione nominare voluit dicens: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit eum omnibus (Rom. VIII, 32). Datus et traditus unum significat. Unigenitus datus est pro mundi salute, et proprius Filius traditus ad mortem. Idem unigenitus, qui et proprius, idem passibilis et impassibilis, idem Deus et homo, unus Filius et unus Christus in una persona. »
XXII. Dic, dic auditor sermonum Dei, qui cum Baalam oculos habes apertos, et non vides; cor rationabile, (0257B)et non intelligis, quae sit persona Dei Filii aeternaliter ex Deo Patre nati, an propria vel adoptiva. Non aestimo ita te a fide aversum esse, ut audeas dicere adoptivam esse personam aeternae nativitatis 886 Filii Dei unigeniti, ne te totus mundus damnet cum Ario. Certissime scito, et verissime crede, quod in illam personam omnino, quam habuit ante saecula, assumpsit naturam humanam Dei Filius, ut esset totus una persona et propria et perfecta in Filii dignitate, nihil adoptionis habens in divinitate vel humanitate, unus Filius unius Patris. (0258A)Non potest proprius esse et adoptivus. Aut totus est proprius, aut totus est adoptivus. Aut duos filios Christum esse necesse est fatearis in duabus personis, proprietatis et adoptionis, secundum Nestorii impietatem: aut si Christum unum consentis, proprium Filium esse in una persona cum catholicis, necesse est tibi totum proprium confiteri Filium Dei in una persona summae veritatis, quia omnis veritas in eo est, et nihil imaginationis, sicut in filiis adoptionis solet esse. Naturae nostrae assumpsit veritatem, non adoptionis nostrae personam: non mutans naturam humanitatis nostrae in naturam divinitatis suae, sed mutavit personam adoptionis nostrae in personam proprietatis suae, sua non minuens, sed nostra augens. Permansit quod erat, dum assumpsit (0258B)quod non erat. Si propter assumptionem, adoptivam putatis humanitatem, ut audivimus a Felice, dum in defensione vestrae infidelitatis perstitit, ergo adoptivus est illius personae, qui humanitatem assumpsit, et est nepos Patris per adoptionem Filii: quod quam nefandum sit aestimare, nemo vestrum, reor, ignorat. Sed ne prolixitas sermonis mei fastidium generet legenti, hic hujus libelli faciamus finem, et resumptis per Dei gratiam viribus, ab alio exordio, quae dicenda sunt, liberius incipiamus.
LIBER SECUNDUS (0257)
I. (0257C)Olim itaque in populo Dei fuerunt sancti prophetae, in quibus et per quos Spiritus Dei loquebatur. Fuerunt et pseudoprophetae, qui arreptitio spiritu falsa vaticinaverunt; quorum similitudinem gerunt modo novarum magistri sectarum, qui speciem pietatis induunt, sed virtutem ejus abnegant, scindentes desuper contextam Christi tunicam, nec crucifigentium Dei Filium more militum, norunt sortem fidei mittere super eam, cujus sit; sed impia temeritate sacram Christi corporis unitatem schismatici erroris ungulis discindere contendunt, atque in eo quod auctorem vitae in duas, proprietatis videlicet atque adoptionis, personas dividere volunt, seipsos a catholica pace, sine qua nihil Deo placitum esse poterit, disrumpere nituntur: non intelligentes, nec quae legunt, nec quae (0257D)leguntur [ Cod. Paris., neque locuntur; forte leg., nec quae loquuntur]. Quibus melius esset juxta beati Petri principis apostolorum vocem, viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Melius esset Judae proditori nunquam apostolicum nomen habuisse, quam Dei Filium impiis Judaeorum manibus vendidisse. Sic pravis doctoribus satius esset nunquam honoris nomen, vel sedem doctoris possidere in Ecclesia, quam pravae fidei dogmatibus seipsos cum populo sibi subjecto perdidisse. Patet itaque nostras vel illorum legentibus litterulas, quis nostrum catholicos sanctorum Patrum in Scripturis divinis sequitur sensus, vel quis a tramite catholicae (0258C)fidei sanctarum sententias Scripturarum avertere praesumat. Videamus siquidem, iste novus interpres qualiter propheticos de Christo sermones interpretetur.
II. Dum multa cucurrit quaerendo, subito offendit in versiculum psalmi LXVII, in quo Propheta gloriam ascensionis Domini nostri Jesu Christi decantans dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19). Adjungit quoque ex suo sensu: « Ecce captivus dicitur esse, et quare non dicatur carne adoptivus? » Cujus versiculi sensum longe aliter sancti Patres interpretati sunt. Beatus Augustinus ita hunc 887 versum exposuit: « Quid est, inquit, quod dicit, captivasti captivitatem, nisi quia captivi, qui sub diabolo tenebantur, absoluti (0258D)sunt ab eo? » Item beatus Hieronymus: « Ascondisti, inquit, in coelos, captivasti nos, qui captivi tenebamur a diabolo. Qui quondam in Sinai descendens legem populo distribuit, ipse nunc in sancto, id est, in assumpto homine, de quo angelus ad Mariam: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35), eos, qui in captivitate diaboli tenebantur, absolvit, ac post se tanquam captivos deductos aeternae vitae restituit. » Cassiodorus dicit: « Jesus enim Dominus Deus noster crucifixus descendit ad inferos, et liberatas a captivitate diaboli animas perduxit ad coelos. » Quem tu perversa mente, frater Elipande, captivum audes nominare, (0259A)hunc Psalmista ex sui ipsius personae verbis liberum esse testatur, ubi ait: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Iterumque in alio psalmo: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit (Psal. XCIII, 1). Et ipse Dominus in Evangelio: Si Filius vos, ait, liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Quae est libertas nostra, si liberator noster captivus esse putatur? Ille siquidem pessima captivitate captivus est, qui credit Christum captivum esse, in cujus vestimentis scriptum videbat Apostolus: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Nec ipse Adam protoplastus captivus creatus est, sed liber et ingenuus, ut pote ad imaginem et similitudinem Dei: nec ante captivus credendus est, quam a diabolo deceptus esse legatur. (0259B)Et quomodo Christus captivus dici potest, dum ille ipse in Evangelio ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Si in Christo quidquam invenire non potuit antiquus hostis, quod suum esset, unde eum captivum tenere potuit? Sed ille magis superatus et ligatus est a Christo, qui et fortitudinem suam, quae [qua] ipsum vicerat, in evangelica parabola ostendens ait: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa ejus arma aufert, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuit (Luc. XI, 21). Christus vero victor cum gloria triumphi coelos ascendens sanctorum animas longo exsilio captivas, et a paradisi gaudiis extraneas sua fortitudine captivavit, et (0259C)in coelestis regni gaudia secum advexit.
III. Alium quoque Psalmigraphi proposuisti versiculum, quem hujusmodi perstruxisti verbis, dicens: Ad ipsum, inquis, Dei Filium vox Patris dicit: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8): et post pauca subjungis: « Non est idem petere, et dare: petere est servi, dare domini. » Nonne oblitus es in hoc loco adoptionis nomen, dum plane eum confiteris Dei Filium, ad quem haec vox paterna facta est: Pete et dabo tibi gentes? utique secundum tuam sententiam, qui petit, ipse est Dei Filius. Hic nolens in viam veritatis pervenisti, de qua statim errabundus divertisti, et salebroso tramite mox in tui erroris (0259D)foveam iterum corruisti, arreptitioque spiritu duas Isaiae prophetae sententias de Christo interpretari coepisti, quas catholici tractatores omnino de eo vaticinatas esse renuunt, quibus talia verba anteposuisti: « De ipso, inquis, vox Patris dicit: Ecce ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Et iterum: Ecce ego ante te ambulabo, et montes planos faciam, et seras ferreas confringam, et dabo tibi thesauros occultos, ut scias quoniam Dominus Deus tuus ego sum » (Isaiae XLV, 2, 3). Subjungis quoque his verbis tuam interpretationem: « Ecce, inquis, cui dicit Pater: Deus tuus ego sum? Non ei, id est, Verbo, qui ante saecula ex Patre genitus; sed illi, qui in finem temporis de Maria virgine homo factus est, dicit. » Quomodo in hisce tuis verbis duas (0260A)non intelligis, in Christo personas te affirmare, dum dicis, ei et illi? Quasi alius sit qui ex Deo Patre genitus est, et alius qui ex Virgine matre factus est, dum evangelista dicit: Verbum caro factum est. Illa vero verba Isaiae prophetae, quae tu aestimas de Christo esse vaticinata, de Cyro rege Persarum praedicta sunt, qui populum Dei de Babylonica captivitate in patriam remisit, non de Christo, ut tu reris. Quod ex circumstantibus ejusdem prophetae verbis facillime intelligi potest, ubi ait: Accinxi te, et non 888 cognovisti me (Isaiae XLV, 5). Quod de Christo absque dubio dici non potest. Hieronymo quoque teste probari valet, quod omnimodis haec prophetia ad Christum non pertinet. Dicit enim: « Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed et (0260B)Graecorum plurimos vehementer errare, aestimantium scriptum esse de Domino Christo, dum Κυριῷ Dominum sonat, non de Cyro. » Atque iterum post pauca: « Accinxi te, et non cognovisti me. Tu autem non cognovisti me, id est, simulacra coluisti, non Deum. Accinxi te fortitudine, id est, multarum gentium feci te esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem tuum. In quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit legentium, ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo. » Si doctissimo Graecarum Latinarumque litterarum, imo et Hebraicarum magistro Hieronymo miranda stultitia videbatur, haec de Christo interpretari, quomodo tu ipse tuam non intelligis stultitiam, qui ab illius catholico sensu multum discrepare (0260C)probaris?
IV. Aliam quoque ejusdem prophetae subsecutus posuisti sententiam, quam ex tuo praescribens sensu, dixisti: « Ipse quoque Deus Dei Filius secundum divinitatem, in qua ipse et Pater unum sunt, dicit: Gloriam meam alteri non dabo » (Isai. XLII, 8). Alterum volens, ut video, intelligi, qui haec dicit; et alterum, de quo haec dicta sunt: id est, de humanitate Christi. Nequaquam hanc sententiam poneres, nisi eam ita tibi placuisset intelligi. Erras, frater Elipande, erras, et male erras in hujus sententiae interpretatione, in qua etiam et Arius aliquando erravit, intelligens duas esse personas, id est, ejus, qui haec verba dixit, et illius, ad quem (0260D)dicta sunt; quasi Deus Pater de Filio dixisset: Gloriam meam alteri non dabo: voluit ex eo verbo, quod dixit, alteri, filium minorem Patre intelligere. Tu vero dum hujus foveam impietatis transilire contendisti, in voraginem Nestorii incauto pede corruisti, putans Filium Dei haec verba ex divinitatis substantia praedicere de humanitatis natura, quam suscepit ex beata Virgine. Sed sanctus Hieronymus nobilissimus in Ecclesia Christi doctor, utrique vestrum catholica interpretatione hujus sententiae vehementer resistit. Sic enim in tractatu ejusdem prophetae, per quem haec verba nostris insonuerunt auribus, intelligenda aestimavit: « Ego Dominus, inquit, hoc est nomen meum, gloriam meam alteri non dabo. Non excludit, inquit, Filium, cui dicenti (0261A)in Evangelio: Pater, glorifica me gloria, quam apud te habui, priusquam mundus esset, ipse respondit: Et glorificavi et glorificabo. Neque enim dixit, gloriam meam nulli dabo; quod si dixisset, exclusisset Filium; sed, gloriam emam alteri non dabo, propter te, cui dedi, cui daturus sum. » His vero verbis Ariani sensus impietatem damnavit; et in sequentibus mox validissimo malleo vestri erroris caput contrivit. « Ut autem, inquit, sciamus, per hanc sententiam non excludi filium, sed idola, sequentia verba testantur; et laudem meam sculptilibus: pro quo LXX: Nec virtutes meas simulacris. Cum enim Christus Dei virtus sit, Deique sapientia, omnes in se virtutes continet Patris. » Erubesce Sidon, dixit mare (Isai. XXIII, 4). Erubesce, frater Elipande, dicant (0261B)filii catholicae eruditionis. Aut melius sanctarum Scripturarum sententias expone; aut pone digitum super os tuum: quia stultus si tacuerit, sapiens aestimari poterit. Noli ad confusionem nominis tui foras terminum Hispaniae litteras dirigere tuas in aures Ecclesiarum Christi, nisi forte Felicis, quondam vestri, nunc autem nostri exemplo edoctus, poenitentiam pristini erroris agens, catholicis litteris syllabas infidelitatis vestrae delere velis, ut te sancta Dei Ecclesia maternae pietatis gremio suscipiat, habeatque filium charissimum in concordia charitatis, quem habuit hostem atrocissimum in dogmate perversitatis. Dixisti: Proximus ille Deo est, qui scit ratione tacere, teipsum ex hac sententia tua castiga, (0261C)ut taceas: quoniam melius est tacere quam noxia loqui, quia multorum reus est sanguinis, qui multos a via veritatis avertit.
V. Igitur non solum sanctae Scripturae inviolabile sacramentum prava interpretatione maculare niteris, verum etiam sanctorum Patrum multis in locis 889 catholicos sensus depravatos [ Cod. Paris., depravare . . . . . suffragium conaris], et ad tui erroris trahere suffragium; in tantamque ignorantiae caliginem errabundus devolveris, ut ea quae tuis sine dubio sensibus contraria sunt, tuis etiam partibus adjuvare aestimaris: atque quocunque in loco caeca mentis ignorantia adoptionis nomen invenire potuit, ad Christum perversae interpretationis calamo referre conaris, veluti in duobus sanctorum Patrum (0261D)sublimiumque doctorum testimoniis, id est, beati Ambrosii et sancti Augustini verbis ostendi potest. Quam impie, et ab eorum intelligentia longissime interpretaris, quod illi catholico stylo in suis litteris nobis exaratum reliquerunt? Ait enim beatus Ambrosius: « Ipso usu nostro est adoptivus, et proprius Filius. » Quod tua indoctissima temeritas de Christo dictum esse aestimare videtur, quod longe alio sensu circumstantia lectionis legentibus et bene intelligentibus dictum esse probat. De differentia inter filios secundum humanam consuetudinem hoc doctor (0262A)ille mirabilis tantummodo dicere intelligitur, nec aliquid ibi de incomparabili et ineffabili humanitatis Christi nativitate proferens: sed ut Arii impiam destrueret doctrinam, haec loco competenti suarum serie litterarum inseruit verba. Quod vero de quadam homilia sancti Augustini doctoris per omnia catholici et acutissimi sensus, et acerrimi contra haereticas pravitates bellatoris posuisti, dicens: « Secundum humanitatem dicit, homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. » Quae verba de duabus Christi naturis, quasi ille sit adoptatus, et unicus natus, eum dixisse impia interpretatione arbitraris: quod omnino falsum esse ex antecedentium ejusdem loci intellectu verborum probari potest. Inter multa vero sacrae exhortationis (0262B)verba, quae de sermone dicentis Domini: Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII, 18), beatus Augustinus composuit, haec piae admonitionis verba subjunxit: « Quid tu homo, inquit, facere debes; qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Attende [ Aug., Intende] tibi, creatura es, agnosce creatorem; servus es, ne contemnas Dominum; adoptatus es, sed non tuis meritis. Quaere gloriam ejus, a quo habes hanc gratiam homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. » Perspicue, sicut textus sermonum ejus ostendit, homo adoptatus, de quolibet homine dicit de suis bonis operibus gloriante, (0262C)et de suis malis Deum accusante; non de Christo, qui nulla mala fecit, nec Deum accusare, sed potius laudare et glorificare in hoc loco legitur, ubi ait: Qui autem quaerit gloriam ejus, qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. De Christo vero absque ulla dubitatione iste praefatus doctor dixit: Cujus gloriam quaesivit, qui est ab eo unicus natus: quod optime nostris favet partibus, non vestrae infidelitati, qui Deum Christum nobis per adoptionem adaequare contenditis. Qui est unicus natus, nullatenus adoptivus esse poterit. Christus vero utrumque et Dei Patris, et beatae virginis Mariae unicus, et unus unigenitus Dei Filius recte creditur et praedicatur, sicut in epistola beati Leonis papae legitur, quam ad Leonem Augustum contra (0262D)Eutychianae pravitatis doctrinam catholico et luculento sermone scriptam direxerat. Quam epistolam tuis litteris propemodum totam quasi lumen caliginoso loco inferre voluisti. Atque utinam ita te credere ostenderes, sicut in illius beatissimi doctoris litteris te legere agnovimus. Dicit enim ille doctor eximius inter alia in eadem epistola, quae de duarum in Christo proprietate naturarum mirabili eloquentia et laudabili paritate [ Cod. Paris., puritate] fidei protulit: « Licet ergo in uno Domino Jesu Christo vero Dei atque hominis Filio Verbi et carnis (0263A)una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, etc. » Nonne unum eumdemque verum Dei Filium, et verum hominis Filium contra tui erroris impietatem his verbis iste catholicus doctor, quem tu ipse in medium deduxisti, affirmat? Et post pauca iterum: 890 « Cum catholica, inquit, fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli unum Christum Dei vivi Filium et hominem credit et Verbum. » Considera te ipsum, et ex his verbis tuos sensus corrige, et noli Christum in duos dividere filios, unum adoptivum, et alterum proprium: sed cum beato Petro principe apostolorum, secundum sensum istius sanctissimi Patris, unum Christum crede et unum Dei vivi Filium, Verbum et (0263B)hominem praedica. Item inter caetera catholicae fidei hortamenta hoc quoque adjunxit (cap. 8): « Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evecta est, in tanta unitate [ S. Leo, in tantam unitatem] ab ipso conceptu Virginis deitate et unitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. » Haec prorsus verba te non intellexisse, vel vera non credidisse, absque dubitatione in tuis litteris reperire est. Nunquid non humanam humilitatem in divinam esse potestatem testatur evectam, quam tu captivam nominare non horruisti? Et paulo post: « Inseparabiliter, inquit, manente unitate personae, unus atque idem est et totus hominis Filius propter carnem, et totus Dei (0263C)Filius propter unam cum Patre Deitatem. » Nihil enim hoc loco formidavit ostendere beatus Leo doctor catholicus, Christum totum Dei Filium esse et totum Filium hominis; quem tu separare non metuis, affirmans partem ejus esse in dignitate proprii Filii, partem in adoptione quae solet ab extranea fieri persona. Quod incongruum valde est de Christo credere, ut unquam extraneus esset Deo Patri, et inde adoptaretur in filium. Hanc vero talem tui erroris partitionem vel divisionem de divinitate et humanitate Redemptoris nostri certissime universalis sancta Dei Ecclesia ubique respuit et damnat, praedicans fiducialiter cum beato Leone doctore egregio, Christum totum Dei Filium, et totum hominis (0263D)Filium; totumque proprium Filium, totumque perfectum Deum. Iterum atque iterum erubesce, Elipande, et tandem aliquando tuos agnosce errores, qui nec eorum testimoniis credis, quos in suffragium tuae sectae advocare voluisti. Perspicuum procul dubio est, te non intelligere quae legis, atque ideo non credere, sicut debes. Sed quamvis tenebrosa caligo, ubi occidit sol visibilis atque invisibilis, vestras obtineat mentes; tamen adhuc sancta Dei Ecclesia habet catholicae eruditionis filios, per quos veritatis lux, divina opitulante gratia, clarissime fulgeat, quos expavescent tabernacula Aethiopum et tabernacula terrae Madian. Qui in luce sagittarum Dei ibunt, fulgurantis hastae vibramine parati ferire adversarios fidei catholicae (Habac. III, 7, 11). (0264A)Ipsi sunt LX fortes ex fortissimis Israel, qui ambiunt lectulum veri Salomonis, omnes tenentes gladium verbi Dei, et ad bella promptissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos (Cant. III, 7 et seq.). Ad hos Sponsus de coelesti thalamo clamat: Capite nobis vulpes pusillas, qui demoliuntur vineas. Nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15). Per hos obstructum erit os omnium loquentium iniqua (Psal. LXII, 12): hi unius vocis et fidei concordia clamant cum Propheta: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar, donec deficiant. Confringam illos, nec poterunt stare (Psal. XVII, 38). Muta efficiuntur labia dolosa, (0264B)quae loquuntur adversus justum iniquitatem et superbiam (Psal. XXX, 19).
VI. Miraris vehementer quomodo de David adoptivo nasci potuisset Christus, et adoptivus non esse: et non miraris, quomodo de David peccatore nasci potuisset Christus sine peccato? Ea potestate, qua potuit sine peccato concipi et nasci, ea divinae voluntatis virtute, Spiritu sancto operante, potuit de adoptivo sine adoptione concipi et nasci. Sicut enim de debili patre, vel cujuslibet membri privato integritate, potest integra membrorum perfectione filius nasci, ita Christus ex integritate naturae humanae factus est verus homo, et verus Filius Dei, nil vetustatis vel vitii habens, trahens pulchritudinem naturae, non vitiorum deformitatem. Quod creavit in homine, hoc (0264C)accepit; non quod homo addidit ex diabolicae suggestionis deceptione. Quomodo de herbis virentibus fiores diversi coloris nascuntur; sicut de spinis rosae, et de 891 calamo viridi candidissimus lilii flos: sic fructus omnium arborum aliud proferunt in fructu, aliud in radice ostendunt. Totus mundus miraculis est plenus ejus, qui facit mirabilia magna solus (Psal. CXXXV, 4), et adhuc incredula mens dubitat, si proprium sibi Filium procreare potuisset ex virginali utero, cujus virtus omnipotens, cujus voluntas omnis bonitas. Qui etiam potest ex aqua et spiritu de filiis diaboli sibi ipsi efficere filios adoptivos, multo magis potuit ex utero virginali, suae sanctissimae Paternitati ineffabilis potentia bonitatis proprium procreare Filium, (0264D)ut esset Deus et homo in una persona, illa siquidem tota propria, non adoptiva.
VII. Dum tuae infidelitati, o venerande frater, ex aliis Ecclesiarum Christi doctoribus testes defecerunt, subito Toletanos, ut ais, venerabiles Patres protulisti, et illorum in missarum solemniis orationes in auxilium tuae sectae adsumpsisti. Dicis, in Coena Domini hujusmodi haberi orationem in eorum sacramentis: Qui per adoptivi hominis passionem, dum suo non indulget corpori, nostro demum, id est, iterum, non pepercit. Cujus petitionis verba sibi omnino non cohaerent, et videtur a quibusdam corruptoribus pro assumpti hominis, adoptivi positum esse; quodque sequitur: nostro demum, id est, iterum, non pepercit, sensu videlicet caret, nec satis lucet, quid his verbis (0265A)significari voluit, qui haec verba ad deprecandum Deum composuit. Aliam ponis orationem: Respice, Domine, inquis, fidelium tuorum multitudinem, quam per adoptionis gratiam Filio tuo facere dignatus es cohaeredem. Et hic perspicue adoptionis nomen ad multitudinem fidelium, quam Filio suo per adoptionem gratiae Deus fecit cohaeredem, non ad Christi Filii Dei personam pertinet. Similiter quod ais in alia oratione: Praecessit in adoptione donum, sed adhuc restat in conversatione judicium, et hic omnino adoptio ad fideles pertinet, qui judicandi sunt; non ad eum qui judicaturus est. In praefatione vero ubi dicis: Et Jesu Christo Filio tuo Domino nostro, qui pietati tuae per adoptivi hominis passionem, et forte ibi in antiquioribus exemplariis, assumpti hominis, (0265B)positum fuit; sed corruptum postea. Quid est vero quod sequitur: Cum non exierit e coelo, exhibuerit e triumpho? Obscure dictum est, si tamen sensus in his verbis dignus inveniri poterit. Item in eo ubi ais: Hodie Salvator noster post adoptionem carnis sedem repetiit Deitatis, melius multo convenit hic dici assumptionem carnis, quam adoptionem, quia Filius Dei assumpsit carnem, non adoptavit. Et quod sequitur: Hunc exaltavit in coelis, quem humiliaverat in infernis, quae est humiliatio Christi apud inferos? Nunquid non fortem alligaverat, et spolia ejus distribuerat, et potenter captivam captivavit captivitatem, et secum in triumpho gloriae revexit in coelos? Videtur enim hoc magis esse glorificatio, quam humiliatio dum Christus in victoria exaltatus est, et diabolus (0265C)in miseria damnatus. Quod ais, in missa sancti Sperati martyris: Adoptivi, inquit, hominis non horruisti vestimentum sumere carnis, inconveniens dictio est, adoptivi hominis vestimentum carnis. Tamen melius intelligi potest, quod Christus nostrae adoptionis vestimentum assumeret, id est, carnem nostram, non quod ille adoptivum vestimentum habuisset. In tantum enim vobis placet adoptionis nomen, ut ubicunque illud inveniatis scriptum, sine omni reverentia, vel consideratione ad Redemptorem nostrum referre contenditis, non intelligentes quae legitis. Insuper et vestros patres et progenitores in Christo, quos ad vestra usque tempora Ecclesia Dei recepit, haereticos efficere studetis. Quod quam impium sit et inhonestum, nemo pene doctus vel indoctus ignorat: quorum (0265D)plurima ad nos pervenerunt scripta catholica fide veneranda, et summis doctoribus sanctae Dei Ecclesiae convenientia.
VIII. Quiescite, viri fratres, quiescite, et nolite vestri blasphemiam erroris patribus imputare vestris. Illi sua habuerunt tempora, nobisque praeclara sui sudoris in sancta conversatione reliquerunt vestigia, quos laudamus, amamus. Sed tales, quales nos in scriptis suis eos agnovimus, non quales vos refertis (0266A)eos esse. Beati itaque Isidori clarissimi doctoris non solum Hispaniae, verum etiam cunctarum Latinae eloquentiae Ecclesiarum perplurima legebamus opuscula, et in magna habemus veneratione; in quibus nusquam de Redemptoris nostri humanitate adoptionis nomen exaratum invenimus. Sed et Juvenci presbyteri atque 892 optimi scholastici, quem beatus Hieronymus laudat, carmina Evangelicae Historiae prospeximus [ Forte, perspeximus], qui in quodam versu Christum proprium Filium Dei catholico ore non formidavit appellare. Ait enim: Nam [ Quer., Non] tua concipient coelesti viscera jussu Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta, Et propriam credi sobolem gaudetque jubetque, Hunc ubi sub legem ( Juv. sub lucem) dederis, sit nomine Jesus. (0266B)Juliani quoque Pomerii Prognostica ex sanctorum floribus collecta Patrum consideravimus, nec ibi aliquid hujus vestrae invenimus sectae depictum. Venerabiliumque Patrum in Toleto synodales ad nos pervenerunt sanctiones, in quorum litteris nihil novi, vel antiquis contrarium Patribus; sed omnia catholico stylo perscripta agnovimus. Ideo magis aestimandum est juniores quoslibet hujus novae infidelitatis catenis colligatos, ad perditionem sui ipsorum dicta sanctorum corrumpere doctorum, et suorum pessima pertinacia maculare nomen parentum, cui audaciae nil scelestius vel atrocius esse poterit. Et hoc ex eo veri esse simile videtur, quia probatissimorum in Christi Ecclesia doctorum et omnibus acceptabilium (0266C)catholicas sententias, vel perverso interpretari sensu, vel perfida vos immutare temeritate agnovimus: veluti in aliquibus probavimus locis, dum ad nos per Felicem olim vestrum, nunc autem nostrum commilitonem plures vestri erroris pervenerunt litterulae.
IX. Sed sciendum est vobis. quod longe aliter beatus Gregorius venerabilis et probatissimus in fide catholica doctor orationes in celebratione et oraculis missarum, ad deprecandum Dei nobis clementiam, plurimis composuit in locis; atque eum, per cujus adoptionem vestri sacerdotes suas preces offerunt Deo, semper Unigenitum sancto ac singulari nomine perpetuaque veneratione appellare non dubitavit. Ait (0266D)enim in missa ad Palmas in oratione quadam: Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente Unigeniti tui Filii passione, respiremus. Item quarta feria ejusdem hebdomadis: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui nostris excessibus incessanter affligimur, per Unigeniti tui passionem liberemur. Item in Ascensione Domini: Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad coelos ascendere [Cod. Paris., ascendisse] (0267A)credimus. Item ad elevationem sanctae Crucis: Deus qui Unigeniti tui pretioso sanguine vivificatae crucis vexillum sanctificare voluisti; eumdem, id est, Jesum Christum Filium Dei, qui passus est, et mundum proprio redemit sanguine, amabili et speciali nomine Unigenitum appellans; quatenus in ejus singulari dilectione, qui solus unicus et unigenitus Dei Patris est Filius, ad se clamantibus misereatur Deus omnipotens. Sed de his haec sufficiant. Quae sequuntur in litterarum tuarum salebroso eloquio, videamus.
X. Igitur sicut paulo ante probavimus, novos te repente introduxisse prophetas, ita novas siquidem ex nominibus sanctorum Patrum fingis tibi epistolas, quatenus ex earum sententiis tuum potuisses affirmare errorem. Nec hoc mirum, dum ipse Satanas (0267B)transfigurat se in angelum lucis, si pseudodoctores transfigurent sua dicta quasi probabilium scripta doctorum. Nam falsidico fingis flamine quasdam epistolas beatum Hieronymum vel sanctum Augustinum scripsisse, in quibus crebrius adoptionis immissum nomen perspeximus, quasi illi sanctissimi et probatissimi doctores ea de saepe dicta adoptione dixerint, quae nunquam dixerunt, nec usquam in eorum reperiuntur scriptis, nec illorum piam et venerabilem redolent eloquentiam; sed vestrae imperitiae litteris et syllabis 893 magis assimilari quaerunt [ Cod. Paris., queunt], imo nec illarum exemplaria epistolarum alicubi in catholicis inveniuntur scrineis. Tam magna et tam prolixa sancti Hieronymi, vel etiam beati Augustini opuscula legebamus, epistolasque pene innumerabiles, (0267C)in quibus nusquam eorum quemlibet Christum invenimus adoptivum nominasse, nec Deum nuncupativum, sed semper absque ulla dubitatione verum Deum, verumque Dei Filium Christum appellasse et praedicasse, quod loco opportuno, opitulante Deo, demonstrabimus.
XI. Ponamus tamen aliquas ex illis falsidicis epistolis sententias, quas vos in vestro libello nobis direxistis, ut lector agnoscat quam inconvenienter partes orationis positae sint in eis, et quam impio sensu prava compositio verborum redoleat. Et primo eam sententiam deducamus in medium, quam tu pravo more beati Hieronymi asseris esse. Putasti vel magis nos putare voluisti eum dicere: « Filius, (0267D)inquit, hominis per Dei Filium in Dei Filio esse promeretur: nec adoptio a natura separatur, sed natura cum adoptione conjungitur. » Quid est, quod ais: « Adoptio cum natura conjungitur? » Considera et intellige, si adoptio nobis naturalis sit. Quid facit baptismi sacramentum, et sancti Spiritus gratia, si nos cum adoptione nascimur ex parentibus nostris? Quare beatus David ait de legitimis natus parentibus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Nunquid non tres prioribus verbis videris fingere filios, unum filium hominis, et duos filios Dei, dum dicis: « Hic filius (0268A)hominis per Filium Dei in Filio Dei esse promeretur? » Verbum quoque promeretur praesentis temporis posuisti, quasi nunc filius hominis meritis suis per Filium Dei in Filio Dei esse promeretur: quod procul dubio sancta et catholica fides fortissime contradicit, ut ullis meritis praecedentibus meruisset homo assumptus a Verbo Dei, ut Filius Dei esset, sicut solius tantummodo beati Augustini testimonio probandum esse satis aestimo. Ait enim post alia catholicae fidei dogmata in libello, qui dicitur Enchiridion (Cap. 36): « Quid enim, inquit, natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas, cujus boni propositi studium, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona (0268B)cum Deo? Nunquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, ut singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus. » Quid hic restat dubietatis, an Christus in utraque natura unus et unicus sit Filius Dei? Sicut enim divinae naturae iste praecipuus doctor unici Filii nomen apposuit, ita etiam humanae, dum ait: Nempe ex quo homo coepit esse, non aliud esse coepit quam Dei Filius, et hoc unicus. Et post pauca subinfert de Christo: « Homo, inquit, nullis praecedentibus meritis in ipso exordio naturae suae, quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset Dei Filius, qui filius hominis, et filius hominis, qui Filius Dei. » Hoc saepius tuae inculco (0268C)charitati, ut ex his verbis hujus doctissimi Patris te admoneam, quod idem ipse, qui totus proprius est beatae Virginis filius, totus etiam sit Dei Patris Filius. Hoc etiam ex reciprocatione horum verborum facillime, fideliter legenti et veraciter intelligenti patet, dum iste sanctus doctor affirmat eumdem esse Filium Dei, qui filius est hominis, et filium hominis, qui Filius est Dei.
XII. Perspiciamus etiam et ea verba, quae tu solita calliditate Augustini scribis esse in quadam Epistola ad Evodium, referens eum dixisse (Epist. 169, cap. 2): « Sicut Pater in voce, qua sonuit: Tu es Filius meus, et Filius in homine adoptivo, quem suscepit ex Virgine, et Spiritus sanctus in columbae specie (0268D)corporali. » Haec quidem verba, nescio quis falsator furtim unica manu [ Cod. Paris., unca manu] rapuit de sermonibus sancti Augustini, et superaddidit, quod ille nunquam dixit: in homine adoptivo. Invenimus eum aliter hunc eumdem protulisse sensum, ubi de singularum operatione personarum disputavit: « Singulorum autem, inquit, opera dicuntur, 894 quae ad unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex Virgine non nisi Filius Dei; et vox de nube: Tu es Filius meus dilectus (Matth. III, 17), ad solius personam pertinet Patris; et specie corporali sicut columba solus apparuit (0269A)Spiritus sanctus. Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris. et illam speciem columbae solius Spiritus sancti sancta Trinitas operata est. » Haec sunt catholica verba, haec praefatus protulit Pater, de adoptione carnis Christi nil adjungens, quam vestra [ Cod. Paris., quod vestra] temeritas pravissime illius inseruit dictis. Ita absque dubio in aliis sententiis, quas ex eadem mendosa epistola sub nomine ejusdem Patris posuistis, invenimus ex vestrae falsitatis more nomen adoptionis additum esse, quod nullo modo ille pius doctor posuit: sicut in eo loco, ubi legebamus ab eo dictum, eum. « Hoc eum, inquit, secundum carnem passum esse: » vos vero secundum pravitatis vestrae consuetudinem addidistis, carnem adoptivam. Item in alio loco dicitis eum (0269B)dixisse: « Incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo; et passus est Filius Dei, sed in homine adoptivo solo; et sepultus est Filius Dei, sed in carne adoptiva sola: » reperimus eum in quadam homilia dixisse, ubi de naturarum in Christo proprietate disseruit, et de eo quod unus Filius Dei esset, id est Christus (Epist. 169): « Incommutabilis est, inquit, Filius Dei, sed in Verbo solo; passus est Filius Dei, sed in homine assumpto; et sepultus est Filius Dei, sed in carne sola. » Item in alia evangelicae praedicationis homilia: « Sicut enim unus est homo in anima rationali [ Aug., anima rationalis] et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac pro hoc Christus est Deus, anima rationalis, et caro. Christum in omnibus, Christum in singulis confitemur. (0269C)Quis est ergo, per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. » Item cujus supra: « Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo in his singulis Christus; verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem » (Joan. XIV, 28). Item ubi ille significationes, quae veteri in lege praelatae erant, de Christo proferebat, inter alia, inquit: « Christus erat petra, quia petra Christum significabat: » neque hic neque in superioribus locis aliquid (0269D)adoptionis superaddidit, quam infidelitas fingentium contraria apostolicae fidei superaddere studuit.
XIII. Aliam quoque, quam hucusque studui [ Forte, distuli] eventilare, sententiam ponis pravissimo calamo descriptam, de eadem, ut asseris, epistola prolatam: « Atque ita, inquis, et Filius Dei simul cum homine adoptivus dicitur, et filius hominis adoptivus simul cum Verbo dicitur. » In caeteris incredula mens tua, et impia aestimatio de humanitate tantummodo erravit Christi, nunc vero de impietate ad impietatem pervenisti atrocissimam, affirmans Filium Dei cum homine esse adoptivum. Statimque perversa (0270A)vicissitudine eumdem replicans sensum, dixisti: « Et filius hominis simul cum Verbo adoptivus dicitur. » Quid nequius, quid impius dici vel excogitari potest, quam ut Filius Dei, id est, Verbum Dei, cum homine accepto dicatur adoptivus? Sensisti forsitan te dividere Christum cum Nestorio in duas personas, unam proprii Filii, alteram adoptivi? Hunc volens vitare laqueum, incidisti in ergastulum Arianae perversitatis. Haec verba nunquam sancti Augustini fuerunt, nec etiam ullius catholici doctoris vel discipuli. Haec olim Ariana manus toxico calamo et nigri fellis atramento perscripsit, pro quibus impia morte cum Juda traditore damnatus periit, aeternoque anathemate perculsus, ac Satanae cum omnibus complicibus suis traditus, ut sentiret in tormentis diaboli quod nollet (0270B)confiteri in Ecclesiis Christi.
XIV. Rade, frater, haec verba de corde tuo, harumque, ubicunque inveniatur, litterarum chartulam mox edacibus ignium flammis immitte: quia satius est multo has impii dogmatis exuri syllabas, quam animam tuam perpetuis ardere tormentis. 895 Crede mihi, quamvis ovium vestimentis induaris; quamvis sacerdotali honore infulatus procedas ad populum; quamvis barbam quotidie raseris; si hanc non immutaveris sententiam, nolens volens numeraberis cum hircis, et deputaberis cum pastoribus qui videntur haedos pascere in tabernaculis Cedar, qui staturi sunt in sinistris. Rade, rade citius, pius Pater, hanc sententiam de arcano tui cordis cubili, ne Dominus tuus, qui te constituit tritici dare mensuram (0270C)familiae suae, inveniat eam in tabulis tui cordis per scriptam, et dicat tibi: Has non agnosco litteras, has reprobo syllabas, haec verba non docuerunt illi quibus ego dixi: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19). Forte occupatio pastoralis curae, et afflictio impiae gentis te diligentius, quid scriberes, considerare impedivit; sed junioribus tuis male credulus, quod illi scripserunt, vel tuae suaserunt senectuti, verum putasti, quod absque omni dubitatione falsum haereticumque esse probatur.
XV. Sed nunc charitatem has meae devotionis legentium litterulas supplex deprecor, quod mihi non imputet [ Cod. Paris., imputent] notam impatientiae, quia quibusdam in locis durioribus pio Patri respondi (0270D)verbis. Causa causae respondit, et veritas falsitati obviavit: magisque considerandum est legentibus quid dictum sit, quam quis dixerit. Nec quislibet in talibus suo nomine [ F., suo nomini] quaestionibus laudem appetere debet; sed Christo vero Deo et vero Filio Dei laudem et gloriam toto cordis intellectu, et pacifico oris officio quaerere. Sed modo in portum optatae quietis pervenientes, pauxillum vela deponamus; debitam corpori quietem indulgeamus, ut aurora sequentis diei adveniente, cum nova luce novum tertii libelii faciamus exordium.