Contra Duas Epistolas Pelagianorum

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Duas Epistolas Pelagianorum
Saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1             LIBER PRIMUS

 

Verba venerationis ad papam Bonifaciurn.

  1. 1. Noveram te quidem fama celeberrima praedicante et frequentissimis atque veracissimis nuntiis quanta esses Dei gratia plenus acceperam, beatissime atque venerande papa Bonifaci. Sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus vidit Alypius acceptusque a te benignissime ac sincerissime mutua miscuit dictante dilectione colloquia tecumque convivens et parvo licet tempore magno tibi iunctus affectu se simul et me refudit animo tuo teque mihi reportavit in suo, tanto maior in me tuae Sanctitatis est facta notitia quanto certior amicitia. Neque enim dedignaris, qui non alta sapis 1, quamvis altius praesideas, esse amicus humilium et amoremrependere impensum. Quid est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest? Unde accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, maiore fiducia ausus sum aliquid ad tuam Beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad vigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant.

Novi haeretici, inimici gratiae Dei.

  1. 2. Novi quippe heretici, inimici gratiae Dei, quae datur pusillis et magnis per Iesum Christum Dominum nostrum, etsi iam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda temptare. Quibus utique respondendum esset, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam catholicorum verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea praemineas celsiore fastigio) specula pastoralis, facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi Dominus adiuvantibus orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam; quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a laedendis aliis repellatur.

Responsio duarum epistularuin pelagianorum Bonifacio missa.

  1. 3. Haec autem quae duabus epistolis eorum respondeo, uni scilicet, quam dicitur Romam misisse Iulianus - credo, ut per illam quos posset suos aut inveniret aut faceret -, alteri autem, quam decem et octo velut episcopi participes eius erroris non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate temptandum et ad suas partes, si posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere; haec ergo, quae istis, ut dixi, duabus epistulis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere Sanctitatem non tam discenda quam examinanda et, ubi forsitan aliquid displicuerit,emendanda constitui. Indicavit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus nisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum venire non possent. Ago autem gratias sincerissimae in nos benevolentiae tuae, quod eas me latere noluisti litteras inimicorum gratiae Dei, in quibus repperisti meum nomen calumniose atque evidenter expressum. Sed spero de Domino Deo nostro, quod non sine mercede, quae in caelis est, illi me lacerant dente maledico, quibus me pro parvulis, ne fallaci laudatori Pelagio perditi relinquantur, sed veraci salvatori Christo liberandi offerantur, oppono.

Calumnia pelagiana de libero arbitrio.

  1. 4. Iam itaque Iuliani respondeamus epistulae. Dicunt, inquit, illi Manichaei, quibus modo non communicamus, id est toti isti, cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est Adae, liberum arbitrium perierit et nemo iam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur. Manichaeos appellat catholicos more illius Ioviniani, qui paucos ante annos hereticus novus virginitatem sanctae Mariae destruebat et virginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. Nec ob aliud hoc obiciebat catholicis, nisi quia eos videri volebat accusatores vel damnatores esse nuptiarum.

Liberum arbitrium non periit, sed eget liberatione.

  1. 5. Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam iustitiam quam de Domini adiutorio confidatur atque ut in se quisque, non in Domino glorietur 2. Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cumimmortalitate iustitiam. Propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 3; utique liberi ad bene iusteque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent maxime omnes, qui cum delectatione peccant et amore peccati et hoc eis placet quod eos libet. Unde et Apostolus: Cum essetis, inquit, servi peccati, liberi fuistis iustitiae 4. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse nisi alia libertate servire. Liberi ergo a iustitia non sunt nisi arbitrio voluntatis; liberi autem a peccato non fiunt nisi gratia Salvatoris. Propter quod ammirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit: Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis iustitiae. Quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam 5. Liberos dixit iustitiae, non "liberatos", a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed vigilantissime maluit dicere "liberatos" referens hoc ad illam Domini sententiam: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant bene filii hominum nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem, cum haec potestas non detur nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, dicente Evangelio: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri 6?

Fides donum Dei est.

  1. 6. Sed ne forte dicant ad hoc esse adiutos, ut haberent potestatem fieri filii Dei - ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio nulla adiuti gratia receperunt; haec est quippe intentio,qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant -; ne forte ergo hanc evangelicam sententiam sic dividant, ut meritum ponant in eo quod dictum est: Quotquot autem receperunt eum, ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, numquid, si quaeratur ab eis quid sit receperunt eum, dicturi sunt aliud nisi: "Crediderunt in eum"? Ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait Apostolus: In nullo expavescatis ab adversariis, quae quidem est illis causa perditionis, vestrae autem salutis, et hoc a Deo; quia vobis donatum est pro Christo, non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo 7- nempe utrumque dixit esse donatum -, item quod ait: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 8. Legant etiam illud, quod ipse Dominus ait: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 9. Ubi ne quisquam putet aliud dictum esse venire ad me, quam: "Credere in me". Paulo post, cum de suo corpore et sanguine loqueretur et scandalizati essent plurimi in sermone eius, ait: Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Deinde subiunxit Evangelista: Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 10. Sententiam scilicet iteravit qua dixerat: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestavit exponens quod dixerat: Nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; id ipsum aliis verbis repetendo in eo, quod ait: nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. Datur ergo potestas, ut filii Dei fiant qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur, ut credant in eum. Quae potestas nisi detur a Deo, nulla esse potest ex libero arbitrio; quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberaverit, sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit, vel sibi ipse persuasit.

Voluntas libera in malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est.

  1. 7. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere et iste audet insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suae necessitate coguntur, sed si iam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur et a peccato in peccatum sua voluntate praecipitantur. Neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum voluntate committant vel ignorantia veritatis vel delectatione iniquitatis vel utroque malo et caecitatis et infirmitatis. Sed haec voluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideolibera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adiuvetur ab eo, qui malum non potest velle, hoc est, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est 11. Ac per hoc bona voluntas, quae se abstrahit a peccato, fidelis est, quia iustus ex fide vivit 12. Ad fidem autem pertinet credere in Christum, et nemo potest credere in eum, hoc est venire ad eum, nisi fuerit illi datum. Nemo igitur potest habere voluntatem iustam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit veram, hoc est, gratuitam desuper gratiam.

Fraudes Pelagii in episcopali iudicio.

  1. 8. Hoc isti nolunt elati et superbi nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii, qui non ob aliud nobis haec dicentibus indignantur, nisi quia gloriari in Domino dedignantur 13. Timuit tamen Pelagius episcopale iudicium Palaestinum et, cum ei fuisset obiectum, quod diceret "gratiam Dei secundum merita nostra dari", negavit se dicere et eos, qui hoc dicerent, anathematizando damnavit. Nec tamen defendere aliud invenitur in libris, quos postmodum scripsit, fraudem se putans hominibus iudicantibus fecisse mentiendo aut nescio quomodo suum sensum verbis ambiguis obtegendo.

Calumnia pelagiana de nuptiis.

  1. 9. Sed iam videamus quod sequitur. Dicunt etiam, inquit, istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse; quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi. Cuius Augustini dicta inimici nostri in veritatis odiumsusceperunt. His eius calumniosissimis verbis breviter video respondendum, quia repetit ea postea, ubi vult ipse insinuare quasi contra nostra ista quid dicant. Ubi cum illo, quantum res postulare videbitur, Domino adiuvante certandum est. Nunc ergo respondeo, nuptias a Deo esse institutas, et tunc, quando dictum est: Propterea relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 14; et nunc, propter quod scriptum est: A Domino iungitur mulier viro 15. Neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. De ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt, consultus est Dominus a Iudaeis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, et isto commemorato testimonio legis adiunxit: Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet 16. Hoc testimonium legis adhibuit etiam apostolus Paulus, cum viros moneret, ut ab eis diligerentur uxores 17. Absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia divina iste aliquid legerit; sed vel non intellegendo vel magis calumniando in alium sensum conatur detorquere quod legit. Librum autem meum, contra quem se quattuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Caelestiique conscripsi. Quod ideo dicendum putavi, quoniam iste dicit "ab inimicis suis in odium veritatis dicta mea fuisse suscepta"; ne ideo quisquam existimet propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi novos hereticos fuisse damnatos. In eo autem libro defensio est potius, quam reprehensio nuptiarum.

Calumniae de sexualitate et procreatione.

  1. 10. Dicunt etiam, inquit, motum genitalium et commixtionem coniugum a diabolo fuisse repertam, et propterea eos qui nascuntur innocentes reos esse et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. Hoc autem sine aliqua ambiguitate Manichaeum est. Immo sicut dicimus a Deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum, ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione coniugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. Sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quaestio, de qua diligentius postea, si Deus voluerit, disputabimus.

Nec commixtio coniugum nec: filii sunt opus diaboli.

  1. 11. Quid tamen isti velint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adiuncta istius verba declarant, ubi ait nos dicere: Propterea eos qui innocentes nascuntur reos esse et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. Cum itaque nos nec diabolicam dicamus coniugum commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt filiorum, nec homines ullos a diabolo fieri, sed a Deo, in quantum homines sunt, et tamen etiam de coniugibus fidelibus reos nasci, tamquam ex oliva oleastrum, propter originale peccatum et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, quoniam diabolus culpae auctor est, non naturae; contra illi parvulos dicentes nullum trahere originale peccatum, et ideo non esse sub diabolo, quid efficere laborant, nisi ut illa Dei gratia evacuetur in parvulis, qua eruitnos, sicut dicit Apostolus, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae 18; quando quidem parvulos negant esse in potestate tenebrarum, etiam ante Domini liberatoris auxilium, ita in eis laudantes opus Creatoris, ut misericordiam destruant Redemptoris? Quam nos quoniam et in maioribus et in parvulis confitemur, "hoc - dicit - sine aliqua ambiguitate esse Manichaeum"; cum sit antiquissimum catholicum, unde novum istorum dogma evertatur haereticum.

Calumnia pelagiana de iustis Veteris Testamenti.

  1. 12. Dicunt, inquit, sanctos in Vetere Testamento non caruisse peccatis, id est, nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos. Immo dicimus vel ante legem vel tempore Veteris Testamenti a peccatis fuisse liberatos, non virtute propria, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 19 - et in hoc sine dubio maledicto sunt, quos etiam psalmus divinus notat: Qui confidunt in virtute sua 20 -, nec Vetere Testamento, quod in servitutem generat 21, quamvis certae dispensationis gratia divinitus datum sit, nec ipsa lege sancta et iusta et bona 22, ubi scriptum est: Non concupisces 23, quoniam non est data, quae posset vivificare, sed praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est 24, sed liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 25. Isti autem inimici gratiae Dei, quae data est pusillis et magnis per Iesum Christum Dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines Dei perfectae fuisseiustitiae, ne Christi incarnatione, passione, resurrectione, cuius fide salvi facti sunt, credantur eguisse.

Calumnia pelagiana de sanctitate Apostolorum.

  1. 13. Apostolum etiam Paulum, inquit, vel omnes Apostolos dicunt semper immoderata libidine fuisse pollutos. Quis hoc vel profanus audeat dicere? Sed nimirum iste propterea sic calumniatur, quia contendunt id, quod dixit Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 26, et cetera talia, non eum dixisse de se ipso, sed nescio cuius alterius, qui illa pateretur, induisse personam. Propter quod locus ipse in eius epistula diligenter considerandus est et scrutandus, ne in eius aliqua obscuritate delitescat error istorum. Quamvis ergo latius hinc Apostolus disputet magno diuturnoque conflictu gratiam defendens adversus eos, qui gloriabantur in lege, tamen ad rem pertinentia pauca contingimus. Unde ait: Quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram ipso; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas; iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. Non enim est distinctio; omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu 27. Et iterum: Ubi est gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non,sed per legem fidei. Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis 28. Et iterum: Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et evacuataest promissio. Lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio 29. Et alio loco: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 30. Item alio loco: Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia 31. Itemque alio loco: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini in quantum tempus vivit? Mulier enim sub viro, vivo marito, iuncta est legi; si autem mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege Viri 32. Et paulo post: Itaque, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 33. His atque huiusmodi contestationibus Doctor ille gentium satis evidenter ostendit legem non potuisse auferre, sed potius auxisse peccatum, quod auferat gratia, quoniamlex iubere novit, cui succumbit infirmitas, gratia iuvare, qua infunditur caritas. Ne quis enim propter haec testimonia vituperet legem et malam esse contendat, vidit Apostolus male intellegentibus quid posset occurrere et eamdem sibi ipse proposuit quaestionem: Quid ergo dicemus? inquit Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem 34. Hoc iam superius dixerat: Per legem cognitio peccati 35; non ergo ablatio, sed cognitio.

Exegesis Rom 7, 7-27.

  1. 14. Hinc autem iam incipit, propter quod ista consideranda suscepimus, introducere personam suam et tamquam de se ipso loqui. Ubi nolunt Pelagiani ipsum Apostolum intellegi, sed quod in se alium transfiguraverit, id est hominem sub lege adhuc positum, nondum per gratiam liberatum. Ubi quidem iam debent concedere, quod in lege nemo iustificatur 36, sicut alibi idem Apostolus dicit, sed ad cognitionem peccati et ad ipsius legis praevaricationem valere legem, ut cognito auctoque peccato, per fidem gratia requiratur. Non autem timent ista de Apostolo intellegi, quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ea quae sequuntur timent. Hic enim: Concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine lege; adveniente autem mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum. Et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse in mortem.Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, fefellit me et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum 37. Haec omnia, sicut dixi, potest videri Apostolus de sua vita commemorasse praeterita, ut illud, quod ait: Ego autem vivebam aliquando sine lege, aetatem suam primam ab infantia ante rationales annos voluerit intellegi; quod autem adiunxit: Adveniente autem mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum, iam se praecepti capacem, sed non efficacem et ideo praevaricatorem legis ostenderet.

Aliud delectatio iustitiae, aliud timor poenarum.

  1. 15. Nec moveat quod ad Philippenses scripsit: Secundum iustitiam, quae in lege est, quod fuerit sine querella 38. Potuit enim esse intus in affectionibus pravis praevaricator legis, et tamen conspicua opera legis implere vel timore hominum vel ipsius Dei, sed poenae formidine, non dilectione et delectatione iustitiae. Aliud est enim voluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic voluntate inclinari, ut etiam faceret, si hoc posset impune permitti. Nam sic profecto in ipsa intus voluntate peccat, qui non voluntate, sed timore non peccat. In quibus interioribus suis talem se fuisse sciens Apostolus ante gratiam Dei, quae data est per Iesum Christum Dominum nostrum, alibi hoc apertissime confitetur. Scribens quippe ad Ephesios: Et vos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum et eramus naturaliter filii irae, sicut et ceteri; Deus autem qui dives est in misericordia propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti 39. Rursus ad Titum: Fuimus enim et nos, inquit, stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes 40. Talis Saulus fuit, quando secundum iustitiam quae in lege est, sine querella fuisse se dicit. Nam quia non post hanc abominabilem vitam, ut esset sine querella, in lege profecerat moresque mutaverat, evidenter in his quae sequuntur ostendit, quando quidem mutatum se non dicit ab his malis, nisi per gratiam Salvatoris; adiungens enim hoc ipsum etiam hic sicut ad Ephesios ait: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus,sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem ditissime effudit super nos per Iesum Christum salvatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia heredes efficiamur secundum spem vitae aeternae 41.

Peccatum quomodo mortuum et quomodo revixerit.

  1. 16. Quod autem ait in hoc epistulae loco ad Romanos: Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, congruit superioribus ubi dixit: sed peccatum non cognovi nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces; et superius: Per legem cognitio peccati; hoc enim et hic dixit: ut appareat peccatum; ut illud, quod dixerat: Sine lege enim peccatum mortuum est, non intellegamus nisi, tamquam non sit, "latet, non apparet, penitus ignoratur", tamquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. Et quod ait: Ego autem vivebam aliquando sine lege, quid ait nisi "Vivere mihi videbar"? Et quod adiunxit: Adveniente autem mandato peccatum revixit, quid est aliud quam "eminuit et apparuit"? Nec tamen ait: "vixit", sed: revixit 42. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum; cum autem a nascentibus trahitur, tamquam mortuum sit, latet, donec repugnans iustitiae malum eius prohibitione sentiatur, cum aliud iubetur atque approbatur, aliud delectat atque dominatur; tunc peccatum quodammodo innotitia nati hominis revivescit, quod in notitia primum facti hominis aliquando iam vixerat.

Quomodo Paulus carnalem se dixerit et sub peccato venumdatum.

  1. 17. Sed quod sequitur non ita expeditum est, quomodo de Paulo possit intellegi. Scimus enim, inquit, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum 43. Non ait "fui", sed sum. Numquid ergo Apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? An secundum corpus hoc dicit? Adhuc enim erat in corpore mortis huius nondum facto, quod alibi dicit: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale 44. Tunc enim ex toto se, id est, ex utraque parte, qua constat, spiritalis homo erit, quando spiritale etiam corpus erit. Neque enim absurdum est, ut sit in illa vita etiam caro spiritalis, si potuit esse in hac vita in his, qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. Sic ergo ideo dixit: Ego autem carnalis sum, quia nondum spiritale corpus habebat Apostolus, sicut posset dicere: "Ego autem mortalis sum"; quod utique non nisi secundum corpus intellegeretur dixisse, quod nondum fuerat immortalitate vestitum. Item quod adiunxit: Venundatus sub peccato, ne quisquam eum nondum redemptum Christi sanguine existimet, etiam hoc secundum illud potest intellegi, quod ait: Et nos primitias habentes spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri 45. Si enim secundum hoc se dicit venundatum sub peccato, quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus eius, vel venundatum aliquando in prima trasgressione praecepti, ut haberet corpus corruptibile quod adgravat animam 46, quid prohibet hic Apostolum intellegi de se ipso dicere, quod ita dicit, ut etiamin ipsopossit intellegi, etiamsi in sua persona non se solum, sed omnes accipi velit, qui se noverunt spiritali dilectione cum carnis affectione sine consensione confligere?

Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio.

  1. 18. An forte metuimus ea quae sequuntur: Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio 47, ne forte ex his verbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera mala sanctum Apostolum suspicetur? Sed considerandum est quod adiungit: Si autem quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona 48. Magis enim se dicit legi consentire quam carnis concupiscentiae - hanc enim peccati nomine appellat -; facere ergo se dixit et operari, non affectu consentiendi et implendi, sed ipso motu concupiscendi. "Hinc ergo - inquit - consentio legi quoniam bona est; consentio, quia nolo quod non vult". Deinde dicit: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum 49. Quid est: Nunc autem nisi: "Iam nunc sub gratia, quae liberavit delectationem voluntatis a consensione cupiditatis"? Non enim melius intellegitur: Non ego operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato 50. Nam si et concupiscit et consentit et agit, quomodo non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat et vinci graviter ingemiscat?

Perficere bonum quid sit.

  1. 19. Iam illud quod sequitur nonne unde loquatur apertissime ostendit? Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum 51. Si enim non exponeret adiungendo: Hoc est in carne mea, aliter fortasse acciperetur quod dixit: in me. Ac per hoc versat hoc idem repetens et inculcans: Velleenim adiacet mihi, perficere autem bonum, non. Hoc est enim perficere bonum, ut nec concupiscat homo; imperfectum est autem bonum, quando concupiscit, etiam si concupiscentiae non consentit ad malum. Non enim quod volo facio bonum, inquit, sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 52. Id repetivit inculcans et tamquam tardissimos de somno excitans: Invenio ergo legem, inquit, mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet 53. Illa ergo bonum est volenti facere, adiacet autem malum ex concupiscentia, cui non consentit qui dicit: Iam non ego operor illud.

Lex Dei et lex carnis.

  1. 20. Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 54. Sed quod dixit captivantem me, potest movere, si nulla consensio est. Unde propter ista tria, duo scilicet, de quibus iam disputavimus, quod ait: Ego autem carnalis sum, et: venundatus sub peccato, et hoc tertium: Captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, potest videriApostolus eum describere, qui sub lege adhuc vivit, nondum sub gratia. Sed sicut illa duo exposuimus propter carnem adhuc corruptibilem dicta, sic et hoc potest intellegi, ut captivantem me dixerit "carne", non mente, "motione", non consensione et ideo captivantem me, quia et in ipsa carne non est aliena natura, sed nostra. Sicut ergo exposuit ipse quid dixerit: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; sic etiam ex illius expositione hunc locum debemus accipere, tamquam dixerit: Captivantem me, hoc est "carnem meam", in lege peccati, quae est in membris meis.

Liberatio hominis per Iesum Christum.

  1. 21. Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 55; atque inde concludit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 56; carne scilicet legi peccati concupiscendo; mente autem legi Dei eidem concupiscentiae non consentiendo. Nulla ergo condemnatio est nunc his, qui sunt in Christo Iesu 57. Non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis 58; ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi vindicet carnis. Et ea quae sequuntur eumdem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.

Aug. confitetur se mutasse sententiam in Apostolo exponendo.

  1. 22. Visum autem aliquando etiam mihi fuerat "Hominem sub lege" isto Apostoli sermone describi. Sed vim mihi postea ista verba fecerunt, quod ait: Nunc autem iam non ego operor illud.Ad hoc enim pertinet quod ait et postea: Nulla ergo condemnatio est nunc his, qui sunt in Christo Iesu, et quia non video quomodo diceret homo sub lege: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, cum ipsa delectatio boni, qua etiam non consentit ad malum non timore poenae, sed amore iustitiae (hoc est enim condelectari), nonnisi gratiae deputanda sit.

Mutatae exegeseos iustificatio.

  1. 23. Nam et illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius 59? quis neget Apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? A quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aetema redduntur. Liberari ergo est a corpore mortis huius, omni sanato languore concupiscentiae carnis, non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. Huic loco et illud satis consonat: Etiam et nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri 60. Nimirum enim gemitu isto ingemiscimus, in quo dicimus: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Illud etiam ubi ait: Quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam "nolo", "non approbo", "non consentio", "non facio"? Alioquin contrarium est his, quae superius dixit: Per legem cognitio peccati 61,et: Peccatum non cognovi nisi per legem 62, et: Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 63. Quomodo enim peccatum per legem cognovit, quod ignorat? Quomodo apparet peccatum, quod ignoratur? sic ergo dictum est ignoro "non facio", quia nulla consensione id ego ipse committo; quomodo dicturus est Dominus impiis: Non novi vos 64, quem procul dubio latere nihil potest; et sicut dictum est: Eum qui non noverat peccatum 65, quod est: "non fecerat", neque enim non noverat quod arguebat.

Apostoli de concupiscentia carnis gemuerunt, quam moderando frenabant.

  1. 24. His atque huiusmodi in ista Scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis, recte intellegitur Apostolus, non quidem se solum in sua persona, verum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in victoriam 66. De qua post dicit: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si ergo Spiritus eius, qui suscitavit Iesum ex mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum Iesum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem spiritum eius in vobis 67. Vivificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. Quam spiritui resistentem non habere in carne mortali, ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines venit. Et ideo Apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgravat animam, in huius vitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper immoderata libidinefuisse pollutos, sed dicimus a consensione pravarum libidinum liberos, de concupiscentiatamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius quam domare.

Calumnia pelagiana de sanctitate Christi.

  1. 25. Proinde iste quod addidit dicere nos "Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum et aliis maculatum fuisse delictis", viderit a quibus audierit vel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit et in sensus calumniosos malitia fallente convertit.

Calumnia pelagiana de indulgentia peccatorum in baptismo.

  1. 26. Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed radere, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. Quis hoc adversus Pelagianos nisi infidelis affirmet? Dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non radere, nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. Nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae,tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

Quomodo concupiscentia in homine haptizato sit.

  1. 27. Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo vel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus - et hoc si diligentissime proficit et Spiritu Dei agitur 68 - pia mente confligat. Sed haec etiamsi vocatur peccatum 69, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur; sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. Peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam vel ignorantiam illicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. Et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut quamvis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. Ex quibus tamen, si filioscarnaliter gignunt, rursus trahitur rursusque est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura vitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc vocetur, sive quod peccato facta sit sive quod peccandi delectatione moveatur, etsi ei vincente delectatione iustitiae non consentiatur. Nec propter ipsam, cuius iam reatus lavacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 70, sed propter peccata, quae fiunt, sive in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet vincitur quod placet, sive cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. Fiunt autem sive operando sive loquendo sive, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. A quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato 71? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: Ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo 72. Unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum 73.

Multi sine crimine, nullus sine peccato.

  1. 28. Hi omnes concupiscentiae partus et ipsius concupiscentiae reatus antiquus baptismatis ablutione dimissi sunt; et quidquid nunc parit ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui nonsolum peccata, verum etiam crimina nuncupantur, pacto illo quotidianae orationis, ubi dicimus: Dimitte sicut dimittimus, et eleemosynarum sinceritate mundantur. Neque enim quisque sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum: Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis 74. Nullus autem in Ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset Apostolus: "Si quis sine peccato", ubi ait: Si quis sine crimine est 75; aut si dixisset: "Nullum peccatum habentes", ubi ait: Nullum crimen habentes 76. Multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hac vita neminem dixerim,quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus adversum nos inflentur et disrumpantur insania, non quia peccati aliquid remanet, quod in baptismate non remittatur, sed quia nobis in huius vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus quotidie remittantur. Haec est fidei catholicae sanitas, quam Sanctus ubique seminat Spiritus, non pravitatis hereticae vanitas et praesumptio spiritus.

Quid sentiant Pelagiani de libero arbitrio.

  1. 29. Iam de cetero itaque videamus, quemadmodum, posteaquam nobis calumniose putavit obicienda quae credimus et fingenda quae non credimus, suam ipse vel Pelagianorum fidem profiteatur. Contra haec, inquit, nos quotidie disputamus et ideo nolumus praevaricatoribus adhibere consensum, quia dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter nec Adae peccato perire potuisse,quod omnium Scripturarum auctoritate firmatur. Haec si quemadmodum oportet, non contra Dei gratiam diceretis, non consensum praevaricatoribus adhiberetis, sed vestrum sensum corrigeretis. Hinc autem quantum potuimus, et quantum sufficere visum est, superius disputavimus.

Quid de nuptiis dicant.

  1. 30. Dicimus, inquit, has, quae nunc aguntur in orbe terrarum, a Deo nuptias institutas nec reos esse coniuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. Hoc verum est et catholicum; sed quod vos hinc vultis efficere, ut de commixtione masculi et feminae nihil peccati nascentes trahant, quod lavacro regenerationis expietur, hoc falsum est et hereticum.

Quid dicant de sexu.

  1. 31. Motum, inquit, genitalium, id est ipsam virilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a Deo dicimus institutam. Ad hoc respondemus motum genitalium et, ut verbo eius utar, virilitatem, sine qua non potest esse commixtio, Deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. Non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere Creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.

Pudor nuditatis post peccatum ortus.

  1. 32. Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt 77, quae nonnulli interpretes nostri minus diligentes "tegmina" interpretati sunt. Quod quidem verum est; sed generale nomen est "tegmen", quo indumentum et operimentum omne possit intellegi. Et ideo debuit ambiguitas evitari, ut quemadmodumgraecus posuit, quibus nonteguntur nisi pudendae corporis partes, sic et latinus aut ipsum graecum poneret, quia et ipso iam consuetudo utitur pro latino, vel sicut quidam "succinctoria", vel sicut alii melius "campestria" nominarunt. Ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda iuvenes tegebant antiquo more romano, quando nudi exercebantur in campo; unde "campestrati" appellantur hodieque qui eadem membra cingendo cooperiunt. Quamquam si ea, quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum, ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et vescendo peccaverunt. Quid sibi ergo vult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? Quae ibi novitas ignota sentitur et se compellit adverti? quod apertione significatur oculorum. Neque enim eis, vel quando ille nomina pecoribus, et volucribus imponebat 78, vel quando illa pulchrum lignum vidit et bonum 79, oculi non patebant, sed aperti 80, hoc est intenti ad intuendum, facti sunt; sicut scriptum est de Agar ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos et vidit puteum 81, quos clausos utique non habebat. Ut ergo nuditatis suae, quam quotidie profecto intuebantur nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa iam ferre nuda non possent, sed statim operire curarent, nonne et ille in motu aperto et illa in occulto contra suae voluntatis arbitrium inoboedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu volontario sicut ceteris dominari debuerunt? Quod merito passisunt, quia et ipsi oboedientes suo Domino non fuerunt. Erubuerunt ergo ita se Creatori suo non exhibuisse servitium, ut in eis membris ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere dominatum.

Pudor etiam in coniugum commixtione.

  1. 33. Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus imperatur, ut in hac re verecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognovit Deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum videat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, verum etiam suorum omnium possit vitare conspectum. Itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est impudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui Creatoris operibus erubescere. Quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis voluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamvis coniugatis secundum veniam concedatur 82.

An libido ante peccatum in paradiso esse potuerit.

  1. 34. Sed constituite, Pelagiani, servata honestate ac fecunditate nuptiarum, si nemopeccasset, qualem velitis in paradiso vitam illorum hominum cogitare et unum de his quattuor rebus eligite. Procul dubio enim aut quotiescumque libuisset, totiens concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset; aut tunc ad nutum voluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine ut ceteramembra quaeque ad opera sua, sic ad opus proprium etiam genitalia iussis volentium sine ulla difficultate servissent. Horum quattuor quod vultis eligite. Sed puto, quod duo priora respuetis, ubi libidini aut servitur aut repugnatur. Namque illud primum tam praeclara honestas, hoc autem secundum tam magna felicitas non vult. Absit enim, ut tantae illius beatitudinis decus aut praecedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam servitutem aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem, absit, inquam, ut carnis concupiscentiam non opportune ad generandum, sed inordinata commotione surgentem aut illi menti placeret consentiendo satiare, aut illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere.

Libido in paradiso aut nulla aut voluntatis nutui subserviens.

  1. 35. Duarum vero reliquarum quamlibet elegeritis, non est adversus vos ulla contentione laborandum. Etsi enim quartam nolueritis eligere, ubi est omnium oboedientium membrorum sine ulla libidine summa tranquillitas, quoniam iam vos ei fecit vestrarum disputationum impetus inimicos, illud vobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cuius motus ad postremam, quae vos multum delectat, pervenit voluptatem, numquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad nutum voluntatis exsurgeret. Hanc si placet vobis in paradiso collocare et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeveniret nec tardaret nec excederet imperium voluntatis, vobis videtur in illa felicitate filios potuisse generari, non repugnamus. Ad hoc enim, quod agimus, sufficit nobis, quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. Qualis quippenunc sit, profecto omnium sensus mortalium etsi cum verecundia confitetur, quia et castos etiam nolentes eamque temperantia castigantes inquietudine inordinata importunaque sollicitat et plerumque sese volentibus subtrahit, nolentibus ingerit; ut nihil aliud inoboedientia sua quam illius priscae inoboedientiae poenam se esse testetur. Unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens impudensque confunditur, absit ut de opere Dei, sed de poena primi veterisque peccati. Verum vos non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione nec pro humano pudore, sed pro vestro furore, ne vel ipsa concupiscentia carnis vitiata credatur et ex ea trahi originale peccatum, talem prorsus, qualis nunc est, in paradisum conamini disputando revocare eamque illic esse potuisse contendere, quam vel semper sequeretur inhonesta consensio vel aliquando coherceret miseranda dissensio. Nos autem non multum curamus quid vos de illa sentire delectet. Quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo.

Quid Pelagiani de libero arbitrio et gratia dicant.

  1. 36. Homines, inquit, Dei opus esse defendimus nec ex illius potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi, sed propria voluntate aut bonum facere aut malum, in bono vero opere a Dei gratia semper adiuvari, in malum vero diaboli suggestionibus incitari. Ad haec respondemus homines esse opus Dei, in quantum homines sunt, sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter Deum ethomines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator, nec ex Dei potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi, sed Deo deserente pro meritis ire in malum et Deo adiuvante sine meritis converti ad bonum. Non enim est homo bonus, si nolit, sed gratia Dei etiam ad hoc adiuvatur ut velit, quoniam non inaniter scriptum est: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 83 et: praeparatur voluntas a Domino 84.

Aug. initium bonae voluntatis et initium fidei dona gratiae confirmat.

  1. 37. Vos autem in bono opere sic putatis adiuvari hominem gratia Dei, ut in excitanda eius ad ipsum bonum opus voluntate nihil eam credatis operari. Quod satis ipsa tua verba declarant. Cur enim non dixisti hominem Dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti: in malum diaboli suggestionibus incitari, sed aisti: in bono opere a Dei gratia semper adiuvari? tamquam sua voluntate, nulla Dei gratia bonum opus aggressus, in ipso iam opere divinitus adiuvetur, pro meritis videlicet voluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita ac sic gratia iam non sit gratia 85, sed sit illud, quod Pelagius in iudicio Palaestino ficto corde damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus volebat ac non potius magna mala, quando spirans caedem pergebat ad vastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos 86? Quibus meritis bonae voluntatis Deus illum ab his malis ad bona mirabili et repentina vocatione convertit 87? Quid ergo dicam, quibus meritis, cum ipse clamet: Non ex operibus iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit 88? Quid illud,quod iam commemoravi dixisse Dominum: Nemo potest venire adme - quod intellegitur "credere in me" -, nisi ei datum fuerit a Patre meo 89? Utrum iam volenti credere pro meritis bonae voluntatis hoc datur an potius, ut credat, ipsa voluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si tam sit aversus a fide, ut credentes etiam persequatur? Utquid enim nobis Dominus praecepit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur 90? Numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum voluntate gratia Dei retribuatur ac non potius ut mala in bonum voluntas ipsa mutetur? Sicut credimus tunc a sanctis, quos persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo, ut ad fidem, quam vastabat, voluntas eius converteretur 91. Et illius quidem conversio desuper facta manifesto etiam miraculo apparuit 92; quam multi inimici Christi quotidie subito Dei occulta gratia trahuntur ad Christum! Quod verbum si non ex Evangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset, cum etiam nunc obluctetur non mihi, sed illi qui clamat: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 93! Non enim ait: "duxerit", ut illic aliquo modo intellegamus praecedere voluntatem. Quis trahitur, si iam volebat? Et tamen nemo venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis, ut velit, ab illo, qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant.

Divina testimonia de vi gratiae.

  1. 38. Hoc verum esse non coniectura suspicamur humana, sed evidentissima divinarum Scripturarum auctoritate dignoscimus. Legitur in Paralipomenon libris: Et quidem in Iuda factaest manus Dei, ut daret illis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum in verbo Domini 94. Item per Ezechielem prophetam Dominus dicit: Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis, et evellam cor eorum lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et iustificationes meas observent et faciant eas 95. Quid est autem, quod Esther illa regina orat et dicit: Da sermonem concinnum in os meum et verba mea clarifica in conspectu leonis et converte cor eius in odium impugnantis nos 96? Ut quid ista in oratione dicit Deo, si non operatur Deus in cordibus hominum voluntatem? Sed forte hoc mulier insipienter oravit. Videamus ergo, utrum inaniter praemissus fuerit orantis affectus et consecutus non fuerit exaudientis effectus. Ecce ingreditur ad regem - ne multa dicamus - et quia non ordine suo ingrediebatur magna necessitate compulsa, intuitus est eam, sicut scriptum est, velut taurus in impetu indignationis suae, et timuit regina et conversus est color eius per dissolutionem et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam. Et convertit Deus et transtulit indignationem eius in lenitatem 97. Iam sequentia commemorare quid opus est, ubi Deum complevisse quod illa rogaverat divina Scriptura testatur, operando in corde regis quid aliud quam voluntatem, qua iussit et factum est quod ab eo regina poposcerat? Quam Deus iam, ut fieret, exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis audisset, occultissima et efficacissima potestate convertit et transtulit abindignatione ad lenitatem, hoc est a voluntate laedendi ad voluntatem favendi, secundum illud Apostoli: Deus operatur in vobis et velle 98. Numquid homines Dei qui haec scripserunt, immo ipse Spiritus Dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnavit hominis liberum arbitrium? Absit, sed Omnipotentis in omnibus et iudicium iustissimum et auxilium misericordissimum commendavit. Sufficit enim scire homini, quod non est iniquitas apud Deum 99. Iam quomodo ista dispenset faciens alia secundum meritum vasa irae, alia secundum gratiam vasa misericordiae 100, quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit 101? Si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati tribuendo nobis quod accepimus. Quid enim habemus, quod non accepimus 102?

Quid Pelagiani de perfecta iustitia Patriarcarum dicant.

  1. 39. Dicimus, inquit, sanctos Veteris Testamenti perfecta hinc iustitia ad aeternam transisse vitam, id est, studio virtutis ab omnibus recessisse peccatis, quia et illi, quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognovimus. Quantaelibet fuisse virtutis antiquos praedicet iustos, non eos salvos fecit nisi fides Mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. Ipsorum enim vox est: Credidi, propter quod locutus sum 103. Unde ait et apostolus Paulus: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur 104. Quid est eundem spiritum, nisi quem iusti quoque illi habuerunt, qui istadixerunt? Dicit etiam apostolus Petrus: Quid vultis iugum imponere Gentibus, quod neque nos potuimus portare, neque patres nostri? Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvi fieri quemadmodum et illi 105. Hoc vos non vultis, inimici huic gratiae, ut eadem gratia Iesu Christi salvi facti credantur antiqui, sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cuius libris hoc legitur, et ante legem dicitis salvos factos esse natura, deinde per legem, postremo per Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante legem scilicet et in lege, sanguis Christi non fuerit necessarius, evacuantes quod dictum est: Unus enimDeus, unus et Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 106.

Quid doceant Pelagiani de necessitate baptismatis.

  1. 40. Gratiam Christi, inquiunt, omnibus necessariam, et maioribus et parvulis, confitemur et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathematizamus. Novimus, quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum hereticum Pelagium ista dicatis: parvulis videlicet baptismum necessarium non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum caelorum. Datis enim eis extra regnum Dei locum salutis et vitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati, nec attenditis quod scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur 107. Propter quod in Ecclesia Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccatatraxerunt. Nec illud cogitatis, eos vitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis 108. Aut si evangelicis vocibus cogimini confiteri, nec vitam salutemque posse habere parvulos de corpore exeuntes, nisi fuerint baptizati, quaerite, cur compellantur non baptizati secundae mortis subire supplicium, iudicante illo qui neminem damnat immeritum et invenietis, quod non vultis, originale peccatum.

De plena purgatione per baptismum collata.

  1. 41. Eos etiam, qui dicunt, inquit, baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. Hoc dicimus et nos; sed parvulos quoque per ipsa mysteria primae nativitatis et obnoxiae successionis vinculis solvi non dicitis vos. Propter quod de Ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii heretici segregemini et vos.

Conclusio epistolae Pelagianae.

  1. 42. Iam vero quod ita concludit epistulam, ut dicat: Nemo ergo vos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si verum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent quae supra dixi cum Manichaeis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. Quod si nolunt, scitote eos esse Manichaeos, et ab eorum vos abstinete consortiis; contemnendum est potius quam refellendum. Quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manichaeis, qui dicunt a bono Deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebraeo populo ministrata est? Sed et Pelagianis non immerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae Dei, quae venit per Iesum Christum Dominum nostrum 109, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia 110, tantumque constituuntin libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam, cum bene illo uti nemo possit nisi per gratiam, quae non secundum debitum redditur, sed Deo gratis miserante donatur; parvulos autem ita contendunt esse iam salvos, ut a Salvatore audeant negare salvandos. Et haec exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant agere paenitentiam.