I

3             CONTRA ADVERSARIUM LEGIS ET PROPHETARUM LIBRI DUO

4             LIBER SECUNDUS

Quod Apostolus ipse non fecit, sed esse aniles fabulas iudicavit.

  1. 1. Iam nunc ea discutienda sunt, quae iste de Novi Testamenti libris suffragari sibi arbitratur adversus propheticas Litteras, tamquam eas Apostoli Christi sua sententia condemnaverint. Quod ergo " profanas et aniles fabulas et genealogias infinitas appellasse Apostolum existimat " divina " eloquia Legis et Prophetarum, quia dixit: Profanas et aniles fabulas devita 1; et alio loco: Ne intendas fabulis iudaicis et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem 2 ", quis ita nisi haereticus multum caecus erraret? Cur enim hoc Apostolus ipse non fecit, si has esse aniles fabulas iudicavit? Cur dicit ad Galatas: Dicite mihi, sub Lege volentes esse: Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et alium de libera; quae sunt in allegoria: haec enim sunt duo Testamenta 3. Et ad Corinthios: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eumdem cibum spiritalem manducaverunt et omnes eumdem potum spiritalem biberunt: bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus 4?

Iudaei praeter Scripturas legitimas et propheticas quasdam traditiones suas habent.

  1. 2. Nescit autem habere praeter Scripturas legitimas et propheticas Iudaeos quasdam traditiones suas, quas non scriptas habent, sed memoriter tenent et alter in alterum loquendo transfundit, quas deuterosin vocant, ubi etiam dicere audent et credere Deum primo homini duas creasse mulieres; ex quibus texunt genealogias, vere, sicut ait Apostolus, infinitas parientes infructuosissimas quaestiones 5. Sed si huic talia nunquam evenit audire, numquid et contra Evangelium sic obsurdescere debuit, ut non adverteret verba Domini Christi, quibus arguit Iudaeos, quod de parentibus non honorandis impietatem docerent filios suos? Ibi quippe et Dei praeceptum, quod in Lege conscriptum est, attestando commemoravit. Nec ob aliud eos arguit, nisi quod reicerent mandatum Dei, ut statuerent traditiones suas. Cum enim interrogassent Pharisaei et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? Ille respondens dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt docentes doctrinas et praecepta hominum 6. Relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum, et alia similia his facitis multa. Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam 7, et: Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur 8. Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri, corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis, et similia huiusmodi multa facitis 9. Ubi evidenter Christus ostendit et illam Dei esse Legem, quam profanus iste blasphemat, et Iudaeos habere suas traditiones a Libris propheticis et legitimis alienas, quas appellasse Apostolum profanas fabulas et aniles et genealogias interminatas 10 non haereticus, sed catholicus lector intellegit. Porro si velim testimonia cuncta colligere, quibus ostendam, quemadmodum et ipse Dominus et Apostoli eius Lege usi fuerint et Prophetis, quas iste aniles fabulas putat, quando sufficio, aut cui non sufficiant ista quae diximus?

Nescio quis Fabricius mentientem putat et laudat Apostolum.

  1. 3. Nec iste adversus lucem vocemque dominicam vel apostolicam tam caecus et surdus est, ut ignoret, quemadmodum a Christo et Apostolis in libris ad Novum Testamentum pertinentibus confirmetur Legis ac Prophetarum et commendetur auctoritas. Proinde excogitasse se existimat, quo pacto subterfugiat moles testimoniorum in evangelicis et apostolicis Litteris de Libris veteribus positorum, quibus eius velit nolit cervicata lingua conteritur. Ait quippe "Apostolum pro qualitatibus ingeniorum in quinque personis locutum: Insinuans enim rudi adhuc populo ", inquit, " quae Dei sunt, non debuit a perfectioribus incipere et consuetudinem ab eis vetustatis excludens a difficilioribus inchoare, ne novos adhuc ad fidem perfecta doctrina turbaret ". Deinde volens quasi probare, quod dixit, eumdem Apostolum dicentem commemorat: Cum liber sim ex omnibus, omnibus me subieci, ut plures lucrifacerem; et factus sum Iudaeis tamquam iudaeus, ut Iudaeos lucrifaciam, et iis, qui sub Lege sunt, tamquam qui sub Lege essem, cum ipse non sim sub Lege, ut eos, qui sub Lege sunt, lucrifaciam, et iis, qui sine Lege sunt, tamquam sine Lege essem, cum sine Lege non sim, sed sim in Lege Christi, ut lucrifaciam eos, qui sine Lege sunt. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam 11. Has quattuor personas vult intellegi, in quibus Apostolum locutum putat, unam Iudaeorum, alteram eorum, qui sub Lege sunt, tertiam eorum, qui sine Lege sunt, quartam infirmorum. Quinta debetur, quoniam quinque promiserat: " hanc, ut adderet, alio loco ", inquit, " superius iam dixit: Sapientiam loquimur inter perfectos. 12, ut perfectorum videatur quinta persona ". Hoc totum propterea molitus est, ut si quando aliquid de apostolica proferretur Epistola, ubi attestantur Evangelio Lex et Prophetae, hoc dicat Apostolum, non sapientibus et perfectis, sed Iudaeis locutum fuisse quasi Iudaeum vel eis, qui sub Lege essent 13, tamquam esset et ipse sub Lege, ac per hoc subdole atque mendaciter simulantem se apud imperfectos aedificare, quod apud perfectos non mentiendo, sed vera dicendo destrueret. Hanc ei videlicet erroris machinationem nescio quis Fabricius fabricavit, quem velut magistrum veritatis Romae se invenisse gloriatur. Quis non hoc monstrum, non dico sensus christianus, sed qualiscumque humanus exhorreat?

Paulus multis locis proprio quodam munere Doctorem Gentium se esse testatur.

  1. 4. Primo enim considerandum est, quam se fraudulentissimum et mendacissimum profiteatur, qui mentientem putat et laudat Apostolum; et quod ille dixit non fallentis astu, sed compatientis affectu, quia diversis animarum morbis tam misericordi corde subvenit, quam sibi subveniri voluisset, si errore vel infirmitate simili laboraret, hic in fallaciam detestabilem vertit. Deinde quaero, ad Romanos, Corinthios, Galatas, Ephesios, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses quomodo loquebatur Apostolus? In qua illarum quinque personarum eos esse deputabat? Procul dubio quoniam in praeputio Gentes erant, non in circumcisione Israelitae 14. Ad hos quippe sibi distributum ministerium fuisse testatur, ubi dicit, quod ei et barnabae dextras societatis dederint Petrus et Iacobus et Iohannes, ut ipse quidem cum barnaba ad Gentes, illi autem ad circumcisionem irent 15. Et alio loco apertissime dicit: Quamdiu ego sum Gentium Apostolus 16, et multis aliis locis proprio quodam munere doctorem Gentium se esse testatur. Cum ergo essent sine Lege tot Gentes, quibus Evangelium praedicabat, quid opus erat, ut eis Legem et Prophetas de Christo introduceret testes eisque importaret ignaris vinculum, sicut ista pestis arbitratur, erroris, a quo eos fuisse liberos magis debuit gratulari? Quid opus erat, ut ad Romanos sic fuisset exorsus: Paulus servus Christi Iesu vocatus Apostolus segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 17? Quare non sibi potius personam imponit illorum? Quare se facit tamquam sub Lege eis, qui fuerant sine Lege? Utquid eis dicit: Vobis enim dico Gentibus: quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum glorificabo, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si enim reiectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio, et si radix sancta est, et rami 18. De Israelitis quippe ista dicit, de quibus ante iam dixerat: Quid ergo amplius est iudaeo aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? 19 Deinde hic, quod commemorare coeperam, sequitur et dicit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene, incredulitate fracti sunt. Tu autem fide stas; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Vides ergo bonitatem et severitatem Dei, in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris. Et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali incisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Iacob 20; et hoc illis a me Testamentum, cum abstulero peccata eorum 21. Nimis longum est cuncta percurrere vel, sicut per Scripturas apostolicas ubique sparsa sunt, ea in unam faciem congregare. Quid opus erat haec dicere Gentibus? Cur eis non potius sine Lege factus est, quemadmodum erant illi sine Lege? Cur non potius deos eorum laudavit eorumque sacrificia praedicavit, si et ista scriptura, quam populus Israel accepit, et illa sacra Gentium, sicut iste dicit, ad daemonia pertinebant? Quid, quod Deum Israel audet infelix dicere non solum daemonem, verum etiam ceteris daemonibus peiorem 22? cur ergo Apostolus, qui omnibus omnia, non misericordia compatiente, sicut veritas ostendit, sed astutia fallente, sicut iste desipit, factus erat 23, non potius illorum daemonum, quos colebant Romani, quos daemones putat iste mitiores, servum se esse confinxit, ut fieret tamquam illi ac sic eos lucrifaceret 24?

Paulus de Christo Iesu angulari lapide prior locutus est.

  1. 5. Nonne item dicit ad Ephesios: Propter quod memores estis, quia vos quando Gentes eratis in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manu facta; qui eratis illo in tempore sine Christo alienati a societate Israel et peregrini testamentorum et promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo; nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam, in carne sua Legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem faciens pacem, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitias in semetipso: et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Igitur iam non estis peregrini et inquilini, sed estis cives sanctorum et domestici Dei superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu 25? Dicat iste blasphemus, quomodo prope dicit inventos Israelitas, qui peiori, quemadmodum blasphemat, daemoni serviebant et longe erant Gentes, quae mitioribus daemonibus subditae fuerant? Quomodo dicit alienatos fuisse a societate Israel et peregrinos testamentorum et promissionis, quando erant spem non habentes et sine Deo in hoc mundo, si Israel non Dei et Christi populus erat? Contra istam tubam clarissimam et excellentissimam veritatis perstrepit atque insultat insanus dicens in personis quinque 26 locutum Apostolum, ut alias ex aliis falleret, fingendo se esse, quod non erat, cum videat eum Gentibus, quae longe fuerant a Deo Israelitarum, eumdem Deum, eamdem Legem, eosdem Prophetas, testamenta eadem praedicare. Quis de angulari lapide prior locutus est? Nonne propheta spiritu Dei plenus, quem pestis ista blasphemat? Ait enim: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non erubescet 27. Quod testimonium commemoravit et apostolus Petrus. Nonne prius in psalmo pertinente ad Litteras sacras populi prioris dictum est: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 28? His enim Litteris eruditus Paulus apostolus posuit, quod paulo ante commemoravi, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu 29. Unde ipse Dominus Iudaeos, in quibus caecitas ex parte facta erat, convicit, confusosque reddidit dicens: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris 30? " Haec ergo omnia mendaciter Christus ex Lege ac Prophetis, mendaciter Apostoli proferebant ", sicut iste blasphemat, " quia videlicet infirmi nondum poterant solidam capere veritatem? ". Itane caecus ignorat, quod aliud sit nutrire parvulos, aliud decipere credulos; aliud alere, ut crescant, aliud agere, ne vivant? Talia quippe iste dicit ac sentit de Deo Legis ac Prophetarum ac de ipsis omnino Litteris, ut secundum eius sententiam, quam de illis habet, quando Apostoli praedicabant credentibus Legis ac Prophetarum Deum et confirmabant auctoritatem talium Scripturarum, non lac potandum videantur dedisse parvulis 31, sed venenum. Quod de illis quisquis credit, desipit, vanescit, insanit.

Quod Christus ex semine David veraciter praedicatur, est radix, in qua oleaster inseritur, nec aniles sunt fabulae.

  1. 6. Ergone, ait aliquis, frustra dixit Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis 32. Et: sapientiam loquimur inter perfectos 33. Et: Animalis homo non percipit, quae sunt spiritus Dei 34? Absit, ut putemus inaniter eum nec veraciter ista dixisse. Numquid tamen ideo credendus est quemquam sibi credentium fallere voluisse? Dedit igitur parvulis parva, non falsa, lactea, non noxia, nutritoria, non peremptoria. Porro autem, si verum non est, quod ait, Filium Dei secundum carnem factum esse ex semine David 35; si non est verum, quod naturales rami propter incredulitatem fracti sunt, ut in radice sancta Israelitarum ex Gentibus veniens fidelis insereretur oleaster et fieret particeps pinguedinis oleae 36; si " non sunt eloquia Dei, sed nescio cuius ", ut iste blasphemat, " pessimi daemonis ", de quibus dicit: Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei 37: profecto, qui haec parvulis dabat, qui haec tamquam vera praedicabat, qui credi volebat, delebat miseros, non alebat. Quod a fide atque doctrina veracium Christi Apostolorum quoniam esse scimus alienum, restat, ut istum tamquam pestem atque hostem fidei christianae vehementissime detestemur, qui tanta excaecatur et praecipitatur amentia, ut non videat ipsum saltem Timotheum, cui putat auctoritate apostolica fuisse praeceptum, ut tamquam fabulas aniles veterem Legem Prophetasque devitet 38, ab eodem Apostolo non fuisse fallendum, et in illa quinta perfectorum persona fuisse deputandum, ut ei non mendaciter loqueretur dicens: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum 39. Si enim Christus ex semine David fabulis anilibus praedicatur, quomodo eas iubetur iste devitare, quibus iubetur memoriter credere? Si autem Christus ex semine David veraciter praedicatur, ibi est radix, in qua oleaster inseritur, nec aniles sunt fabulae, nisi praeter illas Scripturas deliramenta Iudaeorum, ad eam, quam vocant deuterosin, pertinentia: non illa eloquia Dei, quae credita sunt circumcisioni 40, ubi etiam carnales Iudaei Christum ex semine David venturum esse didicerant, sicut interroganti Domino respondebant 41, quamvis eum Dominum ipsius David, non secundum carnem, sed secundum divinitatem intellegere non valerent; utrumque tamen est in illis eloquiis et quod credebant et quod non intellegebant et: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam 42, propter Christum ex semine David; et: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dextram meam 43, propter Christum, Dominum etiam ipsius David.

Veritatem se dicere clamat Apostolus, et hoc in Christo.

  1. 7. Itane vero fallaciter dicebat Apostolus: Veritatem dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et Legis constitutio et obsequium et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen 44? Veritatem se dicere clamat Apostolus in capite huiusce sententiae et hoc in Christo, qui est ipsa veritas, contestante sibi conscientia sua in Spiritu sancto eamque sententiam per amen concludit in fine; et dicit iste: "Non sunt vera, quae hic Apostolus loquitur, fallit infirmos, quia non possunt capere veritatem; parvulos vanitatibus lactat et esurientibus filiis diabolicorum mendaciorum virus infundit, ut nutriat ". O portentum non solum a christianorum auribus, verum etiam a finibus christiani orbis arcendum! haeccine adoptio, haec gloria, haec testamenta, haec Legis constitutio, hoc obsequium, hae promissiones, hi patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, fabulae sunt aniles? Quod iubetur praecipue tenere, qui iubetur devitare fabulas aniles, fabulae sunt aniles 45?

Apostoli sententia quae et illos refutat, qui Lege utuntur male, et eos, qui eam opinantur malam.

  1. 8. Sed quid mirum, si tanta impietate delirat, qui Legis vult esse destructor, si quosdam idem Apostolus dicit volentes esse Legis non destructores, sed doctores, non intellegere neque quae loquuntur neque de quibus affirmant 46? Verum nos illud, quod secutus adiunxit, adversus utrosque teneamus. Continuo quippe ne quis existimaret ideo illos non intellegere, quae loquuntur, neque de quibus affirmant, quoniam Legis malae volunt esse doctores: Scimus autem, inquit, quia bona est Lex, si quis ea legitime utatur 47. Haec sententia et illos refutat, qui Lege utuntur male, et eos, qui eam opinantur malam. Porro si bona est, qua dementia negatur Deus bonus, qui dedit Legem bonam? Quae potest videri sufficere damnatio his hominibus, qui Legem quam sic Apostolus laudat anilium fabularum nomine accusant? Et hoc se existimant facere eiusdem epistolae testimonio, ubi eam sic Apostolus laudat, volentes esse Legis non doctores, sed blasphematores non intellegendo, quae loquantur, neque de quibus affirment?

De David semine Christus a Prophetis Dei promissus est esse venturus.

  1. 9. " Sed fieri non potuit ", inquit, " ut a Iudaeorum Prophetis Salvatoris nostri annuntiaretur adventus ". Cur fieri non potuit, cum dicat Apostolus: Quia credita sunt illis eloquia Dei. 48? " Sed ante Salvatoris adventum ", inquit, " Spiritus sanctus ac divinus non erat super terram ". Hoc vanitas, non veritas loquitur. Nam quo nisi Spiritu sancto Prophetas suos Dominus implevit, de quibus in epistolae exordio dictum est ad Romanos, quod et supra commemoravi: Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelio Dei, quod ante promiserat, per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 49. Et hoc quidem testimonium etiam iste posuit prohibens eum, ad quem scribit, aliis Prophetis credere de Christo, praeter illos, quos Prophetas eius ad Romanos dicit Apostolus, quos credo non arbitratur Prophetas fuisse Iudaeorum. Sed cuiuslibet eos fuisse Gentis opinetur, cur ibi non advertit: quod ante promiserat per Prophetas suos 50? Per quoslibet enim Prophetas suos si ante promisit Evangelium de Filio suo, quid est quod iste dicit sanctum ac divinum Spiritum super terram non fuisse ante Salvatoris adventum? Et tamen isti unde potuerunt esse prophetae annuntiantes Christum ex semine David secundum carnem, nisi cuius Gentis erat ipse David, de cuius semine Christus a Prophetis Dei promissus est esse venturus?

Per Moysen Lex est quia iubetur, sed per Christum fit gratia, quando quod iubetur impletur.

  1. 10. " Sed Lex ", inquit, " per Moysen data est; veritas autem ab Iesu Christo est ". Non ita scriptum est, sed ita: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 51. Lex igitur data est per Moysen, facta est autem gratia per Iesum Christum, cum per eius Spiritum caritate diffusa in cordibus nostris 52 fit, ut quod Lex praecipit impleatur. Quod enim per litteram iubetur, non littera, sed Spiritu 53 impletur. Unde illud quod scriptum est: Non concupisces 54. Per Moysen Lex est quia iubetur, sed per Christum fit gratia, quando quod iubetur impletur. Veritas autem facta est per Christum propter illa, quae in prophetia Legis sunt promissa, quia in Christo eminent reddita.

Apostolus voluit ostendere Evangelium non ad Iudaeos tantum, sed ad omnes Gentes pertinere.

  1. 11. Apostolus vero quod ait ad Romanos: Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent, quem non audierunt? 55 de Gentibus dixit, non de Iudaeis, sicut hic somniat. Eos enim volebat refellere Doctor Gentium, qui putabant genti tantummodo Iudaeorum, non etiam incircumcisis gentibus Evangelium praedicandum. Quod volens ostendere non ad Iudaeos tantum, sed ad omnes Gentes pertinere, prius posuit testimonium de propheta: Erit omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 56. Ac deinde cum dixisset: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? 57 Continuo subiunxit: Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? 58 Ita refutans eos, qui negabant ad incircumcisas Gentes praedicatores Christi esse mittendos.

Testimonia multa atque manifesta de Christo et Ecclesia unde praedicta sunt, quae sic videmus impleta et consonantibus evangelicis atque apostolicis Litteris etiam speramus implenda.

  1. 12. Illud quoque sicut imperitissimus non intellegit, quod scriptum est: Primum Apostolos, deinde Prophetas 59. Putat enim ante Apostolos non fuisse Prophetas nesciens eos Prophetas illic commemoratos esse ab Apostolo, qui post Christi adventum fuerunt. Quos qui vult nosse, actus apostolorum legat 60 et illud, quod ait ad Corinthios: Prophetae autem duo aut tres loquantur 61. Si autem non fuerunt Prophetae ante Apostolos, qui erant illi, per quos ante Deus promisit Evangelium de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 62, quis erat qui dixit: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 63? Quis erat, qui dixit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis 64? Quomodo Deus, cuius thronus est in saeculum saeculi, ungitur a Deo nisi Christus Iesus, qui ex ipsa unctione Christi nomen accepit? Chrisma quippe unctio est, Christus unctus est. Quis erat, qui dixit, quod ipse Christus de se testatur esse praedictum: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis 65? Et hoc David in Spiritu dixisse confirmat, quem Spiritum negat iste fuisse super terram ante Domini adventum. Quid est, quod ait Apostolus: Dicit autem Isaias: Erit radix Iesse et qui exsurget regnare in Gentibus, in eum Gentes sperabunt 66? Quis erat Spiritus, qui per eumdem Isaiam tanto ante praedixit: Iste peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos putavimus eum esse in dolore et in plaga et in afflictione. Ipse vulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus; omnes quasi oves erravimus, homo in via sua erravit; et Dominus tradidit eum propter iniquitates nostras. Et ipse propter afflictionem non aperuit os: Sicut ovis ad victimam ductus est et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est, generationem illius, quis enarrabit, quia tolletur de terra vita eius? Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem 67; et cetera, quae contexere longum est. Ubi etiam de Ecclesia tanto ante praedictum est, quod ab Apostolo legimus commemoratum et nunc iam videmus impletum: Laetare, sterilis quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 68. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aulaeorum tuorum, fige, ne parcas, protende funiculos et clavos tuos conforta. Adhuc in dextris et sinistris dilata, et semen tuum possidebit Gentes et civitates desertas habitari facies. Noli timere, quia confusa es, neque reverearis, quia exprobratum tibi est. Confusionem enim aeternam oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae memor non eris. Quia Dominus, qui fecit te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, Deus Israel, Deus omnis terrae vocabitur 69. Quis est, qui dixit: videbam in visu noctis et ecce cum nubibus caeli ut Filius hominis erat veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit et in conspectu eius praelatus est. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae ipsi servient; potestas eius potestas perpetua, quae non transibit, et regnum eius non corrumpetur 70? Haec et alia multa atque manifesta de Christo et Ecclesia unde praedicta sunt, quae sic videmus impleta et consonantibus evangelicis atque apostolicis Litteris etiam speramus implenda, si Spiritus Dei ante adventum Christi non fuit super terram, vel si a Prophetis Israel non est Christi praenuntiatus adventus, sicut hic desipit, qui Christum negando ante promissum non habet, unde asserat missum? Et merito, quia ipse quem praedicat nec missus est nec promissus; verus non est quippe sed fictus.

Pluribus attestationibus Dei veri et boni esse Scripturas illas, apostolica commendat auctoritas.

  1. 13. Iam illud non miror, quod homo ineruditus de Prophetis Iudaeorum existimat dictum, quod ait Apostolus: Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri; testimonium hoc verum est 71. Ignorans dictum esse de quodam epimenide, qui Cretensis fuit, in cuius libris hoc invenitur; qui homo inter Prophetas Dei non invenitur, nec ad illa eloquia Dei pertinet, quae Iudaeis dicit credita 72, qui non mentitur. Ideo non commemoravit Apostolus nomen eius, sicut solet commemorare Prophetas Dei aliquando dicens: Sicut et David dicit 73, Isaias autem audet et dicit 74, sicut et osee dicit 75, vel tacitis eorum nominibus cum dicit: Sicut scriptum est 76; et ea Scriptura intellegitur, in qua est auctoritas Dei, aut evidenter Deum dicere asserit, cum aliquod adhibet testimonium de Lege vel Prophetis Dei, quale est illud: bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus, inquit, cura est Deo? An propter nos Scriptura dicit? 77 Ostendens utique in eadem scriptura Deum loqui. Vel illud: Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes Gentes 78. Ipsam scripturam pro Deo posuit, quia Dei est. Vel illud de Abraham: In promissione inquit, Dei non haesitavit incredulitate, sed confortatus est fide dans gloriam Deo et plenissime credens, quia quae promisit potens est et facere 79. Contra quam divinam et apostolicam vocem canis iste rabiosus oblatrans ausus est dicere " Abraham Deo suo promittenti prolem non credidisse ", ignorans illud quod ait: Si mihi centum annos habenti nascetur filius 80, admirantis esse gaudium, non diffidentiam dubitantis. Vel illud: Non potest excidere verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israel, neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii, qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen 81. Vel illud de Elia: Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante baal 82. His atque huiusmodi attestationibus Dei veri et boni esse Scripturas illas, quas iste blasphemat, apostolica commendat auctoritas. Ubi autem aliquid etiam de auctoribus Gentium dicit Apostolus, non eos appellat Prophetas Dei nec illarum Scripturarum Deum dicit auctorem, quamvis ibi aliqua vera reperiat, sicut de isto Cretensi ait: Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces 83; non ergo Iudaeorum proprius, sed Cretensium, quod utique ad hoc dictum est, ne Dei propheta putaretur. Et in Actibus Apostolorum cum loqueretur atheniensibus, ait de Deo: In illo enim vivimus et movemur et sumus: sicut et quidam secundum vos dixerunt 84.

In Evangelio Dominus, haec de se quae facta fuerant, praedicta monstravit.

  1. 14. " Sed Apostolis ", inquit, " Dominus noster interrogantibus de Iudaeorum Prophetis, quid sentiri deberet, qui de adventu eius aliquid cecinisse in praeteritum putabantur, commotus talia eos etiam nunc sentire, respondit: Dimisistis vivum, qui ante vos est et de mortuis fabulamini 85 ". Quid mirum (quandoquidem hoc testimonium de Scripturis nescio quibus apocryphis protulit), si de Prophetis Dei talia confinxerunt haeretici, qui easdem Litteras non accipiunt? Nam in Evangelio Dominus, quod non est apocryphum, sed in luce veritatis omnibus notum, etiam post resurrectionem discipulis in itinere comitatus, incipiens a Moyse per omnes Prophetas haec de se, quae facta fuerant, praedicta monstravit 86.

Quod Dominus dixerit de iis, qui operati sunt iniquitatem.

  1. 15. " De ipso ", inquit, " iterum arguit, ubi dicit: Multi mihi dicent in illa die: Domine, in nomine tuo daemonia eiecimus et in tuo nomine prophetavimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus. Et tunc dicam illis: Recedite a me, quoniam nunquam vos scivi, quia operati estis iniquitatem 87 ". Absit, ut ista de Prophetis sanctis, in quibus erat Moyses et ceteri, Dominus dixerit; sed dictum est de iis, qui post eius Evangelium praedicatum in eius nomine sibi loqui videntur nescientes quid loquantur; in quibus et iste sibi locum periturus invenit.

Prophetas ante ipsius salvatoris adventum parabola dominica testatur.

  1. 16. Illud quoque ait dixisse Dominum: " Ego sum ianua ovium, omnes alii quotquot ante me venerunt, fures sunt et latrones ". Non autem ita scriptum est, sed ita: Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones 88. Venisse quippe hoc loco intellegi voluit eos, qui missi non fuissent, quos arguit etiam Ieremias dicens: Haec dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo et ego non misi eos 89. Illi autem, quos insanus iste blasphemat, a Domino missi sunt, non sponte venerunt. Quos et Dominus per parabolam quidem, sed apertissima significatione declarat, ubi dicit: Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Et agricolae apprehensis servis eius alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est heres, venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius. Et apprehensum eiecerunt eum foras extra vineam et occiderunt. Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructus temporibus suis. Dicit illis Iesus: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris 90? Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur Genti facienti fructus eius 91. Quid hoc apertius? Quid clarius? Quid evidentius? Sed iste de illorum numero est, qui servos patrisfamilias huius lapidaverunt. Hoc enim facit non ictibus saxeis, sed maledictionibus duris. Nam et primitus in gente Iudaeorum vineam Dei esse plantatam 92 missosque Prophetas ante ipsius salvatoris adventum parabola ista testatur. Et cum dicit: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur Genti facienti fructus eius 93, quod regnum dicit, nisi quod sperabant, non quod acceperant, id est, vitae aeternae? Unde alibi dicit: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos habere vitam aeternam; ipsae testimonium perhibent de me 94. Et alibi: Vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae. Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis 95. Istis ne molibus testimoniorum non atteritur impudens vanitas 96? Quis hunc audit, nisi qui Scripturas sanctas non audit aut tam male audit, quam in eas iste caecus incurrit?

Quod in eodem populo Iudaeorum fuisse iustos atque prophetas Dei.

  1. 17. " Sed ait eis Dominus ", inquit, " parentes vestri manna manducaverunt et mortui sunt 97 docens neminem ipsorum ad Dominum pertinuisse, quibus mors dominata est ". Neminem plane, sed parentum illorum, quibus talia loquebatur; parentes quippe infidelium, quos nisi infideles volebat intellegi? Unde alio loco dicit: vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui Prophetas occiderunt 98. Filios utique dixit imitatione sceleris, non propagine generis. Non enim quod ex illis secundum carnem nati erant, hoc eis esse poterat crimini, sed quod eis se similes infideli crudelitate monstrabant. Ideoque connectit ac dicit: Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis et crucifigetis et ex illis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam 99. Nempe constat, nempe manifestum est imitando esse istos filios malorum, a quibus Prophetae sancti et iusti, ab ipso abel quem frater occidit 100, usque ad Zachariam quem isti occiderunt 101, persecutiones impiissimas et sceleratissimas pertulerunt. Nam quomodo super istos venit illorum sanguis, qui longe ante vixerunt quam isti vel nascerentur, nisi quia unum genus, una conspersio, una massa est impiorum imitatione sibimet connexorum? Simul etiam declaratur in eodem populo fuisse iustos atque prophetas Dei, quorum isti, quibus haec loquitur Dominus, aedificabant sepulcra ornabantque monumenta. Peior ergo iste et immanior, qui eos defunctos lingua maledicta lacerat, quibus honorem etiam impii deferebant. Et in animam suam crudeliter saeviens eos blasphemat, cum velit videri christianus, quos Prophetas et iustos asserit Christus.

Vita utique vera, qua iusti vivunt, etiam quando corpore moriuntur.

  1. 18. Iam vero quod adiungere voluit sanctos patriarchas Abraham, Isaac et Iacob, his de quibus Dominus ait: Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt 102, quia et isti patres mortui sunt, utrum fraudulentus an caecus sit potius iudicandus, incertum est. Sed quodlibet eorum eligat, detestandus est. Hinc enim hoc ostendere voluit, quia Dominus commemoratis eisdem patribus ait: Non est Deus mortuorum, sed vivorum 103, cum potius eos vivere dixerit. Adhibito quippe testimonio de Lege, ubi scriptum est: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 104, adiunxit: Non est Deus mortuorum, sed vivorum, et adiecit: Omnes enim illi vivunt 105. Vita utique vera, qua iusti vivunt, etiam quando corpore moriuntur. Sed quando haec diceret iste, si viveret?

Hoc est ergo intrare, non esse contentum superficie litterae, sed ad interiora intellegentiae pervenire.

  1. 19. In hanc sententiam vult accipi et quod ait Dominus ad Iudaeos: Neque me nostis neque Patrem meum 106, sed nec verbum Dei habetis in vobis manens 107. Quod utique contrarium non est ei quod dixit: Tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis 108. In semetipsis enim verbum Dei non habebant, sed habebant in Litteris, quas legebant. Nam si haberent in semetipsis, et ipsi intrarent et alios intrare permitterent. Non intrare est autem non intellegere. Ecce quare nec ipsum noverant nec eius Patrem; quia non intellegebant, quod legebant 109, non quia Deum et Christum non praedicaverant, quos legebant. Hoc est ergo intrare, non esse contentum superficie litterae, sed ad interiora intellegentiae pervenire.

Potuerunt enim esse Iohanni aliqui aequales, aliqui eo minores; nullus autem maior propter sententiam Domini.

  1. 20. Argumentatur etiam " de Iohanne Baptista, quia Dominus ait: In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista. Qui autem minor est in regno caelorum, maior illo est 110 ". Ita velut ratiocinando " tamquam Iohannes non pertineat ad regnum caelorum et ob hoc multo minus ceteri Prophetae illius populi, quibus maior est Iohannes ". Haec autem verba Domini duobus modis possunt rectissime intellegi. Aut enim regnum caelorum appellavit eo loco Dominus, quod nondum accepimus et in quo nondum sumus; unde et in fine dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 111; et quia ibi sunt sancti angeli, quilibet in eis minor, maior est utique quolibet sancto et iusto portante corpus, quod corrumpitur et aggravat animam 112. Aut si regnum caelorum in ea sententia illic intellegi voluit, qua et in hoc tempore significatur Ecclesia, cuius filii sunt omnes ab institutione generis humani usque nunc, quotquot iusti et sancti esse potuerunt; profecto se ipsum Dominus significavit, quia nascendi tempore minor erat Iohanne, maior autem divinitatis aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositionem ita distinguitur: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Iohanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, ac deinde subinfertur: Maior illo est. Secundum hanc autem posteriorem ita: In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista: qui autem minor est, ac deinde subinfertur: In regno caelorum maior illo est 113. Sed uterque intellectus quam congruit veritati, tam refellendae huius sufficit vanitati. Sive enim quilibet angelus ceteris minor, Iohanne sit maior, sive hic Dominus intellegatur, Iohanne praecursore suo aetate minor, maiestate maior, nihil inde Prophetis ceteris derogatur. Potuerunt enim esse Iohanni aliqui aequales, aliqui eo minores; nullus autem maior propter sententiam Domini: omnes tamen sancti et iusti et boni.

Itaque anima quia omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, sanguine melius significatur.

  1. 21. " Sed Moyses ", inquit, " omnem spem futurae resurrectionis in hominibus exstinxit, qui mortalem esse animam pronuntiavit, qui eam esse sanguinem dixit ". Deinde ratiocinando magnis viribus conatur ostendere, " non esse animam sanguinem ", et laborat in re manifesta non intellegens Legem. Sic enim dictum est: Anima omnis carnis sanguis est 114, quomodo dictum est: Petra erat Christus 115, non quia hoc erat, sed quia hinc significabatur. Non autem frustra Lex animam voluit significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem, nisi quia sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus in nostro corpore plus ceteris humoribus principatur, ita, ut ubicumque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat. Itaque anima quia omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet.

De resurrectione corporis quaestio.

  1. 22. Illud autem, quod Apostolus ait (nam et hoc testimonium iste posuit): Caro et sanguis regnum Dei non possidebit 116, non facit de anima, sed de resurrectione corporis quaestionem. Verum et ista duobus modis solvitur. Aut enim carnis et sanguinis nomine corruptionem carnis et sanguinis nuncupavit, quae in resurrectione non erit, aut carnem et sanguinem, homines ad omnes illecebras saecularium voluptatum carni et sanguini deditos, qui regnum Dei non possidebunt. Totus autem iste locus apostolici sermonis, ubi scriptum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit 117, si consideretur diligentius, magis persuadebit corruptionem carnis, sicut nunc est, his eum vocabulis appellare voluisse atque ad exponendum quid diceret adiunxisse: Neque corruptio incorruptionem possidebit 118. Quia cum facta fuerit, quae in resurrectione speratur, illa mutatio, non utique remanebit ulla corruptio 119. Quamvis ergo et post resurrectionem Dominus dixerit discipulis suis: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 120; tamen secundum substantiam caro erit, non secundum corruptionem, quae nunc carni hoc nomen imponit. Unde ait propheta: Omnis caro fenum 121. Numquid enim et Domini quam levavit in caelum? Quo ergo modo appellavit propheta carnem, ubi ait: Omnis caro fenum; dicturus utique: Fenum aruit 122, eo modo et Apostolus ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quia non ibi erit corruptio, qua nunc sicut fenum natura carnis arescit. Non enim alia sententia est: Neque corruptio incorruptionem possidebit; sed haec repetitio, sententiae superioris est expositio, ut quod ibi dictum est: Caro et sanguis, intellegamus corruptionem, non substantiam carnis; et quod ibi dictum est: Regnum Dei, intellegamus incorruptionem. Atque ita nihil aliud dictum putemus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit, quam si diceretur: Corruptio incorruptionem non possidebit 123, id est corruptio carnis et sanguinis in illius regni incorruptione non erit propter immutationem scilicet, de qua mox locutus adiunxit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem 124. Ita corruptio, quae carnis et sanguinis nomine significata est, in regni illius incorruptione non erit quia caro, quae nunc corruptibilis est, tunc mutata incorruptibilis erit.

Lavacrum regenerationis intellegitur quod nunc accipiunt, qui baptizantur in Christo.

  1. 23. Moyses autem homo Dei si animam credidisset esse mortalem, quod utique credidisset, si eam sanguinem, non significationis, sed proprietatis causa esse dixisset, non alio loco diceret: Omnis, qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis et mortuus fuerit et non fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa ex Israel; quoniam aqua aspersionis non est circumspersa super eum, immundus est, adhuc immunditia eius in ipso est 125. Adhuc utique dixit, etiam post mortem, quia non est purificatus, ubi praefiguratum lavacrum regenerationis 126 intellegit, quod nunc accipiunt, qui baptizantur in Christo, quisquis audit fideliter: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 127.

Veteri Testamenti lex, Novi gratia.

  1. 24. Quid autem mirum, si iste infelix a luce veritatis aversus et ob hoc luci veritatis adversus ea, quae non intellegit in Novo Testamento, obicit Veteri Testamento? Sicut etiam illud de apostolo Paulo, ubi ait ad Corinthios: Quod si ministratio mortis in litteris formata lapideis facta est in gloria, ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Moysi propter gloriam vultus eius, quae destruitur, quare non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis ministratio iustitiae abundabit in gloria. Etenim non glorificatum est in hac parte id quod declaratum est propter excellentem claritatem. Nam si id quod destruitur in gloria est, multo magis illud quod manet in gloria est 128. Hoc modo iste posuit verba apostolica nec a meliore interpretatione plurimum distat. Quia ergo dicta est: Ministratio mortis in litteris formata lapideis 129, hinc existimat, quod morti ministraverit Moyses, id est mortis auctori, maligno scilicet spiritui, quem mundi huius iste opinatur auctorem, ignorans ministrationem mortis dictam Legem, secundum illud, quod alibi dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat 130. Lex enim quamvis iusta et sancta et bona praevaricatoribus intulit mortem 131, quos Dei gratia non adiuvit ad iustitiam Legis implendam. Oportebat enim ut Testamento Vetere Lex imponeretur superbis, et de suae voluntatis virtute fidentibus, quae non daret iustitiam, sed iuberet, ac sic morte praevaricationis impliciti ad gratiam confugerent, non iubentem tantummodo, sed iuvantem, quae Novo Testamento est revelata. Hinc putant isti divinorum eloquiorum blasphematores malam fuisse Legem, quae data est per Moysen, quia dicta est ministratio mortis in litteris figurata lapideis 132, non intuentes propter eos esse dictum, qui suo libero arbitrio Legem sufficere arbitrabantur et spiritu gratiae non adiuti rei praevaricationis sub eiusdem Legis littera tenebantur. Unde alibi dicit: Lex iram operatur. Ubi enim Lex non est, nec praevaricatio 133, hinc ostendens, unde dixerit: Lex iram operatur. Neque enim eius praevaricatio mala esset, nisi Lex ipsa bona esset.

Quomodo sub lege elidantur elati, sub gratia erigantur elisi.

  1. 25. Multum est et nimis longum cuncta colligere, quae in hanc sententiam beatus dicit Apostolus 134 Legem distinguens a gratia, eo quod sub illa elidantur elati, sub ista erigantur elisi 135, et quod illa in tantum bona sit, ut bona iubeat, haec in tantum, ut bona conferat. Illa iustitiae facit auditorem, ista factorem 136. Et ideo sub illa peccator, insuper etiam praevaricator amissa excusatione ignorantiae convictus iacet. Sub ista vero et parcente et opitulante nec quia mala est operatus exstinguitur, et ut bona operetur accenditur. Quid ergo est mirum, si illa dicta est ministratio mortis 137, ubi littera occidit, malum prohibendo quod fit, et bonum imperando quod non fit. Ista vero dicta est ministratio spiritus 138 utique vivificantis, ut a praevaricationis morte surgamus et iustitiam non rei legamus in tabulis, sed liberi in cordibus et in moribus habeamus? Hoc est Testamentum Novum distans a Vetere; quia ibi vetus homo formidinis coartatur angustiis, hic novus homo spatiatur latitudine caritatis 139.

"Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti".

  1. 26. Quod autem dictum est de ministro Veteris Testamenti Moyse, quod non poterant intendere filii Israel in faciem eius propter gloriam vultus eius 140 signum erat, quia in Lege Christum intellecturi non erant. Et ideo velamen inter faciem Moysi et ipsos positum erat, ut non intenderent, sicut scriptum est, filii Israel 141 usque in finem. Finis autem Legis quis est? Ad hoc non ego, sed Apostolus ipse respondeat: Finis enim Legis, inquit, Christus ad iustitiam omni credenti 142. Finis perficiens, non interficiens. Finis quippe dicitur, propter quem fiunt omnia, quaecumque aliquo fiunt officio. Nam inter officium et finem hoc distat, quod officium est in eis, quae facere debemus, finis propter quem facimus. Quia itaque illa omnia propter Christum fiebant, quem filii Israel in eis quae fiebant non intellegebant, hoc significabat velamen, quod eos usque in finem non sinebat intendere, id est, usque ad faciem Moysi, quae significabat Christum. Sed ideo dictum est, quod evacuetur haec gloria 143, quia omnes umbrae significantes evacuantur, cum res quae significatur advenerit. Quemadmodum enim scientia quae nunc est evacuabitur, sicut idem dicit Apostolus, cum venerit illa quam dicit, facie ad faciem 144; sic et ista quae in umbris tradita erant Iudaeis in Vetere Testamento, necesse fuit evacuari revelatione Testamenti Novi.

In psalmis scriptum est quod dicit Paulus in sua epistola.

  1. 27. Nec sane omnes in illo populo non intellegebant Christum per illas umbras Testamenti Veteris figuratum: neque enim haec ipse Moyses et ceteri Prophetae non intellegebant, qui eum posteris praenuntiabant. Nam in ipsa Epistola ad Corinthios, ubi haec dicuntur, quae iste non intellegens posuit tamquam adversa et inimica Veteri Testamento, cur dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: Credidi, propter quod et locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur 145? Ubi enim scriptum est: Credidi, propter quod et locutus sum 146? Utique in psalmis ad illa Dei eloquia pertinentibus, quae credita sunt Iudaeis. Eumdem, inquit, spiritum fidei habentes 147: quid est eumdem, nisi quem habebant etiam illi, per quos haec ministrata sunt? Cur etiam in eadem epistola de Lege posuit testimonium, cum praemisisset: Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat aequalitas, subiungens et dicens: Sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit, et qui modicum, non defuit illi 148? Cur eis importat Legis auctoritatem, quam dicit fuisse ministrationem mortis 149, si eo modo intellexit, quomodo ista pestis intellegit?

Quonam modo et Lex ministratio mortis recte dicta sit et tamen sancta et iusta et bona sit.

  1. 28. Atque ut omnes auferantur ambages, quonam modo et Lex ministratio mortis recte dicta sit et tamen sancta et iusta et bona sit, illud recolamus, quod in Epistola positum est ad Romanos. Cum enim dixisset: Ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 150, quae sententia simillima est illi, quam iste non intellegens posuit, continuo prospexit istos futuros verbosos atque blasphemos, qui putaturi essent ex hoc Legem fuisse reprehensam, moxque subiunxit: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege, adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 151. Ecce quid est ministratio mortis 152, ecce quid est littera occidit 153; ecce quemadmodum Lex non est peccatum, et mandatum erat in vitam, et Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Et tamen quia de ipso bono interficitur inoboediens anima, ubi Dei non adiuvat gratia, ministratio mortis facta est Lex in Vetere Testamento propter occidentem litteram; et ministratio vitae facta est gratia in Novo Testamento propter vivificantem spiritum. Quod est autem ministratio mortis et ministratio damnationis 154, hoc est occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, hoc est adveniente mandato peccatum revixit, hoc est inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem 155, hoc est occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit 156, hoc est Lex subintravit, ut abundaret delictum 157, hoc est Lex iram operatur 158, hoc est virtus peccati Lex 159. Prohibitio enim peccati, quod est Lex, auget profecto desiderium peccandi, quod non exstinguitur nisi contrario desiderio recte faciendi, ubi fides per dilectionem operatur 160. Hoc autem non praestat littera iubens, sed spiritus iuvans 161: non Lex ergo, sed gratia, non Vetus Testamentum in servitutem generans, quod est Agar, sed Novum, in quo non sunt ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit 162. Et tamen Lex sancta est et mandatum sanctum et iustum et bonum. Per hoc mandatum sanctum et iustum et bonum in his, qui non habent spiritum Christi, operatur peccatum omnem concupiscentiam. Qualem se fuisse in Vetere Testamento etiam ipse Apostolus ostendens, occasione, inquit, accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Per quod mandatum, nisi quod ait: Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces? Numquid malum est non concupiscere? Immo maxime bonum. Bona est ergo Lex, quae hoc dicit, sed ubi non adest vivificans spiritus 163, haec ipsa Lex, quae bonum dicit, occidit, quia peccati virtus est, cum per illam operatur omnem concupiscentiam inflammando prohibitione; quod non exstinguitur per iubentem litteram timore poenae, sed per iuvantem spiritum dilectione iustitiae. Ideo ait: Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 164. Non enim ait, per malum, sed per bonum. Hic evigilent, si possunt, qui Legem Dei atque eius ministrum Moysen caeco et furioso corde reprehendunt. Ideo quippe est ministratio mortis 165, quia peccatum per bonum operatum est mortem 166. Ideo est ministratio damnationis 167, quia peccatum per bonum operatum est damnationem.

Quod Deus verus, iustus et bonus excaecavit mentes infidelium saeculi huius.

  1. 29. Non autem omnes, qui christiani appellantur, ad Christum transeunt, sed quibus aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet. Qui enim sunt in Vetere Testamento impediente velamine nec Vetus intellegunt nec Novum; qui autem transeunt ad Christum remoto velamine per Novum intellegunt et Vetus et Novum. Utinam et isti caeci oppugnatores Legis et Prophetarum sic transeant ad Christum, ut non sint in eis, in quibus obvelatum est et ipsum Evangelium 168. In his enim qui pereunt, est obvelatum, ait Apostolus, in quibus Deus saeculi huius excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei 169. Ubi miser iste Deum saeculi huius vult intellegi malum: tamquam illi servierit Moyses in Vetere Testamento, quasi hoc Apostolus dixerit. Ubi si necesse esset intellegi Deum saeculi huius, deum impiorum, hoc est diabolum, quoniam omnes dii Gentium daemonia 170 et utique multo maxime princeps daemoniorum; non mirum esset, quandoquidem quorundam deus etiam venter est dictus; ait enim Apostolus, quorum deus venter est 171; nec ideo Deus venter est. Ita si potest dici deus huius saeculi diabolus, non ideo diabolus deus est; quia nec daemonia sunt dii, quamvis dii Gentium sint daemonia. Potest quippe saeculum in malo intellegi; unde dicit apostolus [Petrus]: Eripiet vos de praesenti saeculo maligno 172. Sed cum alter pateat intellectus, quid necesse est hic diabolum putare significatum ac non potius Deum verum, iustum et bonum, qui excaecaverit mentes infidelium saeculi huius, ut non hic distinguatur, in quibus Deus saeculi huius, ac deinde subinferatur excaecavit mentes infidelium; sed ita potius in quibus Deus, ac deinde subinferatur saeculi huius excaecavit mentes infidelium 173, hoc est infidelium saeculi huius mentes excaecavit.

Deus illuminat misericordia, excaecat iudicio, utique aequissimo etsi occultissimo.

  1. 30. Sed istis non placet, ut Deus bonus mentes excaecet aliquorum. Non enim attendunt Salvatoris verba dicentis: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant 174. Ille igitur, qui secundum apostolicam sententiam, cuius vult miseretur, et quem vult obdurat 175, procul dubio quem vult illuminat et quem vult excaecat. Sed non est iniquitas apud Deum 176, cui dicit Ecclesia: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 177. Illuminat ergo misericordia, excaecat iudicio, utique aequissimo etsi occultissimo. Inscrutabilia enim sunt iudicia eius 178. Cui tamen dicitur: Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem 179.

Quomodo ita non est inimicum Evangelium Legi, sicut inter se non sunt inimici Abraham et Moyses.

  1. 31. Huic Deo servivit Moyses ceterique Prophetae, quos iustos sine dubio Dominus ipse testatur. Horum quippe Iudaei sepulcra construebant et monumenta ornabant, quibus dicit: Aedificatis sepulcra Prophetarum et ornatis monumenta iustorum 180. Sed illi omnes, etsi pro temporis dispensatione Veteris Testamenti ministrabant figuras, ad Novum tamen Testamentum quamvis nondum revelatum per Dei gratiam pertinebant, ad quod pertinebat Abraham. Hinc quippe isti, si remoto velamine legerent, intellegerent ita non esse inimicum Evangelium Legi, quae data est per Moysen, sicut inter se non sunt inimici Abraham et ipse Moyses; quos utique et isti eumdem coluisse confitentur Deum, quamvis eum sic blasphement, ut esse Deum negent. Et tamen Apostolus promissiones, quae factae sunt Abrahae, quia Novum Testamentum significabant, sic opponit Legi per Moysen datae, ut haec duo inter se inimica videantur. Quid enim aliud ad Romanos dicit? Non enim per Legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi 181, sed per iustitiam fidei. Si enim qui per Legem, heredes sunt, exinanita est fides et evacuata est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim Lex non est, nec praevaricatio 182. Attendant, quemadmodum sic disputat, veluti contra Legem, ut eam priore illa quae facta est ad Abraham promissione convincat, quod non sint heredes ex Lege quicumque sint heredes Dei, sed ex promissione. Itemque ad Galatas: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum Testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico, Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandam promissionem. Si enim ex Lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid ergo Lex? Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est 183. Nescio utrum isti, qui Legem non intellegentes criminantur, inveniant aliquid ex Evangelio vel ex apostolicis Litteris, quod ita videatur eidem Legi adversum esse atque contrarium, quemadmodum hoc videtur, quod ex promissionibus, quae Abrahae factae sunt, opponit Apostolus. Si ergo Legem oderunt, Abraham diligant.

Non enim reperitur Abraham aliquo se contaminasse adulterio, quoniam non lubrico libidinis amavit ancillam, sed ab uxore accepit.

  1. 32. Sed nec hoc volunt. Nam et ipsi patri Gentium, ad quem promissiones factas nunc in omnibus Gentibus videmus impleri, crimen fornicationis obiciunt. Iste quippe procul dubio, cui respondemus, ex illis se esse manifestat de quibus praedictum est Apostolo dicente: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere 184. Non enim reperitur Abraham aliquo se contaminasse adulterio, quoniam non lubrico libidinis amavit ancillam, sed ab uxore accepit, quando uxor eius fecit de suo iure quod voluit, volens habere filios de marito suo, quamvis ex utero alieno 185: ubi nulla omnino lasciviendi, sed sola cogitata est causa generandi. Iste autem " Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutem fornicationis obicit crimen, profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit 186 ". Ubi etsi nullum intellegeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent haeretici adversus Apostolum, quibus etiam Tertullianus astipulator assistit, post uxoris mortem crimen esse ducere uxorem. Sed sicut sibi iste videtur invenire in apostolicis Litteris, quae dicat contra Legem per Moysen datam vel contra Testamentum Vetus, inveniat tale aliquid adversum Abraham, quod ex evangelicis Litteris sonare videatur: omnino non inveniet. Ubicumque ille nominatur in libris Testamenti Novi, cum honore debito nominatur, ita ut Iudaeis diceret ipse Dominus: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite 187. Ac per hoc iste, qui blasphemat Abraham, Christum profecto blasphemat, qui tale testimonium perhibet Abrahae.

Abraham sic perfectis laudat Apostolus, maxime in illis duobus filiis eius, uno de ancilla, alio de libera.

  1. 33. Sed dicat, si potest, quam personam illarum quinque gerebat Apostolus, cum sic praedicaret Abraham? Si enim eis, qui sine Lege fuerant, factus erat quasi esset et ipse sine Lege, illi Abraham non noverant. Ergo aliquem principem, sive Romanorum sive Graecorum sive aliquem philosophorum debuit invenire quem talibus praedicaret, ut eis, sicut huic placet, talem se, quales ipsi erant fingendo, congrueret: non Abraham nescio quem alienigenam patrem gentis Hebraeae, longe ab eorum moribus, longe ab eorum ritibus, longe ab eorum cognationibus alienum. Si autem Iudaeis tamquam iudaeus factus erat aut eis qui sub Lege 188 erant, tamquam esset et ipse sub Lege, utquid dicebat non esse heredes ex Lege 189? Utquid dicebat: Lex iram operatur 190? Utquid dicebat: Lex praevaricationis gratia proposita est 191? Quod aequo animo ferre non possent, qui gloriabantur in Lege 192. Quod si ut infirmus loquebatur infirmis 193 et sic eos, ut fallacibus placet, fallendo lactabat, cur eos ab umbris veteribus, in quibus infirmi quiescebant, sic proturbabat, ut diceret: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit 194? Si autem in illa persona quinta perfectis sapientiam loquebatur, quales solos iste dignos putat quos non fallat Apostolus, quare a contrario vult esse ipse perfectus, ut blasphemet Abraham, quem sic perfectis laudat Apostolus, maxime in illis duobus filiis eius, uno de ancilla, alio de libera 195? Si displicet illi cum Ismaele Testamentum Vetus, cum Isaac placeat Testamentum Novum.

Nos autem audiamus et intellegamus duo Testamenta in duobus filiis Abrahae, duabusque mulieribus eius commixtione fetatis.

  1. 34. An et contra Apostolum propositurus est cathedram pestilentiae 196 et disputaturus de qualitate figurarum atque dicturus non eum debuisse figuras rerum honestarum de rebus turpibus ducere? Res enim turpis huic videtur etiam cum ipsa Sara concubitus coniugalis, quam liberam matrem nostram aeternam Ierusalem significare testatur Doctor Gentium 197, quamvis narium rugas et frontis obducat et crispato vultu hanc parabolam exhorreat doctor pestilentium, et multo amplius et aspernabilius, quando audit eumdem Gentium Doctorem, quod scriptum est de masculo ac femina: Erunt duo in carne una, addere et dicere: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 198. Itane vero ubi essent cognoscenda tantae rei sacramenta, id est, sacra signa et in re pudenda atque in eis verbis, quibus verecundia debetur, cognosci non debuisse nec dici, homo iste sciebat et beatus Apostolus nesciebat? Eat plane iste retro cum suis similibus sociis, qui dixerunt: Durus est hic sermo, quis eum potest audire? 199 Nos autem audiamus et intellegamus duo Testamenta in duobus filiis Abrahae, duabusque mulieribus eius commixtione fetatis: sicut duos in carne una, Christum et Ecclesiam, istis nolentibus sine ulla obscoenitate cognoscimus, sicut mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum 200 carnem suam nobis manducandam bibendumque sanguinem dantem fideli corde atque ore suscipimus 201, quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare quam perimere et humanum sanguinem potare quam fundere; atque in omnibus sanctis Scripturis secundum sanae fidei regulam figurate factum vel dictum si quid exponitur, de quibuslibet rebus et verbis, quae sacris paginis continentur, expositio illa ducatur non aspernanter, sed sapienter audiamus; et relinquamus istum inania garrientem et nesciendo quid loquatur quadam, si dici potest, imperita peritia de figurarum qualitate tractantem. Qui cum dicit rebus congruis non contrariis aliquid esse significandum, potest vanus dicere semper Deum lucido auro, nunquam nigro atramento scribi 202 oportere, quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae 203. Homo est enim, qui putat Apostolum, ut congrueret infirmis et imperfectis, multa falsa et improbanda dixisse, quia testimoniis, quae de Lege ac Prophetis ponit, quam venerabiliter Scripturas illas accipiat, per epistolas eius apparet. Nec cogitat tam perverso sensu posse defendi etiam illa, quae in veteribus Dei Libris immundus atque impius quasi pius et mundus horrescit. Nam si ei quispiam dicat similis eius: ea, quae te offendunt in Lege ac Prophetis, falsa sunt, sed propter infirmos et imperfectos sic ea Spiritus sanctus poni voluit, quid pari suo vano respondeat, non habebit. Convincitur enim regula falsa, sed sua, nec sapientis ac docti, sed stulti, sicut ipse est, atque ineruditi manu, suo tamen gladio iugulatur.

Series responsionum adversarii sententiis.

  1. 35. Post haec sane sacrilegi et vani hominis sacrilega vaniloquia, quibus me respondisse sufficienter existimo: hoc est, de initio Geneseos 204, de lucis fabrica, de die vel sole, de causa constituendi hominem, de peccato adae, de fabrica hominis 205, de persuasu serpentis, de maledicto in homine et de vitae arbore 206, de paenitentia Dei, de diluvio, de arcu in nubibus 207, de induratione cordis pharaonis 208, de spiritu mendacii secundum michaeam prophetam 209, de testimonio Isaiae prophetae, propter quod ait: Filios genui et exaltavi, quibus rursum dicit: Filii scelesti, semen pessimum 210; et quod item apud eum scriptum esse dixit: Ego sum Deus faciens bona et creans mala 211, de perditione populi mandata Moysi, de maledicto, quod turpe existimat 212, de Dei quam putat confessa crudelitate 213, de studio quod putat malitiae iuxta David regem, de eo, quod scriptum est: Paenitet me quod constituerim Saul in regem 214; de spiritu Moysi, cuius Scripturas putat dixisse Apostolum fabulas aniles 215, de qualitate figurarum, de Abraham 216, de filiis Heli sacerdotis 217, de sacrificiis, quae putat non nisi daemonibus exhiberi 218, de Prophetis Dei, quos putat ante adventum Domini non fuisse 219, de eo quod in Lege positum est sanguinem esse animam 220, de Deo, cui Moyses servivit, quem putat Deum verum non fuisse, de varietate personarum, in quibus putat Apostolum locutum esse fallaciter 221. Quae omnia non hoc ordine persecutus sum, qui est in libro eius, sed sicut nostrae disputationis sibimet connexa series postulavit.

Adversarius coepit contrariis inter se brevibus crebrisque sententiis laudare Christum et accusare Legis Deum.

  1. 36. Post haec ergo omnia titulum posuit ita se habentem: "Discretio spirituum malignitatis et bonitatis ". Et coepit contrariis inter se brevibus crebrisque sententiis laudare Christum et accusare Legis Deum, hoc modo velut eum ad quem scribebat exhortans: "Quare igitur, frater ", inquit, " recedentes ab iniquitate praeteriti erroris intendamus Christum verum ac summum Deum, non huius saeculi principem et mundi factorem, in quo nos peregrinari saepissime declaratum est. Intendamus, inquam, illum pium ac mitem, qui nos suae cognationis ostendens mundi lumen vocavit; non illum, qui secundum Scripturas iudaicas terrenum nobis initium assignans in terra nobis finem indixit. Qui nos fratres appellans vigilare ac divina sapere persuasit; non illum, qui nec dignoscentiae quidem sensum habere permisit ". Atque hoc modo cetera multa contexuit.

Exhortatio finalis: intendamus Christum verum et summum Deum, veri et summi Dei unicum Filium.

  1. 37. Cui loco libri eius ita respondendum putavi, ut etiam ego vos exhortarer: intendamus Christum verum et summum Deum, veri et summi Dei unicum Filium, non huius saeculi malignum principem, sed tamen mundi, hoc est caeli terraeque factorem, qui nos tamquam peregrinos vitam temporalem in hac agere mortalitate praecepit 222. Intendamus, inquam, illum misericordem ac mitem, qui nos fratres suos fecit gratia 223, non natura. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui secundum Scripturas terrenum nobis corpus, animam vero flatu dedit 224, utrumque faciens, non eorum aliquid gignens. Qui nos vigilare ac divina sapere iussit et fecit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui dignoscentiam boni ac mali ne peccando experiremur admonuit 225. Qui nos ad immortalitatem vocans caelestia nobis regna promisit 226. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos post peccatum reos ab aeternae vitae felicitate secrevit et terreno labore punivit 227. Qui nos, non sicut iste dicit, nihil ignorare, sed utilia scire 228 praecepit: nec sicut iste sentit atque a veritate dissentit, scientiam damnavit in nobis, quae fit sapiendo iustitiam, sed quae fit experiendo peccatum. Qui nos quod errore moriebamur miseratus est. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos morti 229, non ex quo sapere coepimus, quod iste ait, sed ex quo deliquimus, destinavit 230. Qui nos proprias facultates hortatur spernere, immo vero loco tutiore recondere, cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui se non tantum caelestium, verum etiam terrenorum Dominum 231 ostendens ea, quae impii possidebant exspoliatione plectendi, suos, quibus hoc pro tempore congruebat, auferre atque habere sive iussit sive permisit 232. Qui donat delicta conversis: cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui in tertiam et quartam progeniem 233 retribuit digna perversis. Qui non omnium, sicut iste ait, sed eorum, quos ante praescivit et praedestinavit, delicta dimittit 234. Ipse est autem, non alius, sicut hic putat, qui delicta quorundam ad poenalem animi dolorem terroremque maiorem etiam illorum, qui ea non admiserant, non spiritalibus, sed corporalibus mortibus vindicavit, ut conditio mortalium, qua fuerant post paululum morituri, etiam isto modo serviret Dei providentiae et in usum cederet disciplinae. Qui nos non in totum irasci prohibuit, quandoquidem et ipse iratus est, ubi oportuit, sed irasci et non peccare praecepit 235. Ipse est autem, non alius, non qui vindicandi causas, sicut iste affirmat, inquirit, sed vindicandas causas, quando ipse novit, advertit. Qui nos, ne quando iuraremus, monuit, ut quoniam falli possumus, longe fieremus a periurio non iurando 236. Ipse est autem, non alius, ut hic putat, qui suae sententiae veritatem ad incredulos increpandos, ubi opus esse iudicavit, etiam iurando firmavit 237. Sicut autem homo iurans adhibet testem Deum, ita se ipsum Deus 238. Qui nos in fide verbi veri stare iussit 239. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, non qui voluntatem suam, sicut iste blasphemat, sed qui res quas voluit, non mutata voluntate mutavit 240. Qui nos viam veritatis docuit 241. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste calumniatur, falsis promissionibus suos decipit. Qui nos irreprehensibiles esse mandavit 242. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste criminatur, se ipse reprehendit nec eum sicut hominem quidquam paenituit 243, sed rerum futurarum mutationem, quas se mutaturum sine ulla sui mutatione ab aeternitate praescivit, velut humana hominibus locutione praedixit 244. Qui nobis iram Dei metuendam et in Evangelio commendavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui non sui animi perturbationem, sed iustam severamque vindictam irae vel indignationis nomine 245 nuncupavit. Qui alterum ab altero non utcumque laedi, sed iniuria laedi noluit 246. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sive per homines sive per angelos sanctos etiam temporalibus corporum mortibus quos voluit utiliter aut multavit aut terruit 247. Qui docuit ad concupiscendum non videndam esse mulierem 248. Ipse est enim qui et in Lege dixit: Non concupisces 249; nec, sicut iste criminatur, indixit septenas singulis nuptias, sed propagandi causa connubia casta 250 permisit. Patres autem filiarum maritos non solum ipse non fecit, verum etiam ne fieret sicut alia incesta prohibuit 251. Qui nos secundum interiorem renovationem in spiritu mentis nec masculos nec feminas esse 252 docuit, et sicut angelos in aeternum secum futuros esse promisit 253. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate coniunxit 254, et secundas nuptias, quae in Novo quoque Testamento permittuntur, licitas esse monstravit 255. Uxores autem fratrum sed sine filiis defunctorum ad excitandam defuncti posteritatem non libidinis, sed pietatis affectu in matrimonium sibi copulare praecepit 256; patres vero filiarum coniugiis misceri omnino prohibuit 257. Qui nos super omne genus serpentum calcare spiritaliter iussit 258. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui populo infideli ad significanda peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes, quibus admonerentur, immisit 259, et plaga emendatoria mortes animarum mortibus corporum figuravit. Qui dixit: Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis 260. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui talia etiam Prophetarum voce mandavit. Nec sibi voluit primogenitos hominum filios immolari 261, sed consecrari significans primogenitum a mortuis 262, in quo oportebat omnes a morte perpetua liberari 263. Qui corruptibilibus cibis incorruptibiles anteposuit 264. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sacrificia quibus non indiguit ad significandum verum sacrificium in umbris futurorum praecedere voluit 265, et disciplinae severitate mortibus corporum longe mitioribus quam sunt aeterna supplicia gehennarum, perpetrata sacrilegia vindicavit. Qui terrenas divitias non, sicut iste dicit, damnari iussit, sed spiritales caelestesque praeposuit 266. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui facit et divites benignissime largiendo et pauperes iustissime vel non dando vel auferendo 267. Qui nos pro inimicis orare iussit 268. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui filios parentum manibus immolari sibi, ut iste criminatur, non solum nunquam voluit, verum etiam ne id fieret, in Lege constituit 269. Qui sine acceptione personarum benefaciendum omnibus intimavit 270. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui quando sine discretione aetatis aut sexus occidi homines iussit 271, unde scit iste vel quisquam quid eis post mortem bonae compensationis attribuit, quorum mortibus viventes aut emendavit aut terruit? Qui nos aequo animo iniurias sustinere et donare praecepit 272. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui oculum pro oculo, dentem pro dente 273 modum posuit poenae, ne quisquam sibi amplius putaret deberi vindictae, quam pertulisset iniuriae. Et hoc ideo, quia de sapientia Dei dictum est, quod legem et misericordiam in lingua portet 274. Nec per misericordiam debita debitoribus nostris scienter dimitteremus, nisi per Legem ipsa debita discerneremus. Qui in tanta potestate se humilians ad confortandos nos factus homo 275, cum hominibus est locutus. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui cum primis patribus est locutus: ideo praeter se dicens non esse alium Deum 276, quia etiam summa Trinitas manente personarum proprietate unus est Deus. Qui Apostolis suis ut gratis darent quae gratis acceperant, iussit, ad sustentationem tamen suam nec aliam tunicam secum ferre ideo constituit, quia secutus adiunxit 277: Dignus est enim operarius mercede sua 278, ut qui Evangelium annuntiabant, ex Evangelio viverent 279. Deo tamen munera offerenda esse monstravit, qui nullius indiget et munera sumendo plus confert. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui et munera suos accipere vetat, quibus excaecantur oculi iudicantium 280; et munera ipse, quamvis non egeat, accipit, ut pietate faciat opulentas animas offerentium. Qui sabbatis hominem curavit ostendens iam esse tempus, ut secundum prophetiam cantici canticorum aspiraret dies et removerentur umbrae 281. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui hominem ligna sabbatis colligentem, quia nondum duorum Testamentorum tempora distinguebat, sed Legem Dei contumaci et impia mente contempserat, lapidandum esse mandavit; eiusque corporali morte (quam post paululum omni homini quis dubitet affuturam) sanxit timore oboedientiam ceteris profuturam 282. Qui propter salvandos homines se venisse dixit 283. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui iusto iudicio quos vult obdurat, sicut in Evangelio: venit in iudicium, non solum ut qui non vident videant, sed etiam qui vident caeci fiant 284. Qui mandata vitae perpetuae nobis dedit 285. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui mandata sancta et iusta et bona 286 superbis tamen non de ipsius gratia, sed de sua virtute fidentibus, non quibus viverent, sed quibus morerentur, ut convincerentur dedit. Sicut Apostoli, dicente uno ipsorum, bonus odor Christi erant, et in his, qui salvi fiebant et in his, qui peribant; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem 287. Qui vitiatorum salus apparuit dans incessum claudis, linguam mutis, auditum surdis, lumen caecis 288. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui eadem vitia non solum misericordissime sanat, verum etiam iustissime importat. Neque enim debet eum quisquam non minus impia vanitate Christo putare contrarium et istum bonum dicere, Christum autem malum; eo quod iste in virga Aaron aridum lignum et nulla radice subnixum florem ferre fecit et fructum 289, Christus autem arborem maledicto arefecit, quia nihil in ea pomorum, quorum nondum erat tempus, invenit 290.

Ipse est Deus in utroque Testamento.

  1. 38. Dicens autem " alium esse pacis et caritatis patrem, alium belli et furoris auctorem, illum " volens intellegi " Christum, hunc autem Legis et Prophetarum Deum ": potest vanus dicere ipsum Christum sibi esse contrarium aut duos fuisse, non unum, inter se scilicet repugnantes; alium, qui dixit: Pacem do vobis 291; et alium, qui dixit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium 292; maxime quia displicet ei res aliquas bonas malarum nominibus figurari. Quod vero " alium " dicit " esse incestus et adulteriorum conscium, alium vero pudicae castitatis et sanctimoniae dominum " illum diabolum intellegat; Prophetarum autem Deum noverit non minus castitatis et sanctimoniae dominum esse quam Christum, quia Deus Apostolorum idem ipse et Prophetarum, priorum illis tempore, sed fide sociorum; ipse est Deus in utroque Testamento iusti actus et piarum orationum, ipse est in utroque auctor religiosorum sacrificiorum.

Satanas, qui habet semper cupiditatem nocendi, tantum nocere potest, quantum ab Omnipotente accepit potestatem.

  1. 39. Videte sane, unde probare voluerit humanorum corporum vitia non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere, quia Dominus ait in Evangelio de muliere, quam sanam fecit, quod eam satanas alligaverat decem et octo annos, propter quod erat incurva nec se erigere poterat 293. Quasi satanas, cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud non solum in libro Iob 294, quem profecto iste non accipit, sed etiam magis in ipso Evangelio declaratum est, ubi spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet 295, rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus multo minus eos posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscumque potuerunt? Hanc autem potestatem Deus bonus occulta nobis iustitia dare potest, iniuste non potest.

Antichristos Iohannes dicebat haereticos, qui temporibus Apostolorum esse iam coeperant.

  1. 40. Deinde quod " de antichristi adventu et elatione impia " dixit Apostolus 296, vult iste ad hoc trahere, ut " ipsum intellegamus Prophetarum Deum ", unde potius convincitur illud Dei esse templum, ubi hominem peccati, filium interitus, extollentem se super omnem Deum et quod colitur Apostolus sessurum esse praedixit 297. Deus enim verus est, in cuius templo falsus ille sessurus est: ad quem pertinet etiam iste, qui sub nomine Christi, quod est nomen Dei, hoc est, christianum se videri volens, superextollitur contra Christum, seque ostendit antichristum, non unum illum maiorem ceteris, sed ex his aliquem de quibus dicit Iohannes evangelista: Nunc antichristi multi facti sunt 298. Eos enim dicebat haereticos, qui temporibus Apostolorum esse iam coeperant. Hi autem coeperunt esse post ascensionem dumtaxat in caelum Domini Iesu Christi, ab illo simone mago, quem legimus in apostolorum actibus baptizatum 299. Post hunc autem fuerunt nonnulli discipuli eius in eadem impietate posteriores prioribus succedentes, quorum in successione quartus exstitit basilides, qui primus apertius ausus est dicere Deum, quem gens iudaea coluit, non fuisse verum Deum. Post istos fuit quidam etiam carpocrates, qui negavit istum visibilem mundum a summo Deo creatum, sed a quibusdam virtutibus daemoniorum, negans etiam Legem, quae per Moysen data est, Deum dedisse. Cerdon postea surrexit, qui primus invenitur dixisse duos deos, unum bonum et alterum malum, longe antequam haeresis manichaeorum emersisset, quorum in hoc furioso deliramento error est notior. Huius cerdonis marcion discipulus fuit. Apelles quoque talia docuit. Fuerunt etiam a quodam patricio nonnulli patriciani vel sunt, similiter adversantes divinis veteribus Libris. Hi omnes apertissime contra Deum sentiunt Legis et Prophetarum, hoc est, Deum verum, a quo factus est mundus. De aliqua istorum haeresi est iste, nam non eum puto esse Manichaeum.

"Quantum ad hunc librum attinet quem misistis, satis ei puto esse responsum".

  1. 41. Sed cuiuslibet sit haeretici erroris vel ipse vel Fabricius nescio quis, cuius se gloriatur esse discipulum, quantum ad hunc librum attinet quem misistis, satis ei puto esse responsum. Ea quippe furoris eius deiecta sunt robora, ex quibus omnes, quas in eo volumine scripsit, blasphemiae pullularunt impiissimis in Deum maledictis atque conviciis varia loquacitate frondentes. Quarum omnes singillatim ramos ferire nimis longum fuit; sed radices ipsae fuerant amputandae. Si autem recenseatis, quae contra Faustum manichaeum scripsimus et contra Adimantum, qui Manichaei sectator cum ille viveret fuisse iactatur, multa reperietis quae adversus istum pariter valeant. Et fortasse si illa legerentur vel non omnino vel non multum necessarium fuisset haec scribere.

Conclusio: Deus creavit omnia bona, magnus in magnis, sed non parvus in parvis.

  1. 42. Sane post finem libri, in quo fine paucitatem hominum in suo errore commendat, quia videlicet paucorum est sapientia, quod omnibus haereticis adversariis Ecclesiae catholicae, quae per omnes terras copiosa fertilitate diffunditur, in sua cuique propria vanitate commune est - omnes enim de paucitate gloriantur, et ut seducere possint multitudinem quaerunt - post hunc ergo finem libri rursus alterius apparet exordium, eiusdem forsitan hominis auctoris, eiusdem tamen, quod non dubitatur, erroris. Disputare autem coeperat, quod caro alium haberet fabricatorem, non Deum. Unde cum perpauca dixisset, in ipso exordio coepta finita sunt. Sed utrum ipse auctor an scriptor codicis non potuerit implere quod coeperat, nescio. De hac tamen dementia hominum non considerantium quid loquantur adversus manichaeos multa iam scripsimus. Et in huius ipsius operis initio idonea, quantum existimo, iacta sunt fundamenta, quibus prudens et pius lector intellegat non ideo subtrahendam carnem operibus Dei, quod spiritus natura sit potior, nec ideo mala esse ista temporalia, quia merito eis praeponuntur aeterna, nec ideo bona terrestria detestanda, quia sunt caelestia meliora, cum Deus creaverit omnia bona, magnus in magnis, sed non parvus in parvis. Iam illud aliud, quod in eodem codice scribi coeperat, Adimanti opus est, illius discipuli Manichaei, qui proprio nomine Addas dictus est, ubi de utroque Testamento velut inter se contraria testimonia proferuntur versipelli dolositate, velut inde ostendatur utrumque ab uno Deo esse non posse, sed alterum ab altero. Contra hoc autem malignum machinamentum iam olim scripsimus, ut paulo ante commemoravi, et ipsum opusculum nostrum habere vos credo. Quamvis quaedam sint perpauca in fine ipsius operis Adimanti, quibus non respondi, nescio quibus enim, ut fieri solet, incurrentibus, quae magis videbantur urgere, illa interrupta sic remanserunt. Sed ut dixi, in fine perpauca sunt, quae si Dominus voluerit, quantocius explicare curabo.