EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Adimantum
(ed. Migne) XLII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

AugHip.ConAdi 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Contra Adimantum

Conciliantur inter se Scipturarum sententiae, quas de Testamento Vetere ac Novo, velut invicem contrarias Adimantus, utrumque Testamentum ab uno et eodem Deo esse non posse contendens, corraserat.

CAPUT PRIMUM.

De eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; usque ad id quod scriptum est, Et factum est vespere, et factum est mane dies unus (Gen. I, 1-5). Hoc capitulum Legis adversum esse Evangelio stultissimi Manichaei arbitrantur, dicentes in Genesi scriptum esse quod Deus per se ipsum fecerit coelum et terram et lucem; in Evangelio autem scriptum esse per Dominum nostrum Jesum Christum fabricatum esse mundum, ubi dictum est, Et mundus per ipsum factus est, et mundus illum non cognovit (Joan. I, 10). Tribus enim modis refelluntur. Primo, quia cum dicitur, In principio fecit Deus coelum et terram; Trinitatem ipsam christianus accipit, ubi non solum Pater, sed et Filius et Spiritus sanctus intelligitur. Non enim tres deos, sed unum Deum credimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: quamvis Pater Pater, et Filius Filius sit, et Spiritus sanctus Spiritus sanctus. De qua unitate Trinitatis hoc loco longum est disputare. Deinde, quia ubi dicitur, Dixit Deus, Fiat, et factum est; ibi necesse est intelligatur per Verbum eum fecisse quod fecit. Verbum autem Patris est Filius. Non ergo repugnat hoc capitulum Geneseos, ubi scriptum est, Et Dixit Deus, Fiat, et factum est; illi loco Evangelii ubi dicitur, Et mundus per eum factus est, id est, per Dominum nostrum; quia ipse est Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Postremo, si propterea in Genesi non intelligitur Filius, quia non est dictum quod per Filium Deus fecerit; nec in Evangelio per Filium Deus et aves pascit, et lilia vestit (Matth. VI, 26 30), et caetera innumerabilia quae ipse Dominus dicit Deum facere Patrem: quamvis non dicat quod ea per Filium faciat. Quod autem etiam testimonium Apostoli adjungunt, quod ait de Domino nostro Jesu Christo, Ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per ipsum facta sunt in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 15-16); et hoc capitulum adversum esse dicunt Genesi, ubi Deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter Filius ibi non sit nominatus: vehementer errant; et non vident, si ita est, ipsum Apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum dicit, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36); et Filium non nominat. Quomodo autem hic Filius nominatus non est, intelligitur tamen; ita et in Genesi: et quomodo sibi haec duo capitula Pauli non adversantur; ita nec Genesis Evangelio.

CAPUT II.

1. De eo quod scriptum est: Et consummavit Deus die sexto omnia opera sua quae fecit, et in septimo requievit ab eisdem omnibus operibus quae fecerat (Gen. II, 2). Huic etiam loco Manichaei calumniam movent, et dicunt Novo Testamento adversari quod in Genesi scriptum est, Deum septimo die requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit: quoniam Dominus in Evangelio dicit, Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17). Quod nullo modo contrarium est. Dominus enim Judaeorum refellit errorem, qui putabant Deum sic requievisse die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. Requievit autem ab omnibus operibus suis quae fecit, ut jam ultra non faceret mundum cum omnibus quae in eo sunt: non tamen ut etiam a mundi administratione requiesceret. Non enim scriptum est: Requievit Deus ab omnibus operibus suis, ut deinceps non operaretur. Sed scriptum est, Requievit Deus ab omnibus operibus suis quae fecit: ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessaverat; sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse Dominus intimavit. Nec illa requies, quasi post laborem Deum pausam quaesisse, sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat, quamvis usque adhuc in administrandis operetur. 2. Sabbati autem observationes non intelligebant Judaei, qui putabant ab iis etiam operibus quae ad salutem hominum valent, oportere cessari. Unde illos Dominus etiam aliis locis, de bove qui in puteum cecidit, et jumento quod solvendum est ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit (Luc. XIV, 5, et XIII, 15). Sabbatum autem, non repudiatum, sed intellectum a Christianis destitit quidem carnaliter observari, sed spiritualiter retinetur a sanctis, qui intelligunt vocem Domini vocantis ad requiem, et dicentis: Venite ad me, qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Hoc sabbatum, id est, hanc requiem Scriptura illa significat, quam Judaei non intelligebant, et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cujus umbrae quasi corpus, id est, veritas nobis danda erat. Sed quemadmodum illa requies Dei post fabricatum mundum insinuatur; sic requiem, quae nobis promittitur, post opera quae in hoc mundo habemus, si justa fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est disputare. Non ergo Dominus rescindit scripturam Veteris Testamenti, sed cogit intelligi: nec sabbatum solvit ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius ut appareat quod tegebatur.

CAPUT III.

1. De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Deus, Non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adjutorium. Et immisit Deus Adae somnum, et obdormivit; et sumpsit unam de costis ejus, ex qua formavit Evam, quam adduxit ad Adam; et ait, Ideo relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Gen. II, 18-24). Huic rursus loco Manichaei calumniantur, dicentes contra Novum Testamentum esse istam sententiam, qua Deus scribitur et formasse mulierem, et viro conjunxisse: propterea, quia in Evangelio dicit Dominus, Omnis qui reliquerit domum, aut uxorem, aut parentes, aut fratres, aut filios propter regnum coelorum, centies tantum accipiet in hoc tempore, et in futuro saeculo possidebit vitam aeternam (Matth. XIX, 29; Marc. X, 29-30, et Luc. XVIII, 29-30). In qua calumnia miror eos sic esse caecatos, vel potius non miror: Excaecavit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum (Sap. II, 21). Sed tamen quis non videt tanta in Novo Testamento praecepta de uxore diligenda? Cur enim potius Vetus Testamentum dicunt adversari huic sententiae Domini, qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum coelorum, et non ipsum Novum sibi adversari? Quod nefas est dicere. Intelligenda enim sunt, non temere accusanda, quae imperitis videntur esse contraria. 2. Nam et Dominus interrogatus a Judaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere uxorem, respondit eis dicens: Non legistis quoniam qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit in unum, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Dicit illis Jesus: Quia ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari: et ipse si alteram duxerit, adulterium committit (Matth. XIX, 3-9). Ecce habent confirmatam sententiam Veteris Testamenti ab ipso Domino adversus imperitiam Judaeorum. Simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam cordis eorum repudium dari permisit. Numquid etiam Evangelium Evangelio dicunt esse contrarium? Quod si dicunt hoc capitulum falsum esse, et a corruptoribus Scripturarum esse additum (nam hoc solent, quando non inveniunt quid respondeant, dicere); quid, si alius dicat illud esse immissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente Domino, Omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios propter regnum coelorum, etc.? Non intelligunt miseri quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur evertere. Fides autem vera et Ecclesiae catholicae disciplina utrumque verum et a Domino dictum esse confirmat, et nullo modo esse contrarium: quia et conjunctio mariti et uxoris a Domino est, et relictio uxoris propter regnum coelorum a Domino est. Non enim quia suscitavit Jesus Christus mortuos, et dedit eis vitam, propterea ipsa vita non est relinquenda propter regnum coelorum. Sic ergo quamvis Dominus dederit uxorem viro, relinquenda est tamen, si opus est, propter regnum coelorum. Non enim hoc semper necesse est, sicut Apostolus dicit: Si quis fidelis habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat eam (I Cor. VII, 12). Significat utique quod si non consentit habitare cum illo, id est, si exsecratur in illo fidem Christi, et non eum patitur, quod christianus est, relinquenda est propter regnum coelorum: sicut idem apostolus in sequentibus dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim subjectus servituti frater aut soror in hujusmodi. Si quis ergo relinquit regnum coelorum, dum non vult relinquere uxorem non ferentem christianum virum, improbatur a Domino: et item si quis vir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis, aut obtinendi regni coelorum, similiter improbatur a Domino. Ita nec ista duo capitula evangelica inveniuntur sibi esse contraria, nec Evangelium Veteri Testamento: quia ibi uxor conjungitur viro, ut simul mereantur possidere regnum coelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si virum impediat ad possidendum regnum coelorum. 3. Et ideo quando Christianos utrosque Apostolus monet, id est, maritos et uxores; nonne ita dicitur, Diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit se ipsum pro ea? et, Mulieres viris suis subditae sint quasi Domino; quia et Ecclesia subdita est Christo? Nonne illud quod isti miseri irrident in Veteri Testamento, quod scriptum est, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia? Deinde subjungit, Verumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat; mulier autem ut timeat virum (Ephes. V, 25, 22, 31, 32, 33). Nonne alio loco evidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et conjunctionem a Domino Deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere, in Domino. Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 11, 12)? Quod isti si considerare vellent, non quibusdam capitulis separatis et adversus se invicem magna fraude collatis caliginem facerent imperitis; sed omnia tam in Veteri quam in Novo Testamento uno sancto Spiritu conscripta et commendata esse sentirent. 4. Nam et in Veteri Testamento habent apud Isaiam prophetam quanta promittantur spadonibus: ne in Novo solo arbitrentur esse laudatos a Domino, ubi dicit esse quosdam qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum, et addidit, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Nam et Isaias ita dicit: Haec dicit Dominus spadonibus eis qui custodierint praecepta mea, et elegerint sibi quae ego volo, et capaces fuerint testamenti mei; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatissimum, meliorem multo filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis, nec unquam deerit (Isai. LVI, 4, 5). Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur, qui Testamentum Vetus accepit: tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica disciplina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint. Sed sanctae Scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.

CAPUT IV.

De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Dominus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc maledictus eris a facie terrae, quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ex caede manus tuae: te enim operari necesse est terram, quae steriles tibi fructus dabit (Gen. IV, 10-12). Huic capitulo Geneseos, quo meledictionem accepit Cain, ut terrae sterilitate puniretur, calumniantes Manichaei, et Evangelio contrarium demonstrare cupientes, non sane, mihi videntur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora forent, qui eos audirent vel eorum scripta legerent; sic abusi sunt imperitia eorum et tarditate ingenii, vel potius animi caecitate. Quippe dixerunt huic capitulo illud in Evangelio esse contrarium, quod Dominus ait discipulis suis: Nolite cogitare de crastino; nam crastinus dies ipse cogitabit sibi. Respicite volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea (Matth. VI, 34, 26). Quasi vero Cain parricida discipulis Christi comparandus sit, ut quoniam ille meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset ut eamdem sterilitatem isti etiam paterentur, qui Dominum Jesum Christum secuti, praedicando Evangelio parabantur. Imo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de Evangelio tanquam sibi inimica posuerunt, tanta invenitur amicitia atque concordia, ut nulla major desideranda sit. Quid enim congruentius, quam ut illum, cujus erat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur: illis autem, per quorum ministerium in praedicando Dei verbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra serviret? Quod si in Veteri Testamento exhorrescunt maledicto Dei terram sterilem factam esse peccatori; cur non in Novo Testamento exhorrescunt maledicto Domini nostri Jesu Christi arborem fici aridam factam (Matth. XXI, 19), nullo peccato domini sui? Item si Domini sententia delectantur, qua discipulis dicit ne de crastino cogitent, quod de victu eorum Deus curam gerat; cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens, Abjice in Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te pascet (Psal. LIV, 23)? Ut hoc modo, si possint, miseri intelligant, et illa quae detestantur in Veteri Testamento de Deo dicta, usque adeo recta esse, ut etiam in Novo inveniantur; et illa quae in Novo laudant et praedicant, etiam in Veteri reperiri: unde clarescat bene intelligentibus utriusque Testamenti manifesta concordia.

CAPUT V.

1. De eo quod scriptum est in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Hunc locum Manichaei, quo scriptum est in Genesi, hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei, propterea dicunt Novo Testamento esse contrarium, quia Dominus in Evangelio dicit Judaeis, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est (Joan. VIII, 44): et quod alio loco Judaei serpentum genimina et viperarum appellantur (Matth. III, 7, et XXIII, 33). Non intelligunt illud esse dictum de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei: hoc autem quod in Evangelio est, Vos ex patre diabolo estis, peccatoribus et infidelibus dici. Tribus enim modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno, secundum naturam, quomodo Isaac filius Abrahae, vel etiam caeteri Judaei qui ex eadem origine veniunt: alio, secundum doctrinam, ut filius ejus in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit; sicut filios suos Apostolus appellat, qui ab illo didicerunt Evangelium (I Cor. IV, 14, 15): tertio, secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos vocat Apostolus, qui ejus fidem imitamur (Galat. III, 7). Duobus ergo modis peccatores infideles Judaei, filii diaboli vocantur a Domino; vel quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo Apostolus dicit, Qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2): vel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id quod de illo dictum est, Et in veritate non stetit; quia et ipsi Judaei in veritate legis quae sibi data est, non steterunt, Domino attestante et dicente, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit (Joan. V, 46). Secundum eorumdem peccatorum venena etiam serpentum et viperarum genimina vocantur. 2. Ad imaginem autem Dei factum hominem, non tantum Genesis, sed etiam Apostolus clamat, cum dicit: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri (I Cor. XI, 7). Et ut manifeste intelligatur non secundum vetustatem peccati quae corrumpitur, sed secundum spiritualem conformationem factum esse hominem ad imaginem Dei, idem apostolus monet ut exuti consuetudine peccatorum, id est, vetere homine, induamur nova vita Christi, quem novum hominem appellat. Et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renovationem illam vocat. Nam ita loquitur: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10). Filii ergo Dei sunt homines renovati ad ejus imaginem, et ei similes facti usque ad dilectionem inimici: sicut Dominus dicit, diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus Patri nostro qui in coelis est (Matth. V, 44, 45). Quod in potestate nostra ab ipso Deo esse positum docet Scriptura, cum dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Filii autem diaboli dicuntur homines, cum imitantur ejus impiam superbiam, et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt, et non credunt veritati: quales Dominus arguit, cum dicit, Vos ex patre diabolo estis, etc. Cui loco evangelico propheta consonat, dicens: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7).

CAPUT VI.

De eo quod scriptum est in Exodo: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX, 12). Huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus Deus praecepit, illum Evangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium, ubi Dominus cuidam dicenti, Ibo primum ut sepeliam patrem meum; respondit, Sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem veni, et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 59, 60). Quod eodem modo solvitur, quo illud superius, ubi de uxore relinquenda dictum est, Propter regnum coelorum: quia et parentes honorare debemus, et eos tamen propter annuntiationem regni Dei nulla impietate contemnimus. Nam si Veteri Testamento contrarium est Evangelium propter istam sententiam, incipit etiam Apostolo esse contrarium, qui et filios monet ut honorent parentes, et parentes ut diligant filios (Ephes. VI, 2-4, et Coloss. III, 20, 21). Non solum autem, sed etiam Dominus videbitur sibi ipsi esse contrarius (quod credere nefas est), quia loco alio dicit homini quaerenti vitam aeternam, Si vis venire ad vitam, serva mandata: in quibus etiam illud commemorat, Honora patrem et matrem. Quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem Dei crescitur, in qua est tota perfectio. Nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem Dei. Et ideo respondenti quod omnia mandata illa servavit, dicit unum ei deesse, si vult esse perfectus, ut vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur eum (Matth. XIX, 17,-21). Ex quo manifestum est, et honorem parentum in gradu suo esse servandum, et eos tamen in divini amoris comparatione, praesertim si impedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. Nam et in Scripturis veteribus habes positum: Qui dicit patri aut matri, Non novi vos, et qui filios suos non agnoscit, ipse autem cognovit testamentum tuum (Deut. XXXIII, 9). Ergo si et in Novo Testamento commendatur parentum dilectio, et in Veteri commendatur parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi Testamenta consentiunt.

CAPUT VII.

1. De eo quod in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelans, tribuens filiis tertiae et quartae generationis parentum peccata qui me oderunt (Exod. XX, 5). Huic loco Manichaei illud de Evangelio dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit, Estote benigni sicut Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45): et illud aliud quod idem Dominus ait, Non solum septies peccanti fratri dimittendum, sed etiam septuagies septies. (Id. XVIII, 22). A quibus tamen si quaeram utrum Deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. Ipsi enim dicunt, Deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt esse inimicam Deo. Et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. Sed cum ad capitula Veteris et Novi Testamenti veniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi adversa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. Sed dicant nobis, quibus dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41); si omnibus parcit et neminem damnat? Quare intelligendum est et illud rectum esse, quod Deus retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex eo enim quod addidit, qui me oderunt, intelligitur eos puniri peccatis parentum, qui in eadem perversitate parentum perseverare voluerunt. Tales enim non saevitia, sed potius justitia Dei, et sua iniquitate puniuntur, sicut Propheta ait, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I, 5): id est, corripietur homo superveniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit Spiritus sanctus. Et alio loco: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum (Id. II, 21): Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Quibus testimoniis veteris Testamenti de Novo consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24). Qua concordia utriusque Testamenti satis ostenditur non esse saevum Deum, sed unumquemque in se saevire peccando. 2. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem vindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Judaeorum, quatuor aetates sunt cum ista quae nunc agitur, quas Matthaeus evangelista distinguit (Matth. I, 17). Una est ab Abraham usque ad David: alia, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: tertia, a transmigratione in Babyloniam usque ad Domini adventum: inde usque ad finem quarta deputatur, tanquam senectus saeculi caeteris aetatibus longior. Quas aetates pro generationibus positas credimus, quamvis singulae pluribus generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Judaeorum est facta captivitas; in quarta vero, id est, post adventum Domini nostri, gens Judaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intelligi quod dictum est, tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum Deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseverantes tenere, quam Dei justitiam sequi maluerunt. Nam non pertinere patris peccata ad filium juste viventem, propheta Ezechiel apertissime ostendit (Ezech. XVIII, 14-17). 3. Quod autem in Evangelio dicitur, Estote benigni quemadmodum Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos; non est Veteri Testamento contrarium. Hoc enim facit Deus ut invitet ad poenitentiam, sicut dicit Apostolus, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te invitat? Nec tamen ideo credendum est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4, 5). Namque istam Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta praedicat, dicens, Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt omnia, qui animas amas (Sap. XI, 27): et caetera innumerabilia quibus intelligitur et in bonitate et in severitate misericordiam et justitiam Dei Testamentum utrumque praedicare. 4. Si autem moventur quod dictum est, Ego sum zelans; moveantur etiam illo quod dicit apostolus Paulus, Zelo Dei vos zelo; desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Sancta enim Scriptura verbis nostris loquens, etiam per haec verba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici. Cur enim non etiam verba ista dicantur de illa majestate, de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur; quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? Nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam Dei, qua fornicari animam impune non sinit, zelum Dei Scripturae vocaverunt. Est autem animae fornicatio, aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conversio. 5. Illud vero quod dimittendum esse dicit fratri, non solum septies, sed et septuagies septies, poenitenti utique dicit. Deus autem illis se dicit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per poenitentiam reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23, et XXXIII, 11). Ex quo facile apparet, et in ea patientia quae invitat ad poenitentiam, et in ea indulgentia quae ignoscit poenitentibus, et in ea justitia quae punit eos qui corrigi nolunt, utrumque Testamentum convenire atque congruere, tanquam ab uno Deo utrumque conscriptum.

CAPUT VIII.

De eo quod scriptum est in Exodo, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI, 24); et caetera talia. Huic loco Manichaei, quod in veteri Lege par vindicta permittitur, et dicitur oculum pro oculo, dentem pro dente esse perdendum, sic calumniantur, quasi et ipse Dominus haec duo sibi veluti adversantia atque contraria in Evangelio demonstraverit. Ipse enim ait: Audistis quia dictum est antiquis, Oculum pro oculo, et dentem pro dente: ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram; et quicumque voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium (Matth. V, 38-40). In quibus duabus sententiis revera duorum Testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno Deo constitutorum. Nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se vindicare, quam erat illa injuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus, ut injuriae acceptae mensuram nullo modo dolor vindicantis excederet. Sic enim et donare aliquando posset injuriam, qui eam primo non superare didicisset. Unde Dominus jam per Evangelii gratiam ad summam pacem populum deducens, huic gradui superaedificavit alterum; ut qui jam audierat non ampliorem vindictam, quam quisque laesus esset, reddere, placata mente totum se donare gauderet. Quod etiam in illis veteribus Libris Propheta praedicat, dicens: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4, 5). Et alius propheta dicit de hujusmodi viro patiente injurias, et lenissime tolerante: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis (Thren. III, 30). Ex quo intelligitur et mensuram vindicandi recte carnalibus constitutam, et omnimodam injuriae remissionem, non tantum in Novo Testamento esse praeceptam, sed longe ante in Vetere praenuntiatam.

CAPUT IX.

1. De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus cum Adam et Eva, et cum serpente, et cum Cain, et caeteris antiquis (Gen. III, IV, XIII, etc.): inter quos etiam et nonnullis apparuisse scribitur, et ab eis visus esse, non uno, sed multis Scripturarum locis, in quibus et locutus esse Deus cum hominibus invenitur, et nonnullis apparuisse: insidiantur Manichaei, et dicunt omnia contraria esse Novo Testamento, quoniam Dominus dicit, Deum nemo vidit unquam, nisi unicus Filius, qui est in sinu Patris; ille annuntiavit nobis de eo (Joan. I, 18); et iterum quod dicit Judaeis, Nec vocem illius aliquando audistis, nec faciem ejus vidistis, nec verbum ejus habetis in vobis manens: quia ei quem ille misit, non credidistis (Id. V, 37, 38). Quibus respondemus eo ipso, quod in Evangelio scriptum est, Deum nemo vidit unquam, nisi unicus Filius qui est in sinu Patris; ipse annuntiavit nobis de eo, totam ipsam solvi posse quaestionem: quia ipse Filius, quod est Verbum Dei, non solum novissimis temporibus, cum in carne apparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui voluit de Patre annuntiavit, sive loquendo, sive apparendo, vel per angelicam aliquam potestatem, vel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus veritas, et omnia illi constant, et omnia illi ad nutum serviunt, atque subjecta sunt; ut etiam oculis per visibilem creaturam cui vult, quando dignatur, appareat: cum ipse tamen secundum divinitatem suam, et secundum id quod Verbum est Patris, coaeternum Patri, et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde videatur. Et ideo quibusdam locis etiam Scriptura ipsa testatur angelum visum, ubi dicit Deum visum (Gen. XVIII, 1 et 2). Sicut in illa luctatione Jacob, et angelus dictus est ille qui apparuit (Id. XXXII, 24-30). Et cum apparuit in rubo Moysi (Exod. III, 2): et item in eremo, cum jam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit, Deus ei locutus est (Id. XIX, 3). Sed sive in rubo, cum eum misit; sive postea, cum ei legem dedit; angelum dicit Stephanus in Actibus Apostolorum ei apparuisse (Act. VII, 30, 35). Quod ideo dicimus, ne quis arbitretur Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri, et alicui visibiliter apparere, nisi per aliquam visibilem creaturam. Sicut enim Verbum Dei est in propheta, et recte dicitur, Dixit Dominus; quia Verbum Dei, quod est Christus, in propheta loquitur veritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando veritatem angelus annuntiat; et recte dicitur, Deus dixit; et, Deus apparuit: et item dicitur recte, Angelus dixit, et, Angelus apparuit; cum illud dicatur ex persona inhabitantis Dei, illud ex persona servientis creaturae. Ex hac regula etiam Apostolus ait: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? 2. Si autem hoc movet, quod in Veteri Testamento etiam peccatoribus Deus loquitur, vel Adae vel Evae, vel serpenti; attendant etiam in Novo cujusmodi exemplum Dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est Dominus, cum ait: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Cum enim veritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est verax. Quod autem Judaeis dicit, Nec vocem ejus aliquando audistis; ideo dicit, quia non obtemperaverunt isti duntaxat cum quibus loquebatur. Quibus dicit etiam, Nec faciem ejus vidistis; quia non potest. Quod autem dicit, Neque verbum ejus habetis in vobis manens: quia in quo manet verbum Dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. Nam cum ipse Dominus dixisset, Pater, clarifica me ea claritate qua fui apud te, priusquam mundus fieret; sonuit vox de coelo, Et clarificavi, et clarificabo (Joan. XII, 28, et XVII, 5). Quam vocem multi Judaeorum praesentes audierunt, nec ideo tamen audisse dicendi sunt, quia non obtemperaverunt ut crederent. Quapropter si non est mirandum quod Verbum Dei, id est, unicus Filius Dei, qui de Patre annuntiat, cui vult per se ipsum, cui vult per aliquam creaturam manifestatur vel sonando, vel apparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde videatur, et per illum Pater; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): non est mirandum, ex utroque Testamento ista omnia testimonia consonare.

CAPUT X.

De eo quod scriptum est, quod locutus est Deus Moysi et dixit illi: Loquere ad filios Israel: Sumite primitias ab omni homine, quod mihi destinetis, hoc est, aurum, argentum, aeramentum, purpuram, byssum, coccum, pilos caprinos, pelles rubras agnorum, ligna integra, oleum ad illuminationem, thymiamata, lapides pretiosos, hoc est, beryllos; et constituite tabernaculum, in quo commorari vobiscum possim (Exod. XXV, 2-8). Commovent etiam hinc Manichaei quaestionem, et huic Scripturarum loco illud in Evangelio dicunt esse contrarium, quod ait Dominus, Non jurabis, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est (Matth. V, 34 et 35). Disputant enim, et magnum aliquid sibi videntur dicere, cum dicunt: Quomodo ille Deus, cujus coelum sedes, et terra scabellum pedum ejus est, in tabernaculo habitat, quod ex auro, et argento, et aere, et purpura, et pilis pecorum, pellibusque constructum est? Adhibentes etiam testem apostolum Paulum, quia dicit Deum lucem habitare inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de Novo Testamento protulerunt, de Veteri Testamento proferimus. Ibi enim invenitur prius scriptum: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae? Nonne manus mea fecit haec omnia (Isai. LXVI, 1 et 2)? Ecce habent ubi libri Veteris Testamenti praedicant Deum in templis manufactis non habitare: et tamen Filius Dei nostri, flagello de restibus facto, expulit de templo eos qui boves et columbas vendebant, et nummulariorum evertit mensas; et ait, Domus Patris mei domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Joan. II, 15, 16, et Matth. XXI, 12, 13). Si ergo aliquis istis duobus ex adverso capitulis constitutis, velit imperitos decipere, et dicere in Veteri Testamento magnificari Deum, cujus dicitur sedes coelum, et terra scabellum pedum, et negatur habitare in domo manufacta; in Novo autem Testamento domus ejus dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei vel sero fatebuntur, et habitaculum Dei per manus hominum factum, ad aliquam significationem in utroque Testamento accipi; et Deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis, in utroque Testamento praedicari?

CAPUT XI.

De eo quod in Exodo scriptum est, Ne adoraveritis deos alienos: et iterum, Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit (Exod. XX, 5, et XXXIV, 14). Huic capitulo quod scriptum est, Ne adoraveritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. Nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant: quippe qui etiam ad ista visibilia venerunt, quae pro istius veritatis luce venerantur et adorant; et ideo displicet eis quod scriptum est in Exodo, Ne adoraveritis deos alienos. Addunt etiam illud propter hoc dictum esse, Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit: ut tanquam Deum zelantem non amemus, cujus zelo deos alienos adorare non sinimur. Et ideo dicunt ista Evangelio esse contraria, quoniam Dominus dicit, Pater juste, et mundus te non cognovit (Joan. XVII, 25): quasi non sit dicendus Deus justus, nisi nos deos alienos adorare permittat. Justum enim Deum et zelantem Deum tanquam contraria sibi esse dissertant, et decipiunt miseros, non intelligentes totam spem salutis nostrae esse zelum Dei. Hoc enim nomine illa ejus significatur providentia, qua nullam a se animam fornicari impune permittit, sicut Propheta dicit: Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Sicut enim ea quae dicitur ira Dei, non perturbatio mentis est, sed potentia vindicandi: sic zelum Dei non cruciatum animi, quo maritus adversus uxorem, vel uxor adversus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sincerissimamque justitiam, qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus pravisque cupiditatibus corrupta, et quodam modo gravidata. Illi enim haec verba horrescunt, qui nondum viderunt ineffabili majestati nulla verba congruere. Sic enim ab istis verbis temperandum putant, quasi aliquid dignum Deo dicant, cum ista non dicunt. Sanctus enim Spiritus hoc ipsum hominibus intelligentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa divina, his etiam verbis uti voluit, quae apud homines in vitio poni solent; ut inde admonerentur, etiam illa quae cum aliqua dignitate Dei se putant homines dicere, indigna esse illius majestate, cui honorificum potius silentium, quam ulla vox humana competeret. Quaero zelum hominis, et invenio perturbationem cruciantem cor. Tamen cum quaero causam, nihil aliud invenio, nisi quod non patitur conjugis adulterium. Maxime enim et proprie inter conjugia zelotypia dici solet. Itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et justus, sine ullo cruciatu, et tota facilitate, et nulla iniquitate peccatum conjugis vindicaret. Quam tamen ejus actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie, translate tamen et recte zelum vocarem. Quis enim Tullio calumniatus est, qui certe noverat latine loqui, cum ait Caesari: Nulla de virtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia est (Pro Q. Ligario, in fine)? Et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Numquid ergo virtus miserum cor facit? Quid ergo calumniosis Tullius responderet, nisi misericordiae nomine clementiam se appellare voluisse? Quoniam recte solemus loqui, non solum verba propria, sed etiam vicina usurpantes. Cujus auctoris mentionem facere volui, quoniam non de re quaestio hic, sed de verbo est. Sicut enim nostri auctores, divinarum scilicet Litterarum, de rebus maxime cogitaverunt; sic mundanorum auctorum prope omnis cura de verbis est. Sed habeo Evangelium, et omnes Novi Testamenti libros, in quibus misericordia Dei frequentissime commendatur. Si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem, et negent esse misericordem Deum, ne miserum cor habere intelligatur. Sicut ergo potest esse in Deo misericordia sine cordis miseria: sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum Dei non dedignemur accipere; et humani conditionem sermonis feramus, ut ad divinum perveniamus silentium. Sed si contraria dicunt esse zelantem Deum, et justum Deum; quid dicturi sunt, cum et in Novo Testamento invenio, Zelo Dei vos zelo (II Cor. XI, 2); vel adhibitum etiam de veteribus in Evangelio testimonium, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17; Psal. LXVIII, 10)? Rursus in Vetere cum legunt, Justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8): nonne fatebuntur etiam hoc modo imperitis duo Testamenta videri posse contraria, ut in Novo inveniamus zelum Dei, in Vetere justitiam Dei? bene autem intelligentibus utrumque in utroque magna sancti Spiritus unitate et pace concinere?

CAPUT XII. 1. De eo quod scriptum est, non esse manducandum sanguinem, quod anima sit carnis sanguis (Deut. XII, 23). Huic sententiae veteris Legis Manichaei ex Evangelio illud opponunt quod Dominus dicit, non esse timendos eos qui occidunt corpus, animae autem nocere non possunt (Matth. X, 28); et disputant dicentes: Si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent, cum de sanguine multa faciant, sive excipientes et canibus volucribusque in escam proponentes, sive effundentes, aut coeno lutoque miscentes? Haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. Ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in ejus sanguinem habeat potestatem. Addunt etiam quod ait apostolus Paulus, Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50): et dicunt, Si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla invenietur anima posse regnum Dei adipisci. Cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere ubi scriptum sit in libris veteris Legis, quod anima humana sanguis sit. Nusquam enim hoc invenient in illa Scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo permittuntur intelligere. Quod si de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest, aut possidere Dei regnum non potest? Sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti (cum enim sint hominum animae rationales, revolvi tamen eas in pecora existimant), clausa sibi esse arbitrantur regna coelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant. 2. Quid, quod etiam insultare ausus est populo Israel Adimantus unus ex discipulis Manichaei, quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant? Insultare ergo ausus est populo Judaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam, parentum ipsorum animae, partim a serpentibus devoratae, partim igne consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sunt. Quod si verum esse quisquam concederet, sine scelere tamen eorum quibus iste insultare voluit, factum esse convinceret. Non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt: quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. Quid autem ipse Adimantus faciet secundum opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est, hominum animas in belluina corpora posse contrudi? Quid ergo faciet de tanto scelere, si quando tardum jumentum plagis, aut concitatum freno fatigavit, in quo forte patris ejus anima fuerit? ut non dicam quod etiam occidere parentes suos inter pediculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. Quid enim eis prodest, quod aliquando negant usque ad ista minutissima animantia revolvi animas humanas posse? Hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur, aut cogantur parcere pediculis et pulicibus et cimicibus, et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. Nam vehementer urgentur, cur in vulpeculam revolvi anima humana possit, et non possit in mustelam; cum catulus vulpeculae fortasse etiam minor sit, quam magna mustela. Deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? Et si in istum potest, cur in stellionem non potest? Et si in eum potest, cur in locustam non potest? Deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem, atque inde usque in pulicem, et si quid est aliud multo minutius, pervenire? Ubi enim terminum constituant, non inveniunt: atque ita per istam nugatoriam credulitatem, conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur. 3. Nam ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam ejus esse; praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur de pecoris anima; possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. Non enim Dominus dubitavit dicere, Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26); cum signum daret corporis sui. 4. Quod autem ait Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: etiam in Lege dictum est, Non permanebit in istis spiritus meus, quoniam caro sunt (Gen. VI, 3). Et toties in veteribus Libris justorum animis praemium futurum promittitur. Sed tamen Apostolus volens insinuare quale corpus justorum per immutationem in resurrectione futurum sit, quia non nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30): hanc ergo immutationem futuram corporum sanctorum volens insinuare, dixit Apostolus, Dico enim vobis, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso Epistolae loco pertractato, vel potius lecto (non enim res obscura est) inveniri potest. Sic enim dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quod eum de corpore dicere, de superioribus manifeste invenitur, cum ait: Non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum; alia caro volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria: sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium; alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem ejus qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit. Certe jam clarum est quare hoc Apostolus dixerit. Quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat, nisi hoc ultimum, et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intelligi? Nam quoniam Domini nostri corpus post resurrectionem sic levatum est in coelum, ut pro ipsa coelesti habitatione coelestem acceperit mutationem, et hoc sperare in die ultimo jussi sumus: ideo dixit Apostolus, Qualis terrenus, tales et terreni, id est, mortales; et qualis coelestis, tales et coelestes, id est, immortales, non solum animis, sed etiam corporibus. Unde et supra dixerat, aliam esse coelestium corporum gloriam, et aliam terrestrium. Quod autem spirituale dixit corpus in resurrectione futurum, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit: sed spirituale corpus omni modo spiritui subditum dicit, sine aliqua corruptione vel morte. Non enim quia quod modo habemus corpus animale appellat, ideo putandum est non illud esse corpus, sed animam. Ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae; spirituale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subjectum est, quamdiu corrumpi potest: sic et tunc spirituale vocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit. 5. Aut si adhuc parum videtur esse monstratum, quod sententiam istam propter immutationem quae futura est Apostolus dixerit, cum ait, Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit; attendite quid continuo subjiciat, et adjungat: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Deinde contexit, et dicit etiam illud quod paulo ante commemoravi, ut ostendat qualis futura sit ipsa immutatio. Statim quippe dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 39 53). Hinc ergo apparet quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia cum induerit incorruptionem et immortalitatem, jam non caro et sanguis erit, sed in corpus coeleste mutabitur. Quod quidem ex occasione tractavimus, quia huic quoque sententiae multum insidiari solent, negantes corporum resurrectionem. Nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est, quam putant sic accipi in Lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intelligimus. Sed quamvis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem: tamen illud quod Lex dixit, fundendum esse sanguinem, nec in escam assumendum, quia sanguis est anima, esse positum dicimus sicut alia multa; et pene omnia Scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis, quae jam per Dominum nostrum Jesum Christum declarata est. Sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit Apostolus: Bibebant enim de spirituali sequente petra, petra autem erat Christus (Id. X, 4). Notum est autem filios Israel petra percussa bibisse aquam in eremo (Num. XX, 11), de quibus loquebatur Apostolus, cum haec diceret; nec tamen ait, Petra significabat Christum; sed ait, Petra erat Christus. Quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritualem illam vocat; id est, eam spiritualiter intelligi docet. Longum est, et nunc non necessarium, sacramenta ejusdem Legis exponere, nisi cum breviter possint. Sufficit autem ut noverint illi qui de his calumniantur, non ea nos ita intelligere, ut illa solent irridere; sed quemadmodum Apostoli omnia intelligentes pauca exposuerunt, ut ad easdem regulas caetera posteris intelligenda relinquerent. :CAPUT XIII. 1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio, Videte ne obliviscamini testamentum Dei vestri quod conscripsit, et faciatis vobis effigies et imagines: addit etiam dicens, Deus vester ignis est edax, et Deus zelans (Deut. IV, 23, 24). Haec verba de Scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit. Ejus enim calumnias refutandas refellendasque suscepimus. Sed et jam superius de zelo Dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. Meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic, sic eum de zelo Dei criminatum Scripturas, ut adjungeret etiam quod de simulacris non colendis in illis libris praecipitur a Domino Deo nostro; quasi non ob aliud reprehendat zelum Dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum prohibemur: vult ergo videri favere se simulacris. Quod propterea faciunt, ut miserrimae et vesanae suae sectae etiam Paganorum concilient benevolentiam. Huic autem Legis capitulo illud evangelicum opponit, ubi quidam accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Cui respondit Jesus: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 17 et 18). Ut ex hoc videlicet contraria ista esse arbitremur, quia in Lege dicitur, Deus ignis edax, et, Deus zelans; in Evangelio autem, Nemo bonus, nisi unus Deus. 2. Et de zelo quidem jam responsum est, non sic esse ista verba in Scripturis posita, ut aliquam Dei perturbationem cruciatumve significent: sed quia nihil dignum de Deo dici potest, propterea usque ad ista perventum est, quae cum homines indigna esse putaverint, cogantur discere, etiam illa quae convenienter de ineffabili divina excellentia se dicere existimant, indigna esse majestate Dei; cujus sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum, prius usque ad humana verba descendit. Ecce dixi, descendit: quod verbum si discutere coepero, proprie me dixisse non video; non enim potest descendere, nisi quod etiam de loco in locum moveri potest. Nam qui descendit, locum superiorem deserere, et inferiorem petere videtur. Dei autem Sapientia, cum tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco in locum potest. De qua Joannes in Evangelio dicit, tanquam dominici pectoris particeps. Ait enim, In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: et tamen ipse adjungit et dicit, In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 10, 11). Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis, ut hominibus congruat, humanis sonis significanda est; ut autem deos homines faciat, divino est intelligenda silentio? Potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit: non tamen potest aliquid de Deo digne dici, quod ideo jam indignum est, quia potuit dici. Tolle de zelo errorem et dolorem, quid remanebit aliud, nisi voluntas custodiens castitatem, et corruptionem vindicans conjugalem? Quo igitur verbo, nisi zelo Dei melius posset insinuari, quod vocamur ad conjugium Dei, et non vult nos turpi amore corrumpi, et punit impudicitiam nostram, et diligit castitatem? Non enim frustra vulgo dici solet: Qui non zelat, non amat. 3. Ad hoc etiam pertinet quod dictum est, edax ignis: de quo disputare non debeo, sed potius ipsos interrogare, quem ignem dixerit Dominus se venisse mittere in hunc mundum. Hoc enim dictum est in Evangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant Christianos. Quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum Dominus dixerit, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49); miseri dicunt: Sed illud aliud est. Quibus respondemus: Et hoc aliud est, noli metuere. Nam ipse Christus loquitur etiam in Veteri Testamento, cum dicit, Ego sum ignis edax (Deut. IV, 24, et IX, 3); qui loquitur in Evangelio, quod ignem venerit in hunc mundum mittere, id est, Verbum Dei, quod est ipse. Nam veteres utique Scripturas exposuit post resurrectionem discipulis, incipiens a Moyse et Prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt, dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ipse est ignis edax: consumit enim veterem vitam divinus amor, et innovat hominem: ut ex eo quod Deus ignis est edax, faciat ut eum nos amemus; ex eo autem quod Deus zelans est, ipse nos amet. Nolite ergo timere ignem, quod est Deus: sed timete ignem, quem paravit haereticis Deus. 4. Quod enim Adimantus elegit de Evangelio locum, quem huic Legis capitulo tanquam contrarium apud imperitos objiceret, ubi ait Dominus, Nemo bonus, nisi unus Deus, quoties invenitur bonitas Dei in Veteri Testamento, quis numerare sufficiat? Unum tamen ponam, quod quotidie in Ecclesia cantatur: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 1, 29). Certe et hoc zelanti Deo, sicut Manichaei existimant, videtur esse contrarium, et tamen in libris Veteris Testamenti cantatur. Item rex ille, qui cum filio suo nuptias faceret, invenit inter discumbentes hominem non habentem vestem nuptialem; et eum primo amici nomine appellans, manibus et pedibus colligatis mitti jussit in tenebras exteriores (Matth. XXII, 2-13): moleste intelligentibus non videtur bonus. Et si ipsum quisquam capitulum Evangelii proponeret, et sicut facit Adimantus de Veteri Testamento, ita Evangelium calumniose accusaret, laudans potius Veteris Testamenti libros, ubi scriptum est, Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; et reprehendens in Novo, quod vocatus conviva in tantum supplicium propter vestem mittitur; et hoc fraudulenta perversitate assidue faceret, ut omnia loca lenitatis de Veteri Testamento colligeret, et loca severitatis de Novo, et haec sibi adversa esse contenderet, laudans Vetus, et reprehendens Novum: similiter inveniret imperitos et divinarum Scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet Vetus potius Testamentum, quam Novum esse retinendum. Quod cum isti ex alia parte faciunt, id est, Vetus reprehendentes, quasi contrarium Novo, miror quod non cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere, et divina ope intellectum utrumque laudare; fraudemque istorum atque malitiam vel dolere tanquam hominum, vel cavere tanquam haereticorum, vel irridere tanquam imperitorum et superborum. :CAPUT XIV. 1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam dedit tibi Dominus. Cave autem ne sanguinem manduces; sed effunde tanquam aquam super terram (Deut. XII, 15, 16). His verbis Legis Adimantus contrarium esse arbitratur quod in Evangelio Dominus ait, Ne graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus (Luc. XXI, 34): et quod ait Apostolus, Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21); et iterum, Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum (I Cor. X, 21). Nos autem omnia haec, sive quae in Veteri, sive quae in Novo Testamento scripta sunt, et suis causis exigentibus posita dicimus, et sibi adversa non esse monstramus. Quanquam et ipse in his verbis quae posuit de Veteri Testamento, animadvertere potuit, non ad immoderatam voracitatem pertinere quod dictum est, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem; quando sequitur, juxta voluptatem quam dedit tibi Dominus. Immoderatam enim voluptatem non dedit tibi Dominus, sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. Quisquis autem sequitur immoderatam voracitatem, suum vitium sequitur, non eam voluptatem quam dedit Dominus: et ideo non est contrarium quod in Evangelio positum est, Non graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus. Cum enim quisque non replet nisi eam voluptatem quam Dominus dedit, id est, modestam atque naturalem, non gravatur cor ejus cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus. 2. De carne autem non manducanda et non bibendo vino quod ait Apostolus, non quia illa immunda arbitratus est, hoc praecepit, sicut isti exstimant, et errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt: sed cum ipse posuerit causam cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda vel exponenda sententia. Sufficit enim ipsum de Apostoli Epistola totum locum huic sermoni contexere, ut et causa manifeste appareat cur hoc Apostolus dixerit; et istorum fraus, qui particulas quasdam de Scripturis eligunt, quibus decipiant imperitos, non connectentes quae supra et infra scripta sunt, ex quibus voluntas et intentio scriptoris possit intelligi. Sic ergo Apostolus ait: Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum. Alius quidem credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum recepit. Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum. Alius quidem judicat alternos dies, alius autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Ad hoc enim Christus mortuus est, ut mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quare judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Domini. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi curvabit omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Igitur unusquisque notrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. Scio et certus sum in Domino Jesu, quia nihil commune per illum, nisi ei qui putat aliquid esse commune, illi commune est. Nam si propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli in esca tua illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur. Tu fidem quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in quo probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV). Numquid eget cujusquam interpretatione, ut intelligatur cur hoc Apostolus dixerit; et quanta illi malitia de Scripturis certa quaeque discerpunt, quibus circumveniant imperitos? Nam et munda esse omnia dixit Apostolus secundum fidem; et ei esse immunda, qui putat immunda: et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur, id est, cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum, ne incidat in carnem immolatitiam; et ideo eum qui manducat, potest arbitrari in honorem idolorum id facere, et ex eo graviter offendi: cum ipsa immolatitia caro, si ex fide a nesciente accipiatur, neminem maculet. Unde alio loco idem apostolus interrogari vetat, cum quid de macello emitur, vel ab aliquo infideli quisquam vocatus, in mensa ejus exhiberi sibi carnes videt, quas isti immundas arbitrantur, non propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum Apostolus clamet omnia munda esse, et omnem creaturam Dei bonam esse, et omnia sanctificari per verbum et orationem: et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. Et quodam loco apertissime istos significavit, cum dicit, in novissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit (I Tim. IV, 1-5). Hos enim proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent, aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes immundas putant, et earum creatorem Deum esse negant. Nos autem teneamus apostolicam disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis (Tit. I, 15), servata moderatione evangelica, ut non graventur corda nostra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus. 3. Nam idem illud quod Apostolus ait, Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum; non video cur opponendum huic loco Legis, et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. Non enim de immolationibus Lex loquitur, cum in Deuteronomio dicitur, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam dedit tibi Dominus; sed de cibis qui pertinent ad hominis alimentum. Sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis coenam quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt; secundum suum intellectum ista contraria esse putaverunt. Propterea et illum commemoraverunt locum, ubi Apostolus ait, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: cum Apostolus apertissime de victimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus; non de his escis quas sibi homines praeparant. Sic enim dicit: Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini enim est terra et plenitudo ejus. Si quis vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis, manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit quia hoc immolatitium est; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Quare enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, utquid blasphemor, pro quo gratias ago? Sive igitur manducatis, sive bibitis, sive quodcumque facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 19-31). Haec attendant Manichaei, et videant quomodo dictum sit in Deuteronomio, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam Dominus dedit tibi. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis Judaeis praeceptum est, et immundae sunt dictae, ad significationem valet hominum immundorum, qui per figuras in veteribus Scripturis sunt designati. Sicuti enim bos ille, cui trituranti vetat os alligari, evangelistam significat, sicut Apostolus apertissime exponit (Deut. XXV, 4; I Cor. IX, 7-9; et I Tim. V, 17, 18); sic et illa quae prohibita sunt, quasdam hominum immunditias significant, quae in societatem corporis Christi, id est, in Ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. Nam quod ad cibos attinet, omnino nihil immundum esse, sed malum esse homini qui per offensionem manducat, manifestissime apparet. :CAPUT XV. 1. De eo quod in Levitico scriptum est: Separate a mundo immundum, et nemo manducet carnem cameli, asini, et leporis, et porci, et aquilae, et milvi, et corvi, et vulturis, et reliquorum (Levit. XI). Nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima hujus hominis deprehendi potest, qui tanquam sibi adversa atque contraria de utroque Testamento capitula objecit, quam in hoc loco ubi commemoravit in Levitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. Namque huic sententiae illud ex Evangelio credidit opponendum, ubi Dominus dicit: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant (Matth. XV, 11). Hoc si imprudens fecit, nihil caecius: si autem sciens, nihil sceleratius. Nonne ipse paulo ante posuerat Apostoli testimonium dicentis, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21); dum cupit de Novo Testamento Veteri adversari, ubi dictum est, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem (Deut. XII, 15)? Quomodo ergo nunc placet ei sententia Domini, qua dicit, nihil esse ingrediens in hominem quod coinquinet eum, sed ea coinquinare quae de homine procedunt? Ubi se iste abscondat ab hac sententia? Quo fugiet, dicat mihi, quando immunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam, perversa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? Certe enim, si verum est, non coinquinare illa quae ingrediuntur in hominem, cum magno errore immundas esse dicunt escas Manichaei, cum homines carne vescuntur. Si autem immundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient, quod evangelica et divina auctoritate prolatum est, ubi Dominus dicit, non coinquinari hominem iis quae ingrediuntur in eum, sed iis quae procedunt de illo? An forte dicturi sunt, sicut solent dicere, cum Scripturarum eos urget auctoritas, hoc capitulum a corruptoribus Scripturarum insertum esse Evangelio? Cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur, et inde conatur Vetus Testamentum oppugnare, unde iste prosternitur? Cum enim quispiam catholicus christianus utriusque Scripturae venerator et intellector ei responderit, haec non esse contraria; quod illa de quorumdam carnibus animalium, quibus non esse vescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum, quos Ecclesia quae corpus est Domini, in suae unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere non potest, tanquam immundas escas respuens, et in sua viscera non convertens; ut omnia illa praecepta carnali populo imposita futuram disciplinam spiritualis populi prophetarent: et ideo non ea repugnare sententiae Domini, qua verissime dicit, non coinquinari hominem iis quae per escam ingrediuntur in eum. Illa enim sententia servis onera imponit; ista jam liberis jugum excutit servitutis. Et illa tamen sic dicta est, ut servorum onera fidem praenuntient liberorum. Omnia enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Si ergo in figuram contingebant quae patiebantur, in figuram accipiebant quae monebantur. 2. Cum ergo ista respondero, et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis Testamentis collata monstravero, quid iste facturus est, contra quem dicit gravissimum testimonium testis quem contra adversarium ipse produxit? Ipse enim commemoravit de Evangelio testimonium, Domino dicente non coinquinari hominem iis escis quae ingrediuntur in eum: et ipse a carnibus abstinendum tanquam ab immundis escis monere et docere non cessat. Et tamen sensit quantam plagam sibi infligeret, et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. Ne quis enim eum interrogaret et diceret, Quomodo ergo prohibetis carnibus vesci, si Dominus dicit, sicut tu ipse commemoras, Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant? voluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero vulnere. Sic enim posuit ipsum evangelicum testimonium. In Evangelio, inquit, dicit ad turbam Dominus: Audite, et intelligite: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum, et caetera. Quod ergo commemoravit Dominum hoc ad turbam dixisse, nihil aliud ostendit, nisi non se ignorantia, sed malitia fecisse quod fecit: ut postea diceret Auditoribus suis ad turbam Dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos, quales se ipsi videri volunt; ut quoniam suos Auditores tanquam adhuc immundos permittunt carnibus vesci, sibi autem quasi jam mundis cum sceleratum atque nefarium esse arbitrantur, hoc etiam Dominum sensisse videatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit. O hominem pessimum, securum de negligentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! Non enim credebat aliquem existere, qui arriperet Evangelium, et cum scientia legeret, et inveniret hominem in ipsis pratis, quibus greges suos Dominus pascit, laqueos incautis et minus providis abscondentem. Nam de his verbis commoti discipuli, et non credentes proprie, sed potius figurate Dominum locutum fuisse, cum diceret non coinquinari hominem iis quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Judaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarumdam carnium cibos a pueritia institutum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Cum ergo infidelitatem Judaeorum plantationem appellaret quam non plantavit Pater coelestis, tamen adhuc Petrus putans esse illam parabolam, et propterea reprehensos Judaeos et caecos dictos, quod eam intelligere non potuerint, respondens dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. Et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem (Matth. XV, 10-20). De non lotis autem manibus Judaei moverant quaestionem, cujus occasione Dominus generaliter de iis quae in os intrant, et in ventrem vadunt, et in secessum emittuntur, hoc est, de alimentis nostris dixit sententiam. Quanquam ergo convocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit, Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore: tamen iste quo timore hoc addiderit verbis suis, quibus hujusmodi testimonium commemoravit, satis apparet, sicut paulo ante dictum est, ut haberet quod responderet eis qui sibi quaestionem movissent, cur primates Manichaeorum nefas sibi esse existimant carnibus vesci: videlicet ut illud quod Dominus ait, turbis tantum, non Electis concessisse videretur. Sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti, audientibusque discipulis, quos utique ad culmen Ecclesiae producebat, ita respondisse Dominum, ut neque per parabolam se illa dixisse testatus sit, et ad omnes pertinere monstraverit; non habent isti unde auferant cibos de faucibus hominum, et eas laqueo superstitionis astringant. 3. Fortassis aliquis eorum dicat: Edissere ergo quid significet caro porci, et cameli, et leporis, et milvi, et corvi, et caeterorum, a quibus abstinendum in Lege praecipitur. Nolo, quia longum est. Sed fac me non posse; numquid propterea nullus potest? Et sunt jam volumina innumerabilia in quibus ista exposita sunt. Nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas observationes umbram esse futurorum, non ego, sed Apostolus dicit, cum etiam vetat serviliter observari, sed tamen aliquid significare declarat, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Illa itaque futura quae illis observationibus significabantur, posteaquam per Dominum Jesum Christum venerunt, ablatae sunt serviles observationes: sed earum interpretationes tenentur a liberis. Quidquid enim futuram Ecclesiam significavit, prophetia est. Habes autem eumdem apostolum dicentem: Spiritum nolite spernere, prophetiam nolite exstinguere; omnia legite, quae bona sunt tenete (I Thess. V, 19-21). Legenda est ergo Scriptura divina, et Spiritus sancti dispensatio cognoscenda, et intuenda prophetia; et rejicienda carnalis servitus, et liberalis intelligentia retinenda. :CAPUT XVI. 1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Observa et sanctifica diem quem praecepit tibi Dominus. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum; septima vero die sabbati epulare Domino Deo tuo, nullum faciens opus ipse tu, aut filius tuus, aut filia tua, aut puer tuus, aut puella tua, bos tuus, et asinus tuus, omnia jumenta tua, et colonus tuus. Sic autem quiescet servus tuus et ancilla tua, quemadmodum et tu. Memento quoniam servus fuisti in Aegypto, et eruit te Dominus Deus tuus in manu potenti et brachio excelso. Idcirco praecepit tibi Dominus custodire diem septimum (Deut. V, 12-15). Et iterum in Genesi scriptum est quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: Testamentum meum custodi, inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. Hoc est testamentum meum quod servabis inter me, et te et semen tuum: omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum; et sit hoc signum testamenti inter me et vos. Octava autem die circumcidetis omnes masculos in gente vestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente vestra. Et omnis masculus qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissolvit (Gen. XVII, 9-14). Haec omnia verba Veteris Testamenti, ut eis de Novo Testamento adversetur, proponit Adimantus, et contraria esse affirmat ea quae Dominus dicit in Evangelio de proselyto: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae, multo plus quam estis vos (Matth. XXIII, 15). Quasi vero propterea Dominus proselytum dicat filium gehennae, quia circumciditur, et sabbatum observat; et non potius quia Judaeorum pravam conversationem cogitur imitari, non qua observant praecepta Legis, sed qua faciunt contra Legem. Quod alio loco de his apertissime dicit, ubi ait quod rejiciunt mandatum Dei, ut suam constitutionem confirment (Id. XV, 3-6): quia cum Lex praeceperit honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi quomodo exhonorentur parentes. Et item cum eis dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui habetis clavem regni coelorum, nec ipsi intratis, nec alios permittitis intrare (Luc. XI, 52). Vel cum alio loco praecepit audientibus, ut dictis Pharisaeorum et Scribarum obtemperarent, facta vero eorum non imitarentur. Ait enim: Super cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2 et 3). Quo loco et auctoritatem Legis quae per Moysen data est, confirmat Dominus, et tamen cavendos et fugiendos esse mores eorum qui Legi quam acceperant non obtemperabant, apertissime ostendit. Istis autem perversitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis ad Legem eorum transisset, id est, factus esset proselytus, haberet mores eorum, et fieret filius gehennae, multo plus quam ipsi essent. Dabant enim magnam operam ut Judaeus fieret aliquis ex Gentibus, et Judaeum factum cogebant suos mores pessimos imitari. 2. Neque illud quod de Apostolo tanquam contrarium commemorat, potuit advertere Adimantus manichaeus, omnino non esse contrarium; quia totus ejus oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem Scripturae intentus erat. Commemorat enim dicentem Apostolum: Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur: quia praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio praeceptorum Dei (I Cor. VII, 18 et 19). Quid enim manifestius quam hoc Apostolum praecipere, ut unusquisque sicut vocatus erat, sic maneret? Advenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae observationes, id actum est, ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus quas illae umbrae significabant esse venturas, id est, Christum et Ecclesiam. Et propterea illa jam omnia inania erant: nec tamen ea tanquam noxia removenda, sed tanquam superflua contemnenda Apostolus praecipit; ut si quis Judaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur in ipsis superfluis remanere, nec tamen in eis salutem suam constitutam putaret: non enim signa illa, sed ea quae his significantur in salutem introducunt. Ideoque praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Et quod alio loco ait: Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12); non quia circumcisio contraria est Evangelio, dicit Apostolus, sicut Manichaei putant: sed illud est Evangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. Quod volebant qui Gentibus in Christum credentibus jugum circumcisionis imponebant quasi ad salutem necessarium, cum jam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda. 3. Et quod dicit, Dies observatis, et sabbata, et solemnitates; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis (Id. IV, 10 et 11); non sic scriptum est ut Adimantus ponit. Non enim nominat ibi sabbatum Apostolus. Dicit enim: Dies observatis et annos, et tempora; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis. Sed putat esse de sabbato dictum? Numquid et nos non dicimus ista non esse observanda, sed illa potius quae his significantur? Illi enim ea serviliter observabant, non intelligentes ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. Hoc in eis culpat Apostolus, et in omnibus qui serviunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Nam nos quoque et dominicum diem et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet alias christianas dierum festivitates. Sed quia intelligimus quo pertineant, non tempora observamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora observent. Sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, observare videantur. Quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas, aliis locis ostenditur. Nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri, posse talia rationabiliter celebrari: et ideo circumcisionem carnis et recte impositam servis, et recte a liberis intellectam esse manifestum est. Repudiamus ergo eam carnalem cum Apostolo, et approbamus eam spiritualem cum Apostolo: et sabbati quietem non observamus in tempore; sed signum temporale intelligimus, et ad aeternam quietem quae illo signo significatur, aciem mentis intendimus. Repudiamus itaque temporum observationem cum Apostolo, et temporalium signorum intelligentiam tenemus cum Apostolo: duorumque Testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera servorum, in isto gloria liberorum ; in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. Interpretatur Apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: Remanet igitur sabbatismus populo Dei (Hebr. IV, 9). Interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: Et signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11). Apostolicam itaque interpretationem spiritualiter teneo: carnalem servitutis observationem libertate contemno, utriusque Testamenti auctorem Deum venerans, qui et veteri homini fugienti tanquam dominus apposuit quod timeret, et novo redeunti tanquam pater aperuit quod amaret. :CAPUT XVII. 1. De eo quod in Exodo scriptum est: Si aure audieris vocem meam, et facies quaecumque praecipio tibi; odero odientes te; et contristabo contristantes te: praecedet te angelus meus, et adducet te ad Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Jebusaeum, et Gergesaeum; et occidetis illos. Deos eorum ne adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione evertite illos, et delete eorum memoriam (Exod. XXIII, 22-24). His verbis de veteribus Libris ita commemoratis, tanquam contrarium opponit Adimantus quod in Evangelio scriptum est, dicente Domino: Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benedicite his qui vobis maledicunt, et benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro iis qui vos persequuntur (Matth. V, 44). Quo loco primo illud videndum est, quod satis esse debuerit homini volenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in veteri Lege scriptum esse commonuit. Dominus enim de inimicis diligendis, utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et charitatem ad salutem posse converti, et quivis intelligit, et exemplis saepissime demonstratum est. Quid ergo sibi vult, quod adjungenda consequentia putavit, ubi scriptum est, Deos eorum ne adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione evertite illos, et delete eorum memoriam; nisi quia et deos Gentium Manichaei cogunt diligere? Et quod in Evangelio Dominus ait, Diligite inimicos vestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque, vel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. Quod si ita est, quis non istam detestetur amentiam? Si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum erravit, qui superstitiones Gentium evertendas esse praeceptas in Veteri Testamento commemorare voluit, cum in Novo quod scriptum est de inimicis diligendis, tanquam contrarium vellet opponere. 2. Nos autem neque illud quod de hostibus hominibus occidendis in veteribus Libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto evangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus Dominus jubet: quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui Lex tanquam paedagogus data erat, sicut Apostolus dicit (Galat. III, 24). Hi vero qui tunc in illo populo sancti et spirituales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut Prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, et utrum eos quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et impios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei videre ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. Quid enim est quod dicit Apostolus: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi quasi praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum potentia Domini Jesu, tradere ejusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 3-5)? Quid enim habet illa interfectio, quam multum isti exaggerant et invidiose ventilant, nisi interitum carnis? Sed quia exposuit Apostolus quo animo faceret, satis declaravit in aliquem inimicum vindictam cum charitate posse procedere. Et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per poenitentiam, potest intelligi. Ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini, a quo per imprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo venisse ad effectum. Nam cum ille homo, quoniam minister convivii erat, ut apportaret aquam exisset ad fontem, a leone occisus et dilaniatus est. Quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum ejus intulit mensis, ubi convivabatur Apostolus: atque ita cum causa quaereretur a nescientibus, eisque panderetur, in magnum timorem et magnum honorem Apostoli eos esse conversos; atque hinc Evangelii exordium commendandi exstitisse. Si vellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos convertere, quam mordaciter ista reprehenderet! Sed quia et ibi tacitum non est quo animo factum sit, videtur dilectio vindicantis. Sic etenim in illa scriptura legitur, quod deprecatus fuerit Apostolus pro illo in quem temporaliter vindicatum est, ut ei parceretur in futuro judicio. Si ergo tempore Novi Testamenti, quo maxime charitas commendatur, de poenis visibilibus divinitus injectus est carnalibus timor ; quanto magis tempore Veteris Testamenti hoc congruisse illi populo intelligendum est, quem timor Legis tanquam paedagogi coercebat? Nam haec est brevissima et apertissima differentia duorum Testamentorum, timor et amor: illud ad veterem, hoc ad novum hominem pertinet; utrumque tamen unius Dei misericordissima dispensatione prolatum atque conjunctum. Et in veteri Scriptura tacetur animus vindicantium, quia paucissimi spirituales divinis revelationibus quid facerent, noverant, ut populus cui terror utilis erat, severissimo imperio domaretur: ut quemadmodum videbant dari in manus suas interficiendos inimicos impios cultoresque simulacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si Dei veri jussa contemnerent, et ad cultum idolorum atque impietates Gentium laberentur. Nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter vindicatum est. Sed omnis haec temporalis vindicta infirmos animos terret, ut enutritos sub disciplina erudiat, et a sempiternis atque ineffabilibus suppliciis possit avertere: quia plus timent carnales homines quod in praesenti Deus vindicat, quam illud quod futurum minatur. 3. Potest ergo esse dilectio in vindicante. Quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem, severissima coercitione constringit, et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. Non autem occidunt filios quos diligunt homines, quando eos corrigere volunt: quia multi hanc vitam pro magno bono habent, et totum quare volunt educare filios suos, in hac vita sperant. Fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam vitam meliorem, et quanta possunt ex parte noverunt; nec ipsi vindicant occidendo, cum filios suos volunt corrigere, quia in hac vita eos posse corrigi credunt: Deus autem qui novit quid cuique tribuat, vindicat occidendo in quos voluerit, sive per homines, sive occulto rerum ordine; non quia eos odit in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. Nam in ipsis veteribus Libris legimus dictum Deo, Et nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25): sed omnia, sive per poenas sive per praemia justitia moderante disponit. Nonne apostolus Paulus Christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: Probet autem se homo, et sic de pane edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes. Si autem nos ipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 28-32)? Ecce manifestum est Deum cum dilectione corrigere, non solum infirmitatibus et aegritudinibus, sed etiam mortibus temporalibus, eos quos non vult damnare cum mundo. 4. Attendant haec isti, et videant quomodo potuerint et impiae gentes dari in manus populi, quamvis adhuc carnalis, tamen unum Deum colentis, ut ab eo interficerentur; cum in eo tamen populo si qui essent spirituales, sine alicujus odio intelligerent dispensationem Dei: et quomodo non sit contrarium quod Dominus nobis in Evangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros: de quibus tamen promittit ipse vindictam, cum de illo judice similitudinem inducit, qui quotidianas interpellationes viduae mulieris petentis ut se vindicaret, quamvis esset injustus, nec Deum timens, nec homines reverens, tamen sustinere non potuit, et audivit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cujus comparatione multo magis Deum, qui est benignissimus atque justissimus, dixit vindicare electos suos de inimicis eorum (Luc. XVIII, 2-8). Huic isti audeant objicere quaestionem, et dicant, si possunt: Quid est, quod jussisti ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos vindicare disponis? An forte contra voluntatem suorum sanctorum facturus est, eos quos illi diligunt, puniendo atque damnando? Imo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate convertantur ad Deum, et in utroque Testamento intelligant ejus voluntatem, ne in sinistra parte inveniantur inter eos quibus dicturus est Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41, 42); et caetera talia. Displicet enim istis miseris, quod Deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent, non inimico, sed supplici. Intelligant potius sine odio esse posse vindictam, quam pauci intelligunt: et tamen quamdiu non intelligitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque Testamenti magno labore aut errore jactetur, et putet contrarias sibi esse Scripturas. 5. Quam vindictam sine odio nondum Apostoli animo ceperant, quando irati eis a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiverunt de Domino utrum vellet eos petere ignem de coelo, sicut Elias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. Tunc respondit eis Dominus, dicens eos nescire cujus spiritus filii essent, et quod ipse liberare venisset, non perdere (Luc. IX, 53-56): quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos volebant igne consumi. Postea vero cum impleti essent Spiritu sancto, et perfecti facti essent, qui jam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem vindicandi, quia jam sine odio poterant vindicare. Qua potestate Petrus apostolus usus est in eo libro quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet Paracleti adventum, id est, consolatoris sancti Spiritus, quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in coelum. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam ejusdem Domini sententiam. Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ablatus fuerit ab eis sponsus (Id. IX, 15). In illo ergo libro, ubi apertissime Spiritus sanctus, quem Dominus consolatorem promiserat, venisse declaratur (Act. II, 4), legimus ad sententiam Petri cecidisse homines, et mortuos esse virum et uxorem, qui mentiri ausi erant Spiritui sancto (Id. V, 1-10). Quod isti magna caecitate vituperant, cum in apocryphis pro magno legant, et illud quod de apostolo Thoma commemoravi, et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris, et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam; et respondent, quod hoc eis expediebat, ut et illa solveretur paralysi, et illa moreretur: tamen ad preces Apostoli factum esse non negant. Quis autem illis dixit, Non expediebat gentibus impiis interfici, quas traditas esse divinitus in manus populi Judaeorum irridentes mirari se fingunt? Cum autem illa non odio, sed bono animo Apostoli fecerint; unde isti convincunt animos virorum spiritualium qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos divina justitia de hac vita jubebantur auferri? Compescant potius temeritatem suam, et non decipiant imperitos, quibus aut non vacat legere, aut nolunt legere, aut perverso animo legunt; et non attendunt et misericordiam et severitatem Dei, utriusque Testamenti litteris commendari. Nam de inimici dilectione, ut non reddatur malum pro malo, in veteribus Libris legitur: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4 et 5). Quis hoc diceret, nisi qui sciret hoc Deo placere, ut malum pro malo nemo reddat? Sed hoc perfectorum est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos autem homines diligant; et cum vindicant, non vindicent acerbitate saevitiae, sed moderatione justitiae; ne ipsa relaxatio peccati plus noceat peccatori, quam poena vindictae. Nec tamen hoc fecerunt justi homines; nisi auctoritate divina: ne quis arbitretur passim sibi esse permissum necare quem velit, aut judicio persequi, aut poenis quibuslibet affligere. Aliquando autem aperte ponitur in Scripturis ipsa divina auctoritas, aliquando autem occultatur, ut et manifestis lector instruatur, et exerceatur obscuris. 6. Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum et nimis infestum Saül regem accepit David in potestatem, ut ei faceret quod vellet; et elegit parcere potius, quam occidere. Non enim erat jussus occidere, sed neque prohibitus: imo etiam divinitus audierat se impune facere quidquid vellet inimico; et tamen tantam potestatem ad mansuetudinem contulit (I Reg. XXIV, 3-8, et XXVI, 8-12). Dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. Nec hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem; nec Deum, qui dederat. Ubi ergo nec difficultas fuit occidendi, nec timor, dilectio profecit inimico. Ecce David ille bellator implevit praeceptum Christi, quod accepimus, ut diligamus inimicos. Atque utinam hoc imitarentur isti, qui humanum affectum misericordiae ad nescio quae crudelia deliramenta torserunt! Dum enim credunt panem plorare, quod fieri non potest, non eum porrigunt homini, quem plorantem vident. Fortassis dicant, sicut solent caeci jactare insana convicia, meliorem fuisse David qui pepercit inimico, quam Deum qui dederit ei occidendi potestatem: quasi vero Deus nescierit cui dederit hanc potestatem. Noverat utique voluntatem servi sui, sed ut caeteris etiam hominibus ad imitandum innotesceret ea quae in corde David jam Deo nota erat inimici dilectio, dedit illi in potestatem inimicum, quem nondum volebat occidi, propter certam rerum dispensationem, quam per illum impleri oportebat. Ita et David bonitas commendata est, ut haberent homines quod amarent; et Saülis regis malitia ad exitum digniorem dilata est, ut haberent homines quod timerent. :CAPUT XVIII. 1. De eo quod in Deuteronomio scriptum est: Si aure audieris vocem Domini Dei tui, benedictus es in agro tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, et generationes jumentorum tuorum, et armentum boum tuorum, et grex ovium tuarum; benedictus es in introitu tuo et egressu (Deut. XXVIII, 1-6). Huic capitulo illud dicunt in Evangelio esse contrarium: Si quis vult me sequi, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 24 et 26)? Sed ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua notum esse jam debet, carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno Deo, cujus est creatura omnis et superior et inferior. Certe enim ipse Adimantus posuit testimonium de Evangelio, ubi Dominus ait: Nolite jurare, neque per coelum, quia thronus ejus est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus (Id. V, 35). Quod quidem et in veteribus Libris scriptum est: Coelum mihi thronus est, terra scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Quid ergo mirum si bona throni sui dat spiritualiter sibi servientibus, et bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi servientibus; cum spiritus superior sit, et caro inferior, sicut superiora sunt coelestia, et inferiora terrestria? Quanquam illa omnia, id est, ager, et pratum, et fructus ventris, et fructus terrae, et jumentorum, et armentum boum, et grex ovium possint etiam spiritualiter intelligi. Sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio. Si autem in ipso Novo Testamento, cujus praemium et haereditas ad novum hominem pertinet, tamen et Dominus iisdem ipsis quos vult esse rerum temporalium contemptores, ut in Evangelio sibi serviant, promittit multiplicationem earumdem rerum in hoc saeculo, dicens quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Matth. XIX, 29): sicut etiam in veteri Scriptura dicitur, Fideli homini totus mundus divitiarum est (Prov. XVII, sec. LXX). Unde exsultat Apostolus dicens, Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10): si ergo in Novo Testamento praeter aeternam possessionem quae promittitur sanctis, hujus quoque possessionis quae transitura est, multiplicatio non subtrahitur, et tanto fit uberior, quanto contemptius possidetur; quanto magis in Veteri Testamento carnalis populi praemia talia esse debuerunt, ipso tamen uno et vero Deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante. 2. Sed ne in solis Novi Testamenti libris isti arbitrentur haec esse contempta, audiant prophetam abjicientem talem felicitatem, et ad unum Dominum Deum confugiendum esse cantantem. Ita enim dicit: De gladio maligno erue me, et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in juventute sua. Filiae eorum compositae et ornatae velut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15). Attendant ergo quomodo irrideatur ista felicitas in hominibus impiis, et tota beatitudo in Deo solo inconcussa figatur. Illi enim dicunt beatum populum cui haec sunt; sed beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Quod autem etiam illud contrarium esse putaverunt huic loco Veteris Testamenti, quod Dominus ait, Omnis qui confusus fuerit me aut verba mea in gente ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur illum, cum venerit in gloria Patris sui et laude sanctorum (Marc. VIII, 38); quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video. Quod si propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis, Christum confiteri aut erubescat, aut timeat, quid habent quod dicant? Dicimus ita esse ista munera Dei, ut tamen sint infima, et in comparatione salutaris confessionis, non solum amittenda, sed ultro etiam projicienda: carnalibus tamen haec amantibus, et nondum capientibus promissa coelestia, ne ab idolis et daemonibus ista peterent, utiliter a Domino Deo esse pollicita. :CAPUT XIX. 1. De eo quod scriptum est in Lege: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis. Huic sententiae illud opponunt quod Dominus dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3): et, Vae vobis divitibus, quia percepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Sed cur nolunt et alia in Evangelio contueri? Ubi enim scriptum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; ibi sequitur, Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Ecce habent amicos Dei haereditate terrae divites fieri. Cum autem ad tantam egestatem dives ille redigitur, ut ab eo paupere quem neglexerat, digito brevi in aqua tincto arenti linguae suae humorem stillari deprecetur (Luc. XVI, 24), intelligant quomodo fiant pauperes inimici Dei, et id esse cognoscant quod in Lege scriptum est: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis meis. 2. Nam istas divitias temporales et in veteri Scriptura esse contemptas et superius docui, et innumerabilibus locis qui legere voluerit, inveniet. Unde est etiam illud: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16). Et illud: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti (Psal. CXVIII, 72). Et illud: Judicia Dei vera justificata in idipsum, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10). Et illud: Beatus vir qui invenit sapientiam, et immortalis qui videt prudentiam. Melius est enim illam mercari, quam auri et argenti thesauros. Pretiosior est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est omnibus appropinquantibus ei, et eis qui considerant eam diligenter. Omne autem pretiosum non est illi dignum (Prov. III, 13-15). Et illud: Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Et praeposui illam regnis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad comparationem ipsius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum ad illam (Sap. VII, 7-9). Haec isti si aut legerent aut non impie legerent, viderent omnia in utriusque Testamenti scripturis, et ad expetendum et ad fugiendum, et ad sumendum et ad rejiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata. :CAPUT XX. 1. De eo quod scriptum est in Lege: Si ambulaveritis in lege, et praecepta mea custodieritis; dabo pluvias tempore suo, et producet terra fructus suos, et arbores poma, et vindemiae tuae messibus succedent, et satio vindemiis: et saturabimini, et sedebitis in pace in terra vestra, et dormietis, et non erit qui vos terreat: et perdam omnem belluam ex terra vestra; et persequemini inimicos vestros, et cadent ante vos in gladio: et insequentur quinque ex vobis centum, et centum ex vobis persequentur decem millia, et concident inimici vestri ante vos in gladio: et veniam, et benedicam vos, et multiplicabo vos, et disponam vos. Manducabitis vetus quod inveteravit, et projicietis vetus ante novum (Levit. XXVI, 3-10). Jam neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter illi populo Deus promiserit. Multa enim de hac re diximus, et cui parva sunt, nimis tardus est. Sed tamen quod etiam huic loco de Novo Testamento dicunt esse contrarium: illud videlicet quod Dominus ait, Nolite portare aurum, neque argentum, neque nummos in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; dignus est enim operarius mercede sua (Matth. X, 9 et 10): quid mirum si haec Evangelistis donaverit? Numquid in hoc ministerium populus Judaicus vocabatur? Quae tamen omnia spiritualiter perscrutanda sunt, ne ipse Dominus hominibus impiis contra sua praecepta fecisse videatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium victum pecunia portabatur (Joan. XII, 6). Nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam, peccatum esse; in loculis autem, non esse peccatum. Non autem ista jussa, sed permissa esse Apostolis, ex hoc intelligitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus victum quaerebat, non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam Dominus Evangelistis dedit (Act. XVIII, 3; I Cor. IV, 12; I Thess. II, 9, et II Thess. I, 8 et 9). Quod enim permittitur a Domino, etiam non facere licet: quod autem jubetur, nisi fiat peccatum est. 2. Addunt etiam de illo divite, cui Deus dixerat, Stulte, hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? et dicunt non minus huic capitulo Legis esse contrarium: cum in isto inanitas irrisa sit vanae laetitiae, qui incerta illa pro certis habuit; populo autem Israel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. Unde apostolus Paulus scribens ad Timotheum, de divitibus saeculi hujus, quos noverat in Ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Quis hic non intelligat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, et ea praeferre aut etiam conferre veritati, justitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, charitati Dei et proximi, quibus omnibus anima pia dives est in secretis suis coram oculis Dei? Sed ut diligatur Deus, qui diligentibus se ista cuncta et invisibilia et aeterna largitur, id est, se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis: ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore quo carnalis anima, carnis videlicet affectibus implicata, nisi temporalia desiderare non novit, persuadendum illi est, quod etiam ista Deus dat homini; quia et verum est, et utilissime creditur. Hoc populo Israel factum est per illas pollicitationes, quas imperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quomodo possent, Deum diligere assuescerent, quamvis plus ibi operetur timor. Quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum, et illa de inimicis victoria praesignat victoriam de diabolo et angelis ejus. 3. Et quod isti adjecerunt quasi contrarium Veteri Testamento, quod Apostolus loquitur, Deum non pugna et dissensione, sed pace delectari (I Cor. XIV, 33): sciant talem Deum praedicari in Scripturis illis, cui pacem suam nemo possit auferre; non qualem ipsi praedicant, qui timens ne irrueret bellum regionibus suis, membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent, et postea liberari atque purgari victa et inquinata non possent. In natura vero humana, quae peccato in inferiora defluxit, ita Deus pace delectatur, ut non relinquat libramenta justitiae, nec pacem quam diligit velit calcari a peccantibus, sed amari a certantibus, apprehendi a victoribus, et ea carnalibus figurata promittere, spiritualibus aperta monstrare. :CAPUT XXI.

De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23). Licet saepe a Manichaeis ista quaestio ventilata sit, non video tamen quid habeat huic sententiae contrarium quod ex Evangelio Adimantus opponendum putavit, ubi Dominus ait. Si vis perfectus esse, vende omnia quaecumque possides, et divide pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me (Matth. XIX, 21, et XVI, 24). Hic praeterquam quod crucem nominat, nihil attendit esse contrarium ei quod dictum est, Maledictus omnis qui in ligno pependerit: quasi vero talem crucem possit quisque tollere et sequi Dominum. Sed illa tollitur, cum sequimur Dominum, de qua dicit Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). Tali enim cruce vetus homo, id est, vetus vita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit voluntarium, in nobis fieret naturale. Quod ostendit Apostolus dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Si ergo vetus vita de Adam, unde et nomine veteris hominis vetus vita significatur; quid absurdum habet, quod in veterem hominem maledictum prolatum est, quem Dominus suspendit in ligno? Quia ex ipsa successione mortalitatem gestavit, de virgine Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed tamen similitudinem gerentem peccati (Rom. VIII, 3); quia mori poterat, et mors de peccato est. Unde etiam est illud: Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati (Id. VI, 6). Non ergo Dominus per linguam Moysi famuli Dei, sed mors ipsa meruit maledictum, quam Dominus noster suscipiendo evacuavit. Mors itaque illa pependit in ligno, quae per mulierem ad hominem serpentina persuasione pervenit. Unde etiam serpentem, ad significationem ipsius mortis, Moyses in eremo exaltavit in ligno. Et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis Domini, qua cruce mors ligno suspensa est; propterea qui serpentum morsibus venenabantur, conspecto serpente qui fixus erat atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur (Num. XXI, 9). Huic sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). Suscipiendo autem ignominiosissimum apud homines mortis genus Dominus noster, Jesus Christus, hoc est, mortem crucis, commendavit nobis dilectionem suam, ut merito Apostolus diceret, accendens nos in ejus charitatem: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13). Ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus Christiana libertas, sicut Judaica servitus, formidaret.

CAPUT XXII.

De homine quem lapidari Deus jussit, qui sabbato inventus est ligna colligere (Num. XV, 35). Dominus in Evangelio ubi hominis manum aridam sanavit die sabbati (Matth. XII, 10-13), divinum opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui jussit et factum est. Et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inventus esset homo die sabbati, jussu Dei lapidatus est. De servili autem observatione sabbati, et de vindicta temporalis mortis, jam multa dicta sunt. Sicut enim tempore charitatis bonitas, sic tempore timoris severitas Dei maxime commendatur. Et cum adhuc non oporteret ante adventum Domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non invitabantur significata intelligere, sed jussa cogebantur implere: nondum enim Deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem legi serviebant. Miror autem quod isti plangunt lapidatum hominem Dei praecepto, quia contra jussum Legis ligna collegit, et non plangunt arborem arefactam verbo Christi (Id. XXI, 19), quae contra nullum praeceptum fecerat; cum talem animam arboris esse credant, qualem hominis.

CAPUT XXIII.

De eo quod scriptum est: Mulier tua sicut vinea frondescens, et filii tui ut novellae olivarum in circuitu mensae tuae, et videbis filios filiorum tuorum; et scies quia hoc modo benedicitur homo qui timet Dominum (Psal. CXXVII, 2-4). Hoc per prophetam figurate dictum, et ad significationem Ecclesiae pertinere Manichaei non intelligunt, et putant contrarium esse quod in Evangelio Dominus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Sed nos jam et de viro, et de uxore, et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus.

CAPUT XXIV.

De eo quod scriptum est apud Salomonem: Imitare formicam, et intuere diligentiam ejus, quia ab aestatis tempore usque ad hiemem colligit sibi alimonias (Prov. VI, 6, 8). Neque hoc intelligunt Manichaei spiritualiter esse accipiendum, et putant praeceptum esse ut thesaurizemus in terra, aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines implere festinant. Et ideo illud Adimantus ex Evangelio dicit adversum esse huic sententiae, ubi Dominus ait: Nolite cogitare de crastino (Matth. VI, 34). Sed neque hoc intelligunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus, neque timeamus ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda vel Deo vel hominibus serviamus. Nam si hoc ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum, magis hoc implent vagi Romanorum, quos Passivos appellant, qui annona quotidiana satiato ventre, aut donant statim quod restat, aut projiciunt, quam vel Domini discipuli, qui etiam cum ipso Domino coeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant; vel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor, sic tamen gubernavit ea quae praesenti vitae erant necessaria, ut etiam de viduis praeceperit dicens, Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat illis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit (I Tim. V, 16). Sed tamen illud de formica ita positum est, ut quemadmodum illa aestate colligit unde in hieme pascatur, sic unusquisque Christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat verbum Dei, ut in adversitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritualiter vivat. Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 3, et Matth. IV, 4). Si autem hoc eos movet, quod in terra condit formica quod colligit; irascantur etiam illi thesauro quem Dominus in agro dicit inventum (Matth. XIII, 44).

CAPUT XXV.

De eo quod scriptum est in Osee: Da illis ventrem vacuum et ubera arida: mortifica semen ventris ipsorum, ne pariant (Osee IX, 14). Et haec prophetica locutio est utique figurata. Nam et ventrem non carneum intelligunt in Evangelio, cum legunt: Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 38). Et ubera quaedam habebat Apostolus, cum diceret, Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2): et iterum, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Et Galatas ad carnalia declinantes iterum parturit, donec Christus in eis formetur (Galat. IV, 19). Et ideo huic propheticae sententiae non repugnat quod Adimantus posuit ex Evangelio, quod in resurrectione a mortuis, neque nubent, neque uxores ducent, neque morientur, sed sunt ut Angeli Dei (Matth. XXII, 30). Nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus Isaias loquitur: Locum nominatum multo meliorem filiorum et filiarum, nomen aeternum dabo eis, inquit (Isai. LVI, 5). Non ergo isti arbitrentur in solo Evangelio tale praemium promitti sanctis: ventremque vacuum et ubera arida et mortificatum semen, ne pariant, intelligant de his esse dictum de quibus dicit Apostolus, Sicut enim Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8 et 9). Cum ergo ultra non proficient, tunc habebunt ventrem vacuum, et ubera arida, et mortificatum semen. In qua sententia se isti tanquam in speculo dignentur inspicere.

CAPUT XXVI.

De eo quod scriptum est in Amos propheta: Si fieri potest ut ambulantes duo in via minime se agnoscant, et leo sine praeda ad catulum suum revertatur; si decidet avis sine aucupe in terram, si tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba in civitate, ut plebs non terreatur: ita etiam malum aliquod in civitate non perpetratur, quod Dominus non faciet (Amos III, 3-6). Malum hoc loco non peccatum, sed poena intelligenda est. Dupliciter enim appellatur malum; unum quod homo facit, alterum quod patitur: quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. De poenis ergo loquebatur Propheta, cum hoc diceret. Divina enim providentia cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male patiatur quod non vult. Sic autem isti accusant Prophetam ista dicentem, quasi in Evangelio non legerint: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex his non cadit in terram sine Patris vestri voluntate (Matth. X, 29)? Ita ergo Deus malum facit, quod non ipsi Deo malum est, sed eis in quos vindicat. Itaque ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit; quia omne justum bonum est, et justa est illa vindicta. Et ideo non est contrarium, quod Adimantus objicit dixisse Dominum: Arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit (Id. VII, 17). Quamvis enim malum sit gehenna damnato; justitia tamen Dei bona est, et ipse fructus est ex arbore bona. Ille autem malis peccatorum suorum thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Quanquam istae duae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae sint, id est, justi et injusti: quia nisi quisque voluntatem mutaverit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse positum, alio loco docet, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Illis enim hoc dicit, qui putabant se bona loqui posse, cum essent mali, hoc est, bonos fructus facere, cum essent arbores malae. Sic enim et subjungit: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis (Matth. XII, 33, 34)? Mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. Fuistis enim aliquando tenebrae, inquit Apostolus; nunc autem lux in Domino. Tanquam si diceret, Fuistis aliquando arbores malae, et ideo non poteratis tunc nisi malos fructus facere: nunc autem lux in Domino, id est, et jam facti arbores bonae, date fructus bonos; quod sequitur dicens, Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni justitia et veritate; probantes quid sit beneplacitum Domino (Ephes. V, 8-10). Nam et in ipso Evangelii capitulo, si non studio malevolentiae fugeret Adimantus, posset advertere quomodo dicatur Deus malum facere. Ibi enim ait Dominus, quod etiam iste commemoravit: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. VII, 19). Haec sunt mala quae Deus facit, id est, peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseverantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. Deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, quia justitiae fructus est vindicta peccati.

CAPUT XXVII.

De eo quod in Isaia propheta scriptum est: Ego sum Deus qui facio pacem, et constituo mala (Isai. XLV, 7). Etiam hoc eadem regula solvitur. Non enim reprehendit Adimantus quod dixit Deus, facio pacem; sed quod dixit, constituo mala. Cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam latius tractaverit dicens, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 22 et 23). In hoc sermone apostolico satis apparet bonitas Dei, secundum quam dixit Isaias, Ego sum Deus qui facio pacem; et severitas, secundum quam dixit, constituo mala. Simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate ipsius, vel excidi severitate mereamur. Non ergo est Isaiae contrarium Evangelium, sicut putat, vel potius putari cupit Adimantus, ubi Dominus ait: Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Vel ex ipsa enim parte debuit agnoscere, etiam Isaiam scire filios Dei esse pacificos, quia per eum dixit Deus, Ego sum qui facio pacem. Sed cum in alia parte ad male intelligendum oculum fixit, in altera se ipse excaecavit. Quod si vellet alius similiter caecus dicere bonum esse Vetus Testamentum, ubi dicit Deus, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11); malum autem esse Novum Testamentum, ubi dicit Christus, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41): nonne in foveam cadens omnes qui se sequerentur, indoctos et Scripturarum ignaros in imperitiae caecitatem germinante malitia secum pariter praecipitaret? Qui autem oculo pio legit, et in Novo Testamento invenit quod isti accusant in Vetere, et in Vetere quod laudant in Novo.

CAPUT XXVIII. 1. De eo quod scriptum est in Isaia: Et factum est eo anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem in sede altissima; et plena erat domus gloriae ipsius, et in circumitu Seraphim stabant, senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis vero pedes (Isai. VI, 1 et 2). Huic loco illud opponit Adimantus, quod ait Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili honor et laus in saecula (I Tim. I, 17). In qua quaestione quaerendum est, quid ei visum fuerit; vel in illa visione Isaiae binas alas praetermittere, quibus volabant Seraphim, dicentes. Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth: vel in Apostoli verbis non totum dicere. Nam ita dicit Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. An forte timuit ne Trinitatis commemoratio commendaret Prophetam lectori, et aliquid magnum ibi latere suspicaretur? Ter enim dicitur, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. In Apostolo autem forte vidit, quod si dixisset, incorruptibili Deo; responderetur illi quod nunc istis dicimus: Quid ergo incorruptibili Deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices legerat, aut iste mendosus est ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re dubia disserendum: sed jam quaerendum est quomodo et Propheta dixerit vidisse se Deum in sede altissima, et apostolus Paulus verum dixerit, invisibilem Deum. Interrogo itaque istos utrum invisibilia possint conspici. Si dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum invisibilem Propheta conspexit? Si autem dicunt non posse; ipsi Apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Ipse enim dixit esse invisibilia; et ipse rursus dicit, conspiciuntur. Nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse invisibilia, menti vero esse visibilia? Sic igitur et Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis est, non corporaliter, sed spiritualiter vidit. 2. Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis inveniuntur. Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre (Genes. XVIII, 1), et Moyses ignem in rubo (Exod. III, 2), et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam (Matth. XVII, 2, 3): et caetera hujusmodi. Alterum, secundum quod imaginamur ea quae per corpus sentimus: nam et pars ipsa nostra cum divinitus assumitur, multa revelantur, non per oculos corporis, aut aures, aliumve sensum carnalem; sed tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum submitti e coelo cum variis animalibus (Act. XI, 5, 6). Ex hoc genere est etiam istud Isaiae, quod imperitissime impii reprehendunt. Non enim Deum forma corporea circumterminat: sed quemadmodum figurate, non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus visionis est secundum mentis intuitum, quo intellecta conspiciuntur veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo quae prius posui, vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Cum enim ea, quae sive corporeis sensibus, sive illi parti animae quae corporalium rerum imagines capit, divinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis, sed etiam mente intelliguntur, tunc est perfecta revelatio. Ex hoc tertio genere est visio illa quam commemoravi, dicente Apostolo, Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Hac visione videtur Deus, cum per pietatem fidei et per agnitionem Dei morum optimorum corda mundantur. Quid enim profuit Balthasari regi, quod manum scribentem ante oculos suos in pariete conspexit? Cui visioni quia non potuit adjungere mentis aspectum, quaerebat adhuc videre quod viderat. Tali autem acie luminis, qua ista intelliguntur, Daniel praeditus, mente vidit, quod ille viderat corpore (Dan. V). Rursus illa parte animi, quae imagines corporum capit, vidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius videndum quod viderat, id est, ad intelligendum quod viderat, ideo ad interpretandum visum suum, aspectum quaesivit alienum, ejusdem scilicet Danielis: cui tamen aperienti ut certam accommodaret fidem, etiam ipsum somnium ut sibi diceretur exegit. Daniel autem revelante sancto Dei Spiritu, et quid ille vidisset in somnis ea parte vidit qua corporum capiuntur imagines, et quid significaret mente conspexit (Id. II). Non est autem propheta veri Dei et summi, qui oblata divinitus visa, vel solo corpore, vel etiam illa parte spiritus videt qua corporum capiuntur imagines, et mente non videt. Sed plerumque in Scripturis sic posita inveniuntur, quemadmodum visa sunt, non etiam quemadmodum intellecta sunt; ut mentis visio, in qua totus fructus est, exercendis lectoribus servaretur. Sed ex multis quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerint, quae sic in libris posuerunt, quomodo figurate illis demonstrata sunt. Ad duo enim genera illa visionis pertinent figuratae demonstrationes: ad mentis autem, id est, ad intelligentiae visionem simplex et propria pertinet revelatio rerum intellectarum atque certarum. Omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur Spiritus sanctus summae incommutabilisque sapientiae. Sed isti miseri sunt qui calumniantur Prophetae dicenti quod Deum viderit, objicientes apostolicam sententiam, ubi invisibilem dixit. Si enim alter objiciat huic apostolico verbo evangelicum verbum, quo Dominus ait, Beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); quomodo respondebunt posse invisibilem videri? Verbo enim premunt imperitos, et quatenus invisibilis Deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. Tanta est pernicies animorum, qui cum vincere hominem volunt, ab errore vincuntur.