Continuatio excerpti (Bertarius Virdunensis)
Continuatio excerpti Continuatio excerpti (Bertarius Virdunensis), J. P. Migne 132.0527A Continuatio excerpti 1.
132.0517A| Post hunc exstitit Barnoinus episcopus ( an. 925), cujus vitae priorum desidia solo nomine posteris manet memoria.
2. ( an. 940) Deinde domnus Berengarius, Primi Ottonis imperatoris consanguineus, vir nobilis et Saxonicus, factus est hujus civitatis episcopus. Hic basilicam sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in qua requiescit corpus sancti Vitoni cum multis decessoribus successoribusque suis, in meliorem reddidit statum, ( an. 952) auxit et ornavit, clericosque in ea degentes et multis vilibus negotiis deservientes abjecit, monachosque inibi Deo servituros constituit, quibus abbatem praefecit, nomine Humbertum, 132.0517B| olim ejusdem Ecclesiae clericum, sed tunc temporis divini amoris instinctu apud Sanctum Aprum Tullo monachum, ipsique loco jam a Deo Patrem factum. Quorum victui delegavit Scantiam villam cum banno, abbatiam quoque sancti Amantii in Aquitania cum multis Ecclesiis hujus episcopii. Fuit autem temporibus praedicti Ottonis regis Germaniae, de quo dictum est, quod ad triumphum Ecclesiae coepit Otto crescere et ad profectum venire. Huic successit secundus Otto ad imperium ut floreret saeculum. Hic Romae defunctus, nescientibus Romanis a suis est ablatus, et Aquis quiescit sepultus. Vixit autem in ipso episcopatu isdem bonae memoriae Berengarius multis diebus, et sepultus est in basilica sancti Petri in sinistra parte 132.0517C| chori, super quem positum est altare usque in praesens. Hujus ego casulam qua indutus erat ( an. 960) in sepulcro positus vidi, quae postea ab ejus corpore evulsa fuit. Multis autem referentibus audivi quod ejus pes ante mortem factus est aridus. Nam quadam die descendente eo ad ecclesiam beatae Mariae, invenit clericum quemdam solo prostratum beatae Mariae memoriam celebrantem. Hunc percussit pede, ut surgeret. Mox ille surrexit et viso eo patienter tulit. Sequenti autem nocte lectulo jacentis et necdum dormientis episcopi cum beata Tecla astitit Virgo Maria: Percute, inquit, istius pedem, Tecla, et clerici mei injuriae ultrix existe. Hac percussione ab eadem hora coepit ardere pes ejus, et in jam dicto loco monachus factus est. 132.0517D| Isdem praefatus episcopus fratribus sanctae Mariae 132.0518A| Bellamvillam dedit. Hujus etiam temporibus in praedicta beati Vitoni ecclesia revelatum et inventum est corpus sancti Firmini per devotissimam feminam Eugeniam, et, pro tuitione civium suarumque amplificanda opinione virtutum, petitione praedicti abbatis Humberti in villam Flaviniacum regalem quondam fiscum honorifice translatum est. 3. Post cujus excessum exstitit domnus Wicfridus episcopus, de Bawariorum partibus vir Teutonicus. Iste diligentissime antecessorum suorum acta requirebat, et vitam eorum amplectendo quibus poterat modis imitari cupiebat. Cum autem de eorum 132.0518B| virtute et bona opinione multa legeret, et de statu ecclesiae istius a quibus ditata fuerat satis exquireret, invenit Paulum episcopum inter alios praecipue eam rebus collatis exaltasse et ex inope divitem fecisse. Erat enim extra muros urbis in honore sancti Saturnini ecclesia, ubi corpus ejus conditum jacebat, supra flumen posita, in qua multa beneficia praestabat Dominus per meritum et intercessionem sui confessoris. Nam ex tumba ejus oleum revera defluebat, cujus tactu plures infirmi sospites efficiebantur, et ab incolis dicebatur hujus sepulcrum plorare eo quod incultum videretur esse. Hanc ergo studiose, et sicut erat pius voto, in honore tanti praesulis magnificare devovit. Quam mox a fundamentis erexit, et Deo volente peregit, et ad petitionem 132.0518C| civium, non immemor sui voti, monachos ibi posuit, qui die noctuque servirent Deo et sancto suo confessori Paulo, et in honore sancti Pauli apostoli majus altare consecravit. Corpus autem sancti Pauli ex sepulcro sublatum V Kalendas Septembris decenter in feretro argenteo reposuit. Ornamentis et signis optimis templum ornavit, et de rebus istius Ecclesiae victum monachis praeparavit, villarumque suarum meliores ecclesias eis contulit. Wasnaum fiscum optimum stipendiis eorum delegavit et alia multa quae potuit attribuit. Tabulam auream ante altare sanctae Mariae fecit, et ornamentis atque coronis ecclesiae faciem ornavit. Fuit autem tempore Ottonis Tertii, qui a cunabulis sumpsit sceptrum Romanorum et traditus est liberalibus studiis; sub 132.0518D| cujus regimine salus fuit mundo et gloria. 132.0519A| Evolutis autem multis quibus vixit in isto episcopatu annis, quievit in pace II Kalendas Septembris, et sepultus est in monasterio quod ipse in honore sancti Pauli construxerat, juxta altare in dextra parte. Nec silendum putavi quod ab abbate ejusdem loci audivi. Quadam die de civitate sua causa poscente egrediens domnus episcopus venit in villam fratrum, quae dicitur Wandersalis. Ubi nocte irruente cum detineretur et sui omnes membra sopori dedissent, protinus a comite Sigeberto insecutus est, et, sicut major casus nescientibus ingeritur, a militibus ejus circumseptus capitur. Suis autem ad arma convolantibus, illico nepos ejus Richerus interficitur et episcopus in captionem ducitur. Qui mox excommunicatus ab omnibus episcopis, 132.0519B| tandem poenitentia motus, episcopi misericordiam exposcens primum dolorem corporis tulit, deinde summam pecuniae ad diem denominatum domno episcopo revadiavit. Ex qua metalli copia templum sanctae Mariae praeter alia gesta ita coronis ornavit ut, si manu primam tangeres, usque ad novissimam omnes moverentur. ( an. 982 vel 983) Tali denique pastore sublato evenerunt huic civitati multa adversa et tribulationes in populo. Nam Lotharius, rex Francorum, quoniam erat res publica minus defensabilis sub praefato principe Romanorum juvene Ottone ( an. 984) obsedit civitatem istam, sed Deo volente minime cepit; attamen omnia quae circa urbem erant vastavit. Contra quem cum nostri egressi ad bella venirent ab ejus exercitu superati, 132.0519C| plures capti sunt et abducti. Pro quorum liberatione Gobertus quidam, miles potentissimus, claves civitatis regi detulit. 4. Factum est autem post haec ut Hugo quidam clericus susciperet episcopatum. Hic itaque cum ingressus fuisset civitatem, vocatis ad se ministris, unde viverent, exquisivit. Quibus respondentibus se penitus carere expensis quae fuerant pontificis, et designantibus exterminationem villarum quarum redditibus vivere solebat, ascenso mox equo reversus est. 5. Quo egresso, susceperunt cives nostri sine regio dono Adalberonem filium Beatricis nobilissimae ductricis [matris Theoderici ducis]. Qui cum aliquantisper episcopatum tenuisset defuncto 132.0519D| Mettense episcopo ( an. 984) ad eamdem se contulit civitatem, episcopatu isto relicto. Ad quem cum venissent nostri, susceptis eis cum honore baculum reddidit. 132.0520A| 6. Huic successit domnus Adalbero, filius comitis Godefridi, qui fuit avus ducis Godefridi qui postea accepta uxore principis Bonefacii factus est marchio Italorum. Hic vero honestus fuit atque humillimus, sed valde infirmus, tantamque corporis sui passus est imbecillitatem ut ipso eodem anno benedictiotionis suae Salerniam causa salutis exposceret, nostris secum comitatis. Qui cum ibi moraretur et a medicis curari non posset, reversus est Italiam, ibique, ingruente morte, vocatis omnibus suis tradidit abbatiam sancti Germani cuidam Rodulfo, nepoti suo, qui vixit usque ad tempora domni Richardi episcopi plenus dierum; aliaque multa suis distribuens, mortuus est. ( an. ) (991) Cujus corpus, ab Italia delatum a fratre suo comite Frederico, positum 132.0520B| est in ecclesia sua in choro sanctae Mariae ante gradus, et veneratur ibi summo honore et reverentia usque in praesentem diem. Vixit autem in episcopatu tribus semis annis. Horum ergo pontificum nostrorum temporibus, defuncto domno Humberto primo abbate ecclesiae Sancti Vitoni, gubernata est eadem Ecclesia per annos ferme 60 cum omni honorificentia a viris illustribus et singulari industria pollentibus, Adelmaro, Adelardo, Ermenrico, Rohardo Lamberto et Fingenio abbatibus, donec temporibus domni episcopi Heymonis suscepit ipsam Ecclesiam gubernandam, ut post dicemus, domnus et venerabilis Pater Richardus, noviter in ea monachus factus, qui fuit de primoribus Ecclesiae sanctae Mariae Rhemensis canonicus et vir valde religiosus. 7.
132.0520C| Ecclesia vero Virdunensis tantis praelibatis pastoribus viduata pastorem a quo vere pascenda foret, et Patrem a quo benigne nutrienda et diligenda esset, tum genere tum moribus nobilissimum Heymonem, de quo paulo ante diximus, meruit a Theutonica. Qui loco sibi commisso non parum profuit, cum ecclesiam perbrevem magna ex parte ampliaverit, decoraverit, extulerit, cum praebendae fratrum Superiacum et alia plura data vel praestaria acquisierit, cum etiam suae et successorum suorum mensae a Heinrico pacifico rege, fideliter obsequendo strenueque se habendo, Jupiliam impetratam addiderit. O quanta viri hujus erga ecclesias sollicitudo, cum ecclesiam beati Joannis Baptistae mutaverit, 132.0520D| mutatam ampliaverit, ampliatam Mauro praesuli sanctissimo consecraverit, cum sanctimonialium congregationem inibi ordinaverit et congregationi necessaria ex rebus majoris ecclesiae providerit! Diligebat 132.0521A| iste ecclesias, diligebant et sui; operibus piis instabat, instabant et sui. Nam ejus exemplo ejusque desiderio Amicus praepositus ecclesiam sanctae Crucis aedificavit, canonicos duodecim locavit, quibus necessaria ex praediis suis et ex aliunde acquisitis providit. Ad ultimum petitione episcopi locum illum sancto Mauro subdere non recusavit. Dudo etiam praepositus apud castellum Desluwarth ecclesiam in honore sancti Laurentii constituit, canonicos ordinavit, ordinatis necessaria disposuit magnisque operibus cum magno labore et cum miro decore [castrum illud] ad effectum usque perduxit. Post haec a pio pontifice paterne exceptus est aliunde adveniens Pater Ermenfridus, et benigne retentus adjutusque aedificavit ecclesiam sanctae Mariae Magdalenae, 132.0521B| canonicisque ordinatis cum summo laboris ardore necessaria providit; utpote, qui patrimoniis carebat, regibus obsequendo, principibus adhaerendo, omnibus se submittendo et cum mira sollicitudine Deum praecipue invocando multa acquisivit. Huic plus contulit vita quam pecunia, plus pia apud Deum et homines devotio quam aliqua possessio; plus profuit meritum quam prodesse potuisset aliquod patrimonium.
8. Sub eodem tempore venerabilis Pater Ricardus, qui fuit, ut praediximus, de primoribus Rhemensis Ecclesiae, vir maximae religionis, saeculo renuntians, Fingenii abbatis hujus ecclesiae successor factus est (1004). Quam ecclesiam una cum imperatore Henrico Magno in honore beatorum 132.0521C| apostolorum Petri et Pauli et sancti Vitoni aedificavit et ad effectum usque perduxit. Vita hujus spectabilis vitam multorum reddidit spectabilem. Religio hujus non habentibus inculcavit, habentibus augmentavit religionem; imo quidquid iste fuit non tantum sibi subditis, sed et extraneis non mediocriter profuit. Saluti aliorum ut suae invigilabat, correctioni aliorum ut suae applaudebat. Si aliquis converteretur, sua erat conversio; si bene operaretur, sua erat operatio. Talis vita, talis, inquam, fama complures admonuit vivere in Christo, cum disponeret mori saeculo. Nobiles se reputabant ignobiles, fortes existimabant se debiles, et, ut tantae vitae conformarentur, quidquid erant non esse omnino nitebantur. Hujus exemplo, hujus, inquam, desiderio, 132.0521D| progenies ducis Godefridi praecipue abrenuntiavit saeculo. Fredericus etenim, comes venerabilis, huic Patri se filium commendavit, huic domino se servum subdidit; praediis ecclesiam auxit; cui non solum sua, sed et se ipsum ultro contulit. Et, quia se occasio praebuit de comite Frederico, placet, exempli 132.0522A| gratia, paulo latius conversionem beati Patris replicare, maxime quia multis credimus gratum fore. 9. Hi igitur praeclarissimi viri, videlicet venerabilis Pater Ricardus et inclytus comes Fredericus, initium conversionis in hac ecclesia Deo donante pariter disposuerunt habere. Erat tunc ipsa ecclesia rebus inops, aedificiis angusta, parum laudabilis conversatione religiosa, quam nonnisi septem Scotti monachi sub abbate suo, tamen magnae sanctitatis viro, nomine Fingenio incolebant. Ergo cum religionis propositum, ad quod pie fervebat, novella plantatio minime se invenire tristaretur, insedit animo, ut id quod desiderabant Cluniaco apud sanctum Patrem Odilonem ardenti corde perquirerent. 132.0522B| Quo cum pervenissent et propositum animi tanto Patri exposuissent, vir sagax et industrius respondit cito, ibi eos habitare non oportere, ubi nulla supererant quae eorum exemplo corrigerentur, quin potius redirent ad propria ut per eos illic fructificaret seges Domino placitura. Qui cum ejus suasionibus deliniti redissent, nec cohabitatores suos ad votum corrigi in dies corde tenus dolerent, iterum migrandi alias consilium habuere; sed Deus omnipotens, cujus dispositioni nullus valet contraire, aliter id quam voluerunt ordinavit. Erat namque tunc temporis quaedam religiosa femina, in reclusione vitam solitariam ducens apud ecclesiam beatae Mariae, die et nocte orationibus, et jejuniis et vigiliis studiose insistens. Huic nocte ipsa qua consilium migrandi 132.0522C| fuerat divinitus imperatum est ut ab ergastulo illo, quo se per plures annos obstruserat, egrederetur et abbati nuntiaret quatenus praedictos viros, quod solum restabat, monachili professione sine mora devinceret ne eos Ecclesia funditus amitteret. Quae jussis obtemperans, omni mirante populo, egreditur a cellula et visa vel audita abbati nuntiat. Qui illico eos convocans secundum regulae praeceptum stabilitate firmari compulit. Post tres autem menses, forte ultima urgente, Fingenius abbas defunctus est et in ecclesia sancti Felicis extra muros Mettensium civitatis honorabiliter sepultus. Quo sepulto, hic venerabilis Pater Dei ordinatione abbas substituitur. Cujus temporibus quantis ecclesia ista honoribus augmentata sit, quanta religione emicuerit, 132.0522D| qualibus aedificiis excreverit, palam cernentibus est. Mathildis Saxoniae comitissa non parva erga hunc Patrem et pro Patre erga hunc locum exarsit benevolentia, ornamenta plura contulit, crucibus et tabulis aureis et textu cum filio comite Herimanno altare decoravit, multa et redemptionis et salutis 132.0523A| suae mutua negotia, quibus adhuc honoratur quibusque valde commendatur ecclesiae praebuit. Haec comitissa comiti Godefrido copulata quinque filios ex ipso genuit, videlicet Adelberonem, nostrae civitatis post Wicfridum episcopum, et praedictos Fredericum et Herimannum comites, duos quoque ducatus prosapia pollentes, Godefridum atque Gozelonem. Praedictus Herimannus tradidit beato Vitono Rogeri curtem et Felsicam cum bono quod vocatur Hasluth in comitatu Brabanteno, atque Munau cum dimidio Mosomensi mercatu; in Harvia quoque triginta mansos cum familia magna, in Geavia duas ecclesias cum capella indominicata, et alia multa. Pater vero eorum tradidit Borracum atque Forbacum. Godefridus etiam dux Fontagiam villam 132.0523B| ob fratrum suorum memoriam saepe dicto contulit sancto. Supradictus quoque comes Fredericus, dum adhuc esset in laicali habitu, praebendae fratrum sanctae Mariae omnes centanas eorum potestatum quibus multum inquietabantur, ob remedium animae suae Hierosolymam pergens reddidit. Turres lapideas ecclesiae beati Vitoni de proprio suo fecit et multa alia bona eidem loco contulit, ubi et cum duobus fratribus suis sepultus requiescit. Lietardus quoque, imperatoris Conradi nepos et consanguineus, Bailodium tradens sub eodem reverendo Patre in eodem loco factus est monachus. Pius autem Pater Ricardus vixit usque ad tempora domni episcopi Ricardi, quem de sacro fonte suscepit, rexitque monasterium per duos et quadraginta annos, vita 132.0523C| venerabilis et honestate vitae omnibus amabilis. Mirabilis erat in religionis proposito Patris hujus instantia, cui aspirare, cui adhaerere nitebatur omnis Ecclesia. Cujus institutionibus tota gaudet Francia, et dum religionis habet vestigia, triumphat Lothariensis patria. Quid plura? urbi nostrae quanto major vita hujus commoditas, mors ejus fuit, non dicam incommoditas, sed tanto amplior evenit infelicitas. Hujus non tantum in nostra Ecclesia, verum per totam Franciam seu Lotharingiam manet dulcis memoria.
Hi Patres, qui tot bona Ecclesiae contulerunt, sub domno Heymone episcopo fuerunt, qui vixit in episcopatu triginta sex annis.
10. (1024) Tam pio praesuli successit praesul Raimbertus, bona defendere Ecclesiae, etsi non posset 132.0523D| ampliare, sollicitus, omnibus suis non parum commodus, religionis et eorum qui sui ordinis erant amicus. Ad ecclesiam etiam sanctissimo Agerico praesuli honeste aedificandam ardentissimus. Vix autem desideratum opus inceperat, vix monachos locaverat, vix necessaria providerat, et desiderio sancti sepulcri peregrinationem (1038) est aggressus; in qua mortuus, et in via Bellagrada sepultus, tandem a canonicis suis videlicet Bernero Constantii filio et Bernardo, 132.0524A| miro ardore relatus, et a civibus suis desideranter exceptus, sub tempore piissimi episcopi Ricardi et Baldrici abbatis in ecclesia sancti Martini sanctique Agerici a se incepta honorifice est sepultus. Hic sanctae Mariae duas cappas optimas et duo ventilabra aliaque honorifica ornamenta cum magna devotione contulit. Vixit autem in episcopatu feliciter quatuordecim annis. 11. Dolorem vero totius urbis ex morte tanti praesulis mitigavit canonice facta successio venerandi Ricardi pontificis cujus benignitas, cujus, inquam, strenuitas spes erat honorandae urbis, spes retinendae religionis, spes conservandi ecclesiastici ordinis. Suscepit ut dux patriam, ut pastor Ecclesiam, providus erga utramque. Attamen singulari pacis sollicitudine 132.0524B| suscepit episcopatum tempore Henrici regis, Augusti Conradi filii, onus reputans non honorem, laborem, non quietem, erga sibi commissos singulare studium, non remissionem vel otium. Quod episcopi erat strenue gerebat, parietes ecclesiae decorans, interiores vita, merito, moribus, exteriores ornamentis decentibus. In quorum apparatu, in quorum sumptu singulariter aestuabat, quibus etiam omne votum omnemque curam postponebat. Hic autem ecclesiae sanctae Mariae, cui praeerat, cum magno studio contulit cruces duas de auro et lapidibus pretiosis factas, candelabra sex argentea, thuribulum auri trium librarum, quod Henricus, nondum Romani sceptri monarchiam tenens, pro nimio amore quem erga illum habebat honestissimo opere fieri 132.0524C| jussit. Tradidit ecclesiae beati Vitoni isdem venerabilis pontifex alodium suum, videlicet Baronis curtem, et quod habebat ad domnam Mariam pro amore nutritoris sui domni Ricardi abbatis eximii. Praedictus etiam Henricus optimam acerram eidem episcopo cum gemma pretiosa dedit, casulas pontificales duas auro honorifice compositas et alias septem sine auro dedit. Stolas autem auro decoratas, et alias sine auro albasque septem cum amictis aurifrisio paratas isdem episcopus acquisivit. Cappas multas dedit, auro tamen aptavit duas a Raimberto episcopo datas. Pallia multa dedit, dorsalia tamen duodecim optima cum cortina una valde pretiosa contulit. Redemit pallium unum cum aurifrisio 132.0524D| quod antea ecclesiae fuerat, vexilla duo, calicem unum de onichino, et alium cristallinum quem omnino auro et lapidibus parari fecit. Aliud thuribulum argenteum auro coopertum, duo minora argentea, et tria manutergia, unum aureum et duos urceos cristallinos. Hujus tempore vir religiosus decanus Warmundus cappam unam quam sibi rex dederat huic ecclesiae contulit. Hic autem alodium de Wosophia cum omnibus appenditiis suis a quadam vidua nobili Raingarde praestaria sua et magna 132.0525A| pecunia acquisivit, et fratribus sanctae Mariae eo tenore tribuit ut in die Annuntiationis ejusdem Virginis servitium ex eo haberent et eam solemniter celebrarent.
(1044) Fuit enim suis diebus magna dissensio inter Henricum regem et ducem Godefridum, qui cum rege pacem aliter habere non potuit, donec centanam de Wandelini curte et alia jura quae tunc temporis potestative in hac civitate tenebat eidem episcopo et ecclesiae reddidit.
Fuit enim pax et veritas in hoc episcopatu, in diebus ejus intusque et exterius omnes pace fruebantur. O quantum polleret et gauderet civitas, si habuisset hunc continuum pontificem! quantum triumpharet Ecclesia, si meruisset hunc superstitem! 132.0525B| Cujus vita non sibi tantum, sed et aliis omnimodo proficiens, quantum amplius contulit gaudium, mors acerbe et infeliciter septimo anno superveniens (1046) tanto ampliorem molestiam et post mortem venerabilis abbatis Ricardi ipso anno secundum grave adduxit infortunium. Qui venerabilis episcopus quam desideranter mortem sustinuerit testantur omnes qui exsequiis saepe dicti abbatis interfuerunt. Nam cum extrema infirmitate urgeretur idem venerabilis Pater, domnus episcopus quotidie eum visitabat flens et dolens se superstitem relinqui. Tandem ultima die summo mane adveniens, et videns eum jam extremum spiritum trahentem, ejus nutu ad altare sancti Laurentii accessit missam pro ejus resolutione celebraturus. Qua praedicta 132.0525C| ad Patrem rediit, et ultimum valefaciens ejus in oscula lacrymando ruit. Tunc, anima tanti amici Deo commendata, ejus corpus per se lavit et de suo proprio eum honorificentissime induit. Tertia vero vigiliarum ipsius peracta die, dum post missarum celebrationem in mausoleum eum venerabilis pontifex deponeret, exosculans pectus illius oravit quatenus pro eo intercederet ne per annum ei superstes relinqueretur. Quod eum impetrasse veris indiciis approbatur, dum venerabilis abbas XVIII Kalendas Julii migraverit, et ipse venerandus pontifex infra spatium medii anni, VII scilicet Idus Novembris, subsecutus sit. Anima hujus requiescat in pace, et memoria ejus viventibus sit continua et posteris 132.0525D| in saecula saeculorum. Amen.
132.0526A| Obiit autem beatae Mariae Ricardus episcopus in ista civitate Virdunensi, et sepultus fuit in sinistra parte majoris ecclesiae Sanctae Mariae juxta chorum, ad cujus pedes erat altare in honore sanctorum Nicolai atque Germani consecratum, in quo ante incendium aliud ipsemet consecraverat in honore sancti Nicolai et omnium confessorum. Isti et omnes sancti intercedant pro peccatis ejus ad Dominum Deum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Nunc autem in medio monasterio Sanctae Mariae requiescit in Christo pontifex ipse, Ricardus venerabilis, translatus a domno Theoderico, successore ejus feliciter regnante episcopo, cum omni veneratione celebriter repetitis exsequiis acsi in ipsa die de 132.0526B| hac vita migraverit. Hic supradictus Ricardus ante assecutam episcopatus sui consecrationem, quasi peccatis suis exigentibus, urbi contigisse miserabilem paterne doluit infelicitatem, palatia esse incensa, aedificia antecessorum omnimodo diruta, et quidquid prius ad gloriam hoc redactum in ruinam, quidquid erat in suum et coepiscoporum honorem hoc destinatum in miseram destructionem. Quantum autem doluerit testata est mature satisfacta reaedificatio. O quantum providus erga suam salutem, quantum sollicitus erga suorum redemptionem, cum pro anima patris sui comitis Hildradi, qui cognominatus est Hecelinus, viri militaris, viri in saeculo strenui, Theonis curtem cum appenditiis omnibus sancto Petro sanctoque Vitono jure haereditario tradiderit.
132.0526C| [2, historiae fine omisso, addit: cum etiam sanctae Mariae Magdalenae pro se suisque, pro merito, inquam, Ermenfridi religiosi sacerdotis de Marionis curte partem suam legaliter addiderit, ad hoc quod majorem ejus affectum ostendit a cohaeredibus suis partium suarum eamdem traditionem fieri obtinuit. In episcopatu consecratus, vita moribus coepit esse religiosior; in saeculo ditior factus, ecclesiis in beneficiorum agmento coepit esse commodior. Nam sanctae Mariae Magdalenae dimidiam partem beneficii cum banno apud Ornam, ab antecessoribus suis, a se ipso diu ab Ecclesia possessi, devote contulit. Curtem unam optimi alodii in urbe sitam eidem ecclesiae addidit suorumque cohaeredum assensum et traditionem non minori studio impetravit. Patris hujus religiosi Rambertus antecessor, religiosus erga urbem, erga ecclesiam, ut dictum est, fuit studiosissimus, qui ecclesiam sancti Martini permodicam diruit, dirutam reaedificavit, reaedificando 132.0526D| ampliavit, et eam beato Agerico praesuli, 132.0527A| ordinatis ibidem monachis, ante expletum opus devote consecravit. Circa autem hanc ecclesiam efferendam tanta fuit hujus diligentia, circa opus exsequendum tanta hujus instantia ut locum ipsum sancto Paulo subditum, monachorum praebendae destinatum, absolvere, liberum facere non neglegeret nec differret. Sed recompensationem dictae ecclesiae promiserat se facturum, si spes vitae longioris protraxisset. Sed mors ejus immature superveniens fefellit animum, intercepit quod habebat desiderium. Quae res monachos sancti Pauli, cum studio bonum suum recuperandi, tum majori desiderio ipsum locum suo subdendi, movit in causas, in lites, in querimonias; quod ut facilius obtinerent, causam suam ad curiam Romanam deferendo, nulla difficultas, nulla eos removit importunitas. Praesul vero Ricardus, unicus custos pietatis, praecipuus augmentator ecclesiastici honoris, desiderio Ramberti Patris suum communicat desiderium, studio illius suum studium, 132.0527B| dum aeque et amplius valens beneficium reddidit illis apud suam curtem Jupilia. Quo dono regiis chartis et apostolicis privilegiis confirmato, libertate 132.0528A| illi loco [scilicet ecclesiae sancti Agerici] acquisita, omnem absolvit querimoniam. Id fructus, id honoris loco suo contulit episcopatus spe suarum ovium brevior. Et quid si desideriis eorum vita diuturnior, secundum Apostolum Christus erat sibi vivere (Phil. I, 21), secundum eumdem episcopatum habere bonum opus desiderasse (I Tim. III, 1), non parva operum testatus est exsecutione.]
12. Huic successit domnus Theodericus, vir Theutonicus, Ecclesiae Basileiensis canonicus, cujus temporibus multa adversa passa fuit Ecclesia ista. Secundo enim episcopatus sui anno, civitas Virdunensis combusta est a duce Godefrido et comite Balduino (1047), una cum monasterio beatae Dei Genitricis Mariae. Qua combustione civitas ista magnum dispendium passa est. Hujus temporibus post transitum venerabilis Patris Ricardi abbatis 132.0528B| coenobium istud suscepit regendum domnus Walerannus.