Continuatio Chronici (Auctor incertus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Continuatio Chronici
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132



Continuatio Chronici

Continuatio Chronici (Auctor incertus), J. P. Migne 132.0174A

PERTZII MONITUM.(Monumenta Germaniae historica, tom. I Script., pag. 614.) 132.0151A| Qui Reginonis Chronicon saeculo decimo continuatione donavit, nomen quidem suum latere voluit; pro monacho tamen sancti Maximini Trevirensis, in quo et Reginonis opus conscriptum fuisse diximus, habendus est, cum res ejus non solum bene cognoscat, sed cordi habeat, et eum Adalberti monachi familiaritate usum fuisse constet. Simlerus et recentiorum alii Romerium vocant, nulla tamen, quam prodiderint, ratione ducti; in quo eos haud aliter fefellisse opinor, quam quod varii scriptores, Simlerus, Possevinus, Vossius et alii, opus varios usque ad annos 972, 977, 1453, 1457, 1467, 1477 excurrere docent, cum in nulla editione annum 967 supergrediatur.

Auctor, quisquis sit, Annalibus Augiensibus et Alamannicis, in quantum porrigebantur, innixus, post annum 939 scribendi initium fecisse videtur ; sed quae ipse expertus subjecit, multo majoris, et in tanta eo saeculo historicorum penuria, 132.0151B| maximi facienda sunt, quippe cum quibus nec Liutprandi Historiam, nec quae Widukindus Corbeiensis tradidit, ullo modo componas. Quare et succedentibus saeculis ab Hermanno, Sigefrido, Ottone Frisingensi, aliisque saepius exscripta sunt.

Subsidia editionis, ad Reginonem praefatus (supra col. 9 et seqq.), recensui.

CONTINUATIO CHRONICI.

DCCCCVII.

Anno Dominicae incarnationis 907 Bawarii cum Ungariis congressi, multa caede prostrati sunt; in qua congressione Liutbaldus dux occisus est, cui filius suus Arnulfus in ducatum successit.

DCCCCVIII.

A. D. I. 908 Ungarii iterum terminos transgressi, Saxoniam et Thuringiam vastaverunt .

132.0152A| DCCCCIX.

A. D. I. 909 Ungarii Alamanniam ingressi sunt.

DCCCCX.

A. D. I. 910 Franci in confinio Bawariae et Franciae Ungariis congressi, miserabiliter aut victi aut fugati sunt. In quo praelio Gebeardus comes interiit, relictis duobus filiis suis adhuc pueris, Udone et Herimanno, qui postea clari et nobiles in Francia extiterunt.

DCCCCXI.

A. D. I. 911 Hludowicus rex, filius Arnulfi imperatoris, obiit; cui Chuonradus, filius Chuonradi ab Adalberto occisi, regali jam stirpe deficiente, in 132.0152B| regno successit.

DCCCCXII.

A. D. I. 212 Ungarii iterum, nullo resistente, Franciam et Thuringiam vastaverunt. Hatto- archiepiscopus obiit, vir adeo strenuus et prudens, cui Herigerus successit. Otto, dux Saxonum, obiit.

DCCCCXIII.

A. D. I. 913, hiemps magna nimis. Ungarii partes Alamanniae vastaverunt, et juxta In fluvium a Bawariis et Alamannis occisi sunt. Eodem anno Einhardus, episcopus Spirensis, a Bernhardo et Chuonrado comitibus caecatus est.

DCCCCXIV.

A. D. I. 914 Othbertus, Strazburgensis 132.0153A| episcopus, occiditur. Salomon episcopus captus est.

DCCCCXV.

A. D. I. 915 Ungarii totam Alamanniam igne et gladio vastaverunt, sed totam Thuringiam et Saxoniam pervaserunt, et usque ad Fuldam monasterium pervenerunt.

DCCCCXVI.--DCCCCXVII.

A. D. I. 917 Ungarii per Alamanniam in Alsatiam et usque ad fines Lothariensis regni pervenerunt. Erchanger et Berahtold decollantur. Arnulfus, dux Bawariorum, regi rebellat.

DCCCCXVIII.

A. D. I. 918 Chuonradus rex nativitatem sancti Joannis Herolvesfelt monasterio celebravit.

132.0153B| DCCCCXIX.

A. D. I. 919 Chuonradus rex obiit, vir per omnia mansuetus et prudens, et divinae religionis amator. Qui cum obitus sui diem imminere sentiret, vocatis ad se fratribus et cognatis suis, majoribus scilicet Francorum, mortem sibi imminere praedixit, et ne in eligendo post se rege dissidium regni fieret, paterna eos voce praemonuit; sed et Heinricum, Saxonum ducem, filium Ottonis, virum strenuum et industrium praecipuumque pacis sectatorem, ut eligerent jussit, aliumque ei ad hoc officium aeque condignum inveniri non posse testificans, sceptrum ei et coronam caeteraque regiae dignitatis ornamenta, pacto tuendi et conservandi regni, per eosdem transmisit. Ipse vero huic vitae decedens 132.0153C| , in Fulda monasterio honorifica sepultura tumulatus est. Multis tamen laboribus, paucis quos regnavit annis, est a Bawariis et Alamannis et Saxonibus sibi rebellantibus fatigatus, quos ante obitum suum. Deo propitio, superavit.

DCCCCXX.

A. D. I. 920 Heinricus dux consensu Francorum, Alamannorum, Bawariorum, Thuringorum et Saxonum, rex eligitur; qui initium sui regni disciplina servandae pacis inchoavit. Multi enim illis temporibus, etiam nobiles, latrociniis insudabant.

DCCCCXXI.

A. D. I. 921 apud Franciam superiorem graves et intestinae discordiae fervent inter Ruodbertum, invasorem regni, et Carolum regem. Interim 132.0154A| Heinricus rex stabiliendae paci et reprimendae Sclavorum saevitiae fortiter insistit.

DCCCCXXII.

A. D. I. 922 Suessionis inter Ruodbertum et Carolum tanta pugna commissa est, ut pene ex utraque parte victores esse viderentur. Carolus tamen ori sacrilego Ruodberti ita lanceam infixit, ut diffissa lingua, cervicis posteriora penetraret.

DCCCCXXIII.

A. D. I. 923 pretiosissimus thesaurus sanguinis Domini venit in Augiam VI Idus Novembris. Haycho abba Fuldensis obiit, cui Hiltibertus successit. Carolus Alsatiam et partes illas Franciae juxta Rhenum usque Magontiam sibi usurpaturus, usque Paternisheim villam juxta Wormatiam 132.0154B| hostiliter pervenit. Unde fidelibus regis Heinrici Wormatiae coadunatis, aliter quam decuerat regem, aufugit. Eodem anno Heinricus rex, adjunctis sibi Ruotgero archiepiscopo, Gisalberto duce, Mettensem urbem obsedit, et Widgerum, licet diu reluctantem, sibi obedire coegit. Herimannus sanctissimus vir, Coloniensis episcopus, obiit, cui Wigfridus successit.

DCCCCXXIV.

A. D. I. 924 Ungarii orientalem Franciam vastaverunt. Carolus et Heinricus reges apud Bonnam castellum conveniunt, et pacem inter se facientes, foedus ineunt, et Carolus nunquam sibi amplius Lothariense regnum usurpaturus regreditur. Eodem anno ab Heriberto comprehensus in custodia 132.0154C| mittitur.

DCCCCXXV.

A. D. I. 925 Heinrico rege coadunatum et constabilitum Lothariense regnum in sua potestate habente, Carolus rex in custodia qua tenebatur obiit; qui fertur vir hebetis esse ingenii et minus aptus utilitatibus regni. Omnes etiam a filio ejus deficientes, quippe qui tunc temporis, capto patre, in Hiberniam exulaverat, quendam Ruodolfum sibi regem eligunt. Eodem anno Witgerus episcopus obiit, cui Benno ex ordinariis Strazburgensibus, in Alpibus quondam heremiticam vitam ducens, successor eligitur.

DCCCCXXVI.

A. D. I. 926 Ungarii totam Franciam, Alsatiam, 132.0155A| Galliam et Alamanniam igne et gladio vastaverunt. Burchardus, dux Alamanniae, in Italia occiditur. Herigerus, Deo dignus praesul, obiit, cui Hildibertus, Fuidensis abbas, successit. Herimanno ducatus Alamanniae committitur, qui viduam Burchardi duxit uxorem.

DCCCCXXVII.

A. D. I. 927 Benno, qui et Benedictus episcopus dicitur, a Mettensibus excaecatur; et synodo apud Diusburgum habita, omnes illius facti auctores excommunicantur, et Adalbero nobilis pro eo episcopus instituitur.

DCCCCXXVIII.

A. D. I. 928 Heinricus rex Boemos hostiliter invasit, et praestante Deo fortiter superavit. Ea 132.0155B| tempestate Ottoni, filio ejusdem regis, natus est filius Willihelmus. Hyems magna nimis. Ruodgerus, Trevirorum archiepiscopus, obiit, cui Ruodbertus successit.

DCCCCXXIX.

A. D. I. 929 Gisalbertus dux Gerburgam, filiam Heinrici regis, duxit uxorem.

DCCCCXXX.

A. D. I. 930 Otto, filius regis Heinrici, Edgid, filiam regis Anglorum, duxit uxorem.

DCCCCXXXI.

Anno D. I. 931 Heinricus rex regem Abotridorum et regem Danorum efficit Christianos. Eodem anno rex ab Eberhardo aliisque Franciae comibus seu episcopis in Franciam vocatus, singillatim 132.0155C| ab unoquoque eorum in domibus suis vel ecclesiarum sedibus regem decentibus est conviviis et muneribus honoratus.

DCCCCXXXII.

A. D. I. 932 Ungarii per orientales Francos et Alamanniam multis civitatibus igne et gladio consumptis, juxta Wormatiam Rheno transito, usque ad mare oceanum Galliam devastantes, per Italiam redierunt.

DCCCCXXXIV.

A. D. I. 934 Heinricus rex Ungarios multa caede prostravit, pluresque ex eis comprehendit. Eodem 132.0156A| anno Sclavos qui Vucrani vocantur hostiliter invasit et vicit, sibique tributarios fecit. Ecclesia sancti Maximini turbine cecidit: electione clementia regis monachis reddita, Ougo, antea praepositus, abba ejusdem loci eligitur, et monachi non regulariter ibi viventes expelluntur

DCCCCXXXV.

A. D. I. 935 Heinricus rex paralisi percutitur.

DCCCCXXXVI.

A. D. I. 936 synodus apud Erfesfurd, in Turingia celebratur a compluribus episcopis. Heinricus rex, praecipuus pacis sectator strenuusque paganorum insecutor, post plures fortiter et viriliter actas victorias, dilatatis undique sui 132.0156B| regni terminis, VI. Non. Julii diem clausit extremum, cui filius suus Otto consensu primorum regni successor eligitur. Hildibertus archiepiscopus obiit, cui Fredericus successit. Unni archiepiscopus obiit, cui Adaldagus successit.

DCCCCXXXVII.

A. D. I. 937 monasterium sancti Galli et monasterium sancti Bonefacii igne comburuntur. Ruodolfus, rex Burgundionum, et Arnolfus, dux Bawariorum, obierunt. Graves et intestinae discordiae inter Heinricum, fratrem regis, et Eberhardum, ducem Francorum, nascuntur ob exortas inter vassalos eorum inimicitias.

DCCCCXXXVIII.

A. D. I. 938 filii ducis Arnolfi ambitione ducatus 132.0156C| regi rebellant; quos ipse debellaturus in Bawariam ibat; sed non, ut voluit, eos pacificare valens revertitur. Interim frater regis Heinricus ab Eberhardo comprehenditur in castello Badalikki ; quo tamen citius liberato, Eberhardus Hildinesheim in exilium destinatur. Iterumque rex in Bawariam revertens, omnes sibi subdidit, et Eberhardum, Arnolfi filium, plus aliis rebellem in exilium misit. Ungarii iterum a Saxonibus multa caede vastati.

DCCCCXXXIX.

939, Eberhardus ab exilio remittitur, totumquo 132.0157A| regnum inimicitiis et rebellionibus confunditur. Eberhardus enim et Gisalbertus cum Heinrico, fratre regis, adversus regem conjurant, sed et quidam ecclesiastici viri nequam et Deo odibiles cum illis factione concordant, omniaque passim pacis et concordiae jura turbabant. Tunc rege Lotharienses, ubi tunc rebellionis summa gerebatur, adeunte, Gisalbertus cum fratre regis transitum Rheni regi prohibere volens, nec valens, juxta Biertanam sociis regis congreditur, Deoque victoriam praestante, pluribus suorum occisis aliisque fugatis, ipse et frater regis fugae subsidia petunt. Quos rex insequens, usque ad Caprimontem pervenit, castellumque in eo situm firma undique obsidione circumdedit. Interim Ludovicus, 132.0157B| rex Galliae Romanae, filius Caroli, consilio inimicorum regis sub obtentu requirendi Lothariensis regni, quod pater suus perdiderat, Alsatiam invasit, ubi quaeque poterat plus hostiliter quam regaliter gessit. Quod rex Otto patienter non ferens, Caprimontem obsidione absolvit, et Alsatiam petens, Ludovicum regem expulit. Quo expulso, Brisacam castellum munitissimum, obsedit, ubi quam plura utrimque fortia et bellica gesta sint, futura posterorum successio non ignorabit. Unde Fridericus, archiepiscopus Magontiensis, et Ruodhardus, episcopus Strazburgensis, fixis in obsidione tentoriis, et relictis copiarum quas detulerant sarcinis, nocte clam aufugerunt, et Mettensem urbem adeuntes, Gisalberto et Heinrico se occursuros, 132.0157C| ut conjuraverant, speraverunt. Sed longe aliter eis contigit, quod eos spes inanissima delusit. Nam Gisalbertus et Eberhardus, juxta Anternacum castellum cum suis Rhenum transituri, ab Udone et Chuonrado comitibus caeterisque regis fidelibus, ne transeant, bellica sunt congressione citoque mortis compendio praeventi. Nam Eberhardus occiditur, et Gisalbertus in Rheno submersus necatur, plurimique ex illorum sociis occisi, reliqui vero sunt fugati aut capti. Quo audito, Prisacenses castellani regiae dominationi subduntur, et castellum obsidione absolvitur. 132.0158A| Tunc iterum rex Lotharienses adiens, omnes suo subjugavit imperio. Sed et fratrem suum projectis armis ad se venientem solita sibi suscepit misericordia; nam omnia quae in eum deliquit, indulsit, et fraterno eum secum amore detinuit. Omnibus tamen Lothariensibus subactis, aliquandiu resistere conatus est episcopus Mettensis, unde Theodonis villa capellam domni Ludovici pii imperatoris, instar Aquensis inceptam, ne perficeretur aut pro munimine haberetur, destruxit. Nec tamen diutius in hujuscemodi rebellione permansit; statim siquidem totum regnum velut ex ipsis fidei visceribus, Deo propitio, ad regem convertitur, et exstinctis hostibus, pax et concordia renovatur, Fridericus archiepiscopus ad Fuldam 132.0158B| monasterium mittitur, et Ruodhardus Strazburgensis Corbeiae monasterio destinatur. Interim dum haec quae praediximus aguntur, domna Edgid regina Lauresham monasterio commoratur. In hac eadem tempestate Dancmar , frater regis ex concubina, rebellans, in Eresburgo castello occiditur, aliique sequaces ejus truncantur aut suspenduntur. Haec tempestas non in una solum, sed in omnibus Saxoniae et Franciae provinciis, huc et illud versabatur. Wigman Saxo rebellans reconciliatur. Ludovicus rex Gerbirgam, viduam Gisalberti duxit uxorem.

DCCCCXL.

A. D. I. 940 Heinrico, fratri regis, Lothariensis ducatus committitur, qui mox eodem anno a 132.0158C| Lothariensibus expellitur; cui Otto comes in eodem ducatu successit. Et Fridericus episcopus a Fulda remittitur.

DCCCCXLI.

A. D. I. 941 Heinricus, frater regis, cum quibusdam Saxonibus contra regem conspirat; quorum qui majores videbantur, rex decollari jubebat. Fratrem vero suum Inglenheim custodiae mancipabat. Fridericus archiepiscopus, quia conspirationis hujus particeps videbatur, publica se examinatione, perceptione corporis et sanguinis Domini coram populo in ecclesia purgavit.

132.0159A| DCCCCXLII.

A. D. I. 942 rex natalem Domini Franconofurt celebravit, ubi frater ejus per Ruodbertum, Magontiensis ecclesiae diaconum, custodiam noctu clam aufugiens, antelucano tempore regis ecclesiam adeuntis pedibus accubuit, et, concessa venia, misericordiam quam precatur obtinuit. Bonna castello praeclara synodus a viginti duobus episcopis habetur. Treveris basilica sancti Maximini dedicatur. Sidus simile cometae per 14 noctes visum, et immensa mortalitas boum secuta est.

DCCCCXLIII.

A. D. I. 943 Otto dux obiit, cui Chuonradus, filius Werinheri, in ducatu successit.

DCCCCXLIV.

132.0159B| A. D. I. 944 rex apud Diusburgum in rogationibus placitum cum primoribus Lothariensium et Francorum habuit, ubi factione Chuonradi ducis Ruotbertus, archiepiscopus Trevirensis, et Richarius, Tungrensis episcopus, infidelitatis apud regem arguuntur, sed in brevi ab objecto sibi crimine liberantur. Illuc etiam a Trajectensibus clericis corpus sancti Servatii asportatum est, ob multimodas sibi ab Immone comite illatas injurias. Ungarii a Bajovariis et Carantanis in loco Weles tanta caede mactantur, ut nunquam a nostratibus antea taliter infirmarentur. Adalbertus comes, filius Matfridi, ab Idone occiditur.

DCCCCXLV.

A. D. I. 945 Richarius episcopus obiit, cui Ougo 132.0159C| Treverensis abbas, in episcopatu successit. Herimannus et Chuonradus duces, quasdam inter se inimicitias habentes, in praesentia piissimi regis in Cassella sunt replicati. Bertaldus , dux Bajuvariensis, obiit, cui Heinricus, frater regis, in ducatu successit.

DCCCCXLVI.

Anno 946 Ludovicus rex, a suis regno expulsus, auxilium petens regem Ottonem adiit, et, ut desideraverat, obtinuit. Nam manu valida rex Galliam intravit, et Remensem urbem et Laudunum 132.0160A| aliaque castella complurima firma et munita Ludovico reddi fecit, ipseque hostiliter usque Rothomagum pervenit. Inde omnibus pene, excepto Hugone Ruodberti filio, regni majoribus regi suo subactis, in patriam regreditur.

DCCCCXLVII.

A. D. I. 947 domna Edgid regina obiit, quae maximo regis omniumque suorum planctu Magedeburg sepelitur. Chuonradus dux, regi tunc temporis pene prae omnibus charus, Liutgardam, filiam regis, in matrimonium sumpsit. Liutolfus, filius regis tali ut decuerat apparatu Itam, filiam Herimanni ducis, sibi conjugio copulavit.

DCCCCXLVIII.

A. D. I. 948 synodus in Inglenheym 34 132.0160B| episcoporum habetur, cui praesidente Marino episcopo, Romanae ecclesiae legato, incliti reges Otto et Ludovicus affuerunt; in qua multis ecclesiasticae utilitati rebus promulgatis, causa quoque Hugonis, filii Heriberti, qui Artaldum archiepiscopum expellens, sedem ecclesiae Remensis invaserat, ventilatur, et omnium qui affuerunt judicio episcoporum damnatur. Chuonradus comes qui Curcipoldus dicebatur, filius Eberhardi, vir sapiens et prudens, obiit.

DCCCCXLIX.

A. D. I. 949 Waldo, Curiensis episcopus, obiit, cui Hardbertus successit. Uto comes obiit, qui permissu regis, quicquid beneficii aut praefecturarum habuit, quasi haereditatem inter filios divisit, Herimannus 132.0160C| dux, inter suos sapientissimus et prudentissimus, obiit IV Idus Decembris. Eodem anno Liutolfo, filio regis, Mathildis filia nascitur.

DCCCCL.

A. D. I. 950 rex Purificationem sanctae Mariae Franconofurt celebravit, indeque Wormatiam adiit ubi viduam Herimanni ducis ad se venientem benigne suscepit, sed et filio suo Liutolfo ducatum Alamanniae commisit. Ibi Chuonradus, filius Gebehardi comitis, quoniam cum quadam nepte regis se concubuisse sibi imposuit, a quodam 132.0161A| Burchardo Saxone monomachia victus, fefellisse patuit. Eodem anno Boemorum princeps Bolizlav regi rebellat, quem rex validissima manu adibat, suaeque per omnia ditioni subdebat. Ruodhardus, Strasburgensis episcopus, obiit, cui Udo filius Udonis comitis, in episcopatu successit. Rihgowo, Wormatiensis episcopus, obiit, cui Anno successit. Ruodbertus archiepiscopus pro acquirenda abbatia sancti Maximini multum laboravit, sed Deo propitio non praevaluit.

DCCCCLI.

A. D. I. 951 rex Otto in Italiam ire volens, multo se ad hoc iter apparatu praestruxit, quoniam Adalhaidam, viduam Lotharii regis Italici, filiam Ruodolfi regis, a vinculis et custodia qua 132.0161B| a Berengario tenebatur liberare, sibique eam in matrimonium assumere, regnumque cum ea simul Italicum adquirere deliberavit. Quod iter filius ejus Liutolfus cum Alamannis anticipans, patrique, si quid ibi ad ingressum suum fortiter ageretur, placere desiderans, nihil tale quod speraverat peregit, sed potius inconsultum patrem offendens totius inde rebellionis et discordiae seminarium sumpsit. Patruus enim ejus, Heinricus dux, omnium ejus honorum et prosperitatum invidus, de Bawaria per Trientum legatos suos praemisit in Italiam, omniumque quorum potuit mentes Italicorum ab eo avertit, in tantum, ut nec civitas nec castellum, quae subsequenter regis pistoribus et cocis patuerant, filio regis aperiretur, omniaque 132.0161C| ibi incommoda et plena molestiae pateretur. Mox subsequenter rex regnum Italicum ingreditur, Deoque sibi assistente, totius Italiae possessor efficitur. Sed et domna Adalheidis, Deo amabilis regina, sua ipsius prudentia a custodia est, Deo propitio, liberata, et Ottoni regi felici, Deo auspicante, copula conjuncta est. Tunc Liutolfus dux, haec quae praescripsimus aegre ferens, inconsulto patre, archiepiscopo Friderico comite in patriam revertitur.

DCCCCLII.

A. D. I. 952 rex, expulso Berengario, cum suis fidelibus hiemans in Italia, Papiae natalem Domini celebravit. Sicque dispositis regni negotiis, verno tempore in patriam rediit, ducem autem 132.0162A| Chuonradum ad persequendum Berengarium in Italia reliquit Liutolfus dux de Italia revertens, regio ambitu natalem Domini Salefeld celebravit, ubi Fridericum archiepiscopum omnesque qui in promptu erant regni majores secum detinuit. Quod convivium jam multis suspiciosum coepit haberi, et plus ibi destructionis quam utilitatis ferebatur tractari. Chuonrado duce ad persequendum Berengarium relicto, Berengarius ejusdem ducis consilio sponte sua in Saxoniam ad regem venit, nihil tamen de his quae voluit obtinuit; sed machinatione Heinrici ducis, fratris regis, vix vita et patria indulta, in Italiam rediit; unde etiam Chuonradus dux multum offensus, a debita regis fidelitate defecit. Tunc Fridericus archiepiscopus et 132.0162B| Chuonradus dux amici facti sunt, nam antea inimici erant ad invicem. Eodem tamen anno mediante Augusto mense conventus Francorum, Saxonum, Bawariorum, Alamannorum et Langobardorum publicus apud Augustanam urbem Rhetiae provinciae agitur, ubi praescriptus Berengarius cum filio suo Adalberto regiae se per omnia in vassalitium dedidit dominationi, et Italiam iterum cum gratia et dono regis accepit regendam. Marca tantum Veronensis et Aquileiensis excipitur, quae Heinrico, fratri regis, committitur. Berengarius tamen in Italiam revertens, omnia haec in episcopos et comites ceterosque Italiae principes retorsit, omnibus eos odiis et inimicitiis insequens, inimicissimos sibi fecit.

132.0162C| DCCCCLIII.

A. D. I. 953 rex natalem Domini Franconofurd celebravit. Indeque in Alsatiam progrediens, socrui suae Bertae, matri scilicet domnae Adalheidis reginae, abbatiam in Erestein dedit. Tunc jam animositates et consilia occulte contra eum facta palam coeperant apparere, et unusquisque eorum quae in corde contexerant aperire. Redeunte enim illo de Alsatia et Inglenheim pascha celebraturo, Liutolfus, filius ejus, et Chuonradus dux, nequam fautoribus, et maxime juvenibus, et de Francia et de Saxonia et de Bawaria sibi coadunatis, conspiraverant, et quascunque poterant, munitiones seu castella futurae seditioni muniebant. Nec enim jam clam agebatur quo 132.0163A| tendebant, sed aperta rebellionis signa monstrabant. Rex igitur Inglenheim perveniens, paucis suorum fidelium secum habitis, non tutum inter medios hostes pascha celebrandum ratus, Magontiam inde secessit; ubi aliter quam regem decebat, diutius ante portas expectans, Friderico archiepiscopo jam cum illis conspirante, vix urbis ingressum obtinuit. Tunc Liutolfus et Chuonradus ibi ficta ad eum humilitate, ut post claruit, venientes, nihil talium se in ejus contrarietatem egisse dicebant, sed si Heinricus, frater ejus, in pascha Inglenheim veniret, illum se comprehensuros non negabant; quod rex tranquille ac modeste suscipiens, navigio Coloniam attigit, indeque progrediens Drotmanni vico pascha celebravit. Post pascha, coadunata fidelium 132.0163B| suorum multitudine, Coloniam iterum rediit, ibique Mettensem episcopum, in quo maxima spes et fiducia Liutolfo et Chuonrado esse videbatur, omnesque Lotharienses, exceptis paucis, quibus praedae et rapinae cordi erant, obvios habuit, et ab inimicis suis deficientes benigna ad se venientes suscepit caritate, et in sua fidelitate firmos et stabiles coadunavit. Quibus dispositis, in Saxoniam revertitur, ubi firmatis nihilominus et stabilitis suis rebus, iterum in Franciam hostili manu revertitur. Quo audito, Fridericus archiepiscopus Magontia secessit, et civitatem inimicis regis tuendam commisit. Ipse Brisacam castellum, latibulum semper Deo regique rebellantium, intravit, totamque ibi pene aestatem, rei eventum expectaturus, permansit. 132.0163C| Tunc rex, audiens Magontiam, metropolim Franciae regiamque civitatem, inimicis suis deditam, qua potuit velocitate eam adiit, collectaque suorum fidelium multitudine, tam Francorum quam Saxonum et Lothariensium, firma eam obsidione circumdedit. Sed et frater ejus Heinricus de Bawaria regi auxilium collaturus advenit, licet ibi plus incommodi quam utilitatis sibi conquisierit. Nam interim Liutolfus Bawarios machinatione Arnoldi, fratris Judithae, uxoris ejus, ab eo avertit, et Ratisbonam intromissus, omnes ejus ibi thesauros diripuit, suisque rapiendos distribuit. Quae ejus incommoda rex suis praeponens, Magontiam obsidione absolvit, et in Bawariam iter 132.0164A| dirigens, Radasbonam obsedit; in qua obsidione pene usque natalem Domini permansit. Eodem anno Wigfridus, Coloniensis ecclesiae archiepiscopus, obiit; cui Brun, frater regis, succedens, totius Lothariensis regni ducatum et regimen cum episcopatu suscepit. Liutgarda, filia regis, obiit.

DCCCCLIV.

A. D. I. 954 rex, omissa obsidione, in Saxonia natalem Domini celebravit, iterumque appropinquante quadragesima in Bawariam remeavit. Ibi Heroldus archiepiscopus a fratre regis caecatus est, et Deo propitio, viribus imminutis inimicorum, in brevi tota Bawariae virtus ad eum et Alamanniae in tantum convertitur, ut et Radasbona 132.0164B| civitas regi redderetur, ipsique rebellatores, nihil se contra eum velle vel posse, profiterentur. Fridericus etiam sacramento se expurgaturus, nihil contra regiam se fidelitatem egisse, accessit; sed rex omni pietate plenus ab hoc eum sacramento absolvit. In eodem anno Chuonradus dux cum Lothariensibus duce Brun archiepiscopo, in Blesensi pago, apud villam Rimilinga congressurus erat; sed in ultimo, quia contra regem erat, Deo volente fieret, remanebat. Ungarii, ducentibus inimicis regis in quadragesima Rheno transito, pervadentes Galliam, inaudita mala in ecclesias Dei fecerunt, et per Italiam redierunt. Fridericus archiepiscopus obiit, vir in sancta religione strenuus et valde laudabilis, nisi in 132.0164C| hoc tantum videbatur reprehensibilis, quod sicubi vel unus regis inimicus emersit, ipse se statim secundum apposuit. Cui successit regis filius Willihelmus, a populo et clero in Arnestat concorditer electus. Ea tempestate Liutolfus in gratiam regis revocatus, vassalos quos habuit et ducatum patri reddidit; cui Burchardus in ducatu successit. Chuonradus etiam, omnium quas habuit divitiarum nudus, omisso ducatu, in gratiam regis intromittitur, vita et patria et praedio contentus. Liutolfo filius Otto nascitur.

DCCCCLV.

A. D. I. 955 Ungarii cum tam ingenti multitudine exeuntes, ut non, nisi terra eis 132.0165A| dehisceret vel coelum eos obrueret, ab aliquo se vinci posse dicerent, Chuonradus, quondam dux, ibi occiditur, et ab exercitu regis apud Lichum fluvium tanta caede, Deo praestante, prostrati sunt, ut nunquam ante apud nostrates victoria talis audiretur aut fieret. Rex inde revertens, in Sclavos hostem dirigit, ubi simili potitus victoria, vasta illos caede prosternit. Wigmannus expellitur. Heinricus, frater regis, desperatis rebus recuperatis, recepto Bawariae ducatu, obiit. Cujus filio Heinrico pius rex ducatum et marcam dedit. Otto filius regi nascitur.

DCCCCLVI.

A. D. I. 956 rex in pace et otio degens, maximo suorum fidelium conventu Coloniae placitum regale 132.0165B| habuit. Ea tempestate gravis per omnes regni partes pestilentia grassabatur, quae innumeram populi multitudinem passim extinxit, ex qua Ruodbertus, archiepiscopus Treverensis, et Hadamarus, abbas Fuldensis, obierunt. Quibus Heinricus in episcopatu, et Hatto in abbatia, successerunt. Eodem anno Liutolfus in Italiam ad deprimendam Berengarii tyrannidem dirigitur, et in brevi, expulso Berengario, totius pene Italiae possessor efficitur. Abbatia sancti Nazarii in Lauresheim electioni restituitur.

DCCCCLVII.

A. D. I. 757 rex iterum Sclavos invasit. Liutolfus in Italia obiit, cujus corpus inde translatum, a venerabili archiepiscopo Willihelmo, fratre ejus, Magontiae apud sanctum Albanum honorifice sepultum 132.0165C| est. Willerus Treverensis abba, obiit, cui Witkerus successit. Ea tempestate rex clementissimus abbatiam sancti Petri in Wizenburch multis retro temporibus sub antecessoribus suis electionis et privilegii dono privatam, studio sanctae religionis dignitati pristinae restituit, et virum venerabilem Geilonem eidem coenobio abbatem praefecit.

DCCCCLVIII.

A. D. I. 958 rex pascha celebravit in Inglenheim, unde navigio Coloniam placitum ibi acturus, venit. Eodem anno factione Brun 132.0166A| archiepiscopi Reginherus. comes comprehenditur, et in Sclavos exul mittitur. Fridericus consensu Heroldi Inglenheim in praesentia regis, in octavis paschae, habita ibi 16 episcoporum synodo, Juvavensis ecclesiae archiepiscopus ordinatur. Alewicus, Augiensis coenobii abbas, obiit, cui Ekkehardus successit. Gralo, abba coenobii sancti Galli, obiit, cui Burchardus successit.

DCCCCLIX.

A. D. I. 959 rex iterum Sclavos invasit, ubi Thietmarus occiditur. Legati Helenae, reginae Rugorum, quae sub Romano, imperatore Constantinopolitano, Constantinopoli baptizata est, ficte, ut post claruit, ad regem venientes, episcopum et presbyteros eidem genti ordinari petebant. Eodem anno Hagano, Heresfeldensis 132.0166B| abbas, paralysi percutitur.

DCCCCLX.

A D. I. 960, rex natalem Domini Franconofurt celebravit, ubi Libutius ex coenobitis sancti Albani, a venerabili episcopo Adaldago genti Rugorum episcopus ordinatur. Guntherus rogatu Haganonis abbas constituitur. Eodem anno rex iterum pergit in Sclavos. Legati quoque ab apostolica sede veniunt Johannes diaconus et Azo scriniarius vocantes regem ad defendendam Italiam et Romanam rempublicam a tyrannide Berengarii. Walbertus etiam, archiepiscopus Mediolanensis, et Waldo, Cumanus episcopus, et Opertus marchio, Berengarium fugientes in Saxonia regem adeunt; sed et reliqui pene omnes 132.0166C| Italiae comites et episcopi litteris eum aut legatis, ut ad se liberandos veniat, exposcunt. Geilo, Wizenburgensis abbas, obiit, cui Gerricus successit.

DCCCCLXI.

A. D. I. 961, rex natalem Domini Radasbona civitate celebravit, ubi Poppo, Wirzeburgensis episcopus, regi percarus Kal. XVI Martii diem clausit extremum; cui proximus suus Poppo in episcopatu successit. Libutius, priori anno quibusdam dilationibus ab itinere suspensus, XV Kal. Martii anni praesentis obiit; cui Adalbertus, 132.0167A| ex coenobitis sancti Maximini, machinatione et consilio Willihelmi archiepiscopi, licet meliora in eum confisus fuerit, et nihil unquam in eum deliquerit, peregre mittendus in ordinatione successit. Quem piissimus rex, solita sibi misericordia omnibus quibus indigebat copiis instructum, genti Rugorum honorifice destinavit. Rex in Italiam ire disponens, maximam suorum fidelium multitudinem Wormatiae coadunavit, ubi consensu et unanimitate regni procerum totiusque populi filius ejus Otto rex eligitur. Indeque progrediens, convenientia quoque et electione omnium Lothariensium Aquis rex ordinatur. Ordinato vero filio, pater in Saxoniam rediens, dispositis regni negotiis, filium Willihelmo archiepiscopo tuendum et nutriendum commisit, sicque per Bavariam et 132.0167B| Trientum in Italiam se admisit. Ubi omnes pene Italiae comites et episcopos obvios habuit, et, ut decuit, ab eis honorifice susceptus, potestative et absque ulla resistentia Papiam intravit, et palatium a Berengario destructum reaedificare praecepit. Berengarius vero et Willa filiique eorum quibus poterant munitionibus aut castellis includebantur, et nusquam forinsecus contra regem quid audentes progrediebantur. Eodem vero anno Gotefridus, Spirensis episcopus, obiit, cui Otgerus successit. Eclipsis solis XVI Kal. Junii. Rex Hattonem, Fuldensem abbatem, ad construenda sibi habitacula Romam praemisit.

DCCCCLXII.

A. D. I. 962 rex natalem Domini Papiae celebravit, 132.0167C| indeque progrediens Romae favorabiliter susceptus, acclamatione totius Romani populi et cleri ab apostolico Johanne, filio Alberici, imperator et Augustus vocatur et ordinatur. Papa quoque multa illum secum caritate detinuit, et diebus vitae suae nunquam se ab leo defecturum promisit, quae tamen promissio longe dissimilem quam praetendebatur effectum obtinuit. Imperatore Augusto ab urbe Romana redeunte et Papiae pascha celebrante, Berengarius in quodam monte, qui dicitur ad Sanctum Leonem, plurimis undique secum copiis attractis, se munivit, et Willa in lacu Majore , in quadam insula quae dicitur ad Sanctum Julium, se inclusit. Filii vero eorum, Adalbertus et Wido, huc illucque incerti vagabantur, quasdam 132.0168A| tamen munitiones cum suis sequacibus adhuc possidebant, hoc est Garda castellum, et Travallium, et insulam in lacu Cumano. Tunc Willa imprimis hostiliter aditur, et adempto omni de lacu exitu, cottidianis fundibulariorum et sagittariorum aliorumque belli instrumentorum impugnationibus fatigatur, et non plenis duobus mensibus obsessa capitur, et ad ultimum clementia imperatoris dimissa, quo vellet ire permittitur. Quae quanta potuit velocitate Berengarium adiit, et ne se imperatori dederet omnimodis persuasit. Eodem anno Adalbertus, Rugis ordinatus episcopus, nihil in his propter quae missus fuerat proficere valens, et inaniter se fatigatum videns, revertitur; et quibusdam ex suis in redeundo occisis, ipse cum magno labore vix evasit, et ad regem veniens caritative 132.0168B| suscipitur, et a Deo amabili Willihelmo archiepiscopo pro retributione tam incommodae ab eo sibi machinatae peregrinationis bonis omnibus et commodis, quasi frater a fratre, amplectitur et sustentatur. Reginbertus, Dei servus, obiit; missis etiam pro eo ad imperatorem litteris, reditum ipsius in palatio operiri jubetur. Eodem anno Adalbero venerabilis vir, Mettensis episcopus, obiit.

DCCCCLXIII.

A. D. I. 963 rex iterum Papiae Natalem Domini et Pascha celebravit. Interim Adalbertus huc illucque discursans, quoscumque poterat sibi undique adtraxit, sed et Corsicam, ibi se tueri nitens, intravit. Romanum etiam pontificem multipliciter in suum adjutorium sollicitavit. Dum haec igitur 132.0168C| aguntur, imperator a Papia movens iter, Berengarium in monte sancti Leonis obsedit, totamque ibi aestatem sedens, saepe montem undique circumdedit, et ne aliquatenus pateret exitus vel introitus prohibuit. Interim Johannes papa, promissiones imperatori factas oblivioni tradens, ab eo defecit, et Berengarii seu Adalberti partibus favens, Adalbertum Romam intromittit. Quas dolositatis ejus fraudes imperator audiens, relicta circa montem obsidione, Romam versus cum hoste pergit; cujus ipsi metuentes adventum, plurimum thesaurum sancti Petri rapientes, fugae subsidia petunt. Tunc Romani in plura divisi, partim imperatori faventes--multis enim a praedicto papa injuriis se opprimi conquerebantur--partim apostolico blandientes, 132.0169A| licet diversa sentirent, imperatorem tamen cum honore debito urbem intromittunt, seque per omnia, datis obsidibus, illius ditioni subjungunt. Imperator vero, plurimorum episcoporum collecta multitudine, synodum coadunavit, et consilio eorum missa legatione, canonica auctoritate aufugam apostolicum ad sedem pontificalem et apostolicam revocavit. Illo tamen hoc omnimodis renuente, plebs Romana Leonem protoscriniarium, virum strenuum et industrium, communi consensu in locum ejus elegit et ordinavit; cui synodo interfuerunt omnes prope Romaniae et Italiae episcopi, Angelfredus etiam Aquileiensis patriarcha, qui tunc temporis etiam ibidem obiit; sed et de nostratibus interfuerunt Adaldagus et Heinricus archiepiscopi, Lantwardus 132.0169B| et Otgerus episcopi. Postea Johannes, qui et Octavianus, videns se esse depositum, sera poenitentia ductus, ab Adalberto disjungitur. Adalbertus vero in Corsicam revertitur. Eodem anno Garda castellum in Italia capitur; apud nos quoque Sclavi qui dicuntur Lusinzani subduntur.

DCCCCLXIV.

Anno D. I. 964 imperator Romae natalem Domini celebravit. Berengarius cum suis in monte sancti Leonis obsessus vincitur, et id ipsum castellum imperatoris ditioni subditur, et Berengarius cum Willa in Bawariam mittitur. Romani iterum ab imperatore solito more deficientes, pluribus aliis castellanis sibi per conjurationem extrinsecus adjunctis, 132.0169C| eum occidere nitebantur; sed insidiis eorum patefactis, eodem die quo eum extinguere moliebantur, necem sibi paratam anticipans, 3 Non. Januarii cum paucissimis suorum eos invasit, et non modicam illorum multitudinem infra muros urbis prostravit. Die vero sequenti Romani iterum venientes, centum obsides dederunt, et supra corpus sancti Petri sub jurejurando fidelitatem imperatori et papae promiserunt. Tunc imperator plena adhuc ebdomada apud illos manens, Spolitanum ducatum et Camerinum ordinaturus exivit, et ad preces papae Leonis obsides Romanis remisit: quibus ipsi beneficiis ingrati, non longe illo ab urbe posito, Johannem, qui et Octavianus, urbi intromittunt, et fidem imperatori et papae promissam adnihilare non 132.0169D| metuunt. Leo vero papa vix cum paucis, facultatum omnium nudus, evasit, et imperatorem in Camerino ducatu positum adiit, ibique pascha celebravit. 132.0170A| Johannes autem, qui et Octavianus, Johannem diaconum et Azonem scriniarium crudeliter detruncavit, et Otgerum, Spirensem episcopum, comprehensum et flagellatum, aliquamdiu licet incommode secum detinuit, sed postea statim eum spe impetrandae ab imperatore veniae remisit, quae spes divina eum ordinatione fefellit. Nam 2 Idus Maii rebus humanis excessit. Tunc Romani, non modice metuentes imperatoris adventum, Benedictum quendam, Romanae Ecclesiae diaconum, fidei et electionis domni Leonis immemores, eligunt, et ordinatum sedi apostolicae imponunt. Quo audito, imperator, collecta undique secus fidelium suorum multitudine, Romam adiit, et firma eam ex omni parte obsidione, ne quis pateret exitus, munivit. Sed praedictus Benedictus, 132.0170B| falso nomine apostolicus, diutius ut imperatori resisterent, Romanos animavit, ipseque imperatori suisque fidelibus excommunicationem comminans, muros urbis ascendit, et elatiori se fastu quam apostolicum decuerat continuit. Ad ultimum Romani, fame et obsidione constricti, se errasse et contra imperatorem injuste deliquisse poenitentes, in vigilia Praecursoris, 9 Kalendas Julii, portas urbis aperiunt, et imperatore cum honorificentia debita intromisso, Benedictum sacrilegum et perjurum imperatoriae ditioni reddunt, et domnum Leonem in sedem apostolicam restituunt. Tunc Leo apostolicus, coadunata multorum episcoporum synodo, eundem Benedictum, Romanae sedis invasorem, judicio omnium ab invaso gradu deposuit, et 132.0170C| pontificale pallium, quod sibi imposuerat, abscindit, ferulamque pastoralem manu ejus arreptam coram omnibus in frusta confregit, et ad preces imperatoris diaconatus eum tantum gradu uti concessit. Celebrata vero beati Johannis nativitate et sanctorum apostolorum festivitate, imperator ab urbe Romana revertitur, et infeliciore quam speraverat omine in redeundo fruitur. Nam tanta exercitum ejus pestis et mortalitas invasit, ut vix vel sanus quis a mane usque ad vesperam, vel a vespera usque ad mane se victurum speraverit. Ex qua pestilentia obierunt Heinricus, archiepiscopus Treverensis, et Gerricus, abbas Witzenburgensis, et Godefridus, dux Lothariensis, aliorumque innumera multitudo, tam 132.0170D| nobilium quam ignobilium. Tandem miseratione divina pestilentia cessante, imperator in Liguriam pervenit, ibique autumnali tempore pace et otio 132.0171A| vacans, se venationibus exercitavit. Eodem anno Duodo, palatii capellanus, ab Adalberto comprehenditur, et flagellis caesus in Corsicam deducitur, sed non longo post tempore dimittitur. Ea tempestate Waldo, Cumanus episcopus, insulam in Cumano lacu cepit, et munitiones in ea a solo destruxit; quod Udoni comiti initium malorum fuit. Nam Hattonem, ejusdem insulae tutorem, in suam fidem suscepit, et destructa insula, non, ut optaverat, eum imperatori reconciliari potuit; quod indigne ferens, totum in Waldonem episcopum detorsit, et inimicus in eum si possit ulcisci disposuit. Erchanbertus in locum fratris sui Gerrici Witzenburgensis coenobii abba constituitur.

DCCCCLXV.

Anno Dominicae incarnationis 965 imperator Papiae 132.0171B| natalem Domini celebravit, et peracta festivitate statim in patriam, dispositis in Italia regni negotiis, commeavit: cui filii sui, Otto rex et Willihelmus archiepiscopus, in confinio Franciae et Alamanniae, in villa Heimbodesheim occurrerunt, et cum magna ibi eum alacritate susceperunt. Inde Wormatiam progressus, fratrem suum, Brun archiepiscopum, in purificatione sanctae Mariae sibi obvium habuit, sicque totam quadragesimam in Francia commorans, in Inglenheim pascha cum magno gaudio celebravit. Indeque navigio Coloniam attingens, matrem suam, domnam Mathildam, et sororem suam, Gerbirgam reginam, filiumque ejus, regem Lotharium, sibi obvios condigno ibi amore et honore tractavit; sicque in Saxoniam iter 132.0171C| direxit. Benedictum etiam illum depositum ab urbe Romana secum in Franciam advexit, quem Adaldago archiepiscopo custodiendum commisit. Duas quoque filias Berengarii in palatio cum domna imperatrice decenti sibi honore detinuit. Eodem anno quidam ex Longobardis more solito ab imperatore deficiunt, et Adalbertum in Italiam reducunt. Tunc imperator Burchardum, ducem Alamannorum, in Italiam misit; qui ad congrediendum ei ubicumque inveniretur, cum Longobardis imperatoris fidelibus et Alamannis jusum per Padum navigavit, et illis, ubi eum audierat esse, partibus navim applicuit. Quos in prima fluminis 132.0172A| egressione Adalbertus insiluit; ubi et frater ejus Wido cum aliis quampluribus occubuit. Ipse vero Adalbertus, vix fuga lapsus, evasit, et montana quaedam, ubi imperatorem lateret, intravit. Hac igitur dux laetus victoria in patriam repedavit, et quae sibi acciderant, imperatori significavit. Interim Wido, Mutinensis episcopus, vulpina calliditate imperatori se simulans fidelem, ipsique infideles se proditurum jactitans, legatione Adalberti fungens, in Saxonia imperatorem aggreditur; nec tamen visu aut allocutione ipsius participatur, sed cum dedecore redire permissus, infra Alpes ultra Curiam comprehenditur, et in Saxoniam remissus, in Sclavis custodiae mancipatur. Uodo, Strazburgensis episcopus, obiit, cui Erchanboldus successit. Eodem etiam 132.0172B| anno domnus Leo papa obiit. Tunc legati Romanorum, Azo videlicet protoscriniarius, et Marinus, Sutriensis ecclesiae episcopus, imperatorem pro instituendo quem vellet Romano pontifice in Saxonia adeuntes, honorifice suscipiuntur et remittuntur. Et Otgerus, Spirensis episcopus, et Liuzo, Cremonensis episcopus, cum eisdem Romam ab imperatore diriguntur. Tunc ab omni plebe Romana Joannes, Narniensis ecclesiae episcopus, eligitur, et sedi apostolicae pontifex intronizatur. Qui statim majores Romanorum elatiore animo quam oporteret insequitur, quo in brevi inimicissimos et infestos patitur. Nam ab Urbis praefecto et quodam Rotfredo comprehenditur, et urbe expulsus, in Campania custodiae mancipatur. Hoc 132.0172C| demum anno, imperatore ab Italia redeunte, Heinrico, archiepiscopo Treverensi, Thiodricus, ejusdem ecclesiae diaconus, et Adalberoni, Mettensi episcopo, Diedericus, consobrinus imperatoris, successores instituuntur. Brun quoque archiepiscopus, germanus imperatoris, vir ducatu pariter et episcopatu dignissimus, V Idus Octobris obiit, cui Folchmarus in episcopatu successit. Eodem anno Gero, marchionum nostri temporis optimus et praecipuus, obiit. Lotharius rex domnam Hemmam sibi conjugio copulavit.

DCCCCLXVI.

Anno D. I 966 imperator Coloniae natalem Domini 132.0173A| celebravit, cunctaque ibi Lothariensis regni negotia, prout sibi videbatur, disposuit. Erchanbertus, Witzenburgensis coenobii abbas, obiit, et imperator electione monachorum Adalbertum, Rugis ordinatum episcopum, eidem monasterio praefecit. Starchandus, Rubilocensis ecclesiae episcopus, obiit, cui Reginoldus successit in episcopatu. Udo comes, conjurationem cum Adalberto Berengarii filio habens, et in Italiam ad excaecandum Waldonem, Cumanum episcopum, ire disponens, imperatoriae majestatis reus esse convincitur, et sacramento, ne aliquatenus ullas partes regni praesumat ingredi, regno expellitur. Witkerus, Treverensis coenobii abbas, obiit, cui Asolfus in abbatia successit. Imperator, iterum in Italiam ire disponens, 132.0173B| Assumptionem sanctae Mariae Wormatiae celebravit, ibique habito cum omnibus regni majoribus concilio, inde per Alsatiam et Curiam Alpes transcendens, Italiam intravit, et Sigolfum, Placentinum episcopum, quosdamque ex comitibus Italicis propter Adalbertum priori anno a se deficientes, in transalpinas partes Franciae vel Saxoniae, custodiendos direxit. Tunc Romani, imperatoris metuentes adventum, Rotfredo jam mortuo, a custodia qua tenebatur Johannem apostolicum absolvunt, et veniam pro malis quae ei ingesserant poscentes, in locum et sedem suam illum restituunt. Eodem anno comes Eberhardus obiit. Eodem anno Berengarius, quondam Italiae rex, exul moritur, et in Babenberg regio more sepelitur; 132.0173C| cujus vidua Willa, antequam sepeliretur, velum sibi sanctimoniale assumpsit. Udo comes, sacramenti oblitus, Franciam ingreditur, unde iterum absque omni utilitate revertitur.

DCCCCLXVII.

A. D. I. 967 imperator Romae natalem Domini celebravit, et excepto praefecto Urbis qui aufugerat, 13 ex majoribus Romanorum, qui auctores 132.0174A| expulsionis domni Joannis papae videbantur, suspendio interire jussit. Inde progrediens per Spoletum, Ravennam adiit, ibique Pascha celebrans cum domno Joanne papa, plurimos ibi ex Italia et Romania episcopos coadunavit, et habita synodo, multa ad utilitatem sanctae Ecclesiae adinvenit, et apostolico Johanni urbem et terram Ravennantium aliaque complura, multis retro temporibus Romanis pontificibus ablata, reddidit, eumque inde Romam cum magna laetitia remisit; ipse vero in partes Tusciae et Lucaniae secessit. Interim papa Johannes et imperator regi Ottoni litteras invitatorias miserunt, et, ut cum ipsis ad natalem Domini Romae celebrandum festinaret, jusserunt. Tunc rex pro disponendis regni negotiis ante 132.0174B| suum in Italiam iter Wormatiam venit, ibique in primo suo placito, Deo propitio, plurima futurae prudentiae simul et clementiae suae indicia praemonstravit. Sicque nativitate Praecursoris et apostolorum festivitate Franconofurd celebrata, iter suum acceleraturus in Saxoniam remeavit. Ea tempestate Asulfus, Treverensis abbas, praesenti vitae subtrahitur, cui Thietfridus successor eligitur. Tunc etiam domnus archiepiscopus Willihelmus aliquantula infirmitate detentus, in brevi, Deo miserante, convaluit. Domno imperatore in Italia commorante, legati Nichofori, Graecorum imperatoris, Ravennae ad eum venerunt, honorifica secum munera ferentes et pacem ab eo vel amicitiam poscentes; quibus honorabiliter susceptis decenterque remissis, domnus 132.0174C| imperator nuntium suum eidem Graecorum imperatori pro conjungenda in matrimonium suo filio, regi Ottoni, privigna ipsius Nichofori, filia scilicet Romani imperatoris, Constantinopolim dirigit. Qui iterum eodem anno ante natalem Domini ad imperatorem revertitur. Eodem anno, intrante Septembri mense, Otto rex Romam iturus decenti se comitatu egressus, memoriam sancti Michaelis in Augusta civitate celebravit.

(no apparatus) Textus litteris Italicis scriptus