Consultatio et supplicatio de baptismo Judaicorum mancipiorum

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Consultatio et supplicatio de baptismo Judaicorum mancipiorum
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Consultatio et supplicatio de baptismo Judaicorum mancipiorum (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne


Consultatio et supplicatio de baptismo Judaicorum mancipiorum (0099D)

Reverendissimis ac beatissimis domnis et dominis (0100D)et Patribus sanctis, Adalardo, Waleet Helisacharo.(0101A)

Nuper cum a palatio tempus redeundi nobis jam fuisset indultum, suavissima dilectio vestra sedit et audivit me mussitantem potius quam loquentem contra eos qui querelas Judaeorum astruebant. Cumque audita fuissent a vobis et modificata quae dicebantur altrinsecus, surrexistis, et ego post vos. Vos ingressi estis in conspectu principis: ego steti ante ostium. Post paululum fecistis ut ingrederer. Sed nihil audivi, nisi absolutionem discedendi. Quid tamen vos dixeritis clementissimo principi praefata de causa, qualiterque acceperit, quidve responderit, non audivi. Ad vos postea non accessi, praepediente pudore ignavo, et molestia fatigante me: quae mihi utique accessit, non tam ex involutione rerum, quam ex ignobilitate mentis. Quamobrem recessi turbatus, (0101B)arripui iter incertus, perveni domum confusus, resedi (0102A)afflictus. Causas vero hujus afflictionis scriberem. Sed timeo mansuetudini vestrae laborem ingerere. Portitor tamen harum litterarum potest vobis edicere, si patitur longanimitas vestra. Aliqua sane, quae silenda non puto, propter quae mihi et ad fidissi mam paternitatem vestram dirigo, innotesco prudentiae vestrae. Primum, quod summopere mihi necesse est scire, et, ut existimo, etiam omnibus, ut dare dignemini consilium quod divino congruat operi, quid faciendum sit de mancipiis Judaeorum ethnicis, quae illi comparaverunt, et nutriti apud illos, inter nos discunt linguam nostram. Audiunt de fide, vident celebrationes solemnitatum; et per haec compunguntur ad amorem Christianitatis, et desiderant fieri in corpore Ecclesiae, membra Christi; et confugiunt ad Ecclesiam, baptismum postulantes: Utrum (0103A)videlicet debeamus illis hoc abnegare, an praebere, ubi possumus. De qua re ego quidem talem teneo rationem. Omnem profecto hominem creaturam Dei esse, et in unoquoque homine, quamvis servo, majorem portionem habere Dominum Deum, qui in utero creavit, ad lucem hujus vitae produxit, concessam vitam custodivit, sanitatem servavit, quam illum qui viginti aut triginta solidis datis, fruitur corporis ejus servitio. Nec est qui dubitet quod unusquisque servus, membrorum corporis opera carnali domino debens, mentis religionem soli debeat Creatori.

Propter quod omnes sancti praedicatores, socii apostolorum, docentes omnes gentes et baptizantes, non exspectaverunt dominorum carnalium licentiam (0103B)ut servos baptizarent, quasi non eos oporteret baptizari, (0104A)nisi eis permittentibus; sed scientes, et praedicantes, quod servi et domini unum habeant Dominum Deum in coelis, omnes baptizaverunt, omnes in uno corpore redegerunt, omnesque fratres et filios Dei esse docuerunt; ita tamen ut unusquisque in quo vocatus est, in hoc permaneret, non studio, sed necessitate, sed et si qui possent liberi fieri magis uterentur. In promptu est etiam ratione colligere, si qui ethnicorum ad Christum fugiunt, et non recolligimus, sed repudiamus propter carnales dominos, esse impium et crudele, cum humanae animae nullus esse possit dominus, nisi conditor. Sed et illud putamus esse considerandum, quia si religiosus imperator adversus gentes quae a Christi nomine alienae sunt arma movet, et victor effectus, subjicit eos (0104B)Christo et sociat religioni, opus est pietatis et laude (0105A)dignum; quomodo negligendum est, si inter subjectos tales existant qui desiderent baptismum? Neque hoc dicimus, ut Judaei perdant pretia quae in talibus dederunt; sed quia offerimus pretia secundum statuta priorum; et illi non recipiunt, putantes sibi favere magistratus palatii, et melius illis cupere, quam caeteris qui supradicta asserunt. Haec sunt de quibus precamur vestrum consilium aut jussionem per vos domini imperatoris. Quod utique necesse non esset, si ille, qui magister est Judaeorum, ita attenderet ut vos ei faciendum dixistis. Nam si secundum vestram jussionem ille consideraret fideliter ministerium nostrum, sicut nos ei honorem exhibere volumus in ministerio suo, nulla esset necessitas injuriam facere interrogando, nisi propter augmentum (0105B)doctrinae. Caeterum de causis Judaeorum non esset ulla contentio aut discordia, si ille rationabiliter agere voluisset. Nunc autem facite nobiscum secundum charitatem quam diffudit Spiritus sanctus in (0106A)cordibus vestris, et adhibete consolationem servo vestro, quia sub magno timore diversis anxietatibus torqueor. Si enim petentibus baptismum Judaeis aut servis eorum negamus, timeo damnationem divinam; si damus, timeo offensionem humanam, et tam infestas laesiones domus nostrae. De quibus laesionibus et discordiis, quia in his litterulis scribere indignum duxi, parvum breviculum pietati vestrae direxi, per quem cognoscere valeatis quae sint. Neque dignetur felix mansuetudo vestra mihi irasci, quia importunus vobis existo talia flagitando; sed considerate quia causa est Ecclesiae, ratio fidei, et opus divinum. Insuper et mihi omnis fiducia in vestra sanctitate. Et idcirco assumite sanctum laborem propter aeternam retributionem, et adjuvate Ecclesiam (0106B)nostram, opem ferendo et instituendo, quoniam debitores estis propter multitudinem fiduciae quam habet in vobis.