Consuetudines et jura Ecclesiae de regula (Richardus Floriacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Consuetudines et jura Ecclesiae de regula
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136




Consuetudines et jura Ecclesiae de regula

Consuetudines et jura Ecclesiae de regula (Richardus Floriacensis), J. P. Migne 136.1305B

Consuetudines et jura Ecclesiae de regula 136.1303B| Statutum est quod nullus praepositorum vel priorum intra villam vel extra audeat dare domos, terras, vineas vel possessiones aliquas sine censu. Si vero hoc aliquis facere praesumpserit, non est tenendum, quia hoc sub anathemate dantis et accipientis fuit inhibitum.

Statutum est etiam quod si quis possessiones quas tenet in feudo de Ecclesia, vendere voluerit cum assensu prioris vel praepositi, faciat: et prior ipse, si voluerit emat: alioquin cui voluerit, vendat, salvo jure Ecclesiae, scilicet de unoquoque solido nummum unum.

Statutum est iterum quod de unaquaque domo intra villam et extra habeat Ecclesia duos homines vel feminas cum sarculis unoquoque anno ad segetes 136.1303C| purgandas: et dabitur unicuique in Quadragesima una libra servientalis, et alio tempore in mane una torta de furno et vinum, et in nocte una libra: et in festivitate apostolorum Petri et Pauli unum fasciculum herbae de unaquaque domo priori deferre tenentur et ad vincula S. Petri unum panem talem qui sufficiat homini in mensa: et de unaquaque domo unum hominem ad vindemias colligendas.

Statutum est etiam quod omnes homines qui morantur in villa vel in dominio prioris intus et foris justitiam debent priori et clavigero.

Statutum est quod quicunque segetes ad molendina detulerint, vel vinum ad vendendum in conductu prioris sint, ut nullus burgensium audeat eos inquietare, ex quo de domibus exientes usque ad 136.1303D| propria redeant: quod si hoc facere praesumpserit, gadium solvent: similiter et in manu prioris sicut eodem pacto molendina

Statutum est similiter quod omnes burgenses si vinum emerint et postea vendiderint, obolum domino de unaquaque saumata dabunt. Praeterea prior habet 136.1304B| bannum salis imo mense in villa, et nullus burgensium audebit vendere et emere nisi cum assensu prioris: qui vero haec infregerit, cum damno LXVI solidorum emendabit.

Statutum est quod omnes sutores unoquoque anno in festo S. Martini reddant optimos solutares, similiter omnes pelliparii debent priori bonam pelliciam unoquoque anno in ramis Palmarum, et in festivitate apostolorum Petri et Pauli, et in vincula B. Petri: nec miles nec Burgensis vel aliquis hominum erit liber in his tribus diebus quin persolvant de his quae vendiderint vel emerint tributa priori et monachis.

Omni tempore statutum est forum in villa Regulae, in die Sabbati dominus de Girunda tenet in hoc 136.1304C| foro, in feodum de priore justitiam mercati. Nec debet alia die Sabbati aliquid ultra rivos emere. Quod si factum fuerit, ad dominum Girundae pertinet justitia; et ipse die Sabbati manu levabit ille dominus Girundae usque ad octo dies. Quod si tunc non solverit, justitia pertinet ad priorem vel clavigerum. Item prior vel claviger poterunt manulevare. Praefatus vero dominus Girundae securum conductum dabit venientibus ad forum, in eundo vel redeundo. Carnifices etiam sunt securi ab ea hora qua porcum, vaccam, vel caetera ad officium suum pertinentia acceperint, ita quod non pignorentur, sine consilio prioris vel clavigeri.

Eamdem securitatem habent hi qui veniunt ad molendina: qui autem hoc vel illud infregerint sex 136.1304D| solidos solvent. Noster vero molendinarius de unoquoque molendino unam coucam unoquoque die, si voluerit accipiet ad molendum. Nullus molendinarius quaerat bladum per villam: si factum fuerit, sex sol. solvet. Unoquoque die Veneris solvent molendinarii clavigero quartam frumenti quod lucrati 136.1305A| fuerint sub sacramento. Statutum est quod claviger accipiat de unoquoque porco obolum et de porco ultra 20 den. lumbos habebit claviger; de vacca habebit duos denarios: de bacone tantumdem; et non alibi vendentur carnes nisi in consuetis locis, vel pisces. Diebus etiam Dominicis 3 feria et 5 manu levabit carnes claviger, tiliam porci vel apri pro 4 den.; fructum vaccae pro tribus denariis; quarterium arietis pro uno. Quicunque vendiderit carnes, eamdem servabit consuetudinem.

Item si extraneus portaverit sturionem, denarium habebit claviger; et si ibidem fractus fuerit sturio, nerbilium et budellum habebit claviger, nec minus habebit denarium.

136.1305B| Item si duo vel tres socii fuerint in porco vel vacca, vel ariete de unoquoque manulevabit, prout dictum est superius, etiamsi unus vendiderit pro omnibus. Similiter si extraneus saumonem portaverit, obolum dabit. Si extraneus portaverit duodenam lampredarum denarium dabit; si sex, obolum. Si duodecim colagos portaverit per aquam, unum dabit; si sex, obolum; si cum asino portaverit, tres denarios; si cum equo vel equa, mulo vel mula 4 den. dabit; si cum collo duodena colagorum vel lampredarum, denarium dabit. De sturione et salmone primo captis in Beta, medietatem piscatores dabunt: et tunc accipient illi duo piscatores duos panes servientales et duas mensuras vini: et deinceps de omnibus piscibus ibidem 136.1305C| captis decimam sub sacramento.

Si balaena feratur per mare frustum habebit claviger; si per terras feratur vel alii quilibet pisces, fiat sicut superius scriptum est de colagis vel lampredis.

Item de his quae venduntur in foro; de porco qui venditur ultra 20 denarios accipiet claviger unum denarium; et si minus, obolum: de capra similiter; de vacca similiter; de bove denarium. De ove sicut de porco; de asino sicut de bove; de equo et mulo quatuor denarios; de cifis et saleriis, de carra bestiae quatuor cifos et totidem salerios; de collo onusto duos. Die Sabbati nemo vendat intra vel extra aliquid, quin reddat clavigero consuetos redditus.

136.1305D| Statutum est etiam quod si quis porcum extra villam emerit et infra octo dies vendiderit, denarium dabit: de nomeriis et cultris et fosseriis, sarculis, falcibus, toseriis, vasoriis et caeteris ferramentis quae venduntur in foro, semel in anno ab unoquoque venditore unum accipit claviger. De retumbis et cifis vitreis, de caepis et aliis unoquoque Sabbato et Dominica, exceptis illis de Papeyran unam cordam et de scaloriis unam garbam. Habitantes in terra de Papeyran liberi sunt in omnibus quae nascuntur in eadem terra: si extra terram illam aliquid acquisierint, non sunt liberi.

Item accipit claviger de vendentibus sal die Sabbati in foro de unoquoque unam palmatam, et in 136.1306A| Dominica similiter. Et ut breviter concludam: quocunque modo vel quacunque die extranei aliquid portaverint, vel cum aliqua re transitum fecerint, jus suum recipiet claviger: sic sal, equi, porci, oves, boves, bladum et caetera: et in foro manulevabit claviger quidquid voluerit per octo dies.

Item habebit claviger de his omnibus qui vendunt saginum omni quintodecimo die Sabbati unam obolatam. In festo beati Petri accipit claviger unam corrigiam de unoquoque mercenario.

Item Passapont recepit nomine nostro de ligassa lini unum paladuir in foro, et plenam manum lanae, juxta quod ibi fuerit; de mercenariis quintodecimo die obolum: de his qui deferunt vasa vitrea, unam lampadem; de fasciculo ciforum, unum. Pro his 136.1306B| tenetur Passapont et ejus successores in dormitorio facere luminare, et in camera prioris, dum ipse praesens fuerit. De nattis unam habebit claviger semel in anno; et sic de caeteris quae venduntur.

Statutum est quod ille quem prior in jus vocaverit, statim coram eo cum fidejussoribus se praesentet, nisi jam manum ad comedendum lavaverit, vel ad lavandum caput jam se paraverit. Si vero post vesperas eum vocaverit in crastinum coram eo cum fidejussoribus appareat. Ille vero qui die assignata usque ad horam sextam coram priore non comparuerit, tanquam convictus judicabitur. Quod si praesens prior non fuerit, clavigero se praesentet.

Item de unaquaque saumata lignorum dabitur domui 136.1306C| nostrae unum lignum per omnes portas de his qui sunt extranei.

Statutum est etiam quod prior tempore vindemiarum per omnes portas villae diriget nuntios suos ad quorum conspectum decimae vini et quarta fidiliter reddantur, prout in scriptis eorum continebitur. Et debent deferre illi quorum sunt vineae ad torcular prioris sine ipsius adjutorio. Item de omnibus obliariis qui fabbas excolunt, dabitur conventui coquus vel alter serviens onustus de fabbis. Tempore vero suo de agresta per vineas arripient servientes coquinae: similiter de oleribus a Natali usque ad Quadragesimam et in Quadragesima de porris similiter.

Statutum est praeterea quod omnes bailivi ad hoc 136.1306D| sunt constituti, ut census bailiarum nobis absque difficultate reddi faciant: videlicet frumenti, avenae et denariorum. Quod si in festo B. Martini ad praefatos census subditos suos non compulerint, bailivi debent pignorare; sed ad priorem pertinet justitia.

Praeterea statutum est quod claviger per totam villam accipiat asinos ad deferendum bladum suum.

Item cum comes procurationem suam accipiet claviger per totam villam manulevabit porcos et capiet gallinas per domos.

Sciendum praeterea quod per omnes bailias nostras accipimus ab unoquoque villano unam gallinam, 136.1307A| duos fasces paleae, et unum panem et traceam boum in vigilia Natalis Domini.

Item omnes bailivi nostri et foris debent procurationem priori semel in anno praeter homines de Pins.

Item omnes villani de bailliis nostris debent procurationem priori semel in anno.

Boneta de Bordes et successores sui debent priori procurationem apud Burdegalam cum his omnibus quos secum habebit; et equos similiter procurabit, et hoc semel in anno.

Milites de Bordes solvunt procurationem plenam priori et sociis suis, et omnibus quos secum adducet; et supervenientes similiter procurabunt: et debent commodare priori unum equum, cum sturiones 136.1307B| ad sanctum Benedictum miserit. Quod si in via equus decesserit, prior equi pretium eis restituet.

De jure prioris est et Ecclesiae de Regula, ut lites, discordias, causas et judicia per judices quos voluerit, et undecunque voluerit intus vel extra terminet: si qui vero adventitius vel naturalis sine haerede legitimo decesserit, res ejus, si solutus fuerit ad priorem pertinent; si conjugatus, medietas.

Homines de Lavizon Willelmus Textor, Petrus Ogau, Willermus Garsias et Vitalis Juliani debent portare priorem per mare cum sociis suis ubicunque voluerit, et reducere similiter, et debent deferre similiter bladium per mare quacunque parte 136.1307C| domus nostra habuerit, et nocte qua redierint, habebunt de cellario portatores isti panem et vinum.

Praepositus de Lobanaeg debet procurare priorem et socios suos semel in anno: et omnes illi qui sunt de praepositura illa: aliam tantum debent procurationem priori et sociis suis semel in anno, praepositus sanctae Aurelianae cum participibus suis, debent procurationem priori semel in anno, et in mutatione cujusque prioris 14 solidos Burdegalenses nomine sportulae, et Aiquilinus de Fonte sex denarios sportulae.

Amaneus de Lobengs et sui debent facere hominium priori pro mota sua et pro feodo Regulae et pro justitia fori et pro his quae tenet ab eo intra et extra: 136.1307D| et praeterea pro his omnibus faciunt solemnem in die Paschae toti conventui de Regula.

Item Arnaldus Bernardi de Taurignac facit hominium priori pro devalata pedagii Mariae de Gerunda et praeterea pro communitate casati cum participibus suis annuatim in vincula B. Petri 5 solidos Burdegalenses.

Item Helias de Barela debet solvere conventui de Regula annuatim 24 panes et 12 lampredas et unam saumatam vini in ramis Palmarum.

Item dominus de Culed Maviron debet facere hominium priori pro feodo quem tenet in villa de Regula. Dominus de Landerro et sanctae Basilicae debet facere hominium priori pro his quae tenet in 136.1308A| foro Regulae, et in Salargiis, et pro feodis domorum quae sunt in eadem villa et pro his omnibus quae tenet a rivo qui dicitur Merdanus usque ad Regulam.

Item Donatus Garsiae vel Berned et ejus successores debent assistere priori in judiciis pro feodo quem tenet infra Regulam.

Item homines de Taurignac et homines de sancto Michaele, et de Guarzac, si forte prior propriam guerram habuerit, debent venire in ejus auxilium pro feodis quae tenent intra villam.

Item si prior proprium bellum habuerit pro exhaeredatione terrae, medietatem expensarum facient burgenses, aliam medietatem prior. Pro tali bello tenentur se praesentare dominus Gerundae et dominus 136.1308B| de Taurignac et dominus del Berned.

Item si aliquis miles feodetarius prioris contra priorem, quod absit, in aliquo deliquerit, per nuntium suum ipsum in jus vocabit, et in manu prioris de querelis, quod justum fuerit, exsequetur. Quod si in ejus manum jure parere noluerit, feodum prior occupabit.

Statutum est praeterea quod si Judaeus transitum fecerit per villam, 4 denarios solvat clavigero. De equo Hispaniae, 4 denarios; de traca (forte ut postea carga) coriorum boum, ovium vel caprarum, 4 denarios. De uno corio unum denarium: de carga stagni vel metalli, 4 denarios. Quicunque vendiderit equum in foro quatuor denarios: extraneus ubique. Constitutum est praeterea et jurejurando firmatum 136.1308C| quod neque prior, neque claviger aliquem vel aliquam supercurrat, dum ille vel illa fidejussorem priori gratum dare poterit.

Item nemo cultellum, ensem, lanceam, spiculum, securim, besogium, neque gladium in contentione trahat: quod si traxerit et non percusserit et traxisse convictus fuerit, sex solidos priori sine intermissione dabit. Si vero percusserit et sanguinem effuderit, 66 solidos similiter dabit priori, et damnum percusso ex integro restituet. Aut si hoc totum facere non poterit, uno membro curtabitur. Si percussus mortuus fuerit, ille qui percussit exhaeredabitur, et haereditas tota et possessio pertinebit ad priorem.

Item nemo extra villam vel infra aliquem capere 136.1308D| praesumat sine assensu domini prioris vel Clavigeri, sed si casu contigerit, quod ante praesentiam prioris vel clavigeri cum capto se praesentet, si tamen tempus fuerit opportunum. Quod si id facere neglexerit, 6 solidos dabit priori. Item si contigerit quod aliquis aliquem ante praesentiam Domini percusserit, absque dubio damnum restituet et priori satisfaciet.

Item de mensuris cujuscunque modi sint, ut de conchis, de virgis, de cubitis, de canis quibus panni venduntur, et de libris et de rasoriis quibus sal et segetes raduntur, firmiter fuit constitutum omnia esse aequalia et justa. Quod si penes aliquem aliquod istorum falsum inventum fuerit, 6 solidos 136.1309A| priori solvet. Quod si aliquis reclamaverit et probaverit se in hujusmodi mensuris fuisse deceptum, deceptor damnum restituet et priori sex solidos solvet.

Similiter de hortis in villa constitutis et circumjacentibus, et de vineis statutum est et jurejurando firmatum quod nemo audeat in hortum vel vineam alterius intrare, nec aliquid rapere, neque olera, neque portum, neque fructus si fuerint sibi.

Similiter de vineis neque agrestam, neque racemos, neque paxellos, neque aliquid earum. Quod si aliquis fecerit et de facto comprobatus fuerit, damnum restituet, et priori sex solidos solvet, et si dare non possit, auriculam perdet

Item statutum est ne aliquis sine assensu prioris 136.1309B| in expeditione eat, nec prece, nec pretio aliquorum ductus castellum ingrediatur ad defendendum, vel foras ad expugnandum. Quod si fecerit et vulnus intulerit, 66 solidos priori dabit, et percusso damnum restituet. Si occiderit hominem, omnia confiscantur priori. Si quis autem superbiae facibus accensus negligenter de villa exierit profugus ea occasione, quod dicit burgenses vel ipsum priorem 136.1310A| sibi injurias irrogare, et nolit juxta statuta villae judicio injurias persequi, post primam et secundam admonitionem prioris per se vel per suos factam, ille talis omnibus diebus vitae suae ex tunc exsul et profugus non reversurus abeat, et omnis ejus haereditas priori incurratur.

Demum statutum est quod quicunque intus vel extra aliquem vel aliquam interfecerit, sine misericordia incurratur Domino.

De minimis autem querelis, ut est de percussione sive sanguinis effusione facta et de illatis contumeliis, de capillis ruptis et de aliis hujusmodi, ut consuetum est et statutum teneatur.

Item si quis virginem corruperit vi: si mulier fuerit vilior eo, dabit ei maritum consilio amicorum 136.1310B| suorum, vel accipiet eam in uxorem. Quod si mulier fuerit nobilior, ad arbitrium prioris et amicorum mulieris, mulieri satisfaciet et 66 solidos priori solvet.

Item si aliquis quamlibet aliam stupratus fuerit, 6 solidos dabit priori et mulieri satisfaciet. Si quis conjugatam rapuerit et cum ea fugerit, ut de homicidio stabilimentum villae servetur.

(no apparatus)