Constitutiones (Odo Cantuariensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Constitutiones
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133


Constitutiones

Constitutiones (Odo Cantuariensis), J. P. Migne 133.0949B

TITULI CAPITULORUM.

I. De immunitate Ecclesiae.
II. De saecularium principum officio et obedientia episcopis praestanda.
133.0946|
III. De officio episcoporum.
IV. De officio presbyterorum.
V. De officio clericorum.
VI. De officio monachorum.
133.0947A|
VII. De prohibendis illicitis connubiis.
VIII. De concordia in Ecclesia conservanda.
IX. De jejuniis et eleemosynis faciendis.
X. De decimis reddendis.

PRAEFATIO.

In nomine sanctae Trinitatis et unicae divinitatis. Licet, nullis existentibus meritis, monita piae exhortationis ausu temerario quempiam docere praesumam: tamen quia certantibus et videlicet laborantibus in stadio hujus vitae, spirituale bravium auctore donorum Spiritu promittitur, et pastorum curae populus Dei multiplicandus fide et numero caute conceditur; ideo ego Odo humilis et extremus, divina largiente clementia, almi praesulis et pallii honore ditatus, quaedam documenta, omni Christicolae, ni fallor, non indigna, quae a praecedentibus illustrium 133.0947B| virorum praeceptis certissima comperi, ad consolationem domini mei regis, scilicet Edmundi, omnisque populi excellenti imperio ejus subjecti, in ista chartula coadunare decrevi. Unde devotissime obsecro, et clementissime hortor audientium mentes, ut si quando haec recitanda audiant, interius videlicet in corde frequenti meditatione plantent; et multiplici bonae operationis munere, ex eo fructum pacatissimum in tempore messis sibi colligant.

CAPUT PRIMUM.

Primo capitulo praecipimus et mandamus ut sancta Dei Ecclesia, quae sanguine Christi primum fundata est, et fidelium multitudine, sponsa dealbata, nullis ingredietur malorum interruptionibus. Nec alicui liceat censum ponere super Ecclesiam Dei, quia filii 133.0947C| Ecclesiae, id est filii Dei, ab omni censu terrestri liberi sunt in omni regno. Ambrosius ait: Ecclesia catholica libera est ab omni censu principis. In Historia Ecclesiae: Si quae domus agri, vel quaelibet praedia a Christianis direpta sunt, sive sub fiscum regalem, sive in dona collata sunt, haec omnia in antiquum jus Christianis praecipimus revocari. Gregorius enim ait: Si quis Ecclesiam Christi denudaverit, anathema sit, si non satisfactione emendaverit. Et iterum: Quisquis Ecclesiae Dei parochias vel usurpare per rapinam tentaverit, ab Ecclesiae ministris excommunicandus est, et omnimodo a corpore Christi alienus. Audent enim extra milites qui Christum crucifixerunt, aliquid, qui Ecclesiae ejus disciplinae regulis obedire contemnunt; Ecclesia enim 133.0947D| habet potestatem ligandi atque solvendi.

CAPUT II.

Secundo capitulo admonemus regem, et principes, et omnes qui in potestate sunt, ut cum magna humilitate suis archiepiscopis omnibusque aliis episcopis obediant, quia illis claves regni coelorum datae sunt, et habent potestatem ligandi atque solvendi: nec se magni pendant in saeculari potentia, quia Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam: habetque rex prudentes consiliarios, Deum timentes super regni negotia: ut populus bonis exemplis regis et principum eruditus, proficiat in laudem et gloriam Dei. Neminem injuste per potentiam opprimere: sine acceptione personarum inter virum et proximum 133.0948A| suum judicare, advenis, pupillis et viduis protector esse, furtum prohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, pauperes eleemosynis alere; quia etsi omni homini necessarium est Christi custodire mandata, praecipue tamen regibus et omnibus in sublimitate positis; qui et pro seipsis etiam, et pro universis sibi subjectis, in die districti examinis justo Judici rationem sunt reddituri.

CAPUT III.

Tertio, admonendi sunt episcopi, quatenus cum omni honestate et modestia in sanctae religionis pietate praedicent et ostendant exempla bona omnibus. Ut suas parochias omni anno cum omni vigilantia, praedicando verbum Dei, circumeant; ne aliquis per incuriam pastoris, per devia cujuslibet 133.0948B| ignorantiae errans, lupinis pateat morsibus lacerandus. Ne quis turpis lucri gratia, sed spe mercedis aeternae, gregem sibi commissum pascere studeat: quod enim gratis excepimus, gratis impendere non differamus. Absque ullo timore vel adulatione cum omni fiducia verbum veritatis praedicare regi, principibus populi sui, omnibus dignitatibus, et nunquam veritatem subterfugere. Neminem injuste damnare, neminem nisi juste communicare, omnibus viam salutis demonstrare.

CAPUT IV

Quarto capitulo, admonemus presbyteros ut populum Dei bonis exemplis, habitu sancto doceant, et doctrina sancta erudiant et informent. Ut illorum conversatio in omni bonitate et modestia moribus 133.0948C| populi excellentior sit: quatenus qui eum viderit secundum presbyteratus sui dignitatem vestitum incedentem, bene et laudabiliter enuntiat habitus ejus.

Quinto capitulo admonendi sunt clerici, ut canonice cum omni honestate et reverentia juxta sanctorum Patrum decreta vivant, praebentes bona omnibus exempla, quatenus in eorum bona conversatione laudetur episcopus, honoretur Ecclesia, populus proficiat in laudem Dei, et illi secundum nominis sui dignitatem, digni in Dei haereditatem venire efficiantur.

CAPUT VI.

Sexto capitulo hortamur monachos, et omnes qui 133.0948D| votum Deo voverunt, ut in omni humilitate et obedientia die noctuque hoc adimplere studeant, permanentes in timore Dei in ecclesiis ubi se voto constrinxerunt. Non sint vagabundi, neque gyrovagi, qui nomen monachi desiderant, officium autem ejus contemnunt: sed secundum exempla apostolorum, per habitum humilitatis, laboribus manuum, et lectione sacra, et continuis orationibus se exercentes, parati, praecinctis lumbis, ardentibusque lucernis, Patremfamilias exspectent, ut veniens eos faciat in aeterna requie sine fine permanere.

CAPUT VII.

Septimo capitulo prohibemus et interdicimus omnibus Christianis injusta connubia, et incestuosa, 133.0949A| cum monialibus, vel cognatis, vel cum aliis illicitis personis. Sanctae enim recordationis Gregorius papa, cum pluribus episcopis, seu sacerdotibus caeteris, in basilica beati Petri apostoli constituit: Si quis monacham, quam Dei ancillam appellant, in conjugio duxerit, anathema sit. Et responderunt omnes: Amen. Nos quippe eamdem apostolicam auctoritatem sequentes, simili modo jaculum maledictionis talibus imponamus, nisi correptus a tam nefanda praesumptione ad satisfactionem pervenerit.

CAPUT VIII.

Octavo capitulo observamus: ut quando in aliquo conventu venerimus, tota intentione consideremus quod Psalmista nos admonet, dicens: Dominus prospicit super filios hominum (Psal. LII), et reliqua; 133.0949B| et iterum: Dominus dissipat consilia gentium, et reliqua usque in haereditatem sibi (Psal. XXXI). Ideo praevidendum est, fratres, ut sit concordia et unanimitas inter episcopos et principes, omnemque populum Christianum, ut sit unitas ubique ecclesiarum Dei, et pax: imo una sit Ecclesia, fide, spe et charitate, unum habens caput, quod est Christus, cujus membra se invicem adjuvare mutuaque charitate diligere debent, ut ipse ait: In hoc cognoscant omnes, et reliqua (Joan. XIV).

CAPUT IX.

Nono capitulo admonemus jejunium [ addendum et orationem] cum eleemosynis caute et vigilanter 133.0949C| conservare: istae enim sunt tres alae quae ducunt 133.0950A| sanctos ad coelum. Quatenus quadragesimale jejunium, Quatuor Tempora, et alia legitima jejunia, videlicet IV feriam, et VI feriam, cum magna vigilantia observare studeatis: et super omnia Dominicum diem, et sanctorum festivitates, sicuti canon et exempla praecedentium affirmant, ab omni saeculari opere cautissime custodire procuretis, nec superstitionibus vanis consensum praebeatis: neque creaturam pro creatore magicis illusionibus adorabitis, quia qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.

CAPUT X.

Decimo capitulo mandamus, et fideliter obsecramus, de decimis dandis, sicut in lege scriptum est: Decimam partem ex omnibus frugibus tuis, seu primitiis 133.0950B| deferas in domum Domini Dei tui (Deut. XII). Rursum per prophetam: Afferte, inquit, omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, et probate me super hoc. Si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero benedictionem usque ad abundantiam: et increpabo pro vobis qui comedit et corrumpit fructum terrae vestrae, et non erit ultra in ea sterilis (Malach. III). Unde et cum obtestatione praecipimus, ut omnes studeant de omnibus quae possident dare decimas, quia speciale Domini Dei est: et de novem partibus sibi vivant, et eleemosynas tribuant. Veritatem autem facientes, in charitate maneamus in illo qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. 133.0950C| Amen.