Constitutiones (Ludovicus II Germaniae)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Constitutiones
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Constitutiones (Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne cc_id: cps_2.LuIiGe.Consti4, cc_idno: 9723

Alio tempore dictus serenissimus Augustus instituere praevidit capitula. 138.0621B| c

1.

Si quislibet episcopus abba vel comes in propria sede vel domos aut villa residet, homines ipsius depraedationes fecerint, messes vel prata defensionis tempore devastaverint, et hoc cognitum absque injusta dilatione non emendaverit, et factori condigna castigatione non imposuerit, ipsum malum ut lex est emendare cogatur, et insuper quadraginta dies et noctes a vino et carne abstineat.

2.

Per viam quoque ad palatium veniens aut rediens cuicumque homines rapinam fecerint, et cognito statim non emendaverit, et factori condignam castigationem non inposuerit, omnia que rapta sunt ut lex est emendare cogatur, et insuper triginta 138.0621C| dies et carnes et a vino abstineat.

3.

( Reliqua exciderunt. )

Capitula missis data.

1.

Ut inquirant de singulis monasteriis vel senedochiis, qualiter a conditoribus ordinata sunt, vel quomodo nunc permaneant, et a quibus personis detineantur.

2.

De monetis inquiratur, qua custodia observantur, vel qua fraude vitiantur, et a quibus personis hoc perpetratum sit, et noviter a nobis instituta instanter figurari precipiantur. Verumtamen usque missa sancti Johannis denarium argenteum et non fractum cujuscumque monetae recipiatur. Rejectoribus autem juxta capitulare castigatio adhibenda, vel 60 solidos componat, vel totidem ictus accipiat. Falsatores vero monetae, si inventi fuerint, in praesentia 138.0622B| nostra deducantur.

3.

Ut missi nostri per singulas civitates mensuram antiquam inquirant, et nemo neque emere neque vendere praesumat nisi ad ipsam mensuram.

4.

De usuris, que multis argumentis fiunt, diligentissime inquiratur a missis nostris, et cum reperti fuerint qui eas exercent, propriis episcopis tradantur, ut sub publica poenitentia redigantur.

5.

De judicibus inquiratur, si nobiles et sapientes et Deum timentes constituti sunt; et jurent, ut juxta suam intellegentiam recte judicent, et pro muneribus vel humana gratia justitiam non pervertant nec differant, et quod judicaverint confirmare sua subscriptione non dissimulent. Ubi autem tales non sunt, a missis nostris constituantur, 138.0622C| et idem sacramentum facere cogantur. Quod si viles personae et minus idoneae ad hoc constitutae sunt, rejiciantur. Similiter et notarii legibus eruditi et bonae opinionis constituantur, et jusjurandum praebeant, ut nullatenus falsitatem vel colludium scribant; et qui hoc fecisse preterito tempore inventi fuerint, praesentaliter damnentur.

6.

Ut inquirant diligentissime missi nostri per singulos comitatus, qui adhuc sacramentum fidelitatis nondum nobis promiserunt, et promittere eos compellant. Et inquirant diligentissime missi nostri villas et cortes, unde regis expensa ministrari solita sit, et a quibus personis modo detineatur, nec non et quae in transitu domni imperatoris servire debent vel missis transeuntibus necessaria ministrare.

7.

Ut per singulas civitates inquirant missi nostri, 138.0623A| ubi palatia antiquitus fuerunt vel publicae domus antiquitus, vel unde continebantur, vel qua occasione aut a quibus personis vel sub cujus tempore destructa sunt, et nostra auctoritate praecipiant ut amodo quantotius restaurentur. Sed et de singulis conditionibus quae ad cameram nostram vel ad fiscum vel ad diversa palatia pertinent.

8.

Ut missi nostri perquirant in singulis civitatibus beneficia quae antiquis temporibus clerici et vassalli predecessorum nostrorum habuerunt vel qui nunc ea retinent, et nobis renuntient. Similiter comitatus pertinentia quae comitatus non habent, nec non et res ecclesiis Dei pertinentes, et aliae personae quam rectores earum retinent, inquirant et nobis renuntient. 138.0623B|

9.

Ut baptismales eclesiae, quae per neglegentiam eorum qui eas restaurare debuerunt, paulatim a suo statu defecerunt, diligentia missorum nostrorum ab his qui ibi baptizantur vel sacra misteria percipiunt restaurari praecipiantur, et ministris rei publice comittantur, ut filii ecclesiae eorum instantia ad earum restaurationem compellantur, decimas quoque Deo dare ibidem cogantur.

10.

138.0624A| Ut idem missi perquirant in singulis civitatibus, qualiter canonicorum vita et conversatio ordinata sit, et de thesauro ecclesiae, quid inde perditum sit, vel a quo, aut cujus tempore, et utrum episcopi suas plebes ordinatas habeant, et si contra restaurationem destributae sunt, ut emendent; et si opus fuerit, nobis renuntient.

11.

De depraedationibus quoque quae moderno tempore defunctis episcopis a diversis hominibus factae sunt in rebus eclesiasticis, ut qui eas fecerunt, legaliter emendent cum emunitate nostra.

12.

De sceleribus atque criminibus quae multis modis increverunt, volumus ut inquirant et emendent. Similiter et de conspirationibus nocivis juxta capitulare emendent. Similiter et de rapinis seu et 138.0624B| de falsis testibus, vel de perjuris hominibus, sive de monachis qui proprium habitum reliquerunt, et de his qui seculares vel laici ex clericis vel monachis sunt effecti.

13.

De viis et pontibus et ceteris excubiis publicis ut inquirant; et quae potuerint emendent, aut nobis quod invenerint renuntient. Quotation analysis