Constitutio de exercitu Beneventum promovendo (Ludovicus II Germaniae)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Constitutio de exercitu Beneventum promovendo
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

Constitutio de exercitu Beneventum promovendo (Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne cc_id: cps_2.LuIiGe.CoDeExB, cc_idno: 9722

Constitutio promotionis exercitus observationis partibus Beneventi, sub indictione quinta decima. 138.0725C|

1.

Quicumque de mobilibus widrigild suum habere potest, pergat in hoste. Qui vero medium widrigild habet, duos juncti in unum qualitatem instruant, ut bene ire possint. Pauperes vero personae ad custodiam maritimam vel patriae pergant; ita videlicet, ut qui plus quam decem solidos habet de mobilibus, ad eandem custodiam vadant. Qui vero non plus quam decem solidos habet de mobilibus, nil ei requiratur. Si pater quoque unum filium habuerit, et ipse filius utilior patre est, instructus a patre pergat. Nam si pater utilior est, ipse pergat. Si vero duos filios habuerit, quicumque ex eis utilior fuerit, ipse pergat; alius autem 138.0725D| cum patre remaneat. Quod si plures filios habuerit, utiliores omnes pergant; tantum unus remaneat, qui inutilior fuerit. De fratribus indivisis, juxta capitularem domini et genitoris nostri volumus, ut si duos fuerint, ambo pergant. Si tres fuerint, unus qui inutilior apparuerit, remaneat; ceteri pergant. Si quoque plures omnes utiliores apparuerint, pergant; unus inutilior remaneat. De qua condicione volumus, ut neque per praeceptum, neque per advocationem, aut quamcumque occasionem excusatus sit, aut comes aut gastaldus vel ministri eorum ullum excusatum habeant; praeter quod comes in unoquoque comitatu unum relinquat qui eumdem locum custodiat, et duos cum uxore sua. Episcopi 138.0726C| ergo nullum laicum relinquant. Quicumque enim contra hanc institutionem remanere praesumpserit, proprium ejus a missis, quod subter ordinatum habemus, praesentaliter ad nostrum opus recipere jussimus, et illum foras ejicere.

2.

Omnibus enim notum esse volumus, quia jam a prioribus nostris juxta hanc institutionem tultae fuerunt, sed pro misericordia recuperare meruerunt. Nunc autem certissime scitote, cujuscumque proprietas tulta fuerit, vix a nobis promerebitur recuperatione.

3.

A fluvio Pado usque Trebia sit missus Iotselmus. Inter Padum et Ticinum Eriulfus. Inter Ticinum et Adda Erembertus. Inter Adda et Addiza Landebertus. Ab Addiza usque Forum Julii Teodoldus. 138.0726D| Petrus et Arthemius episcopi, junctis secum missis episcoporum et comitum, Pisa, Luca; Pistoris et Lunis Teutmundus; Florentia, Volterra et Aritio Rodselmus; Clusio et Sena Andreas. In ministerio Witonis, Rimmo et Joannes episcopus de Forcona. In ministerio Verengari, Hiselmundus episcopus. In littore Italico, Ermefridus, Macedo, et Vulfericus.

4.

Hi volumus ut populum ejiciant, et custodiam praevideant, et populum in castella residere faciant, etiam et cum pace. Nam si missus aliquis ausus fuerit praetermittere, quin ominibus remanserint, praesentaliter proprium tollant, et eum foris ejiciant. Et si inventus fuerit ipse missus, proprium suum perdat. Et si comes aliquem excusatum, 138.0727A| aut bassalum suum, praeter quod superius diximus, dimiserit, honorem suum perdat. Similiter eorum ministri, si aliquem dimiserint, et proprium et ministerium perdant.

5.

Quod si comes aut bassi nostri aliqua infirmitate detenti remanserint, aut aliquem excusatum retinuerint, aut abbates vel abbatissae si plenissime homines suos non direxerint, ipsi suos honores perdant, et eorum bassalli et proprium et beneficium amittant. De episcopis autem cujuscumque bassallus remanserint, et proprium et beneficium perdant.

6.

Si quoque episcopus absque manifesta infirmitate remanserit, pro tali neglegentia ita emendet, ut in ipsa marcha resideat, quousque alia vice exercitus 138.0727B| illuc pergat. c

7.

Et ut certissime sciatis quia hanc expeditionem, in quantum Dominus largire dignatus fuerit, plenissime explere volumus, constituimus ut episcopus, comes, aut bassus noster, si in infirmitate incerta detentus fuerit, episcopus quippe per suum missum, quem meliorem habet, comes vero et bassi nostri per se ipsos hoc sub sacramentum affirment, quod pro nulla occasione remansissent, nisi quod pro certissima infirmitate hoc agere non potuissent.

8.

Omnes enim volumus ut omni hostili apparatu secum deferant, ut cum nos hoc prospexerimus et inbreviare fecerimus, non neglegentes appareant, sed gratiam quoque nostram habere 138.0727C| mereantur.

9.

Vestimenta autem habeant ad annum unum, victualia vero quousque novum fructum ipsa patria 138.0728A| habere poterit. Fagidis enim quicumque eundo et redeundo commotionem fecerit, vitae incurrat periculum.

10.

Et quia etiam temporis congruentia imminet quadragesimale, in quo studenda sunt praecepta Dei, constituimus ut quicumque ecclesiam Dei fregerit, adulteria et incendia fecerit, vitae incurrat periculum. Quicumque caballum, bovem, friskingas, vestes, arma, vel alia mobilia tollere ausus fuerit, triplici lege componat; et liberum armiscara, id est sella ad suum dorsum, ante nos a suis senioribus dirigatur, et usque ad nostram indulgentiam sustineat. Servi vero flagellentur et tundantur, et illorum domini, quae ipsi tulerunt, restituant. Quod si clamor ad seniores venerit, et ipsi talia non emendaverint, 138.0728B| tunc horum seniores ipsam compositionem faciant, et eadem armiscara, quamdiu nobis placuerit, sufficere compellantur.

11.

Et hoc constituimus ut ex utraque parte justitia servetur. Videlicet nostri sicut circavicini, quae necessaria sunt, emenda. Vicini autem nullatenus carius quam suis circavicinis vendere praesumant.

12.

Qui vero homicidia indiscrete et praesumptiose fecerit, vitae incurrat periculum.

13.

Iter enim erit nostrum per Ravennam, exin mediante mense Martio in Piscaria, et omnis exercitus Italicus nobiscum. Tuscani autem, cum populo qui de ultra veniunt, per Romam veniant ad Pontem-curvum, inde Capuam, et per Beneventum descendant 138.0728C| nobis obviam Luceria octavo Kalendas Aprilis.