Migne Patrologia Latina Tomus 138
Constitutio Francofurtana (Otto I), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttI.ConFra, cc_idno: 9733 c
Constitutio Francofurtana
138.0831D| Anno incarnationis Domini 951, indict. 9 constitutum est in Franconofurt a rege gloriosissimo Ottone, anno illius 15, consentientibus episcopis, 138.0832D| comitibus, aliisque fidelibus compluribus, canonum sanctorumque patrum auctoritate, nec non capitularium praecedentium regum institutis coram positis, 138.0833A| ne oppressio virginum aut viduarum, vel raptus, ab ullis hominibus fiat; et ut qui rapiunt eas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniventes raptoribus, siquidem clerici sunt, decidant a gradu proprio; si vero laici, anathematizentur; et raptores sine spe conjugii perpetuo maneant. Quod si post haec jungere se praesumpserint, utrique anathematizentur.
- 2.
138.0834A| Inventum est etiam a praefato rege, ut nulla abbatia quae per se electionem habet, ad monasterium nec alicui in proprium dari possit; illae vero quae electione carent, regis donatione et privilegio ad aliud monasterium quod sub ejus mundiburdio consistit subrogari possint