Migne Patrologia Latina Tomus 133
Constitutio
Constitutio (Rorico Laudunensis), J. P. Migne 133.0953A
Constitutio
133.0951C| Auxiliante supernae propitiationis clementia, RORICO, etsi indignus sanctae Laudunensis Ecclesiae praesulatum adeptus, considerans ultimae evocationis sortem, ut caeteris, mihi quoque imminere, peccatorum quoque meorum quam magno pressus gravamine, coepi apud me tacita deliberatione tractare quiddam huic sedi, cui auctore Deo praesideo, profuturum, meis vero opinor consulendis criminibus pernecessarium. Siquidem in latere montis, cui praeeminet civitas, in prospectu scilicet ejus, est ecclesia sita sancti Vincentii egregii martyris cultu 133.0952C| et honore venerabilis, super qua fama ferebatur antiquis temporibus insignem fuisse monasticae conversationis, quae quidem moderno tempore destitutionis succumbebat penuriae, donec praedecessor meus Adelelmus undecunque sumptibus duodecim canonicorum in ea serviturum conventum constiutit ordine vivendi religiosum. Quo ita defuncto, crebrescentibus diversorum cladium malis pene ad pristinum prolapsa est desolationis detrimentum. Quod ego non aequanimiter ferens, maxime quia non tam sedis hujus episcoporum, sed etiam nobilium, 133.0953A| necnon laicorum habebatur sepultura, accito generali conventu, ipsius consilio deliberatus, in antiquum, ut fama erat, conversationis monasticae statum reformare, et prout dictabat temporis opportunitas quantulumcunque numerum monachorum aggregare. Evocatis igitur a monasterio sancti Benedicti supra Ligerim sito duodecim monachis, eis venerabilem Melchanum praefeci abbatem, eumque cum caeteris monachis in eodem coenobio ad Deo serviendum constitui, quibus inter caetera beneficia a me collata secundae sedis episcopatus dignitatem, ab antecessoribus nostris antiquis eidem Ecclesiae concessa approbans, confirmavi: sepulturam quoque episcoporum, canonicorum, casatorum, custodum, matris Ecclesiae capellanorum ac servientium et 133.0953B| familiarium eorum, concessi etiam procinctum et 133.0954A| districtum vallis et montis, etc.; ut autem haec auctoritas firmiori valeat vigore, tam proprio sigillo, quam clericorum nostrorum, et nobilium laicorum testimonio subter roborare censuimus.
Signum Roriconis indigni Laudunensis praesulis.
Statuimus ergo eam mittere venerandae synodo, quae habita est apud Montem Sanctae Mariae, in pago Tardanensi, mense Maio, ubi recitatum est hoc residente domino Adalberone archiepiscopo cum coepiscopis, atque communi assensu ab eis roboratum.
Adalbero sanctae Ecclesiae Remensis archiepiscopus subscripsi, et corroboravi.
Actum Laudini anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 961, indict. IV, Kalend. Octobris in 133.0954B| anno VII Lotharii regis.