Constitutio (Childebertus II)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Constitutio
saeculo VI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


Constitutio

Constitutio (Childebertus II Francorum), J. P. Migne 72.1121B

Constitutio

72.1121B| Epistola clementissimi et beati regis nostri Childeberti data per ecclesias sacerdotum, vel omni populo.

Credimus hoc, Deo propitio, et ad nostram mercedem, et ad salutem populi pertinere, si populus Christianus relicta idolorum cultura, Deo, cui integram promisimus fidem, in quantum inspirare dignatus fuerit, pure deservire debeamus. Et quia necesse est ut plebs quae sacerdotis praeceptum non ita ut oportet custodit nostro etiam corrigatur imperio, hanc chartam generaliter per omnia loca decrevimus mittendam, praecipientes ut quicunque admoniti de agro, ubicunque fuerint simulacra constructa, vel idola daemonibus dedicata ab hominibus, facto non statim abjecerint, vel sacerdotibus haec destruentibus prohibuerint, datis fidejussoribus non 72.1121C| aliter discedant, nisi in nostris obtutibus praesententur. Qualiter in sacrilegos Dei injuria vindicetur, nostrum est pertractandum. Et quia fides nostra, ut verbum de altario a sacerdote faciente, quodcunque 72.1122B| de Evangelio, prophetis, vel Apostolo fuerit annunciatum, in quantum Deus dat intellectum, ad nos querimonia processit multa sacrilegia in populo fieri, unde Deus laedatur, et populus per peccatum declinet ad mortem; noctes pervigiles cum ebrietate, scurrilitate, vel canticis, etiam in ipsis sacris diebus, Pascha, Natale Domini, et reliquis festivitatibus, vel adveniente die Dominico dansatrices per villas ambulare. Haec omnia, unde Deus agnoscitur laedi, nullatenus fieri permittimus. Quicunque post commonitionem sacerdotum, vel nostrum praeceptum, sacrilegia ista perpetrare praesumpserit, si servilis persona est, centum ictus flagellorum ut suscipiat jubemus; si vero ingenuus, aut honoratior fortasse persona est, districta inclusione digna. Sunt hi autem 72.1122C| in poenitentiam redigendi, ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem corporis eos ad desiderandam mentis valeat reducere sanitatem.