Constitutio (Chidelbertus)

This is the stable version, checked on 1 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Constitutio
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

ChIiFr.Consti 72 Childebertus II Francorum Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Constitutio

Epistola clementissimi et beati regis nostri Childeberti data per ecclesias sacerdotum, vel omni populo.

Credimus hoc, Deo propitio, et ad nostram mercedem, et ad salutem populi pertinere, si populus Christianus relicta idolorum cultura, Deo, cui integram promisimus fidem, in quantum inspirare dignatus fuerit, pure deservire debeamus. Et quia necesse est ut plebs quae sacerdotis praeceptum non ita ut oportet custodit nostro etiam corrigatur imperio, hanc chartam generaliter per omnia loca decrevimus mittendam, praecipientes ut quicunque admoniti de agro, ubicunque fuerint simulacra constructa, vel idola daemonibus dedicata ab hominibus, facto non statim abjecerint, vel sacerdotibus haec destruentibus prohibuerint, datis fidejussoribus non aliter discedant, nisi in nostris obtutibus praesententur. Qualiter in sacrilegos Dei injuria vindicetur, nostrum est pertractandum. Et quia fides nostra, ut verbum de altario a sacerdote faciente, quodcunque de Evangelio, prophetis, vel Apostolo fuerit annunciatum, in quantum Deus dat intellectum, ad nos querimonia processit multa sacrilegia in populo fieri, unde Deus laedatur, et populus per peccatum declinet ad mortem; noctes pervigiles cum ebrietate, scurrilitate, vel canticis, etiam in ipsis sacris diebus, Pascha, Natale Domini, et reliquis festivitatibus, vel adveniente die Dominico dansatrices per villas ambulare. Haec omnia, unde Deus agnoscitur laedi, nullatenus fieri permittimus. Quicunque post commonitionem sacerdotum, vel nostrum praeceptum, sacrilegia ista perpetrare praesumpserit, si servilis persona est, centum ictus flagellorum ut suscipiat jubemus; si vero ingenuus, aut honoratior fortasse persona est, districta inclusione digna. Sunt hi autem in poenitentiam redigendi, ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem corporis eos ad desiderandam mentis valeat reducere sanitatem.