Migne Patrologia Latina Tomus 138
Consilium ad Carolem II (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.CoAdCaI, cc_idno: 9685
¶
Increpatio quam in epistola domni apostolici vobiscum et cum aliis fidelibus vestris audivimus, 138.0636C| severissime nos tangeret, si nos aliter non egissemus quam isdem domnus apostolicus nos egisse, secundum quod ipse audierat, cum magna auctoritate mandavit. Nam quia nos in isto facto, unde nos specialiter redarguit, consentientes non fuimus, et vos ac 138.0637A| fideles vestros, quos inde admonere convenit, et verbis et scriptis, sicut ipsi scitis et manentia scripta testantur, frequenter et salubriter commonuimus, ut quod contra salutem et auctoritatem factum erat emendaretur, et ne deinceps committeretur omnimodis caveretur, damnabiliter ista increpatione non tangimur. Sed et nunc nostris monitis illius monita conjungentes, et illius monitis nostra monita subjungentes, hortamur, ut statum monasteriorum in regno vestro consistentium, aliter quam debeat et deceat perversum ac confusum, quanto citius et melius ac possibilius atque rationabilius potueritis, restituere et corrigere studeatis. Et non solum hoc vos et commissos vobis in regno vestro agere commonemus, verum etiam monemus, hortamur, 138.0637B| et precamur, ut capitula quae vos ipse cum fidelibus vestris in Colonia villa manu propria confirmastis, sed et ea quae in Belvaco civitate episcopis tradentibus sub conditione notissima suscepistis, illa quoque quae cum fratribus vestris secus Teudonis villam in loco qui dicitur Judicium approbastis, illaque quae in Verno palatio synodaliter prolata suscepistis, ea etiam quae in Sparnaco de episcopalibus capitulis cum illustribus viris et sapientibus baronibus vestris observanda delegistis, sed et illa quae cum fratribus vestris apud Marsnam manu propria confirmastis, verum et illa quae in synodo Suessionica, cui vestram praesentiam exhibere dignati fuistis, acceptastis, necnon et illa quae in Silvaco 138.0638A| decrevistis, cum his quae in Leodico cum fratre vestro Hlothario adnuntiastis, diligenter et frequenter ad memoriam reducatis ac relegatis, et quae in regno vestro contra illa acta sunt, contraque divinam et salubrem auctoritatem, quam progenitores et praedecessores vestri directo ordine tenuerunt et observaverunt, perpetrata sunt, quantocius ratio et possibilitas permittit, corrigere procuretis. Et ne de caetero a quocumque contra haec agantur, communiter omnes cooperante Domino caveamus. Et si quid contra haec actum fuerit, statim ut citius fieri potuerit, aequitate et ratione ac possibilitate dictante absque dolo cum recta intentione et lege ac auctoritate competente unicuique ordini corrigatur. Et ne leve cuiquam videatur, quod Deo teste ac mediante 138.0638B| manu propria confirmatum, et sponsione tantae veritatis, quae Deus est, assertione prolatum est, discat ex confirmationis cautione in terris, et ex baptismatis ac caeterarum observationum confirmatione in coelis, quantis nexibus quisque teneatur obstrictus; omnesque quod divino Spiritu dicitur communiter audiamus: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum, et in eo paravit vasa mortis. De quibus nos omnes ad se et mandatorum suorum observationem conversos, et in observatione eorumdem permanentes, eripiat Jesus Christus dominus noster; cui est honor, et gloria, potestas, et imperium per omnia secula seculorum. Amen.
- NOTA Hoc est consilium quod episcopi et abbates et caeteri fideles domni Karoli apud Bonoilum communiter illi dederunt, anno incarn. 856, in mense Aug.
p. 0638B