Consilium Hincmari (Hincmarus Rhemensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Consilium Hincmari
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


Consilium Hincmari

Consilium Hincmari (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1122A

Consilium Hincmari

125.1119B| Sanctus papa Gregorius in decretis ad Felicem Siciliensem episcopum diffinivit dicens (lib. XII, epist. 32): « Progeniem suam unumquemque de his qui fideliter edocti, et jam firmata radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus 125.1119C| generationem, et quandiu se cognoscunt affinitate propinquos, ad hujus copulae non accedere societatem: nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere ulli profecto licet Christianorum, vel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abominabilis Deo, et cunctis hominibus. Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis Patribus dudum statutum esse legimus. » Et item papa Gregorius hinc inter alia in decreto synodali ante beati Petri corpus diffinivit hoc modo (Greg. II, can. 9): « Si quis de propria cognatione, et quam cognatus habuit, duxerit in uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, Anathema sit. » Et hinc sacri canones dicunt (conc. Epau. 125.1119D| can. 30): « De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est. Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. »

Sanctus Siricius in decretis suis, de apostatis monachis (cap. 6): « Has, inquit, impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad 125.1120B| mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subveniri. » In hoc capitulo stat modo Pippinus, et in alio capitulo quod de apostatis idem Siricius decrevit (cap. 3): « Quia vero nunc dicit se poenitere de praeteritis 125.1120C| malis, quia habitum et professionem suam deseruit, et sacramentum quo se constrinxit graviter violavit, et quia cum paganis se junxit, et profitetur se ad suam professionem et habitum velle redire: quoniam illius causa synodali diffinitione atque judicio decreta fuit, si tempus et locus permitteret, synodali judicio immutari debuerat. Nunc autem, quia huic judicium, et hinc nos circumstat misericordia, pro judicio synodali sequenda nobis sunt quae a sede apostolica et per synodalia judicia sunt diffinita, dicente beato Leone (epist. 59 ad Theod.), quia in dispensandis Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium se gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: Ne forte 125.1120D| det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. I). » Et item idem in decretis suis dicit (epist. 95, cap. 13): « Propositum monachi, proprio arbitrio aut voluntate susceptum, deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet ei reddere. Unde qui relicta singularitatis professione, ad militiam vel nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est: quia etsi innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem meliorum deseruisse transgressio est. » Et quia Pippinus se paganis sociavit, qua societate multa mala in Christianitate profecta sunt, sequendum 125.1121A| est de eo Leonis capitulum quo dicit (epist. 95, c. 16): « Si convivio solo gentilium, et escis immolatitiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari, ut deinceps ab idolothitis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam non oportet admitti. » Et Nicaeni canones (can. 11) de his qui praeter necessitatem praevaricati sunt, qualiter poeniteant dicunt (epist. 59, Theod.) Quia vero, ut addivi, paralysi solet Pippinus percuti, sequenda est de illo sententia magni Leonis, qua dicit de his qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, 125.1121B| nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei spiritu per prophetam: Cum ingemueris, tunc salvus eris (Isa. XLIII). Et iterum: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIII). » Et Innocentius dixit (epist. 29 Decent.): « De poenitentibus, qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas 125.1121C| corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. » Plura sunt alia quae hinc possemus colligere, nisi ista crederemus posse sufficere. Unde quantum mihi videtur, non praejudicans synodali sententiae de Pippino decretae, sed confisus de Dei misericordia, qui per apostolum suum dicit: Ut superexaltet misericordia 125.1122A| judicium (Joan. II), et de charitate confratrum nostrorum, et de auctoritate sacrorum canonum et pontificum Romanorum, exhortandus est Pippinus, ut puram confessionem de omnibus peccatis suis, quae ab ineunte aetate perpetravit, secrete faciat, quia forte talia peccata fecit, quae turpe est etiam in publicum dicere, et de hoc quod suum habitum dimisit et se perjuravit, et quia cum paganis se junxit, de qua sua conjunctione multa mala sunt perpetrata, coram Ecclesia inter publice poenitentes se lacrymabiliter accuset, et poenitentiam et reconciliationem humiliter petat, et de omnibus quae vel secrete confessus fuerit, vel publice accusaverit, per manus impositionem episcopalis auctoritatis publice reconcilietur, et reconciliatus 125.1122B| tonsuram clericalem accipiat, et habitum monasticum recipiat, et profiteatur se de caetero servare quae expetit et expedit, et sic communionem sacri altaris recipiat. Reconciliatus autem benigne tractetur, et tali loco sub libera custodia misericorditer custodiatur, ut custodes monachos ac bonos canonicos habeat, qui eum exhortentur, et quorum doctrina et exemplo bene de caetero vivere et praeterita peccata plangere discat. Et quorum providentia, et loci convenientia ita custodiatur, ut ad pristinum vomitum redire nequeat, etiamsi diabolo suadente voluerit, et recidivum scandalum per eum in sancta Ecclesia et in ista Christianitate oriri non possit. Accipe, frater et fili, istam rotulam, sed et illam de cognatione non conjungenda, et porta illas 125.1122C| domno regi, et relege coram illo, et de ista fac secundum illius consilium et commendationem, et de illa quae de cognatione non conjungenda tibi mittitur, per ejus consilium et auxilium sequere sacras auctoritates tibi directas. Providentia de Pippino non est negligenda, et ut certi ac fideles custodes adhibeantur satis est procurandum: nec obliviscendum quid de eo in monasterio sancti Medardi accidit, et quid de Carlomanno in Corbeia evenit. Nam quod factum est, adhuc fieri potest.

(no apparatus)