Conjectura qualitatis (Ratherius Veronensis)

This is the stable version, checked on 25 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Conjectura qualitatis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Conjectura qualitatis

Conjectura qualitatis (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0549B

Conjectura qualitatis 136.0521|

136.0521D| 373 1. Cogor per omnes actus, sermones, intentiones insuper meas osorum cavillationibus respondere, quasi ego sim utique solus, qui non 136.0522D| debeam ad illud supremum judicium, ubi omnia hic incorrecta sunt ventilanda, venire, sed de omnibus in hoc saeculo rationem hominibus reddere: 136.0523A| cui scilicet non liceat soli nisi praefixo loqui, [ subaudi nec liceat] de uno saltem in alterum transire sine ratione reddenda cubiculum; cum Dei misericordia, et illius eleemosyna, qui mihi contulit ipsa, habeam multa, nec interdicta mihi sit eis fruendi licentia. Et utique si inter se talia [ subaudi osores] collatrarent, non mirum fuerat; tales mirum haud modice de talibus 374 fatigare imperiales si ausi sint aures. Quid enim ad illum, cui de tota climatis nostri est cogitandum monarchia, opus referre, de uno in alterum se si collocat pauperculus aliquis lectum, de uno in aliud si se vertit quilibet latus? Cavillatoribus igitur materia est: ad id, instant cui agendo, ipse uti ministrem, falsa veris, opinabilia certis atque 136.0523B| conjungam, rumusculos hic congerens pro valentia vestros, quo vos utique exsatiem cunctos. Quae dicatis, quaeve de me quali quoque sensu dicere valeatis, per quamdam praeveniens anticipationem hujuscemodi, similem cui ante me, credo, de se nullus fecit, de me promere tento ipse relatum. Legat ergo qui volet, et de me proferat pejus quiddam, si valet.

2.

Famulos, inquiunt, quos non audet flagellare, 375 malos servos non cessat vocare. Dicit, quia pro eo, quod est animosus atque pauperrimus, nolit ministrum vel capellanum habere, quem 136.0524A| fillonem non audet appellare. Milites non opitulari sibi instanter causari, quodve capisivissentque illum abduci. Mores, lectionem, et cantum carpere clericorum. Illegale conjugium nominat adulterium; legem [ subaudi potius] quam consuetudinem, dogmatizat tenendam. Opus servile interdicit Dominica die. Non modo inusitato, sed et inaudito commissos [ id est conversos, seu dicatos Deo] Deo jubet modo servire. Ad magna praemia perveniri non posse nisi per magnos labores (GREG. homil. 57 in Evang). non quiescit clamare. Ubi ergo reges, ubi omnes divitiis affluentes, inde qui voluptuose vadunt viventes? Calamitosis nam iste solum regnum Dei hoc dicto promittit. Nasum semper tenet in libro, inde garrire 136.0524B| non cessat. Omnino redarguit omnes, contiguus nulli, cujus mores placeant illi. Quem vero laudat, qui seipsum semper vituperat? Illa sed forte deceptus Apostoli verissima sententia, male utique intellecta: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. II, 31): quasi peccatorem se confiteri alicui sufficiat, si peccatum quod confitetur non deserat; cum utique si alter hoc ei diceret, molestissime ferret. Quae dicit, scribit, legendaque posteris, praesentibus 376 ut derogent, linquere gestit. Chronographiam, graecizando vanus, cum non sit saltem Latinus, 136.0525A| hujusmodi sui temporis vocat scripturam, quae utique contemporalium sibi contineat vitam; se primum, se mediastino, se rodens ipsum postremo, inde omnes suopte more viventes, genuinum in eis figere non desinit dentem, intactum deserens neminem. Unde quia contra omnes lingua ejus, lingua merito est omnium contra eum. Ferri vero utcunque poterat linguae procacitas ejus; digitos jure aliquis frangeret contumaces illius, venturis talia scriptitantes. Quid plura? Dissimilis omnibus honorem curantibus est ejus vita. Vestibus non comitur, calceamentis turpatur, scamnalia non quaerit, mensalibus indiget; lectisterniis mediocribus, caeteraque supellectile delectatur, pretiosa non ambit. Nil quod gloriae pertineat in eo videtur, 136.0525B| nil quod honori. Manus tantum et labia cibum lavat sumpturus, necnon et sumpto; faciem raro. Forsitan in patria sua fuerat bacularis, ideo illi tam honor omnis est vilis, longe aliter saepe licet dictum sit frequentius nobis, filius carpentarii; ideo tam gnarus, tamque voluntarius est basilicas struendi vel restruendi; lapides semper versat et reversat, ipse eos saepe connectit. 377

3.

Quae sunt servorum agere non dedignatur; [ subaudi eorum quae sunt] dominorum adeo negligit usum, ut posthabito curule pontificali frequentius decubet humi; Epicurus ac veluti alter, summum in voluptate bonum qui censeat esse, si ventri bene est, si lateri, si pedibus, si sibi est suisque sufficiens soli, contentus. Non curat sibi manducanti utrum quilibet assideat 136.0525C| coetus: mensa quippe illius expers divitum, sodalitatem haud respuit nec incongrue vilium, pauperem asserens mensam locupletes dedignari convivas. Inter nobilem et ignobilem ad suum commodum 136.0526A| nullam facit distantiam peragendum, multos asseverans nobiles ignobilia, multos ignobiles nobilia saepe fecisse, nobilitatemque ex potentia et proprie actu, quam ex alieno, Sallustio teste, pendere. Fugere sic quem se simulat, tali forsitan modo mercari conatur honorem; ostentatione solummodo, ut cernitur, captat: veram gloriam vana commutat. Labeo, remur, ob talia factus, incidit in eos forsitan actus, quos pene semper in suis deplangit sermonibus, manu peccatoris commotus, pede superbiae calcitratus, halitu Behemoth inflammatus, a gratia Dei expulsus, non valens consistere rectus, immundum quid, indeque iniquum forsitan operatus. Visitans enim speciem suam tam saepe delinquit, ut sicut ille quondam in Threnis de aliis, ita iste de se 136.0526B| dicere veraciter possit: Oculus meus depraedatus est animam meam (Thren. III, 51). Enimvero nisi ita proculdubio esset, et se talia vel fecisse vel facere unde infernales luere debeat poenas, non agnovisset; ad illam qua prandent caeteri horam, cum sit edacissimus, ipse pransisset; carnem ut aliquoties, semper ut alii, comedisset; tot millia vicibus, ut solus existens agere narratur, vae mihi, vae non quoque clamasset. Non desunt enim qui saepissime audiant eum solum quasi cum altero rixari, et aliquando dicere: Quid vis iterum, diabole? Nonne jam consenuisti in talibus mecum; effeta membra, et enerves cur adhuc laceras artus? Nonne tibi satis sum traditus? Nonne satis gehennam habeo emptam? Quid amplius pretii quaeris? Minoris potuit vita perennis 136.0526C| emi. Si non sufficiunt vero quae sunt in libro Confessionis meae descripta, recurre, maligne, 378 ad tuum, ubi utique scio nihil malorum meorum omissum, sufficere, sed fateor, poterant tantummodo 136.0527A| illa quae Italia, Francia cantat, et Norica, quae non ignorat Burgundia, recolit Provincia, meminit Septimania, Saxonia loquitur, Suevia recordatur. Inveteratum dierum malorum me nominari valere, sufficere tibi, maligne, poterat jure. Scio tamen versute, scio, quod me quem, proh dolor! tenes, non quaeris, sed per me acquirere alios satagis.

4.

Haec cum audimus, quanti eum habere valemus? Deo displicere illum agnovimus; placabilem nobis eum quomodo facimus? Desperationis enim cum verba sint ista, quid de eo censere valet nostra cum eo aestimatio, ita ut vituperet et sua? Et cum, auctore Apostolo, irreprehensibilem oporteat episcopum esse (I Tim. III, 2); tanta, tam reprehensibilia inveniri in uno valere, quis valeat ferre? Inter omnia vero 136.0527B| ejus est maxime miranda loquacitas, cum disertitudinis nulla ei suffragetur facultas, nec magistrorum auctoritas, vel lectorum immensitas. Si mirabilis itaque Deus in sanctis et operibus suis (Psal. LXVII, 36); mirabilior, ut ita dicamus, in talibus tali taliterque concessis: asinae Balaam (Num. XXII, 28), vel eidem idololatrae sacrilego eum possumus comparare; prophetanti utique et decipienti, benedicenti et maledicenti, compuncto et obdurato; Eliu, cum tamen idem esse qui et Balaam credatur, [ subaudi possumus] assimilare; quem miratur Dominus ipse sententias sermonibus imperitis involvere (Job XXXVIII, 2), quod agere non desinit iste: lucernae alios illuminanti, et seipsam urenti aptare. Bonitas itaque ei inesse si cernitur aliqua, hypocrisis magis 136.0527C| putanda quam bonitas vera; quod etsi restruit, inquiunt, vel construit basilicas, coenodoxiae hoc vitio facit. Utinam mentirentur, vel potius fallerentur! Istud tamen est, istud quod Apostolus prohibet dicens: Nolite ante tempus judicare, quod usque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Quamvis me non ab eis tamen in hoc penitus dissentire fatear ipse.

5.

Quid tali igitur, inquiunt, episcopatus? Imperatori non servit, duci nequaquam, in exercitum 136.0528A| nunquam, ad cortem rarissime, et si forte, non sponte. Id tamen si facit, ad palatium 379 quatriduo pergit saltem transacto: quo citius valet, diversorium repetit, librum receptat. De nulla re Caesarem appellat, nil ab eo quaerit, nulli suorum apud ejus clementiam suffragat. Ecclesiae suae nihil acquirit, perdere plurima sinit. Cum primoribus nihil actitat regni, hospitia illorum non adit, colloquia parvipendet; ad suum [ id est hospitium] eorum nullum invitat. Nulli illorum quidquam largitur, vel ab eo petit; domum semper vacuus redit. Jusjurandum nemini offert, neque a quoquam requirit. De nulla hujus saeculi gloria aliorum se inframittit exemplo. Dicit se gloriam ideo detestari, quia, cum voluit, eam nequierit adipisci; modo, dum non dabitur 136.0528B| frui, stultissimum eam sit affectari. Pedem si vult aliquis osculari illius, cum magno eum repellit clamore. Solus, si liceret, tota die sederet, libros versaret vel reversaret. Frequentiam odit, solitudinem diligit, trocho non ludit, aleam fugit, de canibus nil curat, de accipitribus nihil. Interdum loquacissimus, interdum est quasi mutus; risu dissolutus, subindeque tristissimus, rixarique actutum paratus: scurrilitatem vero vel verba otiosa, risumque moventia, omni proferre, sive sit laetus, sive iratus, paratissimus hora. Det autem, non det, rogari nullo modo volet [ f., vult, aut vellet], impatiens semper, patientissimus saepe: quod et si dat alicui, promittere patitur nulli. Fallacissimus, si non dedignaretur mentiri; versutus, si non 136.0528C| exosos et ipse haberet, et Deum crederet habere versutos. Omnibus ambiguus, indeque nulli concinnus. Ex liberalissimo praeterea, et, ut veracius dicamus, dilapidatore pro prodigio quondam, tam est tenax nuper effectus, quasi in alium sit virum mutatus: ex quo perspicue instabilitas valet conjici ejus. Dicit, manduca: si nolis, sit tibi compulsio nulla. Bibe saltem, ait: nolentem vero minime cogit. Sede non tibi dicit, non sedentem vero excultare nequaquam omittit. Si quaeris ab eo importunius aliquid, irascitur; si 380 quod necesse, 136.0529A| tacet; inde acrius irritatur; si ingeniose, incipit insanire. Si vult facias, ne facias dicit; si non fieri optat, facito profert. Fallax, etsi nonnunquam in relatibus veracem se semper parere conari [ f. conatur], in promissis asserit velle. Nil unquam boni inchoavit quod ad finem perduxerit.

6.

Caudam hostiae indesinenter Domino detrahit, indeque salutem sibi ipse miserrimus adimit. Qui enim perseveraverit in bono usque in finem, hic, teste Domino, salvus, exceptis procul aliis, erit (Matth. XXIV, 13): cum econtra qui perseverat, ut iste videtur facturus, in malis, perditus absque dubio erit. Et heu miser atque infelix! Quare saltem in isto quo nunc stat, non convertitur termino vitae? Sed videtur nobis quod ideo sit desperatus, 136.0529B| quod immiserit in tali rete pedem suum, in cujus maculis ambulans, expediri nullo modo possit. Dum enim monachus fuerit, et nunc episcopus sit; si relictis ovibus monasterium repetit, timet audire: O pastor et idolum derelinquens gregem (Zach. XI, 17). Sin, Apostolum de se timet dixisse: Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12). Dominum quoque: Nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Unde cum fuisset captus, coepit cantare stultissimus: Ecce quod cupivi jam video. Putabat enim, fatetur, quod esset tunc penitus expellendus, et gaudebat quod ipse non dimiserit episcopatum, sed episcopatus eum; et hac arte volebat, ut dicit, repetere monasterium, promittens 136.0529C| sibi propter hoc dixisse Dominum ipsum: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I, 3). Quod cum minime processerit, putat de se desperatissimus illud prolatum: Si consulerit Deus hominem, quis ei dicere potest: Cur ita facis? (Job IX, 12.) Nedum enim de transactis agere poenitentiam, de malis perpetrandis nullam nos sinere eum dicit habere penitus abstinentiam, cum et pro nostris, si sua non haberet, posset omnino damnationem perpetuam metuere, 381 sceleribus; quae utique nec compescit dictis, nec emendat exemplis, nec diluit meritis. Qua scilicet incommoditate triplici interceptus, in quodam suo opere alio, sic Deo clamare compulsus: Si meos, Domine, mortiferos conatus prosperari permittis, 136.0530A| quam mihi fiduciam evadendi relinquis; et si a praesentibus malis non cesso, quam veniam de praeteritis spero? Istam igitur, istam dicit conclusionem illam existere, in quam si quis inciderit, aeternaliter Deo concludente, dum non aperiente, peribit. Peribit vero juste. Justitia enim nil facere potest, ut iste declarat, injuste, ponens exemplum de Apostolo tale: Qui factus est nobis a Deo justitia (Gal. III, 13). Qua utique ejus moestitudine quidam nostrorum decepti, putant eum praesulatum velle dimittere, ipso prosequente, et non negante, quod vellet et nolit. Vellet scilicet, si liceret; nolit, quia non licet.

7.

Nos praeterea tanta de eo mendaciter dicit confingere, et ipsa solummodo abominabilem eum omnibus facere; et cum sit animosissimus, acerrime cruciare. In tantum vero non curat si quis de eo 136.0530B| male loquatur plerumque, ut duodecim nummos nuperrime cuidam dederit, qui ei tota die conviciaretur, praemii loco. Dicit se ita praeoccupatum timore gehennae, ut nihil amplius sit ei opus timere. Unum etiam verbum otiosum, et ut nobis [ l. nos] credere cogit, turpissimum, tali loco se fatetur dixisse, quod dum recolit, et de eo rationem redditurum se in die judicii audit, omnem verecundiam hujus saeculi in comparatione ipsius pro nihilo ducit, asseverans non posse ullo modo fieri, ut qui [ l. cui] de tali verbo, tali loco prolato, occasione quoque pro tali, rationem in die judicii contigerit reddere, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34), cum coetu audire valeat beatorum sibi prolatum. Beatitudo enim cum omni 136.0530C| careat miseria, verecundia vero de talibus ad maximam pertineat miseriam; qui de tali sermone in conspectu totius rationalis creaturae, angelicae utique atque humanae, 382 rationem reddiderit, beatus esse unquam quomodo poterit?

8.

Quid amplius? Qui vult eum cognoscere, studeat librum Confessionis illius totum perlegere: nam si talis, ut illic recitat, est, pejor illo nemo in saeculo est; si vero mentitur se talem esse, mendacissimus convincitur fore. Nullus praeterea liber, nullus sermo, nulla ipsius historia, nil postremo est, quod posteritati legendum dictaverit unquam, quod ejus non accuset, si bene intelligatur, malitiam. 136.0531A| Psalmos se dicit non ideo cantare, quod noverit exaudibiles eos, cum semper aliud cogitet, esse; sed quia cum sentiat se illos perinvitum canere, ipsam vim quam, contra voluntatem eos recitans, sibi ingerit, putet ad hoc aliquid valere quod contra Deum volens actitat ipse, sive ut labia saltem ipsa compellat Deo servire, etsi corde vagante, caeterisque Deo rebellantibus membris; cum et in nullo eorum magis sit ad irritandum Deum, quam in excessibus linguae proclivis. Idem et de jejunio, et omnibus quae bene videtur agere, dicit; inter enim omnia mala desidiosus tam est, ut nisi semper operetur, torpore obdormiat, nec tamen in dormiendo valeat durare, quod tamen aut in scamno, aut humi libentius agit. Poenitentiam pro aliorum 136.0531B| se dicit agere, dum usque ad nonam jejunat, cum postea saturetur, peccatis; cum veraciter agat pro suis, insufficientissime quamvis.

9.

Quibusdam vero uno tempore tam est benevolus, tam alio malevolus, ut omnes mirentur. Mirum vero, quod mirantibus referre, cur hoc faciat, audet. Dicit enim quod nemo sit in terra, qui in illa 136.0532A| re, quae ad illum pertinet, aliquam super se potestatem, cui non audeat reniti, aut etiam nolit, attrahat. Amplius cum habeat amicum, facturum quidem se dicit quod inevitabilis praecipit potestas; omnibus tamen diebus, quibus quod taliter dedit ei, cui dedit, tenuerit, semper ei invidiam portabit. Hoc duci inclytae dixit in fronte, hoc monstravit in Sikero 383 atque Lanzone. Primo enim post infinita mala, quae ei tribus idem Sikerus intulerat vicibus, (cum [ id est Ratherius] factus) esset amicissimus, et ei tale quatuor annis sivisset tenere castellum, unde, excepto alio servitio, sex libras denariorum Veneticorum omni habere poterat anno; insuper in voluntate haberet, quod omnem terram, quae trans lacum de 136.0532B| Ecclesia Veronensi est, inter illum patiretur et generum ejus; pro eo solum quod eo die, quo Milo putaverat episcopium super eum evincere, misit ei in breviculo jam bis fatus Sikerus omnia quae ipse illi amicaliter contulerat, asserens se illa non dedisse pro ulla compositione, sed pro terra acquirenda; 384 cumque illi episcopus, ut est utique 136.0533A| scardus, remandasset, non se illi amplius daturum aliquid nisi de archiepiscopatu Mediolanensi, quia de Veronensi nec dimidium, ut nec faciebat tenere utique mansum; sufficeret ei quod ipse dederat castrum; et ille remandasset ei, quod sic vellet eum tenere pro suo gratu, sicut pro uno fellone, quia per donum imperatoris et imperatricis illud, cum mentiretur, teneret: in tantam iram exarsit ille sanctus episcopus, ille praedicator, abstemius ille, veraciter vero hypocrita, ipse ut ei statim illam tolleret terram. Lanzo vero, cum Arnostus et Bucco cum maximo labore et promissis, quod apud imperatorem 385 longe optimum ei acquirerent, vix, utpote apud tam ferocem adversarium, obtinuissent, ut beneficium 136.0533B| maximum filio ejus largiretur: Lanzo utique post haec, omne illud maximum beneficium cum sibi retinens, nihil inde filio, cum sit miles bonus, et episcopo charissimus, sinat tenere, sed pauperrimum indecentissime compellat suo seniori servire; pro hoc tantillo commisso, furibundus iste diabolus ita eum habet exosum, ut nec recto visu intueri valeat illum. Quod cum et Grimaldo et Conrado, qui contra ipsum terram illius volebant tenere, fecisset, omnibusque sit infestissimus, qui per potestatem alicujus absque jure tenere conantur aliquid quod ad jus pertinet ipsius; mirum qualiter saltem vivere 136.0534A| talis sinitur diabolus. Quis ergo talem amare queat adversarium? Qui tamen si forte placet alicui, magis pro scurrilitate quam pro sua illi placet aliqua bonitate; qua utique scurrilitate gratus probatur ipsis etiam inimicis existere.

10.

Munera vicissitudinem exigentia non adeo diligit; si pauper vero ei quidlibet affert, eum stultum appellat, qui utique aut sibi illud non retinuerit, aut meliori non detulerit. Mavult sufficiens quam dives esse; indigere, quam abundantius [ f. abundantibus] aliquid cogatur tribuere; in hoc saeculo omnia dilapidare, quam post mortem suam abundanti alicui de ejus contigat bonis gaudere. Loricam Galiverti medici recordari omnibus suadere non cessat, fraudem atque perfidiam rogatariorum; divitias episcoporum 136.0534B| in jus redactas merito regum. Audiant igitur reges, cogitent cujusmodi tali referant grates. Tam se velle dicit mori mendicum, ut alterius eleemosyna ejus contegatur cadaver; ita enim prae vilitate corpus nominat suum. Acquirendi nunc avidus, subindeque profusus; continenter enervis, enerviter continens; monstrat nullum sibi fore voluntarium bonum [ f., potius] pati, quam amplecti Dominica a peccatis cohibentia dicta. Affectando terrenam fugit prodigioso genere gloriam, fugiendo captatur [ f., captat]; pomposus ipse vanam hujus saeculi non cessat carpere pompam, scelestissimus scelera reprobare. 136.0535A| Decipiendos suo ingenio non negat minime multos, si non, quod non parum veretur, juramentum ab eo exacturos nosceret illos, 386 vel sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4), in fine sibi non timeret dicturum diabolum.

11.

Cum omnibus vero sit malus, Judaeis est pessimus: non quia eos flagellet, quia non audet; non quod bona eorum diripiat, sed [ subaudi quod] indesinenter eis conviciari non cessat. Reprehendit omnes, qui super Christianos eos extollunt, qui Dominum Jesum Christum, et ipsius sanctam Genitricem eos blasphemare permittunt. Dat exemplum de regibus, utrumne velint eum pro fideli tenere, qui patienter tolerat, si audit quod aliquis de illis malum aut exhonorationem aliquam dicat. Reprehendit 136.0535B| eum, qui eos saltem salutat, aut salutantibus respondet, nedum eis osculum donet, vel cum eis manducet. Dat auctoritatem de Apostolo dicente: Si quis non amat Dominum Jesum Christum (I Cor. XVI, 22), cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V. 11); et qui dicit: Ave, communicat operibus ejus malignis (II Joan. I, 11). Reprehendit omnes qui libentius cum eis negotiantur, quam cum Christianis. Dat testimonium de maledictionibus in Pentateucho super eos prolatis, ubi etiam maledicta dicitur negotiatio eorum. Non reprehendit vero, si defendantur a regibus et principibus Christianis. Dicit sub persona illorum Isaiam Christo dixisse: Sub umbra tua vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). Et Psalmistam: Et dedit eos in misericordias 136.0535C| in conspectu omnium qui ceperant eos (Psal. CV, 46). Tantummodo reprehendit quod sinuntur vituperare nomen Domini Jesu Christi, et astruere quod non sit Deus, et sancta ejus Genitrix non fuerit virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum, neque genuerit Deum. Quis enim, ait, patienter hoc ferat, nisi ipse diabolus? Cum nemo possit ferre, ut malum audiat aliquem dicere de suo seniore, nisi qui maximus fello convincitur esse. Filius diaboli 136.0536A| dicit quod Dominus Jesus Christus, qui me creavit, qui me redemit, qui me continet, pascit, defendit, vitam aeternam postremo mihi promittit, non sit Filius Dei; et ego non irascar ei? Quod Mater ejus non peperit filium de Spiritu sancto, cui, Domine, adjutor meus, et redemptor meus (Psal. XVIII, 15), clamare non cesso, dicit malignissimus fello; non indigner, imo insaniam ego? Dicit quod anima sancti Petri illic sit ubi anima patris sui; et ego qui sum servus sancti Petri, 387 amicus sim ei? Idola me dicit adorare; et ego illi non dedigner osculum porrigere, etsi non audeam colaphum dare? Pejor ipso Judaeo, consimilis ipse est diabolo, qui proprie non irascatur tali. Negat Deum, qui negantem Deum amat Judaeum. Non est Christianus, 136.0536B| cui blasphemator Christi placet Judaeus. Non est Dei amicus, cui Dei complacet inimicus. Non est regi fidelis, cui regi non displicet infidelis. Si sic judicant reges de seipsis et infidelibus suis, quare idem de Christo et ipsius non judicant inimicis? Cum ipse sit Rex regum, et ipse eis dederit quod ipsi sub se possidere et regere debeant regnum; quare genus Deo inimicum intra sibi commissum regnum contra cum latrare permittunt? Suffecerat si eos vivere sinerent utcunque, non permitterent eos Dominum Jesum Christum tam publice blasphemare: Sub umbra enim tua vivemus (Thren. IV, 20), dicit de eis propheta. Vivemus, inquit, non oblectabimur: Et dedit eos in misericordias (Psal. CV, 46), non in extollentias. non in amicitiam, non in ullum honorem. Quale est 136.0536C| autem, quod clerico contendente pro Christo, Judaeo blasphemante Christum, pugna conserta, clericus Judaeum, Judaeus si percutit clericum, imo in clerico Christum, sic enim Saulo est dictum (Act. IX, 4), Erimbertus noster verborum contortor, legum dicit distortor, triplam compositionem de Judaei percussione regi cedere, de clerici nullam alicui? O sancte Josaphat, rex in caeteris optime, utinam hic fuisses; diceres quid tibi mandaverit per 136.0537A| suum Dominus quondam prophetam, Impio, ait, praebes auxilium, et qui oderunt Dominum, amicitia jungeris (II Paral. XIX). Quid est hoc? Hoc enim iisdemque verbis solent reges dicere de se et illis qui amici sunt infidelibus suis. Quid, rogo, tunc de Christo, de se, et de Judaeis Christi regis cogitant inimicis? Cum vero veracissime sciant quod Judaei semper male de Domino dicant, et eos saltem non prohibent; quid de eo, quod dicit Apostolus, censent? Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32), legimus illum dixisse. Et haec quidem de Judaeis rata atque justa, Deoque placens illi dum videatur sententia, cum sit imo garritio cassa.

12.

Ad ipsius [ id est Ratherii] ut iterum mores 136.0537B| redeam carpendos, specialiter se dicit neminem in saeculo, 388 nisi solummodo imperatorem, seque ipsum diligere, generaliter neminem odisse. Hoc vero quid sit, nequimus advertere. Consanguineorum nulla eum afficit cura, sive quia nil eos in tantum cogitat indigere, ut se solum et fratrem ex eis noverit pauperes fore; sive quia interdictum sibi eis aliquid dare noverit canonica lege; sive quia decrepito sibi nullos cogitat esse, cum et qui sunt, jam in sexta sint illi aetate, et loco fratrum series successerit abnepotum: hoc licet, ut est utique garrulus, garruliter ac mendacissime dicat. Salutantem non resultat, sed magis irascitur ei, dicens, quia si inimico suo obviasset, similiter eum salutasset. Ejulare eum, dum saepe audias, imo potius ululare, raro 136.0537C| videas flere, obduratione mentis, pariterque formidine illum vexari vales advertere. Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19), sed dum cantat saepe, idem, remur, tristitiam cordis putat conferre quod fletum. Augustinum quoque dixisse dum recolit, quod nunquam sit sine gemitu orandum; aliud esse gemitum credit, putamus, aliud fletum et gemitum fieri sine lacrymis posse, fletum vero nequaquam: loco enim ubi dicitur: Et egressus foras Petrus flevit amare (Matth. XXVI, 75): Felices quidem, ait, Petre, lacrymae tuae. 136.0538A|

13.

Si ei aliquis dicit: Vade ad imperatorem, roga restitui tibi quae sunt ecclesiae tuis diebus ablata, respondet: Quid mihi amplius isto triennio morituro necesse? An ut modo silicernius exercitum incipiam ad procinctus bellorum conducere, praedas exercere, excubias regibus ministrare, divitias illis me in inferno retruso possidendas congerere, milites post me venturo [ id est successori] acquirere, et quasi filio quod illi succedat parare? Stultissimus si talia facerem gentium; intra sufficientiae terminos nam degenti quid deest, nisi probitas, mihi? Meliore uti non quaero vestitu: quotidianus meae congruens utilitati [ f., vilitati] non deficit victus. Quod et si amplius haberem, non sinerent divites ea mihi pro anima dare; cogerent potius in vanitate 136.0538B| consumere. Non inficior tamen affluentissimus ut essem percupide optavisse, si tempus fruendi sensissem mihi adesse, vel si, ut vellem, daretur mihi quod haberem expendere. Quadraginta jam fere sunt anni, ex quo ambire potentiam cepi; nunquam 389 valui illam adipisci, aut si sum eam adeptus, permanere mecum nequivit diutius. Morituro nunc mihi si daretur, quid rogo conferret, cum ea mihi frui nec anno liceret? Propter hanc solum, Fili, recordare quae recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25), in inferno me audire si praesertim contingeret, et praemia perdere, ad quae, auctore Gregorio, nemo potest pervenire sine magno labore (Hom. 57 in Evang.). Cum vero in hac patria sumptum, quem requirunt pompaticum, aliquis adipisci 136.0538C| non valeat sine peccato maximo tantum, nedum opes possit maximas, quod et consequenter requiritur, invenire: nonne essem dementissimus, ait, si de animae perditione aliis divitias acquirerem meae? Accersientem me sane jam olim, ait, dum considerem missum ad rationem reddendam de administrato nequiter diutino potentatu, exaggerare mihi ipse rationis reddendae vecors non timeam causas? Jam non poteris villicare (Luc. XVI, 2), aetatem ipsam intelligo clamare; et villarum administrationem plurium mihi committi desiderem 136.0539A| 390 ipse? Hoc sufficere, simulque invidiosissimus divitibus cunctis, sibi fatetur, si illi saltem redderentur quae sic de jure Ecclesiae in jus sunt regum injuste redacta, ut amplius ea non possit recuperare, nisi modo reddantur Ecclesiae. Quaererem quoque, ait, ut quod antecessores illius [ id est imperatoris] praeceptis suis ecclesiae nostrae contulerunt, vel firmaverunt, defendere nobis contra comites, vicecomites, et scoldascios dignaretur. Si quid etiam vel ab invasoribus illis duobus, vel a me aut necessitate, aut per fraudis alicujus subreptionem, vel commutationis, vel libellarii nomine, vel quod precariam vocant, contra Deum et rectitudinem, est actum, omnem [ f., id omne] praeciperet per potestatem rescindi; neque rogarem 136.0539B| ut mihi redderentur, sed cuicunque ei placuisset usufructuario concederentur; tantum ab ecclesia non alienarentur. De me nil aliud flagitarem, nisi ut tantummodo dignaretur meae pusillitati dominatio 136.0540A| piissimi Caesaris respondere, quis debeat destructas dioecesis nostrae ecclesias 391 restituere, vel unde; quid ego habere [ subaudi debeam], unde mihi a Deo et ab ipso commissum pascerem gregem; sanctae Dei Genitrici collata quae debeat administrare, et ubi vel qualiter dispensare persona: de me enim scio quod debeam terrena despicere, et amare coelestia. Nunquid vero non satis haberem ad meum vivere, terram si eam saltem, quam parochiani mei et etiam inimicissimi sine gratu meo tenent, tenerem? Quae tamen omnia saltem non dicturum se fatetur fuisse, nisi pro fidelitate, quam ei juravit persancte, cogeretur de animo Caesaris non parum curare. Dicere dementissimus nullomodo cessat spem se nullam habere, 136.0540B| quod in diebus imperatoris sibi sit bene. Si vero peccato suo illi contingat eum defunctum, quod absit, audire; interficiendum se illico fore non se desperare, neque tamen curare; amicum se nullum 136.0541A| nam in hoc saeculo utilem nisi ipsum habere, quamvis et ipse inimicis suis contra eum non desinat juvamen praebere, et 392 sibi ablata illis conferre. Talis itaque, talis cum, ut non denegat, nullum amet, nec ametur ab ullo, quid, aiunt, saeculo V let? Nil, inquam, nil.

14.

Quid enim, si tales interiora mea pernossent, et cur hujusmodi sim animi scissent? Suspectos vero eosdem de istius montis ne linquam conscensu, diutinoque in eo moratu, unde scilicet modo amplius cruciari verisono eos percepi relatu, adsint rogo, et dico. Hujuscemodi in me dux inclyta comperiens mores, indeque mihi inimicos perplures, destitutumque amicorum praesidio, utpote advenam, omnium: verita ne pejus etiam mihi quam 136.0541B| contigit, eveniret, commendavit me tuitioni comitis 136.0542A| non ignoti. Quid magis? Neminem accuso, neminem excuso; vitupero neminem, etiam laudo non aliquem: captus sum, abductus, reductus. Dixit comes jam tactus, mea mihi id improvidentia contigisse: siquidem illum [ l. illud] praesidium, 393 quod Palatium vocatur, conscenderem mandavisse, me noluisse. Monuit ne domui ultra me crederem illi, in qua alia pertuli; sed curtem altam, quae munitior esset, utique inhabitarem. Credidi, egi, et ex munita munitissimam feci. Mandavit iterum, si ea relicta palatium ascenderem, tutius fore; obtemperavi; vastissimum erat; recuperari illud ocius feci. Peracto, mandavit rursum, ut uxorem suam cum infantibus mecum habitare sinerem ibi; ipse in Circum, quod Arena 136.0542B| dicitur, ob custodiam mansitaret, ut et incoepit facere, 136.0543A| urbis. Visum est perabsurdum, uti et nemo ignorabat, nisi stultissimus quivis illorum. Nullius istic iterum vel accuso, vel excuso ingenium: descendi tamen, domumque, formidolosam licet, repetii. Non ausus in ea diu morari, Gardam pergere inchoavi; consilium sed demutavi reverentia quae imminebat paschali. Elegi quemdam civitatis angulum; petii ipsius [ id est comitis] consensum, dedit etiam auxilium. Construxi in eo aedificium: 394 fuit illico concrematum. Quis vero fecerit, est a nullo quaesitum. Restruxi melius; sum, ne facerem, ab eo prohibitus. Est iterum restruendi data licentia, prosperiore scilicet lyra, laudes canente post probra. Suspectum me incipiunt reddere talia. Meditatur iterum Gardam confugere timiditas 136.0543B| mea; interque meditandum, venit domnus Joannes diaconus, cepit coram me deplangere porticum sancti Petri; quod ruinam utique minaretur sui, nisi subveniretur ocius illi. Promisi auxilium, quod et impendere non distuli. Ascendi, consideravi, humeros ad succurrendum paravi. Praevalescente desiderio juvandi, conspexi multa magis inesse ad emendandum necessaria, quae non confido impleri posse in vita mea. Non habeo fidum cui hoc committam ministrum: siquidem illum, cui unam libram argenti pro trabibus emendis commiseram anno praeterito, immaniter mihi inde bausiasse percepi. Facio pro me ipse quod possum; cum habuero factum, revertar, si praecipis, inimicissime, 395 qui sollicitaris exinde, domum: tu si 136.0543C| libet et quando libet intra in tuum, non prohibeo, furnum. 136.0544A|

15.

Est ista hic aliquantisper morandi rationabilis occasio una ex octo. Tuae vero malignitatis ne sileatur intentio, maluisse te optime scio, tali quod versarer in loco, ex quo inimicis essem odibilis meis: neque te dolere quod domum suspectam reliquerim, sed quod me in tutiore locaverim, atque ob hoc te excusari non posse fore de me homicidam, quamvis adhuc meam servet Dei providentia vitam. Neque me credideris quod quotidie non interficias tuis machinationibus ipse, quanquam me nolens videas vivere, dum audis Deum scelere de alio dixisse: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Hieronymum quoque: Vae nobis miseris qui quoties concupiscimus, toties fornicamur. Ita enim et tu poteras 136.0544B| dicere: Vae mihi misero, qui quoties isti captivo moriendi decipulas tendo, toties eum occido. Mentiri me poteras dicere, si de minore culpa non legeretur dilectus ille Christi dixisse: Omnis qui odit fratrem suum, id est, quemlibet Christianum, homicida est (I Joan. III, 15). Sed vindicabor, vindicabor, inquam, certissime noveris, vindicabor. Mihi enim, ait Dominus, vindictam, subaudire valeamus, reservo, dum reum [ f., eum] flagellari permitto. Ego, tamen retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). Si enim de nobis cantitat Psalmus: Si autem, inquiens, dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint. Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Misericordiam 136.0544C| autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo inveritate mea (Psal. LXXXVIII, 31-34). Isto igitur sensu 136.0545A| felicissimos dixerim pulsos ab episcopatibus propter sua facinora praesules in comparatione illorum, de quibus per quemdam dicitur veriloquum: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XXI, 13). De flagellatoribus vero, pace, quem intueor, tua, quid per alium Dominus dicat depromam illorum: 396 Iratus sum, ait Dominus, Babylonem redarguens impiam, iratus sum super populum meum, et tradidi eum in manus tuas: non posuisti ei misericordiam, nec memorata es finis tui (Isa. XLVII, 6, 7). Venient quoque super te mala, de quibus non poteris exire. Irruet super te calamitas, et nescies ortum ejus (Ibid., 11). Talem ergo me, ut protuli, esse, si libet tibi, non prohibeo dicere; si placet, pejus etiam quidlibet, si vales attamen, 136.0545B| fare. Me tamen arbitror nil vituperabilius tibi, nil turpius quod de me dicere valeas, reliquisse. Non ignoro tamen quod mihi nunc possis opponere: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis, dicente Scriptura (Matth. XII, 37): damnabilem te ipsa probat confessio tua. Neque confiteor, neque diffiteor, aio. Damnatorem vero procul abesse, ille non desinit mihi promittere, qui digito scribens in terra, quibusdam narratur, Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7), clementer dixisse. Hujus at, proh nefas! anapaesti suspecto, multa inemendata linquuntur in saeculo, igni reservata perpetuo; dum scilicet quilibet conscius sibi, parcit alteri. Quid de substantia hujusmodi sacrificii possit censeri, adhuc 136.0545C| exstat, fateor, perincognitum mihi. Inde a planta pedis usque ad verticem sanitatem nobis deesse possumus (Isa. I, 6), fateor, deplorare; qui faciat bonum hodie quoque usque ad unum deesse (Psal. XIII, 3).

16.

Quem unum cum ipsum caput bonorum cum membris aliquibus suis Deum intelligere promptum sit esse, pro raritate tamen nostratium ad illum pertinentium unum, specialiter unum hic expressum 136.0546A| saltem aestimare valeremus, utinam imperatorem hodierni temporis gloriosissimum, qui cum prae omnibus, qui per hoc trecentorum annorum curriculum Romanum gubernaverunt, divisione licet regnorum, imperium, nobilitate, potentia, strenuitate, industria, virtute, prudentia, sapientia, benignitate, constantia, fortitudine, clementia, aequitate, opulentia, largitate, caeteraque commodorum ad hoc omnium singulariter affluat copia 397 peragendum; hoc ei unice divina concedere dignaretur omnipotenso utinam gratia, ut se primum, inde sub se sibi commissum vertere satageret imperium ad bonum omnimodis omissum. Corruptis enim et abominabilibus factis Christiani, proh dolor! nominis universis, praecipue rectoribus, 136.0546B| ita divinus omnimodis periit olim, fateor, cultus, ut nihil magis videamus discordare, quam quod Dominus praecipit, et universitas, proh nefas! agit. Ex quo cum, Deo annuente, unum illum, hoc est, imperatorem excipere gestiamus piissimum; suggerere illi si ausi fuissemus; omnimodis studeremus, ut ad caetera quibus pollet, singulariter illud adderet bonum, quod illud sibi aptaret Job sanctissimi utique dictum: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX, 16). Dicente enim Gregorio: Quid enim mirum, si aliquando fallimur, qui homines sumus? nil magis officit illis hominibus, qui super alios constituti sunt homines, quam fraus et perfidia consiliariorum; si illud eis applicatur postremo propheticum: Vae qui dicitis malum bonum, 136.0546C| et bonum malum (Isa. V, 20). Delatores vero quidam sapiens dicit nunquam defore, si quis illis credulus voluerit esse: Percontatorem, ait, fugito; alter, nam garrulus idem est. Quibus cum super omnia regna misera sit referta Italia, et interpretum ad haec peragenda sit nimium prompta perfidia: adhibenda illis tanto sollicitior cautela, quanto ingeniosior illis inest ad id factitandum, promptiorque malitia. Ut enim unum ex innumerabilibus proferam: 136.0547A| cum instaret Hubertus Parmensis ut, accepto animarum pretio rivali illi cederem meo; affuit unus ex amicissimis meis, neque tamen adeo gratis, qui cum mihi auxilium ad hoc maximum habuisset promissum, nostram adiens ducem intimare studuit ei, imperatorem justissimum itidem velle, nescio tamen si adjecerit, mandavisse. Miraculum, 398 inquam, miraculum! Tantus imperator, tam justus, tam Dei amator, tam illius reveritor, hoc se velle, quod tam Deo esset contrarium, testaretur! Potuit hoc sane contingere, alicujus mendacio Caesarem tantum deceptum fuisse, qui me diceret utique itidem velle. Cumque comprehensio mei, expulsio, spoliatio, abductio, retrusio, ecclesiae direptio, domus episcopalis destructio, eleemosynae 136.0547B| imperatoris deletio, facti illius diffactio, urbis irruptio, reverentiae imperialis vilipensio, et alia multa his cohaerentia adhuc essent, ut et existunt, in causa; melioratione relicta, de sola pejuratione homicidalis perageretur [ f. peracta est] solummodo causa. Cavendum praesertim etiam a talibus ideo est, quod consuetudo certissime deprehenditur 136.0548A| esse nostratium, ut culpabiles de qualicunque re antea se ad potestatem quamlibet reclament, quam is, cui injuria exstat ab eisdem illata; ut nuperrime noscitur ille fecisse, qui conductor praecipuus existens omnium qui me quondam ceperunt, et innumera mihi et meis mala semper struens et faciens, insuper ab invasore praesulatus mei ad diaconatum post furta et sacrilegia, quae illi impingunt qui nosse se dicunt, cum fuisset contra jus fasque provectus, terram juris nostri per potestatem tenens atque diripiens, ad pedes nemine persequente confugiens domini imperatoris, mentitus est quod suum ei beneficium abstulissem. Quanta hujusmodi tales faciunt? Quis eos valet vitare, nisi qui causam quam nescit, studet diligentissime investigare? Quis vero 136.0548B| rex aliter Regi regum valet concordare, nisi studeat hoc sollicite agere? Quis judex sine isto justum valet decernere? Quod Domino nostro piissimo ipse Rex regum, ut agat, dignetur rogamus concedere, agentique hoc vicissitudinis loco referre, ut et in hoc saeculo longaevo ductu imperet feliciter, et in futuro regnet cum Christo perenniter. Amen.

RATHERII DECRETUM Quo ex abbatiola Magonziani amandatis monachis subrogantur clerici. 136.0547|

136.0547D| 399 1.

Dum astipulante peraugustae recordationis Aurelio (serm. 46, n. 27) temerariis judiciis adeo plena 136.0548D| sunt omnia, ut ipse qnoque malevolorum cavillationibus acerrime hoc tempore insectatus, mihi ipsi 136.0549A| sim ita incredulus, ut quid qua intentione actitem, sim saepissime dubius; dum scilicet falsa verave illorum de me testimonia cum his, quae mihi sint plus quam necesse sit, cognita, confero; quid de abbatiola, quae Magonzianus vocatur, nuperrime statuerim, decretali hoc scripto enucleare, et venturis praesentibusque, ut utrique dijudicent, destinare contendo. Ipsa igitur eadem, quantulacunque sit, cum ex praediolo quorumdam dispositioni Ecclesiae nostrae ita obvenerit, ut aut obeunte, aut perperam inemendabiliter quid perpetrante abbate, alter ab episcopo illic sufficeretur nostrae dioecesis, qui militantes in ea monachica vivere faceret lege; cum, uti res est perdifficilis, hoc non, ut constructor voluerat, processisset; incenso ab 136.0549B| Hungaris coenobiolo, ad hoc miserabiliter est perventum, ut ipse, qui abbatis falso vocabulo solus gestabat cucullam, uxore saltem nequiret ullatenus abstinere, nedum alii propriis quoque possent voluntatibus, ut regula monachorum praecipit, renuntiare. Quemdam igitur ex talibus cum omnigeno conatu ad id, quod secundum saltem 400 congruentiam temporis esset agendum, non valuissem adducere; sed fuga ter lapsus ipse, Geziaca me insuper lepra per internuntios conaretur inficere, hoc est, ut accepta ab eo pecunia sinerem eum, quod oblatum Domino fuerat, diabolo, ut ante fecerat, tradere; me quod ille volebat nolente, illo quod ego Dei respectu vitabam rogante, utrinque cum fuisset discessum, haesit animus quid agere possem. Si 136.0549C| enim ego possessiunculam Dei Genitrici collatam melius quasi dispensaturus mihi retinerem, aut meorum alicui darem; ne successorum aliquis meorum meo similiter faciens exemplo eleemosynam illorum bonorum destrueret, nonnihil verebar. Si vero propter unum falsum cucullum, abbatem appellatum, id est patrem falsissimum, re autem vitricum verissimum, hoc in uxorem et filios carnales, 136.0550A| fratres, atque nepotes permitterem expendere, imprudentis dispensatoris non minus poenam quam infidelis verebar incurrere. Cum enim perarduum sit monachorum propositum, et talibus inconvenientissimum; sicut enim monacho nil sanctius, ita nihil est hypocrita sceleratius: relicto impossibili, ad possibile me conferre operam dedi.

2.

Ordinavi igitur, ut, si plures inhiberet facultas, illic tres officium suum non nescientes omni tempore saltem presbyteri militarent, ut inibi nullo die missa deesset, unus diaconus, unus subdiaconus, clericuli aliqui. Quisque presbyterorum 401 annuatim acciperet inter frumentum et segallum modia decem, inter legumina et milium modia decem, de surico modia decem, de vino modia 136.0550B| duodecim. Diaconus de his omnibus modia quinque, vinum modia sex. Subdiaconus modia tria, vinum modia quatuor. Ad vestimenta presbyteri solidos quinque; diaconus solidos duos; subdiaconus solidum unum. Cucullum nemo illorum portet. Hymnos tamen in memoriam antiquae consuetudinis in laudibus, matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera et completorio, quae omnia ad horam debitam exhiberi decrevi, cantarent. Et quia sine aliquo id fieri magisterio posse desperavi, unum 402 inibi praefeci presbyterum honorabilem, nec ministerii sui expertem, praeter illos tres, ita decrevi, ut aut obeunte illo, aut decreta facere contemnente, alter ab episcopo Veronensi loco subrogaretur illius: quique his omnibus, ut continetur superius, non per 136.0550C| vineas et campos, sed per mensuras dispensatis, quod remaneret, haberet; in praeclaris vero festivitatibus illos quinque secum faceret comedere, eisdem cibis et potibus quo [ l. quibus] seipsum abundanter et pro posse eosdem reficiens. Quibus tamen diebus lectionem decernimus ad mensam habeant, et post cibum quod monachi cantent. Summopere vero . . . . . . . .