EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessiones
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 31


Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AugHip.Confes2, cc_idno: 7270

LIBER PRIMUS Praemissa Dei invocatione, recolit vitae suae primordia ad annum decimum quintum. Infantiae peccata agnoscit et pueritiae; atque hac aetate in lusum et puerilia quaeque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.

CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus. 31.0659|

1. Magnus es, Domine, et laudabilis valde (Psal. 31.0660| CXLIV, 3): magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Et laudare te vult homo aliqua portio creaturae tuae; et homo circumferens 31.0661| mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis (I Petr. V, 5): et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? (Rom. X, 14.) Et laudabunt Dominum qui requirunt eum (Psal. XXI, 27). Quaerentes enim invenient eum, et invenientes laudabunt eum. Quaeram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te: praedicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.

2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero coelum et terra quae fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis, et tamen etiam ibi es. Nam etsi descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in 31.0662| quo omnia (Rom. XI, 36)? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? Quo enim recedam extra coelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: Coelum et terram ego impleo? (Jerem. XXIII, 24.)

CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.

3. Capiunt ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quae imples, continendo imples? Non enim vasa quae te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum effunderis super nos, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis, sed colligis nos. Sed qui imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit?

CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.

4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? (Psal. XVII, 32.) Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, nunquam vetus; innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. Amas, nec 31.0663| aestuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles, irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et vae tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt.

CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.

5. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. Dic animae meae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et dic animae meae: Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam.

6. Angusta est domus animae meae quo venias ad eam; dilatetur abs te. Ruinosa est; refice eam. Habet quae offendant oculos tuos; fateor et scio: sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo? (Psal. XVIII, 13, 14.) Credo, propter quod et loquor (Psal. CXV, 10); Domine, tu scis. Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus; et tu dimisisti impietatem cordis mei? (Psal. XXXI, 5.) Non judicio contendo tecum qui veritas es (Job IX, 2, 3); et ego nolo fallere meipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi (Psal. XXVI, 12). Non ergo judicio contendo tecum; quia si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? (Psal. CXXIX, 3.)

CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.

7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem. Sine tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed conversus misereberis mei. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc, in istam dico vitam mortalem, an mortem vitalem, 31.0664| nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo et in qua formasti me in tempore, non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meae sibi ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis; quod non ex eis, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus; et ex Deo meo salus mihi universa. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per haec ipsa quae tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae; nihil amplius.

8. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset, indignabar non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei.

9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui et semper vivis, et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es Dominusque omnium quae creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causae; et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium irrationabilium et temporalium sempiternae vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui aetati meae mortuae successerit infantia mea: an illa est quam egi intra viscera matris meae? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et praegnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quaerentem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi?

10. Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, laudem 31.0665| dicens tibi de primordiis et infantia mea quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conjicere, et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, jam in fine infantiae quaerebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe vivere idipsum es? Summus enim es, et non mutaris; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent! Tu autem idem ipse es; et omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat? Gaudeat et ipse, dicens: Quid est hoc? Gaudeat etiam sic; et amet non inveniendo invenire, potius, quam inveniendo non invenire te.

CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.

11. Exaudi, Deus. Vae peccatis hominum! Et homo dicit haec, et misereris ejus; quoniam tu fecisti eum, et peccatum non fecisti in eo. Quis me commemorat peccatum infantiae meae? Quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job. XXV, 4). Quis me commemorat? An quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus inhiabam plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar justissime. Tunc ergo reprehendenda faciebam: sed quia reprehendentem intelligere non poteram; nec mos reprehendi me, nec ratio sinebat. Nam exstirpamus et ejicimus ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona projicere. An pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus, hisque a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus; feriendo nocere niti quantum potest, quia non obeditur imperiis quibus perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et expertus 31.0666| sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Quis hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. Nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante, opis egentissimum, et illo adhuc uno alimento vitam ducentem, consortem non pati. Sed blande tolerantur haec, non quia nulla vel parva, sed quia aetatis accessu peritura sunt. Quod licet probes, cum ferri aequo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur.

12. Tu itaque, Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti, et corpus, quod ita ut videmus instruxisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque ejus universitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti; jubes me laudare te in istis et confiteri tibi, et psallere nomini tuo, Altissime (Psal. XCI, 2): quia Deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere, nisi tu, une, a quo est omnis modus; formosissime, qui formas omnia, et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem, Domine, quam me vixisse non memini, de qua aliis credidi, et quam me egisse ex aliis infantibus conjeci, quanquam ista multum fida conjectura sit, piget me annumerare huic vitae meae, quam vivo in hoc saeculo. Quantum enim attinet ad oblivionis meae tenebras, par illi est quam vixi in matris utero. Quod si et in iniquitate conceptus sum, et in peccatis me mater mea in utero aluit (Psal. L, 7); ubi, oro te, Deus meus, ubi, Domine, ego servus tuus, ubi aut quando innocens fui? Sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi jam cum eo est, cujus nulla vestigia recolo?

CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.

13. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa in me venit, et successit infantiae; Nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer loquens eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim post adverti. Non enim docebant me majores homines praebentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinae, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi, Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem quae volebam omnia, nec quibus volebam omnibus, praesonabam memoria; cum ipsi appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad 31.0667| aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum, caeterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante affectionem animi, in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus. Ita verba in variis sententiis, locis suis posita, et crebro audita, quarum rerum signa essent, paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. Sic cum his inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa communicavi, et vitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque majorum hominum.

CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.

14. Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes! quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser, et tamen si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a majoribus, et multi ante nos vitam istam agentes, praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem, Domine, homines rogantes te; et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguae meae; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 3), ridebantur a majoribus hominibus, usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagae meae, magnum tunc et grave malum meum.

15. Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens? estne, inquam, quisquam? facit enim hoc quaedam etiam stoliditas: est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut equuleos et ungulas, atque hujuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi aestimet, deridens eos qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus ea metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur: et peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim deerat, Domine, memoria vel ingenium, quae nos habere voluisti pro illa aetate satis; 31.0668| sed delectabat ludere: et vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorum nugae negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, puniuntur a majoribus: et nemo miseratur pueros, vel illos, vel utrosque. Nisi vero approbet quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar quominus celeriter discerem litteras, quibus major deformius luderem: aut aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam; qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego cum in certamine pilae a collusore meo superabar.

CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.

16. Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator omnium rerum naturalium, peccatorum autem tantum ordinator: Domine Deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula ludosque majorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc pene omnes optent parvulis suis: quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediantur a studio, quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista, Domine, misericorditer, et libera nos jam invocantes te; libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent te, et liberes eos.

CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.

17. Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna nobis promissa per humilitatem Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale, jam inde 31.0669| ab utero matris meae, quae multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi repente aestuarem pene moriturus; vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui Dei et Domini mei flagitavi a pietate matris meae, et matris omnium nostrum Ecclesiae tuae. Et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam charius parturiebat corde casto in fide tua, jam curaret festinabunda ut Sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset ut adhuc sordidarer, si viverem; quia videlicet post lavacrum illud major et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. Ita jam credebam, et illa et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me jus maternae pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat ut tu mihi pater esses, Deus meus, potius quam ille: et in hoc adjuvabas eam ut superaret virum, cui melior serviebat; quia et in hoc tibi utique id jubenti serviebat.

18. Rogo te, Deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum ne tunc baptizarer: utrum bono meo mihi quasi laxata sunt lora peccandi, an non laxata sunt? Unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris, Sine illum, faciat quod vult; nondum enim baptizatus est: et tamen in salute corporis non dicimus, Sine, vulneretur amplius; nondum enim sanatus est? Quanto ergo melius et cito sanarer, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam? Melius vero. Sed quot et quanti fluctus impendere tentationum post pueritiam videbantur, noverat eos jam illa mater; et terram per eos unde postea formarer, quam ipsam jam effigiem committere volebat.

CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.

19. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Nec qui me urgebant, bene faciebant; sed bene 31.0670| mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi enim non intuebantur quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri (Matth. X, 30), errore omnium qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi; et de peccante meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.

CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.

20. Quid autem erat causae cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam, quam omnes graecas. Unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, quia caro eram, et spiritus ambulans et non revertens? (Psal. LXXVII, 39.) Nam utique meliores, quia certiores erant primae illae litterae, quibus fiebat in me, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cujus errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.

21. Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aeneam; non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei, et panis oris intus animae meae, et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? Non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge. Amicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te; et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit. Et haec non flebam, sed flebam Didonem exstinctam, ferroque extrema secutam (Aeneid. VI, 456), sequens ipse extrema condita tua, relicto te, et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur, quam illae quibus legere et scribere didici.

22. Sed nunc in anima mea clamet, Deus meus, et veritas tua dicat mihi: Non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce paratior sum oblivisci errores Aeneae, atque omnia ejusmodi, quam scribere et legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum: sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non clament adversus me, quos jam non timeo, dum 31.0671| confiteor tibi quae vult anima mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores grammaticae vel emptores: quia si proponam eis, interrogans utrum verum sit quod Aeneam aliquando Carthaginem venisse Poeta dicit; indoctiores se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At si quaeram quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, verum respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. Item, si quaeram quid horum majore vitae hujus incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta; quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam, vel potius ista oderam, illa amabam. Jamvero unum et unum duo, duo et duo quatuor, odiosa cantio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et Trojae incendium, atque ipsius umbra Creusae (Aeneid. II).

CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.

23. Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero. Credo etiam graecis pueris Virgilius ita sit, cum eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas, omnino ediscendae peregrinae linguae, quasi felle aspergebat omnes suavitates graecas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et saevis terroribus ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et latina aliquando infans utique nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, et joca arridentium, et laetitias alludentium. Didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, quae non possem, nisi aliqua verba didicissem, non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet majorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem. Sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, Deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad tentationes martyrum, valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines, revocantes nos ad te a jucunditate pestifera, qua recessimus a te.

CAPUT XV. Precatio ad Deum.

24. Exaudi, Domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua; neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis; ut dulcescas mihi 31.0672| super omnes seductiones quas sequebar; et amem te validissime et amplexer manum tuam totis praecordiis meis, et eruas me ab omni tentatione usque in finem. Ecce enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici; tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero: quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi; et in eis vanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa verba utilia; sed et quae in rebus non vanis disci possunt: et ea via tuta est in qua pueri ambularent.

CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.

25. Sed vae tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? quamdiu non siccaberis? quousque volves Evae filios in mare magnum et formidolosum, quod vix transeunt qui lignum conscenderint? Nonne ego in te legi et tonantem Jovem et adulterantem? Et utique non posset haec duo; sed actum est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audit aure sobria, ex eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: Fingebat haec Homerus, et humana ad Deos transferebat; divina mallem ad nos? (Cicero, Tuscul. 1.) Sed verius dicitur quod fingebat haec quidem ille; sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed coelestes deos videretur imitatus.

26. Et tamen, o flumen tartareum, jactantur in te filii hominum, cum mercedibus ut haec discant; et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium; et saxa tua percutis et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero non cognosceremus verba haec, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa coeli, et alia verba quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Jovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec: Jovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti magisterio: At quem deum ( inquit )? Qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego vero feci illud ita ac lubens. (In Eunucho, act. 3, scen. 5.)

Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur; sed per haec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa; sed vinum erroris quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in cujus conspectu jam secura est recordatio mea, libenter haec 31.0673| didici, et eis delectabar miser, et ob hoc bonae spei puer appellabar.

CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.

27. Sine me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum, praemio laudis, et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem verba Junonis irascentis et dolentis quod non posset Italia Teucrorum avertere regem (Aeneid. lib. 1, v. 36-75); quae nunquam Junonem dixisse audieram: sed figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis, quale Poeta dixisset versibus; et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae, irae ac doloris similior effectus eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus. Utquid mihi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et ventus? Itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuae, Domine, laudes tuae per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.

CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.

28. Quid autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides haec, Domine, et taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis? Et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quaerentem te animam, et sitientem delectationes tuas, et cujus cor dicit tibi: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Nam longe a vultu tuo, in affectu tenebroso. Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te. Aut vero filius ille tuus minor equos, aut currus, vel naves quaesivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti? Dulcis pater quia dederas, et egeno redeunti dulcior (Luc. XV, 12, 32). In affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id est longe a vultu tuo.

29. Vide, Domine Deus, et patienter ut vides vide, quomodo diligenter observent filii hominum pacta litterarum, 31.0674| et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis negligant; ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam, sine aspiratione primae syllabae, ominem, dixerit, displiceat magis hominibus, quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. Quasi vero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut vastet quisquam persequendo alium gravius, quam cor suum vastat inimicando. Et certe non est interior litterarum scientia, quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. Quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, Deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates super illicitas cupiditates! Cum homo eloquentiae famam quaerit, astans ante hominem judicem, circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio immanissimo insectans, vigilantissime cavet ne per linguae errorem dicat, Inter hominibus; et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus, non cavet.

CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.

30. Horum ego puer morum in limine jacebam miser, et hujus arenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam si facerem, non facientibus invidere. Dico haec et confiteor tibi, Deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. Non enim videbam voraginem turpitudinis in quam projectus eram ab oculis tuis. Nam in illis jam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum, et magistros, et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria, et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperitante, vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas victorias, ipse vana excellentiae cupiditate victus, saepe aucupabar. Quid autem tam nolebam pati, atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam, et si deprehensus arguerer, saevire magis quam cedere libebat? Istane est innocentia puerilis? Non est, Domine, non est: oro te, Deus meus. Nam haec ipsa sunt quae a paedagogis et magistris, a nucibus, et pilulis, et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia; haec ipsa omnino quae succedentibus majoribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis majora supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statura pueritiae, Rex noster, probasti, cum aisti: Talium est regnum coelorum (Matth. XIX, 14).

CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.

31.0675| 31. Sed tamen, Domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori et rectori universitatis, Deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses. Eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam, meamque incolumitatem, vestigium secretissimae unitatis ex qua eram, curae habebam; custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis parvis, parvarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. Falli nolebam, memoria vigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abjectionem, ignorantiam. Quid in tali animante 31.0676| non mirabile atque laudabile? At ista omnia Dei mei dona sunt; non mihi ego dedi haec: et bona sunt, et haec omnia ego. Bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exsulto bonis omnibus quibus etiam puer eram. Hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis ejus, me atque caeteris, voluptates, sublimitates, veritates quaerebam; atque ita irruebam in dolores, confusiones, errores. Gratias tibi, dulcedo mea, et honor meus, et fiducia mea, Deus meus: gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. Ita enim servabis me; et augebuntur, et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum; quia et ut sim, tu dedisti mihi.

LIBER SECUNDUS. Ad aetatem aliam progreditur, primum quae adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpserat genio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, severus admodum in dijudicando furto a se tunc temporis cum sodalibus perpetrato.

CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.

31.0675| 1. Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones animae meae: non quod eas amem; sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adolescentia, et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et contabuit species mea; et computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum.

CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.

2. Et quid erat quod me delectabat, nisi amare et amari? Sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum quatenus est luminosus limes amicitiae; sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis, et obnubilabant atque offuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in confuso aestuabat, et rapiebat imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite flagitiorum. Invaluerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, 31.0676| poena superbiae animae meae; et ibam longius a te, et sinebas; et jactabar, et effundebar, et diffluebam, et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura sterilia semina dolorum, superba dejectione, et inquieta lassitudine.

3. Quis mihi moderaretur aerumnam meam, et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret, earumque suavitatibus metas praefigeret, ut usque ad conjugale littus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse, fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, Domine, qui formas etiam propaginem mortalitatis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco; et, Bonum est homini mulierem non tangere; et, Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio junctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (1 Cor. VII, 28, 1, 32, 33, 34). Has ergo voces exaudirem vigilantior, et abscisus propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), felicior exspectarem amplexus tuos.

4. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te; et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas jucunditates meas, 31.0677| ut ita quaererem sine offensione jucundari; et ubi hoc possem non invenirem quidquam, praeter te, Domine, praeter te qui fingis dolorem in praecepto (Ps. XCIII, 20), et percutis ut sanes, et occidis nos ne moriamur abs te (Deut. XXXII, 39). Ubi eram, et quam longe exsulabam a deliciis domus tuae, anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis, licentiosae per dedecus humanum, illicitae autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio; sed cura fuit tantum ut discerem sermonem facere quam optimum, et persuadere dictione.

CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.

5. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe jam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro haec? Neque enim tibi, Deus meus: sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et utquid hoc? Ut videlicet ego et quisquis haec legit, cogitemus de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum, quod ultra vires rei familiaris suae impenderet filio quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat: cum interea non satageret idem pater qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus agri tui cordis mei.

6. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum; et nulla erat eradicans manus. Quinimo ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem, et inquieta indutum adolescentia, quasi jam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae in ima voluntatis suae. Sed matris in pectore jam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum, et non faciem.

7. Hei mihi! et audeo dicere tacuisse te, Deus meus, 31.0678| cum irem abs te longius. Itane tu tacebas tunc mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti ne fornicarer, maximeque ne adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me filio ejus, filio ancillae tuae, servo tuo. Sed nesciebam, et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent: et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer, vitiosior fiebam; et ubi non suberat quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abjectior quo eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior.

8. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in coeno ejus, tanquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico ejus, quo tenacius haererem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quae jam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in caeteris ejus tardior mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, jamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, coercere termino conjugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia metus erat ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adjumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. Ita enim conjicio, recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae, ultra temperamentum severitatis, in dissolutionem affectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus, serenitatem veritatis tuae; et prodibat tanquam ex adipe iniquitas mea (Psal. LXXII, 7).

CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.

¶ 9. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur aequo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiae, et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat, et multo melius: nec ea re volebam frui quam furto appetebam; sed 31.0679| ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in vicinia vineae nostrae pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam, nequissimi adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus; dum tamen fieret a nobis quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum, Deus, ecce cor meum quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus, et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. Foeda erat, et amavi eam; amavi perire: amavi defectum meum; non illud ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi: turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium; non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.

CAPUT V. Neminem peccare sine causa.

10. Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus; et in contactu carnis congruentia valet plurimum, caeterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis, et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictae aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita quam hic vivimus habet illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa haec atque hujusmodi peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut Deus meus qui fecit omnia; quia in ipso delectatur justus, et ipse est deliciae rectorum corde.

11. Cum itaque de facinore quaeritur qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus illorum bonorum quae infima diximus, esse potuisse apparuerit, aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et decora, quanquam prae bonis superioribus et beatificis abjecta et jacentia. Homicidium fecit. Cur fecit? Adamavit ejus conjugem aut praedium, aut voluit depraedari unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere, aut laesus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret, ipso homicidio delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est vecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat, praedicta est tamen causa: Ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus (Sallustius, de Bello Catil., cap. IX). Quare id quoque? cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum, capta urbe, honores, imperia, divitias assequeretur, et careret 31.0680| metu legum et difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris, et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua; sed utique aliud cujus causa illa faciebat.

CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.

12. Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses; aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, Deus bone, Deus summum bonum, et bonum verum meum: pulchra erant illa poma; sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis. Erat enim mihi meliorum copia; illa autem decerpsi tantum ut furarer. Nam decerpta projeci, epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. Nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat. Et nunc, Domine Deus meus, quaero quid me in furto delectaverit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia; sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita; neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus.

13. Nam et superbia celsitudinem imitatur; cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam; cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? Et saevitia potestatum timeri vult: quis autem timendus, nisi unus Deus? Cujus potestati eripi aut subtrahi quid potest? quando, aut ubi, aut quo, vel a quo potest? Et blanditiae lascivientium amari volunt; sed neque blandius est aliquid tua charitate, nec amatur quidquam salubrius, quam illa prae cunctis formosa et luminosa veritas tua. Et curiositas affectare videtur studium scientiae; cum tu omnia summe noveris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia, simplicitatis et innocentiae nomine tegitur; quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? Et ignavia quasi quietem appetit: quae vero quies certa praeter Dominum? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu autem es plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor 31.0681| affluentissimus tu es. Avaritia multa possidere vult; et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira vindictam quaerit: te justius quis vindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit, rebus quae amantur adversantia, dum praecavet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? aut ubi, nisi apud te, firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas; quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.

14. Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te, et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Perverse te imitantur omnes qui longe se a te faciunt, et extollunt se adversum te. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae; et ideo non esse quo a te omni modo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi? et in quo Dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer faciendo impune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? Ecce est ille servus fugiens Dominum suum et consecutus umbram. O putredo, o monstrum vitae, et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?

CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.

15. Quid retribuam Domino, quod recolit haec memoria mea, et anima mea non metuit inde? Diligam te, Domine, et gratias agam, et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor; et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non feci. Quis est hominum qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam; ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? Qui enim vocatus a te secutus est vocem tuam, et vitavit ea quae me de meipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est ut non aegrotaret, vel potius ut minus aegrotaret: et ideo te tantumdem, imo vero amplius diligat; quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari.

CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.

16. Quem fructum habui miser aliquando in iis quae 31.0682| nunc recolens erubesco (Rom. VI, 21), maxime in illo furto in quo ipsum furtum amavi? Nihil aliud; cum et ipsum esset nihil, et eo ipso ego miserior. Et tamen solus id non fecissem, sic recordor animum tunc meum; solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium reorum cum quibus id feci? Non ergo nihil aliud quam furtum amavi; imo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est revera? Quis est qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum et discernit umbras ejus? Quid est quod mihi venit in mentem quaerere, et discutere, et considerare? Quia si tunc amarem poma illa quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset committere illam iniquitatem, qua pervenirem ad voluptatem meam; nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae. Sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.

CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.

17. Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis; et vae mihi erat qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intelligit? (Psal. XVIII, 13.) Risus erat, quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui haec a nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quod id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile; sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum, vel sensibus occurrit, vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animae meae. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur: Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem.

CAPUT X. In Deo omne bonum.

18. Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam videre. Te volo, justitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate. Quies est apud te valde, et vita imperturbabilis. Qui intrat in te, intrat in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21); et non timebit, et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego, et erravi, Deus meus, nimis devius a stabilitate tua in adolescentia, et factus sum mihi regio egestatis.

LIBER TERTIUS. De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolveret, se libidinosi amoris laqueo irretitum, necnon in Manichaeorum haeresim prolapsum fuisse meminit. Adversus horum errores et ineptias disserit luculenter. Maternas pro se lacrymas et responsum de sua resipiscentia divinitus acceptum refert.

CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.

31.0683| 1. Veni Carthaginem; et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. Quaerebam quod amarem, amans amare, et oderam securitatem, et viam sine muscipulis. Quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo teipso, Deus meus, et ea fame non esuriebam; sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium: non quia plenus eis eram, sed quo inanior, eo fastidiosior. Et ideo non bene valebat anima mea; et ulcerosa projiciebat se foras miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. Sed si non haberent animam, non utique amarentur. Amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae, candoremque ejus obnubilabam de tartaro libidinis; et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate. Rui etiam in amorem quo cupiebam capi. Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus aspersisti! quia et amatus sum, et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum, et timorum, et irarum atque rixarum.

CAPUT II. Amavit spectacula tragica.

2. Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum, et fomitibus ignis mei. Quid est quod ibi homo vult dolere, cum spectat luctuosa atque tragica, quae tamen pati ipse nollet? Et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas ejus. Quid est, nisi miserabilis insania? Nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est: quanquam cum ipse patitur, miseria; cum aliis compatitur, misericordia dici solet. Sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? Non enim ad subveniendum provocatur auditor; sed tantum ad dolendum invitatur: et actori carum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. Et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat; abscedit inde fastidiens et reprehendens: si autem doleat, manet intentus, et gaudens lacrymatur.

31.0684|

3. Ergo amantur et dolores? Certe omnis homo gaudere vult. An cum miserum neminem esse libeat, libet tamen esse misericordem; quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? Et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo fluit? Utquid decurrit in torrentem picis bullientis aestus in manes tetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et vertitur per nutum proprium de coelesti serenitate detorta atque dejecta? Repudietur ergo misericordia? Nequaquam. Ergo amentur dolores aliquando. Sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore Deo meo, Deo patrum nostrorum, et laudabili et superexaltato in omnia saecula (Dan. III, 32); cave immunditiam. Neque enim nunc non misereor; sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi. Cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. Nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio, quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis, et amissione miserae felicitatis. Haec certe verior misericordia; sed non in ea delectat dolor. Nam etsi approbatur officio charitatis qui dolet miserum; mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest; potest et ille qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros ut misereatur. Nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. Hoc enim tu, Domine Deus, qui animas amas, longe lateque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. Et ad haec quis idoneus?

4. At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena, et falsa, et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis, meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrymae excutiebantur. Quid autem mirum cum infelix pecus aberrans a grege tuo, et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? Et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer; non enim amabam talia perpeti, qualia spectare; sed quibus auditis et fictis, tanquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor, et tabes, et sanies horrida consequebatur. Talis vita mea, numquid vita erat, Deus meus?

CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.

31.0685| 5. Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. In quantas iniquitates distabui, et sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te, deduceret me ad ima infida, et circumventoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala, et in omnibus flagellabas me! Ausus sum etiam in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus poenis; sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, Deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum praefidenti collo, ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam libertatem.

6. Habebant et illa studia quae honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. Tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. Et major jam eram in schola rhetoris; et gaudebam superbe, et tumebam typho; quanquam longe sedatior, Domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus quas faciebant Eversores (hoc enim nomen scaevum et diabolicum, velut insigne urbanitatis est), inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo atque inde pascendo malevolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. Quid itaque verius quam eversores vocarentur? Eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus, in eo ipso quo alios irridere amant et fallere.

CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.

7. Inter hos ego, imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae; et usitato jam discendi ordine perveneram in librum quemdam Ciceronis, cujus linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero liber mutavit affectum meum, et ad teipsum, Domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili; et surgere coeperam ut ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevigesimum, jam defuncto patre ante biennium: non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum; neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.

31.0686|

8. Quomodo ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te; et nesciebam quid ageres mecum! Apud te est enim sapientia. Amor autem sapientiae nomen graecum habet φιλοσοφίαν, quo me accendebant illae litterae. Sunt qui seducant per philosophiam, magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos: et prope omnes qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur; et manifestatur ibi salutifera illa admonitio Spiritus tui per servum tuum bonum et pium: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). Et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam, quaecumque esset, sapientiam ut diligerem, et quaererem, et assequerer, et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo, et accendebar, et ardebam; et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi. Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei Filii tui, in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum praebiberat, et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum, et expolitum, et veridicum, non me totum rapiebat.

CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.

9. Itaque institui animum intendere in Scripturas sanctas, ut viderem quales essent. Et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris; sed incessu humilem, successu excelsam et velatam mysteriis: et non eram ego talis ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad ejus gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi cum attendi ad illam Scripturam: sed visa est mihi indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum ejus; et acies mea non penetrabat interiora ejus. Verumtamen illa erat quae cresceret cum parvulis; sed ego dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar.

CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.

10. Incidi itaque in homines superbe delirantes, et carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum commixtione syllabarum nominis tui, et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri Spiritus sancti. Haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; et caeterum, cor inane veri. Et dicebant, Veritas, 31.0687| et veritas: et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis; sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere Veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis et ingentibus! Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inferebantur pro te sol et luna, pulchra opera tua; sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritualia opera tua, quam ista corporea, quamvis lucida et coelestia. At ego nec priora illa, sed teipsam, te, Veritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17), esuriebam et sitiebam; et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus jam melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam; non avide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es; neque enim tu eras figmenta illa inania; nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim: at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es; quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista quae videmus visu carneo, sive coelestia sive terrestria: cum pecudibus et volatilibus videmus haec; et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea, quam ex eis suspicamur alia grandiora, et infinita, quae omnino nulla sunt, qualibus ego tunc pascebar inanibus; et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quae videmus, quanquam in coelo; nec ea es quae non videmus ibi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes. Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis, phantasmatibus corporum quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum quae sunt; et eis certiora corpora, quae tamen non es: sed nec anima es, quae vita est corporum. Ideo melior vita corporum certiorque quam corpora. Sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutaris, vita animae meae.

11. Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam (Luc. XV, 16). Quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae, quam illa decipula? Nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa varie fucata, propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt, et occidunt credentem. Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero. Volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam; 31.0688| etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. Vae, vae! quibus gradibus deductus sum in profunda inferi? Quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, Deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare voluisti belluis, sed secundum sensum carnis quaererem. Tu autem eras interior intimo meo, et superior summo meo. Offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus, et dicentem: Panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtivam bibite (Prov. IX, 17). Quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meae, et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.

CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.

12. Nesciebam enim aliud vere quod est; et quasi acutule movebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaererent unde malum; et utrum forma corporea Deus finiretur et haberet capillos et ungues; et utrum justi existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus. Quibus rerum ignarus perturbabar; et recedens a veritate, ire in eam mihi videbar; quia non noveram malum non esse nisi privationem boni, usque ad quod omnino non est. Quod unde viderem, cujus videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum, nec cui esse moles esset: quia moles in parte minor est quam in toto suo; et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum; et non est tota ubique, sicut spiritus, sicut Deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus similes Deo et recte in Scriptura diceremur ad imaginem Dei (Gen. I, 27), prorsus ignorabam.

13. Et non noveram justitiam veram interiorem, non ex consuetudine judicantem, sed ex lege rectissima Dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus; cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia, nec alias aliter; secundum quam justi essent Abraham, et Isaac, et Jacob, et Moyses, et David, et illi omnes laudati ore Dei: sed eos ab imperitis judicari iniquos, judicantibus ex humano die, et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tanquam si quis nescius in armamentis quid cui membro accommodatum sit, ocrea velit caput contegi, et galea calceari; et murmuret quod non apte conveniat: aut in uno die indicto a pomeridianis horis justitio, quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est: aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere 31.0689| non sinatur qui pocula ministrat: aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis; et quia illis aliud praecepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiae utrique servierint: cum in uno homine, et in uno die, et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud jamdudum licuisse, post horam non licere; quiddam in illo angulo permitti aut juberi, quod in isto juste vetetur et vindicetur. Numquid justitia varia est et mutabilis? Sed tempora quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. Homines autem quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere saeculorum priorum, aliarumque gentium quas experti non sunt, cum his quas experti sunt; in uno autem corpore, vel die, vel domo, facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat: in illis offenduntur, his serviunt.

14. Haec ego tunc nesciebam, et non advertebam; et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. Et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter; et in uno aliquo versu, non omnibus locis eumdem pedem. Et ars ipsa qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar justitiam cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecepit, et nulla ex parte variari, et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. Et reprehendebam caecus pios patres; non solum sicut Deus juberet atque inspiraret utentes praesentibus, verum quoque sicut Deus revelaret futura praenuntiantes.

CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.

15. Numquid aliquando aut alicubi injustum est diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et diligere proximum tanquam seipsum? Itaque flagitia quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis perversitate polluitur. Quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur. Turpis enim omnis pars est suo universo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, etsi nunquam ibi factum 31.0690| est, faciendum est: et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regi licet in civitate cui regnat, jubere aliquid quod neque ante illum quisquam, nec ipse unquam jusserat; et non contra societatem civitatis ei obtemperatur, imo contra societatem non obtemperatur: generale quippe pactum est societatis humanae obedire regibus suis: quanto magis Deo regnatori universae creaturae suae, ad ea quae jusserit, sine dubitatione serviendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanae, major potestas minori ad obediendum praeponitur; ita Deus omnibus.

16. Item in facinoribus, ubi libido est nocendi, sive per contumeliam, sive per injuriam; et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus; vel adipiscendi alicujus extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior; aut in aliquo prosperatus, ei quem sibi aequari timet aut aequalem dolet; vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet: haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine, aut una, aut duabus earum, aut simul omnibus; et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum decalogum tuum, Deus altissime et dulcissime. Sed quae flagitia in te qui non corrumperis? aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi, sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus, vel in non concessa flagrando in eum usum qui est contra naturam; aut rei tenentur, animo et verbis saevientes adversus te, et adversus stimulum calcitrantes; aut cum disruptis limitibus humanae societatis, laetantur audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut offenderit. Et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons vitae, qui es unus et verus creator et rector universitatis; et privata superbia diligitur in parte unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus compeditorum, et solvis a vinculis quae nobis fecimus, si jam non erigamus adversus te cornua falsae libertatis, avaritia plus habendi, et damno totum amittendi; amplius amando proprium nostrum, quam te omnium bonum.

CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.

17. Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates, sunt peccata proficientium, quae a bene judicantibus et vituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis, sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori, et non sunt peccata; quia nec te offendunt Dominum Deum nostrum, nec sociale consortium: cum conciliantur aliqua in usum vitae congrua tempori, et incertum est an libidine 31.0691| habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. Multa itaque facta quae hominibus improbanda viderentur, testimonio tuo approbata sunt; et multa laudata ab hominibus, te teste damnantur: cum saepe se aliter habet species facti, et aliter facientis animus, atque articulus occulti temporis. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiam si hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis; quis dubitet esse faciendum, quando ea justa est societas hominum, quae servit tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad praesens opus est, vel ad futura praenuntianda.

CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.

18. Haec ego nesciens, irridebam illos sanctos servos et Prophetas tuos. Et quid agebam cum irridebam eos, nisi ut irriderer abs te; sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare cum decerpitur, et matrem ejus arborem lacrymis lacteis? Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, imo vero particulas Dei, gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et veri Dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. Et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens peteret, qui Manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.

CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.

19. Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti animam meam (Psal. CXLIII, 7), cum pro me fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te; et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederet et habere secum eamdem mensam in domo; quod nolle coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad se juvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta: qui cum causas quaesisset ab ea moestitiae suae quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se 31.0692| plangere; jussisse illum quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor ejus? O tu, bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam solum cures; et sic omnes, tanquam singulos!

20. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram; continuo sine aliqua haesitatione, Non, inquit, non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi et tu; sed, Ubi tu, ibi et ille. Confiteor tibi, Domine, recordationem meam quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit quod videndum fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non videram; etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis, tanto ante praedictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer, et gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te; et intrabant in conspectum tuum preces ejus, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.

CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione. 21. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urgent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quemdam episcopum nutritum in Ecclesia, et exercitatum in Libris tuis. Quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset); noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis jam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum: ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta impietas. Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis, et omnes pene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda; itaque fugisse. Quae cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret, et mecum dissereret: ille jam substomachans taedio, Vade, 31.0693| inquit, a me; ita vivas: fieri non potest ut filius istarum lacrymarum pereat. Quod illa ita se accepisse, inter 31.0694| colloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.

LIBER QUARTUS. Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse mathematicos: et amicum sibi interea morte praereptum, acerbiori quam aequum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus occasione, de vana et de solida amicitia non pauca dicit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno aetatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno aetatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.

CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.

31.0693| 1. Per idem tempus annorum novem, ab undevigesimo anno aetatis meae, usque ad duodetrigesimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus; et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani. Hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et agonem coronarum fenearum et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos per quos liberaremur; et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. Irrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et elisi a te, Deus meus; ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, et immolare tibi hostiam jubilationis. Quid enim sum ego mihi sine te, nisi dux in praeceps? Aut quid sum cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum; aut fruens te cibo qui non corrumpitur? Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? Sed irrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.

CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.

2. Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni: et eos sine dolo docebam dolos: non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem, et quaerentibus mendacium, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur, conjugio cognitam, sed quam 31.0694| indagaverat vagus ardor, inops prudentiae; sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem: in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi.

3. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, Deus cordis mei. Non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit ventos? Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud, ventos pascere (Osee XII, 1), quam ipsos pascere; hoc est, errando eis esse voluptati atque derisui?

CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.

4. Ideoque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur: quod tamen christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. Bonum est enim confiteri tibi, Domine, et dicere, Miserere mei; cura animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5); neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis, Ecce 31.0695| sanus factus es; jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14). Quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: De coelo tibi est inevitabilis causa peccandi; et, Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars. Scilicet, ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo; culpandus sit autem coeli ac siderum creator et ordinator. Et quis est hic, nisi Deus noster, suavitas et origo justitiae, qui reddis unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27), et cor contritum et humiliatum non spernis? (Psal. L, 19.)

5. Erat eo tempore vir sagax, medicae artis peritissimus, atque in ea nobilissimus, qui pro consule manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam (I Petr. V, 5). Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meae? Quia enim factus ei eram familiarior, et ejus sermonibus (erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum jucundi et graves) assiduus et fixus inhaerebam; ubi cognovit ex colloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit ut eos abjicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam, illi vanitati frustra impenderem: dicens ita se illam didicisse, ut ejus professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vitam degeret; et si Hippocratem intellexisset, et illas utique litteras potuisse intelligere: et tamen non ob aliam causam se postea, illis relictis, medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere. At tu, inquit, quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes; hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris; quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui. A quo ego cum quaesissem quae causa ergo faceret ut multa inde vera pronuntiarentur; respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si enim de paginis poetae cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret; mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid quod interrogantis rebus factisque concineret.

6. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi. Et quid ipse postea per me ipsum quaererem in memoria mea delineasti. Tunc autem nec ipse, nec 31.0696| charissimus meus Nebridius, adolescens valde bonus et valde cautus, irridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt ut haec abjicerem: quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas; et nullum certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.

CAPUT IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat; eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacramenti Baptismi.

7. In illis annis, quo primum tempore in municipio quo natus sum docere coeperam, comparaveram amicum societate studiorum nimis charum, coaevum mihi et conflorentem flore adolescentiae. Mecum puer creverat, et pariter in scholam ieramus, pariterque luseramus. Sed nondum erat sic amicus, quanquam ne tunc quidem sicuti est vera amicitia; quia non est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter inhaerentes tibi, charitate diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Sed tamen dulcis erat nimis, coacta fervore parilium studiorum. Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adolescens tenebat, deflexeram ego eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas plangebat me mater. Mecum jam errabat in animo homo ille, et non poterat anima mea sine illo. Et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum, Deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis; ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae meae.

8. Quis laudes tuas enumerat unus, in se uno quas expertus est? Quid tunc fecisti, Deus meus, et quam investigabilis abyssus judiciorum tuorum? Cum enim laboraret ille febribus, jacuit diu sine sensu in sudore letali. Et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante, et praesumente id retinere potius animam ejus quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe autem aliter erat; nam recreatus est et salvus factus. Statimque ut primum cum eo loqui potui (potui autem mox ut ille potuit, quando non discedebam, et nimis pendebamus ex invicem), tentavi apud illum irridere, tanquam et illo irrisuro mecum Baptismum quem acceperat mente atque sensu absentissimus, sed tamen jam se accepisse didicerat. At ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius, essetque idoneus viribus valetudinis cum quo agere possem quod vellem. 31.0697| Sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur consolationi meae, post paucos dies, me absente, repetitur febribus et defungitur.

9. Quo dolore contenebratum est cor meum; et quidquid aspiciebam, mors erat. Et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira infelicitas; et quidquid cum illo communicaveram, sine illo in cruciatum immanem verterat. Expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur mihi; et oderam omnia, quia non haberent eum, nec mihi jam dicere poterant: Ecce veniet, sicut cum viveret, quando absens erat. Factus eram ipse mihi magna quaestio, et interrogabam animam meam quare tristis esset, et quare conturbaret me valde; et nihil noverat respondere mihi. Et si dicebam, Spera in Deum (Psal. XLI, 6); juste non obtemperabat: quia verior erat et melior homo quem charissimum amiserat, quam phantasma in quod sperare jubebatur. Solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.

CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.

10. Et nunc, Domine, jam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. Possumne audire abs te qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris? An tu, quamvis ubique adsis, longe abjecisti a te miseriam nostram? Et tu in te manes; nos autem in experimentis volvimur. Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. Unde igitur suavis fructus de amaritudine vitae carpitur, gemere et flere, et suspirare et conqueri? An hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? Recte istud in precibus, quia desiderium perveniendi habent. Numquid in dolore amissae rei et luctu quo tunc operiebar? Neque enim sperabam reviviscere illum, aut hoc petebam lacrymis, sed tantum dolebam et flebam. Miser enim eram, et amiseram gaudium meum. An et fletus res amara est, et prae fastidio rerum quibus prius fruebamur, et tunc dum ab eis abhorremus, delectat?

CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.

11. Quid autem ista loquor? Non enim tempus querendi nunc est, sed confitendi tibi. Miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium; et dilaniatur cum eas amittit, et tunc sentit miseriam qua miser est et antequam amittat eas. Sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime, et requiescebam in amaritudine. Ita miser eram, et habebam chariorem illo amico meo vitam ipsam miseram. Nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum. Et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem vel simul mori, quia morte pejus eis erat non simul vivere. Sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat; et taedium vivendi erat in me gravissimum, et moriendi metus. Credo quo magis illum amabam, eo magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tanquam 31.0698| atrocissimam inimicam oderam et timebam, et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. Sic eram omnino, memini. Ecce cor meum, Deus meus: ecce intus vide quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens oculos meos ad te, et evellens de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Mirabar enim caeteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia illi alter eram, vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo: Dimidium animae meae (Horat. Carm., lib. 1, ode 3). Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animan in duobus corporibus; et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere, et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur quem multum amaveram (Retract. lib. 2, c. 6).

CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.

12. O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem immoderate humana patientem, quod ego tunc eram! Itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar; nec requies erat, nec consilium. Portabam enim conscissam et cruentam animam meam, impatientem a me portari; et ubi eam ponerem non inveniebam. Non in amoenis nemoribus; non in ludis atque cantibus; nec in suave olentibus locis; nec in conviviis apparatis; neque in voluptate cubilis et lecti; non denique in libris atque carminibus acquiescebat. Horrebant omnia, et ipsa lux; et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiosum erat, praeter gemitum et lacrymas. Nam in eis solis aliquantula requies. Ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriae. Ad te, Domine, levanda erat et curanda, sciebam; sed nec volebam, nec valebam, eo magis quia non mihi eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. Non enim tu eras, sed vanum phantasma, et error meus erat Deus meus. Si conabar eam ibi ponere ut requiesceret, per inane labebatur, et iterum ruebat super me; et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem, nec inde recedere. Quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo me non sequerer? Et tamen fugi de patria. Minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi videre non solebant; atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem.

CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.

13. Non vacant tempora, nec otiose volvuntur per sensus nostros; faciunt in animo mira opera. Ecce veniebant et praeteribant de die in diem, et veniendo et praetereundo inserebant mihi species alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. Nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia fuderam 31.0699| in arenam animam meam, diligendo moriturum ac si non moriturum? Maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solatia, cum quibus amabam quod pro te amabam: et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cujus adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. Alia erant quae in eis amplius capiebant animum: colloqui et corridere, et vicissim benevole obsequi; simul legere libros dulciloquos, simul nugari, et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tanquam ipse homo secum, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem, aut discere ab invicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere venientes cum laetitia: his atque hujusmodi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere.

CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.

14. Hoc est quod diligitur in amicis, et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amaverit redamantem, aut si amantem non redamaverit, nihil quaerens ex ejus corpore praeter indicia benevolentiae. Hinc ille luctus, si quis moriatur; et tenebrae dolorum, et versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa vita morientium mors viventium. Beatus qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui non amittitur. Et quis est iste, nisi Deus noster, Deus qui fecit coelum et terram, et implet ea, quia implendo ea fecit ea? Te nemo amittit, nisi qui dimittit: et qui dimittit, quo it, aut quo fugit, nisi a te placido ad te iratum? Nam ubi non invenit legem tuam in poena sua? Et lex tua veritas, et veritas tu.

CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.

15. Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4). Nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te; tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. Quae tamen nulla essent nisi essent abs te, quae oriuntur et occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia senescunt, et omnia intereunt. Ergo cum oriuntur et tendunt esse; quo magis celeriter crescunt ut sint, eo magis festinant ut non sint: sic est modus eorum. Tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae non sunt omnes simul; sed decedendo ac succedendo agunt omnes universum, cujus partes sunt. Ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. Non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. Laudet 31.0700| te ex illis anima mea, Deus creator omnium; sed non in eis infigatur glutine amoris per sensus corporis. Eunt enim quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis; quoniam ipsa esse vult, et requiescere amat in eis quae amat. In illis autem non est ubi: quia non stant, fugiunt; et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea comprehendit, vel cum praesto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est, et ipse est modus ejus. Sufficit ad aliud ad quod factus est: ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. In verbo enim tuo per quod creantur, ibi audiunt: Hinc, et hucusque.

CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.

16. Noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis, tumultu vanitatis tuae. Audi et tu: Verbum ipsum clamat ut redeas; et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. Ecce illa discedunt, ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. Numquid ego aliquo discedo, ait Verbum Dei? Ibi fige mansionem tuam: ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. Veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid; et reflorescent putria tua, et sanabuntur omnes languores tui, et fluxa tua reformabuntur, et renovabuntur, et constringentur ad te: et non te deponent quo descendunt; sed stabunt tecum, et permanebunt ad semper stantem ac permanentem Deum.

17. Utquid perversa sequeris carnem tuam? Ipsa te sequatur conversa. Quidquid per illam sentis, in parte est; et ignoras totum cujus hae partes sunt; et delectant te tamen. Sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae, ac non et ipse in parte universi accepisset pro poena tua justum modum, velles ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. Nam et quod loquimur, per eumdem sensum carnis audis; et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliae veniant, et totum audias. Ita, semper omnia quibus unum aliquid constat, et non simul sunt omnia ea quibus constat: plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. Sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est Deus noster; et non discedit, quia nec succeditur ei.

CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.

18. Si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem; ne in his quae tibi placent, tu displiceas. Si placent animae, in Deo amentur: quia et ipsae mutabiles sunt, et in illo fixae stabiliuntur; alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur; et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: Hunc amemus, hunc amemus; ipse fecit haec, et non est longe. Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. Ecce 31.0701| ubi est, ubi sapit veritas. Intimus cordi est; sed cor erravit ab eo. Redite, praevaricatores, ad cor, et inhaerete illi qui fecit vos. State cum eo, et stabitis: requiescite in eo, et quieti eritis. Quo itis in aspera? quo itis? Bonum quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit juste, quia injuste amatur deserto illo, quidquid ab illo est. Quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? Non est requies ubi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis: sed ibi non est ubi quaeritis. Beatam vitam quaeritis in regione mortis; non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec vita?

19. Et descendit huc ipsa Vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitae suae: et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne esset semper mortalis; et inde velut sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Non enim tardavit, sed cucurrit; clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu; clamans ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, et inveniamus eum. Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse, et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde nunquam recessit, quia mundus per eum factus est; et in hoc mundo erat (Joan. I, 10), et venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15); cui confitetur anima mea, et sanat eam, quia peccavit illi (Psal. XL, 5). Filii hominum usquequo graves corde? (Psal. IV, 3.) Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere et vivere? Sed quo ascenditis, quando in alto estis, et posuistis in coelum os vestrum? (Psal. LXXII, 9.) Descendite, ut ascendatis, et ascendatis ad Deum. Cecidistis enim, ascendendo contra eum. Dic eis ista, ut plorent in convalle plorationis, et sic eos rape tecum ad Deum; quia de Spiritu ejus haec dicis eis, si dicis ardens igne charitatis.

CAPUT XIII. Amor unde proveniat.

20. Haec tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum, et dicebam amicis meis: Num amamus aliquid, nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo pulchrum; aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum, aut calceamentum ad pedem, et similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde meo; et scripsi libros de Pulchro et Apto; puto, duos aut tres. Tu scis, Deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos, sed aberraverunt a nobis, nescio quomodo.

CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.

31.0702| 21. Quid est autem quod me movit, Domine Deus meus, ut ad Hierium Romanae urbis oratorem scriberem illos libros, quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinae fama quae illi clara erat, et quaedam verba ejus audieram, et placuerant mihi? Sed magis quia placebat aliis, et efferebant eum laudibus, stupentes quod ex homine syro, docto prius graecae facundiae, postea in latina etiam dictor mirabilis exstitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium; mihi placebat. Laudatur homo, et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? Absit: sed ex amante alio accenditur alius. Hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur; id est, cum amans eum laudat.

22. Sic enim tunc amabam homines ex hominum judicio; non enim ex tuo, Deus meus, in quo nemo fallitur. Sed tamen, cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus, sed longe aliter et graviter, et ita quemadmodum et me laudari vellem? Non autem vellem ita laudari et amari me, ut histriones; quanquam eos et ipse laudarem et amarem: sed eligens latere, quam ita notus esse; et vel haberi odio, quam sic amari. Ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? Quid est quod amo in alio, quod rursus, nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim, sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiam si posset; hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae socius est. Ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, cujus etiam capillos tu, Domine, numeratos habes, et non minuuntur in te: et tamen capilli ejus magis numerabiles sunt quam affectus ejus, et motus cordis ejus.

23. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem me esse talem; et errabam typho, et circumferebar omni vento, et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio, et unde certus confiteor tibi quod illum in amore laudantium magis amaveram, quam in rebus ipsis de quibus laudabatur. Quia si non laudatum vituperarent eum iidem ipsi, et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eum et non excitarer. Et certe res non aliae forent, nec homo ipse alius; sed tantummodo alius effectus narrantium. Ecce ubi jacet anima infirma, nondum haerens soliditati veritatis. Sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium, ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen, et non cernitur veritas. Et ecce est ante nos. Et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent. Quae si probaret, flagrarem magis; 31.0703| si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. Et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam, ob os contemplationis meae, et nullo collaudatore mirabar.

CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

24. Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, Omnipotens, qui facis mirabilia solus (Psal. LXXI, 18): et ibat animus meus per formas corporeas; et pulchrum, quod per seipsum; aptum autem, quod ad aliquid accommodatum deceret, definiebam et distinguebam, et exemplis corporeis astruebam. Et converti me ad animi naturam; et non me sinebat falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad lineamenta, et colores, et tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum. Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam; in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione irrationalis vitae, nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem appellabam, tanquam sine ullo sexu mentem; hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noveram neque didiceram, nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.

25. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se jactat insolenter ac turbide; et flagitia, si est immoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est; qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam illustrandam esse ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29): et de plenitudine tua nos omnes accepimus. Es enim tu lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 16, 9); quia in te non est transmutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17).

26. Sed ego conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. Quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me 31.0704| id esse naturaliter quod tu es? Cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod ideo utique sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem; malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas ventosae cervici meae: et imaginabar formas corporeas, et caro carnem accusabam, et spiritus ambulans nondum revertebar ad te (Psal. LXXVII, 39); et ambulando ambulabam in ea quae non sunt, neque in te, neque in me, neque in corpore; neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore: et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exsulabam; dicebam illis garrulus et ineptus, Cur ergo errat anima quam fecit Deus? Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus? Et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare confitebar.

27. Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta, obstrepentia cordis mei auribus; quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te, et gaudio gaudere propter vocem sponsi (Joan. III, 29), et non poteram: quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiae meae in ima decidebam. Non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exsultabant ossa mea, quae humiliata non erant (Psal. L, 10).

CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

28. Et quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem Categorias; quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typho crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam; legi eas solus et intellexi? Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse; nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud meipsum legens cognoveram, et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo; et quae in illis essent, sicuti est figura hominis; qualis sit et statura, quot pedum sit; et cognatio, cujus frater sit; aut ubi sit constitutus; aut quando natus; aut stet, aut sedeat; aut calceatus vel armatus sit; aut aliquid faciat; aut patiatur aliquid: et quaecumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur.

29. Quid hoc mihi proderat, quando et oberat? cum etiam te, Deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere 31.0705| conarer, quasi et tu subjectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subjecto, sicut in corpore; cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis: corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo corpus est; quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas; et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. Jusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribulos pareret mihi, et cum labore pervenirem ad panem meum (Gen. III, 18, 19).

30. Et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea quae illuminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua illuminata cernebam, non illuminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum, et de musicis et de numeris, sine magna difficultate, nullo hominum tradente intellexi, scis tu, Domine Deus meus; quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen, donum tuum est: sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in potestate: et fortitudinem meam non ad te custodiebam (Psal. LVIII, 10); sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupiditates (Luc. XV, 12, 13, 31.0706| 30). Nam quid mihi proderat bona res, non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar exponere; et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur.

31. Sed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, Domine Deus veritas, corpus esses lucidum et immensum, et ego frustum de illo corpore? Nimia perversitas! sed sic eram. Nec erubesco, Deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas, et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat ingenium per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido Ecclesiae tuae tuti plumescerent, et alas charitatis alimento sanae fidei nutrirent? O Domine, Deus noster, in velamento alarum tuarum speremus (Psal. LXII, 8); et protege nos, et porta nos. Tu portabis et parvulos, et usque ad canos tu portabis (Isai. XLVI, 4): quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas; cum autem nostra est, infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; et quia inde aversi sumus, perversi sumus. Revertamur jam, Domine, ut non evertamur; quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timemus ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra aeternitas tua.

LIBER QUINTUS. Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Roma, ubi tunc rhetoricam profitebatur, missus Mediolanum ut eamdem artem doceret, coepit audito Ambrosio resipiscere, et de Manichaeismo abdicando necnon de repetendo catechumenatu decernere.

CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.

31.0705| 1. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo; et sana omnia ossa mea, et dicant: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) Neque enim docet te quid in se agatur qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum voles, aut miserans aut vindicans; et non est qui se abscondat a calore tuo. Sed te laudet anima mea, ut amet te; et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet laudes tuas universa creatura tua; nec spiritus omnis hominis per os conversum ad te, nec animalia nec corporalia per os considerantium ea; ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens eis quae fecisti, et 31.0706| transiens ad te qui fecisti haec mirabiliter: et ibi refectio et vera fortitudo.

CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

2. Eant et fugiant a te inquieti et iniqui: et tu vides eos, et distinguis umbras; et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt. Et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt, a coelis usque in novissima justum et integrum? Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent te videntem se, atque excaecati in te offenderent; quia non deseris aliquid eorum quae fecisti: in te offenderent injusti, et juste vexarentur; subtrahentes 31.0707| se lenitati tuae, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem suam. Videlicet nesciunt quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es praesens, etiam iis qui longe fiunt a te. Convertantur ergo et quaerant te, quia non sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita et tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur, et quaerant te; et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et projicientium se in te, et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrymas eorum; et magis plorant et gandent in fletibus, quoniam tu, Domine, non aliquis homo caro et sanguis; sed tu, Domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quaerebam? Et tu eras ante me; ego autem et a me discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te?

CAPUT III. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

3. Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesimum aetatis meae. Jam venerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli: et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiae; quam ego tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram; nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus, intuebar. Fama enim de illo praelocuta mihi erat quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus, et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriaeque mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis: et mihi probabiliora ista videbantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quanquam ejus Dominum minime invenerint. Quoniam magnus es, Domine, et humilia respicis; excelsa autem a longe cognoscis (Psal. CXXXVII, 6): nec propinquas nisi obtritis corde; nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et arenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum.

4. Mente enim sua quaerunt ista, et ingenio quod tu dedisti eis: et multa invenerunt et praenuntiaverunt ante multos annos defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent; et non eos fefellit numerus, et ita factum est ut praenuntiaverunt: et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie, atque ex eis praenuntiatur quo anno et quo mense anni, et quo die mensis, et qua hora diei, et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol; et ita fiet ut praenuntiatur. Et mirantur haec homines et stupent qui nesciunt ea, et exsultant atque extolluntur qui sciunt; et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum praevident, et in praesentia suum 31.0708| non vident. Non enim religiose quaerunt unde habeant ingenium quo ista quaerunt. Et invenientes quia tu fecisti eos, non ipsi dant tibi se ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi, et trucidant exaltationes suas sicut volatilia, et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi; ut tu, Deus ignis edax, consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.

5. Sed non noverunt viam, Verbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant, et ipsos qui numerant, et sensum quo cernunt quae numerant, et mentem de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Ipse autem Unigenitus factus est nobis sapientia, et justitia, et sanctificatio (I Cor. I, 30); et numeratus est inter nos, et solvit tributum Caesari (Matth. XXII, 21). Non noverunt hanc viam, qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. Non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos; et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt, cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes, sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student perversissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, et immutantes gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum, et convertunt veritatem tuam in mendacium; et colunt, et serviunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 21-25).

6. Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et aequinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. Ibi autem credere jubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat.

CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.

7. Numquid, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi? Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit: beatus autem qui te scit, etiamsi illa nesciat. Qui vero et te ut illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te, sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cogitationibus suis. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot 31.0709| cubitis alta sit, vel quanta latitudine diffusa; quam ille qui eam metitur, et omnes ramos ejus numerat, et neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut diligit: sic fidelis homo, cujus totus mundus divitiarum est, et quasi nihil habens, omnia possidet, inhaerendo tibi cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit; dubitare stultum est quin utique melior sit quam mensor coeli, et numerator siderum, et pensor elementorum, et negligens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti (Sap. XI, 21).

CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.

8. Sed tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini, Ecce pietas et sapientia (Job XXVIII, 28, sec. LXX); quam ille ignorare posset, etiam si ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius, ad hoc ista multum locutus est, ut convictus ab eis qui ista vere didicissent, quis esset ejus sensus in caeteris quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi existimari se voluit, sed Spiritum sanctum consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. Itaque, cum de coelo ac stellis, et de solis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus ejus sacrilegos fuisse satis emineret; cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa, tam vesana superbiae vanitate diceret, ut ea tanquam divinae personae tribuere sibi niteretur.

9. Cum enim audio christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse video, cum de te, Domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. Obest autem si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a charitate matre sustinetur, donec assurgat novus homo in virum perfectum, et circumferri non possit omni vento doctrinae (Ephes. IV, 13, 14). In illo autem qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem, sed Spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur; quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abjiciendam esse judicaret? Sed tamen nondum liquido compereram utrum etiam secundum ejus verba, vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, 31.0710| et si quid ejusmodi in aliis libris legeram, posset exponi; ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret utrum ita se res haberet, an non ita; sed ad fidem meam illius auctoritatem, propter creditam sanctitatem, praeponerem.

CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

10. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum exspectabam istum Faustum. Caeteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque colloquio facillime mihi haec, et si qua forte majora quaererem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum verbis, et ea ipsa quae illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Jam rebus talibus satiatae erant aures meae; nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle acquiescere si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem jam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam praeter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque claruerit. Jam ergo abs t didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur; nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum: rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis sicut vasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.

11. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis, et verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis, vel etiam prae multis laudabam ac efferebam; sed moleste habebam quod in coetu audientium non sinerer illi ingerere, et partiri cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam quae me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque ejus ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecae libros, et nonnulla poetarum, et suae sectae si qua volumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat quotidiana 31.0711| sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii, et quodam lepore naturali. Itane est ut recolo, Domine Deus meus, arbiter conscientiae meae? Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiae tuae, et inhonestos errores meos jam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.

CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.

12. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa quae me movebant aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis, de coelo et sideribus, et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent ut Manichaei libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse jam non arbitrabar. Quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere, et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad seipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa quae nosse cupiebam: et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inveniebam.

13. Refracto itaque studio quod intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de caeteris eorum doctoribus, quando in multis quae me movebant, ita ille nominatus apparuit; coepi cum eo pro studio ejus agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc jam rhetor Carthagini adolescentes docebam; et legere cum eo, sive quae ille audita desideraret, sive quae ipse tali ingenio apta existimarem. Caeterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit: non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non inveniens, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis exstitit, meum quo captus eram relaxare jam coeperat, nec volens nec sciens. Manus enim tuae, Deus meus, in abdito providentiae tuae, non deserebant animam meam; et de sanguine cordis matris meae, per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacrificabatur tibi; et egisti mecum miris modis. Tu illud egisti, 31.0712| Deus meus. Nam a Domino gressus hominis diriguntur; et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Aut quae procuratio salutis, praeter manum tuam, reficientem quae fecisti?

CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.

14. Egisti ergo mecum ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagine. Et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus, et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. Non ideo Romam pergere volui, quod majores quaestus, majorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur; quanquam et ista ducebant animum tunc meum: sed illa erat causa maxima et pene sola, quod audiebam quietius ibi studere adolescentes, et ordinatiore disciplinae coercitione sedari, ne in ejus scholam quo magistro non utuntur, passim et proterve irruant; nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra, apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum. Irrumpunt impudenter, et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. Multa injuriosa faciunt mira hebetudine, et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit; hoc miseriores eos ostendens, quo jam quasi liceat, faciunt quod per tuam aeternam legem nunquam licebit; et impune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate puniantur, et incomparabiliter patiantur pejora, quam faciunt. Ergo quos mores, cum studerem meos esse nolui; eos, cum docerem, cogebar perpeti alienos: et ideo placebat ire ubi talia non fieri, omnes qui noverant, indicabant. Verum autem tu, spes mea et portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6), ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae, et Carthagini stimulos quibus inde avellerer, admovebas, et Romae illecebras quibus attraherer, proponebas mihi per homines qui diligunt vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes; et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea perversitate. Nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant; et qui invitabant ad aliud, terram sapiebant. Ego autem qui detestabar hic veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

15. Sed quare hinc abirem, et illuc irem, tu sciebas, Deus; nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. Sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret, aut mecum pergeret; et finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi: quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer, servans me ab aquis maris, plenum exsecrandis sordibus, usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto siccarentur flumina maternorum 31.0713| oculorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen recusanti sine me redire, vix persuasi ut in loco, qui proximus nostrae navi erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum: illa autem remansit orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus meus, tantis lacrymis, nisi ut navigare me non sineres? Sed tu alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut in me faceres quod semper petebat. Flavit ventus, et implevit vela nostra, et littus subtraxit aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore, et querelis, ac gemitu implebat aures tuas contemnentis ista; cum et me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium justo dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat, ideo flebat et ejulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae, conversa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, et ego Romam.

CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.

16. Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis, et ibam ad inferos, portans omnia mala quae commiseram et in te, et in me, et in alios, multa et gravia, super originalis peccati vinculum quo omnes in Adam morimur. Non enim quidquam eorum mihi donaveras in Christo; nec solverat ille in cruce sua inimicitias quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? Quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis ejus, tam vera erat animae meae: et quam vera erat mors carnis ejus, tam falsa vita animae meae, quae id non credebat. Et ingravescentibus febribus jam ibam et peribam. Quo enim irem, si tunc hinc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui? Et illa hoc nesciebat, et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique praesens, ubi erat exaudiebas eam; et ubi eram miserebaris 31.0714| mei, ut recuperarem salutem corporis mei, adhuc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum; et melior eram puer, quando illum de materna pietate flagitavi, sicut jam recordatus atque confessus sum. Sed in dedecus meum creveram, et consilia medicinae tuae demens irridebam, qui me non sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur cor matris, nunquam sanaretur. Non enim satis eloquor quid erga me habebat animi, et quanto majore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.

17. Non itaque video quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis ejus. Et ubi essent tantae preces et tam crebrae sine intermissione? Nusquam nisi ad te. An vero tu, Deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum viduae castae ac sobriae, frequentantis eleemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum; bis in die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus, et tu illam in suis orationibus. Hujusne tu lacrymas, quibus non a te aurum et argentum petebat, nec aliquod nutabile aut volubile bonum, sed salutem animae filii sui; tu cujus munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? Nequaquam, Domine. Imo vero aderas, et exaudiebas, et faciebas ordine quo praedestinaveras esse faciendum. Absit ut tu falleres eam in illis visionibus et responsis tuis, quae jam commemoravi, et quae non commemoravi, quae illa fideli pectore tenebat; et semper orans, tanquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus tuis debitor fieri.

CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

18. Recreasti ergo me ab illa aegritudine, et salvum fecisti filium ancillae tuae, tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. Et jungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is in cujus domo aegrotaveram et convalueram; sed eis etiam quos electos vocant. adhuc enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam; et delectabat superbiam meam extra culpam esse; et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi; sed excusare eam amabam, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset, et ego non essem. Verum autem totum ego eram, et adversum me impietas mea me diviserat: et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et exsecrabilis iniquitas te, Deus omnipotens, te in me ad perniciem 31.0715| meam, quam mea te ad salutem malle superari. Nondum ergo posueras custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem; et ideo adhuc combinabam cum electis eorum (Psal. CXL, 3, 4).

19. Sed tamen jam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere; eaque ipsa quibus si nihil melius reperirem, contentus esse decreveram, jam remissius negligentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores caeteris fuisse illos philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intelligenti. Nec dissimulavi eumdem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus manichaei libri pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar, quam caeterorum hominum qui in illa haeresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate; sed tamen familiaritas eorum, plures enim eos Roma occultat, pigrius me faciebat aliud quaerere; praesertim desperantem in Ecclesia tua, Domine coeli et terrae, creator omnium visibilium et invisibilium, posse inveniri verum, unde me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur, credere figuram te habere humanae carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de Deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum non noveram, neque enim videbatur mihi esse quidquam quod tale non esset, ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei.

20. Hinc enim et mali substantiam quamdam credebam esse talem, et habere suam molem tetram et deformem; sive crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicut est aeris corpus; quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. Et quia Deum bonum nullam malam naturam creasse, qualiscumque pietas me credere cogebat; constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius, bonam grandius. Et ex hoc initio pestilentioso me caetera sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica fides quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi videbar, si te, Deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, vel ex caeteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. Et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse; quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea videbatur, quia et mentem 31.0716| cogitare non noveram, nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur; quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsum quoque Salvatorem nostrum unigenitum tuum, tanquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem, ita putabam, ut aliud de illo non crederem, nisi quod possem vanitate imaginari. Talem itaque naturam ejus nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. Concerni autem et non inquinari non videbam, quod mihi tale figurabam. Metuebam itaque credere in carne natum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc spirituales tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint: sed tamen talis eram.

CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

21. Deinde quae illi in Scripturis tuis reprehenderant, defendi posse non existimabam: sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula, et experiri quid inde sentiret. Jam enim Helpidii cujusdam adversus eosdem Manichaeos coram loquentis et disserentis sermones, etiam apud Carthaginem movere me coeperant, cum talia de Scripturis proferret, quibus resisti facile non posset, et imbecilla mihi responsio videbatur istorum. Quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas Novi Testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Judaeorum legem inserere christianae fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodammodo deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.

CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores. 22. Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam; et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. Nam revera illas eversiones a perditis adolescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi. Sed subito, inquiunt, ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium; desertores fidei, et quibus prae pecuniae charitate justitia vilis est. Oderat etiam istos cor meum, quamvis non perfecto odio. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse, quam eo quod cuilibet illicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur, manum inquinat; et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem, et revocantem, et ignoscentem redeunti ad te meretrici animae humanae. Et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei vero te Deum 31.0717| veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc eos magis pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum; ab Ambrosio suscipitur.

23. Itaque posteaquam missum est a Mediolano Romam ad praefectum urbis, ut illi civitati rhetoricae magister provideretur, impertita etiam evectione publica ; ego ipse ambivi per eosdem ipsos manichaeis vanitatibus ebrios, quibus ut carerem, ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus mitteret. Et veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum; cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, et laetitiam olei, et sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare coepi, primo quidem non tanquam doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam hominem benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione qua debui, sed quasi explorans ejus facundiam, utrum conveniret famae suae, an major minorve proflueret, quam praedicabatur: et verbis ejus suspendebar intentus; rerum autem incuriosus et contemptor astabam; et delectabar suavitate sermonis, quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Caeterum rerum ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichaeas fallacias aberrabat; iste autem saluberrime docebat salutem. Sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam: et tamen propinquabam sensim et nesciens.

CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

24. Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire (ea mihi 31.0718| quippe jam desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis quae diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam coeperant videri, et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichaeos putaveram, jam non impudenter asseri existimabam; maxime audito uno atque altero, et saepius aenigmate soluto de Scriptis veteribus: ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. Spiritualiter itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam reprehendebam desperationem meam, illam duntaxat qua credideram Legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores suos qui copiose et non absurde objecta refellerent; nec ideo jam damnandum illud quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. Ita enim Catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.

25. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichaeos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentur ex animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hujus corpore, omnique natura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans, judicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichaeos quidem relinquendos esse decrevi: non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos praeponebam; quibus tamen philosopha quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animae meae committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem.

LIBER SEXTUS. Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae doctrinae veritatem, quam Manichaei falso insimulabant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitae conversionem in dies accendebatur. CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus. 31.0717| 1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras? An vero non tu feceras me, et discreveras 31.0718| me a quadrupedibus et volatilibus coeli? Sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris, 31.0719| et diffidebam et desperabam de inventione veri. Jam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit laetitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tanquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis efferebat, ut diceres filio viduae: Juvenis, tibi dico, surge; et revivisceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae (Luc. VII, 14, 15). Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum promiseras; placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores, ut accelerares adjutorium tuum, et illuminares tenebras meas; et studiosius ad Ecclesiam currere, et in Ambrosium ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam (aeternam) (Joan. IV, 14). Diligebat autem illum virum sicut angelum Dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa praesumebat.

CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum. 2. Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedienter amplexa est, ut ipse mirarer quam facile accusatrix potius consuetudinis suae, quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis, sicut ad potionem aquatam madidi nauseant. Sed illa cum attulisset canistrum cum solemnibus epulis praegustandis atque largiendis, plus 31.0720| etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Et si multae essent, quae illo modo videbantur honorandae, memoriae defunctorum; idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat; quo jam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis, praeceptum esse ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima; abstinuit se libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat; ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio Dominici corporis illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, Domine Deus meus, et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat, quem propter salutem meam maxime diligebat; eam vero ille propter ejus religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam: ita ut saepe erumperet, cum me videret, in ejus praedicationem, gratulans mihi quod talem matrem haberem; nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus, et inveniri posse viam vitae minime putabam.

CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii. 3. Nec jam ingemiscebam orando ut subvenires mihi; sed ad quaerendum intentus, et ad disserendum inquietus erat animus meus. Ipsumque Ambrosium felicem quemdam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent; caelibatus tantum ejus mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentiae tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus quod erat in corde ejus, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret; nec conjicere noveram, nec expertus eram: nec ille sciebat aestus meos, nec foveam periculi mei. Non enim quaerere ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab ejus aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod per exiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis, aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. Saepe cum adessemus, non enim vetabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nuntiari mos erat; sic eum 31.0721| legentem vidimus tacite, et aliter nunquam: sedentesque in diuturno silentio (quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus, et conjectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere fortasse ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere necesse esset; aut de aliquibus difficilioribus disceptare quaestionibus, atque huic operi temporibus impensis, minus quam vellet voluminum evolveret: quanquam et causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse justior tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat.

4. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. Aestus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec unquam inveniebant. Et eum quidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos Libros innectebant, posse dissolvi. Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum, a spiritualibus filiis tuis quos de matre Catholica per gratiam regenerasti, non sic intelligi ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent: quanquam quomodo se haberet spiritualis substantia, ne quidem tenuiter atque in aenigmate suspicabar; tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo discere accusando dixeram. Tu enim, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia majora et alia minora, sed ubique totus es, et nusquam locorum es; non es utique forma ista corporea: tamen fecisti hominem ad imaginem tuam; et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit. 5. Cum ergo nescirem quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem quomodo credendum esset, non insultans opponerem quasi ita creditum esset: tanto igitur acrior cura rodebat intima mea quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu illusum et deceptum promissione certorum, puerili errore et animositate, tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim falsa essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod incerta essent, et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum Catholicam tuam caecis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem quae graviter accusabam. Itaque confundebar, et convertebar: et gaudebam, Deus meus, quod Ecclesia 31.0722| unica corpus Unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.

6. Gaudebam etiam quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant: et tanquam regulam diligentissime commendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam, Littera occidit; spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6): cum ea quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritualiter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quae utrum vera essent adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni assensione, timens praecipitium; et suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quae non viderem ita me certum fieri, ut certus essem quod septem et tria decem sint. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi; sed sicut hoc, ita caetera cupiebam, sive corporalia quae coram sensibus meis non adessent; sive spiritualia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram, ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam semper manentem, et ex nullo deficientem. Sed sicut evenire assolet ut malum medicum expertus, etiam bono timeat se committere; ita erat valetudo animae meae, quae utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat; resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.

CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu. 7. Ex hoc tamen quoque jam praeponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam juberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset; sive nec quid esset), quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. Deinde paulatim tu, Domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et componens cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quae non viderem, neque cum gererentur adfuissem; sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus quae non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis; quae nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus; postremo, quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus 31.0723| ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem: persuasisti mihi, non qui crederent Libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti; sed qui non crederent esse culpandos, nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: Unde scis illos Libros unius veri et veracissimi Dei spiritu esse humano generi ministratos? Idipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum, per tam multa quae legeram inter se confligentium philosophorum, extorquere mihi potuit ut aliquando non crederem, te esse quidquid esses quod ego nescirem; aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere.

8. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius; semper tamen credidi et esse te, et curam nostri gerere; etiamsi ignorabam vel quid sentiendum esset de substantia tua, vel quae via duceret aut reduceret ad te. Ideoque cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem, et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum Litterarum, jam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi Scripturae per omnes jam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi, et per ipsam te quaeri voluisses. Jam enim absurditatem quae me in illis Litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam: eoque mihi illa venerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promptu, et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore servaret; verbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis praebens, et exercens intentionem eorum, qui non sunt leves corde: ut exciperet omnes populari sinu, et per angusta foramina paucos ad te trajiceret, multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret, nec turbas gremio sanctae humilitatis hauriret. Cogitabam haec, et aderas mihi; suspirabam, et audiebas me: fluctuabam, et gubernabas me; ibam per viam saeculi latam, nec deserebas.

CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis. 9. Inhiabam honoribus, lucris, conjugio; et tu irridebas. Patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. Vide cor meum, Domine, qui voluisti ut hoc recordarer et confiterer tibi. Nunc tibi inhaereat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat! et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te qui es super omnia, et sine quo nulla essent omnia; converteretur, et sanaretur. Quam ergo miser eram, et quomodo egisti ut sentirem miseriam meam, die illo quo cum pararem recitare Imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti 31.0724| faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, et cogitationum tabificarum febribus aestuaret; transiens per quemdam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo saturum, jocantem atque laetantem: et ingemui, et locutus sum cum amicis qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum, quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam, et trahendo exaggerans, nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire, quo nos mendicus ille jam praecessisset, nunquam fortasse illuc venturos! Quod enim jam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxius eram; securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exsultare an metuere; responderem, Exsultare. Rursus si interrogaret, utrum me talem mallem qualis ille, an qualis ego tunc essem; meipsum curis timoribusque confectum eligerem: sed perversitate; numquid veritate? Neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus; non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et ut baculo disciplinae tuae confringebas ossa mea.

10. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: Interest unde quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinolentia; tu gaudere cupiebas gloria. Qua gloria, Domine? Quae non est in te. Nam sicut illud verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam; ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; vide quot diebus. Interest vero unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate; sed et tunc distabat inter nos. Nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer; verum etiam, quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et saepe advertebam in his quomodo mihi esset; et inveniebam male mihi esse, et dolebam et conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia pene priusquam teneretur, avolabat.

CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit. 11. Congemiscebamus in iis qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista colloquebar; quorum Alypius ex eodem, quo ego, ortus erat municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. Nam et studuerat apud me, cum in nostro docere coepi oppido, et postea Carthagini: et diligebat me multum, quod ei bonus et doctus viderer; et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate satis 31.0725| eminebat. Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium: sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum, propter quamdam simultatem quae inter me et patrem ejus erat exorta, et compereram quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus, vel etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum et aliqua coercitione revocandi nulla erat copia, vel amicitiae benevolentia, vel jure magisterii. Putabam enim eum de me cum patre sentire; ille vero non sic erat. Itaque postposita in hac re patris voluntate, salutare me coeperat, veniens in auditorium meum, et audire aliquid atque abire.

12. Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeret ingenium. Verum autem, Domine, tu qui praesides gubernaculis omnium quae creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui; et ut aperte tibi tribueretur ejus correctio, per me quidem illam, sed nescientem operatus es. Nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipuli, venit, salutavit, sedit, atque in ea quae agebantur animum intendit: et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem, et opportune mihi adhibenda videretur similitudo Circensium, quo illud quod insinuabam et jucundius et planius fieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa captivasset insania; tu scis, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi, accepit honestus adolescens ad succensendum sibi, et ad me ardentius diligendum. Dixeras enim tu jam olim, et innexueras Litteris tuis: Corripe sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8). At ego illum jam non corripueram; sed utens tu omnibus, et scientibus et nescientibus, ordine quo nosti, et ille ordo justus est, de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem, ac sanares. Taceat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. Etenim ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur, et cum miserabili voluptate caecabatur; et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. Et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichaeis ostentationem continentiae, quam veram et germanam putabar. Erat autem illa vecors et seductoria, pretiosas animas captans, nondum virtutis altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque virtutis.

CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat. 31.0726| 13. Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam viam, Romam praecesserat, ut jus disceret; et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. Cum enim aversaretur et detestaretur talia, quidam ejus amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervius esset, recusantem vehementer et resistentem, familiari violentia duxerunt in amphitheatrum, crudelium et funestorum ludorum diebus, haec dicentem: Si corpus meum in illum locum trahitis, et ibi constituitis; numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero itaque absens, ac sic et vos et illa superabo. Quibus auditis, illi nihilo secius eum adduxerunt secum, idipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. Quo ubi ventum est, et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille clausis foribus oculorum, interdixit animo ne in tanta mala procederet; atque utinam et aures obturavisset! Nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus et quasi paratus quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, aperuit oculos; et percussus est graviore vulnere in anima, quam ille in corpore, quem cernere concupivit, ceciditque miserabilius quam ille quo cadente factus est clamor qui per ejus aures intravit, et reseravit ejus lumina, ut esset qua feriretur et dijeceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior quo de se praesumpserat, qui debuit de te. Ut enim vidit illum sanguinem, immanitatem simul ebibit, et non se avertit, sed fixit aspectum; et hauriebat furias, et nesciebat, et delectabatur scelere certaminis, et cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat jam ille qui venerat, sed unus de turba ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus adductus erat. Quid plura? Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam qua stimularetur redire, non tantum cum illis a quibus prius abstractus est; sed etiam prae illis, et alios trahens. Et inde tamen manu validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.

CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur. 14. Verumtamen jam hoc ad medicinam futuram in ejus memoria reponebatur. Nam et illud, quod cum adhuc studeret jam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab aeditimis fori tanquam furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus jam inciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe 31.0727| ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adolescens quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos qui vico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. Sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto instrumento ille discessit, timens ne cum eo teneretur. Alypius autem qui non viderat intrantem, exeuntem sensit, et celeriter vidit abeuntem: et causam scire cupiens ingressus est locum, et inventam securim stans atque admirans considerabat. Cum ecce illi qui missi fuerant, reperiunt eum solum ferentem ferrum cujus sonitu exciti venerant: tenent, attrahunt; congregatis inquilinis fori, tanquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur, et inde offerendus judici ducebatur.

15. Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, subvenisti innocentiae cujus testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam, vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum quae perissent de foro, ut quasi tandem ille cognosceret a quibus haec fierent. Verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cujusdam senatoris ad quem salutandum ventitabat: statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset audivit; omnesque tumultuantes qui aderant et minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quaerens ab eo cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit caetera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis quae de illo triumphare jam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum in Ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.

CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii. 16. Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanum profectus est, ut nec me desereret, et de jure quod didicerat aliquid ageret, secundum votum magis parentum quam suum. Et ter jam assederat mirabili continentia caeteris, cum ille magis miraretur eos qui aurum innocentiae praeponerent. Tentata est quoque ejus indoles, non solum illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris. 31.0728| Romae assidebat comiti largitionum Italicianarum. Erat eo tempore quidam potentissimus senator, cujus et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges illicitum; restitit Alypius: promissum est praemium; irrisit animo: praetentae minae; calcavit: mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum, et innumerabilibus praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum vel amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse autem judex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat: sed in istum causam transferens, ab eo se non permitti asserebat; quia et revera si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem pene jam illectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret: sed consulta justitia deliberationem in melius vertit; utiliorem judicans aequitatem qua pro hibebatur, quam potestatem qua sinebatur. Parvum est hoc; sed qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est. Nec ullo modo erit inane, quod de tuae Veritatis ore processit: Si in injusto mammona fideles non fuistis; quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis; quod vestrum est, quis dabit vobis? (Luc. XVI, 10-12.) Talis ille tunc inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitae modus.

17. Nebridius etiam qui relicta patria vicina Carthagini, atque ipsa Carthagine ubi frequentissimus erat, relicto rure paterno optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae: pariter suspirabat, pariterque fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens, et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et a te exspectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno. Et in omni amaritudine quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem cur ea pateremur, occurrebant tenebrae; et aversabamur gementes, et dicebamus: Quamdiu haec? Et hoc crebro dicebamus; et dicentes non relinquebamus ea; quia non elucebat certum aliquid quod illis relictis apprehenderemus.

CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat. 18. Et ego maxime mirabar, satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undevigesimo anno aetatis meae, quo fervere coeperam studio sapientiae; disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces: et ecce jam tricenariam aetatem gerebam, in eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico: Cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo: ecce Faustus veniet et exponet omnia. O magni viri Academici! nihil ad 31.0729| agendam vitam certi comprehendi potest. Imo quaeramus diligentius, et non desperemus. Ecce jam non sunt absurda in Libris ecclesiasticis quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intelligi. Figam pedes in eo gradu in quo puer a parentibus positus eram, donec inveniatur perspicua veritas. Sed ubi quaeretur? quando quaeretur? Non vacat Ambrosio, non vacat legere. Ubi ipsos codices quaerimus? unde, aut quando comparamus? a quibus sumimus? Deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. Magna spes oborta est: non docet catholica fides quod putabamus, et vani accusabamus; nefas habent docti ejus credere Deum figura humani corporis terminatum: et dubitamus pulsare quo aperiantur caetera? Antemeridianis horis discipuli occupant: caeteris quid facimus? cur non id agimus? Sed quando salutamus amicos majores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos, animum relaxando ab intentione curarum?

19. Pereant omnia, et dimittamus haec vana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem veritatis. Vita haec misera est; mors incerta. Si subito obrepat, quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hic negleximus? An non potius hujus negligentiae supplicia luenda sunt? Quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? Ergo et hoc quaerendum. Sed absit ut ita sit. Non vacat, non est inane quod tam eminens culmen auctoritatis christianae fidei toto orbe diffunditur. Nunquam tanta et talia pro nobis divinitus agerentur, si morte corporis etiam vita animae consumeretur. Quid cunctamur igitur relicta spe saeculi, conferre nos totos ad quaerendum Deum et vitam beatam? Sed exspecta: jucunda sunt etiam ista; habent non parvam dulcedinem suam: non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum est, ut impetretur aliquis honor? et quid amplius in his desiderandum? Suppetit amicorum majorum copia: ut nihil aliud, et multum festinemus, vel praesidatus dari potest; et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum gravet; et ille erit modus cupiditatis. Multi magni viri et imitatione dignissimi, sapientiae studio cum conjugibus dediti fuerunt.

20. Cum haec dicebam, et alternabant hi venti et impellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad Dominum, et differebam de die in diem vivere in te, et non differebam quotidie in memetipso mori. Amans beatam vitam, timebam illam in sede sua; et ab ea fugiens, quaerebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, si feminae privarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eamdem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis (Sap. VIII, 21). Utique dares, si gemitu interno 31.0730| pulsarem aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam.

CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu. 21. Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, causans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae vivere, sicut jam diu desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu adolescentiae suae, sed non haeserat; magisque doluerat et spreverat, et deinde jam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi, exemplis eorum qui conjugati coluissent sapientiam, et promeruissent Deum, et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. A quorum ego quidem granditate animi longe aberam: et deligatus morbo carnis mortifera suavitate, trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere repellens verba bene suadentis, tanquam manum solventis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via ejus, quibus illi honesti et expediti pedes implicarentur.

22. Cum enim me ille miraretur, quem non parvipenderet, ita haerere visco illius voluptatis, ut me affirmarem, quotiescumque inde inter nos quaereremus, caelibem vitam nullo modo posse degere; atque ita me defenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod pene jam ne meminisset quidem, atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere: coeperat et ipse desiderare conjugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim scire se cupere quidnam esset illud, sine quo vita mea quae illi sic placebat, non mihi vita, sed poena videretur. Stupebat enim liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam, atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem; quoniam sponsionem volebat facere cum morte; et qui amat periculum, incidet in illud. Neutrum enim nostrum, si quod est conjugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat, nisi tenuiter. Magna autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat: illum autem admiratio capiendum trahebat. Sic eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subvenires miris et occultis modis.

CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino. 23. Et instabatur impigre ut ducerem uxorem. Jam 31.0731| petebam, jam promittebatur, maxime matre dante operam, quo me jam conjugatum Baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota sua ac promissa tua in mea fide compleri animadvertebat. Cum sane et rogatu meo et desiderio suo, forti clamore cordis abs te deprecaretur quotidie, ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo; nunquam voluisti. Et videbat quaedam vana et phantastica, quo cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi, non cum fiducia qua solebat, cum tu demonstrares ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te, et animam suam somniantem. Instabatur tamen, et puella petebatur, cujus aetas ferme biennio minus quam nubilis erat; et quia ea placebat, exspectabatur.

CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat. 24. Et multi amici agitaveramus animo, et colloquentes ac detestantes turbulentas humanae vitae molestias, pene jam firmaveramus remoti a turbis otiose vivere: id otium sic moliti, ut si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus; ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud hujus et aliud illius; sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset, et omnia omnium: cum videremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter nos praedivites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graves aestus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus; qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res ejus multum caeteris anteibat: et placuerat nobis ut bini annui tanquam magistratus omnia necessaria curarent, caeteris quietis. Sed posteaquam coepit cogitari utrum hoc mulierculae sinerent, quas et alii nostrum jam habebant, et nos habere volebamus, totum illud placitum quod bene formabamus, dissiluit in manibus, atque confractum et abjectum est. Inde ad suspiria et gemitus, et gressus ad sequendas latas et tritas vias saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro; consilium autem tuum manet in aeternum (Psal. XXXII, 2). Ex quo consilio deridebas nostra, et tua praeparabas, nobis daturus escam in opportunitate, et aperturus manum tuam atque impleturus animas nostras benedictione (Psal. CXLIV, 15, 16).

CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit. 25. Interea peccata mea multiplicabantur, et avulsa 31.0732| a latere meo tanquam impedimento conjugii, cum qua cubare solitus eram, cor ubi adhaerebat, concisum et vulneratum mihi erat, et trahebat sanguinem. Et illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa filio meo. At ego infelix nec feminae imitator, dilationis impatiens, tanquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator conjugii sed libidinis servus eram; procuravi aliam, non utique conjugem; quo tanquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus animae meae, satellitio perdurantis consuetudinis, in regnum uxorium. Nec sanabatur vulnus illud meum quod prioris praecisione factum fuerat, sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.

CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit. 26. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. Ego fiebam miserior, et tu propinquior. Aderat jam jamque dextera tua raptura me de coeno, et ablutura me; et ignorabam. Nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri judicii tui, qui per varias quidem opiniones, nunquam tamen recessit de pectore meo. Et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae vitam, et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. Et quaerebam, si essemus immortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati, aut quid aliud quaereremus? Nesciens idipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. Nec considerabam miser, ex qua vena mihi manaret, quod ista ipsa, foeda tamen, cum amicis dulciter conferebam; nec esse sine amicis poteram beatus, etiam secundum sensum quem tunc habebam in quantalibet affluentia carnalium voluptatum. Quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. O tortuosas vias! Vae animae audaci quae speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! Versa et reversa in tergum, et in latera, et in ventrem, et dura sunt omnia: et tu solus requies. Et ecce ades, et liberas a miserabilibus erroribus, et constituis nos in via tua, et consolaris, et dicis: Currite: ego feram, et ego perducam, et ibi ego feram.

LIBER SEPTIMUS. Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ignorantiae tenebris involutum, atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret. CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum. 31.0733| 1. Jam mortua erat adolescentia mea mala et nefanda, et ibam in juventutem, quanto aetate major, tanto vanitate turpior. Qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri solet; non te cogitabam, Deus, in figura corporis humani, ex quo audire aliquid de sapientia coepi; semper hoc fugi: et gaudebam me hoc reperisse in fide spiritualis matris nostrae Catholicae tuae. Sed quid te aliud cogitarem non occurrebat; et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et verum Deum: et te incorruptibilem, et inviolabilem, et incommutabilem, totis medullis credebam; quia, nesciens unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest; et quod violari non potest, incunctanter praeponebam violabili; et quod nullam patitur mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. Clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam immunditiae ab acie mentis meae; et vix dimota in ictu oculi, ecce conglobata rursus aderat, et irruebat in aspectum meum, et obnubilabat eum: ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive infusum mundo, sive etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et violabili et commutabili praeponebam; quoniam quidquid privabam spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur: sed prorsus nihil, ne inane quidem; tanquam si corpus auferatur loco, et maneat locus omni corpore vacuatus, et terreno et humido et aereo et coelesti, sed tamen sit locus inanis tanquam spatiosum nihil.

2. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimetipsi vel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur, vel conglobaretur, vel tumeret, vel tale aliquid caperet, aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. Per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum: nec videbam hanc eamdem intentionem, qua illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid; quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid. Ita etiam te, vita vitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquaversum per immensa sine termino; 31.0734| ut haberet te terra, haberet coelum, haberent omnia, et illa finirentur in te, tu autem nusquam. Sicut autem luci solis non obsisteret corpus aeris hujus qui supra terram est, quominus per eum trajiceretur penetrans eum, non dirumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum: sic tibi putabam non solum coeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus pervium, et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrantem omnia quae creasti. Ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. Illo enim modo major pars terrae majorem tui partem haberet, et minorem minor: atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius, grandioremque occuparet locum; atque ita frustatim partibus mundi, magnis magnas, brevibus breves partes tuas praesentes faceres. Non es autem ita. Sed nondum illuminaveras tenebras meas.

CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos. 3. Sat erat mihi, Domine, adversus deceptos illos et deceptores, et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum: sat erat ergo illud quod jamdiu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes qui audieramus concussi sumus. Quid erat tibi factura nescio quae gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare noluisses? Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum, vel proles de ipsa substantia tua, misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam verteretur, et indigeret auxilio quo erui purgarique posset: et hanc esse animam, cui tuus sermo, servienti liber, et contaminatae purus, et corruptae integer subveniret; sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. Itaque, si te, quidquid es, id est, substantiam tuam qua es, incorruptibilem dicerent; falsa esse illa omnia et exsecrabilia: si autem corruptibilem; idipsum jam falsum et prima voce abominandum. Sat ergo erat istud adversus eos omnimodo evomendos a pressura pectoris; quia non habebant qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo.

CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati. 31.0735| 4. Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem, et nulla ex parte mutabilem dicerem, firmeque sentirem Dominum nostrum Deum verum, qui fecisti non solum animas nostras, sed etiam corpora, nec tantum animas nostras et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicitam et enodatam causam mali: quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam videbam, ut non per illam constringerer Deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. Itaque securus eam quaerebam, et certus non esse verum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia videbam, quaerendo unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati, quam suam male facere.

5. Et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male faceremus, et rectum judicium tuum ut pateremur; et eam liquidam cernere non valebam. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum; et saepe conatus, margebar iterum atque iterum. Sublevabat enim me in lucem tuam quod tam me sciebam habere voluntatem, quam me vivere. Itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram, et ibi esse causam peccati mei jam jamque animadvertebam. Quod autem invitus facerem, pati me potius quam facere videbam; et id non culpam, sed poenam esse judicabam, qua me non injuste plecti, te justum cogitans, cito fatebar. Sed rursus dicebam: Quis fecit me? Nonne Deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? Unde igitur mihi male velle et bene nolle, ut esset cur juste poenas luerem? Quis in me hoc posuit, et insevit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo Deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est; unde et in ipso voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset bonus? His cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar: sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo confitetur tibi, dum tu potius mala pati, quam homo facere putatur.

CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet. 6. Sic enim nitebar caetera invenire, ut jam inveneram melius esse incorruptibile, quam corruptibile; et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. Neque enim ulla anima unquam potuit, poteritve cogitare aliquid quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. Cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut jam ego praeponebam, poteram jam cogitatione aliquid attingere quod esset melius Deo meo, nisi tu 31.0736| esses incorruptibilis. Ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde advertere unde sit malum, id est, unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. Nullo enim prorsus modo violat corruptio Deum nostrum; nulla voluntate, nulla necessitate, nullo improviso casu; quoniam ipse est Deus, et quod sibi vult bonum est, et ipse est idem bonum: corrumpi autem non est bonum. Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia tua. Esset autem major, si te ipso tu ipse major esses: voluntas enim et potentia Dei, Deus ipse est. Et quid improvisum tibi qui nosti omnia, et nulla natura est, nisi quia nosti eam? Et utquid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia quae Deus est, quando si hoc esset, non esset Deus?

CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus. 7. Et quaerebam unde malum, et male quaerebam; et in ipsa inquisitione mea non videbam malum. Et constituebam in conspectu spiritus mei universam creaturam, quidquid in ea cernere possumus; sicuti est terra, et mare, et aer, et sidera, et arbores, et animalia mortalia; et quidquid in ea non videmus, sicut firmamentum coeli, insuper et omnes Angelos et cuncta spiritualia ejus; sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinavit imaginatio mea: et feci unam massam grandem distinctam generibus corporum creaturam tuam; sive quae vera corpora erant, sive quae ipse pro spiritibus finxeram: et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram; sed quantum libuit, undiqueversum sane finitam. Te autem, Domine, ex omni parte ambientem eam et penetrantem, sed usquequaque infinitum: tanquam si mare esset ubique, et undique per immensa spatia infinitum solum mare, et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen; plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam, et dicebam: Ecce Deus, et ecce quae creavit Deus, et bonus est Deus, atque his validissime longissimeque praestantior; sed tamen bonus bona creavit, et ecce quomodo ambit atque implet ea. Ubi ergo malum, et unde, et qua huc irrepsit? Quae radix ejus, et quod semen ejus? An omnino non est? Cur ergo timemus et cavemus quod non est? Aut si inaniter timemus, certe vel timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor: et tanto gravius malum, quanto non est quod timeamus, et timemus. Idcirco aut est malum quod timemus, aut hoc malum est quia timemus. Unde est igitur, quoniam Deus fecit haec omnia, bonus bona? Majus quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. Unde est malum? An unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formavit atque 31.0737| ordinavit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non converteret? Cur et hoc? An impotens erat totam vertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnia potens? Postremo, cur inde aliquid facere voluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit ut nulla esset omnino? Aut vero existere poterat contra ejus voluntatem? Aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum, sic eam sivit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? Aut jam si aliquid subito voluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset, atque ipse solus esset totum, verum et summum et infinitum bonum. Aut si non erat bene ut non aliquid boni etiam fabricaretur, et conderet qui bonus erat; illa sublata et ad nihilum redacta materia quae mala erat, bonam ipse institueret unde omnia crearet. Non enim esset omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea, quam ipse non condiderat, adjuvaretur materia. Talia volvebam pectore misero, ingravidato curis mordacissimis de timore mortis, et non inventa veritate: stabiliter tamen haerebat in corde meo, in catholica Ecclesia fides Christi tui Domini et Salvatoris nostri; in multis quidem adhuc informis, et praeter doctrinae normam fluitans, sed tamen eam non relinquebat animus, imo in dies magis magisque imbibebat.

CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit. 8. Jam etiam mathematicorum fallaces divinationes, et impia deliramenta rejeceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animae meae miserationes tuae, Deus meus. Tu enim, tu omnino: nam quis alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes illuminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia? tu procurasti pervicaciae meae, qua obluctatus sum Vindiciano acuto seni, et Nebridio adolescenti mirabilis animae: illi vehementer affirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse ullam artem futura praevidendi; conjecturas autem hominum habere saepe vim sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem; sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid quod a patre suo se audisse dicebat, quod quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam ignorabat. Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tanquam charissimum, de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes ejus intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas, quas constellationes appellant, videretur; ego autem, qui jam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem 31.0738| conjicere ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subjicerem, prope jam esse mihi persuasum ridicula esse illa et inania: tum ille mihi narravit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum, et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem; qui pari studio et collatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, observarent momenta nascentium, atque ad ea positionem coeli notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. Itaque dicebat audisse se a patre suo, quod cum eumdem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat; quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat: atque ita factum esse ut cum iste conjugis, ille autem ancillae dies et horas, minutioresque horarum articulos cautissima observatione numerarent, enixae essent ambae simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille servulo. Nam cum mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo quid in sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum; quod tamen ut continuo nuntiaretur, tanquam in regno suo facile effecerant. Atque ita, qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum, aliasque particulas momentorum, neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias saeculi cursitabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus; servus autem ille, conditionis jugo nullatenus relaxato, dominis serviebat, ipso indicante qui noverat eum.

9. His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat, omnis illa reluctatio mea resoluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus ejus inspectis, ut vera pronuntiarem, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos, honestam educationem, liberalesque doctrinas. At si me ille servus ex eisdem constellationibus, quia et illius ipsae essent, consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursum ibi videre abjectissimam familiam, conditionem servilem, et caetera longe a prioribus aliena, longeque distantia. Unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem; si autem eadem dicerem, falsa dicerem: inde certissime colligi, ea quae vera, consideratis 31.0739| constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte; quae autem falsi, non artis imperitia, sed sortis mendacio.

10. Hinc autem accepto aditu, ipse mecum talia ruminando, ne quis eorumdem delirorum qui talem quaestum sequerentur, quos jam jamque invadere, atque irrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi, aut illi pater falsa narraverit; intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur: quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit, litterisque signari omnino non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens, eadem debuit dicere de Esau et Jacob; sed non eadem utrique acciderunt. Falsa ergo diceret: aut si vera diceret, non eadem diceret, etiamsi eadem inspiceret. Non ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii tui, cui non dicat homo: Quid est hoc? utquid hoc? Non dicat, non dicat; homo est enim.

CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum. 11. Jam itaque me, adjutor meus, illis vinculis solveras, et quaerebam unde malum, et non erat exitus. Sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide qua credebam et esse te, et esse incommutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et judicium tuum, et in Christo Filio tuo Domino nostro; atque in Scripturis sanctis quas Ecclesiae tuae catholicae commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanae, ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. His itaque salvis, atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans unde sit malum. Quae illa tormenta parturientis cordis mei! qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant aures tuae, nesciente me. Et cum in silentio fortiter quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. Tu sciebas quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum? Numquid totus tumultus animae meae, cui nec tempora, nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum, et lumen oculorum meorum non erat mecum (Psal. XXXVII, 9-11). Intus enim erat, ego autem foris. Nec in loco illud: at ego intendebam in ea quae locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum; nec recipiebant 31.0740| me ista ut dicerem, Sat est, et bene est; nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te vero inferior; et tu gaudium verum mihi subdito tibi, et tu mihi subjeceras quae infra me creasti. Et hoc erat rectum temperamentum, et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam, et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem, et currerem adversus Dominum in cervice crassa scuti mei (Job XV, 26), etiam ista infima supra me facta sunt, et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. Ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti; cogitanti autem imagines corporum, ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: Quo is, indigne et sordide? Et haec de vulnere meo creverant, quia humiliasti tanquam vulneratum, superbum (Psal. LXXXVIII, 11); et tumore meo separabar abs te, et nimis inflata facies claudebat oculos meos.

CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino. 12. Tu vero, Domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis: quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea; et stimulis internis agitabas me, ut impatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et contenebrata mentis meae, acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur.

CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit. 13. Et primo volens ostendere mihi quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam (I Petr. V, 5), et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum est, et habitavit inter homines; procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum libros ex graeca lingua in latinam versos: et ibi legi, non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est: in eo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et quia hominis anima quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen; sed Verbum Dei, Deus, est lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et quia in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Quia vero in sua propria venit, et sui eum non receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: non ibi legi.

14. Item ibi legi quia Deus Verbum, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex 31.0741| voluntate carnis, sed ex Deo natus est. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14); non ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie dictum, et multis modis, quod sit Filius in forma Patris, non rapinam arbitratus esse aequalis Deo, quia naturaliter idipsum est. Sed quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 6-11); non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora, et supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae ut beatae sint (Joan. 1, 16), et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint; est ibi. Quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6.); et Filio unico tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum (Id. VIII, 32); non est ibi. Abscondisti enim haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis; ut venirent ad eum laborantes et onerati, et reficeret eos: quoniam mitis est et humilis corde, et dirigit mites in judicio, et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram, et laborem nostrum, et dimittens omnia peccata nostra (Psal. XXIV, 9, 18). Qui autem cothurno tanquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem, Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 25, 28, 29): etsi cognoscunt Deum, non sicut Deum glorificant aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes, stulti fiunt.

15. Et ideo legebam ibi etiam immutatam gloriam incorruptionis tuae in idola et varia simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum (Rom. I, 21, 23); videlicet Aegyptium cibum quo Esau perdidit primogenita sua (Gen. XXV, 33, 34): quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus, conversus corde in Aegyptum, et curvans imaginem tuam, animam suam ante imaginem vituli manducantis fenum (Exod. XXXII, 1-6; et Psal. CV, 19, 20). Inveni haec ibi, et non manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium diminutionis ab Jacob, ut major serviret minori (Rom. IX, 13); et vocasti Gentes in haereditatem tuam. Et ego ad te veneram ex Gentibus, et intendi in aurum quod ab 31.0742| Aegypto voluisti ut auferret populus tuus (Exod. III, 22; et XI, 2), quoniam tuum erat, ubicumque erat. Et dixisti Atheniensibus per Apostolum tuum, quod in te vivimus et movemur et sumus; sicut et quidam secundum eos dixerunt (Act. XVII, 28): et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25).

CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.

16. Et inde admonitus redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te; et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi, et vidi qualicumque oculo animae meae, supra eumdem oculum animae meae, supra mentem meam, lucem incommutabilem; non hanc vulgarem et conspicuam omni carni: nec quasi ex eodem genere grandior erat, tanquam si ista multo multoque clarius claresceret, totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat; sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam sicut oleum super aquam, nec sicut coelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus sum ab ea. Qui novit veritatem, novit eam; et qui novit eam, novit aeternitatem. Charitas novit eam. O aeterna veritas, et vera charitas, et chara aeternitas! tu es Deus meus; tibi suspiro die ac nocte. Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me, ut viderem esse quod viderem, et nondum me esse qui viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore; et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tanquam audirem vocem tuam de excelso: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuae; sed tu mutaberis in me. Et cognovi quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam (Psal. XXXVIII, 12); et dixi: Numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita, neque per infinita locorum spatia diffusa est? Et clamasti de longinquo: Imo vero, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Et audivi sicut auditur in corde, et non erat prorsus unde dubitarem; faciliusque dubitarem vivere me, quam non esse veritatem, quae per ea quae facta sunt, intellecta conspicitur (Rom. I, 20).

CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.

17. Et inspexi caetera infra te, et vidi nec omnino esse, nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim vere est, quod incommutabiliter manet. Mihi autem inhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 20), quia si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem in se manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Et Dominus Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2).

CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.

31.0743| 18. Et manifestatum est mihi quoniam bona sunt quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia si summa bona essent, incorruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quod in eis corrumperetur non esset. Nocet enim corruptio, et nisi bonum minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest: aut, quod certissimum est, omnia quae corrumpuntur, privantur bono. Si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt, et corrumpi jam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. Et quid monstruosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? Ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt: ergo quaecumque sunt, bona sunt. Malumque illud quod quaerebam unde esset, non est substantia; quia si substantia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum: aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset, corrumpi non posset. Itaque vidi et manifestatum est mihi quia omnia bona tu fecisti, et prorsus nullae substantiae sunt quas tu non fecisti. Et quoniam non aequalia omnia fecisti, ideo sunt omnia; quia singula bona sunt, et simul omnia valde bona; quoniam fecit Deus noster omnia bona valde (Gen. I; et Eccli. XXXIX, 21).

CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi, sed nec universae creaturae tuae; quia extra non est aliquid quod irrumpat, et corrumpat ordinem quem posuisti ei. In partibus autem ejus quaedam, quibusdam quia non conveniunt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis, et bona sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia haec quae sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem coelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem: Non essent ista: quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem; quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum tuum: montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudant nomen tuum. Cum vero etiam de coelis te laudent, laudent te, Deus noster, in excelsis omnes Angeli tui, omnes virtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, coeli coelorum et 31.0744| aquae quae super coelos sunt, laudent nomen tuum (Psal. CXLVIII, 1-12): non jam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam; et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora, judicio saniore pendebam.

CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.

20. Non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturae tuae; sicut mihi non erat, cum displicerent multa quae fecisti. Et quia non audebat anima mea ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde ierat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia locorum omnium, et eum putaverat esse te; et eum collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. Sed posteaquam fovisti caput nescientis, et clausisti oculos meos ne viderent vanitatem, cessavi de me paululum, et consopita est insania mea: et evigilavi in te, et vidi te infinitum aliter; et visus iste non a carne trahebatur.

CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.

21. Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita: sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate; et omnia vera sunt, in quantum sunt; nec quidquam est falsitas nisi cum putatur esse quod non est. Et vidi quia non solum locis sua quaeque suis conveniunt, sed etiam temporibus: et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari; quia omnia spatia temporum, et quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec venirent, nisi te operante et manente.

CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta. 22. Et sensi et expertus sum non esse mirum, quod palato non sano poena est panis, qui sano suavis est; et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. Et justitia tua displicet iniquis; nedum vipera et vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus: quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi; apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quaesivi quid esset iniquitas, et non inveni substantiam: sed a summa substantia, te Deo, detortae in infima voluntatis perversitatem, projicientis intima sua (Eccli. X, 10), et tumescentis foras.

CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum. 23. Et mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma. Et non stabam frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo; moxque deripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu: et pondus hoc, consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria 31.0745| tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohaererem, sed nondum esse me qui cohaererem: quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Eramque certissimus quod invisibilia tua, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus et divinitas tua (Rom. I, 20). Quaerens enim unde approbarem pulchritudinem corporum, sive coelestium, sive terrestrium; et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus judicanti, et dicenti: Hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quaerens unde judicarem, cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis aeternitatem, supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam; atque inde ad ejus interiorem vim, cui sensus corporis exteriora annuntiaret; et quousque possunt bestiae: atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur judicandum quod sumitur a sensibus corporis. Quae se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam; et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inveniret quo lumine aspergeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili; unde nosset ipsum incommutabile, quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certo praeponeret. Et pervenit ad id quod est, in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero invisibilia tua, per ea quae facta sunt, intellecta conspexi; sed aciem figere non evalui: et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem quae comedere nondum possem.

CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem. 24. Et quaerebam viam comparandi roboris quod esset idoneum ad fruendum te; nec inveniebam, donec amplecterer mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), vocantem et dicentem: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6); et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni; quoniam Verbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. Non enim tenebam Dominum meum Jesum, humilis humilem; nec cujus rei magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum aeterna veritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens, subditos erigit ad seipsam: in inferioribus autem aedificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis, et ad se trajiceret, sanans tumorem, et nutriens amorem; ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione tunicae pelliceae nostrae, et 31.0746| lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.

CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione. 25. Ego vero aliud putabam, tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset aequari; praesertim quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet Verbum caro factum (Joan. I, 14), ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex iis quae de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est; non haesisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego jam noveram, quantum poteram; nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae et mentis. Quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis Litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cum corpore sine mente animum sed ipsum hominem: non persona Veritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia, et perfectiore participatione sapientiae praeferri caeteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter Deum et carnem, non esset in Christo anima; mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat, ea quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, catholicae fidei collaetatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod Verbum caro factum est, quomodo catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et quid habeat sana doctrina. Oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos (I Cor. XI, 19).

CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat. 26. Sed tunc lectis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream veritatem, invisibilia tua, per ea quae facta sunt, intellecta conspexi; et repulsus sensi quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te, et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi; et vere te esse qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter; caetera 31.0747| vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt: certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi peritus, et nisi in Christo Salvatore nostro viam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. Jam enim coeperam velle videri sapiens, plenus poena mea: et non flebam, insuper et inflabar scientia. Ubi enim erat illa aedificans charitas a fundamento humilitatis, quod est Christus Jesus? Aut quando illi libri docerent me eam? In quos me propterea, priusquam Scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut imprimeretur memoriae meae quomodo ex eis affectus essem: et cum postea in libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea; discernerem atque distinguerem quid interesset inter praesumptionem et confessionem; inter videntes quo eundum sit nec videntes qua, et viam ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam, sed et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et postea in illa volumina incidissem; fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu quem salubrem imbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisquam didicisset.

CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis. 27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui, et prae caeteris apostolum Paulum; et perierunt illae quaestiones in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et Prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exsultare cum tremore didici. Et coepi, et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici; ut qui videt, non sic glorietur quasi non acceperit, non solum id quod videt, sed etiam ut videat (quid enim habet quod non accepit? [I Cor. IV, 7] ): et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat: et qui de longinquo 31.0748| videre non potest, viam tamen ambulet qua veniat, et videat, et teneat; quia etsi condelectetur homo legi Dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suae, et se captivum ducente in lege peccati, quae est in membris ejus? Quoniam justus es, Domine: nos autem peccavimus, inique fecimus, inique gessimus, et gravata est super nos manus tua, et juste traditi sumus (Dan. III, 27-32) antiquo peccatori praeposito mortis; quia persuasit voluntati nostrae similitudinem voluntatis suae, qua in veritate tua non sterit (Joan. VIII, 44). Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25), quem genuisti coaeternum, et creasti in principio viarum tuarum (Prov. VIII, 22), in quo princeps hujus mundi non invenit quidquam morte dignum (Joan. XIV, 30), et occidit eum; et evacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis (Coloss. II, 14)? Hoc illae litterae non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis hujus, lacrymas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum (Psal. L, 19), populi salutem, sponsam civitatem (Apoc. XXI, 2), arrham Spiritus sancti (II Cor. V, 5), poculum pretii nostri. Nemo ibi cantat: Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius (Psal. LXI, 2, 3). Nemo ibi audit vocantem: Venite ad me, qui laboratis. Dedignantur ab eo discere quoniam mitis est et humilis corde. Abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 28, 29, 25). Et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum principe suo leone et dracone: et aliud tenere viam illuc ducentem, curia coelestis Imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui coelestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. Haec mihi inviscerabantur miris modis, cum minimum Apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua, et expaveram.

LIBER OCTAVUS. Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicisset Victorini conversionem, cum Antonii Aegyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovisset, post vehementem luctam carnem inter et animum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto animo immutatus fuit, pleneque ad Deum conversus. CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit. 31.0747| 1. Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua, et dicant: Domine, quis 31.0748| similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) Dirupisti vincula mea, sacrificem tibi sacrificium laudis (Psal. CXV, 17). Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audient haec: Benedictus Dominus in coelo et in terra; magnum et mirabile nomen ejus. Inhaeserant praecordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. De vita tua aeterna certus eram: quamvis 31.0749| eam in aenigmate et quasi per speculum videram (I Cor. XIII, 12); dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat: nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et numdandum erat cor a fermento veteri; et placebat via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret: jam vero tunc senuerat, et longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae, multa expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam, conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua.

2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde, non jam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae, ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae quam dilexi (Psal. XXV, 8); sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat Apostolus conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines sic esse ut ipse erat (I Cor. VII). Sed ego infirmior eligebam molliorem locum: et propter hoc unum volvebar in caeteris languidus, et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus quas nolebam pati, congruere cogebar vitae conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore Veritatis, esse spadones qui seipsos absciderunt propter regnum coelorum: sed, Qui potest, inquit, capere, capiat (Matth. XIX, 12). Vani sunt certe omnes homines unibus non inest Dei scientia; nec de iis quae videntur bona, potuerunt invenire eum qui est (Sap. XIII, 1). At ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam cam; et contestante universa creatura tua, inveneram te creatorem nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque cum Spiritu sancto unum Deum, per quod creasti omnia. Est et aliud genus impiorum, qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. In hoc quoque incideram; et dextera tua suscepit me (Psal. XVII, 36), et inde ablatum posuisti ubi convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28); et, Noli velle videri sapiens (Prov. III, 7), quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22). Et inveneram jam bonam margaritam; et venditis omnibus quae haberem, emenda erat, et dubitabam (Matth. XIII, 46).

CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso. 3. Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tua tunc episcopi Ambrosii, et quem vere ut patrem diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei. 31.0750| Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae, quem christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa hujus mundi (Coloss. II, 8): in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus Verbum. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam et revelatam parvulis (Matth. XI, 25), Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime noverat: deque illo mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quippe philosophorum tam multa legerat, et dijudicaverat, et dilucidaverat; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant, statuam in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata inspirabat populo jam et omnigenum deum monstra, et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam tela tenuerant (Aeneid., lib. 8, 678-700), et a se victis jam Roma supplicabat; quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat: non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad humilitatis jugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium.

4. O Domine, Domine, qui inclinasti coelos, et descendisti; tetigisti montes, et fumigaverunt (Psalm. CXLIII, 5): quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perserutabatur; et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris me jam esse christianum. Et respondebat ille: Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi te videro. Ille autem irridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? Et hoc saepe dicebat, jam se esse christianum; et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis, quasi ex cedris Libani quas nondum contriverat Dominus (Psal. XXVIII, 3), graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem, timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram 31.0751| hominibus confiteri (Matth. X, 33); reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat; depuduit vanitati, et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: Eamus in ecclesiam; christianus volo fieri. At ille non se capiens laetitia, perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi videbant, et irascebantur; dentibus suis stridebant, et tabescebant (Psal. XCI, 10): servo autem tuo Dominus Deus erat spes ejus, et non respiciebat in vanitates et in insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5).

5. Denique, ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptis, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis. Quis autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collaetantium: Victorinus, Victorinus! Cito sonuerunt exsultatione, quia videbant eum; et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum; et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.

CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione. 6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae, et de majore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset, aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus gaudes de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia. Et nos cum magna jucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus Angelis, pastoris humeris reportetur ovis quae erraverat; et drachma referatur in thesauros tuos, collaetantibus vicinis mulieri quae invenit: et lacrymas excutit gaudium solemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV). Gaudes quippe in nobis, et in Angelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper 31.0752| idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia.

7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et caetera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: Ita est. Triumphat victor imperator, et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus periculum fuit in praelio, tanto est gaudium majus in triumpho. Jactat tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur coelum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Aeger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salvum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus; et fit jam tale gaudium, quale non fuit cum antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non inopinatis et praeter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi prae cedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est ut jam pactae sponsae non tradantur statim, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.

8. Hoc in turpi et exsecranda laetitia; hoc in ea quae concessa et licita est; hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae: hoc in eo qui mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Ubique majus gaudium molestia majori praeceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, cum tu aeternum tibi tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? Quid est quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? Au is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis coelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua, suis quaeque sedibus locares, et suis quaeque temporibus ageres? Heu mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix redimus ad te.

CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium. 9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra, dulcesce: amemus, curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem ut filii tui fiant? (Joan. I, 9, 12.) Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt secuturis. Ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. Absit enim ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur 31.0753| personae divitum, aut prae ignobilibus nobiles: quando potius infirma mundi elegisti ut confunderes fortia; et ignobilia hujus mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut ea quae sunt evacuares (I Cor. I, 27, 28). Et tamen idem ipse minimus Apostolorum tuorum (Id., XV, 9), per cujus linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus proconsul, per ejus militiam debellata superbia, sub lene jugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus (Act. XIII, 7, 12); ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit, ob tam magnae insigne victoriae. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet, et de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, et Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat; tanto abundantius exsultare oportuit filios tuos, quia Rex noster alligavit fortem, et videbant vasa ejus erepta (Matth. XII, 29) mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri utilia Domino ad omne opus bonum (II Tim. II, 21).

CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione. 10. Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. Posteaquam vero et illud addidit, quod imperatoris Juliani temporibus lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam; quem legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit, quam verbum tuum, quo linguas infantium facis disertas (Sap. X, 21): non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa, facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova quae mihi esse coeperat ut te gratis colerem, fruique te vellem, Deus sola certa jucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duae voluntates meae, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam.

11. Sic intelligebam, meipso experimento, id quod legeram, quomodo caro concupisceret adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Ego quidem in utroque; sed magis ego in eo quod in me approbabam, quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non ego; quia ex magna parte id 31.0754| patiebar invitus, quam faciebam volens. Sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens, quo nollem, perveneram. Et quis jure contradiceret, cum peccantem justa poena sequeretur? Et non erat jam illa excusatio, qua videri mihi solebam propterea nondum me contempto saeculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa certa erat. Ego autem adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.

12. Ita sarcina saeculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. Et sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano judicio vigilare praestat; differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in membris est, cumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuae charitati me dedere, quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et vincebat; hoc libebat et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14): et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quod responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta: Modo, ecce modo; sine paululum. Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et Sine paululum, in longum ibat. Frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum lex alia in membris meis repugnaret legi mentis meae, et captivum me duceret in legem peccati, quae in membris meis erat. Lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito quo in eam volens illabitur. Miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum? (Rom. VII, 22 25.)

CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam. 13. Et de vinculo quidem desiderii concubitus quo arctissimo tenebar, et saecularium negotiorum servitute, quemadmodum me exemeris narrabo, et confitebor nomini tuo, Domine, adjutor meus et redemptor meus. Agebam solita, crescente anxietudine, et quotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis sub quorum pondere gemebam. Mecum erat Alypius otiosus ab opere jurisperitorum post assessionem tertiam, exspectans quibus iterum consilia venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium 31.0755| nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi civi et grammatico subdoceret, vehementer desideranti et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro fidele adjutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed officio benevolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc saeculum majoribus, devitans in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid, vel legendum vel audiendum de sapientia.

14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Pontitianus quidam civis noster in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis volebat. Et consedimus ut colloqueremur; et forte supra mensam lusoriam quae ante nos erat, attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane: putaverat enim aliquid de libris quorum professio me conterebat. Tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est quod eas et solas prae oculis meis litteras repente comperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi Deo nostro prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me Scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo, ipso narrante, de Antonio Aegyptio monacho, cujus nomen excellenter clarebat apud servos tuos; nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna erant, et ille quia inaudita nobis erant.

15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges, et mores suaveolentiae tuae, et ubera deserta eremi quorum nos nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore; et non noveramus. Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Unde incidit ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros, cum imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem seorsum pariterque digressos: sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant quidam servi tui, spiritu pauperes, qualium est regnum coelorum (Matth. V, 3), et invenisse ibi codicem in quo scripta erat vita Antonii. Quam legere coepit unus eorum, et mirari, et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam, et relicta militia saeculari 31.0756| servire tibi: erant autem ex eis quos dicunt agentes in rebus. Tunc subito repletus amore sancto et sobrio pudore, iratus sibi conjecit oculos in amicum, et ait illi: Dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quaerimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quando istuc erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce nunc fio. Dixit hoc, et turbidus parturitione novae vitae, reddidit oculos paginis; et legebat, et mutabatur intus ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit et volvit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discrevit, decrevitque meliora; jamque tuus, ait amico suo: Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo servire statui; et hoc ex hora hac, in hoc loco aggredior. Te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille, adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. Et ambo jam tui, aedificabant turrim sumptu idoneo relinquendi omnia sua et sequendi te (Luc. XIV, 26-35). Tum Pontitianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos devenerunt in cumdem locum, et invenientes admonuerunt ut redirent, quod declinasset dies. At illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata, petiverunt ne sibi molesti essent si adjungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt, et commendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor coelo manserunt in casa. Et ambo habebant sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsae virginitatem tibi.

CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano. 16. Narrabat haec Pontitianus: tu autem, Domine, inter verba ejus retorquebas me ad meipsum, auferens me a dorso meo ubi me posueram, dum nollem me attendere; et constituebas me ante faciem meam, ut viderem quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. Et videbam, et horrebam; et quo a me fugerem non erat. Et si conabar a me avertere aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi, et impingebas me in oculos meos ut invenirem iniquitatem meam et odissem. Noveram eam, sed dissimulabam; et connivebam, et obliviscebar.

17. Tunc vero, quanto ardentius amabam illos de 31.0757| quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me comparatum eis oderam. Quoniam multi mei anni mecum effluxerant, forte duodecim anni ex quo ab undevigesimo anno aetatis meae, lecto Ciceronis Hortensio, excitatos eram studio sapientiae; et differebam contempta felicitate terrena ad eam investigandam vacare, cujus non inventio, sed vel sola inquisitio jam praeponenda erat etiam inventis thesauris regnisque gentium, et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus. At ego adolescens miser, valde miser, in exordio ipsius adolescentiae etiam petieram a te castitatem, et dixeram: Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires, et cito sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam expleri quam exstingui. Et ieram per vias pravas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam caeteris, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam.

18. Et putaveram me propterea differre de die in diem contempta spe saeculi, te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum meum. Et venerat dies quo nudarer mihi, et increparet in me conscientia mea: Ubi est lingua? Nempe tu dicebas propter incertum verum nolle te abjicere sarcinam vanitatis. Ecce jam certum est, et illa te adhuc premit, humerisque liberioribus pennas recipiunt, qui neque ita inquirendo attriti sunt, nec decennio et amplius ista meditati. Ita rodebar intus, et confundebar pudore horribili vehementer, cum Pontitianus talia loqueretur. Terminato autem sermone et causa qua venerat, abiit ille. Et ego ad me, quae non in me dixi? Quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? Et renitebatur ; recusabat, et non se excusabat. Consumpta erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio; et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis quo tabescebat in mortem.

CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit. 19. Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaveram cum anima mea in cubiculo nostro corde meo, tam vultu quam mente turbatus, invado Alypium, et exclamo: Quid patimur? quid est hoc? quid audisti? Surgunt indocti et coelum rapiunt; et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne et sanguine? An quia praecesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi? Dixi nescio quae talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus intuens me. Neque enim solita sonabam, plusque loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus vocis, quam verba quae promebam. Hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem quam 31.0758| mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas; ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter, et moriebar vitaliter, gnarus quid mali essem, et ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in hortum, et Alypius pede post pedem. Neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat: aut quando me sic affectum desereret? Sedimus, quantum potuimus remoti ab aedibus. Ego fremebam spiritu indignans turbulentissima indignatione, quod non irem in placitum et pactum tecum, Deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant, et in coelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur navibus aut quadrigis, aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. Nam non solum ire, verum etiam pervenire illuc, nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter et integre; non semisauciam hac atque hac versare et jactare voluntatem, parte assurgente cum alia parte cadente luctantem.

20. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando volunt homines, et non valent, si aut ipsa membra non habeant, aut ea vel colligata vinculis, vel resoluta languore, vel quoquo modo impedita sint. Si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu; quia volui, feci. Potui autem velle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo feci, ubi non hoc erat velle quod posse: et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox ut vellem, possem; quia mox ut vellem, utique vellem. Ibi enim facultas ea quae voluntas, et ipsum velle jam facere erat; et tamen non fiebat: faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae voluntati animae, ut ad nutum mentis membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam magnam in sola voluntate perficiendam.

CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur. 21. Unde hoc monstrum? et quare istud? Luceat misericordia tua; et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum, et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat animus corpori, et paretur statim; imperat animus sibi et resistitur. Imperat animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus ut velit animus, nec alter est, nec facit tamen. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat, inquam, 31.0759| ut velit, qui non imperaret nisi vellet, et non fit quod imperat. Sed non ex toto vult; non ergo ex toto imperat. Nam in tantum imperat, in quantum vult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non vult. Quoniam voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia, sed ipsa. Non utique plena imperat, ideo non est quod imperat. Nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia jam esset. Non igitur monstrum partim velle, partim nolle; sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit veritate sublevatus, consuetudine praegravatus. Et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri quod deest alteri.

CAPUT X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant. 22. Pereant a facie tua, Deus, sicuti pereunt vaniloqui et mentis seductores, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse asseverant, unam bonam, alteram malam. Ipsi vere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et iidem ipsi boni erunt si vera senserint, verisque consenserint, ut dicat eis Apostolus tuus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Isti enim dum volunt esse lux, non in Domino, sed in seipsis, putando animae naturam hoc esse quod Deus est, ita facti sunt densiores tenebrae; quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te vero lumine illuminante omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Attendite quid dicatis, et erubescite, et accedite ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Ego cum deliberabam ut jam servirem Domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam; ego, ego eram. Nec plene volebam, nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam, et dissipabar a meipso. Et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. Et ideo non jam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum (Rom. VII, 14) de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.

23. Nam si tot sunt contrariae naturae, quot voluntates sibi resistunt; non jam duae, sed plures erunt. Si deliberet quisquam utrum ad conventiculum eorum pergat, an ad theatrum; clamant isti: Ecce duae naturae; una bona hac ducit, altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum? Ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit, et quae ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam nostrum deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad ecclesiam nostram? nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? Aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis ejus imbuti sunt atque detinentur: aut duas malas naturas, et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt; et non erit verum quod solent dicere, unam bonam et alteram 31.0760| malam: aut convertentur ad verum, et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus aestuare.

24. Jam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. Nam tu, Deus verax, improbas eos, et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat utrum hominem veneno interimat an ferro; utrum fundum alienum illum, an illum invadat, quando utrumque non potest; utrum emat voluptatem luxuria, an pecuniam servet avaritia; utrum ad circum pergat, an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque cupiantur omnia quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet adversantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta copia rerum quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diversarum substantiarum solent dicere: ita et in bonis voluntatibus. Nam quaero ab eis utrum bonum sit delectari lectione Apostoli, et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio, et utrum bonum sit Evangelium disserere. Respondebunt ad singula: Bonum. Quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore? Nonne diversae voluntates distendunt cor hominis, cum deliberatur quid potissimum arripiamus? Et omnes bonae sunt, et certant secum, donec eligatur unum, quo feratur tota voluntas una, quae in plures dividebatur. Ita etiam cum aeternitas delectat superius, et temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens; et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.

CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino. 25. Sic aegrotabam et excruciabar accusans memetipsum solito acerbius nimis, ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum quo jam exiguo tenebar, sed tenebar tamen. Et instabas tu in occultis meis. Domine, severa misericordia, flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem, et non abrumperetur idipsum exiguum et tenue quod remanserat; et revalesceret iterum, et me robustius alligaret. Dicebam enim apud me intus: Ecce modo fiat, modo fiat. Et cum verbo jam ibam in placitum. Jam pene faciebam, et non faciebam: nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam, et respirabam. Et item conabar, et paulo minus ibi eram, et paulo minus jamjamque attingebam et tenebam; et non ibi eram, nec attingebam, nec tenebam, haesitans mori morti, et vitae vivere; plusque in me valebat deterius inolitum, quam melius insolitum: punctumque ipsum temporis quo aliud futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto 31.0761| ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro, nec avertebat, sed suspendebat.

26. Retinebant nugae nugarum, et vanitates vanitatum antiquae amicae meae, et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? et a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum? et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum? Et quae suggerebant in eo quod dixi, Hoc et illud? quae suggerebant, Deus meus? Avertat ab anima servi tui misericordia tua! Quas sordes suggerebant! quae dedecora! Et audiebam eas jam longe minus quam dimidius, non tanquam libere contradicentes eundo in obviam, sed veluti a dorso mussitantes, et discedentem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. Retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: Putasne sine istis poteris?

27. Sed jam tepidissime hoc dicebat. Aperiebatur enim ab ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens ut venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae; ibi juventus multa et omnis aetas, et graves viduae, et virgines anus: et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis; sed fecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me irrisione hortatoria, quasi diceret: Tu non poteris quod isti, quod istae? An vero isti et istae in semetipsis possunt, ac non in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Projice te in eum; noli metuere, non se subtrahet ut cadas: projice te securus, excipiet et sanabit te. Et crubescebam nimis, quia illarum nugarum murmur adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret: Obsurdesce adversus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur. Narrant tibi delectationes, sed non sicut lex Domini Dei tui (Psal. CXVIII, 85). Ista controversia in corde meo, nonnisi de meipso adversus meipsum. At Alypius affixus lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.

CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus. 28. Ubi vero a fundo arcano alta consideratio contraxit et congessit totam miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens ingentem imbrem lacrymarum. Et ut totum effunderem cum vocibus suis, surrexi ab Alypio: solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur; et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus praesentia. Sic tunc eram, et ille sensit: nescio quid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus vocis 31.0762| meae jam fletu gravidus, et sic surrexeram. Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore stravi me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: Et tu, Domine, usquequo? (Psal. VI, 4.) Usquequo, Domine, irasceris in finem? Ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum (Psal. LXXVIII, 5, 8). Sentiebam enim eis me teneri: jactabam voces miserabiles. Quamdiu? quamdiu, cras et cras? Quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meae?

29. Dicebam haec, et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellae, nescio: Tolle, lege; tolle, lege. Statimque mutato vultu, intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid; nec occurrebat omnino audivisse me uspiam. Repressoque impetu lacrymarum, surrexi, nihil aliud interpretans, nisi divinitus mihi juberi ut aperirem codicem, et legerem quod primum caput invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex evangelica lectione, cui forte supervenerat, admonitus fuerit, tanquam sibi diceretur quod legebatur: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21); et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii ad eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem Apostoli, cum inde surrexeram. Arripui, aperui, et legi in silentio capitulum, quo primum conjecti sunt oculi mei: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 13, 14). Nec ultra volui legere; nec opus erat. Statim quippe cum fine hujusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.

30. Tum interjecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur, quod ego nesciebam, sic indicavit. Petit videre quid legissem: ostendi; et attendit etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero: Infirmum autem in fide recipite (Id., XIV, 1). Quod ille ad se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur, indicamus; gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit; exsultat et triumphat; et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere (Ephes. III, 20), quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim me ad te, ut nec uxorem 31.0763| quaererem, nec aliquam spem seculi hujus, stans in ea regula fidei in qua me ante tot annos ei revelaveras. Et convertisti luctum ejus in gaudium (Psal. XXIX, 31.0764| 12) multo uberius quam voluerat; et multo charius atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat.

LIBER NONUS. Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo Baptismate, ac de Monnicae matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce annum, aetatis videlicet Augustini trigesimum tertium.

CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

31.0763| 1. O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius anciliae tuae. Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis (Psal. CXV, 16, 17). Laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis tibi? Dicant, et responde mihi, et dic animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 10, 3). Quis ego, et qualis ego? Quid non mali aut facia mea; aut, si non facta, dicta mea; aut, si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam, et velle quod volebas. Sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem leni jugo tuo, et humeros levi sarcinae tuae (Matth. XI, 30), Christe Jesu, adjutor meus et redemptor meus? Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas: ejiciebas, et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et acquirendi, et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et garriebam tibi claritati meae, et divitiis meis, et saluti meae Domino Deo meo.

CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias. 2. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces, et bella forensia, mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et opportune jam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias, et statui tolerare illos ut solemniter abscederem, et redemptus a te jam non redirem venalis. Consilium ergo nostrum erat coram te; coram hominibus autem, nisi nostris, 31.0764| non erat. Et convenerat inter nos ne passim cuiquam effunderetur; quanquam tu nobis a convalle plorationis ascendentibus (Psal. LXXXIII, 6, 7), et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones vastatores adversus linguam subdolam (Psal. CXIX, 3-5), velut consulendo contradicentem, et, sicut cibum assolet, amando consumentem.

3. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus; et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus; et ascendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non exstinguere. Verumtamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, jactantiae simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conversa in factum meum ora cunctorum insuentium, quam vicinum vindemialium diem praevenire voluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus videri. Et quo mihi erat istud, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et blasphemaretur bonum nostrum?

4. Quin etiam, quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pene jam necessitate deponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe intermittere. Sed ubi plena voluntas vacandi, et videndi quoniam tu es Dominus, oborta mihi est atque firmata; nosti, Deus meus, etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse nunquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret: nescio utrum vel viginti dies erant, sed tamen fortiter tolerabantur; quia recesserat cupiditas quae mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse 31.0765| me in hoc quisquam servorum tuorum fratrum meorum dixerit, quod jam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, Domine misericordissime, nonne et hoc peccatum cum caeteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?

CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum. 5. Macerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. Nondum christianus, conjuge fideli, ea ipsa tamen arctiore prae caeteris compede, ab itinere quod aggressi eramus, retardabatur: nec christianum esse alio modo se velle dicebat, quam illo quo non poterat. Benigne sane obtulit, ut quamdiu ibi essemus, in rure ejus essemus. Retribues illi, Domine, in resurrectione justorum, quia jam ipsam sortem retribuisti ei. Quamvis enim absentibus nobis cum Romae jam essemus, corporali aegritudine correptus, et in ea christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit: ita misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus; indicant hortationes et consolationes tuae: fidelis promissor, reddes Verecundo, pro rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requievimus in te, amoenitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram, in monte incaseato, monte tuo, monte uberi (Psal. LXVII, 16).

6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collaetabatur. Quamvis enim et ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut Veritatis Filii tui carnem phantasma crederet; tamen inde emergens, sic sibi erat, nondum ullis Ecclesiae tuae sacramentis imbutus, sed inquisitor ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per Baptismum tuum, ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus ejus per eum christiana facta esset, carne solvisti; et nunc ille vivit in sinu Abraham. Quidquid illud est quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus, tuus autem, Domine, adoptivus ex liberto filius; ibi vivit. Nam quis alius tali animae locus! Ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. Nec sic eum arbitror inebriari 31.0766| ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille, nostri sis memor. Sic ergo eramus Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de tali conversione nostra, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitae se licet conjugalis; Nebridium autem opperientes quando sequeretur, quod de tam proximo poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti sunt dies illi tandem; nam longi et multi videbantur prae amore libertatis otiosae, ad cantandum de medullis omnibus, Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8).

CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit. 7. Et venit dies in quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam cogitatu solutus eram. Et factum est, et eruisti linguam meam, unde jam erueras cor meum; et benedicebam tibi gaudens, profectus in villam cum meis omnibus. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam, tanquam in pausatione anhelantibus, testantur libri disputati cum praesentibus, et cum ipso me solo coram te: quae autem cum absente Nebridio, testantur epistolae. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, praesertim ad alia majora properanti? Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis perdomueris, et quemadmodum me complanaveris, humiliatis montibus et collibus cogitationum mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris; quoque modo ipsum etiam Alypium fratrem cordis mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum cedros, quas jam contrivit Dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus.

8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi, cum legerem Psalmos David, cantica fidelia, et sonos pietatis excludentes turgidum spiritum; rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna charitate, christiana pietate? Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum, adversus typhum generis humani? Et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichaeis; et miserabar 31.0767| eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum quo sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent tunc, et me nesciente quod ibi essent, intuerentur faciem meam, et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum, in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus. Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Audirent, ignorante me utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec verba dixerim. Quia et revera nec ea dicerem, nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.

9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et exsultando in tua misericordia, Pater. Et haec omnia exibant per oculos meos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Dilexeram enim vanitatem, et quaesieram mendacium. Et tu, Domine, jam magnificaveras Sanctum tuum, suscitans eum a mortuis, et collocans ad dexteram tuam (Marc. XVI, 19), unde mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16, 17): et miserat eum jam (Act. II, 1-4), sed ego nesciebam. Miserat eum, quia jam magnificatus erat, resurgens a mortuis, et ascendens in coelum. Ante autem Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39). Et clamabat prophetia: Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? et scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum. Clamat, quousque; clamat, scitote: et ego tamdiu nesciens vanitatem dilexi, et mendacium quaesivi; et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. In phantasmatibus enim quae pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. Et insonui multa graviter et fortiter in dolore recordationis meae. Quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt vanitatem, et quaerunt mendacium. Forte conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires eos, cum clamarent ad te: quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.

10. Legebam: Irascimini, et nolite peccare. Et quomodo movebar, Deus meus, qui jam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de caetero non peccarem? Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi 31.0768| judicii tui (Rom. II, 5). Nec jam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. Volentes enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et effunduntur in ea quae videntur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambunt. Et o si fatigentur inedia, et dicant: Quis ostendet nobis bona? Et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine. Non enim lumen nos sumus quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9); sed illuminamur a te, ut qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te (Ephes. V, 8). O si viderent internum aeternum, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te, et dicerent: Quis ostendet nobis bona? Ibi enim, ubi mihi iratus eram intus in cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meae sperans in te; ibi mihi dulcescere coeperas, et dederas laetitiam in corde meo. Et exclamabam legens haec foris, et agnoscens intus; nec volebam multiplicari terrenis bonis, devorans tempora, et devoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum, et vinum, et oleum.

11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: O in pace! o in idipsum! o quid dixit: Obdormiam et somnum capiam! Quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo qui scriptus est: Absorta est mors in victoriam? (I Cor. XV, 54.) Et tu es idipsum valde qui non mutaris; et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia multa adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Legebam, et ardebam; nec inveniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram pestis, latrator amarus et caecus adversus Litteras de melle coeli melleas, et de lumine tuo luminosas: et super inimicis Scripturae hujus tabescebam.

12. Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem, et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum in tantum ingravesceret ut non valerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodae. Et scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? aut quomodo fugit? Expavi, fateor, Domine 31.0769| meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui; et gaudens in fide laudavi nomen tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per Baptismum tuum remissa nondum erant.

CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum. 13. Renuntiavi, peractis vindemialibus; ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent, quod et tibi ego servire delegissem, et illi professioni, prae difficultate spirandi ac dolore pectoris, non sufficerem. Et insinuavi per litteras antistitituo, viro sancto Ambrosio pristinos errores meos, et praesens votum meum, ut moneret quid potissimum mihi de Libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fierem. At ille jussit Isaiam prophetam; credo, quod prae caeteris Evangelii vocationisque Gentium sit praenuntiator apertior. Verumtamen ego primam hujus lectionem non intelligens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato. 14. Inde ubi tempus advenit quo me nomen dare oporteret, relicto rure, Mediolanum remeavimus. Placuit et Alypio renasci in te mecum, jam induto humilitate Sacramentis tuis congrua, et fortissimo domitori corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. Adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim, et ingenio praeveniebat multos graves et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine Deus meus, creator omnium, et multum potens reformare nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum nihil habebam. Quod enim enutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. Est liber noster qui inscribitur, de Magistro: ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia quae inseruntur ibi ex persona collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim. Multa ejus alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium; et quis praeter te talium miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti vitam ejus; et securior eum recordor, non timens quidquam pueritiae, nec adolescentiae, nec omnino homini illi. Sociavimus eum coaevum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua; et baptizati sumus, et fugit a nobis sollicitudo vitae praeteritae. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani. Quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum; et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrymae, 31.0770| et bene mihi erat cum eis.

CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii. 15. Non longe coeperat Mediolanensis Ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur, haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus moeroris taedio contabesceret, institutum est; et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus tuis, et per caetera orbis imitantibus.

16. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasii et Gervasii, quae per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui recondideras, unde opportune promeres ad coercendam rabiem femineam, sed regiam. Cum enim propalata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi vexabant spiritus, confessis eisdem daemonibus sanabantur, verum etiam quidam plures annos caecus civis civitatique notissimus, cum populi tumultuantis laetitiae causam quaesisset atque audisset, exsilivit, eoque se ut duceret, suum ducem rogavit. Quo perductus, impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum (Psal. CXV, 15). Quod ubi fecit, atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes tuae ferventes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non ampliatus, a persequendi tamen furore compressus est. Gratias tibi, Deus meus. Unde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? Et tamen tunc cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te (Cantic. I, 3), et ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, et tandem respirans, quantum patet aura in domo fenea.

CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio. 17. Qui habitare facis unanimes in domo (Psal. LXVII, 7), consociasti nobis et Evodium juvenem ex 31.0771| nostro municipio. Qui cum agens in rebus militaret, prior nobis ad te conversus est et baptizatus, et relicta militia saeculari, accinctus in tua. Simul eramus, simul habitaturi placito sancto. Quaerebamus quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa praetereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturivit; et carne, ut in hanc temporalem; et corde, ut in aeternam lucem nascerer. Non ejus, sed tua dicam dona in ea; neque enim seipsam fecerat, aut educaverat seipsam. Tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici Filii tui in domo fideli, bono membro Ecclesiae tuae. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam famulae cujusdam decrepitae, quae patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo christiana satis a dominis honorabatur. Unde etiam curam dominicarum filiarum commissam sibi diligenter gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. Nam eas, praeter illas horas quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, praecavens consuetudinem malam, et addens verbum sanum: Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis; cum autem ad maritos veneritis, factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praevalebit. Hac ratione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat aviditatem tenerioris aetatis, et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut jam nec liberet quod non deceret.

18. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat ei vinolentia. Nam cum de more, tanquam puella sobria, juberetur a parentibus de cuppa vinum depromere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius, sensu recusante. Non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris moribus ebulliunt, et in puerilibus animis majorum pondere premi solent Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo; quoniam qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1); in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope jam plenos mero caliculos inhianter hauriret. Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, Domine, vigilaret super nos? 31.0772| Absente patre et matre et nutritoribus, tu praesens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem, quid tunc egisti, Deus meus? unde curasti? unde sanasti? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tanquam medicinale ferrum ex occult provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti? Ancilla enim cum qua solebat accedere a cuppam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen, amarissima insultation vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa, respexit foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare: et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis; aut ne forte et ipsa periclitaretur quod tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector coelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinans turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram; ne quisquam cum hoc advertit, potentiae suae tribuat, si verbo ejus alius corrigatur, quem vult corrigi.

CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur. 19. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque te subdita parentibus, quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino; et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re cum marito haberet unquam simultatem. Exspectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille praeterea, sicut benevolentia praecipuus, ita ira fervidus. Sed noverat haec non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refracto et quieto, cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique, cum matronae multae quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia, etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illae arguebant maritorum vitam, haec earum linguam, veluti per jocum graviter admonens, ex quo illas tabulas quae matrimoniales vocantur, recitari audissent, tanquam instrumenta quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis, superbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illae scientes quam ferocem conjugem sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent; docebat illa institutum suum, quod supra memoravi. 31.0773| Quae observabant, expertae gratulabantur; quae non observabant, subjectae vexabantur.

20. Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum adversus se irritatam, sic vicit obsequiis, perseverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam ille, et matri obtemperans, et curans familiae disciplinam, et concordiae suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit; promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque jam audente, memorabili inter se benevolentiae suavitate vixerunt.

21. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cujus utero me creasti, Deus meus, misericordia mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida colloquia cruditas exhalatur odiorum; nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere; cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit; qualis illa erat, docente te magistro intimo in schola pectoris.

22. Denique etiam virum suum jam in extrema vita temporali ejus lucrata est tibi, nec in eo jam fideli planxit quod in nondum fideli toleraverat. Erat etiam serva servorum tuorum. Quisquis eorum noverat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te; quia sentiebat praesentiam tuam in corde ejus, sanctae conversationis fructibus testibus. Fuerat enim unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat. Nutrierat filios, toties eos parturiens, quoties abs te deviare cernebat. Postremo nobis, Domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem ejus in te jam consociati vivebamus percepta gratia Baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita servivit quasi ab omnibus genita fuisset.

CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum. 23. Impendente autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras, ignorantibus nobis; provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam 31.0774| fenestram, unde hortus intra domum quae nos habebat prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter; et praeterita obliviscentes, in ea quae ante sunt extenti (Philipp. III, 13), quaerebamus inter nos apud praesentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitae qui est apud te (Psal. XXXV, 10), ut inde pro captu nostro aspersi, quoque modo rem tantam cogitaremus.

24. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius vitae jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum, perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum coelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo, et mirando opera tua; et venimus in mentes nostras, et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in aeternum veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt, et quae futura sunt; et ipsa non fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper; quin potius fuisse, et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse, non est aeternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid simile Verbo tuo Domino nostro, in se permanenti sine vetustate, atque innovanti omnia? (Sap. VII, 27.)

25. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli, et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae revelationes, omnis lingua et omne signum, et quidquid transeundo fit, si cui sileat omnino; quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia, Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum (Psal. XCIX, 3, 5): his dictis si jam taceant quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea, et loquatur ipse solus, non per ea, sed per seipsum, ut audiamus verbum ejus, non per linguam carnis, neque per vocem angeli, nec per sonitum nubis, nec per aenigma similitudinis; sed ipsum quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos, et rapida cogitatione attigimus aeternam Sapientiam super omnia manentem; si continuetur hoc, et subtrahantur aliae visiones longe imparis generis, et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intelligentiae, 31.0775| cui suspiravimus; nonne hoc est, Intra in gaudium Domini tui? (Matth. XXV, 21). Et istud quando? An cum omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur? (I Cor. XV, 51.)

26. Dicebam talia, etsi non isto modo et his verbis, tamen, Domine, tu scis quod illo die, cum talia loqueremur, et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: Fili, quantum ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, et cur hic sim nescio, jam consumpta spe hujus saeculi. Unum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus praestitit, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam: quid hic facio?

CAPUT XI. De ecstasi et morte matris. 27. Ad haec ei quid responderim, non satis recolo. Cum interea vix intra quinque dies, aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est, et paululum subtracta a praesentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes me et fratrem meum, et ait nobis quasi quaerenti similis: Ubi eram? Deinde nos intuens moerore attonitos: Ponetis hic, inquit, matrem vestram? Ego silebam, et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tanquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum oculis quod talia saperet, atque inde me intuens: Vide, ait, quid dicit. Et mox ambobus: Ponite, inquit, hoc corpus ubicumque; nihil vos ejus cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei ubi fueritis. Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit; et ingravescente morbo exercebatur.

28. Ego vero cogitans dona tua, Deus invisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles; gaudebam et gratias agebam tibi, recolens quod noveram, quanta cura semper aestuasset de sepulcro quod sibi providerat et praeparaverat juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam felicitatem, et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in ejus corde non esse, nesciebam, et laetabar admirans quod sic mihi aperuisset; quanquam et in illo sermone nostro ad fenestram cum dixit, Jam quid hic facio? non apparuit desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod jam cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur 31.0776| quodam die de contemptu vitae hujus et bono mortis, ubi ipse non aderam; illisque stupentibus virtutem feminae, quam tu dederas ei, quaerentibusque utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: Nihil, inquit, longe est Deo; neque timendum est ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet. Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagesimo et sexto anno aetatis suae, trigesimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.

CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis. 29. Premebam oculos ejus, et confluebat in praecordia mea moestitudo ingens, et transfluebat in lacrymas; ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero ubi efflavit extremum spiritum, puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur in fletus juvenili voce cordis, coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrymosis gemitibusque celebrare; quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium, aut quasi omnimodo exstinctio. At illa nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus.

30. Quid ergo erat quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima aegritudine, obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. Sed tamen quid tale, Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima mea, et quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea et illius.

31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Evodius, et cantare coepit psalmum; cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C. 1). Audito autem quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosae feminae; et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris 31.0777| me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum moeroris, cedebatque mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar.

32. Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis precibus ego flevi: sed toto die graviter in occulto moestus eram, et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriae meae, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus mentem quae jam non fallaci verbo pascitur. Visum etiam mihi est ut irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci βαλανεῖον dixerint, quod anxietatera pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, Pater orphanorum, quoniam lavi, et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui; tu es enim


Deus, creator omnium, Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem sopora gratia:


Artus solutos ut quies Reddat laboris usui, Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anxios.

33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet, et interpretetur ut volet, et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si est 31.0778| grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium fratrum Christi tui.

CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta. 34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae quae in Adam moritur. Quanquam illa in Christo vivificata (I Cor. XV, 22), etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit ut laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus; non tamen audeo dicere, ex quo eam per Baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore ejus contra praeceptum tuum. Et dictum est a Veritate Filio tuo: Si quis dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). Et vae etiam laudabili vitae hominum, si, remota misericordia, discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum invenire indulgentiae. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? O si cognoscant se homines homines, et qui gloriatur, in Domino glorietur! (II Cor. X, 17.)

35. Ego itaque, laus mea et vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te; exaudi me per Medicinam vulnerum nostrorum quae pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam, te interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Scio misericorditer operatam, et ex corde dimisisse debita debitoribus suis; dimitte illi et tu debita sua (Matth. VI, 12), si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, Domine, dimitte obsecro, ne intres cum ea in judicium (Psal. CXLII, 2). Superexaltet misericordia judicium (Jacobi II, 13), quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti misericordiam misericordibus (Matth. V, 7): quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis cui misertus eris, et misericordiam praestabis cui misericors fueris (Exod. XXXIII, 19; Rom. IX, 15).

36. Et credo jam feceris quod te rogo, sed voluntaria oris mei approba, Domine (Psal. CXVIII, 108). Namque illa imminente die resolutionis suae non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monumentum electum concupivit, aut curavit sepulcrum patrium; non ista mandavit nobis: sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei praetermissione servierat; unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum quod erat contrarium nobis (Coloss. II, 14), qua triumphatus est hostis computans delicta nostra, et quaerens quid objiciat, et nihil inveniens in illo in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium quo nos 31.0779| emit ut nos auferat ei? Ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore caliido; sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit.

37. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui servivit fructum tibi afferens cum tolerantia (Luc. VIII, 15), ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, Domine meus, Deus meus, inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus et voce et corde et litteris servio, ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare 31.0780| tuum Monnicae famulae tuae, cum Patricio quondam ejus conjuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te patre in matre Catholica, et civium meorum in aeterna Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum; ut quod a me illa poposcit extremum, uberius illi praestetur in multorum orationibus per confessiones, quam per orationes meas.

LIBER DECIMUS. Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare; dumque per singula ducit rerum genera, multis explicat memoriae vim plane stupendam, et quod sua in memoria locum Deus habeat gratulatur. Inquirit in actus, in sensus, et affectus suos ex triplici tentatione voluptatis, curiositatis, ac superbiae. Dominum Christum unum mediatorem Dei et hominum confitetur, ejusque ope animi sui languores omnes sanandos esse confidit.

CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.

31.0779| 1. Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Virtus animae meae, intra in eam, et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Haec est spes mea, ideo loquor; et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. Caetera vero vitae hujus tanto minus flenda, quanto magis fletur; et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim veritatem dilexisti (Psal. L, 8), quoniam qui facit eam, venit ad lucem (Joan. III, 21). Volo eam facere in corde meo coram te in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus.

CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi. 2. Et tibi quidem, Domine, cujus oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places, et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et abjiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear, dixi. Neque enim id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animae et clamore cogitationis, quem novit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: quoniam tu, Domine, benedicis justum (Psal. V, 13), sed 31.0780| prius eum justificas impium (Rom. IV, 5). Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit, et non tacite. Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris; aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.

CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit. 3. Quid mihi ergo est cum hominibus ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. Quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? Et unde sciunt, cum a meipso de meipso audiunt, an verum dicam; quandoquidem nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Si autem a te audiant de seipsis, non poterunt dicere, Mentitur Dominus. Quid est enim a te audire de se, nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit, et dicit, Falsum est, nisi ipse mentiatur? Sed quia charitas omnia credit (Ibid. XIII, 7), inter eos utique quos connexos sibim et unum facit, ego quoque, Domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera confitear; sed credunt mihi quorum mihi aures charitas aperit.

4. Verumtamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones praetoritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti ut beares me in te (Psal. XXXI, 1), mutans animam meam fide et Sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, 31.0781| excitant cor ne dormiat in desperatione et dicat, Non possum; sed evigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. Et delectat bonos audire praeterita mala eorum qui jam carent eis; nec ideo delectat quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu, Domine meus cui quotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua; quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi et commemoravi. Sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt qui me noverunt et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt; sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. Volunt ergo audire confitentem me quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen volunt, numquid cognituri? Dicit enim eis charitas qua boni sunt non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis. 5. Sed quo fructu id volunt? An congratulari mihi cupiunt cum audierint quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me cum audierint quantum retarder pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim parvus est fructus, Domine Deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis, et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis (Psal. CXLIII, 8); sed fraternus ille qui cum approbat me, gaudet de me; cum autem improbat me, contristatur pro me: quia sive approbet me, sive improbet, diligit me. Indicabo me talibus; respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt et dona tua; mala mea delicta mea sunt et judicia tua Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, thuribulis tuis (Apoc. VIII, 3). Tu autem, Domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1), propter nomen tuum; et nequaquam deserens coepta tua, consumma imperfecta mea.

6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exsultatione cum tremore et secreto moerore cum spe (Philipp. II, 12); sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum viae meae. Hi sunt 31.0782| servi tui fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, dominos meos quibus jussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo; nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus qualibus jubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc sim; sed neque meipsum dijudico (I Cor. IV, 3): sic itaque audiar.

CAPUT V. Homo sese totum non novit. 7. Tu enim, Domine, dijudicas me, quia etsi nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11); tamen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui in ipso est; tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. Ego vero quamvis prae tuo conspectu me despiciam, et aestimem me terram et cinerem; tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe nunc videmus per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem (Ibid. XIII, 12): et ideo quamdiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis tentari supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut possimus sustinere. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam. Quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio; et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in vultu tuo (Isai. LVIII, 10).

CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur. 8. Non dubia sed certa conscientia, Domine, amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et coelum, et terra, et omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus ut sint inexcusabiles (Rom. I, 20). Altius autem tu misereberis cui misertus eris, et misericordiam praestabis cui misericors fueris: alioquin coelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non haec amo, cum amo Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum 31.0783| meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animae meae quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit edacitas, et ubi haeret quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo.

9. Et quid est hoc? Interrogavi terram, et dixit, Non sum; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus; quaere super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: Fallitur Anaximenes; non sum Deus. Interrogavi coelum, solem, lunam, stellas; neque nos sumus Deus quem quaeris, inquiunt. Et dixi omnibus iis quae circumstant fores carnis meae: Dixistis mihi de Deo meo quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: Ipse fecit nos (Psal. XCIX, 3). Interrogatio mea, intentio mea; et responsio eorum, species eorum. Et direxi me ad me, et dixi mihi, Tu quis es? Et respondi, Homo. Et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt; unum exterius, et alterum interius. Quid horum est unde quaerere debui Deum meum, quem jam quaesiveram per corpus a terra usque ad coelum, quousque potui mittere nuntios, radios oculorum meorum? Sed melius quod interius. Ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et judicanti de singulis responsionibus coeli et terrae et omnium quae in eis sunt dicentium: Non sumus Deus, sed ipse fecit nos. Homo interior cognovit haec per exterioris ministerium; ego interior cognovi haec, ego, ego animus per sensus corporis mei. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum, sed ipse me fecit.

10. Nonne omnibus quibus integer sensus est, apparet haec species? Cur non omnibus eadem loquitur? Animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt: non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus judex ratio. Homines autem possunt interrogare, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom. I, 20); sed amore subduntur eis, et subditi judicare non possunt. Nec respondent ista interrogantibus nisi judicantibus; nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem modo utrique apparens, illi muta est, huic loquitur: imo vero omnibus loquitur; sed illi intelligunt qui ejus vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt. Veritas enim dicit mihi: Non est Deus tuus coelum, et terra; neque omne corpus. Hoc dicit eorum natura videnti: Moles est; moles minor est in parte quam in toto. Jam tu melior es; tibi dico, anima; quoniam tu vegetas molem corporis tui, praebens ei vitam, quod nullum corpus praestat corpori. Deus autem tuus etiam tibi vitae vita est.

CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur. 31.0784| 11. Quid ergo amo, cum Deum meum amo? Quis est ille super caput animae meae? Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo vim meam, qua haereo corpori, et vitaliter compagem ejus repleo. Non ea vi reperio Deum meum: nam reperiret et equus, et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); quia est eadem vis qua vivunt etiam eorum corpora. Est alia vis non solum qua vivifico, sed etiam qua sensifico carnem meam quam mihi fabricavit Dominus; jubens oculo ut non audiat, et auri ut non videat; sed illi per quem videam; huic per quam audiam: et propria singillatim caeteris sensibus sedibus suis et officiis suis; quae diversa per eos ago unus ego animus. Transibo et istam vim meam: nam et hanc habet equus, et mulus; sentiunt enim etiam ipsi per corpus.

CAPUT VIII. Memoriae vis. 31.0784| 12. Transibo ergo et istam vim naturae meae, gradibus ascendens ad eum qui fecit me; et venio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cujuscemodi rebus sensis invectarum. Ibi reconditum est quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo, vel utcumque variando ea quae sensus attigerit; et si quid aliud commendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepelivit oblivio. Ibi quando sum, posco ut proferatur quidquid volo, et quaedam statim prodeunt; quaedam requiruntur diutius, et tanquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur; quaedam catervatim se proruunt, et dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia, Ne forte nos sumus? Et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod volo, atque in conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie, sicut poscuntur suggeruntur; et cedunt praecedentia consequentibus; et cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. Quod totum fit, cum aliquid narro memoriter.

13. Ibi sunt omnia distincte generatimque servata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formaeque corporum per oculos; per aures autem omnia genera sonorum; omnesque odores per aditum narium; omnes sapores per oris aditum; a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve, sive extrinsecus sive intrinsecus corpori. Haec omnia recipit recolenda cum opus est et retractanda grandis memoriae recessus, et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus ejus; quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam, et reponuntur in ea. Nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto 31.0785| sunt cogitationi reminiscenti eas. Quae quomodo fabricatae sint quis dicit, cum appareat quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae? Nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si volo, colores; et discerno inter album et nigrum, et inter quos alios volo: nec incurrunt soni atque perturbant, quod per oculos haustum considero, cum et ipsi sint, et quasi seorsum repositi lateant. Nam et ipsos posco si placet, atque adsunt illico. Et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum volo; imaginesque illae colorum quae nihilominus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur qui influxit ab auribus. Ita caetera quae per sensus caeteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet: et auram liliorum discerno a violis, nihil olfaciens; et mel defruto, lene aspero, nihil tunc gustando neque contrectando, sed reminiscendo antepono.

14. Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. Ibi enim mihi coelum et terra et mare praesto sunt, cum omnibus quae in eis sentire potui, praeter illa quae oblitus sum. Ibi et ipse mihi occurro, meque recolo, quid, quando, et ubi egerim, quoque modo cum agerem affectus fuerim. Ibi sunt omnia quae sive experta a me sive credita memini. Ex eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum, vel ex eis quas expertus sum creditarum, alias atque alias et ipse contexo praeteritis, atque ex his etiam futuras actiones et eventa et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. Faciam hoc aut illud, dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus; et hoc aut illud sequetur. O si esset hoc aut illud! Avertat Deus hoc aut illud. Dico apud me ista: et cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem si defuissent.

15. Magna ista vis est memoriae, magna nimis, Deus meus, penetrale amplum et infinitum. Quis ad fundum ejus pervenit? Et vis est haec animi mei, atque ad meam naturam pertinet; nec ego ipse capio totum quod sum. Ergo animus ad habendum seipsum angustus est. Et ubi sit, quod sui non capit? Numquid extra ipsum ac non in ipso? Quomodo ergo non capit? Multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me. Et eunt homines admirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt seipsos; nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem nisi montes et fluctus et flumina et sidera quae vidi, et Oceanum quem credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus quasi foris viderem: nec ea tamen videndo absorbui quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum. 31.0786| Et novi quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.

CAPUT IX. Memoria disciplinarum. 16. Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. Hic sunt et illa omnia quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit et praeterierit, sicut vox impressa per aures vestigio quo recoleretur, quasi sonaret cum jam non sonaret; aut sicut odor dum transit et evanescit in ventos, olfactum afficit, unde trajicit in memoriam imaginem sui quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus qui certe in ventre jam non sapit, et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. Istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur, et miris tanquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.

CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur. 17. At vero cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit; sonorum quidem quibus haec verba confecta sunt imagines teneo; et eos per auras cum strepitu transisse ac jam non esse scio. Res vero ipsas quae illis significantur sonis neque ullo sensu corporis attigi, nec uspiam vidi praeter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas; quae unde ad me intraverint, dicant si possunt. Nam percurro januas omnes carnis meae, nec invenio qua earum ingressae sint. Quippe oculi dicunt: Si coloratae sunt, nos eas nuntiavimus. Aures dicunt: Si sonuerunt, a nobis indicatae sunt. Nares dicunt: Si oluerunt, per nos transierunt. Dicit etiam sensus gustandi: Si sapor non est, nihil me interroges. Tactus dicit: Si corpulentum non est, non contrectavi; si non contrectavi, non indicavi. Unde et qua haec intraverunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, et vera esse approbavi, et commendavi ei, tanquam reponens unde proferrem cum vellem. Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Ubi ergo, aut quare cum dicerentur agnovi, et dixi: Ita est, verum est; nisi quia jam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in caveis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?

CAPUT XI. Quid sit discere. 31.0787| 18. Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus sicuti sunt per seipsa intus cernimus; nisi ea quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere, atque animadvertendo curare, ut tanquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, jam familiari intentioni facile occurrant. Et quam multa hujusmodi gestat memoria mea quae jam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur! Quae si modestis temporum intervallis recolere desivero, ita rursus demerguntur, et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo velut nova excogitanda sint indidem iterum (neque enim est alia regio eorum), et cogenda rursus ut sciri possint, id est velut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. Nam cogo et cogito, sic est ut ago et agito, facio et factito. Verumtamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie jam dicatur.

CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria. 19. Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit; quia nec ipsae coloratae sunt, aut sonant, aut olent, aut gustatae, aut contrectatae sunt. Audivi sonos verborum quibus significantur cum de his disseritur; sed illi alii, istae autem aliae sunt: nam illi aliter graece, aliter latine sonant; istae vero nec graecae nec latinae sunt, nec aliud eloquiorum genus. Vidi lineas fabrorum, vel etiam tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnovit eas. Sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus quos numeramus; sed illi alii sunt quibus numeramus, nec imagines istorum sunt, et ideo valde sunt. Rideat me ista dicentem qui eos non videt, et ego doleam ridentem me.

CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus. 20. Haec omnia memoria teneo, et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam quae adversus haec falsissime disputantur audivi, et memoria teneo: quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et haec falsa quae contradicuntur, et hoc memini; aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini saepe me discrevisse cum ea saepe cogitarem. Ergo et intellexisse me saepius ista memini; et quod nunc discerno et intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse 31.0788| me memini; sicut postea quod haec reminisci nunc potui si recordabor, utique per vim memoriae recordabor.

CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur. 21. Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet: non illo modo quo eas habet ipse animus cum patitur eas; sed alio multum diverso, sicut sese habet vis memoriae. Nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus, et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse recolo sine timore, et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor; aliquando e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor, et tristis laetitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. Itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic vero cum animus sit etiam ipsa memoria: nam et cum mandamus aliquid ut memoriter habeatur, dicimus, Vide ut illud in animo habeas; et cum obliviscimur, dicimus, Non fuit in animo; et, Elapsum est animo; ipsam memoriam vocantes animum: cum ergo ita sit, quid est hoc quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam, et memoria tristitiam; laetusque est animus ex eo quod inest ei laetitia, memoria vero ex eo quod inest ei tristitia tristis non est? Num forte non pertinet ad animum? Quis hoc dixerit? Nimirum ergo memoria quasi venter est animi, laetitia vero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur quasi trajecta in ventrem recondi illic possunt, sapere non possunt. Ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omnimodo dissimilia.

22. Sed ecce de memoria profero, cum dico quatuor esse perturbationes animi; cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam: et quidquid de his disputare potuero, dividendo singula per species sui cujusque generis et definiendo; ibi invenio quid dicam, atque inde profero: nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. Forte ergo, sicut de ventre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo vel amaritudo moestitiae? An in hoc dissimile est, quod non undique simile est? Quis enim talia volens loqueretur, si quoties tristitiam metumve nominamus, toties moerere vel timere cogeremur? Et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines impressas sensibus corporis; sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus, quas nulla janua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriae 31.0789| commendavit, aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit.

CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus. 23. Sed utrum per imagines, an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago ejus in memoria mea nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem. Nomino salutem corporis cum salvus sum corpore: adest mihi quidem res ipsa; verumtamen nisi et imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordarer quid hujus nominis significaret sonus. Nec aegrotantes agnoscerent salute nominata quid esset dictum; nisi eadem imago vi memoriae teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore. Nomino numeros quibus numeramus, et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea: neque enim imaginem imaginis ejus, sed ipsam recolo; ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoriam, et agnosco quod nomino. Et ubi agnosco, nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam sibi adest, ac non per seipsam?

CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est. 24. Quid, cum oblivionem nomino, atque itidem agnosco quod nomino, unde agnoscerem nisi meminissem? Non eumdem sonum nominis dico, sed rem quam significat; quam si oblitus essem; quid ille valeret sonus, agnoscere utique non valerem. Ergo cum memoriam memini, per seipsam sibi praesto est ipsa memoria: cum vero memini oblivionem, et memoria praesto est et oblivio; memoria qua meminerim, oblivio quam meminerim. Sed quid est oblivio, nisi privatio memoriae? Quomodo ergo adest ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? At si quod meminimus memoria retinemus; oblivionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine, rem quae illo significatur agnoscere; memoria retinetur oblivio. Adest ergo ne obliviscamur, quae cum adest obliviscimur. An ex hoc intelligitur non per seipsam inesse memoriae cum eam meminimus, sed per imaginem suam? quia si per seipsam praesto esset oblivio, non ut meminissemus, sed ut oblivisceremur efficeret. Et hoc quis tandem indagabit? quis comprehendet quomodo sit?

25. Ego certe, Domine, laboro hic, et laboro in meipso: factus sum mihi terra difficultatis, et sudoris nimii. Neque enim nunc scrutamur plagas coeli, aut siderum intervalla dometimur, vel terrae libramenta quaerimus: ego sum qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum. Quid autem propinquius meipso mihi? Et ecce memoriae meae vis non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. Quid enim dicturus sum quando mihi certum est meminisse me oblivionem? 31.0790| An dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? an dicturus sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut non obliviscar? Utrumque absurdissimum est. Quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini? Quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cujusque imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde illa imago possit imprimi? Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum quibus interfui, sic facies hominum quas vidi, et caeterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem sive dolorem. Cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria quas intuerer praesentes, et retractarem animo cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam non per seipsam in memoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat ut ejus imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam quod jam notatum invenit, praesentia sua delet oblivio? Et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.

CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus. 26. Magna vis est memoriae, nescio quid horrendum, Deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, Deus meus? quae natura sum? Varia, multimoda vita, et immensa vehementer. Ecce in memoriae meae campis et antris et cavernis innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus, sive per imagines, sicut omnium corporum; sive per praesentiam, sicut artium; sive per nescio quas notiones vel notationes, sicut affectionum animi; quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria: per haec omnia discurro et volito; hac illac penetro etiam quantum possum, et finis nusquam; tanta vis est memoriae, tanta vitae vis est in homine vivente mortaliter! Quid igitur agam, tu vera mea vita Deus meus? Transibo et hanc vim meam quae memoria vocatur, transibo eam ut pertendam ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi? Ecce ego ascendens per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Transibo et istam vim meam, quae memoria vocatur, volens te attingere unde attingi potes, et inhaerere tibi unde inhaerere tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et aves, alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa quibus assuescunt, neque enim et assuescere valerent ullis rebus nisi per memoriam. Transibo ergo et memoriam, ut attingam eum qui separavit me a quadrupedibus, et volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Transibo et memoriam; et ubi te inveniam, vere bona et secura suavitas? et ubi te inveniam? Si praeter memoriam meam te invenio, immemor tui 31.0791| sum. Et quomodo jam inveniam te, si memor non sum tui?

CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur. 27. Perdiderat enim mulier drachmam, et quaesivit eam cum lucerna (Luc. XV, 8), et nisi memor ejus esset, non inveniret eam. Cum enim esset inventa, unde sciret utrum ipsa esset, si memor ejus non esset? Multa memini me perdita quaesisse atque invenisse. Inde istud scio, quia cum quaererem aliquid eorum, et diceretur mihi, Num forte hoc est, num forte illud? tamdiu dicebam: Non est, donec id offerretur quod quaerebam. Cujus nisi memor essem, quidquid illud esset, etiam si mihi offerretur, non invenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et invenimus. Verumtamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago ejus, et quaeritur donec reddatur aspectui. Quod cum inventum fuerit, ex imagine quae intus est recognoscitur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus; nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.

CAPUT XIX. Quid sit reminisci. 28. Quid cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit cum obliviscimur, et quaerimus ut recordemur? Ubi tandem quaerimus, nisi in ipsa memoria? Et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus: et cum occurrit, dicimus, Hoc est; quod non diceremus nisi agnosceremus, nec agnosceremus nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An non totum exciderat, sed ex parte qua tenebatur pars alia quaerebatur; quia sentiebat se memoria non simul volvere quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans, reddi quod deerat flagitabat? Tanquam si homo notus sive conspiciatur oculis, sive cogitetur, et nomen ejus obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non connectitur: quia non cum illo cogitari consuevit, ideoque respuitur donec illud adsit, ubi simul assuefacta notitia non inaequaliter acquiescat. Et unde adest, nisi ex ipsa memoria? Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi novum oredimus, sed recordantes approbamus hoc esse quod dictum est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque enim omnimodo adhuc obliti sumus, quod vel jam oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.

CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint. 29. Quomodo ergo te quaero, Domine? Cum enim te Deum meum quaero, vitam beatam quaero. Quaeram te ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea, et vivit anima mea de te. Quomodo 31.0792| ergo quaero vitam beatam? quia non est mihi donec dicam: Sat est, illic ubi oportet ut dicam? quomodo eam quaero? Utrum per recordationem tanquam eam oblitus sim, oblitumque me esse adhuc teneam; an per appetitum discendi incognitam, sive quam nunquam scierim, sive quam sic oblitus fuerim ut me nec oblitum esse meminerim? Nonne ipsa est beata vita quam omnes volunt, et omnino qui nolit nemo est? Ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? Ubi viderunt, ut amarent eam? Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est; et sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam, quam illi qui jam re ipsa beati sunt; sed tamen meliores quam illi qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita vellent beati esse, quod eos velle certissimum est. Nescio quomodo noverunt eam, ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago utrum in memoria sit: quia si ibi est, jam beati fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine qui primus peccavit, in quo et omnes mortui sumus, et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc; sed quaero utrum in memoria sit beata vita. Neque enim amaremus eam nisi nossemus. Audimus nomen hoc, et rem ipsam omnes nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. Nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille si graece hoc audierit: quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant, caeterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione, velle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa cujus hoc nomen est, eorum memoria teneretur.

CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet. 30. Numquid ita ut meminit Carthaginem qui vidit? Non: vita enim beata non videtur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non: hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci; vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus eam, et tamen adhuc adipisci eam volumus ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamvis enim hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant (quanquam nisi ex interiore notitia non delectarentur, neque hoc esse vellent nisi delectarentur); beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut vitam beatam miser: neque unquam corporis sensu gaudium meum vel vidi, vel audivi, 31.0793| vel odoratus sum, vel gustavi, vel tetigi; sed expertus sum in animo meo quando laetatus sum, et adhaesit ejus notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diversitate de quibus me gavisum esse memini. Nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror; aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.

31. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam ut recorder eam, et amen et desiderem? Nec ego tantum, aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus. Sed quid est hoc quod si quaeratur a duobus, utrum militare velint, fieri posset ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum beati esse velint, fieri possit ut uterque statim se sine ulla dubitatione dicat optare; nec ob aliud velit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint? Nam forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet; ita se omnes beatos esse velle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere, atque ipsum gaudium vitam beatam vocant. Quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen quo pervenire omnes nituntur ut gaudeant. Quae quoniam res est quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae vitae nomen auditur.

CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi. 32. Absit, Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi; absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim gaudium quod non datur impiis (Isai. XLVIII, 22), sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te; ipsa est, et non est altera. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.

CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi. 33. Non ergo certum est quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quae sola vita beata est, non utique vitam beatam volunt. An omnes hoc volunt? Sed quoniam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ut non faciant quod volunt (Galat. V, 17), cadunt in id quod valent, eoque contenti sunt; quia illud quod non valent, non tantum volunt, quantum sat est ut valeant. Nam quaero ab omnibus utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. Beata quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te qui veritas es 31.0794| (Joan. XIV, 6), Deus illuminatio mea, salus faciei meae (Psal. XXVI, 1), Deus meus. Hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam quae sola beata est omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt. Multos expertus sum qui vellent fallere; qui autem falli, neminem. Ubi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? Amant enim et ipsam, quia falli nolunt. Et cum amant beatam vitam quod non est aliud quam de veritate gaudium, utique amant etiam veritatem, nec amarent nisi esset aliqua notitia ejus in memoria eorum. Cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? Quia fortius occupantur in aliis quae potius eos faciunt miseros, quam illud beatos quod tenuiter meminerunt. Adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent, ambulent, ne eos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35).

34. Cur autem veritas parit odium, et inimicus eis factus est homo tuus verum praedicans, cum ametur beata vita, quae non est nisi gaudium de veritate: nisi quia sic amatur veritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem; et quia falli nolunt, nolunt convinci quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant. Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum se ipsa indicat, et oderunt eam cum eos ipsos indicat. Inde retribuet eis, ut qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet, et eis ipsa non sit manifesta. Sic sic etiam, sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere vult; se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. Tamen etiam sic dum miser est, veris mavult gaudere quam falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.

CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat. 35. Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea, quaerens te, Domine, et non te inveni extra eam. Neque enim aliquid de te inveni quod non meminissem ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem, ibi inveni Deum meum ipsam veritatem, quam, ex quo didici, non sum oblitus. Itaque ex quo didici te, manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus. 36. Sed ubi manes in memoria mea, Domine, ubi illic manes? Quale cubile fabricasti illic tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? Tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed in qua ejus parte maneas, hoc considero. Transcendi enim partes ejus, quas habent et bestiae, cum te recordarer; 31.0795| quia non ibi te inveniebam inter imagines rerum corporalium; et veni ad partes ejus, ubi commendavi affectiones animi mei, nec illic inveni te. Et intravi ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis, nec affectio viventis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur, et quidquid hujusmodi est; ita nec ipse animus es, quia Dominus Deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. Et quid quaero quo loco ejus habites, quasi vero loca ibi sint? Habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici, et in ea te invenio cum recordor te.

CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus. 37. Ubi ergo te inveni ut discerem te? Neque enim jam eras in memoria mea priusquam te discerem. Ubi ergo inveni te ut discerem te nisi in te supra me? Et nusquam locus, et recedimus, et accedimus, et nusquam locus. Ubique, veritas, praesides omnibus consulentibus te, simulque respondes omnibus etiam diversa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit.

CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo. 38. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova! sero te amavi! Et ecce intus eras, et ego foris, et ibi te quaerebam; et in ista formosa quae fecisti, deformis irruebam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti, et clamasti, et rupisti surditatem meam. Coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam. Fragrasti, et duxi spiritum, et anhelo tibi. Gustavi, et esurio, et sitio. Tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae. 39. Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor; et viva erit vita mea, tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum; quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis moeroribus; et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Contendunt moerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Hei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1)? Quis velit molestias et difficultates? Tolerari jubes eas, non 31.0796| amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter haec medius locus, ubi non sit humana vita tentatio? Vae prosperitatibus saeculi, semel et iterum, a timore adversitatis, et a corruptione laetitiae! Vae adversitatibus saeculi, semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis! et quia ipsa adversitas dura est, et naufragat tolerantia; numquid non tentatio est vita humana super terram sine ullo interstitio?

CAPUT XXIX. In Deo spes tota. 40. Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua. Da quod jubes, et jube quod vis. Imperas nobis continentiam. Et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiae scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. Minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. O amor qui semper ardes et nunquam exstingueris! Charitas Deus meus, accende me. Continentiam jubes; da quod jubes, et jube quod vis.

CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis. 41. Jubes certe ut contineam a concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitione saeculi (Joan. II, 16). Jussisti a concubitu; et de ipso conjugio melius aliquid quam concessisti monuisti. Et quoniam dedisti, factum est et antequam dispensator sacramenti tui fierem. Sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit; et occursant mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem, sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. Et tantum valet imaginis illusio in anima mea et in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti vera non possunt. Numquid tunc ego non sum, Domine Deus meus? Et tamen tantum interest inter meipsum et meipsum, intra momentum quo hinc ad soporem transeo, vel huc inde retranseo! Ubi est tunc ratio, quae talibus suggestionibus resistit vigilans? Et si res ipsae ingerantur, inconcussus maneo. Numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? Et unde saepe etiam in somnis resistimus, nostrique propositi memores, atque in eo castissime permanentes, nullum talibus illecebris adhibemus assensum? Et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit, evigilantes ad conscientiae requiem redeamus; 31.0797| ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus.

42. Numquid non potens est manus tua, Deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei soporis exstinguere? Augebis, Domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te, concupiscentiae visco expedita, ut non sit rebellis sibi, atque ut in somnis etiam, non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. Nam ut nihil tale vel tantillum libeat, quantulum possit nutu cohiberi, etiam in casto dormientis affectu, non tantum in hac vita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui vales facere supra quam petimus et intelligimus (Ephes. III, 20). Nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi Domino bono meo, exsultans cum tremore (Psal. II, 11) in eo quod donasti mihi, et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in victoriam (I Cor. XV, 54).

CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae. 43. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam meam satietate mirifica, et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna (Ibid., 53). Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et quotidianum bellum gero in jejuniis, saepius in servitutem redigens corpus meum (I Cor. IX, 27); et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est, ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et coelum serviunt, calamitas deliciae vocantur.

44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam pedissequa periculosa jucunditas, et plerumque praeire conatur, ut ejus causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est. 31.0798| Et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam ad salutem meam, et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

45. Audio vocem jubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis; et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te sobrios factos ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30). Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deerit nobis (I Cor. VIII, 8). Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum faciet, nec illa aerumnosum. Audivi et alteram: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 11-13). Ecce miles castrorum coelestium, non pulvis quod nos sumus. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem (Psal. CII, 14; et Gen. III, 19), et perierat, et inventus est (Luc. XV, 24, 32). Nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis. Iste se accepisse confitetur, et quod gloriatur, in Domino gloriatur (I Cor. I, 30, 31). Audivi alium rogantem ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias ventris (Eccli. XXIII, 6). Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

46. Docuisti me, Pater bone, Omnia munda mundis; sed malum esse homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20); et omnem creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4); et quia esca nos non commendat Deo (I Cor. VIII, 8). et ut nemo nos judicet in cibo aut in potu (Coloss. II, 16); et ut qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Didici haec; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me al 31.0799| omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus quod cibo esset usui manducare permissum (Gen. IX, 2, 3); Eliam cibo carnis refectum (III Reg. XVII, 6); Joannem mirabili abstinentia praeditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus (Matth. III, 4) non fuisse pollutum. Et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum (Gen. XXV, 34); et David propter aquae desiderium a seipso reprehensum (II Reg. XXIII, 15-17); et Regem nostrum non de carne, sed de pane esse tentatum (Matth. IV, 3). Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari (Num. XI).

47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et interpellat te pro peccatis meis (Rom. VIII, 34), qui vicit saeculum (Joan. XVI, 33), numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum ejus viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16).

CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras. 48. De illecebra odorum non satago nimis. Cum absunt, non requiro; cum adsunt, non respuo, paratus etiam eis semper carere. Ita mihi videor; fortasse failor. Sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est: ut animus meus de viribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet; quia et quod inest, plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur. Et nemo securus esse debet in ista vita, quae tota tentatio nominatur (Job. VII, 1), utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. Una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua.

CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium. 49. Voluptates aurium tenacius me implicaverant et subjugaverant; sed resolvisti, et liberasti me. Nunc in sonis quos animant eloquia tua, cum suavi et artificiosa voce cantantur, fateor, aliquantulum acquiesco; non quidem ut haeream, sed ut surgam cum volo. Attamen cum ipsis sententiis quibus vivunt, ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et vix eis praebeo congruentem. Aliquando enim plus mihi videor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam 31.0800| pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur; et omnes affectus spiritus nostri pro sui diversitate habere proprios modos in voce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Sed delectatio carnis meae, cui mentem enervandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationem sensus non ita comitatur ut patienter sit posterior; sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. Ita in his pecco non sentiens, sed postea sentio.

50. Aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cavens, erro nimia severitate: sed valde interdum, ut melos omne cantilenarum suavium quibus Davidicum Psalterium frequentatur, ab auribus meis removeri velim, atque ipsius Ecclesiae; tutiusque mihi videtur quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu vocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Verumtamen, cum reminiscor lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipso quod moveor, non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida voce et convenientissima modulatione cantantur, magnam instituti hujus utilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum voluptatis et experimentum salubritatis; magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia; ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Tamen, cum mihi accidit ut me amplius cantus, quam res quae canitur, moveat; poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Ecce ubi sum: flete mecum, et pro me flete, qui aliquid boni vobiscum intus agitis unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non vos haec movent. Tu autem, Domine Deus meus, exaudi; respice, et vide, et miserere, et sana me, in cujus oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus.

CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras. 51. Restat voluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus tentationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemiscentem, et habitaculum meum, quod de coelo est, superindui cupientem (II Cor. V, 2). Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi. Non teneant haec animam meam: teneat eam Deus qui fecit haec, bona quidem valde; sed ipse est bonum meum, non haec. Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti, et eam non 31.0801| advertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum.

52. O lux quam videbat Tobias, cum clausis oculis istis filium docebat vitae viam, et ei praeibat pede charitatis nusquam errans (Tob. IV). Aut quam videbat Isaac praegravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit (Gen. XXVII). Aut quam videbat Jacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis, in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiavit; et nepotibus suis ex Joseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit (Gen. XLVIII, XLIX). Ipsa est lux, una est, et unum omnes qui vident et amant eam. At ista corporalis de qua loquebar, illecebrosa ac periculosa dulcedine condit vitam saeculi caecis amatoribus. Qui autem et de ipsa laudare te norunt, Deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior viam tuam; et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu evellas de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Tu subinde evellis eos, nam illaqueantur. Tu non cessas evellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis: quoniam non dormies, neque dormitabis, qui custodis Israel (Psal. CXX, 4).

53. Quam innumerabilia, variis artibus et opificiis, in vestibus, calceamentis, vasis, et cujuscemodi fabricationibus, picturis etiam, diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus, addiderunt homines ad illecebras oculorum; foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt, et exterminantes quod facti sunt! At ego, Deus meus, et decus meum, etiam hinc dico tibi hymnum, et sacrifico laudem sacrificatori meo; quoniam pulchra trajecta per animas in manus artificiosas, ab illa pulchritudine veniunt, quae super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. Et ibi est, et non vident eum, ut non eant longius, et fortitudinem suam ad te custodiant (Psal. LVIII, 10), nec eam spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu evellis, Domine, evellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est (Psal. XXV, 3). Nam et ego capior miserabiliter, et tu evellis misericorditer; aliquando non sentientem, quia suspensius incideram; aliquando cum dolore, quia jam inhaeseram.

CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis. 31.0802| 54. Huc accedit alia forma tentationis multiplicius periculosa. Praeter eam enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum et voluptatum, cui servientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas, nomine cognitionis et scientiae palliata. Quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad cognoscendum in sensibus principes, concupiscentia oculorum eloquio divino appellata est (I Joan. II, 16). Ad oculos enim proprie videre pertinet. Utimur autem hoc verbo etiam in caeteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus, Audi quid rutilet; aut, Olfac quam niteat; aut, Gusta quam splendeat; aut, Palpa quam fulgeat: videri enim dicuntur haec omnia. Dicimus autem non solum, Vide quid luceat, quod soli oculi sentire possunt; sed etiam, Vide quid sonet; vide quid oleat; vide quid sapiat; vide quam durum sit. Ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum vocatur; quia videndi officium in quo primatum oculi tenent, etiam caeteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant.

55. Ex hoc autem evidentius discernitur quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus: quod voluptas pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur; curiositas autem etiam his contraria tentandi causa, non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine. Quid enim voluptatis habet videre in laniato cadavere quod exhorreas; et tamen sicubi jaceat, concurrunt ut contristentur, ut palleant. Timent etiam ne in somnis hoc videant; quasi quisquam eos vigilantes videre coegerit, aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. Ita et in caeteris sensibus, quae persequi longum est. Ex hoc morbo cupiditatis, in spectaculis exhibentur quaeque miracula. Hinc ad perscrutanda naturae (quae praeter nos est) operta proceditur, quae scire nihil prodest, et nihil aliud quam scire homines cupiunt. Hinc etiam, si quid eodem perversae scientiae fine per artes magicas quaeritur. Hinc etiam in ipsa religione Deus tentatur, cum signa et prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

56. In hac tam immensa silva plena insidiarum et periculorum, ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, Deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque quotidianam vitam nostram tam multa hujus generis rerum circumstrepant; quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum, et vana cura capiendum? Sane me jam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea unquam 31.0803| responsa quaesivit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, Domine Deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod petam? Sed obsecro te per Regem nostrum, et patriam Jerusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ista consensio, ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cujusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae; et te facientem quod vis, das mihi, et dabis libenter sequi.

57. Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas quotidie nostra tentatur, et quam saepe labamur, quis enumerat? Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter advertimus? Canem currentem post leporem jam non specto, cum in circo fit: at vero in agro, si casu transeam, avertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione, atque ad se convertit illa venatio; non deviare cogens corpore jumenti, sed cordis inclinatione. Et nisi jam mihi demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, aut ex ipsa visione per aliquam considerationem in te assurgere, aut totum contemnere atque transire, vanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stellio muscas captans, vel aranea retibus suis irruentes implicans, saepe intentum facit? Num quia parva sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde intentus esse incipio. Aliud est cito surgere, aliud est non cadere. Et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna valde misericordia tua. Cum enim hujuscemodi rerum conceptaculum fit cor nostrum, et portat copiosae vanitatis catervas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum dum ad aures tuas vocem cordis intendimus, nescio unde irruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur.

CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae. 58. Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos reducet in spem, nisi tota misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? et tu scis quanta ex parte mutaveris, qui me primitus sanas a libidine vindicandi me, ut propitius fias etiam caeteris omnibus iniquitatibus meis, et sanes omnes languores meos, et redimas de corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et misericordia, et saties in bonis desiderium meum (Psal. CII, 3-5); qui compressisti a timore tuo superbiam meam, et mansuefecisti jugo tuo cervicem meam. Et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti (Matth. 31.0804| XI, 30); et vere sic erat, et nesciebam quando id subire metuebam. Sed numquid, Domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus Dominus es qui non habes dominum; numquid hoc quoque tertium tentationis genus cessavit a me, aut cessare in hac tota vita potest?

59. Timeri et amari velle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium, misera vita est, et foeda jactantia. Hinc fit vel maxime non amare te, nec caste timere te. Ideoque tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam (I Petr. V, 5); et intonas super ambitiones saeculi, et contremunt fundamenta montium. Itaque nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat adversarius verae beatitudinis nostrae, ubique spargens in laqueis, Euge, euge: ut dum avide colligimus, incaute capiamur, et a veritate tua gaudium nostrum deponamus, atque in hominum fallacia ponamus; libeatque nos amari et timeri, non propter te, sed pro te; atque isto modo sui similes factos secum habeat, non ad concordiam charitatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit sedem suam ponere in aquilone, ut te perversa et distorta via imitanti (Isai. XIV, 13-15), tenebrosi frigidique servirent. Nos autem, Domine, pusillus grex tuus ecce sumus (Luc. XII, 32); tu nos posside. Praetende alas tuas, et fugiamus sub eas. Gloria nostra tu esto; propter te amemur, et verbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari vult ab hominibus vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec eripietur damnante te. Cum autem non peccator laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicitur (Psal. X, 3), sed laudatur homo propter aliquod donum quod dedisti ei; at ille plus gaudet sibi laudari se, quam ipsum donum habere unde laudatur: etiam iste te vituperante laudatur; et melior jam ille qui laudavit, quam iste qui laudatus est. Illi enim placuit in homine donum Dei; huic amplius placuit donum hominis quam Dei.

CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis. 60. Tentamur his tentationibus quotidie, Domine; sine cessatione tentamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod jubes, et jube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, et flumina oculorum meorum. Neque enim facile colligo quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea (Psal. XVIII, 13), quae norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi facultas explorandi me; in hoc pene nulla est. Nam et a voluptatibus carnis, et a curiositate supervacanea cognoscendi, video quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis 31.0805| rebus careo, vel voluntate, vel cum absunt. Tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit non habere. Divitiae vero quae ob hoc expetuntur, ut alicui istarum trium cupiditatum, vel duabus earum, vel omnibus serviant, si persentiscere non potest animus utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti ut se probet. Laude vero ut careamus, atque in eo experiamur quid possumus, numquid male vivendum est, et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos noverit qui non detestetur? Quae major dementia dici aut cogitari potest? At si bonae vitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum ejus, quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. Non autem sentio sine quo esse aut aequo animo, aut aegre possim, nisi cum abfuerit.

61. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine, confiteor? Quid, nisi delectari me laudibus; sed amplius ipsa veritate quam laudibus? Nam si mihi proponatur utrum malim furens, aut in omnibus rebus errans, ab omnibus hominibus laudari; an constans, et in veritate certissimus, ab omnibus vituperari; video quid eligam. Verumtamen nollem ut vel augeret mihi gaudium cujuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor; non solum, sed et vituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, Deus; nam me incertum facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est, a quibus rebus amorem cohibeamus, verum etiam justitiam, id est, quo eum conferamus; nec te tantum voluisti a nobis, verum etiam proximum diligi: saepe mihi videor de profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligentis laude delector; et rursus ejus malo contristari, cum eum audio vituperare quod aut ignorat, aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur in me, in quibus ipse mihi displiceo; vel etiam bona minora et levia pluris aestimantur quam aestimanda sunt. Sed rursus, unde scio an propterea sic afficior, quia nolo de meipso a me dissentire laudatorem meum; non quia illius utilitate moveor, sed quia eadem bona quae mihi in me placent, jucundiora mihi sunt cum et alteri placent? Quodammodo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur; quandoquidem aut illa laudantur quae mihi displicent, aut illa amplius quae mihi minus placent. Ergone de hoc incertus sum mei?

62. Ecce in te, Veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moveri oportere. Et utrum ita sit nescio. Minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu. Obsecro te, Deus meus, et meipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in me saucium comperero. Iterum 31.0806| me diligentius interrogem. Si utilitate proximi moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si quisquam alius injuste vituperetur, quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor quae in me, quam quae in alium eadem iniquitate coram me jacitur? An et hoc nescio? Etiamne id restat ut ipse me seducam, et verum non faciam coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, Domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad impinguandum caput meum (Psal. CXL, 5).

CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria. 63. Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in pacem quam nescit arrogantis oculus. Sermo autem ore procedens, et facta quae innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur; et saepe homo de ipso vanae gloriae contemptu vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu gloriae gloriatur, non enim eam contemnit, cum gloriatur intus.

CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura. 64. Etiam intus est aliud in eodem genere tentationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant, vel displiceant, nec placere affectent caeteris. Sed sibi placentes multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis quasi suis; aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis; aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis invidentes ea. In his omnibus atque hujusmodi periculis et laboribus vides tremorem cordis mei; et vulnera mea magis subinde a te sanari, quam mihi non infligi sentio.

CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit. 65. Ubi non mecum ambulasti, Veritas, docens quid caveam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora visa mea quae potui, teque consulerem? Lustravi mundum foris sensu quo potui, et attendi vitam corporis mei de me, sensusque ipsos meos. Inde ingressus sum in recessus memoriae meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium; et consideravi, et expavi, et nihil eorum discernere 31.0807| potui sine te, et nihil eorum esse te inveni. Nec ego ipse inventor qui peragravi omnia, et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum; excipiens alia nuntiantibus sensibus, et interrogans alia mecum commixta sentiens, ipsos que nuntios dignoscens atque dinumerans, jamque in memoriae latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens. Nec ego ipse cum haec agerem, id est vis mea qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens quam de omnibus consulebam an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac jubentem. Et saepe istud facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus, quae percurro consulens te, invenio tutum locum animae meae nisi in te, quo colligantur sparsa mea, nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sed recido in haec aerumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat! Hic esse valeo, nec volo; illic volo, nec valeo; miser utrobique.

CAPUT XLI. Triplex cupiditas. 66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici; et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio, et repercussus dixi: Quis illuc potest? Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Tu es Veritas super omnia praesidens: at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium; sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.

CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt. 67. Quem invenirem qui me reconciliaret tibi? Ambiendum mihi fuit ad Angelos? Qua prece? quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire, neque per seipsos valentes, sicut audio, tentaverunt haec, et inciderunt in desiderium curiosarum visionum, et digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris hujus (Ephes. II, 2), a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. Diabolus enim erat transfigurans se in Angelum lucis (II Cor., XI, 14). Et multum illexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, 31.0808| Domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. Mediator autem inter Deum et homines (I Tim. II, 5) oportebat ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus: ne in utroque hominibus similis, longe esset a Deo; aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta judicia tua superbia mereretur illudi, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud videri vult habere cum Deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.

CAPUT XLIII. Christus verus mediator. 68. Verax autem mediator quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus, et misisti ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille Dei et hominum homo Christus Jesus, inter mortales peccatores et immortalem justum apparuit; mortalis cum hominibus, justus cum Deo. Ut quoniam stipendium justitiae vita et pax est, per justitiam conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum, quam cum illis voluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis ejus, sicut nos per fidem praeteritae, salvi fierent. In quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem verbum, non medius, quia aequalis Deo, et Deus apud Deum, et simul cum Spiritu sancto unus Deus.

69. Quomodo nos amasti, Pater bone, qui Filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! (Rom. VIII, 32.) Quomodo nos amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi, factus est subditus usque ad mortem crucis (Philipp. II, 6); unus ille in mortuis liber (Ps. LXXXVII, 6-8), potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam (Joan. X, 18); pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos quia sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod sanabis omnes languores meos, per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34); alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt iidem languores mei, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

70. Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae agitaveram in corde meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, et confirmasti me, dicens: Ideo pro omnibus Christus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est (II Cor. V, 15). Ecce, Domine, jacto in te curam 31.0809| meam ut vivam, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18). Tu scis imperitiam meam et infirmitatem meam: doce me, et sana me. Ille tuus Unicus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), redemit me sanguine suo. 31.0810| Non calumnientur mihi superbi: quoniam cogito pretium meum, et manduco, et bibo, et erogo, et pauper cupio saturari ex eo inter illos qui edunt et saturantur, et laudant Dominum qui requirunt eum (Ps. XXI, 27.

LIBER UNDECIMUS. Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex munere divino flagrabat, studii, explicandum sumit exordium libri Geneseos; atque hic primum illustrat isthaec verba: In principio fecit Deus coelum et terram. Occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet, et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis insistit, copiosam de Tempore conscribit disputationem.

CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.

31.0809| 1. Numquid, Domine, cum tua sit aeternitas, ignoras quae tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique ut per me noveris ea, sed affectum meum excito in te, et eorum qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus Dominus et laudabilis valde (Psal. XCV, 4). Jam dixi, et dicam: amore amoris tui facio istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait: Novit Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8). Affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos ut simus pauperes spiritu, et mites, et lugentes, et esurientes ac sitientes justitiam, et misericordes, et mundicordes, et pacifici (Id., V, 3-9.) Ecce narravi tibi multa quae potui, et quae volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua (Psal. CXVII, 1).

CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam. 2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me perduxisti praedicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo? Et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuae, et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horae diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen reddimus.

3. Domine Deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; et da quod offeram tibi. Inops enim et pauper sum; tu dives in 31.0810| omnes invocantes te (Rom. X, 12), qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora labia mea. Sint castae deliciae meae Scripturae tuae; nec fallar in eis, nec fallam ex eis. Domine, attende; et miserere, Domine Deus meus, lux caecorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium, attende animam meam, et audi clamantem de profundo. Nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII, 16): ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta; aut non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. O Domine, perfice me, et revela mihi eas. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis; et audiam vocem laudis (Psal. XXV, 7) et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua, ab usque principio in quo fecisti coelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae.

4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori, et huic vitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis apponuntur quaerentibus regnum et justitiam tuam. Vide, Domine Deus meus, unde sit desiderium meum. Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Ecce unde est desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in conspectu misericordiae tuae invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, virum dexterae tuae (Psal. LXXIX, 18), filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesiisti non quaerentes 31.0811| te, quaesisti autem ut quaereremus te; Verbum tuum per quod fecisti omnia, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Ipsum quaero in Libris tuis. Moyses de illo scripsit (Joan. V, 46): hoc ipse ait; hoc Veritas ait.

CAPUT III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae intelligere non potest nisi donante Deo. 5. Audiam et intelligam quomodo in principio fecisti coelum et terram (Gen. I, 4). Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec hebraea, nec graeca, nec latina, nec barbara veritas, sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, Veritas, rogo te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intelligere.

CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum. 6. Ecce sunt coelum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est, et tamen est, non est in eo quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari. Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt, nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, cui comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus haec, gratias tibi. Et scientia nostra scientiae tuae comparata, ignorantia est.

CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus. 7. Quomodo autem fecisti coelum et terram, et quae machina tam grandis operationis tuae? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore, arbitratu 31.0812| animae valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset, veluti terrae, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti, tu materiam unde facit aliquid, tu ingenium quo artem capiat et videat intus quid faciat foris, tu sensum corporis quo interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant haec omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, Deus, coelum et terram? Non utique in coelo neque in terra fecisti coelum et terram; neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad coelum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec manu tenebas aliquid unde faceres coelum et terram; nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo dixisti, et facta sunt, atque in verbo tuo fecisti ea (Psal. XXXII, 9, 6).

CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus. 8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus? (Matth. III, 17; et XVII, 5.) Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabae atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post caeteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam, serviens aeternae voluntati tuae ipse temporalis. Et haec ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad aeternum Verbum tuum. At illa comparavit haec verba temporaliter sonantia, cum aeterno in silentio Verbo tuo, et dixit: Aliud est, longe aliud est. Haec longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: Verbum autem Domini mei supra me manet in aeternum. Si ergo verbis sonantibus et praetereuntibus dixisti ut fieret coelum et terra, atque ita fecisti coelum et terram, erat jam creatura corporalis ante coelum et terram, cujus motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante coelum et terram: aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut fieret coelum et terra. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde ista verba fierent, quo verbo a te dictum est?

CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo. 9. Vocas itaque nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul 31.0813| ac sempiterne omnia. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera aeternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago. Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certae veritati. Novimus, Domine, novimus, quoniam in quantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi tui cedit atque succedit quoniam vere immortale atque aeternum est. Et ideo Verbo tibi coaeterno, simul et sempiterne dicis omnia quae dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen et simul et sempiterne fiunt omnia quae dicendo facis.

CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem. 10. Cur, quaeso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc esse desinit, quando debuisse incipere vel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod et Principium est quia et loquitur nobis (Joan. VIII, 25). Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur, et intus quaereretur, et inveniretur in aeterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio vocem tuam, Domine, dicentem mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi vere discimus cum stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter vocem sponsi (Joan. III, 29), reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia Principium est, et loquitur nobis.

CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi. 11. In hoc Principio, Deus, fecisti coelum et terram, in Verbo tuo, in Filio tuo, in Virtute tua, in Sapientia tua, in Veritate tua, miro modo dicens, et miro modo faciens. Quis comprehendet? quis enarrabit? Quid est illud quod interlucet mihi, et percutit cor meum sine laesione; et inhorresco, et inardesco? Inhorresco in quantum dissimilis ei sum; inardesco in quantum similis ei sum. Sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus 31.0814| cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere poenarum mearum; quoniam sic infirmatus est in egestate vigor meus (Psal. XXX, 11), ut non sufferam bonum meum, donec tu, Domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos; quia et redimes de corruptione vitam meam, et eoronabis me in miseratione et misericordia, et satiabis in bonis desiderium meum; quoniam renovabitur juventus mea sicut aquilae (Psal. CII, 3-5). Spe enim salvi facti sumus, et promissa tua per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24)! et illa Principium, et in eo Principio fecisti coelum et terram.

CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet. 12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suae qui nobis dicunt: Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram? Si enim vacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit, et voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo jam vera aeternitas, ubi oritur voluntas quae non erat? Neque enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi creatoris voluntas praecederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet voluntas ejus. Quod si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat; non veraciter dicitur aeterna illa substantia: si autem voluntas Dei sempiterna erat ut esset creatura; cur non sempiterna et creatura?

CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora. 13. Qui haec dicunt, nondum te intelligunt, o Sapientia Dei, lux mentium; nondum intelligunt, quomodo fiant quae per te, atque in te fiunt: et conantur aeterna sapere; sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat, et adhuc vanum est. Quis tenebit illud, et figet illud ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis, et comparet cum temporibus nunquam stantibus, et videat esse incomparabilem; et videat longum tempus, nisi ex multis praetereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem praeterire quidquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum vero tempus totum esse praesens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex praeterito consequi; et omne praeteritum ac futurum ab eo quod semper est praesens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet, et videat quomodo stans dictet futura et praeterita tempora, nec futura nec praeterita aeternitas? Numquid manus mea valet hoc, aut manus oris mei per loquelas agit tam grandem rem?

CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem. 31.0815| 14. Ecce respondeo dicenti, Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram; respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur joculariter, eludens quaestionis violentiam: Alta, inquit, scrutantibus gehennas parabat. Aliud est videre, aliud ridere; haec non respondeo. Libentius enim responderim, Nescio, quod nescio; quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturae creatorem. Et si coeli et terrae nomine omnis creatura intelligitur; audenter dico, Antequam faceret Deus coelum et terram, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.

CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit. 15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, coeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent quae abs te condita non essent? aut quomodo praeterirent, si nunquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam faceres coelum et terram, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur quid tunc faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.

16. Nec tu tempore tempora praecedis, alioquin non omnia tempora praecederes. Sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt (Psal. CI, 28). Anni tui nec eunt nec veniunt; isti autem nostri et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus non quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus aeternitas; ideo coaeternum genuisti, cui dixisti, Ego hodie genui te (Psal. II, 7; Hebr. V, 5). Omnia tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo tempore non erat tempus.

CAPUT XIV. Temporis differentiae tres. 17. Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. Et nulla tempora tibi coaeterna 31.0816| sunt, quia tu permanes: at illa si permanerent, non essent tempora. Quid enim est tempus? Quis hoc facile breviterque explicaverit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam tempus? Et intelligimus utique cum id loquimur, intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio: fidenter tamen dico scire me, quod si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non esset praesens tempus. Duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum quomodo sunt, quando et praeteritum jam non est, et futurum nondum est? Praesens autem si semper esset praesens, nec in praeteritum transiret; jam non esset tempus, sed aeternitas. Si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit quia in praeteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit illa est, quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse.

CAPUT XV. Mensura temporis in quo. 18. Et tamen dicimus longum tempus, et breve tempus; neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. Praeteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos; futurum itidem longum, post centum annos. Breve autem praeteritum, sicut puta, dicimus ante decem dies; et breve futurum, post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? Praeteritum enim jam non est, et futurum nondum est. Non itaque dicamus, Longum est; sed dicamus de praeterito, Longum fuit, et de futuro, Longum erit. Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum jam esset praeteritum longum fuit, an cum adhuc praesens esset? Tunc enim poterat esse longum, quando erat quod esset longum: praeteritum vero jam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus, Longum fuit praeteritum tempus; neque enim inveniemus quid fuerit longum, quando ex quo praeteritum est, non est: sed dicamus, Longum fuit illud praesens tempus; quia cum praesens esset, longum erat. Nondum enim praeterierat ut non esset, et ideo erat quod longum esse posset. Postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.

19. Videamus ergo, o anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum; datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An centum anni praesentes longum tempus est? Vide prius utrum possint praesentes esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est; nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, jam unus est 31.0817| praeteritus, alter praesens, caeteri futuri. Atque ita si mediorum quemlibet centenarii hujus numeri annum praesentem posuerimus; ante illum praeteriti erunt, post illum futuri: quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. Vide saltem utrum qui agitur unus, ipse sit praesens. Et ejus enim si primus agitur mensis, futuri sunt caeteri; si secundus, jam et primus praeteriit, et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus qui agitur, totus est praesens; et si non totus est praesens, non est annus praesens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis qui agitur, ipse praesens est; caeteri autem, praeteriti aut futuri. Quanquam neque mensis qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris caeteris; si novissimus, praeteritis caeteris; si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros.

20. Ecce praesens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quatuor expletur, quarum prima caeteras futuras habet, novissima praeteritas; aliqua vero interjectarum ante se praeteritas, post se futuras. Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur: quidquid ejus avolavit, praeteritum est; quidquid ejus restat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod praesens dicatur. Quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. Ubi est ergo tempus quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus, Longum est, quia nondum est quod longum sit; sed dicimus, Longum erit. Quando igitur erit? Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex futuro, quod nondum est, esse jam coeperit, et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat praesens tempus, longum se esse non posse.

CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non. 21. Et tamen, Domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora, et alia breviora. Metimur etiam quanto sit brevius aut longius illud tempus quam illud; et respondemus duplum esse hoc vel triplum, illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud. Sed praetereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur; praeterita vero quae jam non sunt, aut futura quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? Cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest; cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.

CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum. 22. Quaero, Pater, non affirmo: Deus meus, praeside mihi et rege me. Quisnam est qui dicat mihi non esse 31.0818| tria tempora, sicut pueri didicimus, puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum; sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens; et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? Nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? Neque enim potest videri id quod non est. Et qui narrant praeterita, non utique vera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. Sunt ergo et futura et praeterita.

CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia. 23. Sine me, Domine, amplius quaerere; spes mea, non conturbetur intentio mea. Si enim sunt futura et praeterita, volo scire ubi sint. Quod si nondum valeo, scio tamen ubicumque sunt, non ibi ea futura esse, aut praeterita, sed praesentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt; si et ibi praeterita sunt, jam non ibi sunt. Ubicumque ergo sunt quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. Quanquam praeterita cum vera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae quae praeterierunt, sed verba concepta ex imaginibus earum, quae in animo velut vestigia per sensus praetereundo fixerunt. Pueritia quippe mea quae jam non est, in tempore praeterito est quod jam non est; imaginem vero ejus cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. Utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum quae nondum sunt, jam existentes praesentiantur imagines; confiteor, Deus meus, nescio. Illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras, eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem quam praemeditamur nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus, et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens est.

24. Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, videri nisi quod est non potest. Quod autem jam est, non futurum sed praesens est. Cum ergo videri dicuntur futura, non ipsa quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae, vel signa forsitan videntur, quae jam sunt; ideo non futura, sed praesentia sunt jam videntibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. Quae rursus conceptiones jam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. Intueor auroram, oriturum solem praenuntio: quod intueor, praesens est; quod praenuntio, futurum: non sol futurus qui jam est, sed ortus ejus qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. Sed nec illa aurora quam in coelo video, solis ortus est, quamvis eum praecedat; nec illa imaginatio in animo meo: 31.0819| quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. Futura ergo nondum sunt; et si nondum sunt, non sunt: et si non sunt, videri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae jam sunt, et videntur.

CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura. 25. Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. Quisnam ille modus est quo doces futura, cui futurum quidquam non est; vel potius de futuris doces praesentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; invaluit ex me, non potero ad illum (Psal. CXXVIII, 6); potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.

CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae. 26. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec praeterita. Nec proprie dicitur, Tempora sunt tria; praeteritum, praesens et futurum: sed fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. Sunt enim haec in anima tria quaedam, et alibi ea non video; praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris exspectatio. Si haec permittimur dicere, tria tempora video, fateorque, tria sunt. Dicatur etiam, Tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum; sicut abutitur consuetudo, dicatur: ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo; dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est, esse jam, neque id quod praeteritum est. Pauca sunt enim quae proprie loquimur, plura non proprie; sed agnoscitur quid velimus.

CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri. 27. Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora. Et si quis mihi dicat, Unde scis? respondeam, Scio quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita vel futura. Praesens vero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? Metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. Sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? Unde, nisi ex futuro? qua, nisi per praesens? quo, nisi in praeteritum? Ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in illud quod jam non est. Quid autem metimur, nisi tempus in aliquo spatio? Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla, et aequalia, et si quid hoc modo in tempore dicimus, nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? Utrum in futuro, unde praeterit? Sed quod nondum est, non metimur. An in 31.0820| praesenti, qua praeterit? Sed nullum spatium non metimur. An in praeterito, quo praeterit? Sed quod jam non est, non metimur.

CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo. 28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum aenigma. Noli claudere, Domine Deus meus bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista, et usitata et abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor imperitiam meam, nisi tibi cui non sunt molesta studia mea, flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere nosti data bona dare filiis tuis (Matth. VII, 11). Da, quoniam suscepi cognoscere, et labor est ante me (Psal. LXXII, 16), donec aperias. Per Christum obsecro, in nomine ejus Sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. Et ego credidi, propter quod et loquor (Psal. CXV, 1). Haec est spes mea; ad hanc vivo ut contempler delectationem Domini. Ecce veteres posuisti dies meos (Psal. XXXVIII, 6), et transeunt; et quomodo, nescio. Et dicimus, Tempus et tempus, tempora et tempora; Quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille; et, Quam longo tempore illud non vidi! et, Duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem. Dicimus haec, et audimus haec, et intelligimur et intelligimus. Manifestissima et usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum.

CAPUT XXIII. Quid sit tempus. 29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus, ipsa sint tempora, et nil annui. Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent coeli lumina, et moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros, et diceremus aut aequalibus morulis agi; aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breviore? Deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. Sunt et sidera et luminaria coeli in signis, et in temporibus, et in annis, et in diebus (Gen. 1, 14): sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo 31.0821| metimur corporum motus, et dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quaero, quoniam dies dicitur, non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius ejus circuitus ab oriente usque ad orientem, secundum quod dicimus, Tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium: quoniam ergo dies expletur motu solis, atque circuitu ab oriente usque ad orientem; quaero utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim primum dies esset; dies ergo esset etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum, tam brevis mora esset quam est horae unius; sed vicies et quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret; nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc quaeram quid sit illud quod vocatur dies, sed quid sit tempus quo metientes solis circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circumiret. Nemo ergo mihi dicat coelestium corporum motus esse tempora: quia et cujusdam voto cum sol stetisset (Josue X, 13); ut victoriosum praelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas.

CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis. 31. Jubes ut approbem si quis dicat tempus esse motum corporis? Non jubes. Nam corpus nullum, nisi in tempore, moveri audio: tu dicis. Ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. Cum enim movetur corpus, tempore metior quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam cum desinit; non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec desinam. Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit; quia et quantum cum dicimus, collatione dicimus; velut, Tantum hoc quantum illud; aut, Duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis 31.0822| vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? Nam etsi varie corpus aliquando movetur, aliquando stat; non solum motum ejus, sed etiam statum tempore metimur; et dicimus, Tantum stetit, quantum motum est; aut, Duplo vel triplo stetit, ad id quod motum est; et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet, plus minus. Non est ergo tempus corporis motus.

CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat. 32. Et confiteor tibi, Domine, ignorare me adhuc quid sit tempus; et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore ista dicere, et diu me jam loqui de tempore, atque ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio quemadmodum dicam quod scio? Hei mihi qui nescio saltem quid nesciam! Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 25).

CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur. 33. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis tempore; item ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer? Ipsum ergo tempus unde metior? An tempore breviore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? Sic enim videmur spatio brevis syllabae metiri spatium longae syllabae, atque id duplum dicere. Ita metimur spatia carminum spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum, et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium: non in paginis (nam eo modo loca metimur, non tempora), sed cum voces pronuntiando transeunt, et dicimus, Longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba, nam dupla est ad brevem. Sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest ut ampliori spatio temporis, personet versus brevior si productius pronuntietur, quam longior si correptius. Ita carmen, ita pes, ita syllaba. Inde mihi visum est, nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cujus rei, nescio; et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus meus, et dico aut indefinite, Longius est hoc tempus quam illud; aut etiam definite, Duplum est hoc ad illud? Tempus metior, scio: sed non metior futurum, quia nondum est; non metior praesens, quia nullo spatio tenditur; non metior praeteritum, quia jam non est. Quid ergo metior? An praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.

CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo. 34. Insiste, anime meus, et attende fortiter: Deus 31.0823| adjutor noster; ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Attende ubi albescit veritas. Ecce puta, vox corporis incipit sonare, et sonat, et adhuc sonat, et ecce desinit; jamque silentium est, et vox illa praeterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia jam non est. Tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quae metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteribat. An ideo magis poterat? Praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat, ecce puta, altera coepit sonare, et adhuc sonat, continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam dum sonat; cum enim sonare cessaverit, jam praeterita erit, et non erit quae possit metiri; metiamur plane et dicamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare coepit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vox quae nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut aequalis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem finita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora: nec ea quae jam nondum sunt, nec ea quae jam non sunt, nec ea quae nulla mora extenduntur, nec ea quae terminos non habent; nec futura ergo, nec praeterita, nec praesentia, nec praetereuntia tempora metimur; et metimur tamen tempora.

35. Deus creator omnium; versus iste octo syllabarum, brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves; prima, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quatuor longas; secundam, quartam, sextam, octavam. Hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio, renuntio, et ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est, brevi syllaba longam metior, eamque habere bis tantum sentio. Sed cum altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit? Ipsam quoque longam non praesentem metior, quando nisi finitam non metior. Ejus autem finitio, praeteritio est. Quid ergo est quod metiar? ubi est, qua metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambae sonuerunt, avolaverunt, praeterierunt; jam non sunt; et ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. Non ergo ipsas quae jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

36. In te, anime meus, tempora metior; noli mihi obstrepere: quod est, Noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior; affectionem quam res praetereuntes in te faciunt, et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, 31.0824| non eas quae praeterierunt ut fieret: ipsam metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit? Nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? Nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina, et versus et quemque sermonem, motionumque dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit praemeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriaeque commendans coepit edere illam vocem quae sonat, donec ad propositum terminum perducatur: imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam peractum est, utique sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum trajicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit totum praeteritum.

CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora. 37. Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod jam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? Nam et exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat, per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum. Et quis negat praeterita jam non esse? Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. Et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? Sed tamen perdurat attentio per quam pergat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est.

38. Dicturus sum canticum quod novi: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea: atque distenditur vita hujus actionis meae in memoriam, propter quod dixi; et in exspectationem, propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam trajiciatur quod erat futurum ut fiat praeteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto breviata exspectatione prolongatur memoria; donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in singulis syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est illud canticum; hoc in tota vita hominis, cujus partes sunt 31.0825| omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cujus partes sunt omnes vitae hominum.

CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi. 39. Sed quoniam melior est misericordia tua super vitas (Psal. LXII, 4), ecce distentio est vita mea, et me suscepit dextera tua in Domino meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum, et a veteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt, non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13, 14); ubi audiam vocem laudis tuae, et contempler delectationem tuam, nec venientem, nec praetereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus aeternus es: at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem. 40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt et dicunt, Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram? Aut quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit? Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non dicitur, Nunquam, ubi non est tempus. Quod ergo dicitur, nunquam fecisse, quid aliud dicitur nisi 31.0826| nullo tempore fecisse? Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea quae ante sunt, et intelligant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura. 41. Domine Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe inde me projecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. Certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum; nimium mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus: quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum saeculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noveris omnia futura et praeterita. Longe tu, longe mirabilius, longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis, exspectatione vocum futurarum et memoria praeteritarum variatur affectus, sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est, vere aeterno creatori mentium. Sicut ergo nosti in principio coelum et terram sine varietate notitiae tuae, ita fecisti in principio coelum et terram sine distentione actionis tuae. Qui intelligit, confiteatur tibi; et qui non intelligit, confiteatur tibi. O quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! Tu enim erigis elisos (Psal. CXLV, 8), et non cadunt quorum celsitudo tu es.

LIBER DUODECIMUS. Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus coelum et terram. Illic nomine coeli significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; terrae autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.

31.0825| 1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae Scripturae tuae: et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intelligentiae; quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum; quis corrumpet illud? Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, 31.0826| et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7, 8). Promissa tua sunt; et quis falli timeat, cum promittit Veritas?

CAPUT II. De duplici coelo et terra. 2. Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti coelum et terram; hoc coelum quod video, terramque quam calco, unde est haec terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli, Domine, de quo audivimus in voce Psalmi: Coelum coeli Domino; terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16)? Ubi est coelum quod cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique totum ita accepit speciem 31.0827| pulchram in novissimis, cujus fundus est terra nostra; sed ad illud coelum coeli, etiam terrae nostrae coelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale coelum quod Domino est, non filiis hominum.

CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi. 3. Et nimirum haec terra erat invisibilis et incomposita, et nescio quae profunditas abyssi super quam non erat lux; quia nulla species erat illi; unde jussisti ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum (Gen. 1, 2); quid aliud quam lucis absentia? Ubi enim lux esset, si esset, nisi superesset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebrae, quia lux super aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine, docuisti hanc animam quae tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid; non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.

CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita. 4. Quid ergo vocaretur, quod etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informati omnimodae, quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt, pro suo gradu infimo, quam caetera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita?

CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis. 5. Ut cum in ea quaerit cogitatio quid sensus attingat, et dicit sibi, Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est corporum; neque sensibilis, quoniam quod videatur et quod sentiatur in invisibili et incomposita non est: dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.

CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo. 6. Ego vero, Domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cujus antea nomen audiens et non intelligens narrantibus mihi eis qui non intelligerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam; et ideo non eam cogitabam; foe das et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat 31.0828| animus, sed formas tamen; et informe appellabam, non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus, et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem illud quod cogitabam, non privatione omnis formae, sed comparatione formosiorum erat informe: et suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non poteram. Citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque variantem; et intendi in ipsa corpora, eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse quod non erant; eumdemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum dare tibi honorem et canticum laudis de iis quae dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res mutabiles. Et haec quid est? Numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? Si dici posset, Nihil aliquid, et, Est non est, hoc eam dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.

CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos; et terram, id est informem materiam. 7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed idipsum et idipsum et idipsum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens (Isai. VI, 3); in Principio quod est de te, in Sapientia tua quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim coelum et terram; non de te: nam esset aequale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo fecisti coelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram, duo quaedam; unum prope te, alterum prope 31.0829| nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset.

CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia. 8. Sed illud coelum coeli tibi, Domine; terra autem quam dedisti filiis hominum (Psal. CXIII, 15) cernendam atque tangendam, non erat talis qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut, Tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2), id est, magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde faceres magna quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc coelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, Fiat; et sic factum est (Ibid., 6, 7). Quod firmamentum vocasti coelum; sed coelum terrae hujus et maris quae fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiae quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed coelum coeli hujus; quia in principio feceras coelum et terram. Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres haec omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.

CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram. 9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio coelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec praeterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium.

CAPUT X. A Deo cupit edoceri. 31.0830| 10. O Veritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi. Defluxi ad ista et obscuratus sum; sed hinc etiam, hinc adamavi te. Erravi et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum. Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et hinc vivam. Non ego vita mea sim; male vixi ex me, mors mihi fui: in te revivisco. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana valde.

CAPUT XI. Quid a Deo didicerit. 11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens immortalitatem (I Tim. VI, 16); quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quae non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est quod non est, motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est; quia talis motus delictum atque peccatum est: et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus voluntas tu solus es, teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nunquam et nusquam exserit, et te sibi semper praesente ad quem toto affectu se tenet, non habens quod exspectet futurum, nec in praeteritum trajiciens quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem Coelum coeli Domino, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, civium civitatis tuae in coelestibus super ista coelestia.

13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio 31.0831| longinqua facta est, si jam sitit tibi; si jam factae sunt ei lacrymae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 3, 4, 11)? si jam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae (Psal. XXVI, 4): (Et quae vita ejus nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui qui non deficiunt, quia idem ipse es [Psal. CI, 28] )? hinc ergo intelligat anima quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus; quando tua domus quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.

CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore. 15. Quibus consideratis quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis; duo reperio quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit. Unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile tamen non mutatum, tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur: alterum quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem, in principio coelum et terram, haec duo quae dicebam. Terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum. Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum coelum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione hujus mundi non sine diebus factum commemoratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.

CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram. 16. Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 1), neque commemorantem quoto die feceris haec. Sic interim sentio, propter illud coelum coeli, coelum intellectuale, 31.0832| ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum; sed et toto, in manifestatione, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo haec primitus formatum et penitus informe; illud, coelum, sed coelum coeli; hoc vero, terram, sed terram invisibilem et incompositam: propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum coelum; insinuat de quo coelo prius sine diebus sermo locutus sit.

CAPUT XIV. Scripturae profunditas. 17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Odi hostes ejus vehementer. O si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: Non, inquiunt, hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus. Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrorum, ita respondeo.

CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare. 18. Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quae vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod prius volebat: quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est. Item quod mihi dicit in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum praeterierint: omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est: et omne mutabile aeternum non est: Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque conjungo, et invenio Deum meum, Deum aeternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid pati.

19. Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista? Non, inquiunt. Quid illud? num falsum est omnem 31.0833| naturam formatam materiamve formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est? Neque hoc negamus, inquiunt. Quid igitur? an illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat ac defluat, sed in ejus solius veracissima contemplatione requiescat? Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a te, nec ad se. Haec est domus Dei non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6). Nec tamen tibi Deo coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, prior quippe omnium creata est sapientia (Eccli. I, 4); nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia, et in quo Principio fecisti coelum et terram; sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur, tantum inter sapientiam quae creat et istam quae creata est; sicut inter justitiam justificantem, et justitiam quae justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae quae sursum est, et libera est (Galat. IV, 26) et aeterna in coelis, (quibus coelis, nisi qui te laudant coeli coelorum (Psal. CXLVIII, 4); quia hoc est et coelum coeli Domino?); etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est; ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non idipsum. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae Domini mei fabricatoris et possessoris tui (Psal. XXV, 8)! Tibi suspiret peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita (Psal. CXVII, 176); sed in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi (Luc. XV, 5).

31.0834|

22. Quid dicitis mihi quos alloquebar, contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in coelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est (Psal. LXII, 28). Est, inquiunt. Quid igitur ex iis quae clamavit cor meum ad Deum meum, cum audiret interius vocem laudis ejus, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? Ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. Hoc quoque, aiunt, non negamus.

CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae. 23. Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt. Nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor ut quiescant, et viam praebeant ad se verbo tuo: quod si noluerint et repulerint me; obsecro, Deus meus, ne tu sileas a me (Psal. XXVII, 1). Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem, et excitantes terram in oculos suos; et intrem in cubile meum, et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, et recordans Jerusalem, extento in eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, Jerusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias, et solidum gaudium, et omnia bona ineffabilia simul omnia; quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in ejus pacem matris charissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum, a dispersione et deformitate hac, et conformes atque confirmes in aeternum, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quae vera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor: Tu esto, Deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest. 24. Dicunt enim: Quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum spiritu revelante diceret: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Non coeli nomine spiritualem vel intellectualem illam creaturam, semper faciem Dei contemplantem significavit; nec terrae nomine informem materiam. Quid igitur? Quod nos dicimus, inquiunt, hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est. Quid est illud? 31.0835| Nomine, aiunt, coeli et terrae, totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quae sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda judicaret. Terram vero invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt.

25. Quid si dicat alius, eamdem informitatem, confusionemque materiae, coeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui coeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? Quid si dicat et alius, coelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam; ac per hoc universam creaturam quam fecit in Sapientia, id est in Principio, Deus, hujuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam: verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aeterna domus Dei; sive mutentur, sicut anima hominis et corpus; communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret coelum et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur Terra invisibilis et incomposita, et, Tenebrae super abyssum: ea distinctione, ut terra invisibilis et incomposita intelligatur materies corporalis ante qualitatem formae; tenebrae autem super abyssum, spiritualis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem Sapientiae?

26. Est adhuc quod dicat si quis alius velit, non scilicet jam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas, coeli et terrae nomine significari cum legitur, In principio fecit Deus coelum et terram; sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc jam digesta suis ordinibus vocantur coelum et terra; illa spiritualis, haec corporalis creatura.

CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis. 27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14). Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 8, 5). Et novit magister noster in quibus duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit (Matth. XXII, 40). Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum 31.0836| meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quae tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi hoc non sensit ille quem legit; cum et ille verum, nec tamen hoc senserit?

CAPUT XIX. Quae liquido vera. 28. Verum est enim, Domine, fecisse te coelum et terram; et verum est Principium esse Sapientiam tuam in qua fecisti omnia (Psal. CIII, 24). Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas coelum et terram, brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quamdam informitatem, qua formam capit, vel qua mutatur et vertitur. Verum est, nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut quamvis sit mutabile, non mutetur. Verum est, informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posse. Verum est, quod unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere jam nomen ejus rei quae inde fit; unde potuit vocari coelum et terra quaelibet informitas unde factum est coelum et terra. Verum est, omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed etiam quidquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Verum est, omne quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.

CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum. 29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae spiritualis et corporalis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo 31.0837| suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quae nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In ipso exordio faciendi atque operandi fecit Deus informem materiam confuse habentem coelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus quae in eis sunt.

CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum. 30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Corporale illud quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum corporeum et terra corporea, cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli (Psal. CXIII, 16); et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc coelum corporeum; id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; non illam informitatem nomine coeli et terrae Scriptura appellavit; sed jam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse praedixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Informitas quaedam jam materies erat, unde coelum et terram Deum fecisse Scriptura praedixit: totam scilicet corpoream mundi molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat. 31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita tentaverit: Si non vultis hanc informitatem materiae coeli et terrae nomine appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde coelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus fecerit, nisi intelligamus 31.0838| eam coeli et terrae, aut solius terrae vocabulo significatam cum diceretur, In principio fecit Deus coelum et terram; ut id quod sequitur, Terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam quam fecit Deus in eo quod praescriptum est, fecit Deus coelum et terram. Respondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas extremas posuimus, aut illius, aut illius, cum haec audierint, et dicent: Informem quidem istam materiam non negamus a Deo factam, Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim (Isai. VI, 2; et XXXVII, 16), et quae Apostolus distincte ait, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates (Coloss. I, 16), quae tamen omnia Deum fecisse manifestum est. Aut si in eo quod dictum est, fecit coelum et terram, comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas ferebatur Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur; quomodo jam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? Aut si ita accipitur; cur ex eadem informitate scriptum est, factum firmamentum et vocatum coelum, neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, Congregetur aqua quae est sub firmamento (Gen. I, 9), ut congregatio sit ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quae super firmamentum sunt? quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est qua voce formatae sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audivimus, ubi autem factae sint non invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura haec terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intelligamus a Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?

CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis. 32. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum si de veritate rerum, alterum si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione quid verum sit; aliter autem 31.0839| quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem illis, Domine, in te, et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine charitatis; et accedamus simul ad verba Libri tui, et quaeramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cujus calamo dispensasti ea.

CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen. 33. Sed quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera, quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus; ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen, atque hoc in illa narratione voluisse intelligi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? Ecce enim, Deus meus, ego servus tuus qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro ut ex misericordia tua reddam tibi vota mea; ecce ego quam fidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen cum scriberet: In principio fecit Deus coelum et terram? Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum haec scriberet. Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret, In principio: potuit et coelum et terram hoc loco, nullam jam formatam perfectamque naturam sive spiritualem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intelligi. Video quippe vere potuisse dici, quidquid horum diceretur; sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video: quamvis sive aliquid horum, sive aliquid aliud quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiasse non dubitem.

CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt. 34. Nemo mihi jam molestus sit dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu dicis; sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: Unde scis hoc sensisse Moysen quod de his verbis ejus eloqueris? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi, vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico; neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse: o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt; sed quia superbi sunt; nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin 31.0840| et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt; non quia ipsorum est, sed quia verum est; et ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est et meum est; quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. Illud autem quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt; nolo, non amo: quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae sed audaciae est; nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt judicia tua; quoniam veritas tua nec mea est, nec illius aut illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est; a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44).

35. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui legitime utuntur Lege usque ad finem charitatis (I Tim. I, 8); attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me; sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus; cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus ut videtur incommutabilis Veritas; quando si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset, Hoc cogitavi; nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum (I Cor. IV, 6). Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37). Propter quae duo praecepta charitatis sensisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit, nisi crediderimus; mendacem faciemus Dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt temere affirmare, quam earum Moyses potissimum senserit; et perniciosis contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere.

CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam. 36. Et tamen ego, Deus meus celsitudo humilitatis meae, et requies laboris mei, qui audis confessiones meas, et dimittis peccata mea; quoniam tu mihi praecipis ut diligam proximum meum sicut meipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae, Litterae illae dispensarentur, quae tauto 31.0841| post essent omnibus gentibus profuturae, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses (ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es ejus? [Psal. VIII, 5] ), vellem ergo, si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, et eum texendi sermonis modum, ut neque illi qui nondum queunt intelligere quemadmodum Deus creat, tanquam excedentia vires suas dicta recusarent; et illi qui hoc jam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset.

CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus. 37. Sicut enim fons in parvo loco uberior est, pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat, quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur; ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura, parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis: unde sibi quisque verum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum haec verba legunt vel audiunt; cogitant Deum quasi hominem, aut quasi aliquam molem immensa praeditam potestate, novo quodam et repentino placito, extra seipsam tanquam locis distantibus fecisse coelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt, Dixit Deus, Fiat illud, et factum est illud; cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod jussum est ut existeret: et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tanquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant Deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser. Et, Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam; et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet.

CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura. 38. Alii vero quibus haec verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant laetantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt, tua, Deus, aeterna et stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris: cujus 31.0842| voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium; sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. Vident haec, et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.

39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, In principio fecit Deus, et respicit Sapientiam Principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, In principio fecit, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, In principio, quod in Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terrae sic esse credit cognominatam: alius jam formatas distinctasque naturas: alius unam formatam, eamdemque spiritualem coeli nomine; aliam informem corporalis materiae, terrae nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terrae, adhuc informem materiem, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisque creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas coelum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam, quaeque in eis sunt.

CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius. 40. At ille qui non aliter accipit, In principio fecit, quam si diceretur, Primo fecit; non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiam coeli et terrae intelligat, videlicet universae, id est intelligibilis corporalisque creaturae. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps: et post universitatem non inveniet; ac per hoc audiet invitus, Quomodo illud primo, si postea nihil? Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quae commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc 31.0843| priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum quae fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam sonus speciosus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam coelum et terram, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo factam; quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis; jamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis. 41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas; et Deus noster misereatur nostri, ut legitime Lege utamur, praecepti fine, pura charitate: ac per hoc si quis quaerit ex me, quid horum Moyses ille tuus famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonae spei parvulos haec verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. 31.0844| Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturae hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit.

CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri. 42. Ita cum alius dixerit, Hoc sensit quod ego; et alius, Imo illud quod ego; religiosius me arbitror dicere, Cur non utrumque potius, si utrumque potius, si utrumque verum est? Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt; cur non illa omnia vidisse credatur, per quem unus Deus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de corde meo pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem; sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem caeteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest.

CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur. 43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo minus videt, numquid et Spiritum tuum bonum qui deducet me in terram rectam (Psal. CXLII, 10), latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit caeteris excelsior. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error illudat. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus? Quae nostrae vires, quae tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient? Sine itaque me brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meae, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba Veritas tua dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.

LIBER DECIMUS TERTIUS. Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere; tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti primis Geneseos verbis insinuari ostendit. Postmodum vero totam conditi mundi historiam allegorica interpretatione transfert ad ea quae Deus in Ecclesia ad hominum sanctitatem et gloriam operatur. CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit. 31.0845| 1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui oblitus non es. Invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et praevenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti: quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui praestares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Domine meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est ut sim cui bene sit.

CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur. 2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua subsistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid enim te promeruit coelum et terra, quae fecisti in principio? Dicant quid te promeruerunt spiritualis corporalisque natura, quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo, vel spirituali vel corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem tuam; spirituale informe praestantius, quam si formatum corpus esset; corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset: atque ita penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerant ut essent saltem informia, quae neque hoc essent, nisi ex te?

3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita (Gen. I, 1)? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritualis, ut saltem tenebrosa 31.0846| fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non aequaliter, tamen conformis formae aequali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. Bonum autem illi est haerere tibi semper, ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te nostro lumine, in ea vita fuimus aliquando tenebrae (Ephes. V, 8), et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus justitia tua in Unico tuo sicut montes Dei: nam judicia tua fuimus, sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7).

CAPUT III. Ex Dei gratia omnia. 4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3); non incongruenter hoc intelligo in creatura spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita quae illuminari posset; ita nec cum jam esset, promeruit te ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo illuminantem lucem eique cohaerendo; ut et quod utcumque vivit, et quod beate vivit, non deberet nisi gratiae tuae, conversa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo tu es.

CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis. 5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae, cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto, tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas (Ibid., 2); non ferebatur ab eis tanquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur Spiritus tuus bonus (Isai. XI, 2), hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non est hoc vivere quod beata vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui 31.0847| restat converti ad eum a quo facta est, et magis magisque vivere apud fontem vitae, et in lumine ejus videre lumen (Psal. XXXV, 10), et perfici, et illustrari, et beari.

CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur. 6. Ecce apparet mihi in aenigmate Trinitas, quod es Deus meus; quoniam tu, Pater, in Principio sapientiae nostrae quod est tua Sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in Filio tuo, fecisti coelum et terram. Et multa diximus de coelo coeli, et de terra invisibili et incomposita, et de abysso tenebrosa, secundum spiritualis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum a quo erat qualiscumque vita, et illuminatione fieret speciosa vita, et esset coelum coeli ejus, quod inter aquam et aquam postea factum est; et tenebam jam Patrem in Dei nomine, qui fecit haec, et Filium in Principii nomine in quo fecit haec; et Trinitatem credens Deum meum, sicuti credebam, quaerebam in eloquiis sanctis ejus, et ecce Spiritus tuus superferebatur super aquas. Ecce Trinitas Deus meus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator universae creaturae.

CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas. 7. Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum! tibi admoveo cor meum; ne me vana doceat, discute tenebras ejus, et dic mihi, obsecro te per matrem charitatem; obsecro te, dic mihi quae causa fuerat, ut post nominatum coelum, et terram invisibilem et incompositam, et tenebras super abyssum, tum demum Scriptura tua nominaret Spiritum tuum? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri; et non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur cui superferri Spiritus tuus posset intelligi? Nec Patri enim nec Filio superferebatur; nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat cui superferretur, et deinde ille quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti. 8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia charitas tua diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); et de spiritualibus docentem et demonstrantem supereminentem viam charitatis, et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam charitatis Christi (Ephes. III, 14-19). Ideoque ab initio supereminens superferehatur super aquas. Cui dicam? quomodo dicam de pondere rupiditatis in abruptam abyssum, et de sublevatione charitatis per Spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? quomodo dicam: Mergimur et emergimus? Neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Affectus 31.0848| sunt, amores sunt; immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi Spiritus tuus superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas quae sunt sine substantia (Psal. CXXIII, 5).

CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est. 9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum universae spiritualis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio, Fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis obediens intelligentia coelestis civitatis tuae, et requiesceret in Spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum coelum coeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in Domino. Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam creaturam rationalem feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, Deus noster, illuminabis tenebras nostras (Psal. XVII, 29): ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt (Psal. CXXXVIII, 12). Da mihi te, Deus meus, redde te mihi: te enim amo; et si parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, nec avertatur donec abscondatur in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). Hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te, non solum extra me, sed et in meipso; et omnis mihi copia quae Deus meus non est, egestas est.

CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas. 10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tanquam loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus: si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de Spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictum est? Quasi locus ibi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum. In dono tuo requiescimus; ibi te fruimur. Requies nostra, locus noster. Amor illuc attollit nos, et Spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis (Psal. IX, 15). In bona voluntate pax nobis est (Luc. II, 14). Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapsis. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum infra aquam 31.0849| fusum, supra aquam attollitur; aqua supra oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque feror. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur. Inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones in corde (Psal. LXXXIII, 6), et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus; quoniam sursum imus ad pacem Jerusalem, quoniam jucundatus sum in his qui dixerunt mihi: In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). Ibi nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum.

CAPUT X. Ex dono Dei omnia. 11. Beata creatura quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, Fiat lux, et fieret lux (Gen. I, 3). In nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus, et lux efficimur (Eph. V, 8): in illa vero dictum est quid esset, nisi illuminaretur; et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat; et qui non potest, a te petat. Utquid mihi molestus est, quasi ego illuminem ullum hominem venientem in hunc mundum? (Joan. I, 9.)

CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine. 12. Trinitatem omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima quae cum de illa loquitur, scit quid loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem ut haec tria cogitarent homines in seipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas: sed dico ubi se exerceant et probent, et sentiant quam longe sunt. Dico autem haec tria: esse, nosse, velle. Sum enim, et novi, et volo: sum sciens, et volens; et scio esse me, et velle; et volo esse, et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita, et una mens, et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio, et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se, et videat, et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non jam se putet invenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter, et scit incommutabiliter, et vult incommutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi Trinitas; an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint; an utrumque miris 31.0850| modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine quo est, et sibi notum est, et sibi sufficit incommutabiliter idipsum copiosa unitatis magnitudine; quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiaverit?

CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat. 13. Procede in confessione, fides mea; dic Domine Deo tuo: Sancte, Sancte, Sancte, Domine Deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, Pater et Fili et Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus sancte; quia et apud nos in Christo suo fecit Deus coelum et terram, spirituales et carnales Ecclesiae suae; et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur; quoniam pro iniquitate erudisti hominem (Psal. XXXVIII, 12), et judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Sed quia Spiritus tuus superferebatur super aquam (Gen. I, 2), non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 12). Poenitentiam agite, Fiat lux. Et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Jordanis, et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos (Psal. XLI, 7); et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8).

CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta. 14. Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem (II Cor. V, 7). Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Adhuc abyssus abyssum invocat, sed in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8). Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1), etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse; et quae retro oblitus, in ea quae ante sunt, extenditur (Philip. III, 13), et ingemiscit gravatus, et sitit anima ejus ad Deum vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum, et dicit: Quando veniam? (Psal. XLI, 2, 3) habitaculum suum quod de coelo est, superindui cupiens (II Cor. V, 2), et invocat inferiorem abyssum, dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2); et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20); et: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? (Gal. III, 1.) Sed jam non in voce sua; in tua enim qui misisti Spiritum tuum de excelsis (Act. II, 2), per eum qui ascendit in altum (Psal. LXVII, 19), et aperuit cataractas donorum suorum, 31.0851| ut fluminis impetus laetificaret civitatem tuam (Psal. XLV, 5). Illi enim suspirat sponsi amicus, habens jam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23): illi suspirat, membrum est enim sponsae; et illi zelat, amicus est enim sponsi; illi zelat non sibi (Joan. III, 19), quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum (Psal. XLI, 8), cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro Unico tuo (II Cor. II, 3). Quae est illa speciei lux? Cum videbimus eum sicuti est (Joan. III, 2), et transierint lacrymae quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.)

CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur. 15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es. Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis (Psal. XLI, 5). Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus; vel potius, sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino (Psal. XLII, 5, 6); lucerna pedibus tuis verbum ejus (Psal. CXVIII, 105). Spera et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cujus filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo (Rom. VIII, 10), donec aspiret dies, et removeantur umbrae (Cant. II, 17). Spera in Domino: mane astabo, et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo, et videbo (Psal. V, 5) salutare vultus mei (Psal. XLII, 5), Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis (Rom. VIII, 11); quia super interius nostrum tenebrosum et fluidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus (II Cor. I, 22), ut jam simus lux (Ephes. V, 8), dum adhuc spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5), quod tamen fuimus. Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae, tu solus dividis, qui probas corda nostra, et vocas lucem diem, et tenebras noctem (Gen. I, 5). Quis enim nos discernit, nisi tu? quid autem habemus quod non accepimus a te (I Cor. IV, 7), ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam? (Rom. IX, 21.)

CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae. 16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? Coelum enim plicabitur ut liber (Isai. XXIV, 4), 31.0852| et nunc sicut pellis extenditur super nos (Psal. CIII, 2). Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent (Gen. III, 21). Unde sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte, solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia quae subter sunt: quod cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem coelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras.

17. Videamus, Domine, coelos opera digitorum tuorum; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum, sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII, 8). Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem (Psal. VIII, 4, 3), resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da mihi haec subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

18. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales, et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercoelestes populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc, et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper (Matth. XVIII, 10), et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec plicatur liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in aeternum: quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In coelo enim, Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Transeunt nubes, coelum autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et coelum et terra transibunt; sermones autem tui non transibunt (Matth. XXIV, 35): quoniam et pellis plicabitur, et fenum super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet; verbum autem tuum manet in aeternum (Isai. XL, 6); quod nunc in aenigmate nubium et per speculum coeli (I Cor. XIII, 12), non sicuti est apparet nobis; quia et nos quamvis 31.0853| Filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflammavit, et cucurrimus post odorem ejus. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis.

CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est. 19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur justum esse coram te, ut quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque anima mea tanquam terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6); quia sicut se illuminare de se non potest; ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10).

CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V\ 11: Germinet terra, etc. 20. Quis congregavit amaricantes in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia; quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi tu qui dixisti ut congregarentur aquae in congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi? Quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formaverunt (Psal. XCIV, 5); neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. Tu enim coerces etiam malas cupiditates animarum, et figis limites quousque progredi sinantur, atque ut in se comminuantur fluctus earum (Job. XXXVIII, 10, 11); atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

21. At animas sitientes tibi, et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris, occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum, et te jubente Domino Deo suo germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus; diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem; quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus, similiter opitulantes quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus, tanquam in herba seminali, sed etiam in protectione adjutorii, forti robore, sicut lignum fructiferum; id est, beneficum ad eripiendum eum qui injuriam patitur, de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii.

CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem. 31.0854| 22. Ita Domine, ita, oro te, oriatur sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem; oriatur de terra veritas, et justitia de coelo respiciat (Psal. LXXXIV, 12), et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus, vide quia bonum est; et erumpat temporanea lux nostra (Isai. LVIII, 7, 8), et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes, appareamus sicut luminaria in mundo, cohaerentes firmamento Scripturae tuae. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intelligibilia et sensibilia, tanquam inter diem et noctem, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora: quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova; et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus (Rom. XIII, 11); et quia nox praecessit, dies autem appropinquavit; et quia benedicis coronam anni tui (Psal. LXIV, 2), mittens operarios in messem tuam (Matth. IX, 38), in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem (Joan. IV, 38), cujus messis in fine est (Matth. XIII, 39). Ita das vota optanti, et benedicis annos justi; tu autem idem ipse es, et in annis tuis qui non deficiunt (Psal. CI, 28), horreum praeparas annis transeuntibus. Aeterno quippe consilio, propriis temporibus bona coelestia das super terram.

23. Quoniam quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiae, tanquam luminare majus, propter eos qui perspicuae veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, tanquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alteri genera linguarum; et haec omnia tanquam stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem (I Cor. XII, 7, 11). Sermo autem scientiae qua continentur omnia sacramenta, quae variantur temporibus tanquam luna, et caeterae notitiae donorum quae deinceps tanquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. His enim sunt necessaria, 31.0855| quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1), ille qui sapientiam loquitur inter perfectos (Ibid. II, 6). Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. Haec nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis.

CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc. 24. Sed prius lavamini, mundi estote; auferte nequitiam ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate viduam; ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum; et venite, disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram. Quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret ut vitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est: dicat ei, ut si vult venire ad vitam, servet mandata; separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae; non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat; ut appareat arida, et germinet honorem patris et matris, et dilectionem proximi. Feci, inquit, haec omnia. Unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiae; vende quae possides, et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et sequere Dominum si vis esse perfectus, eis sociatus inter quos loquitur sapientiam ille qui novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento coeli; quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono (Matth. VI, 21). Sed contristata est terra sterilis, et spinae offocaverunt verbum (Id. XIX, 16-22).

25. Vos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini Dominum; ite post eum, et confundite fortia: ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento (I Petr. II, 9); ut coeli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem perfectorum sed nondum sicut Angelorum, et tenebras parvulorum sed non despectorum: lucete super omnem terram; et dies sole candens eructet diei verbum sapientiae, et nox luna lucens annuntiet nocti verbum scientiae (Psal. XVIII, 2). Luna et stellae nocti lucent; sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae illuminant eam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente, Fiant luminaria in firmamento coeli, factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum (Act. II, 2, 3); et facta 31.0856| sunt luminaria in firmamento coeli (Matth. V, 14), verbum vitae habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi, nec estis sub modio. Exaltatus est cui adhaesistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus gentibus.

CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia. 26. Concipiat et mare, et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia animarum vivarum. Separantes enim pretiosum a vili, facti estis os Dei, per quos diceret: Producant aquae, non animam vivam quam terra producit, sed reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram. Repserunt enim Sacramenta tua, Deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus tentationum saeculi, ad imbuendas gentes nomine tuo, in baptismo tuo. Et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tanquam ceti grandes, et voces nuntiorum tuorum volitantes super terram juxta firmamentum Libri tui, praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent quocumque irent. Neque enim sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5); quoniam tu, Domine, benedicendo multiplicasti haec.

27. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento coeli, et opera corporalia in undoso mari, et sub firmamento coeli? Quarum enim rerum notitiae sunt solidae, et terminatae sine incrementis generationum, tanquam lumina sapientiae et scientiae, earumdem rerum sunt operationes corporales multae ac variae; et aliud ex alio crescendo multiplicatur in benedictione tua, Deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. Aquae produxerunt haec; sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec; sed in Evangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista ejecerunt; quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista procederent.

28. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior qui fecisti omnia: a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero ejus salsugo maris, genus humanum profunde curiosum, et procellose tumidum, et instabiliter fluidum; atque ita non opus esset ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim nunc mihi occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi, non ultra proficerent, nisi spiritualiter vivesceret anima gradu alio, et post initii verbum in consummationem respiceret.

CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24. 29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta ejecit 31.0857| , non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim intratur aliter in regnum coelorum ex illo quo instituisti ut sic intretur: nec magnalia quaerit mirabilium quibus fiat fides; neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit (Joan. IV, 48), cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris; et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra quam fundasti super aquas. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut haec agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent reptilia animarum vivarum, et volatilia sub firmamento coeli, quibus jam terra non indiget; quamvis piscem manducet (Luc. XXIV, 43) levatum de profundo in ea mense quam parasti in conspectu credentium (Psal. XXII, 5); ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa exstitit; sed et fideles exhortantur, et benedicuntur ab eis multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumpsit exordium, quia non prodest jam nisi fidelibus continere se ab amore hujus saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis vivens, deliciis, Domine, mortiferis (I Tim. V, 6); nam tu puri cordis vitales deliciae.

30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta sit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum; tatis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum abscondunt se a facie tua (Gen. III, 8) et fiunt abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi; et sint forma fidelibus vivendo coram eis, et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt: Quaerite Dominum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33), ut producat terra animam viventem. Nolite conformari huic saeculo (Rom. XII, 2), continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quae appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a fallaci nomine scientiae; ut sint bestiae mansuetae, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio libidinis, et venenum curiositatis motus sunt animae mortuae; quia non ita moritur, ut omni 31.0858| motu careat, quoniam discedendo a fonte vitae, moritur, atque ita suscipitur a praetereunte saeculo, et conformatur ei.

31. Verbum autem tuum, Deus, fons vitae aeternae est, et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, Nolite conformari huic saeculo; ut producat terra in fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per Evangelistas tuos animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: Estote, inquit, sicut ego; quia et ego sicut vos (Galat. IV, 12). Ita erunt in anima viva bestiae bonae in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens: In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligeris (Eccli. III, 19). Et pecora bona neque si manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia: et serpentes boni, non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas (Rom. I, 20). Serviunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt.

CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis. 32. Ecce enim, Domine Deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quod per Apostolum tuum dixisti, Nolite conformari huic saeculo; consequitur et illud quod adjunxisti statim et dixisti, Sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2): non jam secundum genus, tanquam imitantes praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate viventes. Neque enim dixisti, Fiat homo secundum genus; sed, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); ut nos probemus quae sit voluntas tua. Ad hoc enim dispensator ille tuus generans per Evangelium filios (I Cor. IV, 15), ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret, et tanquam nutrix foveret (I Thess. II, 7): Reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2). Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, Faciamus hominem. Nec dicis, Secundum genus; sed, Ad imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur; sed demonstrante te probat ipse quae sit voruntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum: et doces eum jam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis. Ideoque pluraliter dicto, Faciamus hominem, singulariter tamen infertur, Et fecit Deus hominem; 31.0859| et pluraliter dicto, Ad imaginem nostram, singulariter infertur, ad imaginem Dei. Ita homo renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Gen. I, 27; Coloss. III, 10): et spiritualis effectus judicat omnia, quae utique judicanda sunt; ipse autem a nemine judicatur.

CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet. 33. Quod autem judicat omnia, hoc est quod habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Alioqui homo in honore positus, non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum, creati in operibus bonis (Ephes. II, 10), non solum qui spiritualiter praesunt, sed etiam ii qui spiritualiter subduntur eis qui praesunt (Masculum enim et feminam fecisti hominem [Gen. I, 27], hoc modo in gratia tua spirituali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina; quia neque Judaeus, neque Graecus, neque servus, neque liber [Galat. III, 28] ): spirituales ergo, sive qui praesunt, sive qui obtemperant, spiritualiter judicant (I Cor. II, 15): non de cognitionibus spiritualibus, quae lucent in firmamento (non enim oportet de tam sublimi auctoritate judicare); neque de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic enim homo, licet jam spiritualis et renovatus in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10); factor tamen legis debet esse, non judex (Jacobi IV, 11). Neque de illa distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos (Matth. VII, 20): sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis hujus saeculi populis quanquam spiritualis homo judicat. Quid enim ei de iis qui foris sunt judicare (I Cor. V, 12), ignoranti quis inde venturus sit in dulcedinem gratiae tuae, et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?

34. Ideoque homo quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium coeli, neque ipsius occulti coeli, neque diei et noctis, quae ante coeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum quod est mare; sed accepit potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem 31.0860| quod perperam invenerit: sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in aquis multis misericordia tua; sive in ea qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui tanquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis, causa est abyssus saeculi, et caecitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. Judicat etiam spiritualis, approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tanquam terra fructifera, et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de iis quae per sensum corporis percipiuntur. De his enim judicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2. 35. Sed quid est hoc, et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o Domine, ut crescant et multiplicentur, et impleant terram. Nihilne nobis ex hoc innuis ut intelligamus aliquid? Cur non ita benedixeris lucem quam vocasti diem, nec firmamentum coeli, nec luminaria, nec sidera, nec terram, nec mare? Dicerem te, Deus noster qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri; nisi hoc modo benedixisses pisces et cetos ut crescerent, et multiplicarentur, et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semetipsis propagantur; si eam reperirem in arbustis, et frutetis et in pecoribus terrae. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est, nec bestiis et serpentibus, Crescite et multiplicamini; cum haec quoque omnia, sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur, genusque custodiant.

36. Quid igitur dicam, lumen meum Veritas? quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est? Nequaquam, Pater pietatis; absit ut hoc dicat servus Verbi tui. Et si ego non intelligo quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intelligentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti, Deus meus. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, Domine, non incassum re ita locutum esse, neque silebo quod mihi lectionis hujus occasio suggerit. Verum est enim, nec video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intelligitur; et multipliciter mente intelligi, quod uno modo per 31.0861| corpus significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis, et innumerabilibus linguis, et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis, corporaliter enuntiatur! ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. Attende iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo Scriptura effert, et vox personat, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); nonne multipliciter intelligitur, non errorum fallacia, sed verarum intelligentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.

37. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus; ad omnia quae de seminibus gignuntur, convenit verbum, Crescite et multiplicamini. Si autem figurate posita ista tractemus, quod potius arbitror intendisse Scripturam, quae utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit; invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritualibus atque corporalibus, tanquam in coelo et in terra; et in animis justis et iniquis, tanquam in luce et tenebris; et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tanquam in firmamento quod solidatum est inter aquam et aquam; et in societate amaricantium populorum, tanquam in mari; et in studio animarum piarum, tanquam in arida; et in operibus misericordiae secundum praesentem vitam, tanquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis; et in spiritualibus donis manifestatis ad utilitatem, sicut in luminaribus coeli; et in affectibus formatis ad temperantiam, tanquam in anima viva. In his omnibus nanciscimur multitudines, et ubertates, et incrementa: sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur, et una enuntiatio multis modis intelligatur; non invenimus, nisi in signis corporaliter editis, et rebus intelligibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita, generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis; res autem intelligibiliter excogitatas, generationes humanas propter rationis fecunditatem intelligimus. Et ideo credimus utrique horum generi dictum esse abs te, Domine, Crescite et multiplicamini. In hac enim benedictione, concessam nobis a te potestatem et facultatem accipio, et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intelligere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquae maris, quae non moventur nisi a variis significationibus: sic et fetibus humanis impletur et terra; cujus ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.

CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29. 38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum 31.0862| tu sis veritas (Joan. XIV, 6), omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11). Et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Ergo ut verum loquar, de tuo loquar. Ecce dedisti nobis in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram; et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi. Nec nobis solis, sed et omnibus avibus coeli, et bestiis terrae, atque serpentibus: piscibus autem et cetis magnis non dedisti haec. Dicebamus enim eis fructibus terrae significari, et in allegoria figurari opera misericordiae, quae hujus vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius Onesiphorus, cujus domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit, et catenam ejus non erubuit (II Tim. I, 16). Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat, suppleverunt ex Macedonia (II Cor. XI, 9). Quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur? (II Tim. IV, 16.) Ista enim debentur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum mysteriorum; et ita eis debentur, tanquam hominibus. Debentur autem eis sicut animae vivae, praebentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debentur eis tanquam volatilibus, propter benedictiones eorum quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5).

CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato. 39. Pascuntur autem his escis qui laetantur eis; nec illi laetantur eis quorum Deus venter est. Neque enim et in illis qui praebent ista, ea quae dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui Deo serviebat, non suo ventri, video plane unde gaudeat; video, et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus, quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, Gavisus sum, inquit, magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo et sapiebatis; taedium autem habuistis (Philip. IV, 10). Isti ergo diuturno taedio marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis: et gaudet eis quia repullularunt, non sibi quia ejus indigentiae subvenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat (Ibid., 11-13).

40. Unde ergo in omnibus gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit te, et anima viva tanta continentia, et lingua volatilis loquens mysteria? Talibus quippe animantibus esca ista debetur. Quid est quod te pascit? Laetitia. Quod 31.0863| sequitur audiamus. Verumtamen, inquit, bene fecistis, communicantes tribulationi meae. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia relaxata est, qui dicit tibi, In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2): quia et abundare et penuriam pati novit in te qui confortas eum. Scitis enim, inquit, et vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis misistis (Philipp. IV, 14-16). Ad haec bona opera eos rediisse nunc gaudet, et repullulasse laetatur tanquam revirescente fertilitate agri.

41. Numquid propter usus suos, quia dixit, Usibus meis misistis? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Ibid., 17). Didici a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur haec necessaria; veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait Magister bonus, Qui susceperit prophetam, tantum; sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum, Qui susceperit justum; sed addidit, in nomine justi. Ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem justi accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis; sed addidit: tantum in nomine discipuli. Et sic adjunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41, 42). Datum est, suscipere prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem, in nomine prophetae, in nomine justi, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Elias a vidua sciente quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato pascebatur (III Reg. XVII, 6). Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur. 42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et cetorum significari credimus, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo praesentis vitae usu adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi haec sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, laetantur. Inde quippe animus pascitur, unde laetatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31. 31.0864| 43. Et vidisti, Deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde; quia et nos vidimus ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. Septies numeravi scriptum esse te vidisse quia bonum est quod fecisti: et hoc octavum est, quia vidisti omnia quae fecisti; et ecce non solum bona, sed etiam valde bona tanquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant; simul autem omnia et bona, et valde. Hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora; quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum; quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.

CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua. 44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora, per quae intelligerem quod toties videris quae fecisti, et dixi: O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quae fecisti te vidisse quia bona sunt; et cum ea numerarem, inveni quoties? Ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia aequali mecum aeternitate consistit. Sic ea quae vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quae vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.

CAPUT XXX. Manichaeorum deliria. 45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas coelorum et compositiones siderum: et haec non de tuo, sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut ea constructione devincti, adversus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te, nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque 31.0865| animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt haec quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis.

CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit. 46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quaecumque propter te placent, tu in eis places; et quae per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 11, 12). Et admoneor ut dicam: Certe nemo scit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Quomodo ergo scimus et nos quae a Deo donata sunt nobis? Respondetur mihi quoniam quae per ejus Spiritum scimus, etiam sic nemo scit, nisi Spiritus Dei. Sicut enim recte dictum est, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. X, 20), eis qui in Spiritu Dei loquerentur; sic recte dicitur, Non vos estis qui scitis, eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, Non vos estis qui videtis, eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei vident quia bonum est; non ipsi, sed Deus videt quia bonum est. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt: aliud, ut quod bonum est, videat homo quia bonum est; sicut multis tua creatura placet quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt: aliud autem, ut cum aliquid videt homo quia bonum est, Deus in illo videat quia bonum est; ut scilicet ille ametur in eo quod fecit, qui non amaretur nisi per Spiritum sanctum quem dedit; quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), per quem videmus quia bonum est quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est.

CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei. 47. Gratias tibi, Domine. Videmus coelum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque creaturam; atque in ornatu harum partium quibus constat vel universa mundi moles, vel universa omnino creatura, videmus lucem factam, divisamque a tenebris. Videmus firmamentum coeli: sive inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores (Lib. 2 Retract., cap. VI, n. 2), primarium corpus mundi; sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur coelum, per quod vagantur volatilia coeli inter aquas quae vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam noctibus rorant, et has 31.0866| quae in terris graves fluitant. Videmus congregatarum aquarum speciem per campos maris; et aridam terram, vel nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarumque atque arborum materiem. Videmus luminaria fulgere desuper; solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit. Videmus terrenis animalibus faciem terrae decorari; hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis irrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intelligentiae virtute, praeponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet: sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationalis intelligentiae parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi solertiam. Videmus haec et singula bona, et omnia bona valde.

CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia. 48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te, ut laudent te opera tua, quae habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua, vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit coeli et terrae materies, aliud coeli et terrae species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla morae intercapedine, sequeretur.

CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio. 49. Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia bona sunt singula, et omnia bona valde, in Verbo tuo, in Unico tuo; coelum et terram, caput et corpus Ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora, sine mane et vespera. Ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exsequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres; quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et Spiritus tuus bonus superferebatur ad subveniendum nobis in tempore opportuno: et justificasti impios, et distinxisti eos ab iniquis; et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi docibiles essent, et inferiores qui eis subderentur; et congregasti societatem infidelium 31.0867| in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda coelestia. Et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, verbum vitae habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum secundum firmamentum Libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti: et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti: atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam: praestantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti: omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera praeberi voluisti. Haec omnia videmus, et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui Spiritum, quo ea videremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.

CAPUT XXXV. Optat pacem. 50. Domine Deus, pacem da nobis (omnia enim praestitisti nobis); pacem quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et mane quippe in eis factum est, et vespera.

CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur. 51. Dies autem septimus sine vespera est, nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem 31.0868| sempiternam; ut id quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc praeloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitae aeternae requiescamus in te.

CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet. 52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.

CAPUT XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata. 53. Nos itaque ista quae fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. Tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur (Matth. VII, 8). Amen.

Apparatus Quotation analysis

  • ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS. Quae causa fecit ut scriptoris cujusque vita emittendis in publicum ejus libris solemni more praefigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie movit ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros, qui recto ordine debent praecedere, in tomo primo collocarent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, aliasque dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate et cum profectu perlegere in animum inducit. Atqui in Confessionibus suis Augustinus totum se ipse expressit perquam accurate: quippe qui in iis non ea solum facta quae hominum oculis subjecta esse potuissent; sed etiam ea quae Deo tantum conscio in intimis agitaverat, cum bona, tum mala, singillatim exposuit. In his enim sicuti anteactae vitae vel levissima errata, sic etiam accepta a Deo beneficia fuse commemorat; aeternum posteris relicturus sive poenitentis, sive grati animi monumentum, praeclarum etiam illius quam constanter erga nos exhibet Deus, et justitiae et bonitatis exemplum. Atque hoc in primis studebat, scilicet (ipsius verbis rem ut explicemus) et de malis et de bonis suis Deum laudare justum et bonum, atque in eum excitare humanum intellectum et affectum. Id vero hac ratione exequitur. In primo libro, praemissa Dei invocatione, recolit vitae suae primordia ad annum quintum decimum. Infantiae peccata agnoscit et pueritiae; atque hac aetate in lusum et puerilia quaeque oblectamenta et vitia, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur. In secundo, ad aetatem aliam progreditur, primumque adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo, studiis intermissis, consumpserat genio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, severus admodum in dijudicando furto a se tunc temporis cum sodalibus perpetrato. Tertius liber de annis est aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolveret, se libidinosi amoris laqueo irretitum, necnon in Manichaeorum haeresim prolapsum fuisse meminit. Adversus horum errores et ineptias disserit luculenter. Matris lacrymas, et responsum de filii resipiscentia divinitus acceptum refert. In quarto libro eum pudet se illi sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; deinde amicum charissimum sibi interea morte praereptum, acerbiori quam aequum esset animi dolore fuisse prosecutum. Cujus occasione, de vana et de solida amicitia non pauca dicit. Mentionem denique facit librorum de Pulchro et Apto a se anno aetatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno aetatis ferme vigesimo, per sese intellexerit. In libro quinto annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet comperta Fausti manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Roma, ubi tunc rhetoricam profitebatur, missus Mediolanum ut eamdem artem doceret, coepit audito Ambrosio resipiscere, et de Manichaeismo abdicando necnon de repetendo catechumenatu decernere. In libro sexto, cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum; Ambrosii concionibus admonitus, catholicae doctrinae veritatem, quam Manichaei falso insimulabant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitae conversionem in dies accendebatur. In septimo libro exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ignorantiae tenebris involutum atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret. Liber octavus vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum videlicet aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicisset Victorini conversionem, cum Antonii Aegyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovisset, post vehementem luctam carnem inter et animum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto animo immutatus fuit, pleneque ad Deum conversus. In libro nono dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo baptismate, ac de Monnicae matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce annum, aetatis videlicet Augustini trigesimum tertium. In libro decimo scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea, sed qualis tunc esset. Deum, quem amat, studet indicare, dumque per singula ducit rerum genera, multis explicat memoriae vim plane stupendam, quod sua in memoria locum Deus habeat, gratulatus. Inquirit in actus, in sensus, et affectus suos omnes, ex triplici tentatione voluptatis, curiositatis, ac superbiae. Dominum Christum unum mediatorem Dei et hominum confitetur, ejusque ope animi sui languores omnes sanandos esse confidit. In libro undecimo et sequentibus tractat de Scripturis sanctis. Totum caput primum Geneseos, quo mundi creatio describitur, dissertationibus illustrat, difficultates incurrentes dissolvens, et ab adversariorum objectis vindicans. Sed in undecimo disputat paulo fusius de tempore. In duodecimo de materia informi, deque multiplici Scripturae sensu. In tertio decimo Dei bonitatem ex rerum productione commendat; praedicat Deum Trinitatem, et Spiritus sancti propriam quamdam notionem. Denique creati mundi historiam allegorice exponit. Hosce libros observamus scriptos circiter annum Christi quadringentesimum, propterea quod ab Augustino recensentur proxime ante illos quos episcopus adversus Faustum manichaeum non multo ante vel post hunc annum elaboravit, uti suo dicetur loco. Certe si qua opera indubiam et distinctam temporis notam prae se non ferunt, si aliis demum argumentis id investigari non potest, decernendum videtur ex Retractationum serie; quandoquidem, quantum potuit, curavit Augustinus, ut nos ex ipsa ordinem quo quaeque scripta sunt, nossemus. Neque diffitebimur tamen quin interdum chronologiae minus, magis autem pertractati argumenti rationem habuerit. S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6. « Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice; ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum: et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem perdideramus nos; sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar. » EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX. « Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pelagiana haeresis exstitis