4.1.1
recensereper idem tempus annorum novem, ab undevicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus, et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani, hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus et contentiosa carmina et agonem coronarum faenearum et spectaculorum nugas et intemperantiam libidinum, illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis qui appellarentur electi et sancti afferremus escas de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos per quos liberaremur. et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis per me ac mecum deceptis. inrideant me arrogantes et nondum salubriter prostrati et elisi a te, deus meus, ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. sine me, obsecro, et da mihi circuire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei et immolare tibi hostiam iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? aut quid sum, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut fruens te, cibo qui non corrumpitur? et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.
4.2.2
recenseredocebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. malebam tamen, domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis agerent sed aliquando pro capite nocentis. et deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem et quaerentibus mendacium, socius eorum. in illis annis unam habebam non eo quod legitimum vocatur coniugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae, sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem, in qua sane experirer exemplo meo quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis iam nata cogat se diligi.
4.2.3
recensererecolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare vellem mercedis ut vincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea muscam pro victoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, deus cordis mei. non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te et fidit in falsis et pascit ventos? sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. quid est enim aliud ventos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse voluptati atque derisui?
4.3.4
recensereideoque illos planos quos mathematicos vocant plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. quod tamen christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere, 'miserere mei: cura animam meam, quoniam peccavi tibi,' neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: 'ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat.' quam totam illi salubritatem interficere conantur cum dicunt, 'de caelo tibi est inevitabilis causa peccandi' et 'Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars,' scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suavitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humilatum non spernis?
4.3.5
recensereerat eo tempore vir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui proconsul manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi aut destitisti mederi animae meae? quia enim factus ei eram familiarior et eius sermonibus (erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum iucundi et graves) adsiduus et fixus inhaerebam, ubi cognovit ex conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit ut eos abicerem neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi vanitati frustra impenderem, dicens ita se illa didicisse ut eius professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset qua vitam degeret et, si Hippocraten intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere; et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere. 'at tu' inquit 'quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris, sectaris. quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui.' a quo ego cum quaesissem quae causa ergo faceret ut multa inde vera pronuntiarentur, respondit ille ut potuit, vim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis poetae cuiuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret, mirandum non esse dicebat si ex anima humana superiore aliquo instinctu nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte, sonaret aliquid quod interrogantis rebus factisque concineret.
4.3.6
recensereet hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec carissimus meus Nebridius, adulescens valde bonus et valde castus, inridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas et nullum certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte non arte inspectorum siderum dici.
4.4.7
recenserein illis annis quo primum tempore in municipio quo natus sum docere coeperam, comparaveram amicum societate studiorum nimis carum, coaevum mihi et conflorentem flore adulescentiae. mecum puer creverat et pariter in scholam ieramus pariterque luseramus. sed nondum erat sic amicus, quamquam ne tunc quidem sic, uti est vera amicitia, quia non est vera nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes tibi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. sed tamen dulcis erat nimis, cocta fervore parilium studiorum. nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat, deflexeram eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas me plangebat mater. mecum iam errabat in animo ille homo, et non poterat anima mea sine illo. et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum, deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae meae.
4.4.8
recenserequis laudes tuas enumerat unus in se uno quas expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et quam investigabilis abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore laetali et, cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante et praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. longe autem aliter erat. nam recreatus est et salvus factus, statimque, ut primo cum eo loqui potui (potui autem mox ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex invicem), temptavi apud illum inridere, tamquam et illo inrisuro mecum baptismum quem acceperat mente atque sensu absentissimus, sed tamen iam se accepisse didicerat. at ille ita me exhorruit ut inimicum admonuitque mirabili et repentina libertate ut, si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. ego autem stupefactus atque turbatus distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius essetque idoneus viribus valetudinis, cum quo agere possem quod vellem. sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur consolationi meae. post paucos dies me absente repetitur febribus et defungitur.
4.4.9
recenserequo dolore contenebratum est cor meum, et quidquid aspiciebam mors erat. et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo communicaveram, sine illo in cruciatum immanem verterat. expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur. et oderam omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant, 'ecce veniet,' sicut cum viveret, quando absens erat. factus eram ipse mihi magna quaestio, et interrogabam animam meam quare tristis esset et quare conturbaret me valde, et nihil noverat respondere mihi. et si dicebam, 'spera in deum,' iuste non obtemperabat, quia verior erat et melior homo quem carissimum amiserat quam phantasma in quod sperare iubebatur. solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.
4.5.10
recensereet nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. possumne audire abs te, qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris? an tu, quamvis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram, et tu in te manes, nos autem in experimentis volvimur? et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. unde igitur suavis fructus de amaritudine vitae carpitur, gemere et flere et suspirare et conqueri? an hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? recte istuc in precibus, quia desiderium perveniendi habent. num in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar? neque enim sperabam revivescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum dolebam et flebam. miser enim eram et amiseram gaudium meum. an et fletus res amara est et, prae fastidio rerum quibus prius fruebamur et tunc ab eis abhorremus, delectat?
4.6.11
recenserequid autem ista loquor? non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium, et dilaniatur cum eas amittit, et tunc sentit miseriam qua miser est et antequam amittat eas. sic ego eram illo tempore et flebam amarissime et requiescebam in amaritudine. ita miser eram et habebam cariorem illo amico meo vitam ipsam miseram. nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum, et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem vel simul mori, qua morte peius eis erat non simul vivere. sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat, et taedium vivendi erat in me gravissimum et moriendi metus. credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam, et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. sic eram omnino, memini. ecce cor meum, deus meus, ecce intus. vide, quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens oculos meos ad te et evellens de laqueo pedes meos. mirabar enim ceteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat, et me magis, quia ille alter eram, vivere illo mortuo mirabar. bene quidam dixit de amico suo: 'dimidium animae' suae. nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere, et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur quem multum amaveram.
4.7.12
recensereo dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem immoderate humana patientem! quod ego tunc eram. itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat nec consilium. portabam enim concisam et cruentam animam meam impatientem portari a me, et ubi eam ponerem non inveniebam. non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus, nec in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, neque in voluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus adquiescebat. horrebant omnia et ipsa lux, et quidquid non erat quod ille erat improbum et odiosum erat praeter gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies. ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandi sarcina miseriae. ad te, domine, levanda erat et curanda, sciebam, sed nec volebam nec valebam, eo magis quia non mihi eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. non enim tu eras, sed vanum phantasma et error meus erat deus meus. si conabar eam ibi ponere ut requiesceret, per inane labebatur et iterum ruebat super me, et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere. quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo non me sequerer? et tamen fugi de patria. minus enim eum quaerebant oculi mei ubi videre non solebant, atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem.
4.8.13
recenserenon vacant tempora nec otiose volvuntur per sensus nostros: faciunt in animo mira opera. ecce veniebant et praeteribant de die in diem, et veniendo et praetereundo inserebant mihi spes alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia fuderam in harenam animam meam diligendo moriturum acsi non moriturum? maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia, cum quibus amabam quod pro te amabam, et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. alia erant quae in eis amplius capiebant animum, conloqui et conridere et vicissim benivole obsequi, simul legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari, dissentire interdum sine odio tamquam ipse homo secum atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas, docere aliquid invicem aut discere ab invicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere venientes cum laetitia: his atque huius modi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos et ex pluribus unum facere.
4.9.14
recenserehoc est quod diligitur in amicis, et sic diligitur ut rea sibi sit humana conscientia si non amaverit redamantem aut si amantem non redamaverit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia benivolentiae. hinc ille luctus si quis moriatur, et tenebrae dolorum, et versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa vita morientium mors viventium. beatus qui amat te et amicum in te et inimicum propter te. solus enim nullum carum amittit cui omnes in illo cari sunt qui non amittitur. et quis est iste nisi deus noster, deus, qui fecit caelum et terram et implet ea, quia implendo ea fecit ea? te nemo amittit nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo fugit nisi a te placido ad te iratum? nam ubi non invenit legem tuam in poena sua? et lex tua veritas et veritas tu.
4.10.15
recenseredeus virtutum, converte nos et ostende faciem tuam, et salvi erimus. nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. quae tamen nulla essent, nisi essent abs te. quae oriuntur et occidunt et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia senescunt, et omnia intereunt. ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt ut sint, eo magis festinant ut non sint: sic est modus eorum. tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae non sunt omnes simul, sed decedendo ac succedendo agunt omnes universum, cuius partes sunt. (ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat, cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud.) laudet te ex illis anima mea, deus, creator omnium, sed non in eis figatur glutine amore per sensus corporis. eunt enim quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis, quoniam ipsa esse vult et requiescere amat in eis quae amat. in illis autem non est ubi, quia non stant: fugiunt, et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea comprehendit, vel cum praesto sunt? tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est: ipse est modus eius. sufficit ad aliud, ad quod factus est, ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. in verbo enim tuo, per quod creantur, ibi audiunt, 'hinc' et 'huc usque.'
4.11.16
recenserenoli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis tumultu vanitatis tuae. audi et tu: verbum ipsum clamat ut redeas, et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor si ipse non deserat. ecce illa discedunt ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. 'numquid ego aliquo discedo?' ait verbum dei. ibi fige mansionem tuam, ibi commenda quidquid inde habes, anima mea; saltem fatigata fallaciis, veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid, et reflorescent putria tua, et sanabuntur omnes languores tui, et fluxa tua reformabuntur et renovabuntur et constringentur ad te, et non te deponent quo descendunt, sed stabunt tecum et permanebunt ad semper stantem ac permanentem deum.
4.11.17
recensereut quid perversa sequeris carnem tuam? ipsa te sequatur conversam. quidquid per illam sentis in parte est, et ignoras totum cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae, ac non et ipse in parte universi accepisset pro tua poena iustum modum, velles ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. nam et quod loquimur per eundem sensum carnis audis, et non vis utique stare syllabas sed transvolare, ut aliae veniant et totum audias. ita semper omnia, quibus unum aliquid constat (et non sunt omnia simul ea quibus constat): plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est deus noster, et non discedit, quia nec succeditur ei.
4.12.18
recenseresi placent corpora, deum ex illis lauda et in artificem eorum retorque amorem, ne in his quae tibi placent tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et in illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes et dic eis: 'hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe. non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. ecce ubi est, ubi sapit veritas: intimus cordi est, sed cor erravit ab eo. redite, praevaricatores, ad cor et inhaerete illi qui fecit vos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum quod amatis ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? non est requies ubi quaeratis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est ubi quaeritis. beatam vitam quaeritis in regione mortis: non est illic. quomodo enim beata vita, ubi nec vita?
4.12.19
recenseretulit mortem nostram et occidit eam de abundantia vitae suae, et tonuit, clamans ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis. et inde velut sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam. non enim tardavit, sed cucurrit clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu, clamans ut redeamus ad eum: et discessit ab oculis, ut redeamus ad eum. et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inveniamus eum. abscessit enim et ecce hic est. noluit nobiscum diu esse et non reliquit nos. illuc enim abscessit unde numquam recessit, quia mundus per eum factus est, et in hoc mundo erat et venit in hunc mundum peccatores salvos facere. cui confitetur anima mea et sanat eam, quoniam peccavit illi. filii hominum, quo usque graves corde? numquid et post descensum vitae non vultis ascendere et vivere? sed quo ascenditis, quando in alto estis et posuistis in caelo os vestrum? descendite, ut ascendatis, et ascendatis ad deum. cecidistis enim ascendendo contra deum.' dic eis ista, ut plorent in convalle plorationis, et sic eos rape tecum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis ardens igne caritatis.
4.13.20
recenserehaec tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora et ibam in profundum, et dicebam amicis meis, 'num amamus aliquid nisi pulchrum? quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? quid est quod nos allicit et conciliat rebus quas amamus? nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent.' et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte adcommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum aut calciamentum ad pedem et similia. et ista consideratio scaturrivit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros 'de pulchro et apto' — puto duos aut tres: tu scis, deus, nam excidit mihi. non enim habemus eos, sed aberraverunt a nobis nescio quo modo.
4.14.21
recenserequid est autem quod me movit, domine deus meus, ut ad Hierium, Romanae urbis oratorem, scriberem illos libros? quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat, et quaedam verba eius audieram et placuerant mihi. sed magis quia placebat aliis et eum efferebant laudibus, stupentes quod ex homine Syro, docto prius graecae facundiae, post in latina etiam dictor mirabilis extitisset et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, mihi placebat. laudatur homo et amatur absens. utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? absit! sed ex amante alio accenditur alius. hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est cum amans eum laudat.
4.14.22
recenseresic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio, non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo fallitur. sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus, sed longe aliter et graviter et ita, quemadmodum et me laudari vellem? non autem vellem ita laudari et amari me ut histriones, quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita notus esse et vel haberi odio quam sic amari. ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? quid est quod amo in alio? quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? non enim sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse etiamsi posset. hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae socius est. ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu, domine, numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli eius magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius.
4.14.23
recensereat ille rhetor ex eo erat genere quem sic amabam ut vellem esse me talem. et errabam typho et circumferebar omni vento, et nimis occulte gubernabar abs te. et unde scio et unde certus confiteor tibi quod illum in amore laudantium magis amaveram quam in rebus ipsis de quibus laudabatur? quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma nondum haerens soliditati veritatis: sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium, ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur veritas, et ecce est ante nos. et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent. quae si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam ob os contemplationis meae et nullo conlaudatore mirabar.
4.15.24
recenseresed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus per formas corporeas et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adcommodatum deceret, definiebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam. et converti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opinio quam de spiritalibus habebam verum cernere. et inruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines et, quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum. et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quandam divisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur, in ista vero divisione inrationalis vitae nescioquam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam 'monadem' appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc vero 'dyadem', iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noveram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.
4.15.25
recenseresicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus in quo est impetus et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est immoderata illa animae affectio qua carnales hauriuntur voluptates, ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est, qualis in me tunc erat nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine. deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen verum quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio.
4.15.26
recenseresed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius quam ut adsererem mira dementia me id esse naturaliter quod tu es? cum enim ego essem mutabilis et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem quam me non hoc esse quod tu es. itaque repellebar et resistebas ventosae cervici meae, et imaginabar formas corporeas et caro carnem accusabam, et spiritus ambulans nondum revertebar ad te et ambulando ambulabam in ea quae non sunt, neque in te neque in me neque in corpore, neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore. et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicebam illis garrulus et ineptus, 'cur ergo errat anima quam fecit deus?' et mihi nolebam dici, 'cur ergo errat deus?' et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare quam meam mutabilem sponte deviasse et poena errare confitebar.
4.15.27
recensereet eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter vocem sponsi, et non poteram, quia vocibus erroris mei rapiebar foras et pondere superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humilata non erant.
4.16.28
recensereet quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias (quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginiensis, magister meus, buccis typho crepantibus commemoraret et alii qui docti habebantur, tamquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam), legi eas solus et intellexi? quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas magistris eruditissimis, non loquentibus tantum sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt quam ego solus apud me ipsum legens cognoveram. et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo, et quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit, et statura, quot pedum sit, et cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus aut quando natus, aut stet an sedeat, aut calciatus vel armatus sit, aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur.
4.16.29
recenserequid hoc mihi proderat, quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intellegere conarer, quasi et tu subiectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subiecto sicut in corpore, cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo corpus est, quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset? falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas, et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. iusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribulos pareret mihi et cum labore pervenirem ad panem meum.
4.16.30
recensereet quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per me ipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid ibi verum et certum esset. dorsum enim habebam ad lumen et ad ea quae inluminantur faciem, unde ipsa facies mea, qua inluminata cernebam, non inluminabatur. quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris, sine magna difficultate nullo hominum tradente intellexi. scis tu, domine deus meus, quia et celeritas intellegendi et dispiciendi acumen donum tuum est. (sed non inde sacrificabam tibi; itaque mihi non ad usum sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in potestate et fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupiditates.) nam quid mihi proderat bona res non utenti bene? non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intellegi, nisi cum eis eadem conabar exponere, et erat ille excellentissimus in eis qui me exponentem non tardius sequeretur.
4.16.31
recenseresed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, domine deus veritas, corpus esses lucidum et immensum et ego frustum de illo corpore? nimia perversitas! sed sic eram nec erubesco, deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas et latrare adversum te. quid ergo tunc mihi proderat ingenium per illas doctrinas agile et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido ecclesiae tuae tuti plumescerent et alas caritatis alimento sanae fidei nutrirent? o domine deus noster, in velamento alarum tuarum speremus, et protege nos et porta nos. tu portabis et parvulos et usque ad canos tu portabis, quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem nostra est, infirmitas est. vivit apud te semper bonum nostrum, et quia inde aversi sumus, perversi sumus. revertamur iam, domine, ut non evertamur, quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es, et non timemus ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus. nobis autem absentibus non ruit domus nostra, aeternitas tua.