Confessio naturae contra atheistas

This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio naturae contra atheistas
1668
editio: incognita
fons: incognitus

Pars I. Quod ratio phaenomenorum corporalium reddi non possit, sine incorporeo principio, id est Deo.

recensere

Divini ingenii Vir Franciscus Baconus de Verulamio recte dixit, philosophiam obiter libatam a DEO abducere, penitus haustam reducere ad eundem. Experimur hoc seculo nostro, feraci pariter scientiae et impietatis. Cum enim excultis egregie mathematicis artibus, et rerum interioribus per Chemiam et Anatomiam tentatis appareret, plerorumque rationes ex Corporum figura motuque velut mechanice reddi posse, quod Veteres vel ad solum Creatorem vel ad nescio quas incorporales formas retulerant ; tum vero ingeniosi quidam primum tentare coeperunt, possentne Phaenomena naturalia, seu ea quae in corporibus apparent, salvari et explicari, Deo non supposito, nec ad ratiocinandum assumto : mox ubi paulum res successit (antequam scilicet ad fundamenta et principia venissent) velut gratulantes securitati suae permature prodiderunt, se neque DEUM, neque immortalitatem Animae naturali ratione reperire, sed fidem ejus rei vel praeceptis civilibus vel historiarum relationi deberi : ita censuit subtilissimus Hobbes, laventis suis meritis hoc loco sileri, nisi autoritati ejus in deterius valiturae nominatim obviam eundum esset. Atque utinam non alii, longius progressi, jamque de Scripturae sacrae autoritate, de veritate historiarum, de historiarum relatione dubitantes Atheismum Mundo non obscure invexissent.

Hoc vero mihi admodum indignum visum est, animum nostrum sua ipsius luce, id est Philosophia praestringi. Coepi igitur ipsemet inquisitioni [106] rerum incumbere, tanto vehementius, quanto ferebam impatientius, me maximo vitæ bono, certitudine scilicet aeternitatis post mortem, et spe divinae beneficentiae in bonos ac innocentes aliquando appariturae, dejici per subtilitates novatorum.

Sepositis igitur praejudiciis et dilata Scripturae et historiae fide, anatomen corporum mente aggredior, tentaturus an eorum quae in corporibus sensu apparent, rationem reddere possibile sit, sine suppositione causae incorporalis.

Ac principio hodiernis philosophis, Democriti et Epicuri resuscitatoribus, quos Robertus de Boyle corpusculares non inepte appellat, ut Galilaeo, Bacono, Gassendo, Cartesio, Hobbesio, Digbaeo facile condescendendo assensus sum, in reddendis corporalium Phaenomenorum rationibus neque ad Deum, neque aliam quamcumque rem, formamque aut qualitatem incorporalem sine necessitate confugiendum esse,

(Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit)

sed omnia quoad ejus fieri possit, ex natura corporis, primisque ejus qualitatibus, Magnitudine, Figura et Motu deducenda esse.

Sed quid sit demonstrem, ne harum quidem primarum qualitatum originem in natura corporis reperiri posse ? Tum vero fatebuntur, ut spero, naturalistae nostri, corpora sibi non sufficere nec sine principio incorporeo subsistere posse. Demonstrabo vero nec obscure nec flexuose.

Si scilicet qualitates istae ex definitione corporis deduci non possum, manifestum est eas in corporibus sibi relictis existere non posse. Omnis enim affectionis Ratio vel ex re ipsa, vel ex aliquo extrinseco deducenda est. Definitio autem corporis est spatio inexistere. Et omnes homines illud dicunt corpus, quod in spatio aliquo reperiunt, et contra, quod corpus est in spatio aliquo reperiunt. Constat haec definitio duobus terminis, spatio et inexistentia.

Ex spatii termino oritur in corpore magnitudo et figura. Corpus enim eandem statim magnitudinem et figuram habet cum spatio quod implet. Sed restat dubium cur tantum potius et tale spatium impleat, quam aliud, et ita cur exempli causa sit potius tripedale quam bipedale, et cur quadratum potius quam rotundum. Cujus rei ratio ex corporum natura reddi non potest, eadem enim materia ad quamcumque figuram sive quadratum sive rotundam indeterminata est. Duo igitur tantum responderi possunt, vel corpus propositum quadratum fuisse ab aeterno, vel ab alterius corporis impactu quadratum factum esse, siquidem ad causam incorpoream confugere nolis. Si dicis : ab aeterno fuisse quadratum, eo ipso rationem non assignas, quidni enim potuerat ab aeterno esse Sphaericum ? aeternitas quippe nullius rei causa intelligi potest. Sin dicis : alterius corporis motu quadratum factum esse, restat dubium cur figuram talem vel talem ante motum illum habuerit ; et si iterum rationem refers in motum alterius, et sic in infinitum, tum per omne infinitum responsiones tuas novis quaestionibus prosequendo, apparebit nunquam materiam deesse quaerendi rationem rationis, et ita rationem plenam redditam nunquam esse. Apparebit igitur ex natura corporum rationem certae in iis figurae et magnitudinis reddi non posse. Diximus definitionem corporis duas habere partes : spatium et inexistentiam ; sed ex voce spatii oriri magnitudinem aliquam et figuram, sed non determinatam ; ad terminum vero inexistentiae in illo spatio pertinet motus, dum enim corpus incipit existere in alio spatio quam prius, ex ipso movetur. Sed re accuratius perpensa apparebit ex natura quidem corporis oriri mobilitatem, sed non ipsum motum. Eo ipso enim dum corpus propositum est in spatio hoc, etiam esse potest in alio aequali et simili prioris, id est potest moveri. Nam posse esse in alio spatio quam prius, est posse mutare spatium, posse mutare spatium est posse moveri. Motus enim est mutatio spatii. Actualis autem motus ab inexistentia in spatio non oritur, sed potius corpore relicto sibi contrarium ejus, nempe permansio in eodem, seu quies. Ratio igitur motus in corporibus sibi relictis reperiri non potest. Frustraneum igitur est illorum effugium, qui rationem motus sic reddunt : Omne corpus vel motum esse ab aeterno vel moveri ab alio corpore contiguo et moto. Nam si dicunt corpus propositum motum esse ab aeterno, non apparet cur non potius quieverit ab aeterno, tempus enim, etiam infinitum, causa motus intelligi non potest. Sin dicunt corpus propositum moveri ab alio contiguo et moto, idque iterum ab alio, sine fine ; nihilo magis rationem reddiderunt, cur moveatur primum et secundum et tertium vel quotumcunque, quamdiu non reddidere rationem cur moveatur sequens, a quo omnia antecedentia moventur. Ratio enim conclusionis tam diu plane reddita non est, quamdiu reddita non est ratio rationis, praesertim cum hoc loco idem dubium sine fine restet.

Satis igitur, opinor, demonstratum est : determinatam figuram et magnitudinem, motum vero omnino ilium in corporibus sibi relictis esse non posse. Tacebo hoc loco, quia altioris indaginis res est, ne causam quidem consistentiae corporurn hactenus ab ullo ex ipsa corporurn natura redditam esse.

A consistentia autem corporum est (1) quod corpus grande parvo impellenti non cedit, (2) quod corpora aut partes corporum sibi invicem cohaerent, ex quo oriuntur qualitates istae tactiles quas vulgo secundas vocant, nempe soliditas, fluiditas ; durities, mollities ; glabrities, aspritudo ; tenacitas, fragilitas ; friabilitas, ductilitas, malleabilitas, fusibilitas, (3) quod corpus durum corpori non cedenti impingens reflectitur. Breviter a consistentia tria sunt : resistentia, cohaerentia, reflexio. Quarum rationem qui ex materiae figura, magnitudine et motu mihi reddiderit, eum ego magnum philosophum libens fatebor. Unica prope via apparet, nempe corpus ideo corpori impellenti resistere, et ipsum repercutere, quia ipsius partes in superficie insensibiliter in occursum ejus moveantur. Sed supponamus corpus impingens non ea linea, qua partes corporis impellendi occursura sunt, sed alia, obliqua fortasse incidere ; eo ipso statim omnis reactio, resistentia, reflexio cessabit contra Experientiam. Sed cohaerentiae ratio a reactione et omnino motu plane reddi non potest. Nam si chartae partem impello, pars quam impello cedit, ideo aliqua reactio et motus resistentiae fingi non potest. At non cedit sola, sed reliquas partes sibi adhaerentes simul aufert. Sane verum est, et rationem habet, quod olim Democritus, Leucippus, Epicurus et Lucretius, hodie sectatores eorum Petrus Gassendus et Ioh. Chrysost. Magnenus prodiderunt : Omnem in Corporibus Cohaerentiae causam dare naturaliter figuras quasdam implicatorias, nempe hamos, uncos, annulos, eminentias, breviter omnes durorum corporum curvitates vel flexiones sibi invicem insertas. Sed haec ipsa instrumenta implicatoria solida et tenacia esse necesse est, ut suum faciant officium et corporum partes contineant. Sed unde ipsis tenacitas ? an hamos hamorum supponemus in infinitum ? Sed quae dubitandi ratio in primis erit, ea et in secundis et tertiis erit sine fine. Ad has difficultates acutissimis istis philosophie nihil aliud superfuit quod responderent quam ut supponerent in ultima corporum resolutione insecabilia quaedam corpuscula, ipsi Atomos vocant, quae variis suis figuris varie combinatis varias corporum sensibilium qualitates, efficiant. Sed in istis ultimis corpusculis nulla apparet ratio cohaerentiae et insecabilitatis.

Reddidere aliquam Veteres, sed ita ineptam, ut ejus recentiores pudeat. Scilicet partes Atomorum ideo cohaerere, quia nullum intercedat vacuum ; ex qua sequitur, omnia corpora quae se semel contigerunt, inseparabiliter ad atomorum exemplum cohaerere debere, quia in omni contactu corporis ad corpus nullum intercedit vacuum. Qua perpetua cohaerentia nihil est absurdius, nihil ab experientia magis alienum. Recte igitur in reddenda Atomorum ratione confugiemus ad Deum denique, qui ultimis istis rerum fundamentis firmitatem praestet. Et miror neque Gassendum neque alium inter acutissimos hujus seculi philosophos praeclaram hanc demonstrandae Divinae Existentiae occasionem animadvertisse. Apparet enim in extrema corporum resolutione Dei auxilio carere naturam non posse.

Cum autem demonstraverimus corpora determinatam figuram et quantitatem, motum vero illum habere non posse, nisi supposito Ente incorporali, facile apparet illud Ens incorporale pro omnibus esse unicum, ob harmoniam omnium inter se, praesertim cum corpora motum habeant, non singula a suo Ente incorporali, sed a se invicem. Cur autem Ens illud incorporale hanc potius quam illam magnitudinem, figuram, motum eligat, ratio reddi non potest, nisi sit intelligens et ob rerum pulchritudinem sapiens, ob earum obedientiam ad nutum potens. Tale igitur Ens incorporale erit Mens totius Mundi Rectrix, id est DEUS.


Pars II. Mentis humanae immortalitas continuo sorite demonstrata.

recensere

Mens humana est Ens cujus aliqua actio est cogitatio.

Ens cujus aliqua actio est cogitatio, ejus aliqua actio est res immediate sensibilis sine imaginatione partium.

Cogitatio enim est res (1) immediate sensibilis ; mens quippe se cogitantem sentiens sibi immediata est. (2) Cogitatio est res sensibilis sine imaginatione partium. Hoc experienti clarum est. Cogitatio enim est hoc ipsum nescio quid, quod sentimus, quando sentimus nos cogitare. Quando autem verbi gratia sentimus nos cogitasse de Titio, non solum sentimus nos Titii imaginem, quae sane partes habet, habuisse in animo, quia hoc non sufficit ad cogitationem.

Habemus enim imagines in animo etiam quando de iis non cogitamus, sed sentimus praeterea, nos illam Titii imaginem advertisse, in qua advertentiae ipsius imaginatione nullas partes deprehendimus.

Cujus aliqua actio est res immediate sensibilis sine imaginatione partium.

Ejus aliqua actio est res sine partibus.

Nam quale quid immediate sentitur, tale est.

Erroris enim causa est medium, quia si objectum sensus esset causa erroris, semper falso sentiretur ; sin subjectum, semper falso sentiret.

Cujus aliqua ratio est res sine partibus, ejus aliqua actio non est motus.

Omnis enim motus habet partes per demonstrata Aristotelis et omnium confessionem.

Cujus aliqua actio non est motus, illud non est corpus.

Omnis enim corporis actio est motus : omnis enim rei actio est essentiae variatio.

Corporis essentia est esse in spatio ; existentiae in spatio variatio est motus.

Omnis igitur corporis actio est motus.

Quicquid non est corpus, non est in spatio.

Corporis enim definitio est esse in spatio.

Quicquid non est in spatio, non est mobile.

Motus enim est mutatio spatii.

Quicquid non est mobile, est indissolubile.

Dissolutio enim est motus secundum partem.

Omne indissolubile est incorruptibile.

Corruptio enim est dissolutio intima.

Omne incorruptibile est immortale.

Mors enim est corruptio viventis, sive dissolutio ejus machinae, per quam quid apparet se movere.


Igitur

MENS HUMANA EST IMMORTALIS.

Quod erat demonstrandum.