Confessio fidei (Migne)

This is the stable version, checked on 20 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio fidei
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64


Boetiu.ConFid2 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


Confessio fidei

Christianam fidem Novi ac Veteris Testamenti pandit auctoritas; et quamvis nomen ipsum Christi vetus intra semet continuerit instrumentum, eumque semper significaverit adfuturum, quem tradimus per partum Virginis jam venisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri Salvatoris mirabili manasse probatur adventu. Haec autem religio nostra, quae vocatur Christiana atque Catholica, his fundamentis principaliter nititur, asserens: Ex aeterno, id est ante mundi constitutionem, ante omne videlicet quod temporis potest retinere vocabulum, divinam Patris, ac Filii, et Spiritus sancti, exstitisse substantiam: ut Deum dicat Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Patrem itaque habere Filium ex substantia sua genitum et sibi nota ratione coaeternum, quem Filium eatenus confitetur fides, ut non sit idem qui Pater, neque Patrem aliquando fuisse Filium, ne rursus in infinitum humanus animus divinam progeniem cogitaret; neque Filium in eadem natura qua Patri coaeternus est, aliquando fieri Patrem, ne rursus in infinitum divina progenies tenderetur; sanctum vero Spiritum, neque Patrem esse neque Filium, atque ideo nulla natura neque genitum neque generantem, sed a Patre quoque procedentem et Filio. Quis sit tantum processionis istius modus ita non possumus evidenter dicere, quemadmodum generationem Filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur, vetus ac nova informat instructio: de qua, velut arce religionis nostrae, multi diversa, et humaniter, atque ut ita dicam, carnaliter sentientes, adversa locuti sunt: ut Arius, qui, licet Deum dicat Filium, minorem tamen Patre multipliciter et extra Patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres existentes personas, sed unam ausi sunt affirmare; eumdem dicentes Patrem esse qui Filius est; eumdemque Filium qui Pater est; atque Spiritum sanctum eumdem esse qui Pater et Filius est; ac per hoc unam dicunt esse personam, sub vocabulorum diversitate signatam. Manichaei quoque, qui duo principia, sibi coaeterna et adversa, profitentur, unigenitum Dei esse non credunt: indignum enim judicant, si Deus habere filium videatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter; ut quia haec generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum hujusmodi applicare: quae res eos nec Vetus facit recipere Testamentum, neque in integro Novum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit, ita ex virgine generationem Filii non vult admittere, ne humano corpore polluta videatur Dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit.

Ergo divina ex aeterno natura, et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans, sibi tantum conscia voluntate sponte mundum voluit fabricare, eumque cum omnino non esset, fecit ut esset; nec ex substantia sua protulit, ne divinus natura crederetur; neque aliunde molitus est, ne jam exstitisset aliquid quod ejus voluntatem existentia propriae naturae juvaret, atque esset, quod neque ab ipso factum esset, et tamen esset; sed verbo produxit coelos, terram creavit, ita ut coelesti habitatione dignas coelo naturas efficeret, ac terrae terrena componeret. De coelestibus autem naturis, quae universaliter vocantur angelicae, quamvis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae tribuerat, de coelesti sede projecta est. Et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius civitatis, cujus cives angeli sunt, imminutum noluit conditor permanere, formavit ex terra hominem atque spiritu vitae animavit, ratione composuit, arbitrii libertate decoravit, eumque, praefixa lege, paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere vellet, tam ipsum quam ejus progeniem angelicis coetibus sociaret: ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor invidiae non ferens hominem illuc ascendere, ubi ipse non meruit permanere, tentatione adhibita fecit etiam ipsum ejusque comparem, quam de ejus latere formator generandi causa produxerat, inobedientiae suppliciis subjacere, ei quoque divinitatem promittens adfuturam, quam sibi dum arroganter usurpat, elisus est. Haec autem revelante Deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem voluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis divina auctoritas his modis constare videtur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illi possit historiae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam manere videatur. Haec autem pie intelligentibus et veraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad ordinem redeamus.

Primus itaque homo ante peccatum cum sua conjuge incola Paradisi fuit: at ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere, exsul effectus, terram jussus est excolere, atque a Paradisi sinu seclusus, in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit, atque poenam, quam ipse primus homo praevaricationis reus exceperat, generando transmisit in posteros. Hinc factum est, ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proveniret interitus; primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset poena, quam ipse exceperat, probaret in sobole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodammodo, ac, si dici fas est, nec sentiret poenam suam; sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi jure deberetur contemptor agnosceret, et dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praevaricationis malum, quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens, proprii nominis haeresim dedicavit, quam catholica fides a consortio suo mox repulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus, ac multiplici numerositate succrescens, erupit in lites, commovit bella, occupavit terrenam miseriam, qui felicitatem Paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi Conditoris gratia sequestraret, ejusque placitis inservirent; quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes, perditam voluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere, atque ingressus est homo vias suas, qui malitia propriae contumaciae despexerat Conditorem. Hinc volens Deus per justum potius hominem reparare genus humanum, quam manere protervum, poenalem multitudinem, effusa diluvii inundatione, excepto Noe justo homine cum suis liberis atque his quae secum in arcam introduxerat, interire permisit. Cur autem per arcae lignum voluerit justos eripere, notum est divinarum Scripturarum mentibus eruditis; et quasi prima quaedam mundi aetas diluvio ultore transacta est.

Reparatur itaque humanum genus, atque propriae naturae vitium, quod praevaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit; crevitque contumacia quam dudum diluvii unda puniverat, et quae per numerosam annorum seriem permissa fuerat vivere, in brevitate annorum humana aetas addicta est; maluitque Deus non jam diluvio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere viros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis Filium proprium vestitum humano corpore, mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus, ejusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic vocatus est Isaac, atque ipse genuit Jacob. Idem quoque duodecim patriarchas, non reputante Deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Jacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Aegyptum voluit habitare; atque illic per annorum seriem multitudo concrescens coeperunt esse suspicioni Aegyptiacis imperiis, eosque Pharao magna ponderum mole premi decreverat et gravibus oneribus affligebat. Tandem Deus, Aegyptii regis dominationem despiciens, diviso mari Rubro, quod nunquam ante natura ulla cognoverat, suum transduxit exercitum, ductore Moyse et Aaron. Postea igitur, pro eorum egressione altis Aegyptus plagis vastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque, ut dictum est, mari Rubro, venit per deserta eremi ad montem qui vocatur Sinai, ibique universorum conditor Deus volens sacramenti futuri gratia populos erudire, per Moysem data lege constituit quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur; et cum multis annis multas quoque gentes per viam debellassent, venerunt tandem ad fluvium qui vocatur Jordanis, duce jam Jesu filio Nave, atque ad eorum transitum quemadmodum aquae maris Rubri, ita quoque Jordanis fluenta siccata sunt; perventumque est per eam civitatem quae nunc Hierosolyma vocatur. Atque dum ibi Dei populus moraretur, post judices et prophetas, reges instituti leguntur: quorum post Saulem primatum David de tribu Juda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma, perductumque est usque ad Herodis tempora, qui, primus ex gentibus, memoratis populis legitur imperasse. Sub quo exstitit beata Virgo Maria, quae de Davidica stirpe pervenerat, quae humani generis genuit Conditorem. Hoc autem ideo, quia multis infectus criminibus mundus jacebat in mortem, electa est una gens, in qua Dei mandata clarescerent; ibique missi prophetae et alii sancti viri, per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore pervicaciae revocaretur; illi vero, eosdem occidentes, in suae nequitiae perversitate manere voluerunt.

Atque jam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos, sed ipsum Unigenitum suum Deus per virginem nasci constituit, ut humana salus, quae per primi hominis inobedientiam deperierat, per hominem Deum rursus repararetur; et quia exstiterat mulier quae causam mortis primo viro suaserat, esset haec secunda mulier quae vitae causam humanis visceribus apportaret. Nec vile videatur quod Dei Filius ex virgine natus est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de Spiritu sancto incarnatum Dei Filium concepit, virgo peperit, post ejus editionem virgo permansit, atque hominis factus est idemque Dei filius; ita ut in eo et divinae naturae radiaret splendor, et humanae fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque veracissimae fidei exstiterant multi qui diversa garrirent; et, praeter alios, Nestorius et Eutyches repertores haereseos exstiterunt: quorum unus hominem solum, alter Deum solum putavit asserere, nec humanum corpus, quod Christus induerat, de humanae substantiae participatione venisse. Sed haec hactenus.

Crevit itaque secundum carnem Christus; baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat caeteris tributurus, ipse primus quod docebat exciperet. Post baptismum vero elegit duodecim discipulos, quorum unus traditor ejus fuit; et, quia sanam doctrinam Judaeorum populus non ferebat, eum, illata manu, crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, jacet tribus diebus ac noctibus in sepulcro; resurgit a mortuis, sicut, ante mundi constitutionem, ipse cum Patre decreverat; ascendit in coelos, ubi, in eo quod Filius Dei est, nunquam defuisse cognoscitur; ut assumptum hominem, quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum Dei Filius coelesti habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum, atque in universum mundum ad vitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris non jam in una tantum gente, sed orbi terrarum praedicaretur. Et, quoniam humanum genus naturae merito, quam ex primo praevaricatore contraxerat, aeternae poenae jaculis fuerat vulneratum, nec saluti suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta: ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae donum; ut natura nihil aliud nisi poenae submitteret, gratia vero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia diceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis suae afferret.

Diffunditur ergo per mundum coelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur Ecclesiae, fit unum corpus quod mundi latitudinem occuparet; cujus caput Christus ascendit in coelos, ut necessario caput suum membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem vitam bonis informat operibus, et post consummationem saeculi, resurrectura corpora nostra, praeter corruptionem ad regna coelestia pollicetur, ita ut qui hic bene, ipso donante, vixerit, esset in illa resurrectione beatissimus; qui vero male, miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credamus, non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora quae mortis adventus resolverat, in statum pristinum futura beatitudine reparari. Haec ergo Ecclesia catholica, per orbem diffusa, tribus modis probatur existere. Quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est Scripturarum, aut traditio universalis, aut certe propria et particularis instructio; sed auctoritate tota constringitur, universali traditione majorum nihilominus tota, privatis vero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque vel pro locorum varietate, vel prout cuique bene visum est, subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio, qua credimus adfuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitura, resurrecturos homines ad examen futuri judicii, recepturos pro meritis singulos, et in perpetuum atque in aeternum debitis finibus permansuros; solumque esse praemium beatitudinis, contemplationem Conditoris; tantam duntaxat, quanta a creatura ad Creatorem fieri potest: ut ex eis, reparato angelico numero, superna illa civitas impleatur, ubi rex est Virginis Filius; eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus, opus, laus perpetua Creatoris.