Confessio fidei (Felix Urgellensis)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio fidei
s
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Confessio fidei (Felix Urgellensis), J. P. Migne

Confessio fidei

(0882D) In Dei nomine Felix olim indignus episcopus, domnis in Christo fratribus Emani presbytero, Ildesindo presbytero, atque Exsuperio, Gundefredo, Sidonio necnon et Ermegildo, seu caeteris presbyteris, similiter Vittildo diacono et Witirico, seu caeteris clericis in parochia Orgellitanae ecclesiae degentibus, seu caeteris fidelibus ecclesiae in superdicto commisso commorantibus, in Domino Deo Patre et Jesu Christo vero Filio ejus, Domino ac Redemptore nostro, et in Spiritu sancto, aeternam salutem.

De caetero ad agnitionem vestram reducimus, quia (0883A)postquam ad praesentiam domini nostri ac piissimi gloriosique Caroli regis perductus sum, et ejus conspectui praesentatus, licentiam ab eo, secundum quod et venerabilis domnus Laidradus episcopus nobis in Orgello pollicitus est, accepimus, qualiter in ejus praesentiam in conspectu episcoporum, quos ad se ordinatio gloriosi principis nostri convenire fecerat, sententias nostras, quas ex libris sanctorum habere nos de adoptione carnis in Filio Dei, seu nuncupatione in humanitate ejus, credebamus, repraesentaremus: qualiter non in violentia, sed ratione veritatis, nostra assertio rata judicaretur, si ab illis per auctoritatem sanctorum Patrum minime repudiaretur. Quod ita factum est: nam prolatas a nobis sententias de superdicta contentione, hoc est de adoptione (0883B)carnis atque nuncupatione, ita illi ex auctoritate de libris sanctorum Patrum, id est, Cyrilli episcopi, et beati Gregorii papae urbis Romae, seu beati Leonis, sive et aliorum sanctorum Patrum, qui nobis prius incogniti erant, seu per auctoritatem synodi quae nuper in Roma hac intentione, praecipiente gloriosissimo ac piissimo domino nostro Carolo, adversus epistolam meam, quam dudum venerabili viro Albino abbati Turonensis Ecclesiae scripseram, congregata est. In qua synodo praesente Leone apostolico, et cum eo caeteri episcopi num. LVII residentes, et plerique presbyteri ac diaconi cum eis in domo beatissimi Petri apostoli, per quorum omnium auctoritatem istas jam dictas sententias nostras, non qualibet, ut dictum est, violentia, sed (0883C)ratione veritatis, ut oportuit, excluserunt. Quorum auctoritate veritatis, et totius Ecclesiae universalis consensu, convicti, ad universalem Ecclesiam, Deo favente, ex toto corde nostro reversi sumus: non qualibet simulatione, seu velamine falsitatis, sicut dudum, quod Deus scit; sed, ut dixi, vera cordis credulitate et oris professione. Quod etiam in conspectu multorum sacerdotum et monachorum professi sumus, poenitudinem gerentes de pristino errore et sacramento, quam pro hac intentione olim praevaricatus sum: profitentes nos deinceps adoptionem carnis in Filio Dei, sive nuncupationem in humanitate, nullo modo credere vel praedicare; sed secuncundum quod dogmatibus sanctorum Patrum informamur, (0883D)eumdem Dominum nostrum Jesum Christum in utraque natura, deitatis videlicet et humanitatis, proprium ac verum Filium profitentes, Unigenitum videlicet Patris, unicum Filium ejus: salvas tamen utriusque naturae proprietates, ita duntaxat ut nec divinitas Verbi Dei in natura [naturam] credatur humana [humanam] conversa, vel humana a Verbo assumpta invidia [in divinam] mutata: sed utraque, id est divina atque humana, ab ipso conceptu in utero Virginis, ita in singularitate personae sibimet connexae atque conjunctae sunt, ut unicus Filius Patri, et verus Deus ex ipso utero gloriosae Virginis absque ulla corruptione editus prodiretur. Non ita homo assumptus a Verbo de substantia Patris, sicut ipsumque Verbum a fidelibus genitus credatur, cum (0884A)sit ex substantia matris; sed quia, ut dictum est, in ipsa vulva sanctae Virginis ab ipso conceptu ab eo qui secundum divinitatem verus et proprius Dei Filius existit, in singularitate personae suae susceptus est, atque conceptus, verus et proprius Dei Filius, ex eadem sancta Virgine natus est. Non alius Dei Filius, et alius hominis filius: sed Deus et homo, unicus Dei Patris verus ac proprius Filius, non adoptione, non appellatione, [seu] nuncupatione, sed in utraque natura, ut dictum est, unus Dei Patris, secundum Apostolum, verus ac proprius Dei Filius credatur.

Haec est confessio fidei nostrae, quam, Deo juvante, a sanctis Patribus per eorum scripta cognovimus, et ab universali Ecclesia post pristinum errorem nostrum (0884B)accepimus et tenemus. Quod et vos omnes credere et confiteri, per eumdem Dominum nostrum exhortamur, nil diminuentes aut addentes ex sensu vestro, sed hoc quod vobis innotescimus, cum universali Ecclesia indubitanter retinentes: et ut pro me misero, per quem usque nunc in Ecclesia De contentio versa est, ex totis praecordiis vestris Domini misericordiam implorare non dedignetis: qualiter propter vestram emendationem et orationem catholicorum sacerdotum, qui in simili praevaricatione, ut ego, nequaquam obnoxii sunt, Domini misericordiam, priusquam de hoc mortali corpore egrediar, consequi valeam. Quod per hoc me magis consequi a Domino confido, si scandalum seu error (0884C)in fide, qui per me in usque nunc inter utrasque partes duravit, per me iterum omnia correcta atque sedata fuerint, atque omnia Ecclesiae membra in unitate fidei et concordia charitatis velut in unum corpus compaginata, ita nemo ex nobis in Ecclesia Dei ultra scandalum vel quodlibet schisma intromittere audeat, sed omnes nos cum universali Ecclesia, quae in toto mundo dilatata noscitur, similiter sentientes, et ea quae dudum orta intentio est, id est, adoptionem carnis seu nuncupationem in humanitatem Filii Dei anathematizantes, pacem, ut dixi, et unitatem fidei cum omnibus fidelibus Ecclesiae, absque ulla simulatione, inconvulsa fide retineamus: ne cum Nestorii impietate concordantes, qui purum hominem Christum Dominum credidit, alicubi deinceps (0884D)labamur, qui dixit: « Oportet vero et de Dei dispensatione quam pro nostra salute in dispensatione Domini Christi Dominus Deus perfecit, scire quoniam Deus Verbum hominem perfectum assumpsit ex semine Abrahae et David secundum pronuntiationem divinarum Scripturarum: hoc constitutum natura, quod erant illi, ex quorum erat semine, hominem perfectum natura, ex anima intellectuali et carne humana constantem, perfectum hominem constitutum secundum nos per naturam, Spiritus sancti virtute in Virginis vulva formatum, factum ex muliere, et factum sub lege, ut omnes nos a servitutis lege redimeret, ante jam praedestinatam adoptionem accipientes, inenarrabiliter sibimet veniens, mortuum quidem eum secundum legem humanam (0885A)faciens, suscitans vero ex mortuis, et perducens in coelum, et consedere faciens ad dexteram Dei: unde personam constitutos principatus, et potestates, et dominationes, et virtutes, et omne quod nominatur nomen, non solum in hoc saeculo, verum etiam et in futurum, ab omni creatura accepit adorationem, sicut inseparabilem a divina natura habens copulationem, relationem Dei, et intelligentiam omni creaturae adoratione exhibentem. Et neque duos filios dicimus, neque duos Dominos; quoniam unus Filius Patris secundum substantiam, Deus Verbum unigenitus Filius Patris, sicut iste conjunctus et particeps constitutis Filii communicat nomine et honore. Dominus secundum essentiam Deus Verbum, cui iste conjunctus honore communicat. (0885B)Et ideo neque duos filios hos dicimus, neque duos homines: quia manifesto constituto secundum substantiam Domino et Filio inseparabilem, tenet ad eum copulationem, qui causa nostrae salutis assumptus confertur nomine et honore Domino et Filio, non sicut unusquisque nostrum secundum seipsum constitutus est Filius. Unde et multi secundum beatum Paulum dicimur filii, sed solus praecipuum habens hoc quod ad Dei Verbi copulationem, adoptionem et dominationem participans: aufers quidem omnem suspicionem dualitatis filiorum et dominorum. Praestato vero nobis in copulationem ad Domini Verbum, bonam haberet ipsius fidem, et intelligentiam, et theoriam: pro quibus et adorationem, per (0885C)relationem Dei ab omnibus coepit creatura. Unum igitur Filium dicimus et Dominum Christum, per quem omnia facta sunt: principaliter quidem Deum Verbum intelligentes substantialiter Filium Dei et Dominum, conspirantes autem assumptum Nazaret [ Forte, Jesum a Nazareth. H. ] quem unxit Deus spiritu et virtute, sic in Verbi Dei copulationem adoptionis participantem et dominationis, qui et secundus Adam. »

Haec est sententia Nestorii haeretici, qui purum hominem absque Deo Virginis utero genitum impie astruebat. In quem hominem ex eadem sancta Virgine procreatum et genitum, post nativitatem ejus, Verbum Dei, hoc est divinitatem Filii Dei, descendisse et habitasse prae caeteris sanctis impudenter praedicabat. (0885D)Et ob hoc, sicut in Christo duas naturas, ita et duas personas in eo satis improbe vindicare contendebat. Nos vero ejus impietatem anathematizantes, quaedam testimonia ex libris sanctorum Patrum, quos Ecclesia venerabiliter recipit, decerpentes, huic epistolae subnectimus, per quae nos ad viam veritatis post pristinum errorem nostrum reversi sumus, vobis subter ascriptam direximus: per quae et vos de dicta intentione veritatem fidei plenius agnoscere potestis, et ad rectum tramitem fidei reverti. Contra quas sententias Patrum dissentiens, aliter quam illas [ Forte, qui aliter quam illae. H. ] nos informant credere aut docere voluerit, et adoptionem et nuncupationem in carne Salvatoris [ Suppl. qui vel quisquis. H. ] credere vel praedicare praesumpserit, (0886A)anathema sit. A quo jaculo anathematis ipse verus ac proprius Dei Filius, de quo loquitur, tam vos quam nos, et hic et in futuro liberare dignetur. Cui cum Patre in unitate Spiritus sancti similis et coaequalis exstat gloria, ante omnia saecula, et nunc et in dies aeternitatis.

Beatus denique Cyrillus in tractatu suo inter alia ita dicit: « Imo multum interest et incomparabilibus differentiis gloriae et eminentiae Salvatoris nostri munimentis, ea quae nostra sunt. Nos enim famuli sumus: ille vero naturaliter Dominus et Deus, licet factus sit nobiscum, et in his quae sunt nostra dispensative. Praeterea et beatus Paulus Christum eum nominavit et Deum, ita dicens: Scitote cognoscentes quia omnis fornicator, etc., non habet haereditatem (0886B)in regno Christi et Dei (Ephes. V). Solus autem Christus etiam Deus vere, qui Emmanuel est. Etenim nos per gratiam Dei, verumtamen non ita Deus Filius, sed natura magis et veritate, licet caro sit factus. »

Item ipse in eodem tractatu post aliqua ita dixit: « Quomodo proprius Dei Filius nominatus est Christus, qui etiam traditus est a Deo et Patre, causa omnium salutis et vitae. Traditus est enim propter peccata nostra, et ipse iniquitates multorum portavit in corpore suo, in ligno, secundum prophetae vocem (Isa. LIII; I Pet. II). Palam ergo est quia unitatis res assumpta necessarie proprium Filium declaravit Dei, qui ex sancta Virgine est. Corpus enim erat non alterius cujuspiam secundum nos, sed (0886C)magis proprium ex Patre existentis Verbi, natum ex ea. »

Item ipse post paululum contra Nestorium: « Sicut enim in Adam omnes morimur, sic et in Christo omnes vivificamur (I Cor. XV). Si enim non pateretur humane pro nobis, neque operaretur divine quae ad salutem sunt. Dicitur enim prius quidem mori, ut homo: reviviscere autem postea, eo quod sit naturaliter Deus. Si igitur non est passus mori carne secundum Scripturas, neque vivificatur spiritu, hoc est non revixit. Et si hoc est verum, vana est fides nostra, adhuc sumus in peccatis nostris. Baptizati enim sumus in mortem ejus, secundum beati Pauli vocem (Rom. VI), et remissionem peccatorum habuimus per (0886D)sanguinem ejus. Sed si est Christus neque Filius vere, neque naturaliter Deus, sed homo purus secundum nos, et divinitatis organum: salvati quidem sumus non in Deo quodammodo, sed in uno magis secundum nos moriente pro nobis, et virtutibus alienis resuscitato. Quomodo ergo destructa est mors per Christum? » Et infra. « Colimus autem non hominem purum, absit, sed Deum potius naturaliter, non ignorantes ejus gloriam, licet factus sit secundum nos. »

Item beati Gregorii papae urbis Romae suaper [ Forte, super. H. ] Moralia: « Eratque ille vir magnus inter omnes Orientales. Omnes, inquit, qui in hunc Orientem fide pleni consistunt, recte Orientales vocantur. Sed quia omnes homines, tantummodo (0887A)homines, ipse autem oriens Deus et homo, recte dicitur: Erat magnus inter omnes Orientales. Ac si aperte diceretur: Omnes qui in fide Deo nascuntur superat, quia non ut caeteros adoptio, sed natura illum divinitatis exaltat. » Et rursus alibi idem ipse: « Quia omnis homo tantummodo homo est, ipse autem Deus et homo. In terra ei similis non est, quia etsi adoptivus quisque filius ad percipiendum divinitatem proficit, nequaquam tamen ut Deus naturaliter esset, accepit. »

Item in libro beati Job: « Mediatori vero nostro in legislatoribus similis nullus est, quia isti gratuitu vocati ex peccatis ad innocentiam redeunt. Redemptor autem noster sine peccato est, Filius sine adoptione, nec perpetravit unquam quod redarguit. (0887B)Quas quidem sententias prius non recte intelligebamus. »

Item beati Athanasii Alexandrini episcopi: « Si quis vero adversus divinas Scripturas docet, alium dicens Filium Dei, et alium qui ex Maria virgine, hominem secundum gratiam adoptatum, sicut nos: quasi essent duo filii, unus secundum naturam qui ex Deo, et unum secundum gratiam qui ex Maria. Et si quis Domini nostri carnem desursum dicit, et non ex virgine Maria, aut mutatam deitatem in (0888A)carnem, et confusam, aut passibilem Domini deitatem, aut inadorandam Domini nostri carnem sicut hominis, et non adorandam Domini et Dei carnem: hunc anathematizat sancta catholica et apostolica Ecclesia. »

Item sancti Gregorii Nazianzeni episcopi ad Cledonium: « Si quis introducit duos filios, unum quidem qui ex Deo Patre; secundum vero, qui ex matre, et non unum eumdemque, et adoptione excedat gratia quae promissa est iis qui credunt: alienum eum a nostro consortio judicamus. Naturae vero duae Deus et homo: nam et anima, et corpus: Filii vero duo, neque dii [ Leg., . . . neque duo, neque duo dii. H. ], neque duo homines. »

Item beatus Leo papa urbis Romae ita dicit: (0888B)« Exsultet rectarum mentium fides, et verum unumque Dei Filium non solum secundum deitatem, qua a Patre est genitus, sed etiam secundum humanitatem, qua de matre virgine est natus, intelligant. »

Item ipse alibi: « Assumpta est de matre, Domini natura, non culpa; creata est forma servi sine conditione servili, quia novus temperatus est veteri, ut et veritatem susciperet generis, et vitium excluderet vetustatis. »