PIUS PP. XI
EPISTULA
CONDITUM ANNO*
AD R. D. PATRITIUM HIERONYMUM HENNESSY, MODERATOREM GENERALEM CONGREGATIONIS FRATRUM A SCHOLIS CHRISTIANIS HIBERNIAE: PLENO IAM SAECULO AB INSTITUTI IPSIUS CANONICA CONFIRMATIONE.
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Conditum anno MDCCCII ab Edmundo Ignatio Rice Institutum in Hibernia vestrum, idemque a decessore Nostro immortalis memoriae Pio VII, duodeviginti post annos, canonice confirmatum, quamquam exiguis orsum est initiis, successu tamen temporis adeo, benignitate Dei, floruit, ut non paucas hodie sedes habeat, in omnibus fere orbis terrarum partibus constitutas. Quarum profecto numerus permultum cresceret, si tot vobis sodalium copia suppeteret, quot ad novas domos aperiendas undique ab Episcopis expetuntur ac desiderantur. Quod autem opera, dilecte fili, vestra tanti apud omnes fiat, nihil mirari licet si perpendatur, qua vos via ac ratione, sane laudatissima, adolescentes hinc scientia atque amore religionis imbuatis, inde ad civilem cultum et ad ingenuam vitae consuetudinem educetis. Videmur interea Nos vobis dedisse unde animos ad maiora caperetis, cum novas Sodalitatis constitutiones haud ita pridem probavimus, quae non modo ad Codicis praescripta, uti aequum erat, accommodatae essent, sed etiam sic temperatae, ut Congregationis istius latius proferendae necessitatibus et locorum, quae incolitis, condicionibus multo melius congruerent. Iamvero eas, dilecte fili, ut perdiligenter servetis et custodiatis, ipsum a vobis postulat, quod singulos obstringit, officium perfectionis vitae sanctitatisque persequendae: quam quidem qui persequi neglegant, iam eo ipso ad iuvenes sancte instituendos omnino inhabiles evadunt atque impares. Utinam qui te summo utuntur moderatore religiosi viri saepius animo reputent, quoquot ad excolendam iuventutem vocantur divinitus, eos ad altissimum utihssimumque vocari munus; quo in explendo si, unice ad Dei gloriam animarumque salutem spectantes, actuose elaborarint, Christum Iesum, innocentium puerorum amantissimum, sibi utique, ex ipsa eius promissione, obligabunt. Cupimus, igitur, ad Sodalitatem vestram quam plurimi convolent tirones, qui, divino Spiritu instincti, aveant in tam grande opus vobiscum incumbere; ut, aucto magistrorum christianorum numero, iam spes simul augeatur christianae posteritatis, cum maximo Ecclesiae civitatisque emolumento. Caelestium interea donorum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, universaeque Congregationi tuae apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
- A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 341-342