Migne Patrologia Latina Tomus 138
>
Concilium in Verno palatio (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.CoInVeP, cc_idno: 9684
¶
Gratias omnipotenti Deo referimus, inclyte rex Karole, nos episcopi et caeteri fideles qui ex diversis partibus ad Vernum evocati sumus, quod deposita discordia, unde tot mala processerunt, quae et enumerare longum est, et declinare adhuc impossibile, redistis ad pacem cum fratribus vestris, quam et natura vobis et religione debetis: in qua ut semper maneatis, per Christum, qui pax nostra est, obsecramus; ut qui maximas res vestras discordia pene 138.0539C| dilapsas videtis, concordia et fido adjutorio relevatas cito aspiciatis. Cedendum est enim Deo, de quo verissime continent litterae: Potestatem habet excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud; et qui dignatione mirabili pollicetur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Caeterum, quia eodem Deo inspirante dignati estis jubere, ut de statu ecclesiae, qui vehementer magnitudine ac multitudine peccatorum nostrorum confusus est, tractaremus, in nomine et adjutorio ejus, quae communi deliberatione reperimus, celsitudini vestrae ac populi fidelis devotioni humiliter aperimus. Neque enim nos justos approbare contendimus; consideratione conscientiae nostrae illud Hieremiae suppliciter dicamus: Misericordia est Domini, quia non sumus consumpti, quia 138.0539D| non defecerunt miserationes ejus. Sed ad Deum reverti, et vos nobiscum trahere meditantes, officium nostrum exequimur, cunctis adquiescentibus profuturum. Quippe non vobis nostra, sed illius auctoritate loquimur qui ait: Qui est ex Deo, verba Dei audit. Absit autem, ut in vobis impleatur quod sequitur: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
1.
138.0540B| Itaque vos primo convenimus, ut, quia vestra probitas cunctis vobis potest prodesse subjectis, cultum Dei rebus omnibus praeferatis. Namque ipse dicit: Qui glorificant me, glorificabo eos. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Praeterea misericordiam et judicium atque justitiam conservetis; scilicet ut misericordia temperet severitatem potestatis, judicium comprimat obstinate peccantes, justitia merentibus digna restituat. Siquidem: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et: Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore. Et: Honor regis judicium diligit. Et: Justitia firmari thronum regis, sapientissimi Salomonis, immo per eum loquentis Dei, prodit auctoritas. Taliter vobis agentibus, vel incruentam vobis, 138.0540C| ut credimus, vel justam de hostibus victoriam divina gratia providebit. Exemplo vobis esse possunt David et Ezechias, qui merito sanctitatis inimicos populi Dei, vel pugnando vel orando, mirabili celeritate vicerunt: sed est domesticum lumen imperator Karolus, qui nomen quod familiae vestrae peperit, clarissimis actibus adornavit. Nec regni vobis amplitudinem ac soliditatem tantummodo, verum etiam vobis bene gerentibus, post vitae hujus excursum eadem Dei gratia gloriam largietur aeternam, cui rex et propheta suspirans: Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua. Haec autem vestrae majestati non temere suggerimus, quia vestri quoque cura nobis commissa est, quorum ministerio per fidem atque baptisma mundati, diem tremendi judicii cum caeteris 138.0540D| fidelibus expectatis.
2.
Verum ut ad nos episcopos redeamus, per hanc civilem, immo plus quam civilem discordiam, multa interdum in nobis ipsis ac aliis nobis commissis negleximus, interdum neglegere coacti sumus, ita ut in omnibus ordinibus religio magnum detrimentum acceperit, et alii quidem per ignorantiam in interitum tendant, alii vero longa licentia assuefacti, 138.0541A| impune se peccare posse confidant. Tandem igitur ad propriam et caeterorum correctionem conversi, quaesumus, ut scelerum patratores, et apostolicae disciplinae contemptores, missis a latere vestro probatae fidei legatis, absque respectu personarum et excecatione munerum, coherceantur; et otio nobis, quantum possibile est, concesso, sermo Dei praedicando fructificet, et canonum reverenda auctoritas debitum in omnibus vigorem obtineat.
3.
In locis sanctis, hoc est monasteriis, alios studio, nonnullos desidia, multos necessitate victus et vestimenti, a sua professione deviare comperimus. Quod petimus ut in omnibus paroechiis directi a vestra mansuetudine religiosi atque idonei viri, cum notitia episcoporum, scrutentur et corrigant, ac 138.0541B| singulorum locorum statum vestrae celsitudini et nostrae mediocritati, tempore a vobis constituendo, renuntient.
4.
Monachos qui cupiditatis causa vagantur, et sanctae religionis propositum impudenter infamant, ad sua loca jubemus reverti, et regulariter abbatum solertia recipi. Eis autem qui post evidentem professionem monachicam etiam habitum reliquerunt, vel qui sua culpa proiciuntur, nisi redire, et quod Deo spoponderunt implere consentiant, hoc credimus posse remedio subveniri, si in ergastulis inclusi tamdiu a conventu hominum abstineantur, et pietatis intuitu convenientibus macerentur operibus, donec sanitatem correctionis admittant. Namque illi qui quondam monachi, postea relicta singularitatis 138.0541C| professione, ad militiam vel ad nuptias devolvuntur, papae Leonis decreto publicae poenitentiae satisfactione purgandi sunt. De clericis autem ecclesiarum suarum desertoribus, antiqua forma Calcidonensis concilii servanda est, quae praescribit, ut si episcopus susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, et susceptus et suscipiens communione priventur, donec is qui migraverat clericus, ad propriam revertatur ecclesiam.
5.
Qui sanctimonialibus inlicite miscentur, et sacrilega foedera cum eis faciunt nuptiarum, eos Innocentii papae censura a communione jubet suspendi; et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non 138.0541D| negari.
6.
Ab altero vero desponsata, et ab altero rapta puella, secundum statuta Ancirani concilii ei a quo desponsata fuerat, reddenda est, etiamsi vim a raptore pertulerit. De raptoribus autem id nobis videtur optimum, ut quoniam ecclesiasticam excommunicationem parvipendunt, secularium legum terreantur austeritate.
7.
Si quae sanctimoniales causa religionis, ut eis falso videtur, vel virilem habitum sumunt, vel crines 138.0542A| adtondent, quia ignorantia magis quam studio eas errare putamus, admonendas castigandasque decernimus; ne forte veteris ac novi instrumenti praevaricatrices, juxta Gangrensem synodum, severitate anathematis ab ecclesiae corpore praecidantur.
8.
Quoniam quosdam episcoporum ab expeditionis labore corporis defendit imbecillitas, aliis autem vestra indulgentia cunctis optabilem largitur quietem, praecavendum est utrisque, ne per eorum absentiam res militaris dispendium patiatur. Itaque si vestra consentit sublimitas, homines suos rei publicae profuturos, cuilibet fidelium vestrorum, quem sibi utilem judicaverint, committant, cujus diligentia, ne se ab officio subtrahere valeant, observetur.
9.
Remorum ecclesiam, diu multumque pastore 138.0542B| destitutam, nuper spoliatam rebus, honeratam injuriis, absque ingenti dolore fateri non possumus. Et quia vestram sublimitatem et nostram parvitatem eruere desideramus periculo, obsecramus ut tam foede lacerata ecclesia redintegretur, atque juxta venerabilium canonum constitutionem dignus ei celeriter quaeratur et praeficiatur episcopus; ut clerus et populus tantis attritus et spiritalibus et corporalibus incommodis, consolatione recepta, cum suo praesule pro vestra salute ac prosperitate communi Domino studeat supplicare.
10.
Aurelianensis etiam ecclesia confusione maxima noscitur laborare. Tamen quia superiore anno archiepiscopus Wenilo, suis annitentibus suffraganeis, ex eodem loco Agium presbyterum palatii 138.0542C| vestri memoratae ecclesiae ordinavit, probabilium canonicorum ac laicorum attestatione instructus, et petitione impulsus, et eadem ecclesia nostro et vestro vacat periculo, hujus rei alium exitum non videmus, nisi ut vestra pietas quod a tantis viris factum est, ratum esse permittat.
11.
De praelatione reverendissimi Drogonis definire aliquid non audemus, nisi expectandum, quam maximus cogi potest Galliae Germaniaeque conventus, et in eo metropolitanorum reliquorumque antistitum inquirendum esse consensum, cui resistere nec volumus nec valemus. Nobis tamen, si quid tale alicui committi potest, et non alia quam quae praetenditur latet causa, illi potissimum convenire videtur, qui et communione sacerdotii nobis, et excellentiae 138.0542D| vestrae propinquitatis privilegio, sociatur.
12.
Veniemus nunc ad ultimam partem admonitionis nostrae; quam qua intentione fundimus, dederit Deus ut vos ac proceres caeterique fideles ea devotione suscipiatis. Videmus enim iram Dei nobis et vobis imminere, cum pro rapinis et immanibus aliis sceleribus, tum etiam maxime quod ecclesiae facultates, quas reges et reliqui christiani Deo voverunt ad alimentum servorum Dei et pauperum, ad exceptionem hospitum, redemptionem captivorum, 138.0543A| atque templorum Dei instaurationem, nunc in usu secularium detinentur. Hinc multi servi Dei penuriam cibi et potus ac vestimentorum patiuntur, pauperes consuetam aelemosinam non accipiunt, negleguntur hospites, fraudantur captivi, et fama omnium merito laceratur. Et quidem si haec a paganis pateretur ecclesia, patientiam flagitaret. Nunc autem oppressi a filiis nostris, hoc est, ab his quos vel nos vel decessores nostri in Christo genuimus, christianos eos nostro ministerio facientes, nullam patientiae consolationem recipimus, quoniam de illorum interitu formidamus. Certe, quod nullus unquam impudentissimus negare audebit, possessio ecclesiae votum est fidelium, patrimonium pauperum, redemptio animarum. Votum ergo alterius quomodo quisquam 138.0543B| Deo audet auferre, haereditatem pauperum qua temeritate praesumit invadere? Unde alii suas animas redemerunt, cur inde alii suas perdunt? Itaque quaedam loca venerabilia, quod nunquam antea auditum est, laici ex integro possident, quorumdam partem sibi vindicant, quorumdam praedia multipliciter divisa in haereditatem sibi dari fecerunt. Aegyptii sacerdotes, famis necessitate caeteris cuncta vendentibus, suas possessiones retinuerunt, et falsi dii reverentiam a suis cultoribus meruerunt, quam in hac parte solus et verus Deus non obtinet. Oza percussus est, propterea quod nutantem archam sublevare praesumpsit, quam tangere nefas erat. Rideat hoc aliquis, nisi, quod summo dolore dicimus, quidam oppressores ecclesiae dignum suis moribus exitum 138.0543C| nostro etiam tempore invenerunt. Propheta clamat: Qui dixerunt, hereditate possideamus sanctuarium Dei, Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Postremo ipse dominus Jesus conditor et redemptor: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? Et quisquam tam audax et desperatus invenitur, qui possessiones Dei ad certissimam 138.0544A| perniciem suam occupet et invadat O fideles Deo et vobis ipsis, nolite pro temporali abundantia divitiarum mereri sempiternam congeriem miseriarum, nec ultra decus animae vestrae tam pestifero, tam inaudito, tam denique certo sacrilegio polluatis! Reddite Deo sua, ut vestra cum pace possideatis, tormenta evadatis aeterna, et postmodum ad gaudium Domini nostri, ut servi fideles, intromittamini. Seculares honores seculares possideant, ecclesiasticos ecclesiastici sortiantur. Nec nos insatiabilis cupiditatis arguatis, quia, qualescumque sumus, vera nos dicere nec ipsi nescitis. Et licet pauci, sunt tamen aliqui nostrum Deum timentes, qui juxta illud propheticum exaudiantur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet; quia omnium 138.0544B| finis quotidie appropinquat; et quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna. Si volumus evadere praesentes calamitates et futuras evitare miserias, in commune omnes a nostris pravitatibus ad Dominum convertamur, et declinantes a malo faciamus bonum, ut bona Domini mereamur videre in terra viventium. Tu autem, clarissime rex, quia verissime scriptum est, corrumpunt mores bonos colloquia mala, fuge perversorum consortia et consilia, nec a te quisquam petere audeat, quod majestatem tuam praestare non deceat. Nec timeas iratos homines, hoc est, terram et cinerem, amplius quam Deum qui te creavit, quique in veritate judicabit: cujus voluntatem si perfecte secutus fueris, credimus quod a quorumlibet hominum te contumacia 138.0544C| liberabit, et omnibus angustiis clementer eripiet, ac post hoc temporale regnum ad perpetuum cumulata felicitate perducet. In fine omnes alloquimur, quod si nostris salutaribus adquieveritis consiliis, vestro profectui plurimum congratulabimur. Sin autem nos, immo Deum per nos loquentem, contempseritis, necessitate implendi ministerii, quod nollemus, facere compellemur.
Quotation analysis
- NOTA. Canones concilii in Verno palatio habiti, ubi praesedit Ebroinus Pictavorum episcopus, et Wenilo Senonum archiepiscopus, necnon et Hludowicus sancti Dionysii abbas, et Hincmarus post Remorum episcopus, anno quinto regni domini nostri Karoli, filii Hludowici imperatoris, mense Dec., indictione 7.
p. 0544C