Concilium Viennense

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Viennense
1311-1312
editio: incognita
fons: Documenta Catolica Omnia

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Conc. Uiennense a. 1311-1312 [de Templariorum ordine et Terrae sanctae negozio]

Clemens episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus quia venit tempus, tempus venit quo per prophetam conqueritur dominus: in furorem et indignationem mihi facta est domus haec.

Auferetur de conspectu meo propter malitiam filiorum suorum quia me ad iracundiam provocabant vertentes ad me terga et non facies ponentes idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent ipsam.

Aedificaverunt excelsa Baal ut initiarent et consecrarent filios suos idolis atque daemoniis.

Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa.

Ad tam horrendum auditum tantum que horrorem vulgatae infamiae quod quis umquam audivit tale quis vidit huic simile corrui cum audirem contristatus sum cum viderem amaruit cor meum tenebrae exstupefecerunt me.

Vox enim populi de civitate vox de templo vox domini reddentis retributionem inimicis suis.

Exclamare propheta compellitur: da eis domine da eis vulvam sine liberis et ubera arentia.

Nequitiae eorum revelatae sunt propter malitiam ipsorum.

De domo tua eice illos et siccetur radix eorum fructum nequaquam faciant non sit ultra domus haec offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens.

Non enim parva est fornicatio eius immolantis filios suos dantis illos et consecrantis daemoniis et non deo diis quos ignorabant.

Propterea in solitudinem et opprobrium in maledictionem et in desertum erit domus haec confusa nimis et adaequata pulveri novissima deserta et invia et arens ab ira domini quem contempsit non habitetur sed redigatur in solitudinem et omnes super eam stupeant et sibilent super universis plagis eius.

Non enim propter locum gentem sed propter gentem locum elegit dominus.

Ideo et ipse locus templi particeps factus est populi malorum ipso domino ad Salomonem aedificantem sibi templum qui impletus est quasi flumine sapientia apertissime praedicante: si aversione aversi fueritis filii vestri non sequentes et colentes me sed abeuntes et colentes deos alienos et adorantes ipsos proiciam eos a facie mea et expellam de terra quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomine meo a facie mea proiciam et erit in proverbium et in fabulam et populis in exemplum.

Omnes transeuntes videntes stupebunt et sibilabunt et dicent quare sic fecit dominus templo et domui huic.

Et respondebunt quia recesserunt a domino deo suo qui emit et redemit eos et secuti sunt Baal et deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt.

Idcirco induxit dominus super ipsos hoc malum grande.

Sane dudum circa nostrae promotionis ad apicem summi pontificatus initium etiam antequam Lugdunum ubi recepimus nostrae coronationis insignia veniremus et post tam ibi quam alibi secreta quorundam nobis insinuatio intimavit quod magister praeceptores et alii fratres ordinis militiae templi hierosolymitani et etiam ipse ordo qui ad defensionem patrimonii domini nostri Iesu Christi fuerant in transmarinis partibus constituti et speciales fidei catholicae pugiles et terrae sanctae praecipui defensores ipsius terrae negotium gerere principaliter videbantur propter quod sacrosancta Romana ecclesia eosdem fratres et ordinem specialis favoris plenitudine prosequens eos adversus Christi hostes crucis armavit signaculo multis exaltavit honoribus et diversis libertatibus et privilegiis communivit et tam ipsius quam cunctorum Christi fidelium manus cum multiplici erogatione bonorum sentiebant multifarie multis que modis propter hoc adiutrices contra ipsum dominum Iesum Christum in scelus apostasiae nefandae detestabile idolatriae vitium exsecrabile facinus Sodomorum et haereses varias erant lapsi.

Sed quia non erat verisimile nec credibile videbatur quod viri tam religiosi qui praecipue pro Christi nomine suum saepe sanguinem effuderunt ac personas suas mortis periculis frequenter exponere videbantur qui que magna tam in divinis officiis quam in ieiuniis et aliis observantiis devotionis signa frequentius praetendere videbantur suae sic essent salutis immemores quod talia perpetrarent praesertim cum idem ordo bonum et sanctum initium habuerit et a sede apostolica gratiam approbationis perceperit et per sedem eandem ipsius ordinis regula utpote sancta rationabilis atque iusta meruerit approbari eiusmodi insinuationi et delationi ipsorum eiusdem domini nostri exemplis et canonicae scripturae doctrinis edocti aurem noluimus inclinare.

Deinde vero carissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris cui eadem fuerant facinora nuntiata non typo avaritiae cum de bonis templariorum nihil sibi vindicare aut appropriare intenderit immo ea in regno suo dimisit manum suam exinde totaliter amovendo sed fidei orthodoxae fervore suorum progenitorum vestigia clara sequens accensus de praemissis quantum licite potuit se informans ad instruendum et informandum nos super his multas et magnas nobis informationes per suos nuntios et litteras destinavit.

Infamia vero contra templarios ipsos et ordinem eorumdem increbrescente validius super sceleribus antedictis et quia etiam quidam miles eiusdem ordinis magnae nobilitatis et qui non levis opinionis in dicto ordine habebatur coram nobis secrete iuratus deposuit quod ipse in receptione sua ad recipientis suggestionem praesentibus quibusdam aliis militibus militiae templi negavit Christum et exspuit super crucem sibi a dicto recipiente ostensam.

Dixit etiam se vidisse quod magister militiae templi qui vivit adhuc recepit in conventu dicti ordinis ultramarino quemdam militem eodem modo scilicet cum abnegatione Christi et exspuitione super crucem praesentibus bene ducentis fratribus eiusdem ordinis et audivit dici quod sic in receptione fratrum dicti ordinis servabatur quod ad recipientis vel ad hoc deputati suggestionem qui recipiebatur Iesum Christum negabat et super crucem sibi ostensam exspuebat in vituperium Christi crucifixi et quaedam alia faciebant recipiens et receptus quae non sunt licita nec christianae conveniunt honestati prout ipse tunc confessus exstitit coram nobis.

Urgente nos ad id officii nostri debito vitare nequivimus quin tot et tantis clamoribus accomodaremus auditum.

Sed cum demum fama publica deferente ac clamosa insinuatione dicti regis necnon et ducum comitum et baronum et aliorum nobilium clericorum quoque et populi dicti regni Francorum ad nostram propter hoc tam per se quam per procuratores et syndicos praesentiam venientium ad nostram quod dolenter referimus audientiam pervenisset quod magister praeceptores et alii fratres dicti ordinis et ipse ordo praefatis et pluribus aliis erant criminibus irretiti et praemissa per multas confessiones attestationes et depositiones praefati magistri visitatoris Franciae ac plurium praeceptorum et fratrum ordinis praelibati coram multis praelatis et haereticae pravitatis inquisitore auctoritate apostolica praecedente in regno Franciae factas habitas et receptas et in publicam scripturam redactas nobis que et fratribus nostris ostensas probari quodammodo viderentur ac nihilominus fama et clamores praedicti in tantum invaluissent et etiam ostendissent tam contra ipsum ordinem quam contra personas singulares eiusdem quod sine gravi scandalo praeteriri non poterat nec absque imminenti fidei periculo tolerari nos illius cuius vices licet immeriti in terris gerimus vestigiis inhaerentes ad inquirendum de praedictis ratione praevia duximus procedendum multos que de praeceptoribus presbyteris militibus et aliis fratribus dicti ordinis reputationis non modicae in nostra praesentia constitutos praestito ab eis nihilominus iuramento et eis cum affectione non modica per patrem et filium et spiritum sanctum sub ostentatione divini iudicii ac interminatione maledictionis aeternae in virtute sanctae oboedientiae adiuratis quod tunc in loco tuto et idoneo constituti ubi nihil eos timere oportebat non obstantibus confessionibus per eos coram aliis factis per quas eisdem confitentibus nullum fieri praeiudicium volebamus super praemissis meram et plenam nobis dicerent veritatem super his interrogavimus et usque ad numerum septuaginta duorum examinavimus multis ex fratribus nostris nobis assistentibus diligenter eorum que confessiones per publicas manus in authenticam scripturam redactas illico in nostra et dictorum fratrum nostrorum praesentia ac deinde interposito aliquorum dierum spatio in consistorio legi fecimus coram ipsis et illas in suo vulgari cuilibet eorum exponi qui perseverantes in illis eas expresse et sponte prout recitatae fuerant approbarunt.

Post quae cum generali magistro visitatore Franciae et praecipuis praeceptoribus praefati ordinis intendentes super praemissis inquirere per nos ipsos ipsum generalem magistrum et visitatorem Franciae ac terrae ultramarinae Normanniae Aquitaniae ac Pictaviae praeceptores maiores nobis Pictavis exsistentibus mandavimus praesentari.

Sed cum quidam ex eis sic infirmabantur tunc temporis quod aequitare non poterant nec ad nostram praesentiam commode adduci nos scire volentes de praemissis omnibus veritatem et an vera essent quae continebantur in eorum confessionibus et depositionibus quas coram inquisitore pravitatis haereticae in regno Franciae supradicto praesentibus quibusdam notariis publicis et multis aliis bonis viris dicebatur fecisse nobis et fratribus nostris per ipsum inquisitorem sub manibus publicis exhibitas et ostensas dilectis filiis nostris Berengario tunc tituli Nerei et Achillei nunc episcopo Tusculano et Stephano tituli sancti Cyriaci in thermis presbytero et Landulfo titulo sancti Angeli diacono cardinalibus de quorum prudentia experientia et fidelitate indubitatam fiduciam obtinemus commisimus et mandavimus ut ipsi cum praefatis magistro generali visitatore ac praeceptoribus inquirerent tam contra ipsos et singulares personas ipsius ordinis generaliter quam contra ipsum ordinem super praemissis cum diligentia veritatem et quidquid super his invenirent nobis referre ac eorum confessiones et depositiones per manum publicam in scriptis redactas nostro apostolatui deferre ac praesentare curarent eidem magistro ac visitatori et praeceptoribus beneficium absolutionis a sententia excommunicationis quam pro praemissis si vera essent incurrerant si absolutionem humiliter ac devote peterent ut debebant iuxta formam ecclesiae impensuri.

Qui cardinales ad ipsos generalem magistrum visitatorem et praeceptores personaliter accedentes eis sui adventus causam exposuerunt.

Et quoniam personae ipsorum et aliorum templariorum in regno Franciae consistentium nobis traditae fuerant quod libere absque metu cuiusquam plene ac pure super praemissis omnibus ipsis cardinalibus dicerent veritatem eis auctoritate apostolica iniunxerunt.

Qui magister visitator et praeceptores terrae Normanniae ultramarinae Aquitaniae et Pictaviae coram ipsis tribus cardinalibus praesentibus quatuor tabellionibus publicis et multis aliis bonis viris ad sancta dei evangelia ab eis corporaliter tacta praestito iuramento quod super praemissis omnibus meram et plenam dicerent veritatem coram ipsis singulariter libere ac sponte absque coactione qualibet et terrore deposuerunt et confessi fuerunt inter cetera Christi abnegationem ac exspuitionem super crucem cum in ordine templi recepti fuerunt et quidam ex eis se sub eadem forma scilicet cum abnegatione Christi et exspuitione super crucem fratres multos etiam recepisse.

Sunt etiam quidam ex eis quaedam alia horribilia et inhonesta confessi quae subticemus ad praesens. Dixerunt praeterea et confessi fuerunt ea vera esse quae in eorum confessionibus et depositionibus continentur quas dudum fecerant coram inquisitore praefato.

Quae confessiones et depositiones dictorum generalis magistri visitatoris et praeceptorum in scripturam publicam per quatuor tabelliones publicos redactae in ipsorum magistri visitatoris et praeceptorum et quorumdam aliorum bonorum virorum praesentia ac deinde interposito aliquorum dierum spatio coram ipsis eisdem lectae fuerunt de mandato et in praesentia cardinalium praedictorum et in suo vulgari expositae cuilibet eorumdem.

Qui perseverantes in illis eas expresse et sponte prout recitatae fuerant approbarunt.

Et post confessiones et depositiones huiusmodi ab ipsis cardinalibus ab excommunicatione quam pro praemissis incurrerant absolutionem flexis genibus manibus que complexis humiliter et devote ac cum lacrimarum effusione non modica petierunt.

Ipsi vero cardinales quia ecclesia non claudit gremium redeunti ab iisdem magistro visitatore et praeceptoribus haeresi abiurata expresse ipsis secundum formam ecclesiae auctoritate nostra absolutionis beneficium impenderunt ac deinde ad nostram praesentiam redeuntes confessiones et depositiones praelibatorum magistri visitatoris et praeceptorum in scripturam publicam redactas per manus publicas ut est dictum nobis praesentarunt et quae cum dictis magistro visitatore et praeceptoribus fecerant retulerunt.

Ex quibus confessionibus et depositionibus et relatione invenimus saepe fatum magistrum visitatorem terrae ultramarinae Normanniae Aquitaniae et Pictaviae praeceptores in praemissis et circa praemissa licet quosdam ex eis in pluribus et alios in paucioribus graviter deliquisse.

Attendentes autem quod scelera tam horrenda transire incorrecta absque omnipotentis dei et omnium catholicorum iniuria non poterant nec debebant decrevimus de fratrum nostrorum consilio per ordinarios locorum ac per alios fideles ac sapientes viros ad hoc deputandos a nobis contra singulares personas ipsius ordinis necnon et contra dictum ordinem per certas discretas personas quas ad hoc duximus deputandas super praemissis criminibus et excessibus inquirendum.

Post haec tam per ordinarios quam per deputatos a nobis contra singulares personas dicti ordinis et per inquisitores quos ad hoc duximus deputandos contra ipsum ordinem per universas mundi partes in quibus consueverint fratres dicti ordinis habitare inquisitiones factae fuerunt et illae quae factae contra ordinem praelibatum fuerant ad nostrum examen remissae quaedam per nos et fratres nostros sanctae Romanae ecclesiae cardinales aliae vero per multos viros valde litteratos prudentes fideles deum timentes et fidei catholicae zelatores et exercitatos tam praelatos quam alios apud Malausanam Vacionensis dioeceseos fuerunt valde diligenter lectae et examinatae solerter.

Post quae dum venissemus Viennam et essent iam quamplures patriarchae archiepiscopi episcopi electi abbates exempti et non exempti et alii ecclesiarum praelati necnon et procuratores absentium praelatorum et capitulorum ibidem pro convocato a nobis concilio congregati nos post primam sessionem quam inibi cum dictis cardinalibus et cum praefatis praelatis et procuratoribus tenuimus in quo causas convocationis concilii eisdem duximus exponendas quia erat difficile immo fere impossibile praefatos cardinales et universos praelatos et procuratores in praesenti concilio congregatos ad tractandum de modo procedendi super et in facto seu negotio fratrum ordinis praedictorum in nostra praesentia convenire de mandato nostro ab universis praelatis et procuratoribus in hoc concilio exsistentibus certi patriarchae archiepiscopi episcopi abbates exempti et non exempti et alii ecclesiarum praelati et procuratores de universis christianitatis partibus quarumcumque linguarum nationum et regionum qui de peritioribus discretioribus et idoneioribus ad consulendum in tali et tanto negotio et ad tractandum una nobis cum et cum cardinalibus antedictis tam solemne factum sive negotium credebantur electi concorditer et assumpti fuerunt.

Post quae praefatas attestationes super inquisitionem ordinis praelibati receptas coram ipsis praelatis et procuratoribus per plures dies et quantum ipsi voluerunt audire publice legi fecimus in loco ad tenendum concilium deputato videlicet in ecclesia cathedrali et subsequenter per multos venerabiles fratres nostros patriarcham Aquileiensem archiepiscopos et episcopos in praesenti sacro concilio exsistentes electos et deputatos ad hoc per electos a toto concilio cum magna diligentia et sollicitudine non perfunctorie sed moratoria tractatione dictae attestationes ac rubricae super his factae visae perlectae et examinatae fuerunt.

Praefatis itaque cardinalibus patriarchis archiepiscopis et episcopis abbatibus exemptis et non exemptis et aliis praelatis et procuratoribus ab aliis ut praemittitur electis propter praemissum negotium in nostra praesentia constitutis facta per nos propositione et consultatione secreta qualiter esset in eodem negotio procedendum praesertim cum quidam templarii ad defensionem eiusdem ordinis se offerrent maiori parti cardinalium et toti fere concilio illis videlicet qui a toto concilio ut praemittitur sunt electi et quoad hoc vices totius concilii repraesentant vel parti multo maiori quinimo quatuor vel quinque partibus eorundem cuiuscumque nationis in concilio exsistentium indubitatum videbatur et ita dicti praelati et procuratores sua consilia dederunt quod ipsi ordini defensio dari deberet et quod ipse ordo de haeresibus de quibus inquisitum est contra ipsum per ea quae hactenus sunt probata absque offensa dei et iuris iniuria condemnari nequeat aliis quibusdam e contra dicentibus dictos fratres non esse ad defensionem dicti ordinis admittendos nec nos dare debere defensionem eidem si enim ut dicebant praemissi eiusdem ordinis defensio admittatur vel detur ex hoc ipsius negotii periculum et non modicum terrae sanctae subsidii detrimentum sequeretur et altercatio et retardatio ac decisionis ipsius negotii dilatio ad haec multas rationes et varias allegantes.

Verum licet ex processibus habitis contra ordinem memoratum ipse ut haereticalis per diffinitivam sententiam canonice condemnari non possit quia tamen idem ordo de illis haeresibus quae imponuntur eidem est plurimum diffamatus et quia quasi infinitae personae illius ordinis inter quas sunt generalis magister visitator Franciae et maiores praeceptores ipsius per eorum confessiones spontaneas de praedictis haeresibus erroribus et sceleribus sunt convictae quia etiam ipsae confessiones dictum ordinem reddunt valde suspectum et quia infamia et suspicio praelibatae dictum ordinem reddunt ecclesiae sanctae dei et praelatis eiusdem ac regibus aliis que principibus et caeteris catholicis nimis abominabilem et exosum quia etiam verisimile creditur quod amodo bona non reperiretur persona quae dictum ordinem vellet intrare propter quae ipse ordo ecclesiae dei ac prosecutioni negotii terrae sanctae ad cuius servitium fuerant deputati inutilis redderetur quoniam insuper ex dilatione decisionis seu ordinationis dicti negotii ad quam faciendam vel sententiam promulgandam terminus peremptorius fuerat in praesenti concilio praefatis ordini et fratribus assignatus a nobis bonorum templi quae dudum ad subsidium terrae sanctae et impugnationem inimicorum fidei christianae a Christi fidelibus data legata et concessa fuerunt totalis amissio destructio et dilapidatio ut probabiliter creditur sequeretur inter eos qui dicunt ex nunc contra dictum ordinem pro dictis criminibus condemnationis sententiam promulgandam et alios qui dicunt ex processibus praehabitis contra dictum ordinem condemnationis sententiam iure ferri non posse longa et matura deliberatione praehabita solum deum habentes prae oculis et ad utilitatem negotii terrae sanctae respectum habentes non declinantes ad dexteram vel sinistram viam provisionis et ordinationis duximus eligendam per quam tollentur scandala vitabuntur pericula et bona conservabuntur subsidio terrae sanctae.

Considerantes itaque infamiam suspicionem clamosam insinuationem et alia supradicta quae contra ordinem faciunt supradictum necnon et occultam et clandestinam receptionem fratrum ipsius ordinis differentiam que multorum fratrum eiusdem a communi conversatione vita et moribus aliorum Christi fidelium in eo maxime quod recipientes aliquos in fratres sui ordinis receptos in ipsa receptione professionem emittere faciebant et iurare modum receptionis nemini revelare nec religionem illam exire ex quibus contra eos praesumitur evidenter attendentes insuper grave scandalum ex praedictis contra ordinem praelibatum subortum fuisse quod non videretur posse sedari eodem ordine remanente necnon et fidei et animarum pericula et quamplurimorum fratrum dicti ordinis horribilia multa facta et multas alias rationes iustas et causas quae nostrum ad infrascripta movere animum rationabiliter et debite potuerunt quia et maiori parti dictorum cardinalium et praedictorum a toto concilio electorum plus quam quatuor vel quinque partibus eorumdem visum est decentius et expedientius et utilius pro dei honore et pro conservatione fidei christianae ac subsidio terrae sanctae multis que aliis rationibus validis sequendam fore potius viam ordinationis et provisionis sedis apostolicae ordinem saepe fatum tollendo et bona ad usum ad quem deputata fuerant applicando de personis etiam ipsius ordinis quae vivunt salubriter providendo quam defensionis iuris observationes et negotii prorogationes animadvertentes quoque quod alias etiam sine culpa fratrum ecclesia Romana fecit interdum alios ordines solemnes ex causis incomparabiliter minoribus quam sint praemissae cessare non sine cordis amaritudine et dolore non per modum diffinitivae sententiae sed per modum provisionis seu ordinationis apostolicae praefatum templi ordinem et eius statum habitum atque nomen irrefragabili et perpetuo valitura tollimus sanctione ac perpetuae prohibitioni subicimus sacro concilio approbante districtius inhibentes ne quis dictum ordinem de cetero intrare vel eius habitum suscipere vel portare aut pro templario gerere se praesumat.

Quod si quis contra fecerit excommunicationis incurrat sententiam ipso facto.

Porro nos personas et bona eadem nostrae ac apostolicae sedis ordinationi et dispositioni quam gratia divina favente ad dei honorem et exaltationem fidei christianae ac statum prosperum terrae sanctae facere intendimus antequam praesens sacrum terminetur concilium reservamus inhibentes districtius ne quis cuiuscumque conditionis vel status exsistat se de personis vel bonis huiusmodi aliquatenus intromittat vel circa ea in ordinationis sive dispositionis nostrae per nos ut praemittitur faciendae praeiudicium aliquod faciat innovet vel attentet decernentes exnunc irritum et inane si secus a quoquam scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Per hoc tamen processibus factis vel faciendis circa singulares personas ipsorum templariorum per dioecesanos episcopos et provincialia concilia prout per nos alias exstitit ordinatum nolumus derogari.

Nulli ergo ... Si quis ....

Datum Viennae xi calendas aprilis pontificatus nostri anno septimo.

Ad perpetuam rei memoriam.

Ad providam Christi vicarii praesidentis in specula apostolicae dignitatis circumspectionem pertinet vices pensare temporum emergentium negotiorum causas discutere ac personarum attendere qualitates ut ad singula debitum dirigens necessariae considerationis intuitum et opportunae manum operationis apponens de agro domini sic vitiorum tribulos eruat ut virtutes amplificet sic praevaricantium spinas tollat ut evellendo plus plantet quam destruat et in loca vacua per eradicationem nocentium tribulorum devota deo plantaria transferendo potiorem praebeat de provisa et utili eorumdem locorum unione et translatione laetitiam quam vera iustitia quae compassionem habet doloris intulerit detrimentum personarum locorum huiusmodi per ruinam sic enim sufferendo quod officit et subrogando quod proficit virtutum profectus amplificat et sublata de medio meliori sub rogatione restaurat.

Dudum siquidem ordinem domus militiae templi ierosolimitani propter magistrum et fratres ceteras que personas dicti ordinis in quibuslibet mundi partibus consistentes variis et diversis non tam nefandis quam infandis proh dolor errorum et scelerum obscenitatibus pravitatibus maculis et labe respersos quae propter tristem et spurcidam eorum memoriam praesentibus subticemus eius que ordinis statum habitum atque nomen non sine cordis amaritudine et dolore sacro approbante concilio non per modum diffinitivae sententiae cum eam super hoc secundum inquisitiones et processus super hiis habitos non possemus ferre de iure sed per viam provisionis seu ordinationis apostolicae irrefragabili et perpetuo valitura substulimus sanctione ipsum prohibitioni perpetuae supponentes districtius inhibendo ne quis dictum ordinem de cetero intrare vel eius habitum suscipere vel portare aut pro templario gerere se praesumeret.

Quod si quis contrafaceret excommunicationis incurreret sententiam ipso facto.

Universa etiam bona ordinis praelibati apostolicae sedis ordinationi et dispositioni auctoritate apostolica duximus reservanda inhibentes districtius ne quis cuiuscumque conditionis vel status existeret se de personis vel bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret vel circa ea in praeiudicium ordinis seu dispositionis apostolicae per sedem eamdem ut praemittitur faciendae aliquid faceret innovaret vel etiam attentaret decernentes ex tunc irritum et inane si secus a quoquam scienter vel ignoranter contingeret attentari ac postmodum ne dicta bona quae dudum ad subsidium terrae sanctae et impugnationem inimicorum fidei christianae a Christi cultoribus data legata concessa et acquisita fuerunt debita gubernatione carentia tamquam vacantia deperirent vel converterentur in usus alios quam in illos ad quos fuerant pia devotione fidelium deputata vel propter tarditatem ordinationis et dispositionis huiusmodi eorum destructio vel dilapidatio sequeretur cum fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus necnon patriarchis archiepiscopis episcopis et praelatis ac etiam cum nonnullis excellentibus et illustribus personis cum reliquorum quoque absentium praelatorum et etiam capitulorum et conventuum ecclesiarum et monasteriorum procuratoribus in dicto concilio constitutis habuimus ardua morosa et diversa consilia et tractatus ut per huiusmodi consiliorum et tractatuum deliberationem praehabitam diligentem dictorum bonorum ordinatio et dispositio ad honorem dei augmentum fidei exaltationem ecclesiae dictae terrae subsidium salutem quoque fidelium et quietem salubris et utilis proveniret post que utique longa praemeditata provisa et matura consilia suadentibus plurimis iustis causis nostra et dictorum patrum necnon patriarcharum archiepiscoporum episcoporum et aliorum praelatorum ac excellentium et illustrium personarum praedictorum in dicto concilio tunc praesentium deliberationes et consilia in hoc finaliter resederunt ut praedicta bona ordini hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et ipsi hospitali ac dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis eiusdem nomine hospitalis et ordinis eorumdem qui tamquam athletae domini pro defensione fidei se periculis mortis iugiter exponentes onerosa nimis et periculosa dispendia continue perferunt in partibus transmarinis in perpetuum unirentur.

Nos igitur inter cetera mundi loca in quibus vigere dinoscitur observantia regularis dictum ordinem hospitalis et ipsum hospitale sincerae caritatis plenitudine prosequentes ac attendentes quod sicut evidentia facti docet in eo divinis obsequiis ferventer insistitur pietatis et misericordiae opera vigilantibus studiis exercentur fratres hospitalis ipsius mundanis spretis illecebris devotum impendentes altissimo famulatum ac pro recuperatione terrae praedictae tamquam intrepidi Christi pugiles ferventibus studiis et desideriis intendentes quaelibet ducunt humana pericula in contemptum considerantes quoque quod ex hoc tanto eorumdem magistri et fratrum dictorum ordinis et hospitalis crescet strenuitas animorum fervor augebitur et ipsorum roborabitur fortitudo ad propulsandas nostri redemptoris iniurias et hostes eiusdem fidei conterendos quanto ipsorum potentia in opulentioribus facultatibus augmentata onera quae prosecutionis tanti negotii necessitas exigit levius et facilius poterunt supportare et propterea non indigne vigiles redditi studiis que sollicitis excitati ut ad sui status opem et operam impendamus eodem sacro approbante concilio ipsam domum militiae templi ceteras que domos ecclesias capellas oratoria civitates castra villas terras grangias et loca possessiones iurisdictiones redditus atque iura omnia que alia bona immobilia et mobilia vel se moventia cum omnibus membris iuribus et pertinentiis suis ultra et citra mare ac in universis et quibuslibet mundi partibus consistentia quae ipse ordo et dicti magister et fratres ipsius ordinis militiae templi tempore quo ipse magister et nonnulli ex eisdem fratribus militiae templi in regno Franciae communiter capti fuerunt videlicet anno domini millesimo trecentesimo octavo mense octobris per se vel quoscunque alios habebant tenebant et possidebant vel ad eosdem domum et ordinem militiae templi et dictos magistrum et fratres ipsius ordinis militiae templi quomodolibet pertinebant necnon nomina actiones et iura quae praedicto tempore captionis ipsorum eisdem domui ordini vel personis ipsius ordinis militiae templi quocumque modo competebant vel competere poterant contra quoscumque cuiuscunque dignitatis status vel conditionis exsisterent cum omnibus privilegiis indulgentiis immunitatibus et libertatibus quibus praefati magister et fratres dictorum domus et ordinis militiae templi et ipsa domus et ordo per sedem apostolicam vel per catholicos imperatores reges et principes et fideles alios vel quocumque alio modo erant legitime communiti eidem ordini hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et ipsi hospitali donamus concedimus unimus incorporamus applicamus et annectimus in perpetuum de apostolicae plenitudine potestatis exceptis bonis quondam dicti ordinis ipsius militiae templi consistentibus in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum nostrorum Castellae Aragoniae Portugaliae et Maioricarum regum illustrium extra regnum Franciae quae a donatione concessione unione applicatione incorporatione et annexione praedictis specialiter excipienda duximus et etiam excludenda ex nihilominus dispositioni et ordinationi sedis apostolicae reservantes inhibitionem dudum per alios processus nostros factam ne quis videlicet cuiuscumque conditionis vel status existeret se de personis et bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret vel circa ea in praeiudicium ordinationis seu dispositionis sedis eiusdem faciendae de illis necnon decreti nostri interpositionem quoad personas et bona in dictis regnis et terris eorumdem regum proxime expressorum consistentia omnino manere volentes in pleno robore firmitatis quousque de bonis et rebus praedictis in eisdem regnis et terris consistentibus per dispositionem sedis eiusdem fuerit aliter ordinatum occupatores quoque dictorum bonorum aut illicitos detentores cuiuscumque status conditionis excellentiae vel dignitatis exstiterint etiam si pontificali imperiali vel regali praefulgeant dignitate nisi infra unius mensis spatium postquam super hoc per dictos magistrum et fratres ipsius hospitalis vel ipsorum quemlibet aut procuratorem seu procuratores eorum fuerint requisiti dicta bona dimiserint illa que plene et libere restituerint ordini ipsius hospitalis et eidem hospitali aut magistro seu prioribus vel praeceptoribus aut fratribus hospitalis eiusdem in quibuscunque partibus et provinciis constitutis eorum que singulis vel procuratori seu procurationibus eorumdem eiusdem ordinis ipsius hospitalis nomine etiamsi dicti priores praeceptores et fratres ipsius hospitalis et procuratores ipsorum et eorum quilibet a dicto magistro ipsius hospitalis mandatum super hoc specialiter non haberent dummodo procuratores praedicti a dictis prioribus et praeceptoribus vel eorum singulis in provinciis et partibus in quibus huiusmodi priores et praeceptores exstiterint deputati mandatum super hoc habuerint vel ostenderint speciale.

Qui omnes et singuli videlicet priores et praeceptores et fratres dicto magistro procuratores vero praedicti eisdem prioribus et praeceptoribus eorum que singulis a quibus super hiis fuerint deputati plenum super omnibus gestis actis receptis et procuratis per eos quomodolibet in hac parte computum et rationem ponere et reddere teneantur necnon omnes qui scienter occupatoribus et detentoribus praelibatis in occupatione vel detentione huiusmodi dederint consilium auxilium vel favorem publice vel occulte excommunicationis capitula vero collegia seu conventus ecclesiarum et monasteriorum necnon universitates civitatum castrorum villarum et aliorum locorum et ipsas civitates castra villas et loca quae in hiis culpabilia exstiterint ac etiam civitates castra et loca in quibus detentores et occupatores huiusmodi dominium obtinuerint temporale si huiusmodi domini temporales in dimittendo bona praedicta et restituendo illa magistro et fratribus ordinis et hospitalis eiusdem nomine hospitalis ipsius obstaculum adhibebunt et infra dictum mensem ab huiusmodi praemissis non destiterint postquam super hoc ut praemittitur fuerint requisiti ipso facto interdicti sententiis decernimus subiacere a quibus absolvi non possint donec super hiis plenam et debitam satisfactionem curaverint exhibere et nihilominus occupatores et detentores huiusmodi vel praestantes eisdem ut praemittitur auxilium consilium vel favorem sive singulares personae sive capitula collegia seu conventus ecclesiarum et monasteriorum ac universitates civitatum castrorum terrarum vel aliorum locorum exstiterint praeter poenas praescriptas omnibus quae a Romana vel aliis ecclesiis quibuscumque tenent in feudum ipso facto decernimus fore privatos sive privata ita quod ad ecclesias ad quas spectant illa libere sine contradictione aliqua revertantur earum que ecclesiarum praelati sive rectores de ipsis pro sua voluntate disponant sicut utilitati ecclesiarum ipsarum viderint expedire.

Nulli ergo ... Si quis ....

Dat(um) Viennae vi nonas maii pontificatus nostri anno septimo.

Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel per alium seu alios praefatos magistrum seu priores vel praeceptores aut fratres hospitalis eiusdem vel ipsorum quemlibet aut procuratorem seu procuratores eorum nomine hospitalis ipsius in corporalem possessionem dictorum domus militiae templi ceterarum que domorum ecclesiarum capellarum oratorium civitatum castrorum villarum terrarum grangiarum et locorum possessionum iurisdictionum reddituum atque iurium omnium aliorum bonorum mobilium et immobilium vel se moventium cum omnibus membris iuribus et pertinentiis suis ultra et citra mare ac in universis et quibuslibet mundi partibus consistentium quae ipse ordo et dicti magister et fratres ipsius ordinis militiae templi praedicto tempore huiusmodi captionis eorum per se vel quoscumque alios habebant et possidebant vel ad eosdem domum et ordinem militiae templi et dictos magistrum et fratres ipsius ordinis militiae templi quomodolibet pertinebant inducatis auctoritate nostra et defendatis inductos amotis praedictis occupatoribus et detentoribus ac administratoribus et conservatoribus in bonis ipsis auctoritate apostolica et quavis alia deputatis et quibuslibet aliis ab eisdem eis que faciatis de illorum fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi occupatores seu detentores administratores conservatores et alios praedictos nisi infra dictum terminum ut praemittitur bona et redditus praedicta dimiserint illa que libere et plene restituerint ordini ipsius hospitalis et eidem hospitali aut magistro seu prioribus vel praeceptoribus aut fratribus hospitalis eiusdem in partibus et provinciis ubi bona huiusmodi fuerint constitutis eorum que singulis vel procuratori seu procuratoribus eorumdem ipsius hospitalis nomine ut superius est praemissum ac praestantes occupatoribus seu detentoribus ac administratoribus et conservatoribus huiusmodi auxilium consilium vel favorem si singulares personae excommunicationis si vero capitula collegia seu conventus seu universitates exstiterint et ipsas civitates castra villas et loca quae in hiis culpabilia fuerunt ac etiam civitates castra et loca in quibus detentores et occupatores huiusmodi dominium obtinuerint temporale si huiusmodi domini temporales in dimittendo bona praedicta et restituendo illa magistro et fratribus hospitalis eiusdem ipsius hospitalis nomine obstaculum adhibebunt et infra dictum mensem ab huiusmodi praemissis non duxerint ut praedicitur desistendum tamdiu interdicti per vos latis sententiis subiacere et nihilominus omnibus bonis quae a Romana vel aliis ecclesiis quibuscumque tenent in feudum fore privatos seu privata per omnia loca in quibus expedire videritis denuntietis et faciatis ab aliis nuntiari dictos que excommunicatos arctius evitari donec super hiis congrue satisfecerint et absolutionis meruerint beneficium obtinere non obstante si aliquibus a praedicta sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo et cetera contradictores etiam alios si qui fuerint per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

Volumus autem et apostolica auctoritate decernimus quod a data praesentium sit vobis et cuilibet vestrum in praedictis omnibus et singulis potestas et iurisdictio attributa ut ex nunc in eis et eorum quolibet ita libere procedere valeatis ac si eadem iurisdictio per citationem vel modum alium perpetuata legitimum exstitisset et quasi re non integra perpetuata praefata iurisdictio censeatur quod que unusquisque vestrum articulum per collegarum suorum aliquem inchoatum felicis recordationis Bonifatii papae viii praedecessoris nostri contraria constitutione cessante prosequi libere valeat etiam eodem collega vivente nec impedimento aliquo praepedito quotiens et quando fuerit opportunum.

Datum Viennae vi nonas maii pontificatus nostri anno septimo. Clemens episcopus servus servorum dei ad certitudinem praesentium et memoriam futurorum.

Considerantes dudum inquisitiones et processus varios de mandato sedis apostolicae per universas partes christianitatis contra ordinem quondam militiae templi et ipsius singulas personas habitos sive factos super haeresibus de quibus ipsi erant graviter infamati et specialiter super eo quod fratres eiusdem quondam ordinis dum in ipso recipiebantur ordine ac interdum post receptionem eorum Christum negare et in eius opprobrium super crucem sibi ostensam spuere et eam interdum conculcare pedibus dicebantur quod que generalis magister ipsius ordinis visitator Franciae ac maiores ipsius ordinis praeceptores necnon et quamplures fratres eiusdem in iudicio confessi fuerunt de haeresibus supradictis quod que ipsae confessiones dictum ordinem valde suspectum reddebant attendentes insuper infamiam divulgatam suspicionem vehementem necnon praelatorum ducum communitatum baronum ac comitum regni Franciae insinuationem clamosam grave quoque scandalum ex praedictis contra ordinem praelibatum subortum quod non videbatur posse sedari eodem ordine remanente animadvertentes que multas alias iustas rationes et causas quae ad id nostrum moverunt animum de quibus in processu super hoc habito continetur cum gravi cordis amaritudine ac dolore non per modum diffinitivae sententiae cum eam super hoc secundum inquisitiones et processus praedictos non possemus ferre de iure sed per viam provisionis et ordinationis apostolicae praefatum quondam templi ordinem ac eius statum habitum atque nomen substulimus removimus et cassavimus ac perpetuae prohibitioni subiecimus sacro concilio approbante personas et bona eiusdem ordinis ordinationi et dispositioni sedis apostolicae reservantes per hoc tamen processibus factis vel faciendis circa singulares personas aut fratres eiusdem quondam ordinis per dioecesanos episcopos et provincialia concilia prout per nos alias ordinatum exstitit noluimus derogari.

Nunc igitur volentes circa singulares easdem personas aut fratres plenius sicut expedit providere fratres ipsos omnes praeter magistrum quondam dicti ordinis visitatorem Franciae et terrae sanctae Normanniae et Aquitaniae ac Pictaviae et provinciae Provinciae magnos praeceptores quos dudum dispositioni nostrae specialiter reservavimus et fratrem Oliverium de Penna dicti quondam ordinis militem quem ex nunc dispositioni sedis apostolicae reservemus iudicio et dispositioni conciliorum provincialium sicut et hactenus fecimus duximus relinquendos volentes iuxta diversitatem conditionum ipsorum per eadem concilia cum eis procedi videlicet quod illis qui sunt iam supradictis erroribus sententialiter absoluti vel in posterum exigente iustitia absolventur de bonis praefati quondam ordinis unde iuxta status sui decentiam substentari valeant ministretur circa eos autem qui de praefatis erroribus sunt confessi consideratis eorum conditionibus modo que confessionis eorum pensato volumus a praefatis conciliis prout eorum circumspectioni videbitur rigorem iustitiae cum affluenti misericordia mitigari circa impenitentes et relapsos si qui quod deus avertat inventi fuerint inter eos iustitia aut censura canonica observanda quoad illos vero qui etiam suppositi quaestionibus se praedictis esse involutos erroribus negaverint per eadem concilia servari et fieri volumus quod iustum fuerit et aequitas canonum suadebit.

Eos autem cum quibus adhuc non est super dictis erroribus inquisitum et qui sub manu vel potestate ecclesiae non habentur sed sunt forsitan fugitivi sacri approbatione concilii praesentium tenore citamus ut a die praesenti infra annum quem ad hoc eis pro termino praeciso et peremptorio assignamus coram dioecesanis suis curent personaliter comparere subituri eorum examen prout iustitia suadebit ac secundum praedictorum conciliorum iudicium pro meritis recepturi magna tamen tam circa eos quam circa alios supra expressos praeterquam contra relapsos et impenitentes misericordia adhibita et servata et eo semper proviso quod de bonis dicti quondam ordinis provideatur in necessariis tam istis quam illis et etiam omnibus eiusdem quondam ordinis fratribus quandocumque ad ecclesiae oboedientiam venerint et quamdiu in oboedientia eadem persisterint iuxta status sui conditiones et decentiam eorumdem ipsis omnibus in domibus praefati quondam ordinis aut in religiosorum aliorum monasteriis ad expensas tamen ipsius quondam ordinis iuxta dictorum conciliorum arbitrium collocandis ita tamen quod in una domo uno ve monasterio nullatenus multi simul ponantur.

Mandamus etiam et districte praecipimus omnibus apud quos et per quos fratres dicti quondam ordinis detinentur ut eos libere restituant et dimittant quandocumque per metropolitanos et ordinarios fratrum ipsorum fuerint super hoc requisiti.

Quod si infra praefatum annum coram dioecesanis praedictis praemisso modo citati non curaverint ut praemittitur comparere eo ipso sententiam excommunicationis incurrant et quia in causa praesertim fidei contumacia suspicioni praesumptionem adicit vehementem si sic contumaces excommunicationem praedictam per annum animo sustinuerint pertinaci ex tunc velut haeretici condemnentur.

Verum huiusmodi nostrae citationis edictum quod fit ideo ex certa scientia facimus et eo fratres praedictos arctari volumus ac si essent per speciales citationes personaliter apprehensi quia ut vagabundi nullatenus possent aut saltem non faciliter inveniri ut contra citationis eiusdem processum omnis calumniae tollatur occasio in praesenti sacro concilio publicamus.

Et ut ipsa talis citatio certius ad fratrum ipsorum et communem omnium notitiam deducatur cartas sive membranas processum citationis huiusmodi continentes bulla que nostra bullatas in maioris ecclesiae Viennensis appendi vel affigi ostiis faciemus quae citationem huiusmodi suo quasi sonoro praeconio et patulo iudicio publicabunt ita quod fratres praedicti quos citatio ipsa contingit nullam possint excusationem praetendere quod ad eos ipsa citatio non pervenerit vel quod ignorarint eamdem cum non sit verisimile remanere apud eos incognitum vel occultum quod tam patenter omnibus publicatur.

Ceterum ut circa hoc cautela plenior observetur dioecesanis locorum praecipimus ut in suis cathedralibus ac locorum insignium dioecesium suarum ecclesiis huiusmodi nostrae citationis edictum cum primum commode poterunt faciant publicari.

Dat(um) Viennae Ii nonas maii anno septimo.

Universis administratoribus et curatoribus ad administrandum et conservandum bona quondam domus et ordinis militiae templi apostolica et quacumque auctoritate alia deputatis ubicumque consistentia.

Nuper in generali concilio per nos Viennae disponente domino celebrato post longam deliberationem praehabitam et maturam acceptabilius fore credentes altissimo magis honorabile fidei orthodoxae cultoribus ac subventioni terrae sanctae utilius exstimantes bona quondam domus et ordinis militiae templi ordini hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani concedere quam ordini de novo creando unire aut etiam applicare consilium deliberationis nostrae providit sed quia tunc aliquibus asserentibus utilius fore bona ipsa ordini noviter creando conferre quam dicti hospitalis ordini applicare tunc noster affectus speratum effectum super hoc obtinere nequivit.

Tandem vero sic per dei gratiam actum fore dinoscitur quod vi nonas praesentis mensis maii eodem sacro approbante concilio hospitali seu ipsius hospitalis ordini supradictis praefata bona concedenda et applicanda duximus et etiam unienda bonis eiusdem ordinis militiae templi in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum nostrorum ... Castellae ... Aragonum ... Portugaliae et Maioricarum regum illustrium extra regnum Franciae consistentibus dumtaxat exceptis quae ab unione concessione et applicatione huiusmodi ex certis causis excipienda duximus et etiam excludenda ipsa dispositioni nostrae et sedis apostolicae specialiter reservantes quousque de illis aliter pro dictae terrae subsidio per nostram et dictae sedis providentiam exstiterit ordinatum.

Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta districte mandamus quatenus bona praedicta cum redditibus inde perceptis deductis deducendis expensis eisdem magistro et fratribus aut singula eorum singulis dicti hospitalis prioribus seu praeceptoribus provinciarum aut civitatum vel dioecesium seu locorum in quibus bona ipsa consistunt seu procuratori vel procuratoribus eorumdem sive ipsorum alicuius prout cuiuslibet vestrum curae et administrationi commissa fuerunt cum ab eis vel eorum aliquo super hoc fueritis requisiti infra unum mensem a tempore requisitionis huiusmodi nomine dictorum hospitalis et ordinis integraliter restituere et assignare curetis ita quod magister et fratres ac priores et praeceptores seu procurator vel procuratores praedicti de vobis in hac parte digne se valeant commendare nos que in vobis devotae oboedientiae promptitudinem merito cognoscamus.

Dat(um) Liverone Valentin(ensis) dioecesis xvii kal(endas) iunii anno septimo.

Redemptor noster unigenitus dei filius dominus Iesus Christus in tantum Syon filiam videlicet terram sanctam dilexit quod eam sibi in hereditatem et proprium patrimonium praeelegit hanc itaque ipse nostrae Carnis indumento vestitus sua decoravit praesentia sui que pretiosissimi aspersione sanguinis consecravit.

Sed lugendum est proh dolor et amare dolendum quod tam praeclara nostri redemptoris hereditas versa est ad alienos et Babilonici persecutoris furore confusa iacet coinquinatorum pedibus conculcata et per immundissimos Sarracenos hostes perfidos nominis christiani vilissima ipsorum contrectatione polluta occupata miserabiliter detinetur et trucidato in ea immaniter populo christiano ad maiorem contumeliam creatoris totius que christianitatis iniuriam et dolorem ab hostium ipsorum abhominanda spurcitia blasfematur ibidem horribiliter nomen Christi.

Lamentatur itaque diris afflicta flagellis regio ipsa tristis et de intolerabili persecutione quam patitur lamenta multiplicans clamat ad Christi vicarium christianos principes et plebem catholicam interpellat opprobriis sauciata eis quoque sua vulnera detegit a quibus exspectat operam medicantis illorum dexteram vindicem expetit pro quorum salute salutis auctor in ea crucis pertulit passionem.

Hiis igitur et aliis circa haec quae animus nequit plene concipere nec lingua referre ad cor ascendentibus et excitantibus mentem nostram quam primo ad apostolicae dignitatis apicem fuimus licet indigni divina dignatione vocati statum lugubrem dictae terrae piae considerationis oculo intuentes studuimus cogitare remedia quibus ope comite caelestis auxilii terra ipsa de scelestis hostis manibus liberata sibi post tantarum tribulationum tenebras possent serena quietis optatae tempora provenire.

Ad quod et alia pia et deo accepta opera ope suae omnipotentiae promovenda fecimus apud civitatem Viennensem generale concilium convocari.

Postmodum vero cum fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus patriarchis quoque archiepiscopis et episcopis praelatis necnon carissimis in Christo filiis nostris Philippo Francorum et Ludovico Navarrae illustribus qui suam exhibuerunt in concilio memorato praesentiam et nonnullis aliis excellentibus viris ac reliquorum absentium praelatorum et etiam capitulorum conventuum ecclesiarum et monasteriorum procuratoribus in ipso concilio congregatis longum maturum et diligentem tractatum habuimus super iuvando negotio dictae terrae et tandem de ipsius approbatione concilii deliberavimus ut eidem terrae per subsidium generalis passagii succurratur.

Ad quod nos manum apostolicae potestatis apponere sollicitis studiis intendentes praemissis omnibus digna consideratione pensatis decimam omnium ecclesiasticorum reddituum et proventuum per universas mundi partes personis et locis hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et aliorum militarium ordinum dumtaxat exceptis usque ad sex annos a kalendis ianuarii proximo praeteritis computandos auctoritate apostolica eodem sacro approbante concilio duximus propterea imponendam per certos sicut nobis videretur expediens colligendam terminos et solvendam ac in dictae terrae subsidium et alias contra inimicos et infideles catholicae fidei convertendam.

Verum nos nuper considerantes attentius quod litterae nostrae super huiusmodi impositione collectione et solutione decimae ad vos infra kalendas non pervenerant supradictas nec etiam in brevi propter longam a Romana curia partium illarum distantiam commode pervenire valebant et propterea revelationibus et commoditatibus vestris in hac parte benigne prospicere cupientes praedictos sex annos in eisdem partibus vestris in kalendis octobris futuri decrevimus inchoandos.

Quare universitatem vestram rogamus monemus et hortamur attentius vobis nihilominus per apostolica scripta in virtute oboedientiae districtius iniungentes quatenus praefatam decimam per eosdem sex annos a dictis kalendis octobris ut praedicitur inchoandos iuxta morem solitum per infrascriptos terminos videlicet pro medietate primi anni dictorum sex annorum in eisdem kalendis octobris et pro reliqua medietate ipsius anni in kalendis aprilis ex tunc proxime secuturi et sic per singulos reliquos quinque annos per similes terminos absque difficultatis obstaculo vos et quilibet vestrum de redditibus et proventibus vestris ecclesiasticis sine diminutione qualibet persolvatis.

Quod si forsan in eisdem terminis defeceritis in solutione decimae supradictae vos et quemlibet vestrum similes sententias quas per vos vel alium seu alias personas idoneas et fideles deputandam seu deputandas a vobis ad eandem decimam in vestris civitatibus et dioecesibus colligendam in non solventes illam in terminis supradictis proferri contigerit incurrere volumus ipso facto.

Et vos nihilominus a dilectis filiis abbatibus prioribus decanis archidiaconis praepositis archipresbyteris et aliis ecclesiarum praelatis capitulis collegiis et conventibus Cisterciensibus Cluniacensibus praemonstratensibus sanctorum Benedicti et Augustini Cartusiensibus Grandimontensibus et aliorum ordinum ceteris que personis ecclesiasticis saecularibus et regularibus non exemptis per vestras civitates et dioeceses constitutis videlicet singuli vestrum in singulis eisdem civitatibus et dioecesibus prioribus et praeceptoribus magistris et aliis personis ac locis hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et aliorum militarium ordinum eorundem dumtaxat exceptis per vos vel huiusmodi aliam seu alias personas idoneas et fideles quam vel quas ad huiusmodi collectionis ministerium in singulis eisdem vestris civitatibus et dioecesibus assumendam duxeritis vel etiam assumendas ipse que et earum singulae quas omnino per vos ad hoc volumus et praecipimus deputari quibus ve id tenore praesentium committimus et mandamus in singulis praedictis civitatibus et dioecesibus ubi taliter assumptae fuerint a dilectis filiis abbatibus prioribus decanis praepositis archidiaconis archipresbyteris et aliis ecclesiarum praelatis capitulis collegiis et conventibus eorundem ordinum exemptis dictarum vestrarum civitatum et dioecesium praeterquam ab eisdem prioribus praeceptoribus magistris personis et locis hospitalis sancti Ioannis et aliorum militarium ordinum praedictorum huiusmodi decimam iuxta praedictum morem per annos et terminos memoratos de redditibus et proventibus suis ecclesiasticis auctoritate nostra integraliter exigere et colligere dictae que etiam assumptae personae decimam quam ut praedicitur ab ipsis tam exemptis quam non exemptis exigi et colligi contigerit per easdem singulis videlicet vestrum a quibus taliter assumptae fuerint per eosdem terminos seu pro eis quam cito commode poterunt omni mora et dilatione postpositis fideliter et integre tradere et assignare quas ad reddendum vobis computum de exactis et collectis a praedictis non exemptis ac traditionem et assignationem huiusmodi decimae per eas ab eisdem exemptis et non exemptis exactae et collectae ut praemittitur faciendam per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis de ipsarum traditione et assignatione huiusmodi confectis publicis instrumentis aliis que debitis cautelis adhibitis per quae cum opus fuerit constare valeat quantum et a quibus quando et pro quo tempore prefatae assumptae personae de decima ipsa receperint quantum que de illa quando ac pro quo tempore singulis vestrum tradiderint et assignaverint studeatis.

Quam quidem decimam tam per vos et easdem personas ab aliis exemptis et non exemptis ut praemittitur exigendam et colligendam cum exacta et collecta exstiterit vobis que illa etiam quam per dictas personas a praefatis exemptis exigi et colligi contigerit tradita et assignata fuerit ut superius est expressum quam illa quam de dictis vestris redditibus et proventibus persolvetis singuli vestrum una cum capitulo suae cathedralis ecclesiae infra ecclesiam ipsam aut etiam alibi prout magis expedire cognoverint in aliquo decentiori et tuitiori loco repositam suis et ipsius capituli expensis faciant diligenter et fideliter custodiri per eosdem singulos vestrum illi vel illis quem vel quos ad id deputandum seu deputandos duxerimus prout et quando nobis videbitur pro huiusmodi terrae ac fidei praedictarum negotiis assignandam.

Ut igitur facilius et efficacius super exactione et collectione huiusmodi decimae debitus subsequatur effectus vobis et singulis vestrum abbates priores decanos praepositos et alios supradictos non exemptos in eisdem vestris civitatibus et dioecesibus per vos vel praedictas personas per vos ut praemittitur assumendas eisdem vero personis abbates priores decanos praepositos et alios praelibatos exemptos in singulis eisdem civitatibus et dioecesibus in quibus deputatae fuerint necnon quoscunque alios contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendi et insuper vobis et singulis vestrum in eisdem vestris civitatibus et dioecesibus illis ex non exemptis praedictis ac praefatis assumendis personis et earum cuilibet illis ex praedictis exemptis qui occasione praedictae decimae tempore debito non solutae excommunicationum suspensionum vel interdicti fuerint ligati sententiis post satisfactionem de illa exhibitam iuxta formam ecclesiae absolutionis beneficium impendendi et dispensandi cum eis qui dictis ligati sententiis vel earum aliqua celebrando divina vel immiscendo se illis sicut prius maculam irregularitatis contraxerint plenam et liberam concedimus tenore praesentium potestatem.

Et ut tam vos quam dictae personae ad dictam colligendam decimam per vos ut praemittitur deputandae fructum de vestris laboribus reportetis praemissa vobis et eis in remissionem iniungimus peccatorum.

Non obstantibus si vobis vel vestrum aliquibus aut abbatibus prioribus et aliis supradictis exemptis et non exemptis vel quibuscunque aliis ab eadem sit sede indultum quod ad solutionem alicuius decimae minimae teneamini et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possitis per litteras apostolicas quae de indulto huiusmodi et toto eius tenore de verbo ad verbum ac de propriis ordinum locorum et personarum vestrarum nominibus plenam et expressam non fecerint mentionem seu quibuslibet privilegiis indulgentiis exemptionibus et litteris apostolicis quibuscunque dignitatibus ordinibus locis vel personis generaliter vel specialiter sub quacunque forma vel conceptione verborum a sede memorata concessis de quibus quorum que totis tenoribus de verbo ad verbum in nostris litteris specialis plena et expressa mentio sit habenda. Praeterea considerantes quod in praemissis negotium dei persequimini et in conspectu agitis eius qui cuncta discernit sibi que necnon et nobis qui circa hoc omnem diligentiam intendimus adhibere tenebimini reddere rationem ab utroque pro meritis recepturi sic prudenter in illis et sollicite gerere sic que diligenter et consulte vos habere curetis quod non solum vitetis penae confusionis que discrimina sed laudis gloriam ac retributionis condignae mercedem consequi valeatis.

Volumus insuper quod quilibet vestrum de praemissis diligenter et sollicite prosequendis personas easdem per eum ad dictam colligendam decimam deputatas iurare faciat in hac forma: iuro ego ... a vobis domino ... auctoritate sedis apostolicae ac etiam ab eadem sede deputatus collector ad exigendum colligendum et recipiendum decimam omnium reddituum et proventuum ecclesiasticorum ab omnibus personis ecclesiasticis exemptis et non exemptis in civitate et dioecesi vestris prioribus praeceptoribus magistris et aliis personis ac locis hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et aliorum militarium ordinum dumtaxat exceptis constitutis pro terrae sanctae ac fidei catholicae negotiis ab eadem sede impositam quod fideliter exigam colligam et recipiam atque custodiam ipsam decimam non deferendo in hiis alicui personae cuiusvis dignitatis status conditionis aut dignitatis exsistat prece timore gratia vel favore seu quacunque de causa et integre vobis restituam et assignabo cum id a vobis recepero in mandatis et super omnibus et singulis videlicet a praedictis non exemptis vobis ab eisdem vero exemptis per me exactis collectis et receptis illi vel illis quem vel quos praefata sedes ad id deputandum duxerit seu etiam deputandos reddam finalem et integram rationem et si contingat vos officium quod in praemissis geritis dimittere haec eadem faciam iuxta mandatum illius qui substituetur in eodem officio sic me deus adiuvet et haec sancta dei evangelia.

Dat(um) Avinione kal(endis) decembris anno octavo.

Ad memoriam futurorum.

Licet dudum Viennae in generali concilio constituti bonis ordinis quondam templi cum suis iuribus privilegiis indulgentiis immunitatibus et libertatibus prius in ordinem hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani per nos sacro concilio approbante translatis pro pace et concordia inter ecclesiarum praelatos ceteros que viros ecclesiasticos et fratres ordinis dicti hospitalis stabiliendis promptius et firmandis certis ad hoc aliis nihilominus probabilibus concurrentibus causis omnia privilegia praefato ordini hospitalis per sedem apostolicam dudum concessa et per consequens procul dubio privilegia quondam templi quae censeri debebant hospitalis et debent velut iam in ipsum ordinem hospitalis translata excepto tamen exemptionis privilegio si quod habebant in ultima eiusdem concilii sessione omnino duxerimus suspendenda ea que voluerimus usque ad voluntatis nostrae beneplacitum manere suspensa quidam tamen minus plene praemissa in rationis examine deducentes asserere non verentur suspensionem huiusmodi ipsorum privilegiorum hospitalis praedicti ad ipsius ordinis templi quondam privilegia non extendi.

Quamquam autem assertioni talium non suffragetur etiam color alicuius probabilis rationis nos tamen a cordibus eorundem volentes cuiusvis dubii materiam submovere nostrae fuisse intentionis per suspensionem praedictam privilegiorum ordinis hospitalis privilegia quondam templi suspendere quae iam erant per translationem praedictam ipsius ordinis hospitalis affecta auctoritate apostolica declaramus ac illa esse decernimus sicut et alia privilegia hospitalis et remanere suspensa.

Sane licet per aliquos fratres nostros sanctae Romanae ecclesiae cardinales pluribus ex praelatis qui ad concilium generale convenerant ante suspensionem praefatam dictum fuerit in communi quod ipsa privilegiorum hospitalis suspensio fieret quousque omnia circa concordiam causas et lites quae inter dictos praelatos et alios viros ecclesiasticos erant dubia essent completa et perfecta integraliter duratura nos tamen attendentes quod si finis causarum et litium huiusmodi deberet omnium expectari posset per unam modicam causam ipsi ordini hospitalariorum grave praeiudicium generari et sua privilegia diutius non absque eorum grandi dispendio remanere suspensa considerantes nihilominus quod istud posset materiam multis ministrare calumniis in dicta sessione ultima volentes tantis periculis obviare viva voce clare et aperte promendum duximus hoc etiam tertio ut ab omnibus et singulis plene posset intelligi repetendo nos velle dictam suspensionem privilegiorum ordinis hospitalis praedicti usque ad nostrum beneplacitum perdurare intendentes cooperante domino sic utrorumque pensatis utilitatibus nostrae disponere beneplacitum voluntatis quod et praelatis et personis aliis ecclesiasticis ac ipsis hospitalariis sic providebitur in praemissis quod neutri supererit conquerendi materia quin immo potius poterunt utrique merito contentari.

Nulli ergo ....

Dat(um) Avinione xv kal(endas) ianuarii anno octavo.

Ad perpetuam rei memoriam.

Dudum in generali concilio Viennensi per nos disponente domino celebrato sublato quondam militiae templi ierosolimitani ordine ac cassato bona praefati ordinis illis quae in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum nostrorum ... Castellae ... Aragoniae ... Portugaliae et ... Maioricarum regum illustrium extra tamen regnum Franciae consistunt ex certis causis dumtaxat exceptis ac ipsis nostrae et sedis apostolicae dispositioni quousque de illis per nostram et dictae sedis providentiam ordinaremus aliter specialiter reservatis ordinis hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani in terrae sanctae subsidium concessisse applicasse et univisse meminimus sacro concilio approbante ac deinde in eodem concilio nonnulla quae promotionem negotii eiusdem terrae sanctae respiciunt quaedam etiam per quae inter ecclesiarum praelatos ceteros que viros ecclesiasticos ac fratres praedicti ordinis hospitalis via praecluderetur litigiis scandalis et discordiis perpetua que pax posset inter ipsos et concordia stabiliri necnon et certa alia quae ad reformationem praefati ordinis hospitalis pertinent providimus salubriter ordinanda.

Verum quia occupationes imminere quae velut mare ad sedem praedictam confluunt et indesinenter cor nostrum exagitant ordinationes huiusmodi iuxta nostrum desiderium non sinerunt hactenus nec adhuc permittunt executioni votivae mandari ne oblivione vel occupatione qualibet fructus ordinationum tam salubrium pereat sed potius oportuno tempore dante domino colligatur capitula huiusmodi faciendarum ordinationum praesentibus inseri fecimus quorum tenores tales sunt.

Ut ex applicatione bonorum ordinis quondam templi ad ordinem hospitalis cum provisionis nostrae ministerio promoveatur et prosperetur sicut optamus negotium terrae sanctae ac inter praelatos et ceteros viros ecclesiasticos dicti que fratres ordinis via praecludatur litigiis scandalis et discordiis perpetua que stabiliatur concordia inter eos et ordo ipse ac professores ipsius si et prout expedire videbitur reformentur circa eundem ordinem tria providimus specialiter ordinanda et ut primo agatur de hiis quae faciunt ad promotionem negotii terrae sanctae bona praefati ordinis tam antiqua quam nova et ipsorum valorem annuum exacta exquiri diligentia faciemus sollicite inquirentes et omnino scire volentes quantum quaelibet ipsius ordinis domus sive antiqua sive nova valeat annuatim et de quanto possit quolibet anno terrae sanctae subsidio respondere quo facto iuxta existimationem et valorem bonorum ipsorum et habita ratione de expensis in locis et propter loca ipsius ordinis necessario faciendis ad tenendum perpetuo in terra sancta certum fratrum et militum numerum eundem ordinem astringemus.

Qui quidem fratres et milites ad acquirendum terram eandem et acquisitam etiam conservandum quantum deus dederit laborent efficaciter et intendant ordinato per nos et proviso quod citra mare fratres eiusdem ordinis paucissimi morabuntur videlicet soli ad regenda loca ipsius ordinis necessarii et alii senes et valetudinarii et inhabiles ad bellandum iuvenes autem et fortes ad bellandum habiles mittentur et tenebuntur necessario ultra mare ut sic terra sancta recipiat quod sibi debetur ipse que ordo id ad quod institutus est sicut decet et expedit prosequatur non relicta sibi secundum haec ex divitiis aut personarum qualitate vel multitudine sed adempta potius superbiendi licentia vel otiosa opera prosequendi cum longe pauciores ipsius ordinis fratres et milites sint citra mare moram tracturi quam hactenus morabantur bona que praedicta multum et longe plus solito onerata sint eis iuxta provisionem de qua praemittitur remansura.

Verum etsi successoribus nostris quod praemissa servari faciant necessitatem imponere non possimus ut eis tamen ad hoc occasionem demus et facilitatem etiam praeparemus valorem annuum singularum domorum praedictarum et servitium etiam de quo singulis annis poterunt terrae sanctae subsidio respondere necnon et certum fratrum et militum numerum qui ultra mare ut praemittitur morari debebunt faciemus in Romana curia cum exacta diligentia regestrari et regestrata cum regestris papalibus sub bulla etiam nostra ordinabimus perpetuo conservari ac ut etiam nulla super hoc desit diligentia vel cautela praemissa ut praedicitur regestrata ad reges omnes christianos per eos perpetuo conservanda sub bulla nostra mittemus ut si forte quod absit contigerit ordinationem huiusmodi per praefatum ordinem non servari reges ipsi de praedictis modo informati praemisso citius et plenius possint cognoscere in quo cessabitur ab observantia ordinationis praedictae et ex hoc etiam per consequens inducantur ut ordinationem ipsam facere observari procurent.

Secundo autem ad tranquillitatem et pacem stabiliendam ut supra dictum est inter ecclesias et praelatos cum ordine saepefato taliter providebimus videlicet quod omnia ipsius ordinis privilegia volumus et faciemus nobis integraliter exhiberi.

Et licet exemptionem si eam ipse ordo habeat tollere vel si non habeat concedere minime intendamus privilegia tamen si qua habeat odiosa vel materiam litibus aut discordiis sive scandalis ministrantia omnino tollemus dubia si qua forte quae tolli non expediat invenerimus declarando et nihilominus ad provisionem concordiae pleniorem in qualibet provincia duos de ipsa praelatos et unum de clericis nostris vel aliis deputabimus dantes eisdem plenam et liberam potestatem ut simpliciter et de plano et sine strepitu et figura iudicii lites omnes et causas inter praefatum ordinem et ecclesias ac quascunque personas ecclesiasticas motas et quae moveri possent super ecclesiis decimis et primitiis procurationibus et rebus quibuscunque et iuribus quacunque ratione vel causa etiam propter bona vel iura dicti ordinis quondam templi vocatis vel etiam si voluerint non vocatis partibus facta informatione vel non facta sicut eis placuerit audiant et decidant vel inter partes ipsas componant ita quod ab ipsis ante vel post sententiam vel decisionem eorum appellari non possit sed quod ab eis factum fuerit et decisum omnino perinde habeatur ac si factum et decisum esset a nobis.

Quibus etiam potestatem concedemus ordinandi ut procurationes in locis diversis ab ipso ordine episcopis debitae ubi et sicut eis expedire videbitur in annuum censum pecuniam eisdem episcopis solvendam ab ordine convertantur ita quod ipsi episcopi censum talem recipientes loca a quibus vel propter quae censum ipsum recipient in suis debeant visitare expensis cum eis hoc videbitur oportunum.

Quod si ordinationem huiusmodi fieri visum non fuerit expedire recipient episcopi cum visitabunt procurationes sibi debitas in ecclesiis ipsius ordinis quae sufficientes fuerint ad eas solvendas.

In aliis autem quae ad plenas procurationes solvendas sufficientes non fuerint taxabitur per superius deputatos ad quid solvendum episcopis pro procurationibus tales ecclesiae teneantur.

Item ordinabimus quod omnes ecclesiae curam animarum habentes annexam quae ad ordinem hospitalis templi quoquo iure spectabant et etiam aliae quae ad ordinem hospitalis nunc spectant seu spectabunt in posterum subsint de cetero in omnibus quoad spiritualia dioecesanis eorum exemptionis cuiuslibet privilegio non obstante.

Verum ut omnia superius ordinata citius et sine omni ordinis praefati diffugio compleantur et ut bona voluntas nostra circa praedicta clarius omnibus elucescat omnia privilegia praefato ordini per sedem apostolicam dudum concessa excepto tamen exemptionis privilegio si quod habent omnino ex nunc suspendemus et suspensa manere volemus usque ad nostrae beneplacitum voluntatis.

Tertium circa praefatum ordinem per nos ut praedicitur ordinandum cedet ad regulationem et reformationem ipsius videlicet quod ordinationes statuta et statum et processum ipsius ordinis et personarum eiusdem videbimus et examinabimus diligenter et approbando ac confirmando bona declarando que dubia illa correctionis lima egentia tam in ordine quam personis ipsius in capite et membris inveniemus ipsa ad veritatis et iustitiae morum et regularis observantiae normam cum rationis et aequitatis libratione et prout utilitati et bono statui eiusdem ordinis expedierit et terrae sanctae subsidio reducemus ut sic ordo ipse et praeservetur a casu et in statu salubri et prospero conservetur.

Sane super eo quod praelati regni Franciae nobis postquam fuerunt eis suprascripta exposita supplicarunt ut exemptionis privilegium si quod habeat dictus ordo tollamus vel saltem in dubio suspendamus sicut et alia eiusdem ordinis privilegia superius ordinavimus suspendenda et super eo etiam quod proposuerunt iidem praelati quamdiu fratres praefati ordinis illitterati et simplices sub cura suorum sacerdotum simplicium remanebunt et praelati ipsi eorum facta et conscientias ignorabunt poterit ipsis fratribus esse in grave animarum dispendium seu periculum quod remaneat eis exemptionis privilegium si quod habent respondemus et dicimus quod propter temporis brevitatem super praemissis non possumus plene ac deliberate aliquod ordinare sed quam citius commode poterimus utiliter dante domino ordinabimus et providebimus super eis.

Item sicut iidem praelati nobis supplicare curarunt ordinamus et volumus quod sicut iuxta praemissa singuli reges catholici habebunt scripturam valorem reddituum ipsius ordinis et alia de quibus supra circa hoc agitur continentem ita unaquaeque provincia habere debeat et habeat eandem scripturam.

Item iuxta supplicationem praelatorum ipsorum ordinamus et volumus quod compositiones pendentes et factae a decem annis citra ac per metum dictorum ordinum hospitalis et templi quondam ab ecclesiis et ecclesiasticis personis extortae ipsis ecclesiis et personis non obstent vel in aliquo noceant quod que si duo praelati et alius non praelatus a nobis ut praemittitur deputandi super agendis coram eis in idem non poterunt concordare valeat et plenam habeat firmitatem quod ab uno de praelatis ipsis et tertio non praelato iudicatum fuerit aut in via compositionis vel concordiae ordinatum.

Item supplicationi dictorum praelatorum quantum commode possumus condescendentes concedemus duobus praelatis ut praemittitur deputandis a nobis circa praemissa procurationes suarum dioecesium in absentia levandas in pecunia numerata et tertio non praelato faciemus de bonis ordinis quondam templi in pecunia provideri.

Item iuxta supplicationem eorundem praelatorum ordinabimus quod hospitalarii excommunicatos aut interdictos publice aut eosdem vel usurarios manifestos ad ecclesiasticam sepulturam recipientes aut matrimonia sollemnizantes vel sollemnizari facientes aut permittentes in suis ecclesiis contra iura aut sacramenta ecclesiastica alienis parochianis ministrantes vel ministrari in suis ecclesiis permittentes excommunicationis sententiam ipso facto incurrant.

Et prohibemus eis districte ne per litteras apostolicas aliquos indebite vexare praesumant.

Item iuxta supplicationem eorundem praelatorum super non constituendis novis ecclesiis vel capellis aut non erigendis campanis et cimiteriis faciendis ordinabimus et providebimus iura sufficienter super hoc edita per ipsos hospitalarios observari. Dat(um) Avinione II kal(endas) ianuarii pontificatus nostri anno octavo.

Ad perpetuam rei memoriam.

Licet pridem in generali concilio Viennae auctore domino celebrato post dissolutionem quondam ordinis templi ex certis rationabilibus causis factam prout in dissolutionis eiusdem litteris seriosius continetur post longa praemeditata et matura consilia fratrum nostrorum necnon et totius concilii generalis ordini hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et ipsi hospitali ac dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis eiusdem nomine hospitalis et ordinis eorundem qui tanquam athletae domini strenue pro defensione fidei se periculis mortis iugiter exponentes onerosa nimis et periculosa dispendia pertulerunt et continue perferunt in partibus transmarinis ipsam domum militiae templi ceteras que domos ecclesias capellas oratoria civitates castra villas terras grangias omnia que alia bona immobilia mobilia vel se moventia cum omnibus membris iuribus et pertinentiis suis ultra et citra mare ac in universis et quibuslibet mundi partibus consistentia quae quondam ordo ipse magister et fratres ipsius ordinis militiae templi tempore quo magister ipse et nonnulli ex eisdem fratribus dicti ordinis militiae templi in regno Franciae capti fuerunt communiter videlicet anno domini millesimo trecentesimo octavo mense octobris per se vel quoscunque alios habebant tenebant et possidebant vel ad eosdem pertinebant vel quomodolibet competere poterant vel debebant cum suis iuribus privilegiis indulgentiis immunitatibus et libertatibus honoribus et oneribus universis donaverimus concesserimus univerimus incorporaverimus et applicaverimus in perpetuum eodem sacro approbante concilio de apostolicae plenitudine potestatis adiecto in donatione concessione unione incorporatione et applicatione praedictis quod bonis ipsis iuribus honoribus et oneribus suis salvis remanentibus ordini praefato hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani pro subsidio terrae sanctae principibus praelatis baronibus nobilibus et quibuslibet catholicis aliis iura quaecunque quae sibi ante captionem praedictam magistri quondam ordinis templi et nonnullorum aliorum fratrum eiusdem ordinis competebant exceptis dumtaxat a donatione unione ac incorporatione praedictis bonis quondam dicti ordinis templi in regnis et terris carissimorum in Christo filiorum nostrorum ... Castellae ... Aragoniae ... Portugaliae ac ... Maioricarum regum illustrium extra dictum regnum Franciae consistentibus quae ex causa a praedictis unione et incorporatione quo ad tunc duximus excludenda ipsis dispositioni et ordinationi sedis apostolicae reservatis in litteris tamen concessionis donationis et incorporationis huiusmodi incuria seu negligentia aut occupatione scribae sive scriptoris earum de oneribus et iuribus regibus principibus praelatis et aliis supradictis competentibus quod salva eis remanere debeant fuit mentio praetermissa.

Ne igitur ex omissione tali possit in posterum super dictis oneribus et iuribus dubitatio aliqua suboriri dictis que regibus principibus praelatis baronibus nobilibus et personis aliis praeiudicium aliquod generari nos qui iura cuique sua cupimus illesa servari volentes super hoc dictis regibus principibus praelatis baronibus nobilibus et quibusvis catholicis aliis de oportuno remedio providere declaramus nos donationem unionem ac incorporationem praefatas fecisse dicto ordini hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani ac ipsi hospitali et magistro ac fratribus hospitalis eiusdem nomine hospitalis et ordinis eorundem sub modis et forma qui sunt superius expressati volentes et ex certa scientia decernentes quod praefatis bonis dicti quondam ordinis templi saepefato ordini hospitalis cum omnibus privilegiis indulgentiis immunitatibus libertatibus iuribus honoribus et oneribus remanentibus pro terrae sanctae subsidio semper salvis regibus principibus praelatis baronibus nobilibus et quibuslibet catholicis aliis iura quaecunque quae dictae captionis tempore competebant eisdem salva sibi remaneant et per omnia illibata consistant ac perinde quo ad omnia censeantur ac si praemissa distincte et particulariter expressata in dictae donationis concessionis unionis et incorporationis litteris extitissent.

Nulli ergo ....

Dat(um) Avinione idus ianuarii anno octavo

Fidei catholicae fundamento praeter quod teste apostolo nemo potest aliud ponere firmiter inhaerentes aperte cum sancta matre ecclesia confitemur unigenitum dei filium in his omnibus in quibus deus pater exsistit una cum patre aeternaliter subsistentem partes nostrae naturae simul unitas ex quibus ipse in se verus deus exsistens fieret verus homo humanum videlicet corpus passibile et animam intellectivam seu rationalem ipsum corpus vere per se et essentialiter informantem assumpsisse ex tempore in virginali thalamo ad unitatem suae hypostasis et personae.

Et quod in hac assumpta natura ipsum dei verbum pro omnium operanda salute non solum affigi cruci et in ea mori voluit sed etiam emisso iam spiritu perforari lancea sustinuit latus suum ut exinde profluentibus undis aquae et sanguinis formaretur unica et immaculata ac virgo sancta mater ecclesia coniunx Christi sicut de latere primi hominis soporati Eva sibi in conjugium est formata ut sic certae figurae primi et veteris Adae qui secundum apostolum est forma futuri in nostro novissimo Adam id est Christo veritas responderet.

Haec est inquam veritas illius praegrandis aquilae vallata testimonio quam propheta vidit Ezechiel animalibus ceteris evangelicis transvolantem beati Ioannis videlicet apostoli et evangelistae qui sacramenti huius rem gestam narrans et ordinem in evangelio suo dixit: ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.

Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium eius et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis.

Nos igitur ad tam praeclarum testimonium ac sanctorum patrum et doctorum communem sententiam apostolicae considerationis ad quam dumtaxat haec declarare pertinet aciem convertentes sacro approbante concilio declaramus praedictum apostolum et evangelistam Ioannem rectum in praemissis factae rei ordinem tenuisse narrando quod Christo iam mortuo unus militum lancea latus eius aperuit.

Porro doctrinam omnem seu positionem temere asserentem aut vertentem in dubium quod substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corporis non sit forma velut erroneam ac veritati catholicae fidei inimicam praedicto sacro approbante concilio reprobamus diffinientes ut cunctis nota sit fidei sincerae veritas ac praecludatur universis erroribus aditus ne subintrent quod quisquis deinceps asserere defendere seu tenere pertinaciter praesumpserit quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani per se essentialiter tanquam haereticus sit censendus.

Ad hoc baptisma unicum baptizatos omnes in Christo regenerans est sicut unus deus ac fides unica ab omnibus fideliter confitendum quod celebratum in aqua in nomine patris et filii et spiritus sancti credimus esse tam adultis quam parvulis communiter perfectum remedium ad salutem.

Verum quia quantum ad effectum baptismi in parvulis reperiuntur doctores quidam theologi opiniones contrarias habuisse quibusdam ex ipsis dicentibus per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti sed gratiam non conferri aliis e contra asserentibus quod et culpa eisdem in baptismo et virtutes ac informans gratia infunduntur quoad habitum etsi non pro illo tempore quoad usum nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis opinionem Secundam quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes tanquam probabiliorem et dictis sanctorum ac doctorum modernorum theologiae magis consonam et concordem sacro approbante concilio duximus eligendam.

Abbates aut alii religiosi quibuslibet administrationibus praesidentes occasione prioratuum seu aliorum locorum subditorum eisdem nullum auctoritate sedis apostolicae vel legatorum ipsius quomodolibet valeant convenire nisi ubi et coram quibus prioratuum et locorum ipsorum prioribus aut aliis gubernatoribus hoc liceret.

Nec occasione locorum ad mensas pertinentium eorundem aliud ipsis super hoc liceat quam si loca ipsa sic praemissa speciales sub eis gubernatores haberent.

Si quis autem aliquem contra haec vexare praesumpserit in expensis sibi et interesse per iudicem coram quo vexatio fiet huiusmodi condemnetur omnis que processus contra praemissa sit irritus ipso iure.

Etsi principalis officialis episcopi aut religiosus conventualem obtinens prioratum quamvis ad prioratum eundem prior non consueverit per electionem assumi a sede apostolica vel legato eiusdem dari valeat delegatus in officiali tamen foraneo aut religioso monasterii sui priore claustrali nequaquam hoc volumus observari.

Quia regulares praelati prioratus ecclesias administrationes aut quaevis alia beneficia ad eorum dispositionem spectantia cum vacant interdum committere negligunt vel conferre infra tempus in Lateranensi concilio constitutum dioecesani locorum in non exemptis sua in exemptis vero apostolica auctoritate negligentiam super hoc suppleant eorundem prioratus ecclesias administrationes et beneficia huiusmodi illa videlicet quae consueverunt per saeculares clericos gubernari saecularibus clericis alia vero quae religiosis dumtaxat committi sunt solita vel conferri religiosis monasteriorum quorum praelati huiusmodi negligentes fuerint conferendo.

Eadem quoque auctoritate dioecesani suffulti nullo modo permittant quod iidem praelati prioratus ecclesias administrationes aut beneficia huiusmodi applicent mensis suis pensiones ve novas eis imponant aut veteres augeant sive quae ipsis de novo impositae sive auctae solvantur.

Praemissa vero de prioratibus ecclesiis administrationibus et beneficiis intelligimus quae non sunt de mensa praelatorum ipsorum sed speciales priores administratores seu rectores consueverunt habere licet priores seu administratores huiusmodi libere possint ad claustrum cum oportuerit revocari.

In quibus etiam constitutionem Bonifacii papae viii praedecessoris nostri bona beneficiorum vacantium occupari a praelatis vel aliis prohibentem ac nihilominus in prioratibus huiusmodi et ecclesiis illud Bonifacii eiusdem statutum quod religiosum quemcunque pluribus praeesse prohibet prioratibus aut ecclesiis curam animarum habentibus etiamsi cura ipsa non per eum sed per alium habeat exerceri locum sibi censuimus vendicare licet etiam eisdem prioratibus cura non immineat supra.

dicta

Ut ii qui divinis in cathedralibus vel collegiatis saecularibus ecclesiis sunt mancipati officiis vel mancipabuntur in posterum ad suscipiendos sacros ordines propensius inducantur statuimus ut nullus de cetero in huiusmodi ecclesiis vocem in capitulo habeat etiamsi hoc sibi ab aliis libere concedatur nisi saltem in subdiaconatus ordine fuerit constitutus.

Illi vero qui dignitates personatus officia vel praebendas quibus certi ordines sunt annexi pacifice nunc obtinent in eisdem ecclesiis vel obtinuerint in futurum nisi iusto impedimento cessante ad huiusmodi ordines se promoveri fecerint infra annum extunc donec ad eos promoti fuerint nullo modo vocem in capitulo habeant earumdem.

Ipsis que distributionum quae dantur his qui certis horis intersunt pars dimidia subtrahatur non obstantibus quibuslibet consuetudinibus vel statutis poenis aliis quae contra tales promoveri ad ordines recusantes statuuntur in iure nihilominus in suo robore permansuris.

Dispendiosam prorogationem litium quam interdum ex subtili ordinis iudiciarii observatione causarum docet experientia provenire restringere in subscriptis casibus cupientes statuimus ut in causis super electionibus postulationibus vel provisionibus aut super dignitatibus personatibus officiis canonicatibus vel prebendis seu quibusvis beneficiis ecclesiasticis aut super decimis ad quarum etiam praestationem possunt qui tenentur ad eas praemoniti censura ecclesiastica coerceri nec non super matrimoniis vel usuris et eas quoquo modo tangentibus ventilandis procedi valeat de cetero simpliciter et de plano ac sine strepitu iudicii et figura volentes non solum ad futura negotia sed ad praesentia et adhuc etiam per appellationem pendentia hoc extendi.

Quamvis sacris canonibus sit generaliter interdictum ne quis episcopus iurisdictionem in dioecesi exerceat aliena nos tamen episcopis qui a suis sedibus protervia impiorum expulsi non audent propter metum persequentium in suis civitatibus vel dioecesibus aut earum parte aliqua residere nec iurisdictionem ad se spectantem per se vel per alium inibi exercere ne iniuria in eorum expulsione ipsorum irrogata ecclesiis hoc praetextu remaneat impunita duximus indulgendum ut in dioecesibus alienis in civitatibus videlicet vel locis insignibus suis ecclesiis vicinioribus in quibus poterunt secure morari et iurisdictionem suam libere exercere possint contra suos expulsores et eorum in hac parte consiliarios et fautores dummodo civitates ve loca huiusmodi eisdem expulsoribus consiliariis et fautoribus sint secura et ipsi personaliter vel ad domum si hoc tute fieri valeat alioquin publice in ecclesia cathedrali loci vel domicilii eorumdem citati fuerint libere procedere prout iustitia suadebit.

Si vero dicti episcopi ausi non fuerint huiusmodi suos expulsores vel eorum consiliarios aut fautores dicto modo citare vel ipsi malitiose impedimentum praestiterint ne potuerint sic citari licitum sit eisdem episcopis ut expulsores consiliarios et fautores eosdem diebus aliquibus dominicis vel festivis cum populus convenerit ad divina ut sic facta citatio ad eos pervenire verisimilius praesumatur citent vel citari faciant publice in ecclesiis civitatum vel locorum insignium praedictorum et procedant deinde contra ipsos si citati taliter statuto ipsis peremptorio termino competenti coram eisdem episcopis noluerint comparere ac si citati legitime alias exstitissent.

Eisdem etiam episcopis indulgemus ut inter suos subditos ne ob defectum iustitiae dispendium aliquod patiantur possint in dioecesibus alienis in quibus moram traxerint dummodo per se vel per alium hoc in suis propriis dioecesibus facere non audeant vel non possint iurisdictionem suam omnimodam exercere ita tamen quod subditi qui expulsores vel eorum fautores aut consiliarii non fuerint ultra duas diaetas a fine suae dioecesis non trahantur. Volumus insuper ut ante omnia a dioecesanis locorum in quibus moram traxerint petant licentiam in praemissis quam si obtinere nequiverint procedant nihilominus prout superius est expressum.

Sane si praedicti episcopi asseruerint se non fuisse ausos praefatos expulsores consiliarios vel fautores personaliter vel ad domum aut publice ut praemittitur in eorum ecclesia cathedrali citare vel ipsos malitiose praestitisse impedimentum ne per eos potuerint sic citari aut quod in suis dioecesibus iurisdictionem per se vel alium contra ipsos exercere nequeunt vel non audent stari super his volumus assertionibus eorundem ipsis districtius iniungentes sub interminatione divini iudicii ne circa praemissa contra conscientiam quicquam mendaciter aut dolose asserant vel confingant.

Eorundem autem episcoporum sententias et processus quos in praemissis casibus in aliis dioecesibus duxerint faciendos denuncient seu denunciari faciant per suas dioeceses convicini episcopi cum ab eis fuerint requisiti.

Per praemissa quoque nullum ex transcursu temporis quanticunque vel alias quoquo modo locorum dioecesanis vel aliis quibuscunque iurisdictionem habentibus in locis praemissis in quibus praedicti episcopi sic expulsi iurisdictionem ut praedicitur exercebunt praeiudicium generetur.

Dioecesanis locorum districte praecipimus ut clericos carnificum seu macellariorum aut tabernariorum officium publice et personaliter exercentes nominatim et tertio moneant ut sic ab huiusmodi officiis infra convenientem terminum monentium ipsorum arbitrio moderandum desistant et quod ipsa nullo unquam tempore reassumant.

Qui si taliter moniti ab his non destiterint aut ipsa ut praemissum est exercendo resumpserint quandocunque coniugati omnino non coniugati vero in rebus et si omnino incedant ut laici in personis privilegium clericale quamdiu praemissis institerint eo ipso amittant.

Adversus vero alios clericos negotiationibus vel commerciis saecularibus vel officiis non convenientibus clericali proposito publice insistentes vel arma portantes sic canonica servare studeant instituta quod et illi ab excessibus compescantur huiusmodi et ipsi de damnabili circa haec negligentia nequeant reprehendi.

Quoniam qui abiectis vestibus proprio congruentibus ordini alias assumere et in publico portare rationabili causa cessante praesumit professorum illius ordinis praerogativa se reddit indignum praesenti constitutione sancimus quod quicunque clericus virgata vel partita veste publice utetur nisi causa rationabilis subsit si beneficiatus exstiterit per sex menses a perceptione fructuum beneficiorum quae obtinet sit eo ipso suspensus.

Si vero beneficiatus non fuerit in sacris tamen ordinibus citra sacerdotium constitutus per idem tempus reddatur eo ipso inhabilis ad ecclesiasticum beneficium obtinendum.

Idem quoque censemus de clericis aliis vestem talem simul et tonsuram publice deferentibus clericalem.

Dignitatem vero personatum seu beneficium aliud obtinens cui cura immineat animarum nec non ceteri in sacerdotio constituti ac religiosi quilibet quos oportet per decentiam habitus extrinseci morum intrinsecam honestatem ostendere si praeterquam ex causa rationabili publice vestem ferant huiusmodi aut infulam seu pileum lineum publice portent in capite sint eo ipso beneficiati videlicet a perceptione fructuum beneficiorum quae obtinent suspensi per annum.

Ceteri vero sacerdotes et religiosi quilibet per idem tempus reddantur inhabiles ad quodcunque beneficium ecclesiasticum obtinendum.

Sed et tales et ceteri quicunque clerici utentes epitogio seu tabardo foderato usque ad oram et ita brevi quod vestis inferior notabiliter videatur epitogium ipsum saeculares clerici et religiosi administrationem habentes teneantur infra mensem dare pauperibus.

Ceteri vero religiosi administrationem non habentes infra idem tempus illud teneantur suis superioribus assignare in pios usus aliquos convertendum alioquin beneficiati suspensionis ceteri vero inhabilitatis poenas praedictas per idem tempus se noverint incurrisse.

Huic insuper adicimus sanctioni ut clerici praesertim beneficiati caligis scacatis rubeis aut viridibus publice non utantur.

Dudum a Bonifacio papa viii praedecessore nostro infra scripta edita decretali Benedictus papa xi praedecessor noster aliam illius revocatoriam promulgavit quae quia ut probavit effectus nedum pacis ab auctore ipsius speratae fructum non attulit quin immo discordiae pro qua sedanda processerat fomentum non modicum ministravit nos eam omnino cassantes aliam a praefato Bonifacio editam sacro instante et approbante concilio innovamus subicientes tenorem illius qui dignoscitur esse talis Bonifacius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Super cathedram praeeminentiae pastoralis divina disponente clementia constituti etsi multis et arduis quae in amplum Romanae curiae alveum undique confluunt quasi torrens praegravemur negotiis curis excitemur innumeris cogitationibus plurimis distrahamur circa id tamen ferventibus votis intendimus vacamus instantius ac operosae studium sollicitudinis impertimur ut ad divini nominis gloriam exaltationem catholicae fidei et profectum fidelium animarum praecisis radicitus dissidiorum vepribus et litigiorum anfractibus omnino subductis inter ecclesiarum antistites ad curam et regimen gregis dominici deputatos ceteras que personas quas ordo clericalis includit pacis tranquillitas vigeat fervor caritatis exaestuet invalescat concordiae unitas animorum identitas perseveret.

Scimus enim et ex evidentia facti colligimus quod non nisi in pacis tempore bene colitur pacis auctor nec ignoramus quod dissensiones et scandala pravis actibus aditum praeparant rancores et odia suscitant et illicitis moribus ausum praebent.

Ab olim siquidem inter praelatos et rectores seu sacerdotes ac clericos parochialium ecclesiarum per diversas mundi provincias constitutos ex una parte et praedicatorum et minorum ordinum fratres ex altera pacis aemulo satore zizaniae procurante gravis et periculosa discordia exstitit suscitata super praedicationibus fidelium populis faciendis eorum confessionibus audiendis poenitentiis iniungendis eisdem et tumulandis defunctorum corporibus qui apud fratrum ipsorum ecclesias sive loca noscuntur eligere sepulturam.

Nos autem pii patres more laudabili moleste ferentes incommoda filiorum reducentes ad exactae considerationis examen ac infra pecoris claustra sollicite revolventes quam sit plena periculis quam onusta dispendiis quam que in divinae maiestatis conspectu reddatur exosa discordia supra dicta et propterea intendentes paternae sollicitudinis studio illam prorsus evellere ac omnimode submovere nullis unquam futuris temporibus favente domino suscitandam grandi quoque desiderio cupientes ut huiusmodi negotium quod potissime insidet cordi nostro finem salubrem et celerem per apostolicae solertiae studium consequatur diligenti cum fratribus nostris deliberatione praehabita super eo ad honorem dei et exaltationem catholicae fidei quietum statum partium praedictarum ac salutis animarum fidelium incrementum de ipsorum fratrum consilio auctoritate apostolica statuimus et ordinamus ut dictorum ordinum fratres in ecclesiis et locis eorum ac in plateis communibus libere valeant clero et populo praedicare ac proponere verbum dei hora illa dumtaxat excepta in qua locorum praelati praedicare voluerint vel coram se facere solemniter praedicari in qua praedicare cessabunt praeterquam si aliud de praelatorum ipsorum voluntate processerit ac licentia speciali.

In studiis autem generalibus ubi sermones ad clerum ex more fieri solent diebus illis quibus praedicari solemniter consuevit ad funera etiam mortuorum et in festis specialibus sive peculiaribus eorundem fratrum possunt iidem fratres et liceat eis libere praedicare nisi forte illa hora qua solet ad clerum in praedictis locis dei verbum proponi episcopus vel praelatus superior clerum ad se generaliter convocaret aut ex aliqua ratione vel causa clerum ipsum duceret congregandum.

In ecclesiis autem parochialibus fratres illi nullatenus audeant vel debeant praedicare vel proponere verbum dei nisi fratres praedicti a parochialibus sacerdotibus invitati fuerint vel vocati et de ipsorum beneplacito et assensu seu petita licentia fuerit et obtenta nisi episcopus vel praelatus superior per eosdem fratres praedicari mandaret.

Statuimus etiam et ordinamus auctoritate praedicta ut in singulis civitatibus et dioecesibus in quibus loca fratrum ipsorum consistere dignoscuntur vel in civitatibus et dioecesibus locis ipsis vicinis in quibus loca huiusmodi non habentur magistri priores provinciales praedicatorum aut eorum vicarii et generales et provinciales ministri et custodes minorum ordinum praedictorum ad praesentiam praelatorum eorundem locorum se conferant per se vel per fratres quos ad hoc idoneos fore putaverint humiliter petituri ut fratres qui ad hoc electi fuerint in eorum civitatibus et dioecesibus confessiones subditorum suorum confiteri sibi volentium audire libere valeant et huiusmodi confitentibus prout secundum deum expedire cognoverint poenitentias imponere salutares atque eisdem absolutionis beneficium impendere de licentia gratia et beneplacito eorundem.

Ac deinde praefati magistri priores provinciales et ministri ordinum praedictorum eligere studeant personas sufficientes idoneas vita probatas discretas modestas atque peritas ad tam salubre ministerium et officium exsequendum quas sic ab ipsis electas repraesentent vel faciant praesentari praelatis ut de eorum licentia gratia et beneplacito in civitatibus et dioecesibus eorundem huiusmodi personae sic electae confessiones confiteri sibi volentium audiant imponant poenitentias salutares et beneficium absolutionis in posterum impendant prout superius est expressum extra civitates et dioeceses in quibus fuerint deputatae per quas eas volumus et non per provincias deputari confessiones nullatenus auditurae.

Numerus autem personarum assumendarum ad huiusmodi officium exercendum esse debet prout universitas cleri et populi ac multitudo vel paucitas exigit eorundem.

Et si iidem praelati petitam licentiam confessionum huiusmodi audiendarum concesserint illam praefati magistri ministri et alii cum gratiarum recipiant actione dictae que personae sic electae commissum sibi officium exsequantur.

Quod Si forte iam dicti praelati quemquam ex dictis fratribus praesentatis eisdem ad huiusmodi officium nollent habere vel non ducerent admittendum eo amoto vel subtracto loco ipsius similiter eisdem praesentandus praelatis possit et debeat alius subrogari.

Si vero iidem praelati praefatis fratribus ad confessiones ut praemittitur audiendas electis huiusmodi exhibere licentiam recusarint nos exnunc ipsis ut confessiones sibi confiteri volentium libere licite que audire valeant et eisdem poenitentias imponere salutares atque eisdem beneficium absolutionis impertiri gratiose concedimus de plenitudine apostolicae potestatis.

Per huiusmodi autem concessionem nequaquam intendimus personis seu fratribus ipsis ad id taliter deputatis potestatem in hoc impendere ampliorem quam in eo curatis vel parochialibus sacerdotibus est a iure concessa nisi forsan eis ecclesiarum praelati uberiorem in hac parte gratiam specialiter ducerent faciendam.

Huiusmodi quoque statuto et ordinationibus nostris adicimus ut fratres dictorum ordinum in ecclesiis vel locis suis ubilibet constitutis liberam ut sequitur habeant sepulturam videlicet quod omnes ad eam recipere valeant qui sepeliri elegerint in locis et ecclesiis memoratis. Verum ne parochiales ecclesiae et ipsarum curati sive rectores qui ministrare habent ecclesiastica sacramenta quibus noscitur de iure competere praedicare seu proponere verbum dei et confessiones fidelium debitis et necessariis beneficiis defraudentur cum operariis mercedis exhibitio debeatur auctoritate apostolica constituimus et ordinamus eadem ut dictorum ordinum fratres de obventionibus omnibus tam funeralibus quam quibuscunque et quomodocunque relictis distincte vel indistincte ad quoscunque certos vel determinatos usus de quibus etiam quarta sive canonica portio dari sive exigi non consuevit vel non debet de iure nec non de datis vel qualitercunque donatis in morte seu mortis articulo in infirmitate donantis vel dantis de qua decesserit quomodocunque directe vel indirecte fratribus ipsis vel aliis pro eisdem quartam partem quam auctoritate apostolica taxamus et etiam limitamus parochialibus sacerdotibus et ecclesiarum rectoribus seu curatis largiri integre teneantur facturi et curaturi quod nec alii nec aliis a quibus quarta huiusmodi minime deberetur ad ipsorum fratrum utilitatem vel commodum huiusmodi fiant relicta aut in eos taliter data vel donata procedant seu quod in morte vel ab infirmis huiusmodi dandum vel donandum fratribus ipsis exsisteret in eorundem dantium vel donantium sanitate sibi dari vel donari procurent.

In quibus per ipsos vitandis eorum intendimus conscientias onerare ut si quod absit per fratres ipsos dolo vel fraude quicquam in hac parte agi fortasse contigerit praeter id quod eos propterea dictis sacerdotibus rectoribus et curatis teneri volumus etiam districta ratio in extremi iudicii examine requiratur ab eis.

Ultra portionem autem huiusmodi nihil valeant parochiales rectores curati et praelati exigere supra dicti neque illis dicti fratres amplius impendere sint adstricti neque ad id a quoquam possint aliqualiter coerceri.

Nos etenim ut in cunctis aequaliter et pacifice favente domino procedatur universa privilegia gratias indulgentias verbo seu scripto sub quacunque forma vel expressione seu conceptione verborum a nobis vel praedecessoribus nostris Romanis pontificibus cuicunque ordinum praedictorum concessa nec non consuetudines conventiones statuta et pacta in quantum sunt praemissis vel alicui praemissorum contraria ea penitus revocamus vacuamus cassamus et irritamus quin immo cassa vacua et irrita nunciamus et decernimus nullius prorsus exsistere firmitatis.

Ceterum universos ecclesiarum praelatos cuiuscunque praeeminentiae status vel dignitatis exsistant ac sacerdotes parochiales et curatos sive rectores praedictos praesentium tenore rogamus et hortamur attente nihilominus que eis districte praecipiendo mandamus quatenus pro divina et apostolicae sedis reverentia praedictos ordines et professores eorum habentes affectu benevolo commendatos fratribus ipsis non se difficiles graves duros aut asperos sed potius favorabiles propitios ac benignos pia que munificentia liberales se studeant exhibere sic eos in praedicationis officio et propositionibus verbi dei ac in omnibus aliis supra dictis tanquam cooperatores eorum idoneos et laborum suorum participes prompta benignitate recipiant ac affectuose admittere non omittant ut proinde illis aeternae beatitudinis praemium augeatur et animarum salutis incrementa felicia procurentur.

Nec ipsos lateat quod si secus ab eis agi fortasse contigerit in hac parte apostolicae sedis benignitas quae ordines et professores eosdem ubere favore prosequitur et gerit in visceribus caritatis contra eos non immerito turbaretur nec eadem aequanimiter pati posset quin super hoc provisionis opportunae remedium adhiberet ipsos que nihilominus coelestis indignatio principis digna pro meritis rependentis cuius obsequia fratrum ipsorum sedulitas curiosa prosequitur minime praeteriret.

Religiosi quicunque qui novalium aut alias decimas ecclesiis debitas ad eos ex aliqua causa legitima non spectantes appropriare sibi praesumpserint aut exquisitis fraudibus sive coloribus usurpare seu qui de animalibus familiarium et pastorum suorum vel aliorum etiam animalia ipsa eorum gregibus immiscentium seu qui de animalibus quae in fraudem ecclesiarum in pluribus locis emunt empta que tradunt venditoribus vel aliis ab ipsis tenenda seu qui de terris quas tradunt aliis excolendas decimam solvi ecclesiis non permiserint aut prohibuerint nisi post requisitionem per eos quorum intererit super hoc eis factam a praemissis destiterint infra mensem aut si de iis quae contra praemissa usurpare vel retinere praesumpserint infra duos menses damnificatis ecclesiis emendam non fecerint competentem sint et tamdiu maneant ab officiis administrationibus et beneficiis suis suspensi donec destiterint et satisfecerint ut superius est expressum.

Quod si religiosi huiusmodi administrationes vel beneficia non habeant eo casu quo alii supra dicti suspensionis ipsi sententiam excommunicationis incurrant ante satisfactionem condignam nullatenus absolvendi privilegiis non obstantibus quibuscunque.

Ceterum praemissa extendi nolumus ad animalia quae per religiosorum ipsorum donatos seu oblatos tenentur dum tamen illi religiosis eisdem cum effectu donaverint aut obtulerint se et sua.

Si beneficiorum decima cuiusvis simpliciter concedatur ad tempus secundum taxationem decimae in illis partibus in quibus fiet concessio consuetam et ad monetam currentem communiter ipsa decima levari poterit et debebit.

Nec per collectores levatores sive exactores ipsius decimae ecclesiarum calices libros et alia ornamenta divinis officiis deputata ex causa pignoris vel distractionis capi vel recipi volumus nec distrahi seu quomodolibet occupari.

Ut professores cuiusvis paupertatis ordinis eo libentius in qua vocati sunt vocatione persistere transeuntes que ad non mendicantium ordinem in eodem conservari quietius studeant quo in ipsis discordiarum et schismatum productiva ambitio reprimetur sacro concilio approbante statuimus mendicantes quoslibet qui ad non mendicantium ordines etiam auctoritate apostolica transibunt in posterum qui ve hactenus transiverunt quamvis nunc prioratus administrationes vel officia aut curam animarum vel regimen quodcunque obtineant inibi vocem aut locum in capitulo non habere etiamsi hoc sibi ab aliis libere concedatur ad prioratus quoque administrationes aut quaecunque in antea non assumi officia etiam tanquam vicarios seu ministros vel locum aliorum tenentes quod que animarum curam et regimen nec pro se possint nec pro aliis exercere.

Quicquid autem in contrarium attentatum fuerit sit irritum ipso iure quovis privilegio non obstante.

Ad illorum autem mendicantium ordines quos apostolica sedes eo modo subsistere voluit ut eorum professoribus ita in illa remanere liceret quod nullum extunc admitterent ad professionem eorum quibus que concessit licentiam generalem ad approbatos alios ordines transeundi praesentem nolumus constitutionem extendi.

Ne in agro dominico sacra videlicet monachorum nigrorum religione indecorum aliquid obrepat aut vitiosum quicquam perniciose in segetem coalescat sed ut in illa potius flores honoris et honestatis fructus in ubertate succrescant eis in vestibus inordinatum omnem seu exquisitum ornatum aut cultum nec non in cibis et potibus equitaturis et lectisterniis quemvis notabilem interdicentes excessum statuimus ut superior vestis ipsorum habitui proxima nigri bruni aut albi coloris exsistat iuxta morem apud eos servari solitum in regione qua degunt.

Nec in qualitate panni regularis excedatur modestia nec quaeratur quod pretiosius et subtilius sed quod utilius valet inveniri.

Sit etiam vestis ipsa rotunda per circuitum et non scissa nec longitudine nimia aut brevitate notanda largas etiam manicas habeat usque ad pugnum protensas non consutitias vel quomodolibet botonatas.

Almutiis de panno nigro vel pellibus caputiorum loco cum caputiis habitus quem gestaverint sint contenti iuxta tamen dispositionem abbatis scissis super humeros et honestis caputiis uti possint.

In vestibus sendatum pro foderaturis non portent.

Estivalibus largis aut botis altis pro calceamentis utantur.

Nullus zonam cultellum calcaria cum ornatu deferre aut cum sella clavorum ornatu decorata superfluo vel nimis alias sumptuosa sive cum freno ferraturam ad ornatum habente equitare praesumat.

Rursus in locis in quibus fuerit congregatio duodecim monachorum aut supra infra septa monasterii abbas prior aut alius praesidens portet flocum de panno pro flocis aut cucullis in ipso monasterio consueto monachi vero alii in monasteriis in quibus flocos soliti sunt portare debent etiam uti eis.

In aliis autem monasteriis et infra domos et alios prioratus ubi non est tanta congregatio monachorum cucullas clausas deferant et honestas.

Cum vero abbates priores aut alios praesidentes et monachos alios extra monasterium proficisci continget flocum cucullam aut capam clausam habeant et subtus capam si eam portaverint cucullam deferant aut si maluerint scapulare.

Cum autem ad serviendum in divinis officiis albis vel sacris vestibus induentur aut cum occupabuntur in operibus uti eis liceat scapulari.

Verum ne ex diversa acceptione quam in diversis regionibus huiusmodi vocabula flocus videlicet et cuculla dicuntur habere haesitandi circa praemissa materia relinquatur cucullae nomine habitum longum et amplum sed manicas non habentem nomine vero floci habitum qui longas et amplas habet manicas nos intelligere declaramus.

Sane singulis mensibus tam in monasteriis quam extra sublata occasione quacunque ad confessionem saltem semel accedant omnes et singuli monachi et in prima dominica mensis cuiuslibet in monasteriis semper communicent nisi ex causa forte quam abbati priori aut poenitentiariis monasteriorum non differant intimare eorum que iudicio vel abstineant vel accedant.

Regula quoque cum in capitulo legitur ab illo qui praeest ipsi capitulo vel alio cui hoc ipse iniunxerit propter iuniores vulgariter exponatur.

Novitiis etiam fidelis deputetur instructor tam in divinis officiis quam in observantia regulari.

Porro a venationibus et aucupationibus omnes semper abstineant nec eis interesse aut canes vel aves venaticos per se vel alios tenere praesumant nec a familiaribus se cum morantibus teneri permittant nisi saltus vivaria vel garenas proprias vel ius venandi in alienis haberent in quibus cuniculi vel ferae aliae forsan essent quo casu hoc eis permittitur dum tamen infra monasteria seu domos quas inhabitant aut eorum clausuras venaticos canes non teneant nec venationi praesentiam exhibeant personalem. Si quis autem praemissorum temerarius exstiterit violator regulari subiaceat disciplinae et nihilominus si sotulares non corrigiatos et altos aut caputia ut praefertur non fissa portare praesumpserit siquidem abbas vel prior non habens abbatem proprium fuerit per annum se noverit a beneficiorum collatione suspensum si vero alius fuerit ab administratione si quam obtinet sit per annum suspensus.

Quod si nullam habeat eo ipso per annum reddatur inhabilis ad administrationem et ecclesiasticum beneficium obtinendum.

Si qui vero eorum venationi aut aucupationi clamose vel alias cum canibus aut avibus ex proposito interfuerint iuxta praemissam personarum distinctionem dictarum suspensionis et inhabilitatis poenas per biennium ipso facto incurrant.

Abbate autem vel priore a collatione ut praemittitur beneficiorum suspenso ad priorem claustralem cum consilio et assensu conventus vel maioris partis ipsius eorundem beneficiorum collatio devolvatur.

Quia vero nonnulli monachorum ipsorum sicut accepimus suavi iugo observantiae regularis abiecto interdum propriis relictis monasteriis se in eis secure morari non posse fingentes vel alio colore quaesito per curias principum evagando discurrunt et nisi a praelatis eorum petita pensio vel subventio assignetur eisdem conspirantes in illos eis que proditionem vel alia gravia imponentes eos capi et incarcerari ipsorum que monasteria comburi procurant et interdum monasteriorum ipsorum bona in totum vel in partem non modicam occupare praesumunt nos eorum in hac parte reprobis ausibus obviare volentes hoc edicto perpetuo prohibemus ne monachi aut regulares canonici administrationem aliquam non habentes ad curias principum absque speciali praelatorum suorum licentia se conferre praesumant.

Quod si ut suis praelatis aut monasteriis damnum aliquod inferant ad dictas curias se conferre praesumpserint excommunicationis sententiam eos incurrere volumus ipso facto praelatis eorum districte nihilominus iniungentes ut ipsos a praedictarum curiarum accessu et aliis quibuslibet vagationibus et discursu diligenter compescere ac super hoc non parentes eisdem severe corrigere non omittant.

Praefatae quoque sententiae monachos infra septa monasteriorum sine licentia abbatum suorum arma tenentes decernimus subiacere.

Ad haec praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes perpetuo prohibemus edicto ne monachi singuli in singulis sibi commissis administrationibus vel prioratibus habitare praesumant.

Sed si proventus prioratuum seu administrationum huiusmodi duobus forte non suppetant iidem prioratus seu administrationes nisi per abbates ad sustentationem duorum sufficientes reddantur locis aliis vicinioribus ad eorum monasteria pertinentibus vel ipsorum monasteriorum officiis aut inter se invicem prout erit commodius cum consilio et assensu abbatum per locorum ipsorum ordinarios uniantur monachis locorum quae aliis unientur prioribus ad claustrum primitus revocandis et clericis servituris ibidem de locorum ipsorum proventibus provisione debita facienda.

Ceterum prioratus conventuales alicui nisi vigesimum quintum annum attigerit alii vero curam animarum habentes etsi cura ipsa per saeculares habeat presbyteros exerceri cuiquam nisi vigesimum annum peregerit conferri nequeant aut committi.

Qui autem prioratus istos vel illos habuerint infra annum computandum a tempore collationis seu commissionis sibi factae de eis et possessionis eorum adeptae vel infra vigesimum quintum aetatis suae annum si ante annum ipsum non conventuales prioratus eis commisi fuerint aut collati se faciant ad sacerdotium promoveri.

Quod si cessante rationabili causa non fecerint eo ipso nulla etiam monitione praemissa praedictis prioratibus sint privati qui ipsis iterum ea vice nullatenus conferantur.

Sane prioratus aliquis sive administratio committi alicui vel conferri non possit nisi expresse professus fuerit ordinem monachalem neque prioratus aut administrationes extra monasteria obtinentes permittantur in monasteriis sed teneantur in ipsis prioratibus seu administrationibus quacunque non obstante consuetudine residere nisi ex studiorum vel alia causa rationabili ad tempus forte ab huiusmodi residentia excusentur.

Ad ampliationem autem cultus divini statuimus quod monachi quilibet ad monitionem abbatis se faciant ad omnes ordines sacros excusatione cessante legitima promoveri.

Rursus ut ipsis monachis proficiendi in scientia via opportuna non desit in singulis ipsorum monasteriis quibus ad hoc suppetunt facultates idoneus teneatur magister qui eos in primitivis scientiis instruat diligenter.

Praemissa igitur omnia et ea nihilominus quae felicis recordationis Innocentius papa iii praedecessor noster circa statum monachorum ipsorum pro uberiori cultu observantiae regularis quoad usum camisiarum abdicationem proprietatis silentium et esum Carnium ac de eorum capitulis de triennio in triennium celebrandis et etiam quoad quaelibet alia statuit quae omnia innovamus et approbamus expresse volumus et statuimus firmiter observari.

Attendentes quod ubi gubernaculum disciplinae contemnitur restat ut religio naufragetur providendum censuimus esse praecipue ne per contemptum huiusmodi in his quae se Christo voto celebri desponderunt quicquam reperiatur incongruum quod in regularis ponat honestatis gloria maculam et divinam merito possit offendere maiestatem.

Hoc igitur sacro approbante concilio duximus statuendum ut singula monialium monasteria per ordinarios exempta videlicet quae ita sedi apostolicae quod nulli alii subiecta noscuntur apostolica non exempta vero ordinaria auctoritate ac exempta alia per alios quibus subsunt annis singulis debeant visitari.

Visitatores autem huiusmodi sollicitudinis studium diligenter impendant ut moniales ipsae quarum nonnullas dolentes audivimus in subscriptis excedere pannis sericis variorum foderaturis sandalitiis comatis et cornutis crinibus scacatis et virgatis caputiolis non utantur non choreas non festa saecularium prosequantur non die noctu ve per vicos et plateas incedant aut voluptuosam alias vitam ducant eas que sollertius retrahant ab insolentiis quibuslibet et mundi huius illecebris ac inducant easdem ad impendendum in monasteriis suis devotum et debitum virtutum domino famulatum.

Ad quae omnia observanda moniales easdem non obstantibus exemptionibus et privilegiis quibuscunque quibus tamen quoad alia nolumus praeiudicium generari per illos de quibus supra dictum est compelli iubemus remediis opportunis.

Statuimus insuper ut quaevis ad regimen abbatiarum assumptae in monasteriis in quibus abbatissae sunt solitae benedici infra annum a suae confirmationis tempore computandum munus benedictionis suscipiant alioquin a iure suo nisi subsit causa rationabilis prorsus se noverint cecidisse per illos ad quos id pertinet provisione de abbatissis monasteriis ipsis canonice facienda.

Illas quoque mulieres quae vulgo dicuntur canonicae saeculares et ut saeculares canonici vitam ducunt non renunciantes proprio nec professionem aliquam facientes per locorum ordinarios si exemptae non fuerint sua si vero exemptae fuerint apostolica auctoritate praecipimus visitari per hoc tamen non intendentes earum statum regulam seu ordinem approbare.

Ipsos autem visitatores notariis duobus et personis duabus suae ecclesiae quatuor que viris aliis honestis utique et maturis praecipimus in ea quam visitando facient inquisitione fore contentos.

Si qui vero visitatores ipsos in praemissis impedire praesumpserint seu aliquo praemissorum nisi moniti resipiscant ipso facto excommunicationis sententiam se noverint incursuros privilegiis statutis et consuetudinibus quibuslibet in contrarium minime valituris.

Cum de quibusdam mulieribus beguinabus vulgariter nuncupatis quae cum nulli promittant oboedientiam nec propriis renuncient neque profiteantur aliquam regulam approbatam religiosae nequaquam exsistunt quanquam habitum qui beguinarum dicitur deferant et adhaereant religiosis aliquibus ad quos specialiter trahitur affectio earundem nobis fide digna relatione insinuatum exstiterit quod earum aliquae quasi perductae in mentis insaniam de summa trinitate ac divina essentia disputent et praedicent ac circa fidei articulos et ecclesiastica sacramenta opiniones catholicae fidei contrarias introducant et multos super his decipientes simplices eos in errores diversos inducant alia que quam plura periculum animarum parientia sub quodam velamine sanctitatis faciant et committant nos tam ex his quam ex aliis de ipsarum opinione sinistra frequenter auditis eas merito suspectas habentes statum earundem sacro approbante concilio perpetuo duximus prohibendum et a dei ecclesia penitus abolendum eisdem et aliis mulieribus quibuscunque sub poena excommunicationis quam in contrarium facientes incurrere volumus ipso facto iniungentes expresse ne statum huiusmodi dudum forte ab ipsis assumptum quoquo modo sectentur ulterius vel ipsum aliquatenus de novo assumant.

Praedictis vero religiosis per quos eaedem mulieres in huiusmodi beguinagii statu foveri et ad ipsum suscipiendum induci dicuntur sub simili excommunicationis poena quam eo ipso quod secus egerint se noverint incursuros districtius inhibemus ne mulieres aliquas praedictum statum ut praemittitur dudum assumptum sectantes aut ipsum de novo forsitan assumentes quomodocunque admittant ipsis super eo sectando vel assumendo praebentes ullo modo consilium auxilium vel favorem nullo contra praemissa privilegio valituro.

Sane per praedicta prohibere nequaquam intendimus quin si fuerint fideles aliquae mulieres quae promissa continentia vel etiam non promissa honeste in suis conversantes hospitiis poenitentiam agere voluerint et virtutum domino in humilitatis spiritu deservire hoc eisdem liceat prout dominus ipsis inspirabit.

Quia contingit interdum quod xenodochiorum leprosariarum eleemosynariarum seu hospitalium rectores locorum ipsorum cura postposita bona res et iura ipsorum interdum ab occupatorum et usurpatorum manibus excutere negligunt quin immo ea collabi et deperdi domos et aedificia ruinis deformari permittunt et non attento quod loca ipsa ad hoc fundata et fidelium erogationibus dotata fuerunt ut pauperes infecti que lepra reciperentur inibi et ex proventibus sustentarentur illorum id renuunt inhumaniter facere proventus eosdem in usus suos damnabiliter convertentes cum tamen ea quae ad certum usum largitione sunt destinata fidelium ad illum debeant non ad alium salva quidem sedis apostolicae auctoritate converti nos incuriam et abusum huiusmodi detestantes hoc sacro concilio approbante sancimus ut hi ad quos id de iure vel statuto in ipsorum fundatione locorum apposito aut ex consuetudine praescripta legitime vel privilegio sedis apostolicae pertinet loca ipsa studeant in praedictis omnibus salubriter reformare ac occupata deperdita et alienata indebite in statum reduci debitum faciant et ad ipsarum miserabilium personarum receptionem et sustentationem debitam iuxta facultates et proventus locorum ipsorum rectores praedictos compellere non omittant.

In quo si forte commiserint negligentiam vel defectum ordinariis locorum iniungimus ut etiamsi pia loca praedicta exemptionis privilegio munita consistant per se ipsos vel alios impleant omnia praemissa et singula et rectores eosdem utique non exemptos propria exemptos vero et alios privilegiatos apostolica ad id auctoritate compellant contradictores cuiuscunque status aut conditionis exsistant ac praebentes eisdem circa praemissa consilium auxilium vel favorem per censuram ecclesiasticam et aliis iuris remediis compescendo nullum tamen per hoc exemptionibus seu privilegiis ipsis quoad alia praeiudicium generando.

Ut autem praemissa promptius observentur nullus ex locis ipsis saecularibus clericis in beneficium conferatur etiamsi de consuetudine quam reprobamus penitus hoc fuerit observatum nisi in illorum fundatione secus constitutum fuerit seu per electionem sit de rectore locis huiusmodi providendum. Sed eorum gubernatio viris providis idoneis et boni testimonii committatur qui sciant velint et valeant loca ipsa bona eorum ac iura utiliter regere et eorum proventus et reditus in personarum usum miserabilium fideliter dispensare et quos in usus alios bona praedicta convertere praesumptio verisimilis non exsistat in quibus sub obtestatione divini iudicii illorum ad quos dictorum locorum commissio pertinet conscientias oneramus.

Illi etiam quibus dictorum locorum gubernatio seu administratio committetur ad instar tutorum et curatorum iuramentum praestare ac de locorum ipsorum bonis inventaria conficere et ordinariis seu aliis quibus subsunt loca huiusmodi vel deputandis ab eis annis singulis de administratione sua teneantur reddere rationem.

Quod si secus a quoquam fuerit attentatum collationem provisionem seu ordinationem ipsam carere decernimus omni robore firmitatis.

Praemissa vero ad hospitalia militarium ordinum aut religiosorum etiam aliorum extendi minime volumus quorum tamen hospitalium rectoribus in sanctae oboedientiae virtute mandamus ut in illis secundum suorum ordinum instituta et antiquas observantias providere pauperibus et hospitalitatem debitam in illis tenere procurent ad quod per superiores eorum arcta districtione cogantur statutis aut consuetudinibus quibuslibet non obstantibus in praemissis.

Ceterum nostrae intentionis exsistit quod si qua sint hospitalia altare vel altaria et coemeterium ab antiquo habentia et presbyteros celebrantes et sacramenta ecclesiastica pauperibus ministrantes seu si parochiales rectores consueverint in illis exercere praemissa antiqua consuetudo servetur quoad exercenda et ministranda spiritualia supra.

dicta

Ut constitutio quae ad ecclesiam aliquam quemvis etiam ad exemptorum praesentationem admitti consuetudine non obstante contraria prohibet nisi praesentato de proventibus eiusdem ecclesiae talis coram dioecesano portio fuerit assignata unde iura possit episcopalia solvere et sustentationem habere congruam sicut expedit observetur ipsam declarare ac quaedam adicere consulta huiusmodi sacri concilii approbatione providimus dioecesanis sub obtestatione divini iudicii districtius inhibentes ne praesentatum aliquem per quamcunque personam ecclesiasticam ius praesentandi ad ecclesiam aliquam habentem admittant nisi intra certum terminum competentem per dioecesanos ipsos praesentantibus praefigendum ipsi praesentato fuerit coram eis ut praescribitur congrua de proventibus ecclesiae portio assignata.

Quam si forsan iidem praesentantes intra terminum ipsum assignare neglexerint ne factum eorum noceat praesentato statuimus ut extunc dioecesani debeant praesentatum nisi aliud canonicum obsistat admittere et in poenam praesentantium ad dioecesanos ipsos potestas assignationis huiusmodi devolvatur.

Praecipimus autem dioecesanis eisdem sub ipsius obtestatione divini iudicii ipsorum que conscientias oneramus quod moderationem portionis ipsius debite faciant nec odio vel favore vel alias in pluri vel minori circa illam scienter excedant.

Sane in prioratuum vel aliorum tam regularium quam saecularium locorum ecclesiis in quibus religiosi vel alii ad quos eorum reditus pertinere noscuntur praedicta consueverunt onera supportare praemissa nullatenus observentur sed onera omnia quae ecclesiarum ipsarum perpetuis presbyteris aut vicariis incumberent si dicta eis assignatio facta esset religiosi et alii supra dicti plene subire ac presbyteros seu vicarios ipsos decenter tractare nec non sustentationem eis praestare sufficientem et congruam teneantur.

Ad quae omnia integraliter adimplenda et nihilominus ad observationem debitam assignationis per dioecesanum in casu alio ut praemittitur faciendae religiosos praedictos et alios quoslibet a dioecesanis eisdem ecclesiastica volumus censura compelli non obstantibus exemptionibus aut aliis quibuslibet privilegiis consuetudinibus vel statutis quae circa praemissa vel eorum aliquod religiosis ipsis aut in nullo volumus suffragari.

Cum sit naturae consonum illos non recusare onera qui rerum commoda complectuntur hac in perpetuum valitura constitutione sancimus ut religiosi quicunque pro monasteriis et ecclesiis quae ad eos quocunque sunt titulo devoluta procurationes legatorum sedis apostolicae ac iura episcopalia et alia praestari pro ipsis antequam ad eos pervenissent solita prompte solvere studeant nisi forsan sedis apostolicae privilegio exemptione vel alia causa legitima ab his se valeant excusare.

Privilegia vero seu exemptiones huiusmodi ad monasteria seu ecclesias quae ad eos obvenire continget in posterum volumus non extendi.

Ad nostrum quod dolentes referimus pervenit auditum quod ecclesiarum praelati ad monasteria Cisterciensis ordinis accedentes licet ab eis caritative recipiantur et eis curialiter necessaria ministrentur cibis tamen regularibus non contenti contra privilegia dicti ordinis Carnes petunt et si eis non ministrentur auferunt violenter et licet in locis eisdem fiant eleemosynae competenter ipsi tamen praelati ipsis religiosis invitis alias eleemosynas faciunt etiam in aliquibus locis in quibus procurationes non habent de consuetudine vel de iure.

Pro equitaturis quoque ferrandis licet ferris non egeant et coci eorum sui officii ratione pecuniam exigunt et extorquent nec compositiones super procurationibus inter praelatos ipsos et eos initas eis servant.

Ipsis etiam in recipiendis procurationibus ita graves exsistunt quod ipsis in eorum monasteriis et ecclesiis procuratores recipientibus longi temporis victum brevis hora consumit et dum procurationes recipiunt canes venaticos falcones et accipitres se cum habent et nisi voluntati satisfiat eorum valvae monasteriorum seu ecclesiarum per violentiam saepe franguntur et ornamenta ecclesiae exportantur plures que procurationes recipiunt una die sedis apostolicae privilegio non suffulti interdum in pecunia numerata visitationis etiam officio non impenso et occasione dictarum procurationum iidem praelati ab ipsis frequenter exigunt quae illis solvere non tenentur intolerabilia eisdem gravamina cumulantes.

Sunt et nonnulli qui procurationes nunciorum apostolicae sedis alia que extraordinaria onera exemptis et aliis religiosis pro maiori parte imponunt ut se ac presbyteros liberent saeculares religiosos ad ordinandum huiusmodi onerum distributionem minime assumentes.

In multis etiam aliis praefati praelati exempta monasteria et ipsorum ecclesias utroque illis iure subiectas gravant in procurationibus recipiendis et oneribus insolitis imponendis.

Nos igitur super his volentes de opportuno remedio providere sacri approbatione concilii duximus statuendum ut si episcopi non causa visitationis sed caritativae hospitalitatis ad monasteria venerint supra dicta victualia gratiose recipiant quae caritatis gratia eis fuerint ministrata.

Ipsis autem episcopis ad monasteria venientibus supra dicta et procurationes ibidem recipientibus sibi debitas de iure communi consuetudine privilegio vel iure alio speciali in domibus ipsorum monasteriorum extra tamen septa ipsorum existentibus si quae fuerint ad hoc aptae alioquin intra septa ipsa non tamen intra portam quam regularem appellant Carnium pro congruentia temporis si voluerint privilegio non obstante quocunque cibaria ministrentur.

Nec inconveniens reputamus si fragmenta quae de mensis ipsorum episcoporum et suorum familiarium colliguntur per ipsorum episcoporum eleemosynarios ibidem pauperibus erogentur.

Ab aliis autem gravaminibus expressis superius praelati diligenter abstineant si dei et apostolicae sedis indignationem voluerint evitare.

Praesenti constitutione iubemus ut locorum dioecesani contra eos qui ab ecclesiis vel personis ecclesiasticis pro earum rebus propriis quas non negotiandi causa deferunt aut deferri faciunt vel transmittunt pedagia vel guidagia suo vel alieno nomine exigunt vel extorquent in animarum suarum periculum et eorum a quibus ea exigunt praeiudicium et gravamen excommunicationis et interdicti sententias a iure prolatas postquam de his ipsis constiterit omnino publicent vel a suis subditis tamdiu publicari donec illi sic exacta restituerint et de transgressione huiusmodi satisfecerint competenter.

Gravi nimirum turbatione movemur quod ex nonnullorum rectorum negligentia quae dum spem impunitatis permittit multam nutrire pestilentiam consuevit in subditis plerique ecclesiarum ministri modestia ordinis clericalis abiecta dum offerre deo sacrificium laudis fructum labiorum suorum in puritate conscientiae et animi devotione deberent horas canonicas dicere seu psallere transcurrendo syncopando extranea quidem et plerumque vana profana et inhonesta intermiscendo colloquia tarde ad chorum conveniendo seu ecclesiam ipsam absque rationabili causa ante finem officii exeundo frequenter aves interdum portando seu faciendo portari canes que se cum ducendo venaticos ac quasi nihil praetendentes de clericali militia in corona vestibus et tonsura divina etiam celebrare aut eis interesse nimis indevote praesumunt.

Nonnulli etiam tam clerici quam laici praesertim in festorum certorum vigiliis dum in ecclesiis deberent orationi insistere non verentur in ipsis earum que coemeteriis choreas facere dissolutas et interdum canere cantilenas ac multas insolentias perpetrare ex quibus ecclesiarum et coemeteriorum violationes inhonesta varia que delicta quandoque sequuntur et ecclesiasticum plerumque perturbatur officium in divinae maiestatis offensam et adstantium scandalum populorum.

In multis insuper ecclesiis cum vasis vestimentis et ceteris ornamentis ad divinum cultum necessariis indecentibus utique pensatis earum facultatibus deservitur.

Ne igitur transgressiones invalescant huiusmodi aliis que veniant in exemplum sacri concilii approbatione hoc fieri prohibentes sancimus ut illi ad quos id pertinet et in eorum si utique exempti non sint negligentiam vel defectum locorum ordinarii si vero exempti fuerint aut alias circa hoc privilegiati superiores ipsorum omni negligentia vel incuria penitus relegata circa reformanda praemissa et eorum singula corrigenda nec non ut in cathedralibus regularibus et collegiatis ecclesiis horis debitis devote psallatur in aliis vero convenienter et debite celebretur divinum diurnum et nocturnum officium si dei et apostolicae sedis indignationem evitare voluerint sollicitam curent diligentiam adhibere contradictores per censuram ecclesiasticam dummodo ad eos illam exercere pertineat aliis que opportunis remediis compescendo facientes prout ad eos spectat in his et aliis quae ad divinum cultum et morum reformationem pertinent ac ecclesiarum et coemeteriorum respiciunt honestatem sacrorum statuta canonum ad quae scienda diligens curent adhibere studium irrefragabiliter observari.

Dignum prorsus et congruum arbitrantes quod clerici tam religiosi quam alii cardinalium sacrosanctae Romanae ecclesiae ac quorumcumque pontificum gratiam et communionem apostolicae sedis habentium commensales domestici se possint ipsis in divinis officiis coaptare ut illud quod iidem cardinales seu pontifices dicunt officium licite dicere valeant nec ad dicendum aliquod aliud teneantur sacri approbatione concilii indulgemus.

Inter sollicitudines nostris humeris incumbentes perpeti cura revolvimus ut errantes in viam veritatis inducere ipsos que lucrifacere deo sua nobis cooperante gratia valeamus hoc est quod profecto desideranter exquirimus ad id nostrae mentis sedulo destinamus affectum ac circa illud diligenti studio et studiosa diligentia vigilamus.

Non ambigimus autem quin ad huiusmodi nostrum desiderium assequendum divinorum eloquiorum sit expositio congrua ipsorum que fidelis praedicatio admodum opportuna. Sed nec ignoramus quin et haec promi noscantur inaniter vacua que redire si auribus linguam loquentis ignorantium proferantur.

Ideo que illius cuius vicem in terris licet immeriti gerimus imitantes exemplum qui ituros per universum mundum ad evangelizandum apostolos in omni linguarum genere fore voluit eruditos.

Viris catholicis notitiam linguarum habentibus quibus utuntur infideles praecipue abundare sanctam affectamus ecclesiam qui infideles ipsos sciant et valeant sacris institutis instruere christicolarum que collegio per doctrinam christianae fidei ac susceptionem sacri baptismatis aggregare.

Ut igitur peritia linguarum huiusmodi possit habiliter per instructionis efficaciam obtineri hoc sacro approbante concilio scholas in subscriptarum linguarum generibus ubicunque Romanam curiam residere contigerit nec non in Parisiensi et Oxoniensi Bononiensi et Salamantino studiis providimus erigendas statuentes ut in quolibet locorum ipsorum teneantur viri catholici sufficientem habentes Hebraicae Arabicae et Chaldaeae linguarum notitiam duo videlicet uniuscuiusque linguae periti qui scholas regant inibi et libros de linguis ipsis in Latinum fideliter transferentes alios linguas ipsas sollicite doceant earum que peritiam studiosa in illos instructione transfundant ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi fructum speratum possint deo auctore producere fidem propugnaturi salubriter in ipsos populos infideles.

Quibus equidem in Romana curia legentibus per sedem apostolicam in studiis vero Parisiensi per regem Franciae in Oxoniensi Angliae Scotiae Hiberniae ac Waliae in Bononiensi per Italiae in Salamantino per Hispaniae praelatos monasteria capitula conventus collegia exempta et non exempta et ecclesiarum rectores in stipendiis et sumptibus volumus provideri contributionis onere singulis iuxta facultatum exigentiam imponendo privilegiis et exemptionibus quibuscunque contrariis nequaquam obstantibus quibus tamen nolumus quoad alia praeiudicium generari.

Cedit quidem in offensam divini nominis et opprobrium fidei christianae quod in quibusdam mundi partibus principibus christianis subiectis in quibus interdum seorsum interdum vero permixtim cum christianis habitant Sarraceni sacerdotes eorum Zabazala vulgariter nuncupati in templis seu mesquitis suis ad quae iidem Sarraceni conveniunt ut ibidem adorent perfidum Machometum diebus singulis certis horis in loco aliquo eminenti eiusdem Machometi nomen christianis et Sarracenis audientibus alta voce invocant et extollunt ac ibidem verba quaedam in illius honorem publice profitentur ad locum insuper ubi olim quidam sepultus exstitit Sarracenus quem ut sanctum Sarraceni alii venerantur et colunt magna Sarracenorum earundem partium et etiam aliarum confluit publice multitudo ex quibus nostrae fidei non modicum detrahitur et grave in cordibus fidelium scandalum generatur.

Cum autem haec in divinae maiestatis displicentia non sint ullatenus toleranda sacro approbante concilio ipsa in terris christianorum districtius fieri deinceps inhibemus universis et singulis principibus catholicis sub quorum dominio dicti Sarraceni morantur et fiunt praedicta sub obtestatione divini iudicii obnoxius iniungentes quatenus ipsi tanquam veri catholici et christianae fidei seduli zelatores opprobrium quod tam ipsis quam ceteris christicolis per praemissa ingeritur debita consideratione pensantes ipsum ut proinde aeternae beatitudinis praemium assequantur de terris suis omnino auferant et a suis subditis auferri procurent inhibendo expresse ne praefata invocatio seu professio nominis ipsius sacrilegi Machometi publice aut peregrinatio praelibata ab aliquo in eorum exsistente dominio audeat attentari de cetero vel quomodolibet sustineri.

Hi vero qui secus praesumpserint taliter ob divinam reverentiam castigentur ab ipsis quod alii eorum exemplo perterriti a praesumptione simili arceantur.

Multorum querela sedis apostolicae pulsavit auditum quod nonnulli inquisitores per sedem eandem contra pravitatem haereticam deputati metas sibi traditas excedentes sic interdum extendunt suae potestatis officium ut quod in augmentum fidei per circumspectam eiusdem sedis vigilantiam salubriter est provisum dum sub pietatis specie gravantur innoxii cedat in fidelium detrimentum.

Propter quod ad dei gloriam et augmentum eiusdem fidei ut negotium inquisitionis huiusmodi eo prosperetur felicius quo deinceps eiusdem labis indago solemnius diligentius et cautius peragetur ipsum tam per dioecesanos episcopos quam per inquisitores a sede apostolica deputatos omni carnali amore odio vel timore ac cuiuslibet commodi temporalis affectione semotis decernimus exerceri sic quod quilibet de praedictis sine alio citare possit et arrestare sive capere ac tutae custodiae mancipare ponendo etiam in compedibus vel manicis ferreis si ei visum fuerit faciendum super quo ipsius conscientiam oneramus nec non inquirere contra illos de quibus pro huiusmodi negotio secundum deum et iustitiam viderit expedire.

Duro tamen tradere carceri sive arcto qui magis ad poenam quam ad custodiam videatur vel tormentis exponere illos aut ad sententiam procedere contra eos episcopus sine inquisitore aut inquisitor sine episcopo dioecesano aut eius officiali vel episcopali sede vacante capituli super hoc delegato si sui adinvicem copiam habere valeant intra octo dierum spatium postquam se invicem requisierint non valebit et si secus praesumptum fuerit nullum sit et irritum ipso iure.

Verum si episcopus vel eius capituli sede vacante delegatus cum inquisitore aut inquisitor cum altero eorundem propter praemissa nequeat aut nolit personaliter convenire possit episcopus vel eius seu capituli sede vacante delegatus inquisitori et inquisitor episcopo vel eius delegato seu sede vacante illi qui ad hoc per capitulum fuerit deputatus super illis committere vices suas vel suum significare per litteras consilium et consensum.

Sane quia circa custodiam carcerum haereticalium qui muri in quibusdam partibus vulgariter nuncupantur multas fraudes dudum intelleximus perpetratas nos volentes super hoc providere statuimus ut quilibet talis carcer vel murus quem de cetero episcopo et inquisitori praedictis volumus fore communem duos custodes habeat principales discretos industrios et fideles unum quem volet episcopus et providebit eidem alium de quo voluerit inquisitor cui etiam providebit et quilibet praedictorum custodum sub se alium bonum et fidum poterit habere ministrum.

In quolibet etiam conclavi eiusdem carceris sive muri erunt duae claves diversae quarum unam unus aliam alius tenebit praedictorum custodum et eam cum officio ministrandi quae incarceratis fuerint ministranda suo poterit committere vel subdelegare ministro.

Porro coram episcopo vel capitulo sede vacante et inquisitore praedictis vel substitutis ab eis custodes supra dicti antequam suum officium exsequantur iurabunt ad sancta dei evangelia corporaliter a se tacta quod in custodia immuratorum et aliorum pro crimine supra dicto in sua custodia positorum et ponendorum omnem diligentiam et sollicitudinem quam poterunt fideliter adhibebunt.

Et quod alicui incarcerato nihil unus in secreto loquetur quin hoc audiat alter custos.

Et quod provisionem quam incarcerati recipiunt ex ordinatione communi et illud quod a parentibus et amicis vel aliis personis fidelibus offeretur eisdem nisi episcopi et inquisitoris vel suorum commissariorum ordinatio refragetur ipsis fideliter et absque deminutione aliqua ministrabunt nec in his fraudem aliquam adhibebunt.

Et idem iuramentum et coram eisdem personis ministri custodum priusquam suum exerceant officium exhibebunt.

Et quia saepe contingit episcopos proprios habere carceres sibi et dictis inquisitoribus non communes volumus et districte praecipimus ut custodes ad incarceratorum pro dicto crimine custodiam per episcopos vel sede vacante per capitulum deputandi et eorum ministri coram dictis inquisitoribus vel substitutis ab eis praestent simile iuramentum.

Notarii quoque inquisitionis coram episcopo et inquisitore vel substitutis ab eis iurabunt suum officium fideliter exercere.

Et idem fiet de aliis personis necessariis ad praedictum officium exsequendum.

Verum quia nimis est grave ad exterminationem pravitatis praedictae non agere quod ipsius contagiosa enormitas agendum requirit grave est quoque et damnatione dignissimum malitiose insontibus eandem imponere pravitatem episcopo et inquisitori praedictis ac aliis ad dicti exsecutionem officii substituendis ab eis in virtute sanctae oboedientiae et sub interminatione maledictionis aeternae praecipimus ut sic discrete et prompte contra suspectos vel diffamatos de huiusmodi pravitate procedant quod malitiose aut fraudulenter tantam labem seu quod ipsos in exsecutione officii inquisitionis impediat falso alicui non imponant.

Quod si odii gratiae vel amoris lucri aut commodi temporalis obtentu contra iustitiam et conscientiam suam omiserint contra quemquam procedere ubi fuerit procedendum super huiusmodi pravitate aut obtentu eodem pravitatem ipsam vel impedimentum officii sui alicui imponendo eum super hoc praesumpserint quoquo modo vexare praeter alias poenas pro qualitate culpae imponendas eisdem episcopus aut superior suspensionis ab officio per triennium alii vero excommunicationis sententias eo ipso incurrant.

A qua quidem excommunicationis sententia qui eandem incurrerint nisi per Romanum pontificem nequeant praeterquam in mortis articulo et tunc satisfactione praemissa absolutionis beneficium obtinere nullo in hac parte privilegio suffragante.

Alia sane quae circa praemissum inquisitionis officium a nostris sunt praedecessoribus instituta quatenus decreto non obviant sacri approbatione concilii roborata in sua volumus firmitate manere.

Nolentes splendorem solitum negotii fidei per actus indiscretos et improbos quorumvis inquisitorum haereticae pravitatis quasi tenebrosi fumi caligine obfuscari hoc sacro concilio approbante statuimus nullis extunc nisi qui quadragesimum aetatis annum attigerint officium inquisitionis praedictae committi inquisitoribus et tam ipsorum quam episcoporum seu capitulorum sede vacante super hoc deputatis commissariis quibuscunque districtius iniungentes ne praetextu officii inquisitionis quibusvis modis ab aliquibus pecuniam extorqueant nec scienter attentent ecclesiarum bona ob clericorum delictum praedicti occasione officii fisco etiam ecclesiae applicare.

Quod si secus in his vel eorum altero fecerint excommunicationis sententiae eos subiacere decernimus ipso facto a qua non possint absolvi praeterquam in mortis articulo donec illis a quibus extorserint plene satisfecerint de pecunia sic extorta nullis privilegiis pactis aut remissionibus super hoc valituris.

Notarii vero et officiales dicti officii nec non fratres et socii inquisitorum et commissariorum ipsorum qui dictos inquisitores aut commissarios secrete noverint talia commisisse si indignationem dei et apostolicae sedis vitare voluerint et offensam ipsos graviter arguere et corrigere studeant in secreto.

Quod si taliter ea sciverint ut ea probare valeant si sit opus haec praelatis inquisitorum et commissariorum eorundem ad quos id pertinebit nunciare sollicite debeant qui equidem praelati inquisitores et commissarios praedictos reos inde repertos ab officiis amovere et amotos alias punire debite seu corrigere teneantur.

Praelatis autem inquisitorum id negligentibus agere praemissa omnia nunciari per praedictos locorum ordinarios volumus quibus ut ea in apostolicae sedis notitiam perferant in virtute sanctae oboedientiae districte praecipimus et mandamus. Porro inquisitoribus ipsis districtius inhibemus ut nec abutantur quomodolibet concessione portationis armorum nec officiales nisi sibi necessarios habeant tales qui se conferant ad sua cum inquisitoribus ipsis officia exsequenda.

Ad nostrum qui desideranter in votis gerimus ut fides catholica nostris prosperetur temporibus et pravitas haeretica de finibus fidelium exstirpetur non sine displicentia grandi pervenit auditum quod secta quaedam abominabilis quorundam hominum malignorum qui beguardi et quarundam infidelium mulierum quae beguinae vulgariter appellantur in regno Alemanniae procurante satore malorum operum damnabiliter insurrexit tenens et asserens doctrina sua sacrilega et perversa inferius designatos errores.

Primo videlicet quod homo in vita praesenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit.

Nam ut dicunt si quis semper posset proficere posset aliquis Christo perfectior inveniri.

Secundo quod ieiunare non oportet hominem nec orare postquam gradum perfectionis huiusmodi fuerit assecutus quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui et rationi subiecta quod homo potest libere corpori concedere quicquid placet.

Tertio quod illi qui sunt in praedicto gradu perfectionis et spiritu libertatis non sunt humanae subiecti oboedientiae nec ad aliqua praecepta ecclesiae obligantur quia ut asserunt ubi spiritus domini ibi libertas.

Quarto quod homo potest ita finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti assequi sicut eam in vita obtinebit beata.

Quinto quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata quod que anima non indiget lumine gloriae ipsam elevante ad deum videndum et eo beate fruendum.

Sexto quod se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti et perfecta anima licentiat a se virtutes.

Septimo quod mulieris osculum cum ad hoc natura non inclinet est mortale peccatum actus autem carnalis cum ad hoc natura inclinet peccatum non est maxime cum tentatur exercens.

Octavo quod in elevatione corporis Iesu Christi non debent assurgere nec eidem reverentiam exhibere asserentes quod esset imperfectionis eisdem si a puritate et altitudine suae contemplationis tantum descenderent quod circa ministerium seu sacramentum eucharistiae aut circa passionem humanitatis Christi aliqua cogitarent.

Nonnulla etiam alia sub simulata quadam sanctitatis specie dicunt faciunt et committunt quae oculos divinae maiestatis offendunt et grave in se continent periculum animarum.

Cum autem ex debito commissi nobis officii huiusmodi sectam detestabilem et praemissos ipsius exsecrandos errores ne propagentur ulterius et per eos corda fidelium damnabiliter corrumpantur exstirpare ab ecclesia catholica necessario habeamus nos sacro approbante concilio sectam ipsam cum praemissis erroribus damnamus et reprobamus omnino inhibentes districtius ne quis ipsos de cetero teneat approbet vel defendat.

Eos autem qui secus egerint animadversione canonica decernimus puniendos.

Porro dioecesani et illarum partium inquisitores haereticae pravitatis in quibus beguardi et beguinae huiusmodi commorantur suum officium circa eos diligenter exerceant inquirentes de vita et conversatione ipsorum qualiter ve sentiant de articulis fidei et ecclesiae sacramentis.

In illos vero quos culpabiles repererint nisi abiuratis sponte praedictis erroribus poenituerint et satisfactionem exhibuerint competentem debitam exerceant ultionem.

Ex gravi ad nos insinuatione pervenit quod quorundam communitates locorum in offensam dei et proximi ac contra iura divina pariter et humana usurariam approbantes quodammodo pravitatem per statuta sua iuramento quandoque firmata usuras exigi et solvi nedum concedunt sed ad solvendas eas debitores scienter compellunt ac iuxta ipsorum continentiam statutorum gravia plerumque usuras repetentibus onera aliis que utendo super his diversis coloribus et fraudibus exquisitis repetitionem impediunt earundem.

Nos igitur perniciosis his ausibus obviare volentes sacro approbante concilio statuimus ut quicunque communitatum ipsarum potestates capitanei rectores consules iudices consiliarii aut alii quivis officiales statuta huiusmodi de cetero facere scribere vel dictare aut quod solvantur usurae vel quod solutae cum repetuntur non restituantur plene ac libere scienter iudicare praesumpserint sententiam excommunicationis incurrant eandem etiam sententiam incursuri nisi statuta huiusmodi hactenus edita de libris communitatum ipsarum si super hoc potestatem habuerint infra tres menses deleverint aut si ipsa statuta sive consuetudines effectum eorum habentes quoquo modo praesumpserint observare.

Ceterum quia feneratores sic ut plurimum contractus usurarios occulte ineunt et dolose quod vix convinci possunt de usuraria pravitate ad exhibendum cum de usuris agetur suarum codices rationum censura ipsos decernimus ecclesiastica compellendos.

Sane si quis in illum errorem inciderit ut pertinaciter affirmare praesumat exercere usuras non esse peccatum decernimus eum velut haereticum puniendum locorum nihilominus ordinariis et haereticae pravitatis inquisitoribus districtius iniungentes ut contra eos quos de errore huiusmodi diffamatos invenerint aut suspectos tanquam contra diffamatos vel suspectos de haeresi procedere non omittant.

Frequens et assidua nos quorundam religiosorum querela circumstrepit quod plerique episcopi et eorum superiores et ceteri ecclesiarum praelati ipsorum religiosorum quietem iniuste in subsequentibus multipliciter inquietant.

Quidam enim exemptos capiunt et incarcerant in casibus non concessis a iure.

Quidam per gravium interminationem poenarum impediunt ne debentes exemptis decimas seu redditus illos solvant eisdem neve aliqui missas eorum audiant.

Molentes in molendinis et coquentes in furnis eorum servientes quoque et vasallos et domesticos eorundem vel alios qualitercunque contrahentes et participantes cum ipsis suspendunt interdicunt et excommunicant absque causa rationabili pro libito voluntatis bona illorum interdum nihilominus illicite occupantes.

Et appellationibus quas praedicti exempti ob praedicta vel alia gravamina rationabiliter interponunt quandoque minime deferentes appellantes occasione appellationum huiusmodi interdum capiunt aut capi faciunt et carceri mancipari.

Quidam praeterea capellanos in ecclesiis pleno iure spectantibus ad eosdem licet nulla causa subsit legitima celebrare non sinunt nec ministrare parochianis ecclesiastica sacramenta.

Nonnulli etiam indebite abbates monachos et conversos exemptos nec non et clericos ipsis pleno iure subiectos si eis non pareant in his etiam in quibus non tenentur eisdem inconsulta facilitate suspendunt excommunicant capiunt et incarcerant ac loca et ecclesias interdicunt ipsorum.

In exigendo insuper ab ipsis exemptis ipsorum que subditis subsidia caritatis excedunt nimium contra eos.

Et insolitas ac indebitas ipsis contra iura exactiones imponunt.

Novos census et indebita onera parochialibus imponunt ecclesiis in quibus exempti ius obtinent patronatus. Processus iuste factos seu sententias iuste latas a delegatis sedis apostolicae vel a conservatoribus pro exemptis publicari seu exsecutioni mandari a suis subditis non permittunt.

Tabellionibus publicis inhibent ne instrumenta conficiant et iudicibus ne iustitiam faciant ac iurisperitis ne consilium vel auxilium praebeant in causis seu negotiis eorundem.

Praesentatos per exemptos ad ordines vel beneficia quorum praesentatio ad eos pertinet nolunt admittere nisi praesentantes ponant oboedientiam in salutatione litterarum quas pro huiusmodi praesentatione transmittunt.

Ecclesiis quoque vacantibus in quibus monasteria ius obtinent patronatus repulsis personis idoneis praesentatis ad eas personas instituunt inhabiles et indignas.

Quidam etiam ecclesias curam animarum habentes ad mensam abbatum spectantes quarum fructus quandoque clericis saecularibus tradunt seu concedunt ad firmam clericis ipsis decedentibus suis conferunt clericis quamquam ipsae propter hoc ecclesiae in veritate non vacent.

Nonnulli quoque in ecclesiis monachorum iura ipsorum iniuste sibi appropriant et de ipsorum redditibus ut volunt ordinant ita quod rectoribus earum non remanet unde valeant sustentari.

Quidam cum armis et erecto vexillo molendina et alia bona contra iustitiam destruunt exemptorum quae etiam tanto tempore possederunt quod de contrario memoria non exsistit.

Mittunt que frequenter ad monasteria suarum civitatum et dioecesum suos consanguineos et nepotes et interdum animalia sua cum custodibus ut eis de bonis monasteriorum debeat provideri.

Abbates insuper et priores monasteriorum frequenter compellunt ut suis consanguineis et nepotibus monasteriorum suorum seu prioratuum possessiones concedant in perpetuum vel ad tempus quas quidem concessiones vel pensiones nos nullas esse volumus ipso iure.

Eosdem quoque abbates et priores quandoque compellunt ad praesentandum sibi ad ecclesias vacantes in quibus ius obtinent patronatus et ad monachandum interdum suos familiares consanguineos vel nepotes.

Frequenter etiam permittunt et tacite consentiunt quod in suo dominio temporali per milites vasallos et ipsorum temporales officiales monasteriorum bona mobilia et immobilia per violentiam occupentur in casibus non permissis a iure et aliae variae iniuriae personis ecclesiasticis et monasteriorum hominibus irrogentur.

Praeterea interdum iniuste abbates priores ac alios beneficiatos beneficiis suis privant ut si fructus beneficiorum illorum percipere valeant primo anno praetextu privilegii quod asserunt se habere quod usque ad certum tempus fructus beneficiorum vacantium possint percipere primi anni.

Quibus non contenti equos boves thesaurum et alia bona monasteriorum et beneficiorum vacantium illicite occupant quae essent futuris successoribus reservanda.

Quidam militibus et aliis potentibus dignitatum suarum redditus et proventus vendunt ad tempus ut per ipsos exempti vicini fortius opprimantur.

Nonnulli etiam indebite monasteria dirimunt.

Alii domos et hospitalia et alia bona monasteriorum mobilia et immobilia frequenter occupant et detinent occupata.

Pluries quoque sine causa iusta impediunt ne exempti loca sua valeant reparare.

Quidam statuta faciunt per quae derogatur privilegiis exemptorum.

Et generaliter quam plures praelati religiosis praesertim exemptis et privilegiatis in personis et rebus suis ac iuribus spiritualibus et temporalibus graves inferunt contra iustitiam et eorum privilegia iniurias et iacturas.

Verum quia una est regularium et saecularium praelatorum et subditorum exemptorum et non exemptorum universalis ecclesia extra quam nullus omnino salvatur quorum omnium unus est dominus una fides et unum baptisma decet ut omnes qui eiusdem sunt corporis unius etiam sint voluntatis et sicut fratres adinvicem vinculo caritatis sint adstricti.

Decet igitur ut et praelati et alii tam exempti quam non exempti suis iuribus sint contenti et alter in alterius iniuriam non prosiliat seu iacturam.

Universis itaque praelatis ecclesiarum praesentis sanctionis edicto districte praecipiendo mandamus quatenus ipsi a praedictis gravaminibus omnino cessantes et cessare suos subditos facientes viros religiosos exemptos privilegiatos et non exemptos mendicantes et non mendicantes caritative tractent et foveant et sua iura et privilegia inviolabiliter eis servent.

Et quoniam plus solet timeri quod specialiter quam quod generaliter inhibetur eisdem praelatis districtissime inhibemus ut abbates priores et alios religiosos ne ad sua generalia vel provincialia vadant capitula impedire quomodolibet non praesumant.

Religiosi qui clericis aut laicis sacramentum unctionis extremae vel eucharistiae ministrare matrimonia ve solemnizare non habita super his parochialis presbyteri licentia speciali aut qui excommunicatos a canone praeterquam in casibus a iure expressis vel per privilegia sedis apostolicae concessis eisdem vel a sententiis per statuta provincialia aut synodalia promulgatis seu ut verbis eorum utamur a poena et culpa absolvere quemquam praesumpserint excommunicationis incurrant sententiam ipso facto per sedem apostolicam dumtaxat absolvendi quos etiam locorum ordinarii postquam de hoc eis constiterit excommunicatos faciant publice nunciari donec de absolutione ipsorum eis fuerit facta fides nullo religiosis eisdem super hoc exemptionis vel alio privilegio suffragante.

Quibus etiam in virtute sanctae oboedientiae et sub interminatione maledictionis aeternae districtius inhibemus ne in sermonibus suis ecclesiarum praelatis detrahant aut etiam retrahant laicos ab ecclesiarum suarum frequentia vel accessu seu indulgentias pronuncient indiscretas neve cum confectionibus testamentorum intererunt a restitutionibus debitis aut legatis matricibus ecclesiis faciendis retrahant testatores nec legata vel debita aut male ablata incerta sibi aut aliis singularibus sui ordinis vel conventibus in aliorum praeiudicium fieri seu erogari procurent nec etiam in casibus sedi apostolicae aut locorum ordinariis reservatis quemquam absolvere aut personas ecclesiasticas praesertim coram iudicibus delegatis a nobis suam contra eos iustitiam prosequentes vexare indebite aut ad loca plura et praesertim multum remota convenire praesumant.

Si qui vero praemissa vel aliquod de praemissis attentare praesumpserint per duos menses subiaceant poenis illis quae secundum eorum regulam vel statuta pro gravibus criminibus seu culpis eis consueverunt imponi super quibus absque manifesta necessitate cum eis non valeat dispensari.

Ceterum praelati eorum nisi de his quae occasione praemissorum excessuum ad eos quoquo modo pervenerint ecclesiis aut personis ecclesiasticis damnificatis vel laesis satisfactionem plenariam exhibuerint infra mensem postquam super hoc fuerint requisiti suspensionis sententiam usque ad satisfactionem debitam eo ipso incurrant non obstantibus praemissis statutis aut quibuslibet privilegiis cuiuscunque tenoris exsistant.

Sane religiosis illis quibus est ab apostolica sede concessum ut familiaribus suis domesticis aut pauperibus in hospitalibus suis degentibus sacramenta possint ecclesiastica ministrare nullum ex praemissis volumus quoad hoc praeiudicium generari.

Archiepiscopo per quaevis loca exempta suae provinciae facienti transitum aut ad ea forsan declinanti ut crucem ante se libere portari faciat benedicat populo divina officia privatim vel publice ibidem audiat et ea etiam in pontificalibus celebret et faciat in sua praesentia sine pontificalibus celebrari quovis privilegio contrario non obstante sacro approbante concilio praesentis constitutionis serie duximus concedendum.

Simili modo concedimus episcopo ut in locis eisdem suae dioecesis possit populo benedicere audire divina officia et ea etiam celebrare et in sua praesentia facere celebrari sic tamen quod praetextu concessionis huiusmodi in locis ipsis exemptis vel circa hoc privilegiatis nullam aliam iurisdictionem idem archiepiscopus vel episcopus exerceat nec personis exemptis vel privilegiatis molestiam inferat vel gravamen nullum que exemptioni vel privilegiis eorundem aliud praeiudicium generetur nec ipsis archiepiscopo vel episcopo ius aliud quomodolibet acquiratur. Si quis suadente diabolo in hoc sacrilegii genus proruperit quod quemvis pontificem iniuriose vel temere percusserit aut ceperit seu banniverit vel haec mandaverit fieri aut facta ab aliis rata habuerit vel socius in his fuerit facientis aut consilium in his dederit aut favorem seu scienter defensaverit eundem in illis casibus de praedictis in quibus excommunicationem per iam editos canones non subiret sit huius nostrae constitutionis auctoritate non obstante quacunque consuetudine quam reputamus approbante sacro concilio potius corruptelam anathematis mucrone percussus a quo nequeat nisi per summum pontificem praeterquam in articulo mortis absolvi.

A feudis insuper locationibus officiis et beneficiis spiritualibus sive temporalibus quae ab ecclesia cui sic offensus praeest episcopus obtinet cadat hoc ipso ac ad eandem ecclesiam libere revertantur.

Ipsius filii per masculinam descendentes lineam usque ad generationem Secundam omni spe dispensationis adempta reddantur ipso facto inhabiles ad ecclesiastica beneficia in civitate et dioecesi in quibus idem episcopus praesidet obtinenda.

Terra quoque ipsius dum tamen ultra unam dioecesim non contineat usque ad condignam satisfactionem eiusdem nec non locus aut loca in quibus captus episcopus detinebitur quamdiu detentio ipsa in eisdem duraverit ecclesiastico subiaceant interdicto.

Quod si terra eiusdem duas dioeceses vel ultra contineat dioecesis domicilii principalis ipsius et illa etiam in qua fuerit delictum commissum si sua sit et duae aliae quae sub ipso sint eidem loco magis vicinae interdicto subiaceant supra.

dicto Et quia eo maior erit ipsius confusio quo sua fuerit culpa patentior quousque dignam satisfactionem praestiterit per omnes illius loci in quo commissum est facinus nec non civitatum et dioecesum vicinarum ecclesias quibuslibet diebus dominicis et festivis pulsatis campanis et candelis accensis excommunicatus publice nuncietur.

Et cum absolvendus fuerit sufficienter et idonee caveat quod inferendae poenae parebit et auxiliante domino poenitentiam peraget iniungendam.

Civitas autem quae praemissa vel eorum aliquod in episcopum suum commiserit interdicto donec satisfecerit subiaceat memorato.

Potestas vero consiliarii ballivus scabini advocati consules rectores et officiales ipsius quocunque nomine censeantur in praemissis culpabiles exsistentes similiter excommunicationis sententiae a qua nisi ut praemittitur non valeant absolutionis obtinere beneficium sint subiecti.

Quae omnia tanto magis in episcoporum interfectoribus sunt servanda quanto in eos severior quam in praefatos poena debet exsurgere et gravioris indignationis aculeus desaevire.

Nec super haec quisquam miretur quod praemissa perpetrantibus poenas non inferimus graviores.

Licet enim quod dicere pudet haec proh dolor frequenter occurrant multis que grassantibus opus esset exemplo et ex dignitate offensi poenam metiri deceat offendentis episcopi enim dicuntur sanctissimi Christi legati exsistunt spirituales sunt patres nostri que fratres et coepiscopi columnae comprobantur ecclesiae quare gravem oporteret esse poenam culpae violantis dignitatem tantae praeeminentiae adaequandam volumus tamen ad praesens in poenarum exaggeratione temperare rigorem ad poenas alias processuri si protervitatem delinquentium hoc exposcere videamus.

Sane si quis in aliquo casuum praedictorum fuerit ab excommunicationis sententia in mortis articulo absolutus nisi postquam pristinae restitutus fuerit sanitati quam cito commode poterit conspectui Romani pontificis se praesentare curaverit eius mandatum humiliter recepturus prout iustitia suadebit in eandem excommunicationis sententiam reincidat ipso facto.

Quamvis enim super hoc satis plene in iure alibi sit provisum ne tamen aliquis in hoc ex ignorantia iuris se satagat excusare hoc expresse praemissis duximus adnectendum.

Multorum ad nos gravis querela deduxit quod nonnulli obtinentes temporale dominium viros saepe ecclesiasticos capere captos que donec sua resignent beneficia aut ne citati ad apostolicam sedem ab homine vel a iure venire ad ipsam valeant ausu detinere sacrilego non verentur citatos eosdem in exitu eorum districtuum ut plurimum capientes.

Considerantes igitur quantum ex his tam nostro et apostolicae sedis honori quam personarum ecclesiasticarum quieto et prospero statui non sine damnanda exempli pernicie derogetur sacro approbante concilio statuimus ut praeter sententiam canonis quam facientes et fieri procurantes praemissas incurrere dignoscuntur procurantes ipsi personae ecclesiasticae exsistentes a perceptione fructuum ecclesiarum suarum si fuerint praelati triennio sint suspensi.

Quod si inferiores exstiterint eo ipso obtentis beneficiis sint privati illis poenam incursuris eandem qui ne citati ut praemittitur ad sedem apostolicam veniant sed ut se obtentu huiusmodi a veniendo excusent a potestate saeculari se capi ut interdum contingisse audivimus procurarint.

Sane resignationes beneficiorum modo supra dicto extortas licet a resignantium ipsorum praelatis receptae aut ratae habitae fuerint nullius omnino decernimus esse firmitatis locorum ordinariis iniungentes ut postquam eis constiterit aliquos sibi subiectos poenam et sententiam incurrisse praemissas ipsas publicare non differant exsecutioni que debitae prout ad eos pertinuerit demandare.

Cupientes eos quos ad observantiam iurium virtutum praemia non inducunt tam adiectarum exaggeratione poenarum quam adiciendarum de novo formidine a temerariis ausibus refrenare transgressores constitutionis quae religiosis mendicantibus domos ad habitandum vel loca quaecunque de novo recipere recepta hucusque mutare vel ea transferre in alios cuiusvis alienationis titulo interdicit illos etiam religiosos qui aliqua ut audientes a decimarum ecclesiis debitarum solutione retrahant in sermonibus suis vel alibi proferre praesumunt excommunicationis subiacere sententiae decernimus ipso facto.

Et quia nisi fiat quod bonum est a malo abstinere non sufficit religiosis omnibus iniungimus sub obtestatione divini iudicii et interminatione maledictionis aeternae ut quoties populo praedicabunt in prima dominica quarta et ultima quadragesimae et in festis adscensionis dominicae pentecostes nativitatis beati Ioannis baptistae assumptionis et nativitatis beatissimae virginis Mariae matris dei audientes expresse studeant informare si ab ecclesiarum rectoribus vel vicariis aut loca tenentibus eorundem requisiti fuerint nec non et his quorum confessiones audient conscientiam facere quod decimas solvere non omittant.

Quod si forte in praedicationibus hoc ipsum supra dictis diebus suadere scienter omiserint per superiores eorum graviter arguantur.

Quibus etiam superioribus in virtute sanctae oboedientiae districte praecipimus ut contra taliter omittentes statuta poenalia faciant secundum quae sic acriter puniant transgressores quod poena eorum sit ceteris in exemplum constitutione bonae memoriae Gregorii papae ix praedecessoris nostri circa haec edita in suo nihilominus robore duratura.

Qui vero scienter postposuerint confitentibus conscientiam facere de solvendis huiusmodi decimis ab officio praedicationis tamdiu maneant ipso facto suspensi donec confitentibus ipsis si hoc ipsum sibi dicendi commode facultatem habuerint conscientiam fecerint exinde excommunicationis incursuri sententiam ipso facto si praedicare praesumpserint praedicta negligentia ut praemittitur non purgata ad religiosos tamen monasteriorum vel rectores ecclesiarum decimas percipientium nolumus hoc extendi.

Sane temerarios violatores constitutionis illius quae religiosis et clericis saecularibus prohibet ne aliquos ad vovendum iurandum vel fide interposita seu alias promittendum inducant ut sepulturam apud eorum ecclesias eligant vel iam electam ulterius non immutent similem sententiam poena in dicta constitutione contenta in suo perdurante robore incurrere volumus ipso facto ab alio quam a sede apostolica praeterquam in mortis articulo nullatenus absolvendos nullis privilegiis aut statutis cuiuscunque tenoris exsistant super his valituris.

Gravis ad nos praelatorum querela perduxit quod nobiles quidam et domini temporales terris eorum ecclesiastico suppositis interdicto nedum in locorum suorum capellis sed et in collegiatis et aliis insignium locorum ecclesiis missas et alia divina officia publice et solemniter faciunt celebrari ad officia eadem celebranda nunc hos nunc illos vocantes et interdum quod est deterius compellentes his que non contenti excessibus per campanarum non solum pulsationem sed et voce praeconia populos etiam interdictos ut interdicti non obstante sententia ad audiendas missas huiusmodi veniant faciunt evocari.

Nonnulli quoque ipsorum suis plerumque subiectis ne licet excommunicationis vel interdicti sententia publice sint innodati de ecclesiis dum in ipsis missarum celebrantur solemnia instantibus etiam celebrantibus exeant praecipere non verentur ex quo frequenter contingit quod non sine dei offensa cleri que ac populi scandalo ipsa missarum solemnia remanent inexpleta.

Ne igitur excessus sic graves excedentium impunitate trahantur ab aliis in exemplum praesumptores praefatos qui locis interdicto suppositis quemquam de cetero divina celebrare officia quomodolibet cogere aut qui modo praedicto ad officia eadem audienda aliquos excommunicationis praesertim vel interdicti ligatos sententia evocare seu qui ne excommunicati publice aut interdicti de ecclesiis dum in ipsis missarum aguntur solemnia a celebrantibus moniti ut exeant prohibere nec non excommunicatos publice et interdictos qui in ipsis ecclesiis nominatim a celebrantibus ut exeant moniti remanere praesumpserint excommunicationis sententia a qua per sedem dumtaxat apostolicam possint absolvi sacro approbante concilio innodamus.

Cum ex eo quod religiosi viri fratres minores in suis recipiunt ecclesiis ad audienda divina officia tempore interdicti fratres et sorores de ordine tertio quem beatus Franciscus instituit exsistentes qui continentes seu de poenitentia nuncupantur scandalum aliorum qui ab his excluduntur mentibus generetur censura vilescat ecclesiastica et minoris auctoritatis interdicti sententia reputetur eisdem fratribus minoribus districtius inhibemus ne de cetero aliquem vel aliquos praedictorum etiamsi super hoc hi vel illi privilegiis quibuscunque muniti exstiterint quae ipsis in nullo prorsus quoad hoc volumus suffragari ad divina in suis ecclesiis tempore interdicti quoquo modo admittant.

Quod si fecerint eo ipso excommunicationis sententiae se noverint subiacere a qua per alium quam per Romanum pontificem vel satisfactione praemissa per locorum episcopos quos auctoritate apostolica fungi volumus in hac parte absolutionis beneficium nequeant obtinere.

Exivi de paradiso dixi rigabo hortum plantationum ait ille coelestis agricola qui vere fons sapientiae verbum dei a patre in patre manens genitum ab aeterno novissime diebus istis fabricante spiritu in utero virginis Caro factum exivit homo ad opus arduum redemptionis humani generis peragendum exemplar se dando coelestis vitae praebens hominibus semetipsum. Verum quia plerumque mortalis vitae sollicitudinibus pressus homo mentis adspectum ab exemplaris huiusmodi intuitu divertebat verus noster Salomon in solio militantis ecclesiae hortum voluptatis inter ceteros quendam fecit a procellosis mundi fluctibus elongatum in quo quietius ac securius vacaretur contemplandis servandis que huiusmodi operibus exemplaris in hunc mundum introivit ipse ut rigaret ipsum foecundis aquis spiritualis gratiae et doctrinae.

Hic hortus siquidem est fratrum minorum sancta religio quae muris regularis observantiae firmiter undique circumclusa intra se solo contenta deo adornatur abunde novellis plantationibus filiorum.

Ad hunc veniens dilectus dei filius mortificantis paenitentiae myrrham metit cum aromatibus quae suavitate mira universis odorem attrahentis sanctimoniae circumfundunt.

Haec est illa coelestis vitae forma et regula quam descripsit ille confessor Christi eximius sanctus Franciscus ac servandam a suis filiis verbo docuit pariter et exemplo.

Quia vero dictae sanctae regulae professores ac aemulatores devoti ut et alumni et veri filii tanti patris affectabant sicut et ferventer affectant ad purum et ad plenum praemissam regulam firmiter observare attendentes quaedam quae dubium poterant afferre sensum in ipsius regulae serie contineri pro ipsorum declaratione habenda recurrerunt prudenter olim ad apicem apostolicae dignitatis ut certificati per ipsam cuius pedibus etiam per ipsam regulam sunt subiecti possent domino pulsis cunctis dubiis cum plena caritate conscientiae deservire.

Horum autem piis ac iustis supplicationibus plures praedecessores nostri Romani pontifices successive sicut dignum erat applicantes aures et animum declaraverunt ea quae dubia videbantur ediderunt nonnulla et aliqua concesserunt sicut expedire videbant fratrum conscientiis ac purae observantiae status.

Verum quia plerumque ubi culpa non est eam timere solent conscientiae timoratae quae in via dei quodcunque devium expavescunt non sunt ad plenum ex dictis declarationibus dictorum omnium fratrum conscientiae quietatae quin circa aliqua ad regulam ipsorum que statum pertinentia dubitationum in ipsis fluctus aliqui generentur et oriantur sicut ad aures nostras pluries et de quampluribus in publicis et privatis consistoriis est perlatum.

Quapropter per ipsos fratres nobis exstitit humiliter supplicatum quatenus praedictis dubiis quae occurrerunt et quae possunt occurrere in futurum adhibere opportuna declarationis remedia de benignitate sedis apostolicae curaremus.

Nos igitur cuius animus ab aetate tenera pia devotione efferbuit ad huiusmodi professores regulae et ad ordinem ipsum totum nunc autem ex communi cura pastoralis regiminis quam immeriti sustinemus ad ipsos fovendos dulcius et attentius gratiosis favoribus prosequendos tanto provocamur ardentius quanto frequentius intenta mente revolvimus fructus uberes quos ex eorum exemplari vita et salutari doctrina toti universali ecclesiae continue cernimus provenire tam pia supplicantium intentione commoti ad peragendum diligenter quod petitur studia nostra duximus convertenda ipsa que dubia per plures archiepiscopos et episcopos et in theologia magistros et alios literatos providos et discretos examinari fecimus diligenter.

Cum igitur in primis ex eo quod in dictae regulae principio habetur: regula et vita fratrum minorum haec est scilicet domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare in oboedientia vivendo sine proprio et in castitate item infra finito vero anno probationis recipiantur ad oboedientiam promittentes vitam istam semper et regulam observare item circa finem regulae paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium domini nostri Iesu Christi quod firmiter promisimus observemus fuit haesitatum an fratres eiusdem ordinis ad omnia tam praecepta quam consilia evangelii ex professione suae regulae teneantur quibusdam dicentibus quod ad omnia aliis autem asserentibus quod ad sola illa tria consilia videlicet vivere in oboedientia in castitate et sine proprio et ad ea quae sub verbis obligatoriis ponuntur in regula obligantur nos circa hunc articulum praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes ipsum que articulum quoad aliquid clarius prosequentes dictae haesitationi duximus respondendum quod cum votum determinatum cuiuslibet habeat cadere sub certo vovens regulam non potest dici teneri ex vi voti huiusmodi ad ea consilia evangelica quae in regula non ponuntur.

Et quidem beati Francisci conditoris regulae haec probatur fuisse intentio ex hoc quod quaedam evangelica consilia in regula posuit aliis praetermissis.

Si enim per illud verbum: regula et vita fratrum minorum haec est et cetera intendisset eos ad omnia consilia evangelica obligare superflue et nugatorie quaedam eorum suppressis ceteris in regula expressisset.

Cum autem natura termini restrictivi hoc habeat quod sic excludit ab ipso extranea quod cuncta ad ipsum pertinentia concludit declaramus et dicimus quod dicti fratres non solum ad illa tria vota nude et absolute accepta ex professione suae regulae obligantur sed etiam tenentur ad ea omnia implenda quae sunt pertinentia ad haec tria praedicta quae regula ipsa ponit.

Nam si ad haec tria praedicta tantum praecise et nude promittentes se servare regulam vivendo in oboedientia castitate et sine proprio et non etiam ad omnia contenta in regula quae haec tria modificant arctarentur pro nihilo et vane proferrentur haec verba: promitto semper hanc regulam observare ex quo ex his verbis nulla obligatio nasceretur.

Nec tamen putandum est quod beatus Franciscus professores huius regulae quantum ad omnia contenta in regula modificantia tria vota seu ad alia in ipsa expressa intenderit aequaliter esse obligatos quin potius aperte discrevit quod quoad quaedam ipsorum ex vi verbi transgressio est mortalis et quoad quaedam alia non cum ad quaedam ipsorum verbum apponat praecepti vel aequipollentis eidem et quoad aliqua verbis aliis sit contentus.

Item quia praeter ea quae expresse verbo praecepti ac exhortationis seu monitionis ponuntur in regula nonnulla verbo imperativi modi negative vel affirmative apposito inseruntur hactenus exstitit dubitatum an tenerentur ad ista ut ad habentia vim praecepti et quia ut intelleximus non minuitur hoc dubium sed augetur ex eo quod felicis recordationis Nicolaus papa iii praedecessor noster noscitur declarasse quod fratres ipsi ex professione suae regulae sunt adstricti ad ea consilia evangelica quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibitorie seu sub verbis aequipollentibus exprimuntur et nihilominus ad eorum omnium observantiam quae ipsis in eadem regula sub verbis obligatoriis inducuntur supplicaverunt praedicti fratres ut ad ipsorum conscientias servandas declarare quae horum censeri debeant praeceptis aequipollentia ac obligatoria dignaremur.

Nos itaque qui in sinceris horum conscientiis delectamur attendentes quod in his quae animae salutem respiciunt ad vitandos graves remorsus conscientiae pars securior est tenenda dicimus quod licet fratres non ad omnium quae sub verbis imperativi modi ponuntur in regula sicut ad praeceptorum seu praeceptis aequipollentium observantiam teneantur expedit tamen ipsis fratribus ad observandam puritatem regulae et rigorem quod ad ea sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos quae hic inferius adnotantur.

Ut autem haec quae videri possunt aequipollentia praeceptis ex vi verbi vel saltem ratione materiae de qua agitur seu ex utroque sub compendio habeantur declaramus quod illud quod ponitur in regula de non habendo plures tunicas quam unam cum caputio et aliam sine caputio item de non portandis calceamentis et de non equitando extra casum necessitatis item quod fratres vilibus induantur item quod ieiunare a festo omnium sanctorum usque ad natale domini et in sextis feriis teneantur item quod clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae ecclesiae item quod ministri et custodes pro necessitatibus infirmorum et fratribus induendis sollicitam curam gerant item quod si quis fratrum in infirmitatem ceciderit alii fratres debent ei servire item quod fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi cum ab eo fuerit contradictum item quod nullus audeat penitus populo praedicare nisi a generali ministro vel aliis quibus secundum declarationem praedictam id competit fuerit examinatus approbatus et ad hoc institutus item quod fratres qui cognoscerent se non posse praemissam regulam specialiter observare debeant et possint ad suos ministros recurrere item quod omnia quae ponuntur in regula ad formam habitus tam novitiorum quam etiam professorum nec non ad receptionis modum ac professionem spectantia nisi recipientibus quoad habitum novitiorum sicut dicit regula secundum deum aliter videatur haec inquam omnia sunt a fratribus tanquam obligatoria observanda.

Item ordo communiter sensit tenet et tenuit ab antiquo quod ubicunque ponitur in regula hoc vocabulum teneantur obtinet vim praecepti et observari debet a fratribus sicut tale.

Ceterum quia Christi confessor praedictus agendorum ac servandorum circa recipiendos ad ordinem ministris et fratribus modum praebens dixit in regula quod caveant fratres et eorum ministri ne sint solliciti de rebus suis temporalibus ut libere faciant de eis quicquid ipsis a domino fuerit inspiratum licentiam tamen habeant ipsi ministri mittendi eos ad aliquos deum timentes si consilium requiratur quorum consilio sua bona pauperibus erogentur dubitaverunt et dubitant multi fratrum an liceat ipsis de bonis ingredientium quicquam recipere si donetur et si ad dandum personis et conventibus possint eos inducere sine culpa si etiam ad disponendum de distributione rerum talium debeant ipsi ministri seu fratres dare consilium ubi ad consulendum alii quam ex ipsis ad quos ingressuri mittantur possint idonei inveniri.

Nos autem considerantes attente intendisse sanctum Franciscum suae regulae professores quos fundaverat in maxima paupertate ab affectu temporalium rerum ipsorum ingredientium per dicta verba specialiter et totaliter elongare ut quantum est ex parte fratrum ipsorum receptio ad ordinem sancta et purissima appareret et ne aliquo modo oculum viderentur habere ad bona eorum temporalia sed ad ipsos tantum divino servitio mancipandos dicimus de cetero debere tam ministros quam fratres ceteros a dictis inductionibus ad sibi dandum et suasionibus nec non et dandis circa distributionem consiliis abstinere cum per hoc ad timentes deum status alterius mitti debeant non ad fratres ut vere cunctis pateant esse tam salubris instituti paterni studiosi zelatores seduli et perfecti.

Cum vero facere de rebus suis quod dominus inspirabit ipsamet regula ingredientibus liberum velit esse non videtur quin liceat eis recipere consideratis scilicet eorum necessitatibus et moderationibus declarationis iam dictae si quid de bonis suis intrans sicut et ceteris pauperibus per modum eleemosynae libere velit dare.

Cavere tamen in acceptatione oblatorum talium decet fratres ne ex receptorum quantitate notabili praesumi possit sinister oculus contra ipsos.

Praeterea cum dicatur in regula quod illi qui iam promiserunt oboedientiam habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio qui habere voluerint item quod fratres omnes vestimentis vilibus induantur nos que praedicta verba declaraverimus aequipollere praeceptis volentes haec determinari plenius dicimus quantum ad numerum tunicarum quod pluribus uti non licet nisi in necessitatibus quae haberi possunt ex regula secundum quod hunc passum memoratus praedecessor noster plenius declaravit.

Vilitatem autem vestium tam habitus quam interiorum tunicarum illam intelligi debere dicimus quae secundum consuetudinem vel conditionem patriae debeat quantum ad colorem panni et pretium vilitatis merito reputari.

Non enim quoad regiones omnes potest determinatus unus modus in talibus assignari.

Huiusmodi etiam vilitatis iudicium ministris et custodibus seu guardianis duximus committendum eorum super hoc conscientias onerantes ita tamen quod servent in vestibus vilitatem.

Quorum etiam ministrorum custodum et guardianorum iudicio eodem modo relinquimus pro qua necessitate possint ipsi fratres calceamenta portare.

Deinde cum duobus temporibus adnotatis in regula scilicet a festo omnium sanctorum usque ad nativitatem domini et maxime quadragesimae in quibus ieiunare tenentur inseratur in eadem regula aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare et ex hoc voluerunt aliqui dicere quod dicti ordinis fratres non tenentur nisi ex condecentia ad alia ieiunia quam ad ista declaramus debere intelligi eos non teneri ad ieiunium aliis temporibus praeterquam in ieiuniis ab ecclesia constitutis.

Non est enim verisimile quod vel institutor regulae vel etiam confirmator absolvere ipsos intenderit a servandis illis ieiuniis ad quae de communi statuto ecclesiae obligantur ceteri christiani. Porro cum dictus sanctus volens fratres suos super omnia a denariis seu pecunia esse totaliter alienos praecepit firmiter fratribus universis ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam istum que articulum declarans idem praedecessor noster casus et modos posuerit quibus servatis a fratribus non possunt dici nec debent per se vel per alium pecuniae receptatores contra regulam vel sui ordinis puritatem dicimus fratres teneri cavere summopere quod pro aliis causis et sub modis aliis quam ponat dicti praedecessoris nostri declaratio ad dantes pecunias sive deputatos nuncios non recurrant ne si secus ab ipsis attentatum fuerit transgressores praecepti et regulae merito possint dici.

Nam ubi aliquid alicui generaliter prohibetur quod expresse non conceditur intelligitur denegatum.

Quocirca quaestus omnis pecuniae ac oblationum pecuniarum receptio in ecclesia vel alibi cippi vel trunci ordinati ad offerentium seu donantium pecunias reponendas nec non et quicunque recursus alius ad pecunias seu habentes ipsas qui per declarationem praedictam non conceditur haec inquam omnia sunt eis simpliciter interdicta.

Cum etiam recursus ad amicos speciales expresse tantum in duobus casibus secundum regulam concedatur videlicet pro necessitatibus infirmorum et fratribus induendis id que pie et rationabiliter considerata necessitate vitae ad alias necessitates fratrum pro tempore occurrentes cessantibus eleemosynis seu etiam ingruentes saepe dictus praedecessor noster duxerit extendendum attendant fratres praefati quod pro nullis causis aliis quam praedictis vel similibus in via vel alibi recurrere licet eis ad amicos huiusmodi sive sint dantes pecunias seu deputati per ipsos sive nuncii vel depositarii seu alio quovis nomine appellentur etiamsi concessi per eandem declarationem modi circa pecuniam integre servarentur.

Denique cum idem confessor summe affectaverit suae regulae professores totaliter esse abstractos ab affectu et desiderio terrenorum et specialiter a pecunia et eius usu totaliter inexpertos sicut probat prohibitio de recipienda pecunia in regula saepius repetita curare fratres vigilanter necesse est quod cum e causis praedictis et modis ad habentes pecunias deputatas pro ipsorum necessitatibus recurrere oportebit ad tenentes ipsas quicunque hi fuerint principales vel nuncii in omnibus sic se gerant quod se cunctis ostendant in dictis pecuniis sicut nec habent penitus nil habere.

Quapropter praecipere quod et qualiter pecunia expendatur computum que exigere de expensa eam quomodocunque repetere sive deponere aut deponi facere capsulam pecuniae vel eius clavem deferre hos actus et consimiles sibi fratres illicitos esse sciant.

Praedicta enim facere ad solos dominos pertinet qui dederunt et eos quos ipsi deputaverunt ad hoc ipsum.

Proinde cum vir sanctus paupertatis praemissae in regulam modum exprimens dixerit in eadem: fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem sed tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo in paupertate et humilitate domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter sic que declaratum exstitit per nonnullos praedecessores nostros Romanos pontifices hanc expropriationem intelligi debere tam in speciali quam etiam in communi propter quod et rerum omnium concessarum oblatarum et donatarum fratribus quas et quarum usum facti scilicet ordini vel ipsis fratribus licet habere proprietatem et dominium in se et Romanam ecclesiam receperunt dimisso ipsis fratribus in eis tantummodo usu facti simplicis ad nostrum fuerunt deducta examen quae in ordine fieri dicebantur et videbantur praedicto voto et puritati ordinis repugnare videlicet ut ea prosequamur ex ipsis quae remedio credimus indigere quod se institui heredes non solum sustinent sed procurant item quod redditus annuos recipiunt interdum in tam notabili quantitate quod conventus habentes totaliter inde vivunt item quod cum ipsorum negotia etiam pro rebus temporalibus in curiis agitantur assistunt advocatis et procuratoribus et ad instigandum eosdem se ibidem personaliter repraesentant item quod exsecutiones ultimarum suscipiunt voluntatum et gerunt se que intromittunt quandoque de usurarum vel male ablatorum dispositionibus seu restitutionibus faciendis item quod alicubi non solum excessivos hortos sed etiam vineas magnas habent de quibus tam de oleribus quam de vino multum colligitur ad vendendum item quod temporibus messium vel vindemiarum sic copiose granum et vinum mendicando vel aliunde emendo colliguntur a fratribus et in cellariis et granariis reconduntur quod per anni residuum et absque eorum mendicatione possunt transigere vitam suam item quod ecclesias vel alia aedificia faciunt vel procurant fieri in quantitate et curiositate figurae et formae ac sumptuositate notabiliter excessiva sic quod non videntur habitacula pauperum sed magnatum.

Paramenta etiam ecclesiastica in plerisque locis tam multa habent et tam notabiliter pretiosa quod excedunt in his magnas ecclesias cathedrales.

Equos insuper et arma eis oblata in funeribus recipiunt indistincte.

Tamen communitas fratrum et specialiter rectores ipsius ordinis asserebant quod praedicta seu plura ex ipsis in ordine non fiebant quod et si qui reperiuntur rei in talibus rigide puniuntur nec non contra talia ne fiant sunt facta pluries ab antiquo statuta in ordine multum stricta.

Cupientes igitur nos ipsorum fratrum providere conscientiis et cuncta dubia quantum possibile nobis est de ipsorum pectoribus removere ad praedicta modo qui sequitur respondemus.

Cum enim ad veritatem vitae pertineat ut id quod exterius agitur interiorem mentis dispositionem et habitum repraesentet necesse habent fratres qui se expropriatione tanta a temporalibus abstraxerunt ab omni eo quod dictae expropriationi esset vel posset videri contrarium abstinere.

Quia igitur in successionibus transit non solum usus rei sed et dominium suo tempore in heredes fratres autem praefati nihil sibi in speciali acquirere vel eorum ordini possunt etiam in communi declarando dicimus quod successionum huiusmodi quae etiam ex sui natura indifferenter ad pecuniam et etiam ad alia mobilia et immobilia se extendunt considerata sui puritate voti nullatenus sunt capaces.

Nec licet eis valorem hereditatum talium vel tantam earum partem quod praesumi posset hoc in fraudem fieri quasi sub modo et forma legati sibi dimitti facere vel sic dimissa recipere quin potius ista sic fieri ab ipsis simpliciter prohibemus.

Cum que annui redditus inter immobilia censeantur a iure ac huiusmodi redditus obtinere paupertati et mendicitati repugnet nulla dubitatio est quod praedictis fratribus redditus quoscunque sicut et possessiones vel eorum etiam usum cum eis non reperiatur concessus recipere vel habere conditione considerata ipsorum non licet.

Amplius cum non solum quod malum esse dignoscitur sed et omne quod speciem habet mali sit a viris perfectis specialiter evitandum ex talibus autem assistentiis in curiis et instigationibus cum de rebus agitur in ipsorum commoda convertendis creduntur verisimiliter ex his quae foris patent de quibus habent homines foris iudicare in ipsis rebus fratres assistentes aliquid quaerere tanquam suum nullo modo debent huiusmodi voti et regulae professores se talibus curiis et litigiosis actibus immiscere ut et testimonium habeant ab his qui foris sunt et puritati satisfaciant voti sui ac evitetur per hoc scandalum proximorum.

Verum etiam cum dicti ordinis fratres non solum a receptione proprietate dominio sive usu ipsius pecuniae verum etiam a contrectatione qualibet ipsius et ab ea sint penitus alieni quemadmodum saepe dictus praedecessor noster in declaratione huiusmodi regulae plane dixit cum que dicti ordinis professores pro nulla re temporali possint in iudicio experiri praedictis fratribus non licet nec competit quin potius considerata sui puritate status debent sibi scire interdictum quod huiusmodi exsecutionibus et dispositionibus se exponant cum haec saepius absque litigio et contrectatione vel administratione pecuniae nequeant expediri.

Verumtamen in his exsequendis dari consilium ipsorum statui non obsistit cum ex hoc ipsis circa bona temporalia nulla iurisdictio sive actio in iudicio sive dispensatio tribuatur.

Licet vero non solum sit licitum sed et multum conveniens rationi quod fratres qui in laboribus spiritualibus orationis et studii sedulo occupantur hortos et areas habeant competentes ad recollectionem vel recreationem sui et interdum ad se ipsos post labores huiusmodi corporaliter deducendos nec non ad habenda necessaria hortalitia pro se ipsis habere tamen hortos aliquos ut colantur ac olera ac alia hortalitia pretio distrahantur nec non et vineas repugnat suae regulae et ordinis puritati.

Secundum quod dictus praedecessor declaravit ac etiam ordinavit quod si talia ad usus proxime dictos ut puta agrum vel vineam ad colendum et consimilia fratribus legarentur per omnem modum fratres a receptione talium abstinerent cum etiam praemissa habere ut pretium fructuum suis temporibus habeatur ad naturam et formam proventuum appropinquet.

Rursus cum praedictus sanctus tam in exemplis vitae quam verbis regulae ostenderit se velle quod fratres sui et filii divinae providentiae innitentes suos in deum iacerent cogitatus qui volucres coeli pascit quae non congregant in horrea nec seminant nec metunt non est verisimile voluisse ipsum eos habere granaria vel cellaria ubi quotidianis mendicationibus deberent sperare posse transigere vitam suam.

Et idcirco non ex timore levi relaxare se debent ad congregationes et conservationes huiusmodi faciendas sed tunc tantum cum esset multum credibile ex iam expertis quod non possent vitae necessaria aliter invenire.

Hoc autem ministrorum et custodum simul et separatim in suis administrationibus et custodiis cum guardiani et duorum de conventu loci discretorum sacerdotum et antiquorum in ordine fratrum consilio et assensu duximus iudicio relinquendum eorum super hoc specialiter conscientias onerantes.

Hinc est etiam quod cum vir sanctus fratres suos in paupertate summa ac humilitate fundare voluerit quoad affectum pariter et effectum sicut fere regula tota clamat convenit ipsis quod nullo modo deinceps fieri faciant vel fieri sustineant ecclesias vel alia quaecumque aedificia quae considerato fratrum inhabitantium numero excessiva in multitudine et magnitudine debeant reputari.

Ideo que volumus quod ubique in suo ordine deinceps temperatis et humilibus aedificiis sint contenti ne huic tantae paupertati promissae quod patet oculis contrarium foris clamet.

Quamvis etiam paramenta et vasa ecclesiastica ad honorem divini nominis ordinentur propter quem omnia fecit ipse deus tamen qui absconditorum est cognitor ad animum sibi ministrantium respicit principaliter non ad manum nec per illas sibi vult serviri quae suorum servitorum conditioni et statui dissonarent propter quod sufficere debent eis vasa et paramenta ecclesiastica decentia in numero et in magnitudine sufficientia competenter.

Superfluitas autem aut nimia pretiositas vel quaecumque curiositas in his seu aliis quibuscunque non potest ipsorum professioni vel statui convenire.

Cum enim haec sapiant thesaurizationem seu copiam paupertati tantae quoad humanum iudicium derogant manifeste.

Quapropter praemissa servari a fratribus volumus et mandamus. Circa equorum vero et armorum oblationes illud decernimus in omnibus et per omnia observandum quod per declarationem praedictam in pecuniariis noscitur eleemosynis diffinitum.

Ex praemissis autem succrevit non parum scrupulosa quaestio inter fratres videlicet utrum ex suae professione regulae obligentur ad arctum et tenuem sive pauperem usum rerum quibusdam ex ipsis credentibus et dicentibus quod sicut quoad dominium rerum habent ex voto abdicationem arctissimam ita ipsis quoad usum arctitudo maxima et exilitas est indicta aliis in contrarium asserentibus quod ex professione sua ad nullum usum pauperem qui non exprimatur in regula obligantur licet teneantur ad usum moderatum temperantiae sicut et magis ex condecenti quam ceteri christiani.

Volentes itaque conscientiarum praedictorum fratrum providere quieti et his altercationibus finem dare declarando dicimus quod fratres minores ex professione suae regulae specialiter obligantur ad arctos usus seu pauperes qui in ipsorum regula continentur et eo obligationis modo sub quo continet seu ponit regula dictos usus.

Dicere autem sicut aliqui asserere perhibentur quod haereticum sit tenere usum pauperem includi vel non includi sub voto evangelicae paupertatis praesumptuosum et temerarium iudicamus.

Demum quia ex eo quod dicta regula per quos et ubi fieri debeat ministri generalis electio tradens nullam facit de ministrorum provincialium electione vel institutione penitus mentionem oriri super hoc poterat dubitatio inter fratres nos volentes posse ipsos clare ac secure procedere in omnibus factis suis declaramus statuimus etiam et ordinamus in hac constitutione in perpetuum valitura ut cum alicui provinciae de ministro fuerit providendum ipsius ministri electio penes capitulum provinciale resideat quam idem capitulum die sequenti qua fuerit congregatum facere teneatur ipsius autem electionis confirmatio ad ministrum pertineat generalem.

Et si quidem ad electionem huiusmodi per formam scrutinii procedatur et votis in diversa divisis electiones plures in discordia celebrari contingat illa quae a maiori parte capituli numero nulla zeli vel meriti collatione aut consideratione habita fuerit celebrata exceptione seu contradictione quacunque alterius partis non obstante per dictum generalem ministrum de consilio discretorum de ordine prius tamen ex officio prout spectat ad ipsum diligenti examinatione praemissa confirmetur vel etiam infirmetur prout eis secundum deum visum fuerit expedire.

Et si fuerit infirmata ad capitulum provinciale electio huiusmodi revertatur.

Ceterum si capitulum memoratum die praedicta ministrum eligere praetermittat extunc ministri provincialis provisio ad generalem ministrum libere devolvatur.

Verum si ministro praedicto et capitulo generalibus ex certa manifesta ac rationabili causa videretur aliquando in provinciis ultramarinis Hyberniae seu Graeciae seu Romae in quibus hactenus alius providendi modus dicitur ex causa certa et rationabili fuisse servatus expedire ministrum provincialem per ministrum generalem cum proborum ordinis consilio potius quam per capituli praedicti electionem praefici in provinciis Hyberniae etiam ultramarinis irrefragabiliter in Romana vero vel Graeca quando minister dictae provinciae moreretur vel absolveretur citra mare illa vice servetur absque dolo partialitate et fraude super quo eorum conscientias oneramus quod super hoc dictus minister cum dictorum proborum consilio duxerit ordinandum.

In destitutione vero dictorum ministrorum provincialium servari volumus quod super hoc hactenus de ipso ordine exstiterit observatum.

Ceterum si contingeret eosdem ministro generali carere per vicarium ordinis fiat super hoc quod faciendum fuerit per eundem ministrum usque quo provisum fuerit de generali ministro.

Porro si quid de huiusmodi ministro provinciali secus attentari forte contigerit illud ipso facto sit irritum et inane.

Nulli igitur ....

Si quis autem ....