0999-1003- Silvester II - Concilium Romanum
CONCILIUM ROMANUM
Anno 1002 celebratum PRAESIDENTE SYLVESTRO II. PONTIFICE MAXIMO, In quo inter coetera abbatiae Perusinoe immunitas asserta.
(Apud Labb., Conc. tom. IX, pag. 1247.)
1. Quaecunque lites judiciali calculo definiuntur, optimum est ut scriptoris officio commendentur, ne protractu temporum oblivioni succumbant, et recidivo ortu praeteritum errorem incipiant. Praesidente itaque domno Silvestro II, Romanae sedis pontifice, in synodo habita in palatio sacrosancto Lateranensi, anno quarto ordinationis suae, mensis Decembris die tertia, indictione prima, astitit Petrus scriniarius ejusdem sacri palatii, et coram universa synodo hunc protulit sermonem, dicens: «Domine papa, hic abbas tuus de Perusia queritur adversus Cononem Perusinum episcopum, qui armata manu suorum satellitum de sub altare monasterii tui, cujus ipse regimen tenet, abstractus fuerit, et extractus de ecclesiae januis, et fratrum claustris, omnia quae ibi inventa sunt ad utilitatem fratrum, direptioni concesserint, de quibus partem noscitur habere episcopus; quoniam eisdem sacrilegiis communicat episcopus, ejusdemque criminis nequaquam creditur alienus.» Ad quem praesens respondit episcopus: «Paratus sum me expurgare secundum istorum meorum fratrum judicium, quoniam neque mea praeceptione, neque mea voluntate id factum fuerit; et si abbas de aliquo mihi proclamaret, aut ad satisfactionem illum cogerem, aut, si non possem, meam gratiam cum omni beneficio sibi defenderem. Sed, omnium pontificum Pater, misericordiam tuam et totius conventus praesentis exoro, ut nullum mihi hodie praejudicium fiat. Tu mihi Ecclesiam Perusinam commisisti, et ut ego neque illam imminuerem, neque imminui consentirem, me fecisti jurare. Monasterium illud, quod iste abbas tenet, ad meum episcopatum proprie pertinet, et nulli alteri juri subjacebit; si lex inde fieret, vester apostolatus nullam specialitatem in eo haberet.»
2. Cui reverendus papa subjunxit: «Ego monasterium Ecclesiae tuae neque subtraxi, neque subducere feci; sub jure et dominio Ecclesiae nostrae illud inveni, et ita possessum usque nunc tenui. Veniant privilegia nostrorum antecessorum paparum, et his perlectis censeant fratres coepiscopi quae sit aequitatis rectitudo.» Prolatis ergo in medium privilegiis, Joannis scilicet papae atque Gregorii, ejus praedecessorum, ac coram omni synodo perlectis, ait episcopus: «Privilegia haec non reprobo, sed sine consensu antecessoris mei, cujus temporibus illud prius privilegium factum est, factum fuisse dico; si solum viderem consensum, haberem inde aeternum silentium.» Cui e contra omnis clerus sanctae Romanae Ecclesiae ait: «Vidimus omnes epistolam antecessoris tui, in qua et consensus erat, et precibus, ut hoc fieret, episcopus obnixe postulat; cujus rei testes sumus, et secundum canonicam sanctionem verum fuisse comprobamus.» Oblatis denique Evangeliis, et clericis jurare paratis, episcopi hanc dederunt sententiam ut aut episcopus testimonia illa reciperet, et poenam privilegii persolveret, aut monasterium illud refutaret. Episcopus autem praedictus Conon sanctae Perusinae Ecclesiae, monasterium illud praenominatum sancti Petri non longe a Perusina civitate constitutum, cum omnibus ad id monasterium pertinentibus, et in praefatis privilegiis titulatis, domino suo Silvestro papae refutavit, et praefato abbati pacis osculum attribuit, atque eum se adjuturum deinceps promisit. Post haec autem idem reverendissimus papa hoc cum Romanis judicibus decrevit ut quicunque Perusinae Ecclesiae episcopus hanc definitam litem renovare contra hunc abbatem vel suos successores tentaverit, decem libras purissimi auri Lateranensi palatio componat. Haec definitio in aeternum valitura permaneat.