There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Ratisponense (932)
932
editio: incognita
fons: []
Concilium Ratisponense.

In nomine æterni dei. Anno ab incarnatione domini CMXXXII, indiciotione V, XIX Kalendas Februarii, regnante Arnolfo venerabili duce anno X congregata est synodus generalis apud Radasponam metropolim Norici regni civitatem. In qua primitus congregati sunt venerabiles domini præsules Oudalpertus Iuuauensis ecclesiæ archiepiscopus, Uodalfredus Rubilocensis æcclesiæ episcopus, Wolframmus Frigisiensis episcopus, Isingrimus Radasponensis sedis antistes, Gehardus Patauiensis ecclesiæ episcopus, Suarzloh corepiscopus, Egilolf abbas cum reliqua non modica sacerdotum coadunatione. Igitur ab omni populo crucibus decenter portatis et sacris lætaniis more solito celebratis convenerunt omnes episcopi cum copiosa sacri ordinis frequentia in æcclesia sancti Petri apostolorum principis, quæ mater ecclesarium Regiæ civitatis iuxta portam aquarum antiquitus excreverat, ibique iuxta aram sancti Petri antistites, cætera sancta synodus in media consederunt æcclesia.

Tum demum hi, quibus maxime cura est iniuncta pastoralis, semet ipsos fraterno caritatis amore monere curabant, ut si aliquid in semet ipsis dignum esset emendationis, haud segniter emeliorare studerent.

Deinde vero paterna sollicitudine omnem sanctam congregationem hortabantur, monebant, arguebant et instruebant de omnibus rebus et iusticiis ad veram religionem orthodoxæ et catholicæ fidei pertinentibus, ut moribus bonis malas devincerent consuetudines et inreprehensibiles se exhiberent ad docendum populum Christi sanguine redemptum.

Inter cætera vero cum totius synodi consilio hoc decreverunt, ut quisquis illorum, id est episcoporum, de hac luce migraret, superstites episcopi missas XII pro anima ipsius celebrare non tardarent, similiter et presbyteri; cæteri vero clerici et sanctimoniales psalteria IV. Episcopi vero tribuant de suis facultatibus pro anima defuncti episcopi de sicera carradas III, de panibus modios VI, friskingas VI, bachonem unum.