Concilium Nicaenum I

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Nicaenum I
325
editio: incognita
fons: documentacatholicaomnia

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Nicaenum I a. 325 (transl. latina) expositio fidei, pag. : 5, linea : 2 [*]

Credimus in unum deum patrem omnipotentem visibilium et invisibilium factorem.

Et in unum dominum Iesum Christum filium dei, natum de patre, hoc est de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine, deum verum de deo vero, natum non factum, unius substantiae cum patre, quod Graeci dicunt homousion, per quem omnia facta sunt sive quae in caelo sive quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, homo factus est, passus est et resurrexit tertia die, ascendit in caelos venturus iudicare vivos et mortuos.

Et in spiritum sanctum.

Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et: priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis extantibus factus est, quod Graeci exuconton dicunt, vel alia substantia, dicentes mutabilem et convertibilem filium dei, hos anathematizat catholica et apostolica ecclesia.

Si quis a medicis per languorem desectus est aut abscisus a barbaris, hic in clero permaneat.

Si quis autem se sanus abscidit, hunc et in clero constitutum abstineri conveniet et deinceps nullum debere talium promoveri.

Sicut autem hoc claret, quod de his qui hanc rem affectant audent que se ipsos abscidere, dictum est, sic eos quos barbari aut domini castraverunt, inveniuntur autem alias dignissimi, ad clerum regula tales admittit.

Quoniam plura, aut per necessitatem aut alias cogentibus hominibus adversus ecclesiasticam facta sunt regulam, ut homines ex gentili vita nuper accedentes ad fidem et instructos brevi temporis intervallo mox ad lavacrum spiritale perducerent, simul que ut baptizati sunt, ad episcopatum vel presbyterium promoverent: optime placuit nihil tale de reliquo fieri.

Nam et tempore opus est ei qui catecizatur, et post baptismum probatione quam plurima.

Manifesta est enim apostolica scriptura, quae dicit: non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat et laqueum diabuli.

Si vero processu temporis aliquod animae delictum circa personam reperiatur huiusmodi et a duobus vel tribus testibus arguatur: a clero talis abstineat.

Si quis autem praeter haec fecerit, quasi contra magnum concilium sese efferens, ipse de clericatus honore pereclitabitur.

Interdixit per omnia magna synodus, nec episcopo nec presbytero nec alicui prorsus, qui est in clero, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem aut sororem aut amitam vel eas tantum personas quae suspicionem effugiunt.

Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari.

Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem aut propter itineris longitudinem: modis omnibus tamen tribus in id ipsum convenientibus et absentibus episcopis pariter decernentibus et per scripta consentientibus tunc ordinatio celebretur.

Firmitas autem eorum, quae geruntur per unamquamque provinciam, metropolitano tribuatur episcopo.

De his qui communione privantur seu ex clero seu ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hii qui ab aliis abiciuntur, non recipiantur ab aliis.

Requiratur autem, ne pusillanimitate aut pertinacia vel alio quolibet episcopi vitio videatur a congregatione seclusus.

Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis provinciae congregatis questiones discutiantur huiusmodi et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, rationabiliter excommunicati ab omnibus aestimentur, usque quo vel in communi vel eidem episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam.

Concilia vero caelebrentur unum quidem ante quadragesimam paschae, ut omni dissensione sublata munus offeratur Deo purissimum, secundum vero circa tempus autumni.

Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est.

Similiter autem et apud Antiochiam ceteras que provincias sua privilegia serventur ecclesiis.

Illud autem generaliter clarum est, quod si quis praeter consilium metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus definivit episcopum exsistere non debere.

Sin autem communi cunctorum decreto rationabili et secundum ecclesiasticam regulam comprobato duo vel tres propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum.

Quia consuetudo praevaluit et antiqua traditio ut Heliae episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salva metropolitani propria dignitate.

De his qui se cognominant catharos, id est mundos, si quando venerint ad ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno concilio, ut impositionem manus accipientes sic in clero permaneant.

Haec autem eos prae omnibus scriptis convenit profiteri, quod catholicae et apostolicae ecclesiae dogmata suscipiant et sequantur, id est bigamis se communicare et his, qui in persequutione prolapsi sunt, erga quos et spatia constituta sunt et tempora definita, ita ut ecclesiae catholicae et apostolicae placita sequantur in omnibus.

Ubicumque vero sive in municipiis sive in civitatibus ipsi soli repperti fuerunt ordinati: qui inveniuntur in clero, in eodem habitu perseverent.

Ubi autem catholicae ecclesiae episcopo vel presbytero constituto quidam ex illis adveniunt, certum est quod episcopus ecclesiae habebit ecclesiae dignitatem.

Is autem, qui nominatur apud eos episcopus, honorem presbyterii possidebit, nisi forte placuerit episcopo nominis eum honore censeri. Si vero hoc ei minime placuerit, providebit ei aut corepiscopi aut presbyteri locum, ut in clero prorsus videatur, ne in una civitate duo episcopi probentur exsistere.

Si qui presbyteri sine examinatione sunt promoti vel cum discuterentur, sua peccata confessi sunt et homines moti contra canones confessis manus imponere temptaverunt, tales regula non admittit, quia quod inreprehensibile est, catholica defendit ecclesia.

Quicumque de lapsis dudum per ignorantiam vel ordinantium dissimulationem in ordinem sunt provecti, hoc ecclesiasticae non praeiudicat regulae, nam cogniti deponuntur.

De his praeter necessitatem praevaricati sunt aut praeter ablationem facultatum aut praeter periculum vel aliquid huiusmodi, quod factum est sub tirannide Licinii, placuit synodo, quamquam humanitate probentur indigni, tamen eis benevolentiam commodari.

Quo quod enim veraciter paenitudinem gerunt, fideles tribus annis inter audientes habeantur et sex annis omni humilitati succumbant, duobus autem annis praeter oblationem populo in oratione communicent.

Quicumque vocati per gratiam primum quidem impetum demonstrarunt deponentes militiae cingulum, postmodum vero ad proprium vomitum sunt relapsi, ita ut quidam et pecunias tribuerent et beneficiis militiam separarent, hi decem annis post trienni tempus, quod inter audientes erunt, in afflictione permaneant.

Sed in his omnibus propositum et speciem paenitentiae convenit explorare.

Quotquot enim metu et lacrimis ac patientia vel bonis operibus re ipsa conversionem, non simulatione, demonstrant, hi definitum tempus auditionis implentes, tum demum fidelibus in oratione communicent, postmodum vero licebit episcopo, de his aliquid humanius cogitare.

Quicumque vero indifferenter tulerunt et formam introeundi in ecclesiam sibi arbitrati sunt ad conversionem posse sufficere, hi definitum tempus modis omnibus implebunt.

De his qui ad exitum vitae veniunt, etiam nunc lex antiqua regularis que servabitur ita, ut, si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur.

Quod si desperatus et consecutus communionem oblationis que particeps factus iterum convaluerit, sit inter eos, qui communionem orationis tantummodo consequuntur.

Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.

De catechuminis sancto et magno concilio placuit, ut tribus annis sint inter audientes tantummodo, post haec autem cum catechuminis orent.

Propter multam perturbationem et seditiones quae fiunt placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videtur admissa: ita ut de civitate ad civitatem non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur.

Si quis vero post definitionem sancti et magni concilii tale quid agere temptaverit et se huiusce modi manciparit, hoc factum prorsus in irritum deducatur et restituatur ecclesiae, cui fuit episcopus, presbyter aut diaconus ordinatus.

Quicumque temere ac periculose neque timorem Dei prae oculis habentes nec agnoscentes ecclesiasticam regulam discedunt ab ecclesia presbyteri aut diaconi vel quicumque sub regula modis omnibus adprobantur, huiusmodi nequaquam debent in alia ecclesia recipi, sed omnem necessitatem convenit illis inferri, ut ad suas paroecias revertantur, aut si non fecerint oportet eos communione privari.

Si quis autem ad alium pertinentem audacter invadere et in sua ecclesia ordinare praesumpserit non consentiente episcopo, a quo discessit is, qui regulae mancipatur: ordinatio talis irrita comprobetur.

Quoniam multi sub regula constituti avaritiam et turpia lucra sectantur, obliti que divinae scripturae, dicentis qui pecuniam suam non dedit ad usuram, cum mutuum dederint, centesimas exigunt: iuste constituit sancta et magna synodus, ut, si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens aut per adinventionem aliquam vel quolibet modo negotium transigens aut himolia, id est sescupla, exigens vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia: deiciatur a clero et alienus exsistat a regula.

Provenit ad sanctum magnum que concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant.

Quod nec regula nec consuetudo permittit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi illi qui offerunt Christi corpus accipiant.

Necnon et illud innotuit, quod nonnulli diaconorum ante episcopos sacras oblationes attingunt.

Haec igitur omnia resecentur et in sua diaconi mensura permaneant, scientes, quod episcoporum quidem ministri sunt, presbyteris autem inferiores probentur.

Per ordinem ergo post presbyteros gratiam communionis accipiant aut episcopo eis aut presbytero porrigente.

Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat, quia, si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur exsistere.

Si quis autem etiam post has definitiones oboedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

De paulianistis ad ecclesiam catholicam confugientibus prolata definitio est, ut baptizentur omnimodis.

Si qui vero ex his praeterito tempore in clero fuerunt, si quidem inmaculati et inreprehensibiles apparuerunt, baptizati ordinentur ab episcopo ecclesiae catholicae.

Quod si discussio repperit eos incongruos, abici tales conveniet.

Similiter autem et de diaconissis et omnino de his, qui in eadem regula versantur, haec forma servabitur.

Meminimus autem de diaconissis quae in eodem habitu esse probantur, quod non habeant aliquam manus impositionem, et ideo modis omnibus eas inter laicos deputari.

Quoniam sunt quidam in die dominico genu flectentes et in diebus pentecostes: ut omnia in universis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio stantes Domino vota persolvere.

Sancta et magna synodus per dei gratiam ecclesiae Alexandriae, dilectissimis fratribus per Aegyptum, Libyam et Pentapolim apud Nicaeam civitatem collecti sanctum et magnum concilium constituerunt in deo salutem.

Quoniam per gratiam dei piissimo imperatore Constantino nos congregante ex diversis ac multis provinciis sancta ac magna synodus apud Nicaeam convenit, omni modo necessarium visum est a sacro concilio etiam ad vos litteras dare, ut cognoscatis, quae sunt mota, quae ventilata, quae vero placita.

Primum quidem examinatum est de impietate ac scelere Arrii et eius sociorum sub praesentia piissimi imperatoris Constantini.

Et ex omnium sententia definiimus anathematizare glorificationem eius impiam et verba maledicta ac sensus, quibus utebatur blasphemans dei filium et dicens ex nihilo esse et antequam nasceretur non fuisse et fuisse tempus, quando non erat, et propria potestate virtutis ac malitiae esse capacem filium dei, asserens creaturam esse et facturam.

Haec omnia posuit anathema sanctum concilium, sed nec audire glorificationem impiam et inmanitatem ac maledica verba sustinuit.

Et ille quidem quem exitum vel finem habuerit meritorum forsitan audistis vel audietis, ne insultare homini videamur obprobrium peccato dignum perpesso.

Tantum autem praevaluit eius impietas, ut etiam cum eo pateretur Theonas de Marmarica et Secundus de Ptolemaide, nam et ipsi quoque eadem meruerunt.

Sed quoniam dei gratia illa mala glorificatione et blasphemiis ac personis praesumentibus sibi separationem et heresim facere pacifico ab initio populo Aegyptum liberavit, de temeritate Meletii et ordinatorum ab eo quae statuta sunt vobis indicamus, dilectissimi fratres.

Placuit igitur Meletium quidem, humanius agere sancto concilio benignius commoto - pro enim certa ratione nullam indulgentiam merebatur - manere in civitate sua nullam que habere potestatem neque provehendi nec ordinandi episcopos sive in territoriis sive in aliqua civitate huius rei causa apparere.

Ordinatos sane ab ipso in archana ordinatione firmatos communicare sub hac videlicet conditione, ut <clerum> teneant quidem et ministrent, secundos autem esse sine dubio omnium, qui sunt in parociis et in ecclesiis sub carissimo et conministro Alexandro, quibus ne liceat quos voluerint ordinare aut pro nomine alicuius suggerere vel omnino quid facere sine voluntate episcopi catholicae et apostolicae ecclesiae.

Qui vero sub Alexandro sunt qui per dei gratiam et vestras orationes in nullo delicto repperti sunt, sed sunt inmaculati in catholica et apostolica ecclesia constituti, habeant potestatem provehendi, nominandi et eligendi dignos cleros <et> omnia denique facere secundum legem et ordinem ecclesiasticum.

Si autem evenerit quosdam quiescere in ecclesiis, tunc ad honorem accedere mortui nunc susceptos, tantum si quis dignus videatur et populus voluerit consentiente et confirmante catholicae et apostolicae episcopo Alexandriae ecclesiae.

Hoc autem omnibus aliis concessum est, nam in Meletii persona non placuit propter insitam eius insaniam et morum procacitatem atque temeritatem, quo nulla potestas auctoritatis concedatur homini praevalenti ad easdem insolentias reppedare.

Haec sunt praecipua et pertinentia ad Aegyptum et sanctam ecclesiam Alexandriae.

Si quid vero aliud est redactum ad regulam vel decretum praesentibus nobis cum carissimo et conministro nostro Alexandro, praesens ipse refert, ut potest dominus ac socius sactitarum <rerum>.