Flodoardus Remensis, Annales ad 947, 948:
Indicitur iterum synodus Idus Ianuarii habenda. Anno CMXLVIII synodus prædicta celebratur in æcclesia Sancti Petri ante prospectum castri Mosomi a domno Rotberto ceterisque Trevirensis dioceseos episcopis et aliquibus Remensis. Veniens autem illuc Hugo præsul et locutus cum Rotberto synodum noluit ingredi. Litteras vero quasdam ex nomine Agapiti papæ misit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulerat, nihil auctoritatis canonicæ continentes, hoc tantum præcipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium. Quibus lectis ineuntes episcopi consilium cum abbatibus et ceteris sapientibus, qui aderant, responderunt non esse dignum vel congruum, ut mandatum legationis apostolicæ, quam dudum Rotbertus archiepiscopus deferente Frederico præsule Mogonciacensi coram regibus et episcopis tam Galliæ quam Germaniæ susceperat et partem iam præceptionis ipsius exegerat, propter illas litteras intermitteret, quas insidiator Artoldi præsulis exhibebat; immo quod regulariter cœptum fuerat, canonice pertractaretur. Sicque præceptum est, ut recitaretur capitulum XIX Cartaginensis concilii de accusato et accusatore. Quo recitato iudicatum est secundum diffinitionem ipsius capituli, ut Artoldo præsule retinente communionem et parrochiam Remensem Hugo, qui ad duas iam synodos evocatus venire contempserat, a communione et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum, quæ indicebatur Kalendas Augusti, sese purgaturus occurreret. Ipsumque capitulum mox in carta describi fecerunt episcopi coram se subnectentes hanc etiam definitionem suam et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem eandem cartam Rotberto præsuli remisit hoc verbis remandans, quod ipsorum iudicio nequaquam obœditurus esset.