EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Lateranum I
1123
editio: incognita
fons: incognitus

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Lateranense I a. 1123

Sanctorum patrum exempla sequentes et officii nostri debito innovantes ordinari quemquam per pecuniam in ecclesia dei vel promoveri auctoritate sedis apostolicae modis omnibus prohibemus.

Si quis vero in ecclesia ordinationem vel promotionem taliter adquisierit adquisita prorsus careat dignitate.

A suis episcopis excommunicatos ab aliis episcopis abbatibus et clericis in communionem recipi procul dubio prohibemus.

Nullus in episcopum nisi canonice electum consecret.

Quod si praesumptum fuerit et consecratus et consecrator absque recuperationis spe deponatur.

Nullus omnino archidiaconus aut archipresbyter sive praepositus vel decanus animarum curam vel praebendas ecclesiae sine iudicio vel consensu episcopi alicui tribuat.

Immo sicut sanctis canonibus constitutum est animarum cura et rerum ecclesiasticarum dispensatio in episcopi iudicio et potestate permaneat.

Si quis vero contra hoc facere aut potestatem quae ad episcopum pertinet sibi vendicare praesumpserit ab ecclesiae liminibus arceatur.

Ordinationes quae a Burdino haeresiarcha postquam a Romana ecclesia est damnatus quaecumque etiam a pseudoepiscopis per eum postea ordinatis factae sunt nos irratas esse iudicamus.

Nullus in praepositum nullus in archipresbyterum nullus in decanum nisi presbyter nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur.

Presbyteris diaconibus vel subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem praeter quas synodus Nicaena propter solas necessitudinum causas habitare permisit videlicet matrem sororem amitam vel materteram aut alias huiusmodi de quibus nulla iuste valeat suspicio oriri.

Praeterea iuxta beatissimi Stephani papae sanctionem statuimus ut laici quamvis religiosi sint nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem sed secundum apostolorum canones omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut deo contemplante dispenset.

Si quis ergo principum vel aliorum laicorum dispositionem seu donationem rerum sive possessionum ecclesiasticarum sibi vendicaverit ut sacrilegus videatur.

Coniunctiones consanguineorum fieri prohibemus quoniam eas et divinae et saeculi prohibent leges.

Leges enim divinae hoc agentes et eos qui ex eis prodeunt non solum eiciunt sed maledictos appellant.

Leges vero saeculi infames tales eos vocant et ab hereditate repellunt.

Nos itaque patres nostros sequentes infamia eos notamus et infames esse censemus.

Eis qui Hierosolymam proficiscuntur et ad christianam gentem defendendam et tyrannidem infidelium debellandam efficaciter auxilium praebuerint suorum peccatorum remissionem concedimus et domos et familias atque omnia bona eorum in beati Petri et Romanae ecclesiae protectione sicut a domino nostro papa Urbano statutum fuit suscipimus.

Quicumque ergo ea distrahere vel auferre quamdiu in via illa morantur praesumpserint excommunicationis ultione plectantur.

Eos autem qui vel pro hierosolymitano vel pro Hispanico itinere cruces sibi in vestibus posuisse noscuntur et eas dimisisse cruces iterato assumere et viam ab instanti pascha usque ad sequens proximum pascha perficere apostolica auctoritate praecipimus.

Alioquin ex eos ab ecclesiae introitu sequestramus et in omnibus terris eorum divina officia praeter infantium baptisma et morientium poenitentias interdicimus.

Illam vero pravam defunctorum Porticanorum consuetudinem quae hactenus ibi fuit ex fratrum nostrorum et totius curiae consilio necnon ex voluntate atque consensu praefecti removendam censemus ut Porticanorum habitatorum sine heredibus morientium bona contra morientis deliberationem minime pervadantur.

Ita tamen ut Porticani in Romanae ecclesiae et nostra nostrorum que successorum oboedientia et fidelitate permaneant.

Sanctorum patrum canonibus consona sentientes oblationes de sacratissimo et reverendissimo altari beati Petri et salvatoris et sanctae Mariae rotundae et sancti Nicolai Barensis sancti Egidii aut de aliis omnium ecclesiarum altaribus sive crucibus a laicis auferri penitus interdicimus et sub anathematis districtione prohibemus.

Ecclesias a laicis incastellari aut in servitutem redigi auctoritate apostolica prohibemus.

Quicumque monetam falsam scienter fecerit aut studiose expenderit tamquam maledictus et pauperum virorum oppressor et civitatis turbator a fidelium consortio separetur.

Si quis romipetas et peregrinos apostolorum limina et aliorum sanctorum oratoria visitantes capere seu rebus quas ferunt spoliare vel mercatores novis teloneorum seu pedaticorum exactionibus molestare tentaverit donec satisfecerit communione careat christiana.

Quicquid vero de pace et trevia dei vel de incendio seu de publicis stratis ab antecessoribus nostris Romanis pontificibus constitutum est nos sancti spiritus auctoritate confirmamus.

Sanctorum etiam patrum vestigiis inhaerentes generali decreto sancimus ut monachi propriis episcopis cum omni humilitate subiecti exsistant et eis uti magistris et ecclesiae dei pastoribus debitam oboedientiam et devotam in omnibus subiectionem exhibeant.

Publicas missarum sollemnitates nusquam celebrent. A publicis etiam infirmorum visitationibus inunctionibus seu etiam poenitentiis quod ad illorum nullatenus officium pertinet sese omnino abstineant.

In ecclesiis vero quibus ministrare noscuntur presbyteros nonnisi per manum sui episcopi habeant qui ei de suscepta animarum cura respondeant.

Si quis treguam diffregerit usque tertio ad satisfactionem ab episcopo admoneatur.

Quod si tertio admonitus satisfacere contempserit episcopus vel cum metropolitani consilio aut cum duobus aut uno vicinorum episcoporum in rebellem anathematis sententiam dictet et per scripturam episcopis circumquaque denuntiet.

Interdicimus abbatibus et monachis publicas poenitentias dare infirmos visitare et unctiones facere et missas publicas cantare.

Chrisma et oleum consecrationes altarium ordinationes clericorum ab episcopis accipiant in quorum parochiis manent.

Ad haec sanctae Romanae ecclesiae possessiones quietas servare per dei gratiam cupientes praecipimus et sub districtione anathematis interdicimus ne aliqua militaris persona Beneventanam beati Petri civitatem praesumat invadere aut violenter retinere.

Si quis aliter praesumpserit anathematis vinculo teneatur.

In parochialibus ecclesiis presbyteri per episcopos constituantur qui eis respondeant de animarum cura et de iis quae ad episcopum pertinent.

Decimas et ecclesias a laicis non suscipiant absque consensu et voluntate episcoporum et si aliter praesumptum fuerit canonicae ultioni subiaceant.

Servitium quod monasteria aut eorum ecclesiae a tempore Gregorii papae vii usque ad hoc tempus fecere et nos concedimus.

Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales abbates vel monachos habere omnimodis prohibemus.

Paternarum traditionum exemplis commoniti pastoralis officii debitum persolventes ecclesias cum bonis suis tam personis quam possessionibus clericos videlicet ac monachos eorum que conversos oratores quoque cum suis nihilominus rebus quas ferunt tutos et sine molestia esse statuimus.

Si quis autem contra hoc facere praesumpserit et postquam facinus suum recognoverit infra triginta dierum spatium competenter non emendaverit a liminibus ecclesiae arceatur et anathematis gladio feriatur.

Presbyteris diaconibus subdiaconibus et monachis concubinas habere seu matrimonia contrahere penitus interdicimus contracta quoque matrimonia ab huiusmodi personis disiungi et personas ad poenitentiam debere redigi iuxta sacrorum canonum diffinitionem iudicamus.

Alienationes quae specialiter per Ottonem Hieremiam seu forte Philippum ubilibet de possessionibus Ravennatis exarchatus factae sunt damnamus.

Generaliter autem omnium per intrusionem seu canonice electorum sub episcopi nomine aut abbatis qui secundum usum ecclesiae suae consecrandus est alienationes quocunque modo factas necnon personarum ordinationes ab eisdem sine communi consensu clericorum ecclesiae sive per simoniam itidem factas irritas iudicamus.

Illud etiam per omnia interdicimus ut nullus clericus praebendam suam seu aliquod ecclesiasticum beneficium aliquo modo alienare praesumat.

Quod si praesumptum olim fuit vel aliquando fuerit irritum erit et canonicae ultioni subiacebit.