There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Ingelheimense (958)
958
editio: incognita
fons: []
Concilium Ingelheimense.

Epistola ad Agapitum II papam: … Non est regi locus regendi. Episcopis suum subtrahitur privilegium, qui – quasi pupillæ domini – angariantur, exterminantur, excæcantur sicut ille sanctæ Iuvavensis æclesiæ archiepiscopus Heroldus. Qui Kalendis Maii captus a patruo nostro Heinrico, duce Baioriorum, sine aliquo accusatore canonico exoculatus et in exilium apud Seponam urbem religatus est. Eius vero parrœchia – res dico æclesiasticas, insuper et sedem suam – vassallis prefati ducis distributa esse dinoscitur et a proprio tutore huc usque privatur. Non personam, sed factum accuso. Dux comesque episcopi, episcopus ducis comitisque sibi operam vindicat …

Hanc quippe nostræ æcclesiæ predam si ita stabiliri vos libeat, prius mittentur æpistolæ domno nostro regi mihique, vestri misericordia vestro vicario, Brunonique sanctæ Coloniensis æclesiæ archiepiscopo sanctæque Treverensis æcclesiæ Ruodberto archiepiscopo: loco quo vobis placeat – mihi carissimum Mogontiæ – concilium sanctorum fratrum aggregetur. Primo inibi de statu sanctæ æclesiæ, de episcopis excæcatis et a sedibus suis reiectis – de cæco Heroldo et de Rathario Leodicensi æclesiæ canonice et legaliter intronizato moxque more villici sine causa eiecto – cæterisque loliis triticum sanctæ æclesiæ suffocantibus causa agetur …

Continuatio Reginonis ad anno 958: CMLVIII. rex pascha celebravit in Inglinheim, unde navigio Coloniam placitum ibi acturus venit. … Fridericus consensu Heroldi Inglinheim in presentia regis in octavis paschæ habita ibi XVI episcoporum sinodo Iuvavensi ecclesiæ archiepiscopus ordinatur.

Ratio qualiter renovata est vita monachorum ad Sanctum Petrum: … quousque nobilis prosapiæ Fridaricus pontificalique excellentia dignissimus electione pontificum plurimorum infulari promeruit.