In nomine sanctæ et individuæ trinitatis. Karolus vir illustris, divina propitiante clementia rex Francorum, omnibus archiepiscopis et episcopis in regno nobis a deo commisso constitutis pax et salus ab eodem deo æterno.
I.
recensereQuia divinæ propitiationis beneficia, quæ ab ipso ab ipsis crepundiis experti sumus, nullatenus enumerare possumus, idcirco laudem domini loquetur os meum et benedicet nomen sanctum eius in sæculum sæculi. Unde quia pluribus nostris exigentibus meritis multotiens adversa quæque sustinuimus, credimus non hoc ad nostræ damnationis meritum, sed ad gratiam suæ reconciliationis nobis fore permissum, ut flagellis eius eruditi discamus perversa cavere et in cunctis eius voluntatibus parere. Sicut vobis de multis notum est, cum olim quidam nostri fideles a nostra debita fidelitate exorbitantes vitam et regnum nobis auferre moliti sunt euntes post inimicos nostros eisque familiariter inhærentes res et episcopia nostri regni ab ipsis dari sibi concupierunt. Ut ergo de multis taceamus, unum, qui nobis nostris visceribus serpentinum virus infudit, vestræ sanctitati propalavimus, Hilduinum videlicet, qui contra regalem agens potestatem, contra quoque apostoli dicta, ubi dicitur: Deum timete, regem honorificate, et: Qui potestati resistit, dei ordinationi resistit, non est enim potestas nisi a deo, et adversus citharœdi David dicta, ubi ad dominum loquitur: Imposuisti homines super capita nostra; quique ultra Rhenum ad inimicos nostros proficiscens minimeque reminiscens sacramentorum suorum nobis promissorum eaque retro dorsum abiciens ab Heinrico inimico nostro episcopium Tungrensis ecclesiæ expetiit suaque damnatione contra omnia statuta tam sacrorum patrum quam regum, videlicet antecessorum nostrorum, usurpavit. De qualibus in libro regum capitulari ita dicitur: Si quis præsumpserit, quam non meruit, a principe vel seniore iusto dignitatem, sacrilegus habeatur; et beatus Gregorius: Sicut qui invitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel qui importunus se ingerit, procul dubio est repellendus. Nam qui nititur ad altiora contendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat? Cur non perpendit, quia benedictio illa in maledictum convertitur, qui ad hoc, ut fiat hæreticus, promovetur?
II.
recensereCum quidam pestiferi viri, ut supra memoravimus, a nostra fidelitate deviarent, convocavimus archiepiscopos, præsules, XVI nostri regni, nonnullos etiam proceres, marchiones et comites optimatesque, ut eorum consilio, auctoritate atque virtute tantæ vesaniæ resisteremus. Inventum est, ut nova gibborum genera novis medicationibus secarentur ac sanarentur, pellentes eos episcopali auctoritate sacrorumque canonum constitutione a cœtu et consortio christianorum. Quorum præsumptioni ac nefandæ tyrannidi Hilduinus se immiscens datis Heinrico suisque proceribus complurimis auri argentique ponderibus non solum cum eis scienter participavit, sed etiam ex thesauris ecclesiæ Tungrensis, quos instinctu diabolico rapuerat vel furatus fuerat, quibusdam minis ac terroribus egit, ut Herimannus Agrippinæ civitatis archiepiscopus per violentiam Heinrici suorumque fidelium illum in pontificem consecraret. Nam si non fecisset, sicut ipse venerabilis archiepiscopus nobis postea in præsentia plurimorum retulit, sibi vitam resque ecclesiasticas auferret omnemque familiam trucidaret ac illorum bona diriperet. Ideoque absque legitimorum antecessorum auctoritate eum consecravit, ut ipse adhuc testatur, sed tantis terroribus ac diris crudelitatibus coactus. Unde in Nicæno concilio ita ad locum invenitur: Si quis ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam ipse privetur communione, tamquam qui regulas confundit. Quæ longe lateque in diversis conciliis et capitularibus regum de excommunicatis inveniuntur.
III.
recensereIdem etiam Hilduinus res nostri regni ex præfato episcopio invasit, diripuit et pro libitu abduxit agens contra statuta Anacleti papæ, ubi dicitur: Sanctus Anacletus, qui ab ipso Petro apostolo ordinatus est presbyter, postea in sede Romana successor illius factus episcopus cum totius mundi sacerdotibus indicavit: Qui abstulerit, inquit, patri vel matri aliquid, homicidæ particeps est. Pater noster sine dubio deus est, mater vero nostra ecclesia est, quæ nos in baptismo regeneravit. Ergo qui pecunias Christi et ecclesiæ rapit, aufert vel fraudatur, homicida est, atque homicida in conspectu iusti iudicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur, qui autem pecuniam vel res ecclesiæ abstulerit, sacrilegium facit et ut sacrilegus iudicandus est.
IV.
recenserePræfatus denique Hilduinus thesauros ecclesiæ Tungrensis et Aquisgrani palatii iuxta beati Lamberti corpus martyris in quadam arca positos avida cupiditate rapuit eosque inimicis nostris, suis videlicet fautoribus, contulit et ecclesiæ abstulit. De quo quibusque huiuscemodi sacri canones ita decernunt: Si quis inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiæ vendidisse vel abstulisse, sacrilegium commisit. Placuit eum in ordine ecclesiastico non haberi. Unde et beatus Augustinus XLVII. evangelii homilia Ioannis dicit: Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas; et, ne contemnas, fur hic sacrilegus est, non qualiumcumque fur loculorum, sed dominicorum, loculorum, sed sacrorum. Et post pauca: Quicumque aliquid de ecclesia aufert vel fraudatur, Iudæ proditori comparatur.
V.
recensereHos ecclesiæ thesauros episcopis et comitibus et fautoribus pro sua ordinatione dedit non præ oculis habens statuta Africani concilii, quibus præcipitur, ut nullus per pecunias ordinetur, ita inquiens: Si quis episcopus per pecunias obtinuerit dignitatem, deiiciatur, modis omnibus abscidatur, sicut Simon magus abscissus est a Petro. Item in concilio Chalcedonensi: Si quis episcopus, presbyter aut diaconus sub pretio spiritus sancti gratiam obtinere voluerit, proprii gradus periculo subiacebit; et nihil ex hac ordinatione vel promotione, quæ est per negotiationem facta, proficiat, sed anathematizetur.
VI.
recensereIam dictus Hilduinus ad cumulum suæ damnationis ante venerabilis Herimanni præsentiam veniens super sacra nefanda iuravit, quod ego Karolus episcopium Tungrense dederim, et quosdam ex clericis et laicis iurare compulit. Quod quam sit absurdum quamque vitandum, sparsim sanctarum scripturarum testimonia approbant.
VII.
recensereMemoratus præterea Hilduinus per domnum Herimannum episcopum tertio vocatus ad synodum, ut contra hæc, quæ sibi obiiciuntur, responderet, si iustam causam haberet, aut si non posset, canonum feriretur spiculis, qui, quoniam quidem venire distulit, incidit sententiam Bonifacii papæ ita dicentis: Probat vera esse illa, quæ adversus se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult. Et ne dubitet, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quærit. Et post pauca: Confitetur enim de omnibus, quisquis subterfugere iudicium posse dilationibus putat. Item ipse: Si adesse voluerit, præsens, si confidit, ad obiecta respondeat. Quodsi adesse neglexerit, dilationem sententiæ de absentia non lucretur.
VIII.
recensereOmnes tam clerici, quam laici supradictæ ecclesiæ nostram adeuntes sublimitatem luctuosis vocibus innotuerunt, quod iam sæpe memoratus Hilduinus cum suis prædonibus bona illorum diripuit omnemque illorum facultatem et supellectilem abstulit nihilque illis remansit, unde saltem sibi victus sufficientiam adhiberent, addentes etiam in precibus, ut vestro consilio citius ageretur, ne amplius prædæ et direptioni paterent, sed illis ad ordinandum daremus pontificem Richerum, quem concorditer elegerunt. De quibus videlicet omnibus hic capitulatim insertis vestrum precamur pontificium, ut propter deum et debitam, quam nobis polliciti estis, fidelitatem pro viribus exinde adiuvetis, ut noster honor in huiusmodi negotiis amplius non decrescat et status sanctæ dei ecclesiæ stabiliatur.