EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Germanicum (742)
742
editio: incognita
fons: []


Concilium in Austrasia habitum quaque die Germanicum.

Bonifatius archiepiscopus ineunte anno 742. Zachariæ papæ Romano hæc de synodo habenda scripsit: Notum similiter sit paternitati vestræ, quod Carlomannus dux Francorum me arcessitum ad se rogavit, ut in parte regni Francorum, quæ in sua est potestate, synodum cepere congregare. Et promisit se de æcclesiastica religione, quæ iam longo tempore, id est non minus quam per sexaginta vel septuaginta annos, calcata et dissipata fuit, aliquid corrigere et emendare velle. Quapropter si hoc Deo inspirante veraciter implere voluerit, consilium et præceptum vestræ auctoritatis, id est apostolicæ sedis, habere et sapere debeo. Franci enim, ut seniores dicunt, plus quam per tempus octuginta annorum synodum non fecerunt nec archiepiscopum habuerunt nec canonica iura alicubi fundabant vel renovabant.

Quo loco concilium congregatum sit penitus ignoratur, in Austrasia autem id habitum fuisse ex eo elucet, quod decreta eius subsunt Karlmanni principis capitulari anno 742., ut persuasum nobis est, emisso, etsi de ipsius tempore variæ a viris doctis sententiæ prolatæ sunt.

Præfatio. recensere

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Karlmannus, dux et princeps Francorum, anno ab incarnatione Christi septingentesimo XLII., XI. Kalendas Maias, cum consilio servorum Dei et optimatum meorum episcopos, qui in regno meo sunt, cum presbiteris et concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est Bonifatium archiepiscopum et Burghardum et Regenfridum et Wintanum et Willabaldum et Dadanum et Eddanum cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex Dei et æcclesiastica relegio recuperetur, que in diebus preteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus Christianus ad salutem animæ pervenire possit et per falsos sacerdotes deceptus non pereat.

I. recensere

Et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos et constituimus super eos archiepiscopum Bonifatium, qui est missus sancti Petri. Statuimus per annos singulos synodum congregare, ut nobis presentibus canonum decreta et æcclesiæ iura restaurentur, et relegio Christiana emendetur. Et fraudatas pecunias æcclesiarum æcclesiis restituimus et reddidimus. Falsos presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis æcclesiarum abstulimus et degradavimus et ad pœnitentiam cœgimus.

II. recensere

Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibuimus, nisi illi tantummodo, qui propter divinum ministerium, missarum scilicet solemnia adinplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est unum vel duos episcopos cum capellanis præsbiteris princeps secum habeat, et unusquisque præfectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare pœnitentiam possint. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus, similiter ut acceptores et walcones non habeant.

III. recensere

Decrevimus quoque secundum sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parrochia habitet, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de babtismo sive de fide catholica sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in cena Domini semper novum crisma ab episcopo querat, ut episcopum testis adsistat castitatis et vitæ et fidei et doctrine illius.

IV. recensere

Statuimus, ut secundum canonicam cautellam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in æcclesiasticum ministerium non admitteremus.

V. recensere

Decrevimus, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat, adiuvante gravione, qui defensor æcclesiæ est, ut populus Dei paganias non faciat, sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive sacrificia mortuorum sive sortilegos vel divinos sive filacteria et auguria sive incantationes sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta æcclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum, Deum et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes, quos nied fyr vocant, sive omnes, quecumque sint, paganorum observationes diligentes prohibeant.

VI. recensere

Statuimus similiter, ut post hanc synodum, que fuit XI. Kalendas Maias, ut, quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere pœnitentiam faciat in pane et aqua et, si ordinatus presbiter fuisset, duos annos in carcere permaneat et antea flagellatus et scorticatus videatur, et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi pænitentiam agat. Similiter et nonne velatæ eadem penitentia conteneantur, et radantur omnes capilli capitis eius.

VII. recensere

Decrevimus quoque, ut presbiteri vel diaconi non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei; et nullus in sua domu mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancille Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti ordinare et vivere, vitam propriam gubernare studeant.