EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Francofordiense (951)
951
editio: incognita
fons: []

I. recensere

Anno incarnationis domini DCCCCLII, indictione VIIII, constitutum est in Franconofurt a rege gloriosissimo Ottone, anno illius XV, consentientibus episcopis, comitibus aliisque fidelibus compluribus, canonum sanctorumque patrum auctoritate, nec non capitularium precedentium regum institutis coram positis: ne oppressio virginum aut viduarum vel raptus ab ullis hominibus fiat; et ut qui rapiunt eas sub nomine simul habitandi, cooperantes et coniventes raptoribus, si quidem clerici sunt, decidant a gradu proprio, si vero laici, anathematizentur; et raptores sine spe coniugii perpetuo maneant. Quod si post haec iungere se presumpserint, utrique anathematizentur.

II. recensere

Inventum est etiam a prefato rege, ut nulla abbatia, quae per se electionem habet, ad monasterium nec alicui in proprium dari possit; illae vero, quae electione carent, regis donatione et privilegio ad illud monasterium, quod sub eius mundiburdo consistit, subrogari possint.