Conplacuit igitur synodali Baioariorum concilio antiquitus de statu æcclesiastico tractantes et antiquas patrum institutiones renovantes noviterque inventas inserentes festivitates annuales celebrandas numerare sanxerunt.
Anno dominice incarnationis DCCCCXXXII regnante Arnolfo duce in Bauaria, convenientibus cunctis Bawariis XVII Kalendas Augusti ad locum, qui Dingolfinga vocatur, causa synodalis colloquii: VII episcopis videlicet atque comitibus aliisque populis supradicte regionis; residentibus autem episcopis in synodali concilio Oudalperto scilicet archiepiscopo Salzpurgensi, Isangrimo episcopo Ratisponensi, Gerhardo episcopo Pataviensi, Wolframmo episcopo Frisingensi, Nithardo episcopo [Sabionensi], nuntiisque Oudalfridi episcopi [Rubilocensis], chorepiscopis duobus Gottaperto et Swartloho aliisque presbyteris et diaconibus ac clericis quam plurimis: de statu ecclesiastico tractantes, antiquas patrum institutiones renovantes et noviter inventas inserentes festivitates annuales celebrandas numerare sanxerunt.
I.
recenserePascha videlicet omni honore colendum, quatuor dies pleniter celebrandum, alios tres usque ad medium diem operandum, postea vero pleniter feriandum; Kalendis Maii Philippi et Iacobi, inventionem sancte crucis, ascensionem domini, et pentecostes similiter ut in pascha, missam sancti Iohannis Baptiste, apostolorum Petri et Pauli unum diem feriandum; sancti Laurentii, assumptionem sancte Marie, nativitatem eiusdem, sancti Michælis archangeli, omnium sanctorum, sancti Martini, sancti Andree apostoli feriandum, in natale domini quatuor dies, octavas domini, epifaniam domini, purificationem sancte Marie, et aliorum sanctorum, quorum corpora in unaquaque parochia requiescunt.
II.
recensereSimili tenore ieiunia antiqua renovare decreverunt: letaniam maiorem antiquo more colendam, II Kalendas Maii vigiliam apostolorum Philippi et Iacobi et aliorum apostolorum, quorum memoria cum illis celebratur, tres dies rogationum, vigiliam pentecostes, ebdomadas tres ante missam sancti Iohannis Baptiste ipsamque vigiliam, vigiliam apostolorum Petri et Pauli, vigiliam sancti Laurentii, communionem antiquitus institutam post missam sancti Remigii proximam II, III et IV feriam. His singulis diebus unusquisque presbyter tres celebret missas, et alii clerici ac sanctimoniales psalterium unum et plenam vigiliam decantent et in quinta feria consuetas elemosynas erogare procurent. Vigiliam omnium sanctorum, vigiliam sancti Andree, ebdomadas tres ante natalem domini, vigiliam ipsius natalis domini, et quando vigilia die dominico contigerit, sabbato ieiunetur. Caput ieiunii quatuor dies pleniter ieiunandum. Quatuor tempora vero cum omni diligentia ieiunare decreverunt: a carne et vino ac medone mellitaque cervisia atque a caseo et ovis abstinendum; in sabato vero, postquam divinum officium celebratum fuerit, excepta carne omnia utenda. Si autem quatuor tempora Marcii mensis in capite ieiunii evenerit, in prima ebdomada quadragesime celebretur. Proximam secundam feriam ante assumptionem sancte Marie omnibus singulis annis in pane et aqua ieiunare instituerunt; illo vero die unusquisque [presbyter] tres missas celebret, alii clerici et sanctimoniales unum psalterium ac plenam vigiliam decantent, mediante die ecclesiam veniant, crucem nudis pedibus sequantur, quod et ipsi temporibus suis faciant ac posteris suis perpetualiter custodire reservant.
III.
recensereInsuper etiam unusquisque in unaquaque parochia degens die palmarum denarium unum aut pretium unius denarii in elemosynam sui parentumque suorum vivorum ac mortuorum presbytero suo presentare illeque in cena domini proprio episcopo offerre studeat, quatenus inde destructe ecclesie innoventur et lumen illorum in eis in perpetuum non extinguatur.