Concilium Constantinopolitanum IV

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Contantinopolitanum IV
869-870
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia

Conc. oecumenica et generalia Eccl. cath. - Conc. Constantinopolitanum IV a. 869-870

Sancta, magna et universalis synodus, quae per divinam voluntatem et gratiam et sanctorum amicorum Christi ac Deo confirmatorum imperatorum nostrorum Basilii et Constantini congregata est in hac a Deo conservanda regia urbe, in famosissimo templo sanctae ac magnae nominis Sophiae, definivit subter annexa.

Connaturale omnipotentis Dei et Patris Verbum, quod firmavit caelum sicut cameram et construxit fines terrae ac caeterorum universorum statum, ut insubstantialiter esset effecit et regit et continet et salvat, qui dicit per Isaiae prophetae vocem: Aspice in caelum sursum, quia caelum, ut fumus, solidatum est, terra autem ut vestimentum veterascet, qui autem habitant eam, sicut haec, morientur; salutare autem meum in aeternum erit et iustitia mea non deficiet; qui propter nos secundum nos factus est, et caelestem iustitiam super terram plantavit et dixit: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; qui dixit ad omnes, qui in eum crediderant: Si vos transieritis in verbo meo, veri discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos.

Iste solus infinitae potentiae Dominus et Deus noster, multos quidem alios ab olim et longe ante, homines mancipatos mendacio et veritatis inimicos in agro suo, id est in ecclesia, mala zizania secundum evangelicam significationem seminantes, et mundum frumentum divinae iustitiae operire tentantes, veluti quidem sapientissimus et omnipotentissimus agricola, evulsit atque disperdidit, et ad id, quod omnino non est, iure convertit; salutare autem suum semper ad monendum praeparavit, et iustitiam suam firmavit, et manifestiorem exhibuit.

Sed nihil minus, et in instantibus temporibus zizaniorum satore per quosdam pravissimos et impiissimos homines ecclesiasticum agrum inutilem reddere tentante; aequali eadem que providentia et hunc sollicitudine dignum exhibuit et a sordibus iniquitatis eripuit atque ad puritatem revocavit antiquam; piissimum enim et tranquillissimum imperatorem nostrum, qui divinae iustitiae amator et iniustitiae hostis, et in mandatis eius manentem discipulum ipsius, demonstratum incorruptum et scientem et conservantem veritatem, excitavit ad iniustitiae peremptionem, et divinae iustitiae confirmationem.

Qui per supernum auxilium et gratiam ecclesiastici tabernaculi, architectos a finibus orbis terrarum in hanc a Deo construendam et regiam urbem convocavit, et universalem synodum congregavit, quae evangelicarum sanctionum et Moysaicarum et propheticarum legum, atque apostolicorum ac paternorum necnon et synodicorum mandatorum munimina custodiens, pietatis terminos renovavit et veritatem et iustitiam in ecclesiasticis atriis praedicavit.

Hinc ergo et christianorum sinceram et immaculatam fidem et dogma orthodoxae religionis omnes qui apud eam convenimus sacrati roborantes, credimus in unum Deum, in tribus consubstantialibus et divinis ac principalibus personis utputa quemadmodum tribus solibus invicem indissimilibus, vel in totidem splendoribus unam luminis intuemur naturam; unum quidem et singularem Deum secundum rationem substantiae, trinum autem vel tria, si eum secundum rationem personarum praedicamus, et neque a se ut esse factus, neque ab alio quomodolibet hoc accepisse fatemur; sed sine initio et aeternum, et solum semper exsistentem, et secundum eadem et similiter habentem, et nullam commutationem vel conversionem admittentem; factorem et conditorem omnium intelligibilium et sensibilium existentem; sic enim et sancta et magna Nicaena synodus exponens fidei symbolum ait: Lumen de lumine, Deum verum, Filium de Deo vero Patre manifeste praedicans, et reliqua, ut catholica ecclesia accepit; quam et nos suscipientes uno sensu, vesanum et veritatis inimicum Arium anathematizamus, et omnes qui cum ipso vel secundum ipsum de thearchica et beata Trinitate to~g heterousion~g id est alteritatem substantiae, et dissimilitudinem laesis sensibus opinantur.

Nihilominus autem et secundam sanctam et universalem synodum suscipientes, pneumatomachum, quinimmo theomachum anathematizamus Macedonium, neque in personarum discretione differentiam substantiae Patris et Filii et divini et principalis Spiritus iuxta praedictos haeresiarchas recipientes, neque in una eadem que substantia personas secundum amentissimum Sabellium confundentes; insuper et confitemur unicum Dei Verbum incarnatum et factum fuisse propter nos secundum nos; non enim angelus, non legatus, sed ipse Dominus venit et salvavit nos, et nobis cum factus est Emmanuel; et iste erat Dominus verus, Deus Israel, et omnium salvator, secundum divinas et propheticas voces.

Unde et sanctissimam et nuptiarum ignaram Mariam, quae illum peperit, proprie ac veraciter Dei genitricem fatemur, quemadmodum universalis tertia synodus, quae prius apud Ephesum congregata est, praedicavit; cum qua et nos hominis cultorem et iactantissimum atque iudaicum sensum habentem Nestorium anathematizamus, duplicem docentes unum eundem que Christum et Dominum, Deum scilicet perfectum et hominem perfectum, in una persona utriusque naturae differentia, sed proprietates inconvertibiles et inconfusas perpetuo conservantem, quemadmodum et sancta universalis quarta synodus dogmatizavit; quam cum iam numeratis tribus conciliis tanquam sanctorum evangeliorum quaternitatem suscipientes, anathematizamus delirum Eutychetem et vecordem Dioscorum.

Quin et duas naturas in uno Christo secundum manifestiorem expositionem sanctae quintae universalis synodi praedicantes, anathematizamus Severum et Petrum et Zohoram Syrum; Origenem etiam qui vana sapuit, et Theodorum Mopsuestiae; Didymum quoque pariter et Evagrium, qui etiam secundum easdem et diversas opiniones eodem perditionis irretiti sunt barathro.

Et cum praedictis synodis consonantem et eadem sentientem sanctam et universalem sextam synodum suscipientes, quae in unius Christi duabus naturis consequenter etiam duas operationes ac totidem voluntates sapienter asseveravit; anathematizamus autem Theodorum qui fuit episcopus Pharan, et Sergium et Pyrrhum et Paulum et Petrum impios praesules Constantinopolitanorum ecclesiae, atque cum eis Honorium Romae, una cum Cyro Alexandriae, necnon et Macarium Antiochiae ac discipulum eius Stephanum, qui malae opinionis Apollinarii et Eutychetis ac Severi impiorum haeresiarcharum dogmata sectantes, sine operatione ac sine voluntate animatam anima rationabili et intellectuali Dei carnem, sensibus laesis et revera sine ratione praedicaverunt; si enim Deus perfectus et homo perfectus unus idem Christus et Deus exstitit, certissimum est quod nulla secundum partem naturarum, quae sunt ei, sine voluntate vel sine operatione consistat, sed secundum utramque substantiam volens et operans consummaverit magnum dispensationis mysterium, quemadmodum et omnium deiloquorum chorus, ab apostolis usque ad nos hoc certissime sciens, etiam imaginem humanae illius formae depingens erexit, impendens utrique parti unius Christi distinctas invicem naturales proprietates, per quas procul dubio significationes et notiones divinae ipsius et humanae naturae inconfuse permanere creduntur.

Sicut etiam septimam sanctam et universalem in Nicaea secundo celebratam synodum orthodoxe dogmatizasse novimus, unum et eundem Christum dominum invisibilem et visibilem professam, et incomprehensibilem et comprehensibilem, et incircumscriptum et circumscriptum, impassibilem etiam et passibilem, atque inscriptibilem et scriptibilem.

Cui concordans et sancta haec et universalis synodus, magna voce anathematizat Anastasium, Constantinum et Nicetam, irrationalem stercoralis nominis praesulatum vel, quod est magis dicendum, putredinem; necnon et Theodosium Ephesium et Sisinnium Pastilam et Basilium Tricacabum, quin potius et Theodoretum et Antonium atque Ioannem, quondam praesules novae Romae, regiae civitatis christianorum, immo Christi calumniatores; quem videlicet nequaquam valuisse idolorum exterminare statuas, ut de eo pronuntiavit prophetarum catalogus, operibus et verbis praedicaverunt; adhuc etiam et Theodorum qui dictus est Crithinus, quem et haec sancta et magna synodus convocans et redarguens, magna voce anathema ipsius auribus intulit; simili quoque modo anathematizamus et omnes consentaneos et fautores eorum, a quibus dicebatur quod sermo divinae incarnationis per phantasiam et putative factus exstiterit, per abolitionem scilicet imaginis Christi et salvatoris nostri, simul etiam sublatae formae cum ea verissimae illius et deiferae carnis; bifarie quippe intelligitur omne quod nequaquam imagine comprehenditur, aut velut non exsistens, aut velut exsistens quidem, sed minime comprehensibile, utpote invisibile et obstrusum.

Si quis igitur horum aliquid forte super Christo omnium nostrum Deo et salvatore perhibuerit, impius liquido declarabitur, quandoquidem unum horum non fuisse factum secundum veritatem hominem Emmanuel ostendit, alterum vero factum quidem fuisse, sed humanis proprietatibus caruisse et assumptam carnem deposuisse, ad divinam atque incomprehensibilitatem per omnia recursum fecisse demonstrat, quod alienum est ab omnibus divinitus inspiratis scripturis, quae etiam iterum eum venturum iudicem omnium prorsus affirmant, similiter que videndum, quemadmodum visus est discipulis et apostolis suis ad caelos assumptus.

Illud autem manichaeica opinione ac impietate plenum est, quo insensate dicitur, de eo divini David eloquium pronuntiatum fuisse, et quod perhibet: In sole posuit tabernaculum suum, cum videlicet haec impietas abiectionem ac depositionem significari per id dominici ac deifici corporis opinetur; sed verbum veritatis et de pheronymo Manete et de singulis qui cum eo sapiunt et iconomachicae sunt auctores haereseos, atque de aliis omnibus haeresiarchis ac impiis, fiducialiter ait: Non cognoverunt neque intellexerunt, sed in tenebris ambulaverunt.

Etenim o qui derelinquitis vias rectas et ambulatis in viis tenebrarum, o qui laetamini in malis et exsultatis in eversione mala; quorum semitae pravae sunt et curvi gressus eorum, ut longe faciant a via recta et alienos a iusta sententia; et rursus: Qui a vento corrupta seminaverunt, et eversio eorum excepit ea; et iterum: Qui innititur mendaciis, hic pascet ventos.

Idem autem ipse persequetur aves volantes: dereliquit enim vias vineae suae, in axiis autem agri sui errat; deambulat enim per inaquosum desertum et terram extensam in siti, congregat autem in manibus suis sterilitatem.

Propter quod hos omnes transmittit anathemati, et dinumeratas nobis sanctas et universales septem synodos recipiens, et hanc octavam universalem synodum congregavit per gratiam omnipotentis Christi et Dei nostri, et pietatem ac studium tranquillissimi ac divinitus roborati imperatoris nostri ad excidendum et disperdendum per eas exortas propagines iniustitiae ac iniquos nisus seu promotiones, ad efficiendum pacificum ecclesiae ordinem et orbis stabilitatem.

Non enim sola verorum dogmatum privatio novit perdere male opinantes, et tumultuari ac turbare ecclesiam, sed et divinorum mandatorum praevaricationes nihilominus eandem perditionem non vigilantibus excitant, et aestu ac fluctibus implent orbem, qui Christi appellatione censentur.

Quod etiam et per Photii miseri insipientiam et astutiam et malignam operationem per instantia tempora factum est; qui non per ostium, sed per fenestram in aulam ingressus ovium, quasi fur et latro, animarum grassator, quemadmodum dominicus sermo designat, omni tempore et omni fortitudine furari et mactare ac perdere rationabiles pecudes Christi tentavit, multas que persequutiones operans, plures custodias et carceres ac rerum publicationes atque longissimos exsulatus, et super haec insimulationes, sed accusationes et falsiloquia et scriptiones fictas, contra omnes zelatores pietatis et propugnatores veritatis commentando non destitit, iustissimum videlicet et legitimum atque canonicum summum sacerdotem Constantinopolitanorum ecclesiae, sanctissimum scilicet patriarcham Ignatium, ut alter quidam Severus seu Dioscorus expellere machinans, et instar latronis adulteri sedem illius invadens, et mille depositoriis sententiis ac totidem anathematibus affatim eum submittens atque multifarie multis que modis incessantem turbationem et aestum cunctis Christi et salvatoris nostri ecclesiis excitans.

Verumtamen non est infatuatum sal terrae neque oculus ecclesiae penitus extenebratus, neque luminare, malitiae spiritibus, pietatis extinctum est, neque ignis divinae charitatis consumptoriam et incendentem operationem peccabilis et levis materiae perdidit, neque sermo Domini, qui est acutior gladio ancipiti et cogitationum discretor, inefficax inventus est, neque solidae petrae fundamentum collusionibus vel inundationibus fluminum et pluviarum demersum concidit; sed lapis angularis et pretiosus, qui in Sion, id est in ecclesia positus, super quem fundamentum apostolorum et prophetarum in aedificationem ecclesiae positum est, multos quidem alios in generatione nostra emisit volubiles lapides super terram, ut propheta dicit, ab omni ordine catalogi ecclesiastici etiam in regnante urbe et Roma nova, confringentes scilicet et conterentes machinamenta eorum, qui devastare veritatem et divinam iustitiam voluerunt et tentaverunt.

Potius autem atque praecipue veluti quendam alterum angularem lapidem illius quodammodo conservantem, quantum fieri potest, imaginalem similitudinem contra Photii propugnacula, tanquam a quodam excelso et perspicuo loco, Nicolaum beatissimum et pheronymum papam senioris Romae desursum misit, qui iaculis epistolarum suarum atque verborum, et Photii fautores principes ac potentes perculit, et versa vice veteris historiae, quemadmodum alterum quendam Madianitam Photium cum israelitide ecclesia moechantem, secundum zelatorem Phinees, veritatis mucrone pupugit, et non acquiescentem remedia medicinalis disciplinae suscipere ad adulterii vulneris sanitatem et cicatricem consequendam, penitus interfecit atque cum coniuncta ei quasi sacerdotali dignitate per anathema, ut alter Petrus Ananiam et Saphyram, qui divina furati sunt, morti transmisit.

Huius autem definitionibus et decretis innixus piissimus et Christi amicus imperator noster quem caelestis Imperator et Dominus maiestatis in salutem orbis terrarum erexit, Photio quidem convenientem impertitus est locum, sanctissimum vero patriarcham Ignatium ad thronum proprium revocavit.

Porro ad perfectam discretionem et distinctionem eius quod bonum esse constat et expedit, vicarios etiam ex omnibus patriarchalibus thronis, necnon et omnem episcoporum catalogum, qui sub potestate sua degit, in idipsum collegit; qui videlicet convenientes magnam hanc et universalem celebravimus synodum, et cum multo scrutinio et probatione atque tractatu, delimate ac convenienter, scandalorum et zizaniorum radices una cum germinibus gladio spiritus excidimus, insontem scilicet et sanctissimum patriarcham Ignatium in proprii throni cardine stabilientes, et Photium pervasorem atque adulterum cum omnibus sequacibus suis et nequitiae fautoribus condemnantes.

Dicit enim quodam loco per prophetae vocem universorum Deus: Propter malitias adinventionum suarum de domo mea eiiciam eos; et ultra non addam ut diligam eos.

Doluit Ephrem, radices suas aruit, fructum ultra non afferet; et iterum: Chanaan in manu eius statera iniustitiae, vim inferre dilexit, et dixit Ephrem: Verumtamen dives factus sum, inveni refrigerium mihi.

Omnes labores eius non invenientes et propter iniustitias, quas peccavi, et iterum: Et hereditabunt domus Iacob eos, qui hereditate recuperant eos, et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma; domus autem Esau in stipulam, et exardescent in eos et comedent eos, et non erit qui ignem ferat domui Esau, quia Dominus loquutus est.

Miser namque Photius erat veraciter ut homo, qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine versutiarum suarum, et praevaluit in vanitate malitiarum suarum, secundum veterem illum Ephrem, discedens a divinis iustificationibus; quem irridens et subsannans propheticus sermo, ita dicit: Ephrem factus est subcinericius panis, qui non reversatur, et manducaverunt alieni fortitudinem eius.

Ipse autem non agnovit, et cani effloruerunt ei, et ipse non cognovit, et humiliabitur iniuria Israel in faciem ipsius, et in omnibus his non est conversus ad dominum Deum suum.

Ephrem columba, a mensa Aegyptum invocabat, et in Assyrios ibat; cum profecti fuerint, immittam super eos rete meum, sicut volatilia caeli, et attraham et corripiam eos in auditionem tribulationis eorum.

In supremam quippe arrogantiam elatus est contra beatissimum papam Nicolaum senioris Romae, malitiae suae venenum evomuit; et falsos vicarios trium quasi orientalium sedium congregans et concilium synodale, et putabatur, constituens, et accusatorum ac testium componens nomina, et personas ac verba formans, quae singulis eorum quasi aptari viderentur, qui in synodica iudicatione inveniuntur, et quasi monumenta horum libros falsidicos fingens et scribens atque componens, anathematizare praesumpsit praedictum beatissimum papam Nicolaum et omnes communicatores eius; ita ut ex hoc etiam universos, qui sub caelo erant pontifices et sacerdotes, id est et caeteras patriarchales sedes et omnem sacrum catalogum qui sub ipsis degit, sub eodem comprehendere anathemate; erant enim omnes certissime communicatores praelati pontificis, in quibus eum et qui cum ipso sunt, propheticus sermo redarguens et diffamans ita dicit: Multiplicaverunt ut impie agerent, et legerunt foris leges, et invocaverunt confessionem; et rursus: Et meditati sunt in corde suo sermones iniustos, et posuerunt retrorsum iudicium, et iustitia longe recessit ab eis; quia consumpta est in viis eorum veritas et per vias rectas non potuerunt transire, et veritas sublata est, et transtulit mentem suam ut non intelligeret. Et: Qui declinat a malo impugnatur, et vidit Dominus, et non placuit ei, quia non erat iudicium; et rursus: Haec dicit Dominus: super tribus impietatibus Iuda et super quattuor non convertam eum, pro eo quod repulerunt legem Domini et praecepta eius non custodierunt.

Hunc itaque qui sic affectavit, et talibus ac tot conatibus et temeritatibus turbavit et concussit totam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam, et nullatenus converti ac poenitere voluit, neque subdi decreto et iudicio sanctarum patriarchalium sedium consensit, ut eum et multo ante anathematizavit beatissimus papa Nicolaus, ac deinde successor eius sanctissimus Adrianus papa, ita et sancta haec et universalis synodus reprobavit et anathemati magis ac magis mandavit, dicens ad eum ex persona cunctorum Dei per Isaiae prophetae vocem: Quomodo vestimentum in sanguine coinquinatum non erit mundum, ita nec tu eris mundus; quia ecclesiam Christi adulterasti et populum Domini multis partibus et multis modis scandalizasti et perdidisti.

Eos autem qui sic se non habent, sed illi faventes adhaerent, si quidem episcopi vel clerici sunt, in perpetuum depositos fore praecipimus; monachos autem seu laicos anathematizamus, quousque a sua seductione atque malitia convertantur.

Per aequam et regiam divinae iustitiae viam inoffense incedere volentes, veluti quasdam lampades semper lucentes et illuminantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, sanctorum patrum definitiones et sensus retinere debemus.

Quapropter et has ut secunda eloquia secundum magnum et sapientissimum Dionysium arbitrantes et existimantes, etiam de eis cum divino David promptissime canamus: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos et: Lucerna pedibus meis lux tua, et lumen semitis meis; et cum Proverbiatore dicimus: Mandatum tuum lucidum, et lex tua lux: et cum magna voce cum Isaia clamamus ad dominum Deum, quia lux praecepta tua sunt super terram.

Luci enim veraciter assimilatae sunt divinorum canonum hortationes et dehortationes, secundum quod discernitur melius a peiori, et expediens atque proficuum ab eo quod non expedire, sed et obesse dignoscitur.

Igitur regulas, quae sanctae catholicae ac apostolicae ecclesiae tam a sanctis famosissimis apostolis, quam ab orthodoxorum universalibus, nec non et localibus conciliis, vel etiam a quolibet deiloquo patre ac magistro ecclesiae tradita sunt, servare ac custodire profitemur; his et propriam vitam et mores regentes, et omnem sacerdotii catalogum, sed et omnes qui christiano censentur vocabulo, poenis et damnationibus et, e diverso, receptionibus ac iustificationibus quae per illas prolatae sunt et definitae, subiici canonice decernentes; tenere quippe traditiones, quas accepimus, sive per sermonem, sive per epistolam sanctorum qui antea fulserunt, Paulus admonet aperte magnus apostolus.

Obedite praepositis vestris et subiacete illis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris tamquam rationem reddituri, Paulus magnus apostolus praecipit.

Itaque beatissimum papam Nicolaum tamquam organum sancti Spiritus habentes, nec non et sanctissimum Hadrianum papam successorem eius, definimus atque sancimus etiam omnia quae ab eis synodice per diversa tempora exposita sunt et promulgata, tam pro defensione ac statu Constantinopolitanorum ecclesiae, et summi sacerdotis eius, Ignatii videlicet sanctissimi patriarchae, quam etiam pro Photii neophyti et invasoris expulsione ac condemnatione, servari semper et custodiri cum expositis capitulis immutilata pariter et illaesa, et nullum episcoporum, aut presbyterorum, vel diaconorum, aut quempiam de catalogo clericorum evertere, vel reprobare aliquid horum audere.

Quisquis autem post hanc definitionem nostram comprehensus fuerit spernens quidquam capitulorum et decretorum quae ab illis exposita sunt, si quidem sacerdos fuerit aut clericus, a proprio decidat honore simul et ordine: monachus autem, vel laicus, cuiuscumque sit dignitatis, segregetur, donec poenitens profiteatur se conservaturum praedictorum editionem.

Sacram imaginem domini nostri Iesu Christi et omnium liberatoris et salvatoris aequo honore cum libro sanctorum evangeliorum adorati decernimus.

Sicut enim per syllabarum eloquia, quae in libro feruntur, salutem consequemur omnes, ita per colorum imaginariam operationem, et sapientes et idiotae cuncti, ex eo quod in promptu est perfruuntur utilitate; quae enim in syllabis sermo, haec et scriptura, quae in coloribus est, praedicat et commendat; et dignum est, ut secundum congruentiam rationis, et antiquissimam traditionem propter honorem, quia ad principalia ipsa referentur, etiam derivative iconae honorentur, et adorentur aeque ut sanctorum sacer evangeliorum liber, atque typus preciosae Crucis.

Si quis ergo non adorat iconam salvatoris Christi, non videat formam eius, quando veniet in gloria paterna glorificari et glorificare sanctos suos, sed alienus sit a communione ipsius et claritate: similiter autem et imaginem intemeratae matris eius et Dei genitricis Mariae; insuper et iconas sanctorum angelorum depingimus, quemadmodum eos figurat verbis divina scriptura; sed et laudabilissimorum apostolorum, prophetarum, martyrum, et sanctorum virorum, simul et omnium sanctorum, et honoramus et adoramus.

Et qui sic se non habent, anathema sint a Patre, et Filio, et Spiritu sancto.

Amorem principatus, utpote quamdam malam radicem exortorum in ecclesia scandalorum, radicibus excidentes, eum qui temere et praevaricatorie ac irregulariter, veluti quidam gravis lupus, in Christi ovile insiliit, Photium scilicet, qui mille tumultibus et turbationibus orbem terrae replevit, iusto decreto damnamus, promulgantes nunquam fuisse prius aut nunc esse episcopum, nec eos qui in aliquo sacerdotali gradu ab eo consecrati vel promoti sunt manere in eo ad quod provecti sunt: insuper et eos qui ab illo consuetas orationes ad praepositurae promotionem susceperunt, ab huiusmodi patrocinio coercemus.

Sed et ecclesias quas, ut putatur, tam Photius quam ii qui ab ipso consecrati sunt, dedicaverunt, vel si commotas mensas stabilierunt, rursus dedicari et inthronizari atque stabiliri decernimus; omnibus maxime quae in ipso, et ab ipso ad sacerdotalis gradus acceptionem vel damnationem acta sunt in irritum ductis.

Dicit enim universorum Deus per prophetam: Quia in scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legum Dei tui, et ego obliviscar filiorum tuorum.

Si secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi, gloriam ipsorum in inhonorantiam ponam: peccata populi mei comedent, et in iniustitiis suis accipient animas suas.

Et iterum dicit: Quia multiplicavit Ephrem altaria in peccatum, facta sunt ei altaria delicta: scribam in ea multitudinem.

Omnem canonicam stabilitatem in ecclesiis semper manere in Christo providere cupientes, renovamus et confirmamus terminos et vacationes, quae olim a sanctis apostolis et beatis patribus nostris editae, legem in ecclesia posuerunt, non oportere antistitem promovere quemquam, qui est vel secundum fidem, vel secundum sacerdotalem sortem neophytus, ne inflatus, in iudicium incidat, et laqueum diaboli, sicut dicit Apostolus.

Prioribus ergo canonibus concordantes, definimus; neminem de senatoria dignitate, vel mundana conversatione nuper tonsum super intentione vel expectatione pontificatus vel patriarchatus honoris, clericum aut monachum factum, ad huiusmodi scandere gradum, licet per singulos ordines divini sacerdotii plurimum temporis fecisse probetur: neque enim propter religionem vel amorem Dei, aut propter expectationem transeundi viam virtutum, sed ob amorem gloriae ac principatus tonsus huiusmodi reperitur: magis autem coercemus huiusmodi, si ab imperatoria dignitate ad hoc compellatur.

Si vero quis per nullam suspicionem praedictae concupiscentiae expectationis, sed propter ipsum bonum humilitatis, quae est circa Christum Iesum, abrenuntians mundo, fiat clericus, aut monachus, et omnem gradum ecclesiasticum transigens, per definita nunc tempora irreprehensibilis inventus exstiterit et probatus, ita ut in gradu lectoris annum compleat, in subdiaconi vero duos, sit que diaconus tribus, et presbyter quatuor annis, bene placuit huic sanctae et universali synodo eligi hunc et admitti.

Circa hos autem qui religiose morati sunt ordine clericorum, et monachorum, digni iudicati sunt pontificatus dignitate pariter et honore; praedictum tempus abbreviamus, nimirum secundum quod episcoporum praelati probaverint qui per tempora fuerint.

Si vero praeter hanc definitionem nostram quisquam ad iam fatum supremum honorem provectus exstiterit, reprobetur, et ab omni sacerdotali operatione prorsus abiiciatur, utpote qui extra sacros canones sit promotus.

Quoniam quidem apparuit Photius post prolatam contra se iustissimam sententiam, et damnationem a sanctissimo papa Nicolao propter nequissimam invasionem Constantinopolitanorum ecclesiae cum aliis malis operibus suis, etiam quosdam nequam et adulatores de plateis et vicis invenisse, et vicarios hos sanctissimarum trium patriarchalium sedium orientis nominasse ac proposuisse, atque cum his ecclesiam malignantium, et concilium vanitatis colligens, depositorias accusationes et crimina contra beatissimum papam Nicolaum commovisse; et anathema procaciter et audacter contra eum, et cunctos communicantes ei, saepe promulgasse, quorum quasi monumentorum libros nos quoque vidimus, ab ipso maligno opere ac fallaci dictatione consutos, qui etiam synodice ab igne consumpti sunt: Huius rei gratia pro cautela ecclesiastici ordinis anathematizamus quidem primitus praedictum Photium etiam propter huiuscemodi causam: deinde vero et omnem qui amodo in calliditate fraudulenter egerit, et verbum veritatis adulteraverit, et falsos vicarios simulaverit, vel libros dictatus mendacis finxerit, et ad propriorum favorem votorum commentatus fuerit, quemadmodum et fortissimus pietatis athleta Martinus, sanctissimus papa Romanus, tales synodice pepulit.

Quod iustum est, et iuste exequendum, deiloquus Moyses evidenter lege promulgat.

Cum bonum non sit bonum, nisi secundum rationem efficiatur; bonum ergo profecto et valde proficuum est, sanctas et venerabiles iconas pingere, sed et proximos disciplinas divinae ac humanae sapientiae docere: non autem bonum est, nec omnino proficuum, ab indignis horum aliquid fieri.

Huius rei gratia nequaquam iconas operari in sacris templis, sed neque in quovis loco docere anathematizatos ab hac sancta et universali synodo definimus et promulgamus, usquequo a propria seductione ac malitia convertantur.

Quisquis ergo post hanc definitionem nostram ad picturae sanctarum imaginum in ecclesiis aut doctrinae actionem quoquo modo eos admiserit, si quidem clericus fuerit, proprio gradu periclitetur, si vero laicus, separetur, et divinorum mysteriorum communione privetur.

Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, omnia mihi licent, sed non omnia aedificant, dicit alicubi Paulus magnus Apostolus. Igitur quoniam omnia ad utilitatem et perfectionem sanctae Dei ecclesiae, et nihil omnino per contentionem vel inanem gloriam facere debemus; et quoniam auditibus nostris fama sonuit, quod non solum haeretici, et ii qui sanctae Constantinopolitanorum ecclesiae sacerdotium sortiti, sed et orthodoxi ac legitimi patriarchae a sacerdotali catalogo propriae manus scripta facere ad propriam tutelam, favorem que suum et quasi stabilitatem exigant et compellant; visum est sanctae huic et universali synodo, nequaquam id ex hoc a quopiam fieri, excepto eo quod secundum formam et consuetudinem pro sincera fide nostra tempore consecrationis episcoporum exigitur; quod enim aliter fit, omnino non expedit, sed neque ad aedificationem ecclesiae pertinet.

Quisquis ergo ausus fuerit solvere hanc definitionem nostram, aut expetierit, aut paruerit expetentibus, honore proprio decidat.

Variam et diversam malitiam antiquitus in ecclesia Constantinopolitana infelix operatus est Photius.

Didicimus enim, quod et multo ante tyrannicum praesidiatum propriae manus subscriptionibus muniebat adhaerentes sibi clientes, ad discendam sapientiam, quae a Deo stulta facta est, cum manifeste nova esset inventio, et sanctis patribus nostris et magistris ecclesiae penitus aliena.

Igitur quoniam omnem colligationem iniquitatis solvere, et chirographa violentorum contractuum dirumpere praecipiunt, definivit sancta et universalis synodus, neminem ex his omnibus a nunc tale tenere vel servare chirographum, sed absque quolibet offendiculo indubitanter et intrepide tam docere, quam discere omnes, qui ad utrumque consistunt idonei, praeter eos qui erroris inveniuntur et haereticae impietatis servituti redacti; huiusmodi enim certissime et docere et discernere interdicimus.

Si quis autem deprehensus fuerit hanc definitionem nostram spernens atque praevaricans, si quidem clericus est, a proprio gradu decidat; laicus vero sequestretur, utpote qui non credit dominico verbo perhibenti: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Divina manifesto clamante scriptura: Ante examinationem ne vituperes et intellige primum, et tunc increpa; et numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab eo, et cognoverit, quid faciat? iuste et congruenter et haec sancta et universalis synodus definit et statuit, quod nullus laicorum, vel monachorum, aut nullus ex catalogo clericorum, ante diligentem examinationem et synodicam sententiam a communione se separet proprii patriarchae, licet criminalem quamlibet causam eius se nosse praetendat, sed neque recuset nomen ipsius referre inter divina mysteria vel officia.

Similiter autem episcopos et presbyteros, qui in exterioribus civitatibus et regionibus sunt, erga proprios metropolitas affectare mandamus: quod etiam circa patriarcham suum facere metropolitas oportet.

Si vero quis adversus hanc sanctam synodum deprehensus fuerit agere, si quidem episcopus aut clericus est, ab omni sacerdotali operatione decidat et honore; monachus autem aut laicus segregetur ab omni ecclesiastica communione atque collegio, quousque conversus per poenitentiam recipiatur.

Veteri et novo testamento unam animam rationabilem et intellectualem habere hominem docente, et omnibus deiloquis patribus et magistris ecclesiae eamdem opinionem asseverantibus, in tantum impietatis quidem, malorum inventionibus dantes operam, devenerunt, ut duas eum habere animas impudenter dogmatizare, et quibusdam irrationalibus conatibus per sapientiam, quae stulta facta est, propriam haeresim confirmare pertentent.

Itaque sancta haec et universalis synodus, veluti quoddam pessimum zizanium, nunc germinantem nequam opinionem, evellere festinans; imo vero ventilabrum in manu veritatis portans, et igni inextinguibili transmittere omnem paleam, et aream Christi mundam exhibere volens, talis impietatis inventores et patratores, et his similia sentientes, magna voce anathematizat, et definit, atque promulgat, neminem prorsus habere, vel servare quoquo modo statuta huius impietatis auctorum.

Si autem quis contraria gerere praesumpserit huic sanctae et magnae synodo, anathema sit, et a fide atque cultura christianorum alienus.

Apostolicis et synodicis canonibus, promotiones et consecrationes episcoporum et potentia et praeceptione principum factas penitus interdicentibus, concordantes definimus et sententiam nos quoque proferimus, ut si quis episcopus per versutiam vel tyrannidem principum huiusmodi dignitatis consecrationem susceperit, deponatur omnimodis, utpote qui non ex voluntate Dei, et ritu ac decreto ecclesiastico, sed ex voluntate carnalis sensus ex hominibus et per homines Dei donum possidere voluit vel consensit.

Quoniam quidem dicit alicubi divinum eloquium: Dignus est operarius mercede sua; huius rei gratia et nos decernimus, et promulgamus, ut magnae ecclesiae clerici, qui in subiectis ordinibus morati sunt, ad maiores gradus ascendant, et, si digni claruerint, melioribus perfrui mereantur honoribus, cum aliqui eorum, qui in ipsis sunt, aut per incrementum ad superiora ministeria advocati fuerint, aut per communem naturae terminum dormientes defuerint; sed non ex illis, qui foris sunt, aliqui se his innectentes, debitas eis, qui multo tempore laboraverunt, dignitates vel honores recipiant; ac per hoc inveniantur ecclesiae clerici nullo modo proficere.

Nullatenus autem habeant potestatem, qui principum domorum seu suburbanarum rerum curam gesserint, inter clerum magnae ecclesiae colligi, vel constitui: nemo quippe Deo militans saeculi negotiis implicatur.

Si vero quis praeter definitionem quam nunc protulimus promotus fuerit in quocumque magnae ecclesiae gradu, reprobetur omnimodis ab omni ecclesiastico gradu, tamquam qui contra magnam synodum provectus exstiterit.

Eos qui a divina gratia ad episcopale advocantur officium, tamquam imaginem et figuram ferentes sanctorum caelestium hierarchiarum, id est angelorum, secundum hierarchicum plane gradum et morem, omni honore dignos ab omnibus principibus et subditis sancimus haberi.

Et nequaquam strategis, vel quibuslibet aliis principibus obvios procul ab ecclesiis suis occurrere, sed neque semet a multo spatio de equis vel mulis eiicere, aut cum timore ac tremore procidere ac adorare; sed nec cum saecularibus principibus ad mensam intrare hora prandii, eosdem quos illi honores strategis exhibentes, sed secundum congruentiam spiritalis dignitatis, ac honoris sui, reddere quidem omnibus debita, cui vectigal, vectigal, cui honorem, honorem: praeferri autem et multam a principibus amicorum Christi imperatorum venerationem, et reverentiam promereri confessores eorum, et honoris similis exsistentes; ita ut fiduciam habeant episcopi arguere strategos multoties, et alios principes, atque omnem saeculi dignitatem, cum iniustum et irrationabile agere quid illos invenerint, et per hoc corrigere et reddere meliores.

Si vero aliquis episcopus, post definitionem sanctam synodi, debitum et canonice collatum sibi contempserit honorem, et quid secundum veterem et inhumanam ac inordinatam consuetudinem, praeter quae nunc definita sunt, fieri permiserit, sequestretur anno uno, et princeps ille duobus annis non mereatur percipere mysteriorum nec sanctificationum communionem.

Apostolicos et paternos canones renovans sancta haec universalis synodus, definivit neminem prorsus episcopum vendere vel utcumque alienare cimelia et vasa sacrata, excepta causa olim ab antiquis canonibus ordinata, videlicet quae accipiuntur in redemptionem captivorum; sed nec tradere salaria ecclesiarum in emphyteutica pacta, nec alias rusticas possessiones venumdare, ac per hoc ecclesiasticos reditus laedere, quod ad propriam utilitatem et ob escam pauperum et peregrinorum sustentationem esse decernimus: omnem vero ecclesiasticarum rerum potestatem habentem et has meliorare, ac dilatare prout oportuerit ecclesiastica loca, per quae reditus fiunt; et insuper propriarum rerum dispositionem, distribuere ac committere seu conferre quibuscumque voluerit et iudicaverit iuxta propriam potestatem ac dominatum.

Quisquis autem apparuerit post hanc definitionem nostram contrarium quid huic sanctae et universali synodo agere, deponatur ut praevaricator divinarum legum et praeceptorum, cassata videlicet omnino quae facta est in scriptis vel sine scriptis ab episcopo venditione, vel emphyteutica traditione, vel alia quavis alienatione, cimeliorum scilicet et salariorum locorum.

Qui vero emerit aut perceperit aliquid ex praedictis cimeliis vel salariis, et non restituerit ecclesiae iterum, quae ecclesiae sunt, vel non reddiderit ad incidendam chartam venditionis vel emphyteuseos, sit anathema usquedum fecerit quod ab hac sancta et universali synodo confirmatum est.

Si autem episcopus convictus fuerit construxisse monasterium de reditibus ecclesiasticis, tradat ipsum eidem ecclesiae monasterium, si vero de propriis rebus, aut de aliis quibusdam conventionibus, habeat id secundum propriam potestatem et voluntatem omni vita sua; et post finem vitae dimittat et conferat hoc quibuscumque voluerit, non tamen saeculare diversorium fiat.

Magnis ululatibus et multis lacrimis dignum opus a multis fidelibus ad nostros pervenit auditus: aiunt enim fuisse quosdam laicos, sub eo qui nuper imperavit, in ordine senatorio, qui secundum diversam imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam circumplexam involvere atque reponere, et gradum quasi sacerdotalem per quaedam indusia et vestimenta sacerdotalia sumere, et, ut putabatur, episcopos constituere, superhumeralibus, id est palliis, circumamictos, et omnem aliam pontificalem indutos stolam; qui etiam proprium patriarcham adscribentes eum qui in adinventionibus risum moventibus praelatus et princeps erat, et insultabant, et illudebant quibusque divinis, modo quidem electiones, promotiones et consecrationes, modo autem acute calumnias, damnationes et depositiones episcoporum, quasi ab invicem et per invicem miserabiliter et praevaricatorie agentes et patientes.

Talis autem actio nec apud gentes a saeculo unquam audita est, ita ut peiores et miserabiliores infidelibus nationibus exhibeat et demonstret hos quos nunc manifestos effecimus: qua de re sancta et universalis synodus definivit et promulgavit, illos quidem malitiae nixus omnino ut scelestos abominari, neminem autem fidelium qui christiana censentur appellatione deinceps conari tale quid faciendi vel admittendi, aut silentio tegendi quemquam eorum qui huiusmodi operantur impietatem.

Si vero quispiam imperator, vel potentum, aut magnatum, taliter illudere divinis, et talem ac tantam iniuriam impie in divinum sacerdotium facere vel admittere tentaverit, primo quidem arguatur a patriarcha illius temporis, et episcopis qui cum ipso fuerint, et segregetur, et indignus divinis mysteriis iudicetur; deinde vero accipiat quosdam alios in duram observantiam labores, et poenas quae visae fuerint: et nisi celeriter se poenitat, etiam anathema sit ab hac sancta et universali synodo, tamquam qui sincerae et immaculatae fidei mysterium dehonestaverit.

Si vero, presumentibus quibusdam huiusmodi nefas operari, patriarcha Constantinopolitanus, et suffraganei eius episcopi, quod factum fuerit cognoscentes, neglexerint debitum adversus eos ostendere zelum, deponantur, et a proprio sacerdotio ac honore pellantur: qui autem quoquo modo huiusmodi ministraverunt vel ministraturi sunt impiissimae actioni, et minime confessi acceperint conveniens epitimium, definivimus per triennium sequestratos esse, anno quidem uno extra ecclesiam flentes, alio vero anno intra ecclesiam stare usque ad catechumenos; porro tertio, consistere cum fidelibus, et ita dignos fieri mysteriorum sanctificationibus.

Sancta et universalis Nicaena prima synodus antiquam consuetudinem iubet servari per Aegyptum, et provincias quae sub ipsa sunt, ita ut horum omnium Alexandrinus episcopus habeat potestatem dicens: "Quia et in Romanorum civitate huiusmodi mos praevaluit".

Qua pro causa et haec magna et sancta synodus tam in seniori et nova Roma, quam in sede Antiochiae ac Hierosolymorum, priscam consuetudinem decernit in omnibus conservari, ita ut earum praesules universorum metropolitanorum, qui ab ipsis promoventur, et sive per manus impositionem, sive per pallii dationem, episcopalis dignitatis firmitatem accipiunt, habeant potestatem: videlicet ad convocandum eos, urgente necessitate, ad synodalem conventum, vel etiam ad coercendum illos et corrigendum, cum fama eos super quibusdam delictis forsitan accusaverit.

Sed quoniam sunt quidam metropolitanorum, qui ne secundum vocationem apostolici praesulis occurrant a mundi principibus se detineri sine ratione causantur, placuit talem excusationem omnimodis esse invalidam. Cum enim princeps pro suis causis conventus frequenter agat, impium est ut summos praesules ad synodos pro ecclesiasticis negotiis celebrandum impediant, vel quosdam a conciliis eorum prohibeant, licet tale impedimentum et fictam prohibitionem metropolitanorum suggestione diversis modis fieri didicerimus.

Consueverunt autem metropolitani bis in anno synodos facere, ideo que, sicut dicunt, ad patriarchale penitus non posse concurrere caput.

Sed sancta haec et universalis synodus, nec concilia quae a metropolitanis fiunt interdicens, multo magis illa novit rationabiliora esse ac utiliora metropolitanorum conciliis quae a patriarchali sede congregantur, et idcirco haec fieri exigit: a metropolita quippe unius quidem provinciae dispositio efficitur, a patriarcha vero saepe totius causa dioeceseos dispensatur ac per hoc communis utilitas providetur, propter quod et speciale lucrum propter generale bonum postponi convenit, cum a maioribus super haec facta fuerit advocatio.

Quamvis apud quosdam metropolitanorum antiqua consuetudo et canonica traditio per contemptum ipsorum postposita videantur, non currentibus eis ad communem profectum, quos leges ecclesiae severe condemnantes, omni excusatione remota, subiacere vocationibus proprii patriarchae, sive cum communiter, sive cum sigillatim factae fuerint, exigunt.

Illud autem tamquam perosum quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam imperitis dicitur, non posse synodum absque principali praesentia celebrari: cum nusquam sacri canones convenire saeculares principes in conciliis sanxerint, sed solos antistites.

Unde nec interfuisse illos synodis, exceptis conciliis universalibus, invenimus: neque enim fas est saeculares principes spectatores fieri rerum quae sacerdotibus Dei nonnunquam eveniunt.

Quisquis ergo metropolitanorum proprium patriarcham contempserit, et vocationi eius, quae sive ad unum solum, sive ad plures, sive ad omnes sit, absque validissima aegrotatione vel paganorum incursu, non obedierit, et per totos duos menses post notitiam vocationis, ad proprium venire patriarcham minime festinaverit, vel si quocumque modo latitare, aut non cognoscere nuntium ab illo missum tentaverit, segregetur: si vero intra unum annum eamdem contumaciam et inobedientiam demonstraverit, deponatur omnibus modis, et ab omni sacerdotali operatione decidat, atque a dignitate et honore, qui metropolitanis convenit, propellatur.

Is autem, qui huic definitioni non obedierit etiam, et a(nathema) s(it).

Placuit huic sanctae et magnae synodo ut res vel privilegia, quae Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent, et sive a divae recordationis imperatoribus, sive ab aliis Dei cultoribus in scriptis vel sine scriptis donata, et ab eis per annos triginta possessa sunt, nequaquam a potestate praesulis earum quaecumque persona saecularis per potestatem subtrahat, aut per argumenta quaelibet auferat, sed sint omnia in potestate ac usu praesulis ecclesiae, quaecumque intra triginta spatium annorum ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur.

Quisquis ergo saecularium contra praesentem definitionem egerit, tamquam sacrilegus iudicetur, et donec se correxerit, et ecclesiae propria privilegia, seu res restituerit et reservaverit, a(nathema) s(it).

Avaritiam utpote secundam idolatriam Paulus magnus execratur apostolus, cunctos videlicet qui christiano vocabulo censentur ab omni turpi lucro abstinere volens; multo magis ergo iis qui sacerdotio et fungantur nefas est coepiscopos et suffraganeos suos per quemcumque modum gravare.

Huius rei gratia definivit sancta haec et universalis synodus, nullum archiepiscoporum, aut metropolitanorum, relinquere propriam ecclesiam, et sub occasione quasi visitationis ad alias accedere, et potestate propria in inferiores abuti, et consumere reditus qui apud illos inveniuntur ad ecclesiasticam dispositionem et alimenta pauperum, ac per hoc aggravare avaritiae modo conscientias fratrum et comministrorum nostrorum; excepta hosptitalitate, quae aliquando ex necessario transitu fortassis accesserit; sed et tunc non alia, nisi ex iis quae ad praesens de compendio praeparata inveniuntur, cum reverentia et cum timore Dei dignanter accipiat; et maturius propositum iter perambulet, nihil omnino eorum quae sunt ecclesiae illius vel suffraganei episcopi petens et exigens; si enim unumquemque episcoporum ecclesiae propriae rebus cum multa parcitate uti, et nullatenus in proprias utilitates importune ac sine ratione dispendere vel consumere reditus ecclesiasticos sacri canones decernunt, qua, putas, impietate iudicabitur dignus, qui aliis episcopis commissas ecclesias gravare vel ambire, et per hoc sacrilegii crimen incidere non formidat?

Quisquis ergo post hanc definitionem nostram tale quid facere tentaverit, poenam subeat a patriarcha qui per tempus fuerit, secundum congruentiam iniustitiae ac avaritiae suae, et deponatur et sequestretur ut sacrilegus, et aliter ut idolatra factus, iuxta magnum Apostolum.

Et hoc sancta nunc synodus didicit, quod in quibusdam locis quidam propria usi auctoritate, ac sine voluntate illorum quibus huiusmodi dispositiones commissae sunt, audacter et tyrannice pellunt eos qui per emphyteusim perceperint aliquid ex iis locis quae possederunt, occasione quasi ruptae fidei circa pensionis pactum.

Non autem licet omnimodis hoc fieri, nisi prius accipiat protestationem per quosdam idoneos et fideles homines is qui emphyteusim contraxit: quod nisi dederit usque ad tres annos destinatum tributum census, propellatur a locis a se detentis.

Oportet enim post trium annorum census retentionem accedere ad praepositos urbis vel regionis illius, et arguere in conspectu eorum eum qui emphyteusim consecutus est, et exhibere contemptum eius, et tunc sententia et iudicio praetorum recipiat ecclesia propria in possessionem.

Sed nequaquam quisquam apud se vel per se faciat praedictorum ablationem locorum; suspectivum quippe tale, quin et multi turpis lucri et avaritiae consistit indicium.

Si quis ergo episcopus aut metropolita praeter hanc definitionem nostram abstulerit aliquem locum a quoquam, putans quod ecclesiam propriam defendat, sequestretur a proprio patriarcha per aliquod tempus, dans primo quod per potestatem suam abstulit vel subripuit.

Si vero contentiosus quis perstiterit, non obediens his quae sanctae ac universali synodo visa sunt, deponatur omnimodis.

Dominicum sermonem, quem Christus sanctis apostolis et discipulis suis dixit, quia: Qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, me spernit, ad omnes etiam qui post eos secundum ipsos facti sunt summi pontifices et pastorum principes in ecclesia catholica dictum esse credentes, definimus, neminem prorsus mundi potentium, quemquam eorum qui patriarchalibus sedibus praesunt inhonorare, aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos iudicare: praecipue quidem sanctissimum papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae, ac Antiochiae, atque Hierosolymorum.

Sed nec alium quemcumque conscriptiones contra sanctissimum papam senioris Romae, ac verba complicare et componere, sub occasione quasi diffamatorum quorumdam criminum, quod et nuper Photius fecit, et multo ante Dioscorus.

Quisquis autem tanta iactantia et audacia usus fuerit, ut secundum Photium vel Dioscorum, in scriptis vel sine scriptis iniurias quasdam contra sedem Petri apostolorum principis moveat, aequalem et eamdem quam illi condemnationem recipiat.

Si vero quis aliqua saeculi potestate fruens vel potens pellere tentaverit praefatum apostolicae cathedrae papam, aut aliorum patriarcharum quemquam, anathema sit.

Porro si synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit etiam de sancta Romanorum ecclesia quaevis ambiguitas et controversia, oportet venerabiliter et cum convenienti reverentia de proposita quaestione sciscitari, et solutionem accipere, aut proficere, aut profectum facere, non tamen audacter sententiam dicere contra summos senioris Romae pontifices.

Promotiones atque consecrationes episcoporum, concordans prioribus conciliis, electione ac decreto episcoporum collegii fieri sancta haec et universalis synodus definit et statuit; atque iure promulgat, neminem laicorum principum vel potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae, vel metropolitae, aut cuiuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat, sed potius silere ac attendere sibi, usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis: si vero quis laicorum ad concertandum et cooperandum ab ecclesia invitatur, licet huiusmodi cum reverentia, si forte voluerit, obtemperare se asciscentibus; taliter enim sibi dignum pastorem regulariter ad ecclesiae suae salutem promoveat.

Quisquis autem saecularium principum et potentum, vel alterius dignitatis laicus, adversus communem ac consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere tentaverit, anathema sit, donec obediat et consentiat in hoc quod ecclesia de electione ac ordinatione proprii praesulis se velle monstraverit.

Venit et hoc nunc ad aures nostras, quod quidam episcoporum a quibusdam rogati, possessiones, quae ad alias ecclesias pertinent, irrationabiliter conferant; et per hoc, quantum possunt, ad propriam voluntatem in aliorum potestatem episcoporum usurpent.

Hoc autem et propheticam illis manifeste maledictionem acquiret, quae dixit: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum ad agrum, ut proximo auferatis aliquid; et criminis eos sacrilegii reos constituit.

Huius rei gratia placuit magnae huic et universali synodo, quod nullus fratrum et coepiscoporum nostrorum, vel quisquam, talem sibi facere nequissimam locationem roget, vel ab aliquo ipse rogatus quamlibet alienarum et extranearum conferat ecclesiarum possessionem, nec etiam constituat presbyteros aut quemlibet alium clericum in ecclesiis quae sibi subiectae non sunt, praeter voluntatem episcopi cui ecclesia illa commissa est.

Sed neque quisquam presbyterorum vel diaconorum, qui sacris officiis dediti sunt, ultro ac per se ecclesias ingrediens, sacrum aliquid operetur, in quibus ab initio sortem minime consecutus est; illicitum enim est hoc et omnimodis a canonicis praeceptionibus alienum. Quisquis ergo post hanc definitionem nostram visus fuerit faciens aliquid horum quae nunc interdicta sunt, separetur aliquo indicto tempore, discisso videlicet et dirupto modis omnibus locatorio pacto, quod sive scripto, sive sine scripto praeter canonem factum est.

Similiter et presbyter ille vel diaconus segregatus sit, donec ab aliena recedat ecclesia.

Quod si et segregationem contempserit, omnimodis deponatur, et ab omni honore sacrato deiiciatur.

Divini scriptura dicente: Maledictus omnis homo qui facit opus Domini negligenter, quidam metropolitanorum in extremam negligentiam et desidiam delapsi, praeceptionibus suis subiectos ad se adducunt episcopos, et committunt eis ecclesiae propriae divina officia, et litanias, et cuncta omnino sacra quae ad se pertinent ministeria; ita ut per illos celebrent omnia quae per semet alacriter agere debuerint, ac per id eos, qui episcopalem dignitatem meruerunt, quodammodo clericos sibi subiectos exhibeant.

Vacant autem iidem praeter ecclesiasticas leges saecularibus curis atque dispositionibus, dimittentes perseverare in orationibus et obsecrationibus pro suis delictis ac populi ignorantiis; quod nusquam apud aliquos penitus invenitur, cum sit canonicis nimirum contrarium omnino praeceptis: et, quod saevius est, quia suis stipendiis per distinctas mensium vices praecipi dicuntur praedicta perficere ministeria; quod ab apostolico munimine modis omnibus ostenditur alienum.

Haec autem omnia magnis et multis ac vehementissimis damnationibus dignos huiusmodi statuunt; probantur enim tales per haec quae faciunt, etiam satanica iactantia et superbia languere.

Quisquis ergo metropolitanorum post hanc sanctae ac universalis synodi definitionem eadem audacia vel superbia et contemptu abusus, non per se cum timore et alacritate, seu conscientia bona, debita ministeria in propria civitate, sed per suffraganeos episcopos suos efficere tentaverit, poenas exsolvat coram proprio patriarcha et aut corrigatur aut deponatur.

Et hoc debite sancta definivit, quatenus episcopi, presbyteri, diaconi et subdiaconi magnae ecclesiae, qui consecrationem Methodii et Ignatii sanctissimorum patriarcharum habuerunt, et secundum insolens illud et durissimum cor Pharaonis obdurati sunt, et usque nunc minime cum hac sancta et universali synodo convenerunt, sed nec nobis consonare in verbo veritatis voluerunt, quinimo invasori Photio concorditer consenserunt, depositi sint, et omnino sacerdotali operatione privati, quemadmodum nec multum ante beatissimus papa Nicolaus iudicavit; et nequaquam tales in sacerdotii catalogo recipiantur, etiamsi ex hoc converti voluerint; nisi in perceptione sanctificationum, qua dignos nullatenus eos, nisi per multam misericordiam, iudicamus; non enim sunt digni ad priorem honorem restitutionis locum per poenitentiam invenire, secundum exosum illum Esau, licet cum lacrymis expetisset eam.

Placuit et hoc sanctae synodo, ut quicumque presbyter aut diaconus a proprio episcopo depositus fuerit, propter aliquod crimen, vel si quamlibet iniustitiam se pati dixerit, et non acquieverit iudicio proprii episcopi, dicens eum suspectum se habere, et vel propter inimicitiam quam erga se tenuerit, vel propter gratiam quam aliis quibusdam praestare voluerit, idcirco in se fuisse tale quid operatum, potestatem habeat ad metropolitam ipsius provinciae concurrere, et eam quam putat iniustam depositionem, vel aliam laesionem denuntiare: metropolita vero ille libenter suscipiat huiuscemodi, et advocet episcopum qui deposuit, vel alio modo clericum laesit, et apud se cum aliis etiam episcopis negotii faciat examen, ad confirmandum scilicet sine omni suspicione, vel destruendum per generalem synodum et multorum sententia clerici depositionem.

Similiter etiam episcopos concurrere ad patriarchale caput decernimus, qui a metropolitis suis talia se pertulisse fatentur, ut apud patriarcham et metropolitas qui sub ipso sunt, iustam et sine suspicione sententiam quod movetur negotium accipiat.

Insuper etiam nullo modo quisquam metropolitanorum episcoporum a vicinis metropolitis episcopis provinciae suae iudicetur, licet quaedam incurrisse crimina perhibeatur, sed a solo patriarcha propria iudicetur: cuius sententiam rationabilem, et iudicium iustum, ac sine suspicione fore decernimus, eo quod apud eum honorabiliores quique colligantur, ac per hoc ratum et firmum penitus sit quod ab ipso fuerit iudicatum.

Si quis autem non acquieverit iis quae a nobis edita sunt, excommunicatus exsistat.

Secundum traditas formas per singulas provincias, ac regiones, et urbes, in ecclesiasticis promotionibus et consecrationibus illa quae indicia et signa sunt ordinis qui unicuique inesse videtur, retineri decernimus, ita ut episcopi, quibus concessum est palliis uti certis temporibus, in eisdem temporibus et locis, iis induantur, et tanto et tali non abutantur amictu propter typhum, et inanem gloriam, et humanum placorem, atque sui amorem: omni videlicet tempore divini sacrificii, et omnis alius ecclesiastici mysterii, hunc inepte portantes.

Illos autem qui reverenter monasticam vitam sectati sunt, et episcopalem meruerunt honorem, conservare schema, et amictum monachicorum indumentorum, et ipsam beatam vitam decernimus: et nullus omnino habeat potestatem deponere iam dictum schema, propter typhum et arrogantem voluntatem, ne per hoc inveniatur propriorum transgressor pactorum: sicut enim ibi continuus palliorum amictus fastigiosum et suae gloriae deditum demonstrat episcopum, ita et hic depositio ac denudatio monachici habitus nihilo minus eisdem submittit criminibus eum qui hoc fecisse captus exstiterit.

Quisquis ergo episcopus praeter definita sibi scripto tempora se pallio induerit, aut monasticarum vestium schema deposuerit, aut corrigatur, aut a patriarcha proprio deponatur.