EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Carisiacum (853)
853
editio: incognita
fons: []


Prefatio

Annales Bertiniani 853: Karolus inde ad Carisiacum veniens, cum quibusdam episcopis et abbatibus monasticis quattuor capitula edidit et propria subscriptione roboravit. Quorum primum est: a deo neminem predestinatum ad poenam, unamque dei esse praedestinationem, quae aut ad donum pertinet gratiae aut ad retributionem iustitiae. Secundum: liberum ad bonum arbitrium, quod in primo homine perdidimus, nobis praeveniente et adiuvante Christi gratia redditum. Tertium: velle deum generaliter omnes homines salvos fieri, licet non omnes salventur. Quartum: Christi sanguinem pro omnibus fusum, licet non omnes passionis mysterio redimantur.

I. recensere

Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit et in paradiso posuit, quem in sanctitate iustitiæ permanere voluit. Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis tocius humani generis. Deus autem bonus et iustus elegit ex eadem massa perditionis secundum prescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam; ceteros autem, quos iustitiæ iudicio in massa perditionis reliquit, reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis, quia iustus est, praedestinavit aeternam. Ac per hoc unam dei praedestinationem tantummodo dicimus, quæ aut ad donum pertinet gratiæ aut ad retributionem iustitiæ.

II. recensere

Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum dominum nostrum recepimus; et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adiutum gratia; et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum. [Gal. 4:31]

III. recensere

Deus omnipotens omnes homines sine exceptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum; quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum. [1 Tim. 2:4]

IV. recensere

Christus Iesus dominus noster, sicut nullus homo est, fuit vel erit, cuius natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis eius mysterio redimantur. Quia vero omnes passionis eius mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide, quæ per dilectionem operatur, respicit partem; quia poculum humanæ salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit, sed si non bibitur, non medetur. [Gal. 5:6]